0
stringlengths 0
2.02M
|
---|
Caput I De vitiis singularum corporis partium. De capillis fluentibus. Dixi de is vitiis, quae per totum corpus orientia medicamentorum auxilia desiderant: nunc ad ea veniam, quae non nisi in SINGULIS PARTIBUS incidere consuerunt, orsus a capite. In hoc igitur capillis fluentibus maxime quidem saepe radendo succurritur. Adicit autem vim quandam ad continendum ladanum cum oleo mixtum. Nunc de is capillis loquor, qui post morbum fere fluunt: nam quominus caput quibusdam aetate nudetur, succurri nullo modo potest. Caput II De porrigine. 1 Porrigo autem est, ubi inter pilos quaedam quasi squamulae surgunt haeque a cute resolvuntur: et interdum madent, multo saepius siccae sunt. Idque evenit modo sine ulcere, modo exulcerato loco, huic quoque modo malo odore, modo nullo accedente. Fereque id in capillo fit, rarius in barba, aliquando etiam in supercilio. Ac neque sine aliquo vitio corporis nascitur neque ex toto inutile est: nam bene integro capite non exit. - Ubi aliquod in eo vitium est, non incommodum est summam cutem potius subinde corrumpi quam id quod nocet in aliam partem magis necessariam verti. 2 Commodius est ergo subinde pectendo repurgare quam id ex toto prohibere. Si tamen ea res nimium offendit, quod umore sequente fieri potest, magisque si is etiam mali odoris est, caput saepe radendum est, dein id super adiuvandum aliquis ex leviter reprimentibus, quale est nitrum cum aceto, vel ladanum cum murteo et vino, vel myrobalanum cum vino. Si parum per haec proficitur, vehementioribus uti licet, cum eo ut sciamus utique in recenti vitio id inutile esse. Caput III De sycosi. Est etiam ulcus, quod a fici similitudine σύκωσις a Graecis nominatur: caro excrescit. Et id quidem generale est: sub eo vero duae species sunt: alterum ulcus durum et rotundum est, alterum umidum et inaequale. Ex duro exiguum quiddam et glutinosum exit, ex umido +sumplus et mali odoris. Fit utrumque in is partibus, quae pilis conteguntur: sed id quidem, quod callosum et rotundum est, maxime in barba, id vero, quod umidum, praecipue in capillo. - Super utrumque oportet inponere elaterium aut lini semen contritum et aqua coactum aut ficum in aqua decoctam aut emplastrum tetrapharmacum ex aceto subactum; terra quoque Eretria ex aceto liquata recte inlinitur. Caput IV De areis. 1 Arearum quoque duo genera sunt. Commune utrique est, quod emortua summa pellicula pili primum extenuantur, deinde excidunt; ac si ictus is locus est, sanguis exit liquidus et mali odoris. Increscitque utrumque in aliis celeriter, in aliis tarde; peius est id> quod densam cutem et subpinguem et> ex toto glabram fecit. 2 Sed ea, quae ἀλωπεκία nominatur, sub qualibet figura dilatatur. Est et in capillo et in barba. Id vero, quod a similitudine ὄφις = ὀφίασις appellatur, incipit ab occipitio; duorum digitorum latitudinem non excedit; ad aures duobus capitibus serpit, quibusdam etiam ad frontem, donec se duo capita in priore parte committant. Illud vitium in qualibet aetate es>t, hoc fere in infantibus. - Illud vix umquam sine curatione, hoc per se saepe finitur. 3 Quidam haec genera arearum scalpello exasperant: quidam inlinunt adurentia ex oleo, maximeque chartam conbustam: quidam resinam terebenthinam cum thabsia inducunt. Sed nihil melius est quam novacula cottidie radere, quia, cum paulatim summa pellicula excisa est, adaperiuntur pilorum radiculae; neque ante oportet desistere, quam frequentem pilum nasci apparuerit. Id autem, quod subinde raditur, inlini atramento scriptorio satis est. Caput V De varis et lenticulis et ephelide. 1 Paene ineptiae sunt curare varos et lenticulas et ephelidas, sed eripi tamen feminis cura cultus sui non potest. Ex his autem, quas supra posui, vari lenticulaeque vulgo notae sunt; quamvis rarior ea species est, quam σημεῖον ξανθὸν ? Graeci vocant, cum sit ea lenticula rubicundior et inaequalior. Ephelis vero a plerisque ignoratur, quae nihil est nisi asperitas quaedam et durities mali coloris. 2 Cetera non nisi in facie, lenticula etiam in alia parte nonnumquam nasci solet; de qua per se scribere alio loco visum operae pretium non est. - Sed vari> commodissime tolluntur inposita resina, cui non> minus quam ipsa est aluminis scissilis, et paulum mellis adiectum est. Lenticulam tollunt galbanum et nitrum, cum pares portiones habent contritaque ex aceto sunt, donec ad mellis crassitudinem venerint. His corpus inlinendum et interpositis pluribus horis mane eluendum est oleoque leviter unguendum. Ephelidem tollit resina, cui tertia pars salis fossilis et paulum mellis adiectum est. 3 Ad omnia ista vero atque etiam ad colorandas cicatrices potest ea compositio, quae ad Tryphonem patrem auctorem refertur. In ea pares portiones sunt> myrobalani magmatis, cretae Cimoliae subcaeruleae, nucum amararum, farinae hordei atque ervi, struthi albi, sertulae Campanae seminis. Quae omnia contrita melle quam amarissimo coguntur, inlitumque id> vespere mane eluitur.> Caput VI De oculorum morbis et primum de iis, qui lenibus medicamentis curantur. De diversis oculorum collyriis. Philonis collyrium. Dionysii collyrium. Cleonis collyrium. Theodoti collyrium, acharistum appellatum. Cythion vel tephrion collyrium. Euelpidis collyrium, trygodes nominatum. Nilei collyrium omnium optimum. De carbunculis oculorum. De pustulis oculorum. Philetis collyrium ad pustulas oculorum. De ulceribus oculorum et de διὰ λιβάβου collyrio. De imminutione oculorum. De pediculis palpebrarum. De oculorum gravioribus morbis, qui ex inflammationibus oriuntur et validioribus medicamentis curantur, et de Andreae collyrio et de διὰ κέρατος Μεμιγμένον, Euelpidis collyrium. De oculorum ulceribus supercrescentibus, sordidis, cavis, veteribus. Smilion collyrium. Phynon collyrium Euelpidis. Sphaerion collyrium Euelpidis. Liquidum Euelpidis collyrium. De cavis oculorum ulceribus. Hermonis collyrium. De cicatricibus oculorum, quae ex ulceribus factae sunt, et de asclepia et canopite et pyxino collyriis. De alio genere inflammationis oculorum. Caesarianum collyrium. Hieracis collyrium. De aride lippitudine. Rhinion collyrium. Ad oculos scabros collyria. De caligine oculorum. Διὰ κρόκου collyrium. De caligine, quae propter senectutem aut aliam imbecillitatem fit. De suffusione oculorum. De resolutione oculorum. De mydriasi oculorum. De imbecillitate oculorum. Ad oculos, qui extrinsecus offenduntur, cum sanguine suffusi sunt. 1a Sed haec quidem mediocria sunt. Ingentibus vero et variis casibus OCULI nostri patent; qui cum magnam partem ad vitae simul et usum et dulcedinem conferant, summa cura tuendi sunt. Protinus autem orta lippitudine quaedam notae sunt, ex quibus quid eventurum sit colligere possumus. Nam si simul et lacrima et tumor et crassa pituita coeperint, si ea pituita> lacrimae mixta est, si ea lacrima calida non> est, pituita vero alba et mollis, tumor non durus, longae valetudinis metus non est. 1b At si lacrima multa et calida, pituitae paulum, tumor modicus est, idque in uno oculo est, longum id, sed sine periculo futurum est. Idque lippitudinis genus minime cum dolore est, sed vix ante vicensimum diem tollitur, nonnumquam per duos menses durat. Quandoque finitur, pituita alba et mollis incipit esse, lacrimaeque miscetur. At si simul ea utrumque oculum invaserunt, potest esse brevior, sed periculum ulcerum est. Pituita autem sicca et arida dolorem quidem movet, sed maturius desinit, nisi quid exulceravit. 1c Tumor magnus si> sine dolore est et siccus, sine ullo periculo est: si siccus quidem, sed cum dolore est, fere exulcerat, et nonnumquam ex eo casu fit, ut palpebra cum oculo glutinetur. Eiusdem exulcerationis timor in palpebris pupillisve est, ubi super magnum dolorem lacrimae salsae calidaeque eunt, aut etiam, si tumore in finito diu lacrima cum pituita profluit. 1d Peius etiamnum est, ubi pituita pal>lida aut livida est, lacrima calida et multa profluit, caput calet, a temporibus ad oculos dolor pervenit, nocturna vigilia urget, siquidem sub his oculus plerumque rumpitur, votumque est, ut tantum exulceretur. Intus ruptum oculum febricula iuvat. Si foras iam ruptus procedit, sine auxilio est. Si de nigro aliquid albidum factum est, diu manet: at si asperum et crassum est, etiam post curationem vestigium aliquod relinquit. - 1e Curari vero oculos sanguinis detractione, medicamento, balneo, vino vetustissimus auctor Hippocrates memoriae prodidit: sed eorum tempora et causas parum explicuit, in quibus medicinae summa est. Neque minus in abstinentia et alvi ductione saepe auxilii est. Hos igitur interdum inflammatio occupat, ubi cum tumore in his dolor est, sequiturque pituitae cursus nonnumquam copiosior vel acrior, nonnumquam utraque parte moderatior. In eiusmodi casu prima omnium sunt quies et abstinentia. 1f Ergo primo die loco obscuro cubare debet, sic ut a sermone quoque abstineat; nullum cibum adsumere, si fieri potest, ne aquam quidem; si n minus, certe quam minimum eius. Quod si graves dolores sunt, commodius secundo die; si tamen res urget, etiam primo sanguis mittendus est, utique, si in fronte venae tument, si firmo corpore materia superest. Si vero minor impetus, minus acrem curationem requirit; alvum, sed non nisi secundo tertiove die, duci oportet. 1g At> modica inflammatio neutrum ex his auxilium desiderat, satisque est uti quiete et abstinentia. Neque tamen lippientibus longum ieiunium necessarium est, ne pituita tenuior atque acrior fiat: sed secundo die dari debet id, quod levissimum videri potest ex is, quae pituitam faciunt crassiorem; qualia sunt ova sorbilia: si minor vis urget, pulticula quoque aut panis ex lacte. Insequentibusque diebus quantum inflammationi detrahetur, tantum adici cibis poterit, sed generis eiusdem; utique ut nihil salsum, nihil acre, nihil ex is, quae extenuant, sumatur, nihil potui praeter aquam. 1h Et victus quidem ratio talis maxime necessaria est. Protinus autem primo die croci P.*I, et farinae candidae quantum tenuissimae P. * II,> excipere oportet ovi albo, donec mellis crassitudinem habeat, idque in linteolum inline>re, et fronti adglutinare, ut conpressis venis pituitae impetum cohibeat. Si crocum non est, tus idem facit. Linteolo an lana excipiatur, nihil interest. 1i Superinungui vero oculi debent, sic ut croci quantum tribus digitis conprehendi potest, sumatur; murrae ad fabae, papaveris lacrimae ad lenticulae magnitudinem; eaque cum passo conterantur, et specillo super oculum inducantur. Aliud ad idem: murrae P.*-; mandragorae suci P.*I; papaveris lacrimae P.*II; foliorum rosae, cicutae seminis, singulorum P.*III; acaciae P. *** IIII; cummis P.*VIII. 1k Et haec quidem interdiu: nocte vero, quo commodior quies veniat, non alienum est superinponere candidi panis interiorem partem ex vino subactam: nam et pituitam reprimit, et, si quid lacrimae processit, absorbet, et oculum glutinari non patitur. Si grave id et durum propter magnum oculorum dolorem videtur, ovi et album et vitellus in vas defundendum est, adiciendumque eo mulsi paulum, idque digito permiscendum. Ubi facta unitas est, demitti debet lana mollis bene carpta, quae id excipiat, superque oculos inponi. 1l Ea res et levis est et refrigerando pituitam coercet, et non exarescit, et glutinari oculum non patitur. Farina quoque hordeacia cocta, et cum malo Cotoneo cocto mixta commode inponitur; neque a ratione abhorret etiam penicillo potissimum uti expresso, si levior impetus est, ex aqua, si maior, ex posca. Priora fascia deliganda sunt, ne per somnum cadant: at hoc superinponi satis est, quia et reponi ab ipso commode potest, et, cum inaruit, iterum madefaciendum est. 1m Si tantum mali est, ut somnum diu prohibeat, eorum aliquod dandum est, quae ἀνώδυνα Graeci appellant; satisque puero quod ervi, viro quod fabae magnitudinem impleat. In ipsum vero oculum primo die, nisi modica inflammatio est, nihil recte coicitur: saepe enim potius concitatur eo pituita quam minuitur. A secundo die gravi quoque lippitudini per indita medicamenta recte succurritur, ubi vel iam sanguis missus vel alvus ducta est, aut neutrum necessarium esse manifestum est. 2 Multa autem multorumque auctorum collyria ad id apta sunt, novisque etiam nunc mixturis temperari possunt, cum lenia medicamenta et modice reprimentia facile et varie misceantur. Ego nobilissima exequar. 3 Est igitur Philonis, quod habet cerussae elotae, spodii, cummis, singulorum P.*I; papaveris lacrimae conbustae P.*II>. Illud scire oportet, hic quoque omnia medicamenta singula primum per se teri, deinde mixta iterum adiecta paulatim vel aqua vel alio umore: cummi cum quasdam alias facultates habeat, hoc maxime praestare, ut, ubi collyria facta inaruerunt, glutinata sint neque frientur. 4 Dionysi vero collyrium est: papaveris lacrimae combustae, donec tenerescat, P.*I=; turis combusti, cummis, singulorum P.*S; spodii P.*IIII. 5a Cleonis nobile admodum: papaveris lacrimae frictae P.*I; croci P.*=; cummis P.*I; quibus cum teruntur adicitur rosae sucus. Aliud eiusdem valentius: squamae aeris, quod στόμωμα appellant, P.*I; croci P.*II; spodii P.*IIII; plumbi eloti et combusti P.*V>I; cummis tantundem. 5b Attalium quoque ad idem est, maxime ubi multa pituita profluit: castorei P.*-; aloes P.*=; croci P.*I; murrae P.*II; Lyci P.*III; cadmiae curatae P.*VIII; stibis tantundem, acaciae suci P.*XII. Quod cum> cummis q>uid hoc non habet, liquidum in puxidicula servatur. Theodotus vero huic compositioni adiecit papaveris lacrimae combustae P.*-; aeris combusti et eloti P.*II; nucleos palmularum combustos P.*X; cummis P.*XII. 6 At ipsius Theodoti, quod a quibusdam ἀχάριστον nominatur, eiusmodi est: castorei, nardi Indici, singulorum P.*I; Lyci P. *>=; papaveris lacrimae tantundem; murrae P.*II; croci, cerussae elotae, aloes, singulorum P.*III; cadmiae botruitidis elotae, aeris conbusti, singulorum P.*VIII; cummis P.*XVIII; acaciae suci P.*XX; stibis tantundem; quibus aqua pluvia ti lis adicitur. 7 Praeter haec ex frequentissimis collyriis est id, quod quidam κύκν>ον, quidam a cinereo colore τέφριον appellant: amuli, trac>antae, acaciae suci, cummis, singulorum P.*I; papaveris lacrimae P.*II; cerussae elotae P.*IIII; spumae elotae P. *> VIII, quae aeque ex aqua pluvia ti li conteruntur. 8a Euelpides autem, qui aetate nostra maximus fuit ocularius medicus, utebatur eo, quod ipse conposuerat: τρυγῶιδες nominabat: castorei P.*==; Lyci, nardi, papaveris lacrimae, singulorum P.*I; croci, murrae, aloes, singulorum P.*IIII; aeris combusti P.*VIIII; cadmiae et stibis, singulorum P.*XII; acaciae suci P.*XXXVI; cummis tantundem. 8b Quo gravior vero quaeque inflammatio est, eo magis leniri medicamentum debet adiecto vel albo ovi vel muliebri lacte. At si neque medicus neque medicamentum praesto est, saepius utrumlibet horum in> oculos penicillo ad id ipsum facto infusum id malum lenit. Ubi vero aliquis relevatus est, iamque cursus pituitae constitit, reliquias fortasse leniores futuras discutiunt balneum et vinum. 8c Igitur lavari debet leviter ante oleo perfricatus diutiusque in cruribus et feminibus, multaque calida aqua fovere oculos; deinde per caput prius calida, deinde egelida perfundi: a> balineo cavere ne quo frigore afflatuve laedatur; post haec cibo paulo pleniore quam ex eorum dierum consuetudine uti vitatis tamen omnibus pituitam extenuantibus. Vinum bibere lene,> subausterum, modice vetus, neque effuse neque timide, ut neque cruditas ex eo et tamen somnus fiat lenianturque intus latentia acria. 8d Si quis in balineo sensit maiorem oculorum perturbationem quam attulerat, quod incidere is solet, qui manente adhuc pituitae cursu festinarunt, quam primum discedere debet, nihil eo die vini adsumere, cibi minus etiam quam pridie. Deinde cum primum satis pituita substitit, iterum ad usum balinei redire. Solet tamen evenire nonnumquam sive tempestatium vitio sive corporis, ut pluribus diebus neque dolor neque inflammatio et minime pituitae cursus finiatur. Quod ubi incidit iamque ipsa vetustate res matura est, ab his isdem auxilium petendum est id est balineo et vino . 8e Haec enim ut in recentibus malis aliena sunt, quia concitare ea possunt et accendere, sic in veteribus, quae nullis aliis auxiliis cesserunt, admodum efficacia esse consuerunt, videlicet hic quoque ut alibi, cum secunda vana fuerunt, contrariis adiuvantibus. Sed ante tonderi ad cutem convenit, deinde in balineo aqua calida quam plurima caput atque oculos fovere, tum utrumque penicillo detergere, et ungere caput irino unguento; continereque in lectulo se, donec omnis calor, qui conceptus est, finiatur desinatque sudor, qui necessario in capite collectus est. 8f Tum ad idem cibi vinique genus veniendum, sic ut potiones meracae sint; obtegendumque caput et quiescendum. Saepe enim post haec gravis somnus, saepe sudor, saepe alvi deiectio pituitae cursum finit. Si levatum malum est, quod aliquanto saepius fit, per plures dies idem fieri oportet, donec ex toto sanitas restituatur. Si diebus isdem alvus nihil reddit, ducenda est, quo magis superiores partes leventur. 8g Nonnumquam autem ingens in>flammatio tanto impetu erumpit, ut oculos sua sede propellat: πρόπτωσιν id, quoniam oculi procidunt, Graeci appellant. His utique, si vires patiuntur, sanguinem mitti; si id fieri non potest, alvum duci, longioremque inediam indici necessarium est. Opus autem lenissimis medicamentis est, ideoque Cleonis collyrio quidam, quod ex duobus ante positum est, utuntur: sed optumum est> Nilei, neque de ullo magis inter omnes auctores convenit. 9a Id habet nardi Indici, papaveris lacrimae, singulorum P.*-; cummis P.*I; croci P.*II; foliorum rosae recentium P.*IIII; quae vel aqua pluvia ti li, vel vino leni, subaustero coguntur. Neque alienum est malicorium vel sertulam Campanam ex vino coquere, deinde conterere; aut murram nigram cum rosae foliis miscere; aut hyoscyami folia> cum ovi vitello cocti aut farinam cum acaciae suco vel passo aut mulso; quibus si folia quoque papaveris adiciuntur, aliquanto valentiora sunt. 9b Horum aliquo praeparato penicillo fovere oculos oportet ex aqua calida expresso, in qua ante vel murti vel rosae folia decocta sint; deinde ex illis aliquid inponi. Praeter haec ab occipitio incisa cute cucurbitula adhibenda est. Quod si per haec restitutus oculus in sedem suam non est eodemque modo prolapsus permanet, scire oportet lumen esse amissum; deinde futurum ut aut indurescat is aut in pus vertatur. Si suppuratio se ostendit ab eo angulo, qui tempori propior est, incidi oculus debet, ut effuso pure et inflammatio ac dolor finiatur, et intus tunicae residant, quo minus foeda postea facies sit. 9c Utendum deinde vel his collyriis est ex lacte aut ovo, vel croco *** vel cui album ovi misceatur. At si induruit et sic emortuus est, ne in pus verteretur, quatenus foede prominebit, excidendum erit, sic ut hamo summa tunica adprehendatur, infra id scalpellus incidat; tum eadem medicamenta erunt coicienda, donec omnis dolor finiatur. Isdem medicamentis in eo quoque oculo utendum est, qui prius procidit, dein per plura loca fissus est. 10 Solent etiam carbunculi ex inflammatione nasci, nonnumquam in ipsis oculis, nonnumquam in palpebris, et in his ipsis modo ab interiore modo ab exteriore. - In hoc casu alvus ducenda est, cibus minuendus, lac potui dandum, ut acria quae laeserunt leniantur. Quod ad cataplasmata et medicamenta pertinet, is utendum, quae adversum inflammationem proposita sunt. Atque hic quoque Nilei collyrium optimum est: si tamen carbunculus in exteriore palpebrae parte est, ad cataplasmata aptissimum est lini semen ex mulso coctum; aut si id non est, tritici farina eodem modo cocta. 11 Pusulae quoque ex inflammatione interdum oriuntur. Quod si inter initia protinus incidit, magis etiam servanda sunt, quae de sanguine et quiete supra proposui: sin serius quam ut sanguis mitti possit, alvus tamen ducenda est; si id quoque aliqua res inhibet, utique victus ratio servanda est. Medicamentis autem hu>c quoque lenibus opus est, quale Nilei, quale Cleonis est. 12 Id quoque, quod Philalethus vocatur, hu>c aptum est: murrae, papaveris lacrimae, singulorum P.*I; plumbi eloti, terrae Samiae, quae ἀστὴρ vocatur, tracanti, singulorum P.*IIII; stibis cocti, amuli, singulorum P.*VI; spodi eloti, cerussae elotae, singulorum P.*VIII. Quae aqua pluvia ti li excipiuntur. Usus collyrii vel ex ovo vel ex lacte est. 13 Ex pusulis ulcera interdum fiunt; ea recentia aeque lenibus medicamentis nutrienda sunt, et isdem fere, quae supra in pusulis posui. - Fit quoque proprie ad haec quod διὰ λιβάνου vocatur. Habet aeris combusti et eloti, papaveris lacrimae frictae, singulorum P.*I; spodi eloti, turis, stibis combusti et eloti, murrae, cummis, singulorum P.*II. 14 Evenit etiam, ut oculi vel ambo vel singuli minores fiant quam esse naturaliter debeant; idque et acer pituitae cursus in lippitudine efficit et continuati fletus et ictus parum bene curati. - In his quoque isdem lenibus medicamentis ex muliebri lacte utendum est; cibis vero is, qui maxime corpus alere et inplere consuerunt; vitandaque omni modo causa, quae lacrimas excitet, curaque domesticorum; quorum etiam, si quid tale incidit, eius notitiae subtrahendum. Atque acria quoque medicamenta et acres cibi non alio magis nomine his nocent, quam quod lacrimas moven>t. 15a Genus quoque viti est, quom> inter pilos palpebrarum peduculi nascuntur: πθειρίασιν> Graeci nominant. Quod cum ex malo corporis habitu fiat, raro non ultra procedit. Sed fere tempore interposito pituitae cursus acerrimus sequitur, exulceratisque vehementer oculis aciem quoque ipsam corrumpit. - His alvus ducenda est, caput ad cutem tondendum, diuque cotidie ieiunis perfricandum; his ambulationibus aliisque exercitationibus diligenter utendum; gargarizandum ex mulso, in quo nepeta et pinguis ficus decocta sit; 15b saepe in balineo multa aqua calida fovendum caput; vitandi acres cibi, lacte vinoque pingui utendum, bibendumque liberalius quam edendum est. Medicamenta vero intus quidem lenia danda sunt, ne quid acrioris pituitae concitent, super ipsos vero peduculos alia, quae necare eos, et prohibere, ne similes nascantur, possint. Ad id ipsum spumae nitri P.*-; sandaracae P.*-; uvae ta>miniae P.*I simul teruntur, adiciturque vetus oleum pari portione atque acetum, donec mellis ei crassitudo sit. 16a Hactenus oculorum morbi *** lenibus medicamentis nutriuntur. Genera deinde alia sunt, quae diversam curationem desiderant, fereque ex inflammationibus nata, sed finitis quoque his manentia. Atque in primis in quibusdam perseverat tenuis pituitae cursus; quibus alvus ab> inferiore parte evocanda est, demendum aliquid ex cibo. Neque alienum est inlini frontem conpositione Andriae, quae habet cummis P.*I; cerussae, stibis, singulorum P.*II; spumae argenti coctae et elotae P.*IIII. 16b Sed ea spuma ex aqua pluvia ti li coquitur, et arida haec medicamenta ex suco murti conteruntur. His inlita fronte cataplasma quoque superiniciendum est ex farina, quae frigida aqua coacta sit, cuique aut acaciae sucus aut cupressus adiecta sit. Cucurbitula quoque inciso vertice recte ad>commodatur aut ex temporibus sanguis emittitur. Inungui vero eo debet, quod habet: 16c squamae aeris, papaveris lacrimae, singulorum P.*I>; cervini cornus conbusti et eloti, plumbi eloti, cummis, singulorum P.*IIII; turis P.*XII. Hoc collyrium, quia cornu habet, διὰ τοῦ κέρατος nominatur. Quotienscumque non adicio, quod genus umoris adiciendum sit, aquam intellegi volo. 17 Ad idem Euelpidis, quod μεμιγμένον nominabat. In eo papaveris lacrimae et albi piperis> singulae unciae sunt; cummis libra P.>; aeris combusti P. *> I S. Inter has autem curationes post intermissiones aliqua prosunt balineum et vinum. Cumque omnibus lippientibus vitandi cibi qui extenuant, tum praecipue, quibus tenuis umor diu fertur. Quod si iam fastidium est eorum, quae pituitam crassiorem reddunt (sicut in hoc genere materiae maxime promptum est), confugiendum est ad ea, quae, quia ventrem, corpus quoque adstringunt. 18 At ulcera, si cum inflammatione finita *** non> sunt, aut supercrescentia aut sordida aut cava aut certe vetera esse consuerunt. Ex his supercrescentia collyrio, quod μεμιγμένον vocatur, optime reprimuntur: sordida purgantur et eodem et eo, quod σμιλίον nominatur. 19 Habet aeruginis P.*IIII; cummis tantundem; Hammoniaci, mini Sinopici, singulorum P.*XVI; quae quidam ex aqua, quidam, quo vehementiora sint, ex aceto terunt. 20 Id quoque Euelpidis, quod πυρρὸν a appellabat, huc utile est: croci P.*I; papaveris lacrimae, cummis, singulorum P.*II; aeris combusti et eloti, murrae, singulorum P.*IIII; piperis albi P.*VI. Sed ante leni, tum hoc inunguendum est. 21 Id quoque eiusdem, quod σφαιρίον nominabat, eodem valet: lapidis haematitis eloti P.*I=; piperis grana sex; cadmiae elotae, murrae, papaveris lacrimae, singulorum P.*II; croci P.*IIII; cummis P.*VIII. Quae cum vino Aminaeo conterantur. 22 Liquidum autem medicamentum ad idem conponebat, in quo eran>t haec: aeruginis P.*=; misy conbusti, atramenti sutori, cinnamomi, singulorum P.*I; croci, nardi, papaveris lacrimae, singulorum P.*I=; murrae P.*II; aeris combusti P.*III; cineris ex odoribus P.*IIII; piperis grana XV. Haec ex vino austero teruntur, deinde cum passi tribus heminis decocuntur, donec corpus unum sit; idque medicamentum vetustate efficacius fit. 23 Cava vero ulcera commodissime implent ex is, quae supra posita sunt, sphaerion et id, quod Philalethus vocatur. Idem sph>aerion vetustis ulceribus et vix ad cicatrices venientibus optime succurrit. 24 Est etiam collyrium, quod, cum ad plura valeat, plurimum tamen proficere in ulceribus videtur. Refertur> ad Hermonem> auctorem. Habet piperis longi P.*I=; albi P.*-; cinnamomi, costi, singulorum P.*I; atramenti sutori, nardi, casiae, castorei, singulorum P.*II; gallae P.*V; murrae, croci, turis, Lyci, cerussae, singulorum P.*VIII; papaveris lacrimae P.*XII; aloes, aeris combusti, cadmiae, singulorum P.*XVI; acaciae, stibis, cummis, singulorum P.*XXV. 25a Factae vero ex ulceribus cicatrices duobus vitiis periclitantur, ne aut cavae aut crassae sint. Si cavae sunt, potest eas implere id, quod s>phaerion vocari dixi, vel id, quod Asclepios nominatur. Habet papaveris lacrimae P.*II; sagapeni, opopanacis, singulorum P.*III; aeruginis P.*IIII; cummis P.*VIII; piperis P.*XII;> cadmiae elotae, cerussae, singulorum P.*XVI. 25b At si crassae cicatrices sunt, extenuat vel z>milion vel Canopitae collyrium, quod habet: cinnamomi, acaciae, singulorum P.*I; cadmiae elotae, croci, murrae papaveris lacrimae,> cummis, singulorum P.*II; piperis albi, turis, singulorum P.*III; aeris combusti P.*VIII. 25c Vel Euelpidis pyxinum, quod ex his constat: salis fossilis P.*IIII; Hammoniaci thymiamatis P.*VIII; papaveris lacrimae P.*XII; cerussae P.*XV; piperis albi, croci Siculi,> singulorum P.*XXXII; cummis P.*XIII; cadmiae elotae P.*VIIII. Maxime tamen tollere cicatricem videtur id, quod habet: cummis P.*=; aeruginis P.*I; croci magmatis P.*IIII. 26 Est etiam genus inflammationis, in qua, si cui tument ac distenduntur cum dolore oculi, sanguinem ex fronte e>mitti necessarium est, multaque aqua calida caput atque oculos fovere; gargarizare ex lenticula vel fici cremore; inungui acribus medicamentis, quae supra conprehensa sunt, maximeque eo, quod sphaerion nominatur, quod lapidem haematitem habet. Atque alia quoque utilia sunt, quae ad extenuandam aspritudinem fiunt, de qua protinus dicam. 27a Haec autem inflammationem oculorum fere sequitur, interdum maior, interdum levior. Nonnumquam etiam ex aspritudine lippitudo fit, ipsam deinde aspritudinem auget, fitque ea alias> brevis, in aliis longa et quae vix umquam finiatur. - In hoc genere valetudinis quidam crassas durasque palpebras et ficulneo folio et asperato specillo et interdum scalpello eradunt, versasque cotidie medicamentis suffricant; quae neque nisi in magna vetustaque aspritudine neque saepe facienda sunt: nam melius eodem ratione victus et idoneis medicamentis pervenitur. 27b Ergo exercitationibus utemur et balneo frequentiore, multaque *** oculorum aqua calida fovebimus; cibos autem sumemus acres et extenuantis, medicamentum id, quod Caesarianum vocatur. Habet atramenti sutori P.*I-; misy P.*I=; piperis albi P.*==; papaveris lacrimae, cummis, singulorum P.*II; cadmiae elotae P.*IIII; stibis P.*VI; satisque constat hoc collyrium adversus omne genus oculorum valetudinis idoneum esse, exceptis is, quae lenibus nutriuntur. 28 Id quoque, quod Hieracis nominatur, ad aspritudinem potest. Habet murrae P.*I; Hammoniaci thymiamatis P.*II; aeruginis rasae P.*IIII. Ad idem idoneum est etiam id, quod Canopitae est et, quod zmilion vocatur, et id, quod pyxinum et id, quod sphaerion. Si conposita medicamenta non adsunt, felle caprino vel quam optimo melle satis commode aspritudo curatur. 29 Est etiam genus aridae lippitudinis: ξηροφθαλμίαν> Graeci appellant. Neque tument neque fluunt oculi, sed rubent tamen et cum dolore quodam gravescunt et noctu praegravi pituita inhaerescunt; quantoque minor generis> huius impetus, tanto finis minus expeditus est. - In hoc vitio multum ambulare, multum exerceri, lavari saepe, *** ibique desudare, multaque frictione uti necessarium est. Cibi neque ii qui implent, neque nimium acres apti sunt, sed inter hos medi. Mane, ubi concoxisse manifestum est, non est alienum ex sinapi gargarizare, tum deinde caput atque os diutius defricare. 30 Collyrium vero aptissimum est, quod rinion vocatur. Habet murrae P.*=; papaveris lacrimae, acaciae suci, piperis, cummis, singulorum P.*I; lapidis haematitis, lapidis Phrygii, Lucii, lapidis scissilis, singulorum P.*II; aeris combusti P.*IIII. Ac pyxinum quoque eodem accommodatum est. 31a Si vero scabri oculi sunt, quod maxime in angulis esse consuevit, potest prodesse rinion, id quod supra positum est; potest militare: id, quod habet aeruginis rasae, piperis longi, papaveris lacrimae, singulorum P.*II; piperis albi, cummis, singulorum P.*IIII; cadmiae elotae, cerussae, singulorum P.*XVI. Nullum tamen melius est quam Euelpidis, quod βασιλικὸν nominabat. Habet papaveris lacrimae, cerussae, lapidis Ass>ii, singulorum P.*II; cummis P. *> III; piperis albi P. *> IIII, croci P.*VI; psorici P.*XIII. 31b Nulla autem per se materia est, quae psoricum nominetur, sed chalcitidis aliquid et cadmiae dimidio plus ex aceto simul conteruntur, idque in vas fictile additum et contectum ficulneis foliis sub terra reponitur, sublatumqu>e post dies viginti rursus teritur, et sic +appellatur. Verum in basilico quoque collyrio convenit ad omnes affectus oculorum id esse idoneum, qui non lenibus medicamentis curantur. 31c Ubi non sunt autem medicamenta composita, scabros angulos levant et mel et vinum; succurritque et his et aridae lippitudini, si quis panem> ex vino subactum super oculum inponit. Nam cum fere sit umor aliquis, qui modo ipsum oculum, modo angulos aut palpebras exasperat, sic et, si quid prodit umoris, extrahitur, et, si quid iuxta est, repellitur. 32 Caligare vero oculi nonnumquam ex lippitudine, nonnumquam etiam sine hac propter senectutem inbecillitatemve aliam consuerunt. Si ex reliquis lippitudinis id vitium est, adiuvat collyrium, quod Asclepios nominatur, adiuvat id, quod ex croci magmate fit. 33 Proprie etiam ad id componitur, quod διὰ κρόκου vocant. Habet piperis P.*I; croci Cilici, papaveris lacrimae, cerussae, singulorum P.*II; psorici, cummis, singulorum P.*IIII. 34a At si ex senectute aliave inbecillitate id est, recte inungui potest et melle quam optumo et cypro> et oleo vetere. Commodissimum tamen est balsami partem unam et olei veteris aut cypri partes duas, mellis quam acerrimi partes tres miscere. Utilia huc quoque medicamenta sunt, quaeque ad caliginem proxime quaeque> ad extenuandas cicatrices supra comprehensa sunt. 34b Cuicumque vero oculi caligabunt, huic opus erit multa ambulatione atque exercitatione,> frequenti balneo, ubi totum quidem corpus perfricandum est, praecipue tamen caput, et quidem irino, donec insudet, velandumque postea nec detegendum antequam sudor et calor domi conquierint. Tum cibis utendum acribus et extenuantibus, interpositisque aliquibus diebus ex sinapi gargarizandum. 35 Suffusio quoque, quam Graeci ὑπόχυσιν nominant, interdum oculi potentiae, qua cernit, se opponit. Quod si inveteravit, manu curandum est. Inter initia nonnumquam certis observationibus discutietur. Sanguinem ex fronte vel naribus mittere, in temporibus venas adurere, gargarizando pituitam evocare, subfumigare, oculos acribus medicamentis inunguere expedit. Victus optimus est, qui pituitam extenuat. 36 Ac ne resolutio quidem oculorum, quam παράλυσιν Graeci nominant, alio victus modo vel aliis medicamentis curanda est. Exposuisse tantum genus vitii satis est. Igitur interdum evenit, modo in altero oculo, modo in utroque, aut ex ictu aliquo aut ex morbo comitiali, aut ex distentione nervorum, qua vehementer ipse oculus concussus est, ut is neque quoquam intendi possit, neque omnino consistat, sed huc illucve sine ratione moveatur; ideoque ne conspectum quidem rerum praestat. 37a Non multum ab hoc malo distat id, quod μυδρίασιν Graeci vocant. Pupilla funditur et dilatatur, aciesque eius hebetescit ac paene ***. - Difficillime genus id inbecillitatis eliditur. In utraque parte vero id est et paralysi et mydriasi pugnandum est per eadem omnia, quae in caligine oculorum praecepta sunt, paucis tantum mutatis, siquidem ad caput irino interdum acetum, interdum nitrum adiciendum est, melle inungui satis est. 37b Quidam in posteriore vitio calidis aquis usi relevatique: quidam sine ulla manifesta causa subito obcaecati sunt. Ex quibus nonnulli cum aliquamdiu nihil vidissent, repentina profusione alvi lumen receperunt; quo minus alienum videtur et> recenti re et interposito tempore medicamentis quoque moliri deiectiones, quae om>nem noxiam materiam in> inferiora depellant. 38 Praeter haec inbecillitas oculorum est, ex qua quidem interdiu satis, noctu nihil cernunt; quod in feminam bene respondentibus menstruis non cadit. - Sed sic laborantes inungui oportet sanie> iocineris maxime hirquini, si minus, caprini, ubi id assum coquitur, excepta; atque edi quoque ipsum iecur debet. Licet tamen etiam isdem medicamentis non in>utiliter uti, quae vel cicatrices vel aspritudinem extenuant: quidam contrito semini> portlacae mel adiciunt, eatenus ne id ex specillo destillet, eoque inungunt. Exercitationibus, balneo, frictionibus, gargarizationibus isdem his quoque utendum est. 39a Et haec quidem in ipsis corporibus oriuntur. Extrinsecus vero interdum sic ictus oculum laedit, ut sanguis in eo suffundatur. - Nihil commodius est quam sanguine vel columbae vel palumbi vel hirundinis inunguere. Neque id sine causa fit, cum horum acies extrinsecus laesa interposito tempore in anticum statum redeat, celerr>ime hirundinis. 39b Unde etiam fabulae locus factus est, per parentes id herba restitui, quod per se sanescit. Eorumque ergo sanguis nostros quoque oculos ab externo casu commodissime tuetur, hoc ordine, ut sit hirundinis optimus, deinde palumbi, minime efficax columbae et illi ipsi et nobis. Supra percussum vero oculum ad inflammationem leniendam non est alienum inponere etiam cataplasma. 39c Sal> Hammoniacus vel quilibet alius quam optimus teri debet, sic ut ei paulatim oleum adiciatur, donec crassitudo strigmenti fiat. Id deinde miscendum est cum hordeacia farina, quae ex mulso decocta sit. Facile autem recognitis omnibus, quae medici prodiderunt, apparere cuilibet potest, vix ullum ex is, quae supra conprehensa sunt, oculi vitium esse, quod non simplicibus quoque et promptis remediis summoveri possit. Caput VII De aurium morbis. De pure et malo odore aurium. Compositiones ad omnia aurium vitia. De ulcere sordido aurium. Adversus aurium vermes. Ad compressa aurium foramina. Ad gravem auditum. Ad sonitum aurium inter se ipsos. Ad ea, quae in aurem inciderunt, extrahenda. 1a Hactenus in oculis ea *** reperiuntur, in quibus medicamenta plurimum possint: ideoque ad aures transeundum est, quarum usum proximum a luminibus natura nobis dedit. Sed in his aliquanto maius periculum est: nam vitia oculorum intra ipsos nocent, aurium inflammationes doloresque interdum etiam ad dementiam mortemque praecipitant. Quo magis inter initia protinus succurrendum est, ne maiori periculo locus sit. - 1b Ergo ubi primum dolorem aliquis sensit, abstinere et continere se debet; postero die, si vehementius malum est, caput tondere, idque irino unguento calido perunguere et operire. At magnus cum febre vigiliaque> dolor exigit, ut sanguis quoque mittatur; si id aliquae causae prohibent, alvus solvenda est. Cataplasmata quoque calida subinde mutata proficiunt, sive feni Graeci sive lini sive alia farina ex mulso decocta et> recte etiam subinde admoventur spongiae ex aqua calida expressae. 1c Tum levato dolore ceratum circumdari debet ex irino aut cyprino factum: in quibusdam tamen melius quod ex rosa est proficit. Si vehemens inflammatio somnum ex toto prohibet, adici cataplasmati debent papaveris cortices fricti atque contriti, sic ut ex his pars dimidia sit, eaque tum simul ex passo mixto decoquatur. In aurem vero infundere aliquod medicamentum oportet, quod semper ante tepefieri convenit, commodissimeque per striglem instillatur. Ubi auris repleta est, super lana mollis addenda est, quae umorem intus contineat. 1d Et haec quidem communia sunt medicamenta: verum est et rosa et radicum harundinis sucus, et oleum, in quo lumbrici cocti sunt, et umor ex amaris nucibus aut ex nucleo mali Persici expressus. Conposita vero ad inflammationem doloremque leniendum haec fere sunt: castorei, papaveris lacrimae pares portiones conteruntur; deinde adicitur his passum. Vel> papaveris lacrimae, croci, murrae par modus sic teritur, ut invicem modo rosa modo passum in>stilletur. 1e Vel id, quod amarum in Aegyptia faba est, conteritur rosa adiecta; quibus murrae quoque paulum a quibusdam miscetur vel papaveris lacrimae aut tus cum muliebri lacte vel amararum nucum cum rosa sucus. Vel castorei, murrae, papaveris lacrimae pares portiones cum passo. Vel croci P.*=-; murrae, aluminis scissilis, singulorum> P.*=; quibus dum teruntur paulatim miscentur passi cyathi tres, mellis minus cyatho, idque ex primis medicamentis est. 1f Vel papaveris lacrima e ex aceto. Licet etiam compositione uti Themisonis, quae habet castorei, opopanacis, papaveris lacrimae, singulorum P.*II; spumae Lyci P.*IIII. Quae contrita passo excipiuntur, donec c>erati crassitudinem habeant, atque ita reponuntur. Ubi usus requiritur, rursus id medicamentum adiecto passo specillo teritur. Illud perpetuum est, quotienscumque crassius medicamentum est quam ut in aurem instillari possit, adiciendum eum esse umorem, ex quo id componi debet, donec satis liquidum sit. 2a Si vero pus quoque aures habent, recte Lycium per se infunditur, aut irinum unguentum aut porri sucus cum melle aut centauri sucus cum passo aut dulcis mali Punici sucus in ipsius cortice tepefactus, adiecta murrae exigua parte. Recte etiam miscentur murrae, quam στακτὴν cognominant, P.*I; croci tantundem; nuces amarae XXV; mellis sex cyathi>; quae contrita, cum utendum est, in cortice mali Punici tepefiunt. Ea quoque medicamenta, quae oris exulcerati causa componuntur, aeque ulcera aurium sanant. 2b Quae si vetustiora sunt et multa sanies fluit, apta compositio est, quae ad auctorem Erasistratum refertur: piperis P.*=; croci P.*=; murrae, mi>sy cocti, singulorum P.*I; aeris combusti P.*II. Haec ex vino teruntur: deinde ubi inaruerunt, adiciuntur passi heminae tres et simul incocuntur. Cum utendum est, adicitur his mel et vinum. Est etiam Ptolemaei chirurgi medicamentum, quod habet: lentisci P.*=; gallae P. *>=; omphaci P.*I; sucum Punici mali. 2c Est Menophili validum admodum, quod ex his constat: piperis longi P.*I; castorei P.*II; murrae, croci, papaveris lacrimae, nardi Suriaci, turis, malicori, ex Aegyptia faba partis interioris, nucum amararum, mellis quam optumi, singulorum P.*IIII; quibus cum teruntur adicitur acetum quam acerrimum, donec crassitudo in his passi fiat. Est Cratonis: cinnamomi, casiae, singulorum P.*=; Lyci, nardi, murrae, singulorum P.*I; aloes P.*II; mellis cyathi tres; vini sextarius; ex quibus Lycium cum vino decoquitur, deinde his alia miscentur. 2d At si multum puris malusque odor est, aeruginis rasae, turis, singulorum P.*II; mellis cyathi duo; aceti quattuor simul incocuntur. Ubi utendum est, dulce vinum miscetur. Aut aluminis scissilis, papaveris lacrimae, acaciae suci par pondus miscetur, hisque adicitur hyoscyami suci dimidio minor quam unius ex superioribus portio, eaque trita ex vino diluuntur. Per se quoque hyoscyami sucus satis proficit. 3a Commune vero auxilium adversus omnes aurium casus iamque usu conprobatum Asclepiades conposuit. In eo sunt cinnamomi, casiae, singulorum P.*I; floris iunci rotundi, castorei, albi piperis, longi, amomi, myrobalani, singulorum P.*II; turis masculi, nardi Syriaci, murrae pinguis, croci, spumae nitri, singulorum P.*III. Quae separatim contrita, rursus mixta ex aceto conteruntur, atque ita condita, ubi utendum est, aceto diluuntur. 3b Eodem modo commune auxilium auribus laborantibus est Polyid>i sphragis ex dulci vino liquata, quae conpositio priore libro continetur. Quod si et sanies profluit et tumor est, non alienum est mixto vino per oricularium clysterem eluere, et tum infundere vinum austerum cum rosa mixtum, cui spodi paulum sit adiectum, aut Lucium cum lacte aut herbae sanguinalis sucum cum rosa aut mali Punici sucum cum exigua murrae parte. 4a Si> sordida quoque ulcera sunt, melius mulso eluuntur, et tum aliquid ex is, quae supra scripta sunt, quod mel habeat, infunditur. Si magis pus profluit, et caput utique tondendum est et multa calida aqua perfundendum, et gargarizandum,> et usque ad lassitudinem ambulandum, et cibo modico utendum est. Si cruor quoque ex ulceribus apparuit, Lycium cum lacte debet infundi, vel aqua, in qua rosa decocta sit, suco aut herbae sanguinalis aut acaciae adiecto. 4b Quod si super ulcera caro increvit, eaque mali odoris saniem fundit, aqua tepida elui debet, tum infundi id, quod ex ture et aerugine et aceto et> melle fit, aut mel cum aerugine incoctum. Squama quoque aeris cum sandaraca contrita per fistulam recte instillatur. 5 Ubi vero vermes orti sunt, si iuxta sunt, protrahendi oriculario specillo sunt; si longius, medicamentis enecandi, cavendumque ne postea nascantur. Ad utrumque proficit album veratrum cum aceto contritum. Elui quoque aurem oportet vino, in quo marrubium decoctum sit. Emortui su>b his vermes in primam partem auris provocabuntur, unde educi facillime possunt. 6 Sin foramen auris conpressum est, et intus crassa sanies subest, mel quam optimum addendum est. Si id parum proficit, mellis cyatho et dimidio aeruginis rasae P.*II adiciendum est incoquendumque, et eo utendum. Iris quoque cum melle idem proficit. Item galbani P.*II, murrae et fellis taurini, singulorum P.*==, vini quantum satis est ad murram diluendam. 7a Ubi vero gravius aliquis audire coepit, quod maxime post longos capitis dolores evenire consuevit, in primis aurem ipsam considerare oportet: apparebit enim aut crusta, qualis super ulcera innascitur, aut sordium coitus. Si crusta est, infundendum est oleum calidum, aut cum melle aerugo vel porri sucus, aut cum mulso nitri paulum. Atque ubi crusta a corpore iam recedit, eluenda auris aqua tepida est, quo facilius ea per se diducta oriculario specillo protrahatur. 7b Si sordes h>aeque molles sunt, eodem specillo eximendae sunt: at si durae sunt, acetum et cum eo nitri paulum coiciendum est; cumque emollitae sunt, eodem modo elui aurem purgarique oportet. Quod si capitis gravitas manet, attondendum; idem leniter *** sed diu perfricandum est, adiecto vel irino vel laureo oleo, sic ut> utrilibet paulum aceti misceatur; tum diu ambulandum, leniterque post unctionem aqua calida caput fovendum. 7c Cibisque utendum ex inbecillissima et media materia, magisque adsumendae dilutae potiones; nonnumquam gargarizandum est. Infundendum autem in aurem castoreum> cum aceto et laureo oleo et> suco radicul>ae corticis, aut cucumeris agrestis sucus additis contritis rosae foliis. Inmaturae quoque uvae sucus cum rosa instillatus adversus surditatem satis proficit. 8a Aliud viti genus est, ubi aures intra se ipsas sonant; atque hoc quoque fit, ne externum sonum accipiant. Levissimum est, ubi id ex gravidine est; peius, ubi ex morbis capitisve longis doloribus incidit; pessimum, ubi magnis morbis venientibus maximeque comitiali praevenit. 8b Si ex gravidine est, purgare aurem oportet et spiritum continere, donec inde umor aliquis exspu>met. Si ex morbo vel capitis dolore, quod ad exercitationem, frictionem, perfusionem gargarizationemque pertinet, eadem facienda sunt. Cibis non utendum nisi extenuantibus. In aurem dandus radiculae sucus cum rosa vel cum suco radicis ex cucumere agresti; vel castoreum cum aceto et laureo oleo; veratrum quoque ad> id ex aceto conteritur, deinde melle cocto excipitur, et inde collyrium factum in aurem demittitur. 8c Si sine his coepit ideoque novo metu terret, in aurem darei> debet castoreum cum aceto vel irino aut laureo oleo; aut huic mixtum castoreum cum suco nucum amararum; aut murra et nitrum cum rosa et aceto. Plus tamen in hoc quoque proficit victus ratio, eademque facienda sunt, quae supra conprehendi, cum maiore quoque diligentia; et praeterea, donec is sonus finiatur, a vino abstinendum. 8d Quod si simul et sonus est et inflammatio, laureum oleum coniecisse abunde est, aut id, quod ex amaris nucibus exprimitur, quibus qui>dam vel castoreum vel murram miscent. 9a Solet etiam interdum in aurem aliquid incidere, ut calculus aliquodve animal. Si pulex intus est, conpellendum eo lanae paulum est, quo ipse is subit et simul extrahitur. Si non est secutus aliudve animal est, specillum lana involutum in resina quam glutinosissima> maximeque terebenthina demittendum, idque in aurem coiciendum ibique vertendum est: utique enim conprehendit eximet . Sin aliquid exanime est, specillo oriculario protrahendum est aut hamulo retuso paulum recurvato. 9b Si ista nihil proficiunt, potest eodem modo resina protrahi. Sternumenta quoque admota id commode elidunt, aut oriculario clystere aqua vehementer intus conpulsa. Tabula quoque conlocatur, media inhaerens, capitibus utrim>que pendentibus; superque eam homo deligatur in id latus versus, cuius auris eo modo laborat, sic ut extra tabulam emineat. Tum malleo caput tabulae, quod a pedibus est, feritur; atque ita concussa aure id quod inest excidit. Caput VIII De narium morbis. De carnosis carunculis narium. 1a Nares vero exculceratas fovere oportet vapore aquae calidae. Id et spongia expressa atque admota fit et subiecto vase oris angusti calida aqua repleto. Post id fomentum inlinenda ulcera sunt a>ut plumbi recremento aut cerussa aut argenti spuma: cum quolibet horum *** aliquod conteri t, eique, dum teritur, in vicem vinum et oleum murteum adici t, donec +mellis crassitudinem fecerit. Sin autem ea ulcera circa os sunt pluresque crustas et odorem foedum habent, quod genus Graeci ὄζαιναν appellant, sciri quidem debet vix ei malo posse succurri. 1b Nihilo minus tamen haec temptari possunt, ut caput ad cutem tondeatur adsidueque vehementer perfricetur, multa calida aqua perfundatur, multa dein> ambulatio sit, cibus modicus, neque acer neque valentissimus. Tum in narem ipsam mel cum exiguo modo resinae terebenthinae coiciatur (quod specillo quoque involuto lana fit) adtrahaturque spiritu i>s sucus, donec in ore gustus eius sentiatur. 1c Sub his enim crustae resolvuntur, quae tum per sternumenta elidi debent. Puris ulceribus vapor aquae calidae subiciendus est; deinde adhibendum> aut Lycium ex vino dilutum, aut amurca aut omphacium aut mentae aut marrubii sucus aut atramentum sutorium, quod> concande>factum, deinde contritum sit; aut interior scillae pars contrita, sic ut horum cuilibet mel adiciatur. 1d Cuius in ceteris admodum exigua pars esse debet; in atramento sutorio tanta, ut ea mixtura liquida fiat; cum scilla utique pars maior; involvendumque lana specillum est, et in eo medicamento tinguendum, eoque ulcera inplenda sunt. Rursusque lina>mentum involutum et oblongum eodem medicamento inlinendum demittendumque in narem est et ab inferiore parte leniter deligandum. Idque per hiemem et ver b>is die, per aestatem et> autumnum ter die fieri debet. 2a Interdum vero in naribus etiam carunculae quaedam similes muliebribus mammis nascuntur, eaeque imis partibus, quae carnosissimae sunt, inhaerent. Has curare oportet medicamentis adurentibus, sub quibus ex toto consumuntur. Polypus vero est caruncula, modo alba modo> subrubra, quae narium ossi inhaeret, ac modo ad labra tendens narem implet, modo retro per id foramen, quo spiritus a naribus ad fauces descendit, adeo increscit, uti post uvam conspici possit; 2b strangulatque hominem, maxime austro aut euro flante; fereque mollis est, raro dura, eaque magis spiritum impedit et nares dilatat; quae fere καρκινώδης est; itaque attingi non debet. Illud aliud genus fere quidem ferro curatur, interdum tamen inarescit, si addita in narem per lina>mentum aut penicillum ea compositio est, quae habet: mini Sinopici, chalcitidis, calcis, sandaracae, singulorum P.*I; atramenti sutori P.*II. Caput IX De dentium dolore. 1 In dentium autem dolore, qui ipse quoque maximis tormentis adnumerari potest, vinum ex toto circumcidendum est. Cibo quoque primo abstinendum, deinde eo modico mollique utendum, ne mandentis dentes inritet; tum extrinsecus admovendus per spongiam vapor aquae calidae, inponendumque ceratum ex cyprino exue> irino factum, lanaque id conprehendendum, caputque velandum est. Quod si gravior dolor est, utiliter et alvus ducitur, et calida cataplasmata super maxillas inponuntur, et ore umor calidus cum medicamentis aliquibus continetur, saepiusque mutatur. 2 Cuius rei causa et quinquefolii radix in vino mixto coquitur, et hyoscyami radix vel in posca vel in vino, sic ut paulum his salis adiciatur et papaveris non nimium aridi cortices et mandragorae radix eodem modo. Sed in his tribus utique vitandum est, ne, quod haustum erit, devoretur. Ex populo quoque alba cortex radicis in hunc u>sum in vino mixto recte coquitur, et in aceto cornus cervini ramentum, et nepeta cum taeda pingui ac ficu item pingui vel in mulso vel in aceto et melle; ex quibus cum ficus decocta est, is umor percolatur. 3 Specillum quoque lana involutum in calidum oleum demittitur, eoque ipse dens fovetur. Quin etiam quaedam quasi cataplasmata in dentem ipsum inlinuntur; ad quem usum ex malo Punico acido arido mali>corii pars interior cum pari portione et gallae et pinei corticis conteritur, misceturque his minium; eaque contrita aqua pluvia ti li coguntur. Aut panacis, papaveris lacrimae, peucedani, uvae ta>miniae sine seminibus pares portiones conteruntur. Aut galbani partes tres, papaveris lacrimae pars quarta. Quicquid dentibus admotum est, nihilo minus supra maxillas ceratum, quale supra posui, e>sse debet lana optentum. 4 Quidam etiam murrae, cardamomi, singulorum P.*I; croci, pyrethri, ficorum, s>partes, singulorum P.*IIII; sinapis P.*VIII contrita linteolo inlinunt, inponuntque in umero partis eius, qua dens dolet: si is superior est, a scapulis; si inferior, a pectore; idque dolorem levat, et cum levavit, protinus summovendum est. 5 Si vero exesus est dens, festinare ad eximendum eum, nisi res coegit, non est necesse: sed t>um omnibus fomentis, quae supra posita sunt, adiciendae quaedam valentiores conpositiones sunt quae dolorem levant; qualis Herae est. Habet autem papaveris lacrimae P.*I; piperis P.*II; soreos P.*X; quae contrita galbano excipiuntur, idque circumdatur; aut Menemachi, maxime ad maxillares dentes, in qua sunt croci P.*=; cardamomi, turis fuliginis, ficorum, s>partes, pyrethri, singulorum P.*IIII; sinapis P.*VIII. Quidam autem miscent pyrethri, piperis, elateri, s>partes, singulorum P.*I; aluminis scissilis, papaveris lacrimae, uvae ta>miniae, sulpuris ignem non experti, bituminis, lauri bacarum, sinapis, singulorum P.>*II. 6 Quod si dolor eximi eum cogit, et piperis semen cortice liberatum, et eodem modo baca hederae coniecta in id foramen dentem findit, isque per testas excidet. Et plani piscis, quam pastinacam nostri, τρυγῶνα Graeci vocant, aculeus torretur, deinde conteritur resinaque excipitur, quae denti circumdata hunc solvit. Et alumen scissile et *** in foramen coniectum dentem citat. Sed id tamen involutum in lanula demitti commodius est, quia sic dente servato dolorem levat. 7 Haec medicis accepta sunt. Sed agrestium experimento cognitum est, cum dens dolet, herbam mentastrum cum suis radicibus evelli debere, et in pelvem coici, supraque aquam infundi, collocarique iuxta sedentem hominem undique veste contectum; tum in pelvem candentes silices de>mitti, sic ut aqua tegantur; hominemque eum hiante ore vaporem excipere, ut supra dictum est, undique inclusum. Nam et sudor plurimus sequitur, et per os continens pituita defluit, idque saepe longiorem, semper annuam valetudinem bonam praestat. Caput X De tonsillis. 1 Si vero tonsillae sine exulceratione per inflammationem intumuerunt, caput velandum est; extrinsecus is locus vapore calido fovendus; multa ambulatione utendum; caput in lecto sublime habendum; gargarizandumque reprimentibus. Radix quoque ea, quam dulcem appellant, contusa et in passo mulsove decocta idem praestat. Leniterque quibusdam medicamentis eas inlini non alienum est, quae hoc modo fiunt: 2 ex malo Punico dulci sucus exprimitur, et eius sextarius in leni igne coquitur, donec ei mellis crassitudo est; tum croci, murrae, aluminis scissilis, singulorum> P.*II per se conteruntur, paulatimque his adiciuntur vini lenis cyathi duo, mellis unus; deinde priori suco ista miscentur, et rursus leniter incocuntur. Aut eiusdem suci sextarius eodem modo coquitur, atque eadem ratione trita haec adiciuntur: nardi P.*-; omphaci P.*I; cinnamomi, murrae, casiae, singulorum P.*-; eadem autem haec et auribus et naribus purulentis adcommodata sunt. 3 Cibus in hac quoque valetudine lenis esse debet, ne exasperet. Quod si tanta inflammatio est, ut spiritum impediat, in lecto conquiescendum, cibo abstinendum, neque adsumendum quicquam praeter aquam calidam est; alvus quoque ducenda est; gargarizandum ex fico et mulso; inlinendum mel cum omphacio; intrinsecus admovendus sed aliquanto diutius vapor calidus, donec ea suppurent et per se aperiantur. Si pure substante non rumpuntur hi tumores, incidendi sunt; deinde ex mulso calido gargarizandum. 4 At si modicus quidem tumor sed> exulceratio est, furfurum cremori ad gargarizandum paulum mellis adiciendum est; inlinendaque ulcera hoc medicamento: passi quam dulcissimi tres heminae ad unam cocuntur; tum adicitur tu>ris P.*I; ali P.*I;> croci, murrae, singulorum P.*=; leviterque omnia rursus fervescunt. Ubi pura ulcera sunt, eodem furfurum cremore vel lacte gargarizandum est. Atque hic quoque cibis lenibus opus est, quibus adici dulce vinum potest. Caput XI De oris ulceribus. 1 Ulcera autem oris si cum inflammatione sunt et parum pura ac rubicunda sunt, optume is medicamentis curantur, quae supra posita ex malis Punicis fiunt. Continendusque saepe ore reprimens cremor est, cui paulum mellis sit adiectum: utendum ambulationibus et non acri cibo. Simul atque vero pura ulcera esse coeperunt, lenis umor, interdum etiam quam optima aqua ore continenda est. Prodestque adsumptum pirum mitius> pleniorque cibus cum acri aceto> inspergique ulcera debent alumine scissili, cui dimidio plus gallae inmaturae sit adiectum. 2 Si iam crustas habent, quales in adustis esse consuerunt, adhibendae sunt hae conpositiones, quas Graeci ἀνθηρὰς nominant: iunci quadrati, murrae, sandaracae, aluminis pares portiones. Aut croci, murrae, singulorum P.*I; i>ridis, aluminis scissilis, sandaracae, singulorum P. *> IIII; iunci quadrati P.*VIII. Aut gallae, murrae, singulorum P.*I; aluminis scissilis P.*II; rosae foliorum P.*IIII. Quidam autem croci P.*=; aluminis scissilis, murrae, singulorum P. *> I; sandaracae P.*II; iunci quadrati P.*IIII miscent. Priora arida insperguntur: hoc cum melle inlinitur, neque ulceribus tantum sed etiam tonsillis. 3 Verum ea longe periculosissima sunt ulcera, quas ἄφθας Graeci appellant, sed in pueris: hos enim saepe consumunt, in viris et mulieribus idem periculum non est. Haec ulcera a gingivis incipiunt; deinde palatum totumque os occupant; tum ad uvam faucesque descendunt, quibus obsessis non facile fit, ut puer convalescat. Ac miserius etiam est, si lacte>ns adhuc infans est, quo minus imperari remedium aliquod potest. 4 Sed inprimis nutrix cogenda est exerceri et ambulationibus et is operibus, quae superiores partes movent; mittenda in balineum iubendaque ibi calida aqua mammas perfundere; tum alenda cibis lenibus et is, qui non facile corrumpuntur: potione, si febricitat puer, aquae; si sine febre est, vini diluti. Ac si alvus nutricis substitit, ducenda est. 5 Si pituita eius in os coit, vomere debet. Tum ipsa ulcera perunguenda sunt melle, cui rhus, quem Syriacum vocant, aut amarae nuces adiectae sunt; vel mixtis inter se rosae foliis aridis,> pineis nucleis, menta, coliculo, melle, vel eo medicamento, quod ex moris fit, quorum sucus eodem modo quo Punici mali ad mellis crassitudinem coquitur; eademque ratione ei crocum, murra, alumen, vinum, mel, miscetur: neque quicquam dandum, a quo> umor evocari possit. 6 Si vero iam firmior puer est, gargarizare debet is fere, quae supra conprehensa sunt. Ac si lenia medicamenta in eo parum proficiunt, adhibenda sunt ea, quae adurendo crustas ulceribus inducant. Quale est scissile alumen vel chalcitis vel atramentum sutorium. Prodest etiam fames et abstinentia quanta maxime inperari potest. Cibus esse debet lenis: ad purganda tamen ulcera interdum caseus ex melle recte datur. Caput XII De linguae ulceribus. Linguae quoque ulcera non aliis medicamentis egent, quam quae prima parte superioris capitis exposita sunt. Sed quae in latere eius nascuntur, diutissime durant; videndumque est, num contra dens aliquis acutior sit, qui sanescere saepe ulcus eo loco non sinit, ideoque levandus est. Caput XIII De parulidibus et ulceribus gingivarum. 1 Solent etiam interdum iuxta dentes in gingivis tubercula quaedam oriri dolentia: παρουλίδας Graeci appellant. Haec initio leniter sale contrito perfricare oportet; aut inter se mixtis sale fossili combusto, cupresso, nepeta; deinde eluere os cremore lenticulae, inter haec hiare, donec pituita satis profluat. 2 In maiore vero inflammatione isdem medicamentis utendum est, quae ad ulcera oris supra posita sunt: et mollis linamenti> paulum involvendum ex is aliqua compositione, quas ἀνθηρὰς vocari dixi, demittendumque id inter dentem et gingivam. Quod si +duriore id prohibebit, extrinsecus admovendus erit spongia vapor calidus, inponendumque ceratum. Si suppuratio se ostendet, diutius eo vapore utendum erit, et continendum ore calidum mulsum, in quo ficus decocta sit; idque subcrudum incidendum, ne, si diutius ibi pus remanserit, os laedat. 3 Quod si maior is tumor est, commodius totum exciditur, sic ut ex utraque parte dens liberetur. Pure exempto si levis plaga est, satis est ore calidam aquam continere, extrinsecus fovere eodem vapore; si maior est, lenticulae cremore uti isdemque medicamentis, quibus cetera ulcera oris curantur. Alia quoque ulcera in gingivis plerumque oriuntur, quibus eadem quae in reliquo ore succurrunt; maxime tamen mandere ligustrum oportet, sucumque eum ore continere. 4 Fit etiam interdum, ut gingivae ulcere, sive παρουλὶς fuit sive non fuit, diutius pus feratur; quod aut dente corrupto, aut fracto vel *** aliterque vitiato osse; maximeque id per fissum e>venire consuevit. Ubi incidit, locus aperiendus, dens eximendus; testa ossis, si qua excessit, recipienda est; si quid vitiosi est, radendum. Post quae quid fieri debeat, supra in aliorum ulcerum curatione conprehensum est. Si vero a dentibus gingivae recedunt, eaedem antherae succurrunt. Utile est etiam pira aut mala non permatura mandere, et ore eum umorem continere. Idemque praestare non acre acetum in ore retentum potest. Caput XIV De uvae morbo. 1 Uvae vehemens inflammatio terrere quoque debet. Itaque in hac et abstinentia necessaria est, et sanguis recte mittitur; et si id aliqua res prohibet, alvus utiliter ducitur; caputque super haec velandum et sublimius habendum est: tum aqua gargarizandum, in qua simul rubus et lenticula decocta sit. Inlinenda autem ipsa uva vel omphacio vel galla vel alumine scissili, sic ut cuilibet eorum mel adiciatur; chelidoniae quoque suco per coclear inlita uva maximeque *** prodest.> Est etiam medicamentum huc> aptum, quod Andronium appellatur. Constat ex his: alumine scissili, squama aeris rubri, atramento sutorio, galla, murra, misy; quae per se contrita mixtaque rursus paulatim adiecto vino austero teruntur, donec his mellis crassitudo sit. 2 Ubi horum aliquo inlita uva est, fere multa pituita decurrit; cumque ea quievit, ex vino calido gargarizandum est. Quod si minor ea inflammatio est, laser terere, eique adicere frigidam aquam satis est, eamque> aquam cocleario exceptam ipsi uvae subicere. Ac mediocriter eam tumentem aqua quoque frigida eodem modo subiecta reprimit. Ex eadem autem aqua gargarizandum quoque est, quae vel cum lasere vel sine eo hac ratione uvae subiecta est. Caput XV De cancro oris. 1 Si quando autem ulcera oris cancer invasit, primum considerandum est, num malus corporis habitus sit, eique occurrendum; deinde ipsa ulcera curanda. Quod si in summa parte id vitium est, satis proficit anthera umido ulceri arida inspersa; sicciori cum exigua parte mellis inlita: si paulo altius, chartae conbustae partes duae, auripigmenti pars una: si penitus malum descendit, chartae conbustae partes tres, auripigmenti pars quarta, aut pares portiones salis fricti et iridis frictae, aut item pares portiones chalcitidis, calcis, auripigmenti. 2 Necessarium autem est lina>mentum in rosa tinguere, et super adurentia medicamenta inponere, ne vicinum et sanum locum laedant. Quidam etiam in acris aceti heminam frictum salem coiciunt, donec tabescere desinat; deinde id acetum coqunt, donec exsiccetur; eumque salem contritum inspergunt. Quotiens autem medicamentum inicitur, et ante et> post os diluendum est vel cremore lenticulae vel aqua, in qua aut ervum aut oleae verbenaeve> decoctae sint, sic ut cuilibet eorum paulum mellis misceatur. 3 Acetum quoque ex scilla retentum ore satis adversus haec ulcera proficit, item> ex aceto cocto sali, sicut supra demonstratum est, rursus mixtum acetum. Sed et diu continere utrumlibet, et id bis aut ter die facere, prout vehemens malum est, necessarium est. Quod si puer est, cui id incidit, specillum lana involutum in medicamentum demittendum est, et super ulcus tenendum, ne per inprudentiam adurentia devoret. Si in gingivis est, moventurque aliqui dentes, refig>i eos oportet: nam curationes vehementer inpediunt. 4 Si nihil medicamenta proficient, ulcera erunt adurenda. Quod tamen in labris ideo non est necessarium, quoniam excidere commodius est. Et id quidem, aeque adustum atque excisum, sine ea curatione, quae corpori manu adhibetur, inpleri non potest. Gingivarum vero ossa, quae hebetia sunt, in perpetuum ustione nudantur: neque enim postea caro increscit. Inponenda tamen adustis lenticula est, donec sanitatem, qualis esse potest, recipiant. Caput XVI De parotidibus. Haec in capite fere medicamentis egent. Sub ipsis vero auribus oriri παρωτίδες solent, modo in secunda valetudine ibi inflammatione orta, modo post longas febres illuc inpetu morbi converso. Id abscessus genus est: itaque nullam novam curationem desiderat, animadversionem tantummodo hanc habet necessariam: quia, si sine morbo id intumuit, primum reprimentium faciendum> experimentum est; si adversa valetudine, illud inimicum est maturarique et quam primum aperiri commodius est. Caput XVII De umbilico prominente. Ad umbilicos vero prominentes, ne manu ferroque utendum sit, ante temptandum est, ut abstineatur>, alvus his ducatur, inponatur super umbilicum id, quod ex his constat: cicutae et fuliginis, singulorum P.*I; cerussae elotae P.*VI; plumbi eloti P.*VIII; ovis duobus, quibus etiam solani sucus adicitur. Hoc etiam diutius inpositum esse oportet: sed interim conquiescere hominem, cibo modico uti, sic> ut vitentur omnia inflantia. Caput XVIII De obscoenarum partium vitiis. De colis morbis. De cancro, qui in cole nascitur. De phagedaena in cole nascente. De carbunculo, qui in cole nascitur. De testiculorum morbis. De ani morbis. De rhagadiis. De condylomate. De haemorrhoidibus. Si anus vel os vulvae procidit, qua curatione utendum sit. De fungo ani aut vulvae. 1 Proxima sunt ea, quae ad partes obscenas pertinent, quarum apud Graecos vocabula et tolerabilius se habent et accepta iam usu sunt, cum in omni fere medicorum volumine atque sermone iactentur: apud nos foediora verba ne consuetudine quidem aliqua verecundius loquentium commendata sunt, ut difficilior haec explanatio sit simul et pudorem et artis praecepta seruantibus. Neque tamen ea res a scribendo me deterrere debuit: primum, ut omnia quae salutaria accepi, conprehenderem>; dein, quia in volgus eorum curatio etiam praecipue cognoscenda est, quae invitissimus quisque alteri ostendit. 2a Igitur si ex inflammatione coles intumuit, reducique summa cutis aut rursus induci non potest, multa calida aqua fovendus locus es>t. Ubi vero> glans contecta est, oriculario quoque clystere inter> eam cutemque aqua calida inserenda est. Si mollita sic et extenuata cutis ducenti paruit, expeditior reliqua curatio est. Si tumor vicit, inponenda est vel lenticula vel marrubium vel oleae folia ex vino cocta, sic ut cuilibet eorum, dum teritur, mellis paululum adiciatur; sursumque coles ad ventrem deligandus est. 2b Quod in omni curatione eius necessarium est; isque homo continere se et abstinere a cibo debet, et potione aquae tantum a siti vindicari. Postero die rursum adhibendum isdem rationibus aquae fomentum est, et cum vi quoque experiendum, an cutis sequatur; eaque si non parebit, leviter summa scalpello concidenda erit. Nam cum sanies profluxerit, extenuabitur is locus, et facilius cutis ducetur. 2c Sive autem hoc modo victa erit, sive numquam repugnaverit, ulcera vel in cutis ulteriore parte vel in glande ultrave eam in cole reperientur; quae necesse est aut pura siccave sint aut umida et purulenta. Si sicca sunt, primum aqua calida fovenda sunt; deinde inponendum Lycium ex vino aut amurca cocta cum eodem aut cum rosa buturum. Si levis is umor inest, vino eluenda sunt, tum buturo et rosae mellis paulum, et resinae terebenthinae pars quarta adicienda est; eoque utendum. 2d At si pus ex is profluit, ante omnia elui mulso calido debent; tum inponi piperis P.*I; murrae P.*=; croci, misyos cocti, singulorum P.*II; quae ex vino austero cocuntur, donec mellis crassitudinem habeant. Eadem autem conpositio tonsillis, uvae madenti, oris nariumque ulceribus accommodata est. Aliud ad eadem: piperis P.*=; murrae P.*=; croci P.*==; misy cocti P.*I; aeris combusti P.*II; quae primum ex vino austero conteruntur, deinde ubi inaruerunt, iterum teruntur ex passi tribus cyathis et incocuntur, donec visci crassitudinem habeant. 2e Aerugo quoque cum> cocto melle eaque quae ad oris ulcera supra conprensa sunt curant aut Erasistrati conpositio aut Cratonis recte super purulenta naturalia inponitur. Foliorum> quoque oleae P. *> *** ex novem cyathis vini cocuntur; his adicitur aluminis scissilis P.*IIII; Lyci P.*VIII; mellis sex cyathi>: ac si plus puris est, id medicamentum ex melle; si minus, ex vino diluitur. Illud perpetuum est, post curationem, dum in>flammatio manet, quale supra positum est, cataplasma super dare, et cotidie ulcera eadem ratione curare. 2f Quod si pus et multum et cum malo odore coepit profluere, elui cremore lenticulae debet, sic ut ei mellis paulum adiciatur. Aut oleae vel lentisci folia vel marrubium decoquendum est, eoque umore eodem modo cum melle utendum; inponendaque eadem aut etiam omphacium cum melle aut id, quod ex aerugine et melle ad aures fit; aut conpositio Andronis aut anthera, sic ut ei paulum mellis adiciatur. 2g Quidam omnia ulcera, de quibus adhuc dictum est, Lycio ex vino curant. Si vero ulcus latius atque altius serpit, eodem modo elui debet, inponi vero aut aerugo aut omphacium cum melle aut Andronis compositio aut marrubii, murrae aut croci, aluminis scissilis cocti, rosae foliorum aridorum, gallae, singulorum P.*I; mini Sinopici P.*II. Quae per se singula primum teruntur, deinde iuncta iterum melle adiecto, donec liquidi cerati crassitudinem habeant; tum in aeneo vaso leniter cocuntur, ne superfluant. 2h Cum iam guttae indurescunt, vas ab igni removetur; idque medicamentum, prout opus est, aut ex melle aut ex vino liquatur. Idem autem per se etiam ad fistulas utile est. Solet etiam interdum ad nervos ulcus descendere, profluitque pituita multa, sanies tenuis malique odoris non +cocta aut aquae similis, in qua caro recens lota est; doloresque is locus et punctiones habet. 2i Id genus quamvis inter purulenta est, tamen lenibus medicamentis curandum est, quale est emplastrum τετραφάρμακον ex rosa liquatum, sic ut turis quoque paulum ei misceatur; aut id, quod ex buturo, rosa, resina, melle fit, supra vero a me positum est; praecipueque id ulcus multa calida aqua fovendum est, velandumque neque frigori committendum. Interdum autem per ipsa ulcera coles sub cute exestur> sic ut glans excidat; sub quo casu cutis ipsa circumcidenda est. 2k Perpetu>umque est, quotiens glans aut ex cole aliquid vel excidit vel absciditur, hanc non esse servandam, ne considat ulcerique adglutinetur, ac neque reduci possit postea, et fortasse fistulam quoque urinae claudat. Tubercula etiam, quae φύματα Graeci vocant, circa glandem oriuntur, quae vel medicamentis vel ferro aduruntur; et cum crustae exciderunt, squama aeris inspergitur, ne quid ibi rursus increscat. 3a Haec citra cancrum sunt; qui cum in reliquis partibus tum in his quoque vel praecipue ulcera infestat. Incipit a nigritie. Quae si cutem occupavit, protinus specillum subiciendum, eaque incidenda est; deinde orae vulsella prendendae; tum quicquid corruptum est excidendum, sic ut ex integro quoque paulum dematur; idque adurendum. Quotiens quid ustum est, hic quoque sequitur, ut inponenda lenticula sit; deinde ubi crustae exciderunt, ulcera sicut alia curentur. 3b Ac si cancer ipsum colem occupavit, inspergenda aliqua sunt ex adurentibus, maximeque id, quod ex calce, chalcitide, auripigmento componitur. Si medicamenta vincuntur, hic quoque scalpello quicquid corruptum est, sic ut aliquid etiam integri trahat, praecidi debet. Illud quoque aeque perpetuum est, exciso cancro vulnus esse adurendum. Sed sive ex medicamentis sive ex ferro crustae occal>luerunt, magnum periculum est, ne his decidentibus ex cole profusio sanguinis insequatur. 3c Ergo longa quiete et inmobili paene corpore opus est, donec ex ipso crustae leniter resolvantur. Ac si vel volens aliquis vel inprudens, dum ingreditur inmature, crustas diduxit, et fluvit sanguis, frigida aqua adhibenda est. Si haec parum valet, decurrendum est ad medicamenta, quae sanguinem supprimunt. Si ne haec quidem succurrunt, aduri diligenter et timide debet, neque ullo postea motu dandus eidem periculo locus est. 4 Nonnumquam etiam id genus ibi cancri, quod φαγέδαινα a Graecis nominatur, oriri solet. In quo minime differendum sed protinus isdem medicamentis et, si parum valent, ferro adurendum. Quaedam etiam nigrities est,> quae non sentitur, sed serpit ac, si sustinuimus, usque ad vesicam tendit, neque succurri postea potest. Si id in summa glande circa fistulam urinae est, prius in eam tenue> specillum demittendum est, ne claudatur; deinde id ferro adurendum. Si vero alte penetravit, quicquid occupatum est, praecidendum est. Cetera eadem, quae in aliis cancris, facienda sunt. 5 Occallescit etiam in cole interdum aliquid, idque omne paene sensu caret; quod ipsum quoque excidi debet. Carbunculus autem ibi natus primum aqu>a per oricularium clysterem> eluendus est; deinde ipse quoque medicamentis urendus, maximeque chalcitide cum melle aut aerugine cum cocto melle, aut ovillo stercore fricto et contrito cum eodem melle. Ubi is excidit, liquidis medicamentis utendum est, quae ad oris> ulcera> conponuntur. 6a In testiculis vero si qua inflammatio sine ictu orta est, sanguis a talo mittendus est; a cibo abstinendum; inponenda ex faba farina eo ex mulso cocta cum cumino contrito et ex melle cocto; aut contritum cuminum cum cerato ex rosa facto; aut lini semen frictum, contritum et in mulso coctum; aut tritici farina ex mulso> cocta cum cupresso; aut lilii radix contrita. At si idem induruerunt, inponi debet lini vel faeni Graeci semen ex mulso coctum; aut ex cyprino ceratum; aut simila ex vino contrita, cui paulum croci sit adiectum. Si vetustior iam durities est, maxime proficit cucumeris agrestis radix in mulso cocta, deinde contrita. 6b Si ex ictu tument, sanguinem mitti necessarium est, magisque si etiam livent. Inponendum vero utrumlibet ex iis, quae cum cumino conponuntur supraque posita sunt; aut ea conpositio, quae habet: nitri cocti P.*I; resinae pineae, cumini, singulorum P.*II; uvae ta>miniae sine seminibus P.*IIII; mellis quantum satis sit ad ea cogenda. Quod si ex ictu testiculus ali> desit, fere pus quoque increscit, neque aliter succurri potest quam si inciso scroto et pus emissum et ipse testiculus excisus est. 7a Anus quoque multa taediique plena mala recipit, neque inter se multum abhorrentes curationes habet. Ac> primum in eo saepe, et quidem pluribus locis, cutis scinditur: ῥαγάδια Graeci vocant. Id si recens est, quiescere homo debet, et> in aqua calida desidere. Columbina quoque ova coquenda sunt, et, ubi induruerunt, purganda; deinde alterum deponefacere in aqua bene calida debet, alterum calidum loco subicere, sic ut invicem utroque aliquis utatur. Tum tetrapharmacum au>t rhypodes ad hoc rosa diluendum est, aut oesy>pum recens miscendum cum cerato liquido ex rosa facto aut eidem cerato plumbum elotum: 7b aut adiciendum aut resinae terebenthinae murrae paulum,> aut spumae argenti vetus oleum, et quo>libet ex his id perunguendum. Si, quicquid laesum est, extra est neque intus reconditum, eodem medicamento tinctum linamentum> superdandum est et, quicquid ante adhibuimus, cerato contegendum. In hoc autem casu> neque acribus cibis utendum est> neque asperis neque alvum conprimentibus, ne aridum quidem quicquam satis utile est nisi admodum paulum: liquida, lenia, pinguia, glutinosa meliora sunt. Vino leni uti nihil prohibet. 8a Condyloma autem est tuberculum, quod ex quadam inflammatione nasci solet. Id ubi ortum est, quod ad quietem, ci>bos potionesque> pertinet, eadem servari deben>t, quae proxime scripta sunt: isdem etiam ovis recte tuberculum id fovetur. Sed desidere ante homo in aqua debet, in qua verbenae decoctae sunt ex reprimentibus. Tum recte inponitur et lenticula cum exigua parte mellis et sertula Campana ex vino cocta; et rubi folia contrita cum cerato ex rosa facto; et cum eodem cerato contritum vel Cotonium malum, vel malicori ex vino cocti pars interior; et chalcitis cocta atque contrita, deinde oesy>po ac rosa excepta; et ex ea conpositione, quae habet: 8b turis P.*I; aluminis scissilis P.*II; cerussae P.*III; spumae argenti P.*V; quibus, dum teruntur, invicem rosa et vinum instillatur. Vinculum autem ei loco linteolum aut panniculus quadratus est, qui> ad duo capita duas ansas, ad latera duo totidem fascias habet; cumque subiectus est, ansis ad ventrem datis, posteriore parte in eas> adductae fasciae coiciuntur, atque ubi artatae sunt, dexterior sinistra, sinisterior dextra procedit, circumdataeque circa alvum inter se novissime deligantur. 8c Sed si vetus condyloma iam induruit, neque sub his curationibus desidit, aduri medicamento potest, quod ex his constat: aeruginis P.*I; murrae P.*IIII; cummis P.*VIII; turis P.*XII; stibis, papaveris lacrimae, acaciae, singulorum P.*XVI, quo medicamento quidam etiam ulcera, de quibus proxime dixi>, renovant. Si hoc parum in condylomate proficit, adhiberi possunt etiam vehementer adurentia. Ubi consumptus est t>umor, ad medicamenta lenia transeundum est. 9a Tertium autem vitium ora venarum tamquam ex capitulis quibusdam surgentia, quae saepe sanguinem fundunt: αἱμορροΐδας Graeci vocant; idque etiam in ore volvae feminarum incidere consuevit. Atque in quibusdam parum tuto supprimitur, qui sanguinis profluvio inbecilliores non fiunt: habent enim purgationem hanc, non morbum. Ideoque curati quidam, cum sanguis exitum non haberet, inclinata ad praecordia et ad viscera mater>ia, subitis et gravissimis morbis correpti sunt. - 9b Si cui vero id nocet, is desidere in aqua ex verbenis debet, inponere maxime malicorium cum aridis rosae foliis contritum, aut ex is aliquid, quae sanguinem supprimunt. Solet autem oriri inflammatio maxime ubi maior *** dura alvus eum locum laesit. Tum in aqua dulci desidendum est, et fovendum ovis; inponendi vitelli cum rosae foliis ex passo subactis; idque si intus est, digito inlinendum; si extra, superinlitum panniculo im>ponendum est. Ea quoque medicamenta, quae recentibus scissuris posita sunt, hu>c idonea sunt. Cibis vero in hoc casu isdem quibus in prioribus utendum est. Si ista parum iuvant, solent inposita medicamenta adurentia ea capitula absumere. 9c Ac si iam vetustiora sunt, sub auctore Dionysio in>spe>rgenda sandraca est, deinde inponendum id quod ex his constat: squamae aeris, auripigmenti, singulorum P.*V; saxi calcis P.*VIII; postero die acu conpungendum. Adustis capitulis fit cicatrix, quae sanguinem fundi prohibet. Sed quotiens is suppressus est, ne quid periculi adferat, multa exercitatione digerenda materia est. Praetereaque viris et feminis, quibus menstrua non proveniunt, interdum ex brachio sanguis mittendus est. 10 At si anus ipse vel os vulvae procidit (nam id quoque interdum fit), considerari debet, purumne id sit, quod provolutum est, an umore muccoso circumdatum. Si purum est, in aqua desidere homo debet; aut salsa aut cum verbenis vel malicorio incocta. Si umidum, vino austero subluendum est inlinendumque faece vini conbusta. Ubi utrolibet modo curatum est, intus reponendum est, inponendaque plantago contrita vel folia salicis in aceto cocta, tum linteolum, et super lana; eaque deliganda sunt cruribus inter se devinctis. 11 Fungo quoque simile ulcus in eadem sede nasci solet: id, si hiemps est, egelida; si aliud tempus, frigida aqua fovendum est, dein squama aeris inspergenda, supraque ceratum ex murteo factum, cui paulum squamae, fuliginis, calcis sit adiectum. Si hac ratione non tollitur, vel medicamentis vehementioribus vel ferro adurendum est. Caput XIX De digitorum ulceribus. 1 Digitorum autem vetera ulcera commodissime curantur aut Lycio aut amurca cocta, cum utrilibet vinum adiectum est. In isdem recedere ab ungue caruncula cum magno dolore consuevit: πτερύγιον Graeci appellant. - Oportet alumen Melinum rotundum in aqua liquare, donec mellis crassitudinem habeat; tum quantum eius aridi fuit, tantundem mellis infundere, et rudicula miscere, donec similis croco color eff>iat, eoque inlinere. Quidam *** ad eundem usum decoquere simul malunt, cum paria pondera aluminis aridi et mellis miscuerunt. 2 Si hac ratione ea non exciderunt, excidenda sunt; deinde digiti fovendi aqua ex verbenis, inponendumque super medicamentum ita factum: chalcitis, mali>corium, squama aeris excipiuntur fico pingui leniter cocta ex melle; aut chartae combustae, auripigmenti, sulpuris ignem non experti par modus cerato miscetur ex murteo facto; aut aeruginis rasae P.*I, squamae P.*II mellis cyatho coguntur; aut pares portiones miscentur saxi calcis, chalcitidis, auripigmenti. Quicquid horum impositum est, tegendum linteolo aqua madefacto est. 3 Tertio die digitus resolvendus, et si quid aridi est, iterum excidendum, similisque adhibenda curatio est. Si non vincitur, purgandum est scalpello tenuibusque ferramentis adurendum et> sicut reliqua usta curandum est. At ubi scabri ungues sunt, circum aperiri debent, corpus qua contingunt; tum super eos ex hac compositione aeque inponi: sandracae, sulpuris, singulorum P.*II; nitri, auripigmenti, singulorum P.*IIII; resinae liquidae P.*VIII; tertioque id die resolvendum est. Sub quo medicamento vitiosi ungues cadunt, et in eorum locum meliores renascuntur. |
Migne "Patrologia Latina" Tomus 13 "SirPap.EpEtDe5 13 Siricius papa Parisiis J. P. Migne 1845 early modern edition, no apparatus this file was encoded in TEI xml for the University of Zurich's Corpus Corporum project (www.mlat.uzh.ch) by Ph. Roelli in 2013 Classical Latin orthography latin" EPISTOLA I.. SIRICII PAPAE AD HIMERIUM EPISCOPUM TARRACONENSEM. SIRICIUS HIMERIO Tarraconensi episcopo. 1. Siricius ordinationem suam, ut aportuit, significat. Ejus cura et quod ei a Petro subsidium. Directa ad decessorem nostrum sanctae recordationis Damasum fraternitatis tuae relatio me jam in sede ipsius constitutum, quia sic Dominus ordinavit, invenit. Quam cum in conventu fratrum sollicitius legeremus tanta invenimus, quae reprehensione et correctione sint digna, quanta optaremus laudanda cognoscere. Et quia necesse nos erat, in ejus labores curasque succedere, cui per Dei gratiam successimus in honorem; facto, ut oportebat, primitus meae provectionis indicio, ad singula, prout Dominus aspirare dignatus est, consultationi tuae responsum competens non negamus: quia officii nostri consideratione, non est nobis dissimulare, non est tacere libertas quibus major cunctis Christianae religionis zelus incumbit. Portamus onera omnium qui gravantur: quin immo haec portat in nobis beatus apostolus Petrus, qui nos in omnibus, ut confidimus, administrationis suae protegit et tuetur haeredes. CAP. I.--2. Liberii decreta. Haereticos in Ecclesiam recipiendi modus. Prima itaque paginae tuae fronte signasti, baptizatos ab impiis Arianis plurimos ad fidem catholicam festinare, et quosdam de fratribus nostris eosdem denuo baptizare velle: quod non licet, cum hoc fieri et Apostolus vetet (Ephes. IV, 5), et canones contradicant, et post cassatum Ariminense concilium, missa ad provincias a venerandae memoriae praedecessore meo Liberio generalia decreta prohibeant, quos nos cum Novatianis aliisque haereticis, sicut est in synodo constitutum, per invocationem solam septiformis Spiritus, episcopalis manus impositione, Catholicorum conventui sociamus, quod etiam totus Oriens Occidensque custodit: a quo tramite vos quoque posthac minime convenit deviare, si non vultis a nostro collegio synodali sententia separari. CAP. II.--3. Baptismi percipiendi tempora ac ritus. Quibusnam baptismus statim conferendus. Sequitur deinde baptizandorum, prout unicuique libitum fuerit, improbabilis et emendanda confusio, quae a nostris consacerdotibus, quod commoti dicimus (De Consecr. dist. 4, c. 11), non ratione auctoritatis alicujus, sed sola temeritate praesumitur, ut passim ac libere Natalitiis Christi, seu Apparitionis, necnon et Apostolorum seu Martyrum festivitatibus innumerae, ut asseris, plebes baptismi mysterium consequantur; cum hoc sibi privilegium et apud nos, et apud omnes ecclesias, dominicum specialiter cum Pentecoste sua Pascha defendat; quibus solis per annum diebus, ad fidem confluentibus generalia baptismatis tradi convenit sacramenta, his dumtaxat electis, qui ante quadraginta vel eo amplius dies nomen dederint, et exorcismis, quotidianisque orationibus atque jejuniis fuerint expiati; quatenus Apostolica illa impleatur praeceptio (I Cor. V, 7), ut expurgato fermento veteri, nova incipiat esse consparsio. Sicut sacram ergo paschalem reverentiam in nullo dicimus esse minuendam; ita infantibus qui necdum loqui poterunt per aetatem, vel his quibus in qualibet necessitate opus fuerit sacri unda baptismatis, omni volumus celeritate succurri; ne ad nostrarum perniciem tendat animarum, si negato desiderantibus fonte salutari, exiens unusquisque de saeculo et regnum perdat et vitam. Quicumque etiam discrimen naufragii, hostilitatis incursum, obsidionis ambiguum, vel cujuslibet corporalis aegritudinis desperationem inciderint, et sibi unico credulitatis auxilio poposcerint subveniri, eodem quo poscunt momento temporis, expetitae regenerationis praemia consequantur. Hactenus erratum in hac parte sufficiat: nunc praefatam regulam omnes teneant sacerdotes, qui nolunt ab apostolicae petrae, super quam Christus universalem construxit Ecclesiam, soliditate divelli (Matth. XVI, 18). CAP. III.--4. Apostatae a corpore Christi abscidendi, sed poenitentibus non neganda in fine vitae venia. Adjectum est etiam, quosdam Christianos ad apostasiam, quod dici nefas est, transeuntes, et idolorum cultu ac sacrificiorum contaminatione profanatos. Quos a Christi corpore et sanguine, quo dudum redempti fuerant renascendo, jubemus abscidi. Et si resipiscentes forte aliquando fuerint ad lamenta conversi, his, quam diu vivunt, agenda poenitentia est, et in ultimo fine suo reconciliationis gratia tribuenda: quia, docente Domino, nolumus mortem peccatoris, tantum ut convertatur, et vivat (Ezech. XVIII, 23). CAP. IV.--5. Nemini licet alterius sponsam uxorem ducere. De conjugali autem velatione requisisti, si desponsatam alii puellam, alter in matrimonium possit accipere (27, q. 2. c. 50). Hoc ne fiat, modis omnibus inhibemus: quia illa benedictio, quam nupturae sacerdos imponit, apud fideles cujusdam sacrilegii instar est, si ulla transgressione violetur. CAP. V.--6. Poenitentium leges. De his vero non incongrue dilectio tua apostolicam sedem credidit consulendam (33, q. 2, c. 12; ivo p. 13, c. 17), qui acta poenitentia, tamquam canes ac sues ad vomitus pristinos et volutabra redeuntes, et militiae cingulum, et ludicras voluptates, et nova conjugia, et inhibitos denuo appetivere concubitus, quorum professam incontinentiam generati post absolutionem filii prodiderunt. De quibus, quia jam suffugium non habent poenitendi, id duximus decernendum, ut sola intra ecclesiam fidelibus oratione jungantur, sacrae mysteriorum celebritati, quamvis non mereantur, intersint; a Dominicae autem mensae convivio segregentur; ut hac saltem districtione correpti, et ipsi in se sua errata castigent, et aliis exemplum tribuant, quatenus ab obscoenis cupiditatibus retrahantur. Quos tamen, quoniam carnali fragilitate ceciderunt, viatico munere, cum ad Dominum coeperint proficisci, per communionis gratiam volumus sublevari. Quam formam et circa mulieres, quae se post poenitentiam talibus pollutionibus devinxerunt servandam esse censemus (Zacharias papa epist. 7, c. 36). CAP. VI.--7. Qui plectendi monachi aut moniales castitatis propositum temerantes. Praeterea monachorum quosdam atque monacharum, abjecto proposito sanctitatis, in tantam protestaris demersos esse lasciviam, ut prius clanculo, velut sub monasteriorum praetextu, illicita ac sacrilega se contagione miscuerint: postea vero in abruptum conscientiae desperatione perducti, de illicitis complexibus libere filios procreaverint; quod et publicae leges, et ecclesiastica jura condemnant. Ilas ergo impudicas detestabilesque personas a monasteriorum coetu ecclesiarumque conventibus eliminandas esse mandamus: quatenus retrusae in suis ergastulis, tantum facinus continua lamentatione deflentes, purificatorio possint poenitudinis igne decoquere, ut eis vel ad mortem saltem, solius misericordiae intuitu, per communionis gratiam possit indulgentia subvenire. CAP. VII.-- 8. Clericorum incontinentia. Veniamus nunc ad sacratissimos ordines clericorum, quos in venerandae religionis injuriam ita per vestras provincias calcatos atque confusos, charitate tua insinuante, reperimus, ut Jeremiae nobis voce dicendum sit: Quis dabit capiti meo aquam, aut oculis meis fontem lacrymarum? et flebo populum hunc die ac nocte (Jerem. IX, 1). Si ergo beatus Propheta ad lugenda populi peccata non sibi ait lacrymas posse sufficere; quanto nos possumus dolore percelli, cum eorum, qui in nostro sunt corpore, compellimur facinora deplorare! praecipue quibus secundum beatum Paulum, instantia quotidiana et sollicitudo omnium ecclesiarum indesinenter incumbit. Quis enim infirmatur, et non infirmor? Quis scandalizatur, et ego non uror (II Cor. XI, 29)? Plurimos enim (Dist. 82, c. 3; Ivo p. 6, c. 50) sacerdotes Christi atque levitas, post longa consecrationis suae tempora, tam de conjugibus propriis, quam etiam de turpi coitu sobolem didicimus procreasse, et crimen suum hac praescriptione defendere, quia in veteri Testamento sacerdotibus ac ministris generandi facultas legitur attributa. 9. Veteris Testamenti auctoritas frustra praetenditur. Dicat mihi nunc, quisquis ille est sectator libidinum, praeceptorque vitiorum: Si aestimat, quia in lege Moysi passim sacris ordinibus a Domino laxata sunt frena luxuriae, cur eos, quibus committebantur sancta sanctorum praemonet dicens: Sancti estote, quia et ego sanctus sum Dominus Deus vester (Levit. XX, 7)? cur etiam procul a suis domibus, anno vicis suae, in templo habitare jussi sunt sacerdotes? hac videlicet ratione, ne vel cum uxoribus possent carnale exercere commercium, ut conscientiae integritate fulgentes, acceptabile Deo munus offerrent. Quibus expleto deservitionis suae tempore, uxorius usus solius successionis causa fuerat relaxatus; quia non ex alia, nisi ex tribu Levi, quisquam ad Dei ministerium fuerat praeceptus admitti. 10. Sacerdotes et diaconi insolubili continentiae lege constringuntur. Unde et Dominus Jesus cum nos suo illustrasset adventu, in Evangelio protestatur, quia Legem venerit implere, non solvere. Et ideo Ecclesiae, cujus sponsus est, formam castitatis voluit splendore radiare (Matth. V, 27), ut in die judicii, cum rursus advenerit, sine macula et ruga eam possit, sicut per Apostolum suum instituit, reperire (Ephes. V, 27). Quarum sanctionum omnes sacerdotes atque levitae insolubili lege constringimur, ut a die ordinationis nostrae, sobrietati ac pudicitiae et corda nostra mancipemus et corpora, dummodo per omnia Deo nostro in his, quae quotidie offerimus, sacrificiis placeamus. Qui autem in carne sunt, dicente electionis vase, Deo placere non possunt. Vos autem jam non estis in carne, sed in spiritu, si tamen spiritus Dei habitat in vobis (Rom. VIII, 8, 9). Et ubi poterit, nisi in corporibus, sicut legimus, sanctis, Dei spiritus habitare? 11. Lapsis ex ignorantia servatur honor, secus aliis. Et quia aliquanti (Dist. 82, c. 4; Ivo, p. 6, c. 50), de quibus loquimur, ut tua sanctitas retulit, ignoratione lapsos esse se deflent: his hac conditione misericordiam dicimus non negandam, ut sine ullo honoris augmento, in hoc quo detecti sunt, quam diu vixerint, officio perseverent, si tamen posthac continentes se studuerint exhibere. li vero, qui illiciti privilegii excusatione nituntur, ut sibi asserant veteri hoc lege concessum; noverint se ab omni ecclesiastico honore, quo indigne usi sunt, apostolicae sedis auctoritate dejectos, nec umquam posse veneranda attrectare mysteria; quibus se ipsi, dum obscoenis cupiditatibus inhiant, privaverunt. Et quia exempla praesentia cavere nos praemonent in futurum: quilibet episcopus, presbyter, atque diaconus, quod non optamus, deinceps fuerit talis inventus, jam nunc sibi omnem per nos indulgentiae aditum intelligat obseratum: quia ferro necesse est excidantur vulnera, quae fomentorum non senserint medicinam. CAP. VIII.--12. Digamus sacerdos aut diaconus non ordinetur. Didicimus etiam, licenter ac libere inexploratae vitae homines, quibus etiam fuerint numerosa conjugia, ad praefatas dignitates, prout cuique libuerit, aspirare. Quod non tantum illis qui ad haec immoderata ambitione perveniunt, quantum metropolitanis specialiter pontificibus imputamus, qui dum inhibitis ausibus connivent, Dei nostri, quantum in se est, praecepta contemnunt. Et ut taceamus quod altius suspicamur, ubi illud est, quod Deus noster data per Moysen lege constituit, dicens, Sacerdotes mei semel nubant (Levit. XXI, 13, 14)? et alio loco: Sacerdos uxorem virginem accipiat, non viduam, non repudiatam, non meretricem (Ezech. XLIV, 22)? Quod secutus Apostolus ex persecutore praedicator, unius uxoris virum (I Tim. III, 2) tam sacerdotem quam diaconum fieri debere mandavit. Quae omnia ita a vestrarum regionum despiciuntur episcopis, quasi in contrarium magis fuerint constituta. Et quia non est nobis de hujusmodi usurpationibus negligendum, ne nos indignantis Domini vox justa corripiat, qua dicit: Videbas furem, et currebas cum eo, et ponebas tuam cum adulteris portionem (Psalm. XLIX, 18): quid ab universis posthac ecclesiis sequendum sit, quid vitandum, generali pronuntiatione decernimus. CAP. IX.--13. Ordinandorum aetas. Quicumque itaque se Ecclesiae vovit obsequiis a sua infantia, ante pubertatis annos baptizari, et lectorum debet ministerio sociari (Dist. 77, c. 3; Ivo p. 6, c. 91 et 92). Qui accessu adolescentiae usque ad tricesimum aetatis annum, si probabiliter vixerit, una tantum, et ea, quam virginem communi per sacerdotem benedictione perceperit, uxore contentus, acolythus et subdiaconus esse debebit; postque ad diaconii gradum, si se ipse primitus continentia praeeunte dignum probarit, accedat. Ubi si ultra quinque annos laudabiliter ministrarit, congrue presbyterium consequatur. Exinde, post decennium, episcopalem cathedram poterit adipisci, si tamen per haec tempora integritas vitae ac fidei ejus fuerit approbata. CAP. X.--14. Qui vero jam aetate grandaevus, melioris propositi conversione provocatus, ex laico ad sacram militiam pervenire festinat, desiderii sui fructum non aliter obtinebit, nisi eo quo baptizatur tempore, statim lectorum aut exorcistarum numero societur, si tamen eum unam habuisse vel habere, et hanc virginem accepisse, constet uxorem. Qui dum initiatus fuerit, expleto biennio, per quinquennium aliud acolythus et subdiaconus fiat, et sic ad diaconium, si per haec tempora dignus judicatus fuerit, provehatur. Exinde jam accessu temporum, presbyterium vel episcopatum, si eum cleri ac plebis edecumarit electio, non immerito sortietur. CAP. XI.--15. Quisquis sane clericus (Dist. 84, c. 5; Ivo p. 6, c. 55) aut viduam, aut certe secundam conjugem duxerit, omni ecclesiasticae dignitatis privilegio mox nudetur, laica tantum sibi communione concessa; quam ita demum poterit possidere, si nihil postea, propter quod hanc perdat, admittat. CAP. XII.--16. Feminas vero (Dist. 81, c. 31; Ivo p. 6, c. 52 et 187) non alias esse patimur in domibus clericorum, nisi eas tantum, quas propter solas necessitudinum causas habitare cum iisdem synodus Nicaena permisit (Can. 3. Vide concil. Carthagin. III, c. 17). CAP. XIII.--17. Monachos quoque (16, q. 1, c. 29; Ivo p. 6, c. 53) quos tamen morum gravitas et vitae ac fidei institutio sancta commendat, clericorum officiis aggregari et optamus et volumus; ita ut qui intra tricesimum aetatis annum sunt, in minoribus per gradus singulos, crescente tempore, promoveantur ordinibus: et sic ad diaconatus vel presbyterii insignia, maturae aetatis consecratione, perveniant. Nec saltu ad episcopatus culmen ascendant, nisi in his eadem, quae singulis dignitatibus superius praefiximus, tempora fuerint custodita. CAP. XIV.--18. Clerico nulli conceditur poenitentiam agere. Illud quoque nos par fuit providere, ut sicut poenitentiam agere cuiquam non conceditur clericorum, ita et post poenitudinem ac reconciliationem nulli umquam laico liceat honorem clericatus adipisci: quia quamvis sint omnium peccatorum contagione mundati, nulla tamen debent gerendorum sacramentorum instrumenta suscipere, qui dudum fuerint vasa vitiorum. CAP. XV.--19. Et quia his omnibus, quae in reprehensionem veniunt, sola excusatio ignorationis obtenditur, cui nos interim, solius pietatis intuitu, necesse est clementer ignoscere: quicumque poenitens (Dist. 50, c. 56), quicumque bigamus, quicumque viduae maritus, ad sacram militiam indebite et incompetenter irrepsit, hac sibi conditione a nobis veniam intelligat relaxatam, ut in magno debeat computare beneficio, si adempta sibi omni spe provectionis, in hoc in quo invenietur ordine, perpetua stabilitate permaneat: scituri posthac omnium provinciarum summi antistites, quod si ultra ad sacros ordines quemquam de talibus crediderint assumendum, et de suo, et de eorum statu quos contra canones et interdicta nostra provexerint, congruam ab apostolica sede promendam esse sententiam. 20. Ut Himerius haec statuta ecclesiis aliis nota faciat. Explicuimus, ut arbitror, frater charissime, universa quae digesta sunt in querelam: et ad singulas causas, de quibus per filium nostrum Bassianum presbyterum ad Romanam Ecclesiam, utpote ad caput tui corporis, retulisti, sufficientia quantum opinor responsa reddidimus. Nunc fraternitatis tuae animum ad servandos canones et tenenda decretalia constituta magis ac magis incitamus, ut haec quae ad tua rescripsimus consulta, in omnium coepiscoporum nostrorum perferri facias notionem, et non solum eorum qui in tua sunt dioecesi constituti: sed etiam ad universos Carthaginenses ac Baeticos, Lusitanos atque Gallicios, vel eos, qui vicinis tibi collimitant hinc inde provinciis, haec, quae a nobis sunt salubri ordinatione disposita, sub litterarum tuarum prosecutione mittantur. Et quamquam statuta sedis apostolicae vel canonum venerabilia definita, nulli sacerdotum Domini ignorare sit liberum: utilius tamen, et pro antiquitate sacerdotii tui, dilectioni tuae esse admodum poterit gloriosum, si ea, quae ad te speciali nomine generaliter scripta sunt, per unanimitatis tuae sollicitudinem, in universorum fratrum nostrorum notitiam perferantur: quatenus et quae a nobis non inconsulte, sed provide sub nimia cantela et deliberatione sunt salubriter constituta, intemerata permaneant, et omnibus in posterum excusationibus aditus, qui jam nulli apud nos patere poterit, obstruntur. Data tertio Idus Februarias, Arcadio et Bautone consulibus. APPENDIX. Ex pervetusto codice Corbeiensi. Et quia quotiens de religione agitur, episcopos convenit judicare; si quando inter duas ecclesias fuerit orta contentio, usque ad synodum vel ante metropolim causa ecclesiastica deducatur. Nihil liceat ante principem ulla ratione suspendi: sed quod agitur inter episcopos, episcoporum sententia terminetur. Si quando evenerit, ut in ecclesia inveniatur simplex successor episcopus, ita ut ea, quae ab anteriore episcopo conquisita sunt vel conlata, per teporem simplicitatis auferantur, et perdat ecclesia per simplicitatem pontificis, quod inquisierat per prudentiam decessoris; cum inter ecclesiam et ecclesiam hujusmodi fuerit orta contentio, quandoque prudentior successerit, suggerendi illi aditus non negetur: quia, juxta statuta canonum, ecclesia ecclesiae praejudicium nullo tempore facit; nec potest charitas dividi, quae et unita est, et toto orbe diffusa. Idem capitulum interpolatum, quale exstat tum in ms. 424 Germanensi cap. 21, tum in Colbertino 1868, Siricio ascriptum. Si quando inter duas ecclesias fuerit orta contentio, usque ad synodum vel ante metropolim causa ecclesiastica dedicatur. Nulli liceat ante principem ulla ratione suspendi: sed quod agitur inter episcopos, episcoporum sententia terminetur Ut veneratio sacerdotibus debetur innoxiis, ita et poena moderata inquietis atque dejectis. Quemadmodum enim Deo servientes et divini sacerdotii integritate lucentes non solum vitam suam proprium praestant ornamentum, sed etiam subjectae plebi atque obedienti exemplum; ita ii, quorum indigniora sunt sub integritatis professione peccata, si exclusi degradatique ab episcopis comprobentur , nullatenus ab aliis episcopis recipiantur. Si quando sic evenerit, ut in ecclesia inveniatur simplex successor episcopus: ita ut in ea, quae ab anteriore episcopo ecclesiae conquesita sunt vel conlata, per teporem simplicis auferantur, et perdat ecclesia per simplicitatem pontificis, quod acquisierat per prudentiam decessoris; cum inter ecclesiam et ecclesiam hujusmodi fuerit orta contentio, quandoque prudentior successerit, suggerendi illi aditus non negetur: quia, juxta statuta canonum, ecclesia ecclesiae praejudicium nullo tempore facit; nec potest charitas dividi, quae unita est, et toto orbe diffusa. Idem paucis ac summatim expressum prout in alia vetusta canonum collectione citatur. IN EPISTOLA SIRICI PAPAE. Si per simplicem episcopum res ecclesiae amissae fuerint, successori ejus suggerendi aditus non negetur, et, juxta sententiam canonum, ecclesiae praejudicium nullo tempore fiat: quia una est in toto orbe diffusa. EPISTOLA II.. VALENTINIANI IMPERATORIS AD PINIANUM, Qua Siricii Romani antistitis electionem approbat. (Haec epistola jam a nobis allata est in Monum. Vett. ad Arianorum doctrinam pertinentibus, sup. col. 593) . EPISTOLA III.. MAXIMI IMPERATORIS AD SIRICIUM PAPAM. Maximus catholicae fidei curam pollicetur. Spondet et Agricii, quem Siricius ad presbyterii gradum indebite provectum scripserat, causam in synodo examinandam esse. Suum denuo profitetur pro catholica fide studium, ac mittit gesta quibus recens prodita sunt Manichaeorum seu Priscillianistarum scelera. EPISTOLA IV.. SIRICII PAPAE AD ANYSIUM THESSALONICENSEM EPISCOPUM. Ut nullus in Illyrico episcopum sine Anysii consensu ordinet. Dilectissimo fratri ANYSIO SIRICIUS. Etiam dudum, frater charissime, per Candidianum episcopum, qui nos praecessit ad Dominum, hujusmodi litteras dederamus, ut nulla licentia esset sine consensu tuo in Illyrico episcopos ordinare praesumere: quae utrum ad te pervenerint, scire non potui. Multa enim gesta sunt illic per contentionem ab episcopis in ordinationibus faciendis, quod tua melius charitas novit. Et ideo sollicite agere te oportet, ne, ut factum est, certatim in una ecclesia dum ordinare praesumunt indignos, veluti tres episcopos fecisse videantur. Ad omnem enim hujusmodi audaciam comprimendam vigilare debet instantia tua, Spiritu in te sancto fervente: ut vel ipse, si potes, vel quos judicaveris episcopos idoneos cum litteris dirigas dato consensu, qui possit in ejus locum qui defunctus vel depositus fuerit, catholicum episcopum, et vita et moribus probatum, secundum Nicaenae synodi statuta, vel ecclesiae Romanae clericum de clero meritum ordinare. MONITUM IN EPISTOLAM SEQUENTEM. I. Epistola sequens Siricio ab aliis adjudicata, ab aliis abjudicata, quibusdam dubia. --Longum esset varias eruditorum de hac epistola sententias, et argumenta quibus suam quisque tuetur, referre. Sed et de his prorsus tacere mihi non licet. Blondellus in Pseudo-Isidoro pag. 550, quaedam de illius veritate dubitandi semina primus, quod sciam, jecit. Fatetur quidem Ferrandum diaconum in Breviatione canonum art. 6, 130, 138 et 174 epistolae hujus meminisse, eumque, utpote qui ad annum Domini 547 vixerit, idoneum esse ad conciliandam illi auctoritatem: duo tamen adversus eam opponit, primum, quod nulla ejus exstet in veteri Romanae ecclesiae codice memoria; alterum, quod tota propemodum ad verbum descripta sit in epistola Innocentii ad Victricium: tunc haec lectorum judicio permittit. Papebrocius consularem notam addititiam censet. Pascuasius Quesnellus dissertatione 15, in Leonis opera pluribus contendit, et hanc epistolam, et concilium Africanum in quo dicitur lecta, merum esse impostoris figmentum. Scripti utriusque veritatem Emanuel a Schelstrate eccles. Afric. dissert. 3, cap. 12, defendit. Sebastianus le Nain Tillem. tom. X, p. 793, ubi ea quae ipsum moveant proposuit, pro insita sibi modestia, eruditorum judicio cuncta permittit, malens Baluzii exemplo in suspenso ea relinquere, quam quidquam temere definire. Postmodum tamen Steph. Baluzius, ad calcem editionis lib. de Concord. sacerd. et imp. anno 1704 recusae, pag. 1339, adjecta singulari adversus Quesnellum dissertatione de concilio Teleptensi, se hac in re minime dubium aut incertum ostendit, sed epistolae nostrae veritatem acriter tuetur. II. Asseritur Ferrandi auctoritate. --In hac dissertatione primum conjecturis, quibus Quesnellus Ferrandi opusculum interpolationis suspectum haberi vult, confutatis, affirmare non dubitat, « vix ullam esse veterum Scriptorum lucubrationem adeo sanam, adeo integram, et in quam minus grassatae sint manus non dicam impostorum, sed imperitorum librariorum, » adeoque « puram esse ab iis maculis quibus illam aspergere conatus est Quesnellus. » Tum his addit, etiam si quaedam in ea Ferrandi collectione menda, quaedam obscura certo probarentur, minime inde consequi, ut quoties occurrit epistolae Siricii mentio, illinc protinus expungenda esset; alioqui de auctoritate omnium ferme veterum Scriptorum actum iri, si semel licentia ista invalescat. Subinde vero Quesnellum indiligentiae in eo maxime arguit, quod sub finem cap. 1, de Chiffletio ait, « Codicem Trecensem commemorat, qui Zellensem synodum appellat eamdem, quam alii Telensem: sed unicus est adversus innumeros. » Non enim praeter Trecense, innumera sunt Breviationis Ferrandi exemplaria, sed unicum Corbeiense. Hujus autem codicis aetas, siquidem mille ac centum annos superat, edito Ferrandi operi non mediocrem praestat auctoritatem. Cum igitur, Quesnello ipso cap. 2, n. 1, fatente, « de Telensis seu Zellensis concilii epistolaeque ei annexae sinceritate secure pronuntiari posset, si de ipsius Breviationis integritate constaret; » et concilium illud et epistolam in eo lectam sincera esse merito pronuntiat Baluzius, ubi Ferrandi Breviationem ab omni depravationis suspicione vindicavit. III. Teleptensi in concilio fuisse recitatam. -- Alterum Quesnelli adversus epistolae hujus veritatem argumentum repetitur ex concilii, cui illa annexa est, nomine. « Constat enim, » inquit cap. 3, « ubique Telense scribi, nec librariorum errore ita scriptum. Liquet porro unicam esse Telensem civitatem, quae in proconsulari jacet provincia: Donatianum autem, Teleptensem in Bizacena episcopum, synodum in proconsulari habuisse, somnium est impostoris, cui nec disciplinae ecclesiasticae nec Africanarum regionum notitiae satis adfuit, ut scite fraudem texeret. » Hic mirari satis nequimus quantum cuique imponat praeconceptae vis opinionis. Ut enim mittamus veterem codicem Vaticanum, in quo praedictum concilium Thelescense, duos Regios, quorum in uno Telenense, in altero Telinense nuncupatur; in ipso Thuano, nunc Colbertino not. 932 quem Quesnellus penes se habuit, quemque passim in suo Codice laudat, legere est in generali indice cap. 62: « Constituta Theleptensis concilii, id est in Africa, juxta decretalem Siricii papae; » ac deinde in ipsius fronte concilii, « Incipit concilium Teleptense super Tractatoria sancti Cyricii papae urbis Romae per Africam . . . congregato concilio in ecclesia Apostolorum plebis Teleptensis. » Virum oculatum quo pacto fugere potuit trina illa Teleptensis vocabuli repetitio? an ista loca consulere omisit? Si autem vel codicem, qui penes ipsum erat, legere neglexit; quae fides habenda pronuntianti, « Constat ubique Telense scribi, nec librariorum errore ita scriptum? » Praeterea in altero ms. Colbertino not. 3368 duplex habetur ejusdem concilii exemplum: et in primo quidem Telense, in altero autem Telenense nuncupatur, addito ad calcem, Expliciunt canones Thelenses. Donatianus vero in primo exemplo Teleptinensis, et in altero Telensis civitatis episcopus appellatur. Cum igitur Donatianum Teleptinensis seu Teleptensis ecclesiae episcopum, ac Bizacenae provinciae primatem anno 417 fuisse in confesso sit, quod et illius subscriptio in concilio Milevitano II ann. 416 habito probat, ac nihilominus Telensis civitatis episcopus manifesto librariorum lapsu scribatur; cur non item librariorum lapsu factum credamus, ut concilium, quod nonnullis in mss. Teleptense legimus, in aliis Telense scriberetur? Idem vero concilium a Ferrando Zellense, quia re ipsa Zellae habitum sit, ab aliis autem Teleptense, quia ad Teleptensem dioecesim Zella pertineat, nuncupatum Baluzius opinatur « eo modo, quo Loaisa concilium Tarraconense vocavit illud, quod temporibus Sisebuti regis habitum fuit apud Egaram in provincia Tarraconensi; Sirmondus vero Magalonense illud, quod convenit apud Juncarias in territorio Magalonensi. » IV. Alterius epistolae Innocentii cum ea consensionem nihil ejus veritati officere. --Item objectum aliud, ex summa epistolae Siricii cum altera Innocentii ad Victricium consensione petitum, hac diluit Hincmari Remensis to. II, p. 461, observatione: « Hic est enim mos apostolicae sedis pontificibus, ut verba decessorum suorum quasi propria in suis ponant epistolis. » Quam quidem observationem Hincmarus Laudunensis ibid., pag. 624 et 631, verissimam esse confirmat. Quamquam non aliunde forsitan nitatur haec illorum observatio, nisi quod in epistolis ab Isidoro confictis eadem frequenter repetita deprehendantur. Saltem illud certum, quod adjungit Baluzius, ipsum Innocentium in epistola ad Exsuperium cap. 1 propria verba epistolae suae ad Victricium cap. 9 exscribere. Ex quo minus mirum videri debet, si et decessoris scripta, quae cum illius sede quodam modo propria ipsi evaserant, pariter exscribat. Immo mihi utramque epistolam conferenti persuasum est, Innocentii epistolam ex epistola Siricii, non hanc ex illa expressam esse. Idemque iis persuasum iri confido, qui quae in epistola Siricii explicatione egeant, in Innocentii epistola ut plurimum suppleri animadverterint; adeo ut Siricius verborum suorum auctor, Innocentius Siricii interpres plane appareat. Veri enim simile non est eum qui ex Innocentii verbis epistolam componere, et Siricio affingere voluisset, quaedam illius verba, quae ad perspicuitatem sententiae videntur necessaria, fuisse omissurum. Ex his autem locis nonnulla nunc essent indicanda, nisi hoc notis commodius servaretur. Ad Innocentium quod attinet, plures a Siricio jam praescriptas regulas epistolae suae inserendo convenienter Victricio satisfecit, nihil ab ipso novum postulanti, sed regularum librum, quo « qualis servetur in urbis Romae ecclesiis disciplina » edoceretur, expetenti. V. Rejicitur quae fingitur ejus supponendae causa. -- Neque hic locus ullus est viri clarissimi suspicioni, qua censet aliquem Romanae amplitudinis auctoritatisque praepostere studiosum, cum videret Romanorum pontificum Zosimi, Bonifacii et Coelestini male cessisse operam, quam pro jure appellationum ad Apostolicam sedem in Africanas provincias invehendo posuerant, in animum induxisse suum, ut has Siricio litteras supponeret, celebremque fingeret Africae synodum eas recipientem, quo infausti exitus memoria oblitteraretur. Sane hujusmodi suspiciones ea levantur atque removentur facilitate, qua et injiciuntur. Immo ab hujus generis figmentis tum quisque Romani nominis studiosus deterreri debuisset, cum recens probasset Afrorum in iis excutiendis, quae sibi conciliorum nomine obtrudebantur, diligentiam. Quis etiam tam hebes erat, ut rei tot gestis consignatae, atque ipsius Africanae ecclesiae canonum Codici insertae memoriam oblitterari posse speraret? Sed et si cui tantum fuisset Romanae amplitudinis studium, ut hujus rei gratia nec falsa scripta comminisci vereretur, is dubio procul sedis illius jus apertioribus ac magnificentioribus verbis, quam quibus Siricius num. 2 utitur, explicuisset. VI. Siricium verbis monendi et rogandi ad ea quae praecepta essent persuadenda non absurde usum esse. -- At, inquit laudatus vir cap. 5, n. 7, « manifestam faciunt impostoris malitiam vel inscitiam verba haec capitis 9, « Suademus ut sacerdotes et levitae cum uxoribus suis non coeant; » necnon ista, « Hortor, moneo, rogo, etc. » In his tamen verbis nil simile nobis apparere ultro fatemur. Neque enim sic ea dici, ut obtendit vir eruditus, intelligimus, « quasi lege continentiae non tenerentur sacerdotes et levitae; » sed ut ad eam legem servandam qua tenebantur, hortando, monendo, rogando, suadendo inducerentur. An ad ea tantum, quae ex animi libera voluntate pendent, ac nulla praecepti necessitate exiguntur, est hortandi, monendi, rogandi et suadendi locus? Ipse Siricius, ab ipso epistolae suae prooemio ea ad quae subinde hortatur, non mera consilia esse indicat, sed praecepta, et ea quidem, quibus eo magis quisque teneatur, quod non nova, sed vetera constituta sint. Quocirca iisdem expositis subjicit: « Si quis sane inflatus mente carnis suae ab hac canonis ratione voluerit evagari, sciat se a nostra communione seclusum, et gehennae poenas habiturum. » Nemo certe ullum, ob consilia neglecta, aut a communione sua secludendum esse, aut gehennae poenis obnoxium fore censuerit. Ad haec, uti jam Baluzius observavit, Innocentius epist. 3, ad Exsuperium, n. 3; Siricii de continentiae lege verba laudans, ea « beatae recordationis viri Siricii monita, » non praecepta, nuncupat. Ipse quoque Siricius in epistola 4, n. 5, id, quod velut « contra apostolica praecepta, » factum vehementer improbat, ne deinceps fiat, verbo admonendi prohibet in hunc modum, « Quod ne fiat ultra admoneo. » Et epist. 10, n. 6: « Hominibus coinquinatis et infidelibus . . . . mysterium Dei credere non oportere, veneratione religionis ipsa suadente, moneo. » VII. Afrorum erga sedem apostolicam observantia. --Jam praemiserat Quesnellus cap. 3, n. 3: « Certum est per eam aetatem, Africanos suarum ecclesiarum administrationem ex propriarum synodorum canonibus gessisse, nec leges ecclesiasticae disciplinae a transmarinis regionibus sibi imponi passos esse. » Verum id, quod pro certo ponit, cum iis quae sub Siricii successoribus Anastasio, Innocentio et Bonifacio gesta sunt, componere prorsus non valeat, si hinc Siricii litterae, quod Africano in concilio dicantur lectae, rejiciendae sint. Nunc enim Africani, ut et Baluzius annotavit (Cod. can. Eccl. Afr. c. 36), litteras scribendas et legatum mittendum decernunt ad Anastasium apostolicae sedis episcopum et Venerium sacerdotem Mediolanensem, eos oraturum; ut decretum temperent, quod tum observari Africanarum Ecclesiarum status non permittebat. Modo Anastasii ejusdem litteris in concilio suo recitatis, gratias agunt Deo, « quod illi optimo ac sancto autistiti suo tam piam curam pro membris Christi, quamvis in diversitate terrarum, sed in una compage constitutis, inspirare dignatus est (Ibid. c. 65.) » Ipsi etiam ad eumdem papam mittunt rursum litteras, quibus quae de Donatistis recipiendis decreverint, reverenter exponunt. Subinde et Innocentii litteris, quibus cavebatur « ut episcopi ad transmarina pergere facile non deberent (Ibid. c. 94), » sibi pariter praelectis, hoc ipsum sententiis suis confirmarunt. Demum edito Scripturarum canone sanciunt, « ut hoc etiam fratri et consacerdoti nostro Bonifacio vel aliis earum partium episcopis pro confirmando isto canone innoteseat (Ibid. c. 24). » Immo ipsummet Siricium ac Simplicianum de infantibus apud Donatistas baptizatis, an ex eis sacri altaris ministros promovere liceat, consulendos duxerunt (Ibid. c. 47). Cum igitur erga sedem apostolicam sic affecti essent Afri, eos anno 418 utiles ac sanis statutis refertas Siricii litteras in concilio suo recitari praecepisse quis stupeat? Sed neque leges litteris illis proprie imponebantur, utpote quibus non nova edebantur praecepta, sed vetera firmabantur. VIII. Epistolam sequentem ad Italos et propter Italos scriptam esse. --Pari facilitate diluuntur caetera, quae adversus epistolae sequentis veritatem objiciuntur. Hujus rei causa observasse maxime juverit, epistolam illam non propter Afros, sed propter eos qui ad Romanum concilium vocati venire non potuerant fuisse scriptam, ac postmodum missam esse ad Afros eo fere modo, quo Damasi epistolam 3 propter episcopos Illyrici scriptam, subinde ad orientales missam, ipsisque inscriptam vidimus. Quemadmodum autem in epistolae hujus exemplo, quod Orientalibus traditum est, retenta sunt quae solis Illyrici episcopis dici conveniebat, cujusmodi est illud num. 2: « Unde advertit sinceritas vestra . . . . hac fide nobiscum Orientales, qui se catholicos recognoscunt, Occidentalesque gloriari » : ita nec in exemplo Siricii, quod Italis scriptum, sed Afris transmissum, et ab eis in concilio suo recitatum est, mutata sunt quae de solis Italis dicta fuerant. Hinc illud, « propter eos maxime, qui in praesenti, aut valetudine aut fessae aetatis causa, adesse minime potuerant, » quod Quesnellus de Afris interpretans omnino absurdum judicat, Italis, de quibus unis dicitur, aptissime congruere deprehenditur. Ex eadem observatione pendet primi capituli seu decreti intelligentia, circa quam memoratus vir frustra laboravit. Istud sane si observasset, procul abfuisset ut cap. 4 diceret, « primum νοθείας argumentum ex hujus primi decreti insulsitate repeti, » utpote « quod quovis modo legeris, nec ad usum loquendi, nec ad grammaticae leges, nec ad Africanam disciplinam et consuetudinem possis accommodare; » sed hoc ultro fassus esset adeo apte ad consuetudinem ac disciplinam Africanam accommodari, ut vel hinc de totius epistolae atque Teleptensis concilii veritate dubitare jam desineret. IX. Tantum ad nos pervenit beneficio exempli quod Afris transmissum est. --Observandum est deinde, non aliunde ad nos epistolam istam, nisi gestorum Teleptensis synodi beneficio pervenisse. Eam qualis in hoc concilio recitata est, exhibent diversae, eaeque perantiquae conciliorum ac pontificiarum epistolarum collectiones, quarum quatuor in bibliotheca Colbertina, duae in Regia, una in nostra Germanensi, et aliae alibi asservantur. Sed nec ab eo abest codice, quem Codicis canonum ecclesiae Romanae nomine Quesnellus donavit. In eo quidem postremum obtinet locum; unde ille postmodum eam additam conjectat. Sed si semel admittatur illa ratio, pariter additi censendi erunt Constantinopolitani, Laodiceni, Antiochenique canones, qui proxime antecedunt; idemque de Damasi ad Paulinum epistola, quae in eo codice dumtaxat cap. 55, post epistolas Simplicii, Felicis, Gelasii, etc., collocatur, judicium erit. Ex gestis autem Teleptensis concilii qui primum hanc transcripsit epistolam, id unum curavit, ut unde illam acceperit, non lateret. Neque vitio ei vertendum, quod caetera praetermiserit ejusdem concilii gesta: sicut nec nos culpaverit quisquam, quod Romanorum pontificum epistolas diversis in conciliis recitatas, relictis synodalibus gestis, hic exhibeamus. Quemadmodum enim instituti nostri non est, ita nec fuit eorum qui antiquos canones et apostolicae sedis decreta collegerunt, collectioni suae gesta synodalia adjungere. Unde ex eo, quod e synodis illis tantum epistolam exscripserint ibi recitatam, consequens non est ut nihil aliud in iis gestum fuerit; neque illud Quesnello colligendum fuit, « quod nullum majoris momenti negotium in illa synodo (Teleptensi) tractandum erat, quam lectio epistolae vel epistolarum Siricii. » Ipsa praefatio, quae antiquis in libris huic Siricii epistolae praemittitur, indicat hujus papae litteras nonnisi ex occasione, et postquam absoluta essent negotia, propter quae convenerat synodus, concilio ipso approbante fuisse recitatas. Eam hic Colbertino ex codice descriptam, aliorum exemplarium varietatibus ad marginem annotatis, omnium oculis subjicere operae pretium duxi. Sic porro in praedicto codice habetur: X. « Incipit concilium Teleptense super Tractoria (Corb. ms. Telesim per tractatus) sancti Ciryci papae urbis Romae per Africam. Post consulatum gloriosissimi Honorii XI et Constantii II, VI kalendas Martias congregato concilio in ecclesia Apostolorum plebis Teleptensis (Idem ms. concilio plebis Telensis, omissis intermediis), beatus pater primae sedis episcopus Donatianus civitatis Teleptensis cum resedisset, consedentibus secum Januario, Felice, Secundo, Cyrio, Secundiano, Geta (Idem ms. Zeta), Eunomio, Maximiano, Donato, Cresconio, Jocundo, Soprato (Alter Colb. Sopatro), Restituto, Juliano, Maximino, Romano, Teriolo, Nilico, Maximo, Donatiano, Basilio, Papiniano, Januario, Porfyrio, item Porfyrio, Donato, Juliano, Tuto, Fortunio (Duo mss. Fortino, Quantiano), Quintiano, Capione et caeteris episcopis; necnon etiam Vincentio, Fortunatiano legatis provinciae Proconsularis ad Bizacenum concilium directis, et reliqua » (quae scilicet in synodo gesta fuerant, et quae consulto praetermittit antiquarius, ut ad Syricii litteras veniat), « Vincentius et Fortunatianus dixerunt: Etiam cum Thusdrum (Corb. ms. Thosdrum, alter Colb. Thiodrum) fuissemus, sicut mecum recolit memorialis auditio vestra, et epistolas sanctae memoriae Syricii sedis apostolicae episcopi dederamus recitandas, ex quibus cum unam relegeret sanctimonium fratris nostri episcopi Latonii, utrasque nos nunc referre suggestio indicat: has recitari donate. Episcopi dixerunt: Recitentur epistolae venerabilis memoriae sancti (Duo mss. sanctae) Syricii, ut noverimus quid earum textus contineat. Cumque traderentur, Privatus notarius dixit: Exemplar tractatoriae (Quidam mss. Exemplum tractoriae, seu tracturiae) episcopi urbis Romae. Dilectissimis fratribus, etc. » Hic forte quod dicitur consilium Teleptae « in Ecclesia Apostolorum » celebratum, si quis fictum esse suspicetur ad imitationem verborum Siricii, « qui ad reliquias B. Petri » convenisse se praefatur; eo iniquior videbitur illa suspicio, quod in quavis orbis parte dicatas Apostolis Ecclesias haberi insolens non est. XI. Teleptense concilium suppositionis suspectum immerito dici. --His probe consideratis, judicet quisque merisne conjecturis ut supposititium rejicere liceat concilium Africanum in pervetustis exemplaribus, ac nominatim Corbeiensi, quod medio saeculo VI recentius non est, asservatum, et Ferrandi diaconi Afri, qui eodem saeculo VI ineunte florebat, auctoritate fultum; concilium, inquam, in quo notantur dies et consules quibus habitum est, locus in quo celebratum, episcopus qui ei praefuit, et caeteri episcopi qui eidem interfuerunt: tametsi tot in notis nihil deprehendatur, quod non consentiat aut repugnet historicae veritati. Certe Donatianum anno 411 Teleptensis Ecclesiae episcopum exstitisse ex Collatione Carthaginensi habemus. Eumdem saltem ab anno 416 Bizacenae provinciae primatem fuisse testis est illius concilio Milevitano II subnexa subscriptio, idque diserte firmat canonum Eccles. Afric. Codex c. 127. Eum quoque ad annum 418, quo Teleptense concilium consignatur, superstitem fuisse fidem facit generalis Africae synodus, prout apud Lab. to. II, pag. 1578, legitur, kalendis Maiis ejusdem anni 418 habita. Nec repugnat, provincialem synodum aliquanto ante generalem vel propriorum negotiorum causa, vel ut res ad generalem deferendas praeparet, celebrari. Praeterea Vincentium et Fortunatianum, qui Teleptae interloquuntur ut Proconsularis provinciae legati, alias etiam eodem munere functos esse tum ex Milevitano II concilio c. 27, tum ex Codice can. Afric. Eccl. cap. 97 et 127 discimus. XII. Tractoriae nomine quid intelligatur. -- Tracturiae seu tractoriae, vel tractatoriae vocabulum, quo donatur haec epistola, et in quo exprimendo eadem apud Augustinum est veterum codicum varietas, ad ecclesiasticum usum a jure civili translatum fuit. In Codice Theod. lib. VIII, specialis est titulus 6, de tractoriis et stativis, ubi tractoria id est quod epistola, qua castrensibus muniis absoluti domum dimittebantur, ut etiam liquet ex lib. VII, tit. 18, leg. 11. Alias diploma sonat, quo publicae vel annonae vel evectionis accipiendae fit potestas. Eo Afri ad ecclesiasticas litteras enuntiandas uti solent. Hac voce apud Augustinum epist. 43, n. 8 et 9, indicatur epistola, qua episcopi ad synodum vocabantur: at Serm. 2 in Psal. 36, n. 19 et 20, epistola synodica Maximianistarum per universam Africam missa tum ab ipso Augustino tum a Maximianistis Tractatoria seu Tractoria nuncupatur. Eadem voce Augustinus epist. 43, n. 8, litteras intelligit per totum orbem terrarum missas super eorum nomine qui vel fuerint convicti, vel de objectis criminibus respondere pertinaciter noluerint. Eodem intellectu Marius Mercator in Commonit. Tractoriam appellat Zosimi epistolam de Pelagii et Coelestii damnatione omnibus ecclesiis inscriptam. EPISTOLA V. B. SIRICII PAPAE AD EPISCOPOS AFRICAE. Siricius cum synodo ubi edisseruit quanta episcopis cura esse debeat de Ecclesiae munditie, praecepta vetera a nonnullis jam neglecta restaurare studens, statuit qualiter ordinandi episcopi, ne clericus viduam ducat uxorem, nec ad clerum admittatur qui viduam duxerit, aut qui post remissionem peccatorum cingulum militiae saecularis habuerit; ne ex aliena ecclesia clericum quis ordinet. Item de abjectis non suscipiendis. De recipiendis Novatianis et Montensibus, qui ad Ecclesiam redeunt. De continentia sacerdotum ac levitarum. Ut judicium misericordiae non desit. Dilectissimis fratribus et coepiscopis per Africam, SIRICIUS. 1. Cum in unum plurimi fratres convenissemus ad sancti apostoli Petri reliquias, per quem et apostolatus et episcopatus in Christo coepit exordium, placuitque propter emergentes plurimas causas, quae in aliquantis non erant causae, sed crimina, de caetero sollicitudo esset unicuique in Ecclesia curam hujusmodi habere, sicut apostolus praedicat Paulus (Eph. V, 27), talem Deo Ecclesiam exhibendam, non habentem maculam aut rugam, ne per alicujus morbidae ovis afflatum, conscientia nostra contaminata videretur. Qua de re, meliori consilio id sedit. Propter eos maxime, qui in praesenti, valetudine corporis aut fessae aetatis causa, adesse minime potuerunt, quo perpetua istiusmodi forma servetur, litteras tales dare placuit, non quae nova praecepta aliqua imperent, sed quibus ea, quae per ignasiam desidiamque aliquorum neglecta sunt, observari cupiamus, quae tamen apostolica et patrum constitutione sunt constituta, sicut scriptum est: State, et tenete traditiones nostras sive per verbum, sive per epistolam (II Thess. II, 14). Illud certe vestram debet mentem, dilectissimi fratres, vehementius excutere, ut ab omni labe saeculi istius immunes ad Dei conspectum securique veniamus. Non enim erimus immunes, quia praesumus plebibus; cum scriptum sit, Cui multum creditum fuerit, plus ab eodem requiretur (Luc. XII, 43). Ergo quoniam non pro nobis tantum, sed pro populo credito cogimur praestare rationem, populum disciplina deifica humilem erudire debemus. Exstiterunt enim nonnulli, qui statuta majorum non tenentes, castitatem Ecclesiae praesumptione sua violarunt, voluntatem populi sequentes, Deique judicium non timentes. 2. Ergo ne pari more silentio connivere atque adhibere consensum talibus videamur, unde gehennae poenas possimus incurrere, dicente Domino, Furem videbas, et currebas cum eo, et cum adulteris portionem tuam ponebas (Psal. XLIX, 18): haec sunt, quae deinceps intuitu divini judicii omnes catholicos episcopos expedit custodire. I. Primum, ut extra conscientiam sedis apostolicae, hoc est primatis, nemo audeat ordinare. Integrum enim judicium est, quod plurimorum sententia confirmatur. II. Ne unus episcopus episcopum ordinare praesumat propter arrogantiam, ne furtivum beneficium praestitum videatur. Hoc enim in synodo Nicaena (Can. 4) constitutum est et definitum. III. Item, si quis post remissionem peccatorum, cingulum militiae saecularis habuerit, ad clerum admitti non debet. IV. Ut mulierem, id est, viduam clericus non ducat uxorem. V. Ut is, qui laicus viduam duxerit, non admittatur ad clerum. VI. Ut de aliena Ecclesia ordinare clericum nullus usurpet (Nicaen. concil. c. 7, Antioch. c. 22, Sardic. c. 18 et 19). VII. Ut abjectum clericum alia Ecclesia non admittat (Nicaen. concil. c. 5, Antioch. c. 6, Sardic. c. 16). VIII. Ut venientes a Novatianis vel Montensibus, per manus impositionem suscipiantur, praeter eos quos rebaptizant. 3. Praeterea quod dignum et pudicum et honestum est suademus, ut sacerdotes et levitae cum uxoribus suis non coeant (Aeneas Paris. lib. cont. Graec. c. 102); quia in ministerio, ministerii quotidianis necessitatibus, occupantur. Ad Corinthios namque sic Paulus scribit, dicens: Abstinete vos, ut vacetis orationi (I Cor. VII, 5). Si ergo laicis abstinentia imperatur, ut possint deprecantes audiri: quanto magis sacerdos utique omni momento paratus esse debet, munditiae puritate securus, ne aut sacrificium offerat, aut baptizare cogatur? Qui si contaminatus fuerit carnali concupiscentia, quid faciat? Excusabit? Quo pudore, qua mente usurpabit? Qua conscientia, quo merito hic exaudiri se credit, cum dictum sit: Omnia munda mundis, coinquinatis autem et infidelibus nihil mundum (Tit. I, 15)? Qua de re hortor, moneo, rogo, tollatur hoc opprobrium, quod potest jure etiam gentilitas accusare. Forte hoc creditur; quia scriptum est, Unius uxoris virum (I Tim. III, 2). Non permanentem in concupiscentia generandi dixit, sed propter continentiam futuram. Neque enim integros non admisit, qui ait: Vellem autem omnes homines sic esse, sicuti et ego (I Cor. VII, 7). Et apertius declarat dicens: Qui autem in carne sunt, Deo placere non possunt. Vos autem jam non estis in carne, sed in spiritu (Rom. VIII, 8). 4. Haec itaque, fratres, si plena vigilantia fuerint ab omnibus observata, cessabit ambitio, dissensio conquiescet, haereses et schismata non emergent, locum non accipiet diabolus saeviendi, manebit unanimitas, iniquitas superata calcabitur, charitas spiritali fervore flagrabit, pax praedicata labiis cum voluntate concordabit: pax utique Dei nostri, quam Salvator ipse jam proximus passioni servandam esse praecepit (Joan. XIV, 27), et haereditario nobis jure reliquit, dicens: Pacem meam do vobis, pacem meam relinquo vobis (Philip. II, 2 et 3): et dictum Apostoli (I Thess. II, 4), ut unanimes, unum sentientes, permaneamus in Christo, nihil per contentionem nobis, neque per inanem gloriam vindicantes, nec hominibus, sed Deo nostro salvatori placeamus. His praeceptis omnibus si fideliter voluerimus obedire, (Philip. IV, 7) custodiet Dominus corpora nostra et animas nostras in diem, qua redditurus est unicuique secundum opera sua (Rom. II, 5). Si quis sane inflatus mente carnis suae, ab hac canonis ratione voluerit evagari, sciat se a nostra communione seclusum, et gehennae poenas habiturum. 5. Praeterea misericordia cum judicio esse debet. Talibus enim oportet labentibus manum porrigere, qui sic currentem non pertrahant in ruinam. Data Romae in concilio episcoporum 80 sub die 8 idus Januarias post consulatum Arcadii augusti et Bautonis v. c. cons. MONITUM IN EPISTOLAM SEQUENTEM. I. Quibus primario scripta sit. --Epistolam illam non modo collectionis Isidori, sed et alterius antiquioris, quam Hispanam vocamus, codices exhibent. Quod num. 2 legimus, « Etiam de longinquo veniant ordinandi, ut digni possint et plebis et nostro judicio comprobari, » indicio est, eam ad illos episcopos scriptam esse, quibus ordinare « extra conscientiam sedis apostolicae » non licebat, hoc est ad eos, quibus superior epistola 5 primario scripta est. Neque tamen idcirco falsa, etsi non primaria est quae nunc obtinet, illius inscriptio. Eo enim jure « orthodoxis per diversas provincias, » quo proxima « fratribus et coepiscopis per Africam » inscribi potuit. Nempe Siricius omnium ecclesiarum curam ad se pertinere pro certo habens, decessores suos ac nominatim Liberium imitatus, a quo « ad provincias generalia decreta missa » esse ipse epist. 1, n. 2, memorat, ubi alicujus Ecclesiae causa dederat responsa, quae ad aliarum utilitatem conferre posse arbitrabatur, haec ad illarum notitiam perferri curabat. Hujus rei testis est ipsius epistola 1, in qua quae ad Himerium rescripsit, « in omnium coepiscoporum perferri notionem » jubet. Quocirca neminem offendere debet, quod inscriptio prae se ferat « papae » nomen. Hoc enim non ab ipso Siricio, sed ab eo qui ad diversas provincias epistolam ejus transmissam fuisse annotavit, inditum credere est. II. Epistolae hujus cum superiore consensio. Ea ipsa videri potest quae Thusdri et Teleptae recitata est. --Optandum foret, ut ex prototypo, quod Italiae episcopis inscriptum erat, non ex ectypo quod aliarum provinciarum episcopis subinde traditum est, eam descriptam haberemus. Verum etiamsi supersunt loci, qui accuratiori aliquo exemplari, ex quo castigari possent, indigere videantur, nihil tamen est cur dubius censeri debeat Siricii fetus. Summa quippe est ejus cum epistola superiore consensio. Idem est utriusque scopus, nimirum ut quae apostolica patrum constitutione, praesertim de ordinationibus, sancita sunt, observentur. In utraque non sententiae solum, sed et locutiones eaedem occurrunt, puta qua de re pro quare, ecclesiastici canonis dispositio, cingulus militiae saecularis. Ut in utriusque exordio divini judicii metus ac traditionum servandarum studium, ita in utriusque fine christianae charitatis et concordiae commendatio eadem ratione inculcantur. Forte etiam litterae, quae num. 3 ante multo fratrum consensu cucurrisse dicuntur, non aliae sunt ab epistola superiori, quam ampla ex synodo, Nicaenorum canonum vindice, conscriptam esse constat. Quod si ita est, nihil prope ambigendum videtur, quin epistola, de qua disserimus, ea ipsa sit, quam in Thusdritano primum concilio, ac deinde in Teleptensi recitatam fuisse ex ipsius Teleptensis concilii prooemio audivimus. III. Quo tempore scripta sit. --Ad tempus quod attinet, istud Siricii de ambitiosis nonnullis, « qui, inquit, frequenter ingeruntur auribus meis ut episcopi esse possint, » et quorum causa « aliquoties certatum est, » ipsum tunc temporis in episcopalibus oneribus sustinendis non novitium exstitisse indicat. Verum si epistola, quam Siricius initio num. 3, « ante cucurrisse » memorat, superior intelligenda est, cum eam simpliciter ante cucurrisse dicat, nec addat dudum aut aliam particulam quae longius intervallum denotet, haec superiore censeri potest non multo recentior. Inde fieri facile potuit, ut duae illae epistolae, tamquam ad eosdem attinentes et proximis in conciliis editae, simul in Africam mitterentur, ibique primum Thusdri, tum Teleptae legerentur. Neque conjecturae huic repugnat diversa litterarum illarum inscriptio: cum non ex eodem fonte, sed ex Africani concilii gestis sola superior, haec autem aliunde ad nos pervenerit. EPISTOLA VI, SIRICII PAPAE AD DIVERSOS EPISCOPOS. I. Ut indignus nullus efficiatur episcopus. --II. Ut ignotis sacerdotium non detur. --III. Ut neophyti vel laici sacerdotes non fiant. Siricius papa orthodoxis per diversas provincias. CAP. I.--1. Siricio ecclesiarum omnium cura. Cogitantibus nobis metum divini judicii, fratres charissimi, et post hanc vitam unumquemque prout gesserit recepturum, quid veniat in querelam tacere non licuit, sed nobis loqui necessitas imperavit, dicente propheta, Exalta ut tuba vocem tuam (Esa. LVIII, 1). Et cui omnium ecclesiarum cura est, si dissimulem, audiam Domino dicente: Rejicitis mandatum Dei, ut traditiones vestras statuatis (Marc. VII, 9). Quid enim aliud est, rejicere mandatum Dei, quam privato judicio et humano consilio novis rebus constituendis liberius delectari? 2. Majorum statuta non patitur violari. Magna cura adhibenda in clericorum ordinationibus. Perlatum itaque est ad conscientiam apostolicae sedis, contra ecclesiasticum canonem praesumi, et quae ita sunt a majoribus ordinata, ut ne vel levi susurro debeant violari, proprias quasdam novas observationes inducere, et praetermisso fundamento, supra arenam velle construere, dicente Domino: Non transferes terminos, quos constituerunt patres tui (Prov. XXII, 28). Quod et Sanctus quoque Apostolus novi et veteris Testamenti praedicator monet, in quo locutus est Christus: State, inquit, et tenete traditiones vestras, quas didicistis sive per verbum, sive per epistolam (II Thess. II, 14). Qua de re videt vestra sinceritas, in sacris ministeriis aut in ordinationibus vestris quantum sacerdotum magna cura et diligens sollicitudo debeat observare. Denique ad Timotheum loquitur: Manus cito nemini imposueris, neque communicaveris peccatis alienis (I Tim. V, 22). Quod propterea memoratur, ut examine habito, et probitate morum et ecclesiastico labore sit commendatior, qui vocatur in medium ut summum sacerdotium possit accipere, probatus judicio, non favore; susceptus veritate, non gratia; apostolico ordine fultus, non praecipiti voluntate. 3. Ambitiosis non cedit Siricius. De quo, charissimi mihi, ante vestram sinceritatem hujusmodi litterae cucurrerunt multo fratrum et consacerdotum consensu, ut hac vestra subscriptione firmata ecclesiastici canonis dispositio quae apud Nicaeam tractata est, confirmata suo merito fundatissima permaneret: ut tales videlicet ad ecclesiasticum ordinem permitterentur accedere, quales apostolica auctoritas jubet, non quales dico, vel eos qui cingulo militiae saecularis astricti olim gloriati sunt. Qui postea quam pompa saeculari exsultaverunt, aut negotiis reipublicae optaverunt militare, aut curam mundi tractare, adhibita sibi quorumdam manu, et proximorum favore stipati, hi frequenter ingeruntur auribus meis, ut episcopi esse possint, qui per traditionem et Evangelicam disciplinam esse non possunt. Quantis hoc aliquoties certatum est viribus? Sed nihil tale potuit elici, quae ratio non compellit. Etiam de longinquo veniant ordinandi, ut digni possint et plebis et nostro judicio comprobari. CAP. II.--4. Monachi vagi ab episcopis, ut sumptibus parcant, ordinantur. Quantum illicitum sit illud, aestimari non potest, ut transeuntes (sive simulent, sive sint monachi, quod se appellant), quorum nec vitam possumus scire nec baptismum, quorum fidem incognitam habemus nec probatam, nolint sumptibus adjuvare, sed statim aut diaconos facere, aut presbyteros ordinare festinent, aut, quod est gravius, episcopos constituere non formident. Charius apud illos dari sumptum est transeunti, quam sacerdotium. Non retenti, inde in superbiam exaltantur, inde insuper ad perfidiam cito corruunt; quia fidem veram in ecclesiasticis toto orbe peregrini discere non asseruntur. CAP. III.--5. Ne legis loco ducatur quod semel ac secundo necessitas extorsit. Certe etiam illud non fuit praetermittendum, ut quod semel aut secundo necessitas haereticorum intulit contra apostolica praecepta velut lege licitum coepisse praesumi, neophytum (I Tim. III, 6) vel laicum, qui nullo ecclesiastico functus fuerit officio, inconsiderate vel presbyterum vel diaconum ordinare: quasi meliores Apostolis sint, quorum audeant mutare praeceptum. Et qui non didicit, jam docere compellitur. Ita nullus reperitur idoneus clericorum? Nec inter diaconos, nec inter alios clericos invenitur, qui sacerdotio dignus habeatur; sed ad condemnationem Ecclesiae laicus postulatur? Quod ne fiat ultra, admoneo. Praedico, ut unam fidem habentes, unum etiam in traditione sentire debeamus, probantes nos unanimes atque concordes, pacifici in Christo et in observationibus apostolicis habere charitatem. Medio itaque Patre, et unigenito Filio ejus, et Spiritu sancto, et unius divinitatis Trinitate, convenio, ut in his fides catholica et disciplina nostra permaneat. Nec quisquam putet, tamquam ordinationes terrenas fieri, cum coeleste sit sacerdotium, ut fidelibus gloria maneat dignitatis ejusdem, et ante tribunal Christi ex hinc non habeat quod accuset. MONITUM IN EPISTOLAM SEQUENTEM. I. Epistolam hanc recognovimus ad vetera exemplaria diversarum collectionum, Codicis videlicet a Quesnello vulgati, collectionis alterius non minus antiquae in Colbertina bibliotheca asservatae, necnon Hispanae et Isidorianae. In nullo autem titulum offendimus, quem ei Quesnellus indidit in hunc modum: Siricii papae ad omnes episcopos Italiae super damnationem Joviniani et reliquorum haereticorum virginitati derogantium. Isidorus Hispalensis episcopus lib. de Script. eccl. c. 3, mentionem ejus faciens, ad diversos episcopos missam tradit; eique concinunt omnes nostri mss. in quibus per diversos episcopos missa praenotatur. Titulus, quem exhibemus, ex mss. collectionis Hispanae descriptus fuit. Eumdem servavit Isidorus Mercator; sed ei de suo addidit salutationem hujusmodi, Siricius papa orthodoxis episcopis per diversas provincias salutem. Salutationis hujus loco apud Crab. ac deinceps in aliis editionibus substitutum legimus, Siricius ecclesiae Mediolanensi. Verum nova illa inscriptio nulla, opinor, alia ratione nititur, nisi quod epistolam hanc Mediolanum missam esse, ad eamque Ambrosium cum sociis rescripsisse constat. Mabillonius autem itin. Ital. pag. 69, ubi epistolam hanc in Romano Vallicellanae bibliothecae codice non episcopo Mediolanensi, sed universis episcopis inscribi monet, hoc tantum notare voluit, eam non ecclesiae Mediolanensi, ut in editis circumfertur, sed diversis episcopis inscribi. Neque enim is codex a nostris dissidet, qui diversos episcopos, non universos, magno consensu exhibent. Iis, qui bibliothecam peregrinam obiter lustrant, ac deinde domum reversi quae in ea deprehenderint observatu digna memoriter notant, condonandi sunt hujusmodi lapsus. Epistolam istam indicare videntur Hieronymus et Augustinus: Hieronymus quidem, cum initio libri adversus Vigilantium docet, Jovinianum « Romanae ecclesiae auctoritate » fuisse damnatum; atque in exordio lib. III adversus Pelag. repetit, Joviniani placita « olim Romae, ac dudum in Africa condemnata » esse: Augustinus vero lib. II Retr. c. 12, ubi cum Joviniani haeresim in urbe Roma multum valuisse praemisisset, subjecit: « Huic monstro sancta Ecclesia, quae ibi est, fidelissime ac fortissime restitit. » Ideo quippe Siricius epistolam istam scripsisse se testificatur, ut ea, quae Romae in Joviniani condemnatione gesta erant, ab episcopis non ignorarentur. II. Tempus, quo scripta est, ex sequenti expiscari licet. In hac enin Jovinianum ac socios Roma pulsos, Mediolanum ad Theodosium imperatorem confugisse non obscure innuitur. Atqui Theodosius, cum Maximum debellasset, quod anno 388 alii Augusto mense, alii Septembri contigisse volunt, Mediolanum primum accessisse dicitur: eumque inde anno 389 idibus Juniis Romam venisse, et cum ibi triumphum egisset, kalendis Septembris Mediolanum rediisse historica monimenta fidem faciunt. Ex quo consequens est, ut haec epistola, si ante Theodosii triumphum collocetur, anno 388 labente non sit anterior; si post differtur, anni 389 exitum haud multo intervallo antecedere censenda sit. EPISTOLA VII,. SIRICII PAPAE AD DIVERSOS EPISCOPOS MISSA ADVERSUS JOVINIANUM HAERETICUM EJUSQUE SOCIOS AB ECCLESIAE UNITATE REMOVENDOS. Joviniani ac sociorum perversam doctrinam publice prodit, ejusque praecipuos auctores nominatim damnatos denuntiat. Joviniani quae doctrina diabolo auctore. --1. Optarem semper, fratres charissimi, dilectionis et pacis vestrae sinceritati gaudia nuntiare, ita ut vicissim discurrentibus litteris, sospitatis vestrae juvarentur indicio. At vero quia non patitur nos quiete ab incursione sua vacare hostis antiquus ab initio mendax, inimicus veritatis, aemulus hominis, quem ut deciperet, se ante decepit; pudicitiae adversarius, luxuriae magister, crudelitatibus pascitur; abstinentia puniendus, odit jejunia, ministris suis praedicantibus dum dicit esse superflua, spem non habens de futuris, Apostoli sententia repercussus, dicentis: Manducemus et bibamus; cras enim moriemur (I Cor. XV, 32). 2. Quam perniciosa dum latebat. --O infelix audacia! o desperatae mentis astutia! Jam incognitus sermo haereticorum intra Ecclesiam cancri more serpebat: ut occupans pectus, totum hominem praecipitaret in mortem. Et nisi Dominus Sabaoth laqueum, quem paraverat, dirupisset, scena tanti mali et hypocrisis publicata multorum simplicium corda traxerat in ruinam: quia facile ad deteriorem partem mens humana transducitur, volens per spatiosa volitare, quam arctae viae iter cum labore transire. 3. Qui detecta et damnata. Nuptiis intersunt sacerdotes. --Qua de re necessarium satis fuit, dilectissimi mihi, quae hic gesta sunt, ad vestram conscientiam cognoscenda mandare: ne ignorantia cujuspiam sacerdotis, pessimorum hominum Ecclesiam irrumpentium, sub religioso nomine, contagio violaret: sicut scriptum est Domino dicente: Multi venient ad vos in vestimentis ovium, intus autem sunt lupi rapaces; a fructibus eorum cognoscetis eos (Matth. VII, 15 et 16). Hi sunt videlicet, qui subtiliter Christianos sese jactant: ut sub velamento pii nominis gradientes, domum orationis ingressi, sermonem serpentinae disputationis effundant; ut sagittent in obscuro rectos corde (Psal. X, 3), atque a veritate catholica avertendo, ad suae doctrinae rabiem diabolico more transducant, atque ovium simplicitatem defraudent. Et quidem multarum haeresum malignitatem ab apostolis nunc usque didicimus, et experti probavimus: sed numquam tales canes Ecclesiae mysterium latratibus fatigaverunt, quales nunc subito hostes fidei erumpentes, doctrina perfidiae pullulata, cujus sint discipuli, verborum fructibus prodiderunt. Namque cum alii haeretici singula sibi genera quaestionum male intelligendo proposuerint convellere atque concerpere de divinis institutionibus; isti non habentes vestem nuptialem (Matth. XXII, 12), sauciantes Catholicos, novi ac veteris Testamenti, ut dixi, continentiam pervertentes, et spiritu diabolico interpretantes, illecebroso atque ficto sermone aliquantos Christianos coeperunt jam vastare, atque suae dementiae sociare, intra se continentes nequitiae suae virus. Verum electi blasphemias suas conscriptione temeraria publice prodiderunt, et desperatae mentis furore conciti, passim in favorem gentilium publicarunt. Sed a fidelissimis Christianis, viris genere optimis, religione praeclaris, ad meam humilitatem subito scriptura horrifica videtur esse delata: ut sacerdotali judicio detecta divinae legi contraria, spiritali sententia deleretur. Nos sane nuptiarum vota non aspernantes accipimus, quibus velamine intersumus: sed virgines, quas nuptiae creant, Deo devotas majore honorificentia muneramus. Facto igitur presbyterio, constitit doctrinae nostrae, id est Christianae legi, esse contrariam. 4. Haeresis novae incentores damnantur. Unde Apostoli secuti praeceptum (Gal. I, 9), quia aliter quam quod accepimus annuntiabant, omnium nostrum tam presbyterorum et diaconorum, quam etiam totius cleri, unam scitote fuisse sententiam, ut Jovinianus, Auxentius, Genialis, Germinator, Felix, Plotinus, Martianus, Januarius et Ingeniosus, qui incentores novae haeresis et blasphemiae inventi sunt, divina sententia et nostro judicio in perpetuum damnati extra Ecclesiam remanerent. Quod custodituram sanctitatem vestram non ambigens, haec scripta direxi per fratres et compresbyteros meos Crescentem, Leopardam et Alexandrum, qui religiosum officium fidei possint spiritu adimplere ferventi. EPISTOLA VIII,. SEU RESCRIPTUM AMBROSII, ALIORUMQUE EPISCOPORUM AD SIRICIUM PAPAM DE CAUSA SUPRADICTA. Joviniani ac sociorum errores recensent ac refellunt. Primo quod meritorum gradus tollant et virginitati aequent conjugium: tum quod Mariae in partu virginitatem negent; deinde, quod jejuniis adversentur. Postremo, ubi notarunt eorum de Christi nativitate sententiam Manichaeis suffragari, Siricii judicio de eorum damnatione subscribunt. Hanc epistolam Ambrosii vide ad opera ejusdem sancti Patris, tom. nostrae Patrol. XVI, col. 1123.) MONITUM IN EPISTOLAM SEQUENTEM. I. Quid quaerendum. --Circa hanc epistolam non una exsistit quaestio. Nam et de auctore ejus inter eruditos non convenit. Neque major est illorum de Bonoso, cujus occasione scripta est, consensio. Quis enim illius error, seu crimen, quae sedes, an etiam ipse fuerit qui ab antiquis Bonosiacorum dux dictus est, ambigunt. Ad haec illustranda primum tempus quo ipsa scripta est epistola nosse juverit. II. Quo tempore sit scripta. --Temporis, quo scripta est, ipsa non obscuram prae se fert notam. In ea quippe Capuanum concilium ut proxime habitum memoratur. Atqui hanc synodum post Theodosii in urbem Constantinopolim reditum, hoc est post VI kalendas Decembris anni 391, et ante Valentiniani necem, id est ante idus Maias anni 392 celebratam esse, in novissima Ambrosii editione, ubi epistolae 56 ordo asseritur, probatum est. Ex quo sequitur, ut et haec epistola anno 392 ante mensem Maium scripta merito censeatur: maxime cum eae quae in Italia Valentiniani interitum consecutae sunt turbae, ut scrius differatur non sinunt. III. Falso tribuitur Damaso. --Hinc defendi nequit sententia Nicolai Cusani lib. II de Concordia cath. c. 18, Jac. Almaini lib. de Auctorit. Ecclesiae, Cajetani lib. de Comparat. auctorit. papae et concil., ac Roberti Coci lib. III, c. 14, qui epistolam hanc Damaso ascribunt. Is enim papa jam ab anno 384 vivere desierat, adeo ut successor ejus Siricius anno 385 ineunte ad Himerii consulta responderit. Neque vero ullius codicis epistolam istam Damaso tribuentis auctoritate in eam abierunt opinionem, sed ordine decepti quo inter Ambrosianas epistolas collocatam cernebant. Quam enim epistolae Ambrosii nunc 17, in qua Damasi ut adhuc superstitis fit mentio, proxime anteponi animadvertebant, hanc ad Damasi successorem pertinere ne suspicati sunt quidem. Quanto ipsis probabilior visa esset haec sententia, si apud Marium Mercatorem edit. Baluz. pag. 165, Bonosum « a Damaso praedamnatum » legissent! Verum nec ille alio intellectu Bonosum a Damaso praedamnatum dixit, quam quo Socinum dicere nobis licet a Nicaeno concilio et ab ipso Damaso praedamnatum. Respicit quippe M. Mercator ad fidei confessionem, quam Damasus ad Paulinum misit, nominatimque ad illud: « Anathematizamus Photinum, qui Hebionis haeresim instaurans Dominum Jesum Christum tantum ex Maria confitetur. » Nam et ipse Bonosus eumdem errorem instaurare vulgabatur. IV. Neque est Ambrosii. --Epistolam eamdem Ambrosio attribuunt non modo antiquae ejus editiones, verum etiam Colbertinus. Carolilocensis aliique nonnulli codices scripti. Sed nec illius esse Baronius ad annum 389 hinc probat, quod in ea num. 2 Bonosus « fratrem nostrum Ambrosium » consuluisse narratur. Observarunt quidem fratres nostri, qui Ambrosii adornarunt editionem, haec ab eo non proprio, sed alicujus synodi, cui praefuisset, nomine dici potuisse; simulque monuerunt maximam opellae hujus cum indubitatis Ambrosii scriptis, puta lib. de Instit. virg. c. 5, et epist. 63, ad Vercell., n. 109, esse affinitatem. Sed si hac in epistola Ambrosius synodi nomine loquitur, synodi etiam hujus nomine, non Ambrosii debuit inscribi, adeoque inscriptionis codicum illorum, quam falsam esse liquet, sublesta est auctoritas. Quapropter memorati fratres illam etsi inter Ambrosianas epistolas, anepigraphen tamen et altero charactere ediderunt. V. Siricio recte est restituta. --Justellus notis in canonem 48 Cod. eccl. Afr. illam Siricio adjudicandam censet, eique suffragantur viri superius num. 3 memorati Cusanus, etc., quatenus eamdem Romani alicujus pontificis esse pro certo habent. Si enim illam Siricii temporibus scriptam esse praemonstratum eis fuisset, statim in eamdem opinionem concedere non dubitassent. Huic papae tandem a Luca Holstenio in collectione Rom. bipart. restituta est: eamque restitutionem probat ac laudat Launoius to. I, epist. ad Samboenvium, ubi et multa de hac epistola edisserit. Suum quoque locum ei Labbeus inter epistolas Siricii exinde reddidit. Holstenius quidem, ante fato functus quam opus ipsius e prelo exiret, quo in codice epistolam istam saniori cum titulo nactus esset annotare non valuit: sed nullus est ambigendi locus, quin titulum illum, quem aptissimum esse nemo inficiatur, non confinxerit de suo, sed e veteris alicujus exemplaris fide expresserit. Nihil enim erat causae cur inter epistolas Romanorum pontificum, quas vel novas vel meliores primum edidit, hanc de integro vulgaret, nisi ipsi novus titulus, veteris alicujus codicis auctoritate fultus, hanc veluti meliorem et quodam modo novam jure censeri persuasisset. Neganda tamen non est ejus cum laudatis Ambrosii scriptis, praesertim a num. 3 consensio. Sed fieri potuit, ut vel Ambrosius Siricio hac in re operam suam commodarit, vel Siricius Ambrosii argumentis, adversus delatum Bonosi errorem Capuana in synodo aut alibi prolatis, sibi utendum duxerit. VI. De Bonoso diversae opiniones. --Bonosus ille cui praefuerit Ecclesiae, Baronius ad annum 389, Petavius to. IV Eccles. Dogm. lib. XIV, aliique sibi ignotum esse confitentur. Sirmondus notis in Avitum Naissitanae in Dacia sedis eum antistitem exstitisse conjectat. Conjectura illius haud dubie nititur Innocentii ad Marcianum Naissitanum episcopum epistola 16, propter quam et Holstenius in annot. geogr. de patriarch. Rom. pag. 122 et 123, opinionem eamdem tuetur. At Joan. Garnerius suis in Marium Mercatorem commentariis, ipsius Mercatoris auctoritate nixus, Bonosum Sardicensi metropoli praepositum fuisse affirmat. Hinc Tillemontius to. X, pag. 755, Bonosum aut in Macedonia aut in finitima provincia episcopum fuisse ultro fassus, quaerendum proponit, num distinguendi sint Bonosi duo, Naissitanus unus, de quo Siricius et Innocentius loquantur, alter Sardicensis, quem Marius Mercator aliique scriptores Bonosiacorum ducem faciunt. Ipse quidem pro sua modestia testatur, sese hanc distinctionem asserere primum non audere, neque tamen silet nihil advertere se quod ei repugnet. VII. An Bonosi duo distinguendi. Eidem distinctioni rursum favet, ubi observat Siricium atque Innocentium de Bonoso aliquo loqui, quem canonicis criminibus potius, quam ulla haeresi insimulatum innuant; nominatimque Innocentium a clericis ab illo ordinatis nullam fidei professionem exegisse. Sed haec viro diligentiae laude praestanti excidisse miramur. Nam et Siricius Bonosum, de quo ipsi sermo est, « de Mariae filiis jure reprehensum » docet, notatque eum hoc astruentem, « nihil aliud nisi perfidiam Judaeorum astruere, qui dicunt eum (Christum) non potuisse nasci ex virgine; » et Innocentius epist. 16, ad Marcian., de clericis a Bonoso ordinatis constitutum scribit, ut si « damnato ejus errore, vellent Ecclesiae copulari, libenter reciperentur, ne forte qui essent digni recuperandae salutis, in eodem errore deperirent. » Cum igitur Bonosum, de quo Siricius atque Innocentius loquuntur erroris labe contaminatum fuisse constet: restat quaerendum, an error, de quo eum Siricius accusatum notat, alius fuerit ab eo, quem alii Bonosiacorum duci attribuunt. At vero in hoc consentiunt caeteri, quod Bonosiacorum dux Hebionis, Pauli Samosateni ac Photini haeresim instaurarit. Haec quippe de illo sunt Marii Mercatoris verba: « Hebionem philosophum secutus Marcellus Galata est, Photinus quoque, et ultimis temporibus Bonosus qui a Damaso urbis Romae episcopo praedamnatus est. » Eam ob causam a Gelasio papa epist. 33, n. 4, Photinus et Bonosus, qui simili errore defecerunt, condemnantur. Ita et Arelatensis II concilii Patres can. 16, de Photiniacis et Paulianistis praelocuti, « Bonosiacos (velut) ex eodem errore venientes » censere se can. 17 declarant. Non alia de his sententia fuit Gennadii, qui lib. de Viris illustr. c. 14 librum memorat Audentii maxime intentum « contra Photinianos, qui nunc Bonosiaci vocantur. » Similia de iis et lib. de Dogm. Eccl. c. 22, al. 52, habet. Bonosiacos quoque Gregorius Magnus lib. XI, epist. 67, ad Quiricum, inter eos recenset, qui a Trinitatis fide aberrant: quatenus videlicet, ut Avitus Viennensis episcopus epist. 3, pag. 29, apertius explicat, « Christo divinitatis honorem adimunt. » Unde et Augustinus de horum haereticorum duce loqui jure videtur, cum Elpidio Christi divinitatem neganti, ipsumque ad Bonosum, ut qui ad eamdem sententiam persuadendam potens esset, mittenti epist. 242 rescribit: « Libentissime amplector benevolentiam tuam, quod me Bonoso et Jasoni, ut scribis, doctissimis viris, etiam trans mare mittere dignatus es ad reportandos ex eorum disputationibus uberes fructus. » Inde etiam colligere licet, tunc superstitem fuisse haeresiarcham illum, cum haec Augustinus scriberet. Certe ex variis illis testimoniis Bonosum aliquem exstitisse constat, qui Bonosiacorum sectae nomen dedit; atque hos cum Hebionitis ac Paulianistis recensitos, novosque Photinianos ideo dictos esse, quia pariter cum illis Christo divinitatem adimebant. Atqui is error non alius est a perfidia Judaeorum, quam Bonoso Siricius attribuit. Neque igitur Bonosiacorum dux alius videri debet a Bonoso, quem idem papa reprehendit. Quocirca et Ambrosius lib. de Instit. virg. perpetuam Mariae virginitatem adversus objecta Bonosi, quem non appellat, sed satis aperte designat, a capite 5 ad 9 astruens, cap. 10, 11 ac medio 12, aequalitatem Trinitatis et deitatem Filii impugnantes confutat, ac tandem ipsa capitis 12 postrema parte ad asserendam Mariae integritatem redit: nec quidquam addit, unde non eosdem haereticos a se confutari indicet. Proclivis sane is erat lapsus, ut qui semel filios e Maria procreatos divulgarat, eo progrederetur, ut et Christum non aliter natum, adeoque « hominem communem ex Maria et Joseph natum » cum Hebione et Judaeis praedicaret. VIII. Bonosus Sardicensis episcopus censendus. Jam vero si Bonosus unus est, cur hunc Sardicensis potius, quam Naissitanae ecclesiae episcopum non existimemus; cum Marii Mercatoris, qui temporibus illius vixit, adsit diserta auctoritas Sardicensem eum appellantis, nec testimonio tam aperto tamque, gravi quidquam opponi valeat, nisi mera conjectura, inde ducta, quod Bonosus Naissitanos clericos ordinasse dicatur, et alienae Ecclesiae clericos ordinare canones prohibeant? Sed eo levior est illa conjectura, quod Bonosus, quo plures sibi sociaret, teste Innocentio epist. 17, n. 12, « passim et sine ulla discussione ordinationes illicitas faciebat. » Postulassent etiam canones, ut si Bonosus Naissitanus episcopus exstitisset, causa ejus ad Sardicensem praesulem, ut metropolitanum ipsius, non ad vicinos episcopos, deferretur. Ita enim summi pontifices causas, quae forte in ecclesiis Daciae Mediterraneae, Daciae Ripensis, Moesiae, etc., oborirentur, Thessalonicensi episcopo vice sua cognoscendas commiserunt, ut id I salvo earum primatu » fieri vellent, ut Innocentius epist. 13, ad Rufum, n. 3, conceptis verbis testatur. Sardicensis autem episcopi, qui Daciae provinciae metropolita seu primas erat, causa a Thessalonicenci episcopo, qui « inter ipsos primates primus, » ut Innocentius loco citato loquitur, fuerat constitutus, cognosci debuit. Hoc igitur Anysii jus integrum servavit Capuana synodus, cum Bonosi causam ad eum detulit. Simul et eadem synodus canonibus, qui episcoporum judices non e remota provincia, sed e vicina eligi volunt, nominatimque 14 Antiocheno et 7 Sardicensi gessit morem, cum « praecipue Macedones » Anysio judices adiungi voluit. IX. Anysii adversus Bonosiacos judicium. --Anysii quodnam fuerit judicium ex Innocentii epistolis 16 et 17 comperimus. Nempe ita damnavit Bonosum, ut ii qui ab illo fuerant ordinati, si « damnato ejus errore vellent Ecclesiae copulari, libenter reciperentur. » Quo ex judicio recte observavit concilium Arelatense II, can. 17, manifestum esse Bonosiacos « in Trinitate baptizari. » Quapropter idem concilium licet Photiniacos sive Paulianistas et Bonosiacos » ex eodem errore venientes » agnoscat, tamen Photiniacos seu Paulianistas « baptizari oportere; » Bonosiacos vero, « si interrogati fidem nostram ex toto corde confessi fuerint, cum chrismate et manus impositione in Ecclesia recipiendos » decrevit. Tam solemni autem judicio non stans Bonosus, novos clericos undecumque ordinare, immo quosdam jam in Ecclesia catholica ordinatos iterata ordinatione contaminare non destitit; quae novarum perturbationum, et epistolarum 16 et 17 Innocentii, ut ibi visuri sumus, causa et occasio fuit. In his forte prolixiores videbimur: sed operae pretium duximus rem ab eruditis nondum satis extricatam explicare, unde et praedictis Innocentii epistolis lux affulgeat. EPISTOLA IX,. SIRICII PAPAE AD ANYSIUM THESSALONICENSEM ALIOSQUE ILLYRICI EPISCOPOS. Siricius de Bonoso sententiam rogatus, non vult dicere: sed quos Capuana synodus ei judices delegerat, munere suo defungi jubet. Illum interim ob errorem de Mariae filiis merito reprehensum atque horrori fuisse confirmat. Dilectissimis fratribus ANYSIO et caeteris episcopis per Illyricum constitutis, SIRICIUS. 1. Bonoso et ejus accusatoribus judices dati. --Accepi litteras vestras de Bonoso episcopo, quibus vel pro veritate, vel pro modestia, nostram sententiam sciscitari voluistis. Sed cum hujusmodi fuerit concilii Capuensis judicium, ut finitimi Bonoso atque ejus accusatoribus judices tribuerentur, et praecipue Macedones, qui cum episcopo Thessalonicensi de ejus factis vel cognoscerent: advertimus quod nobis judicandi forma competere non posset. Nam si integra esset hodie synodus, recte de iis, quae comprehendit vestrorum scriptorum series, decerneremus. Vestrum est igitur, qui hoc recepistis judicium, sententiam ferre de omnibus, nec refugiendi vel elabendi vel accusatoribus vel accusato copiam dare. Vicem enim synodi recepistis, quos ad examinandum synodus elegit. 2. Bonosus interdictam sibi ecclesiam irrumpere cogitans, ab Ambrosio dissuadetur. --Denique cum Bonosus episcopus post judicium vestrum misisset ad fratrem nostrum Ambrosium, qui ejus sententiam consuleret, interdictam sibi ecclesiam irrumpere atque ingredi; responsum est ei, quod nihil temerandum foret, sed omnia modeste, patienter, ordine gerenda, neque contra sententiam vestram tentandum aliquid; ut quod videretur vobis justitiae convenire, statueretis, quibus hanc synodus dederat auctoritatem. Ideo primum est, ut ii judicent, quibus judicandi facultas est data: vos enim totius, ut scripsimus, synodi vice decernitis; nos quasi ex synodi auctoritate judicare non convenit. 3. Bonosi error de filiis Mariae. Judaeis favet. -- Sane non possumus negare de Mariae filiis jure reprehensum, meritoque vestram sanctitatem abhorruisse, quod ex eodem utero virginali, ex quo secundum carnem Christus natus est, alius partus effusus sit. Neque enim elegisset Dominus Jesus nasci per virginem, si eam judicasset tam incontinentem fore, ut illud genitale Dominici corporis, illam aulam Regis aeterni, concubitus humani semine coinquinaret. Qui enim hoc astruit, nihil aliud nisi perfidiam Judaeorum astruit, qui dicunt eum non potuisse nasci ex virgine. Nam si hanc accipiant a sacerdotibus auctoritatem, ut videatur Maria partus fudisse plurimos, majore studio veritatem fidei expugnare contendent. 4. Refutatur. --Et ubi est illud quod scriptum est, dicente Domino ad matrem de Joanne Evangelista, Mulier, ecce filius tuus: et rursus ad Joannem de Maria, Ecce mater tua (Vide Ambros. de Instit. virg. c. 7, n. 46, in Joan. XIX, 26, 27)? Quid sibi istud vult, quod cum in cruce Dominus positus peccatum mundi tolleret, pronuntiavit etiam de integritate materna? Aut quid aliud dicitur, nisi ut claudat sua ora perfidia, et obmutescat, ne matrem Domini aliquo audeat temerare convicio? Testis est ergo idem arbiter, idem materni pudoris assertor, quod desponsata fuerit viro tantummodo Joseph, nulla tamen conjugalis coitus consuetudine tori jura cognoverit (Matth. I, 18). Neque enim eam suscepturam ex Joseph filios a viri consortio separare voluisset. Sed si hoc parum est, addidit testimonium Evangelista, dicens quod suscepit eam discipulus in sua (Ibid., 30). Numquid ergo divortium fecit? numquid a viro abduxit atque abstulit? Ergo qui hoc legit in Evangelio, quomodo quasi naufragus titubat et fluctuat? Hoc ergo testamentum filii est de matris integritate, haec Mariae locuples integri pudoris haereditas, hic totius finis consummationis. Denique hoc dixit, et emisit spiritum consummans omne mysterium bono fine pietatis. 5. Ecclesiae regimen commissum. --Legimus etiam et omnia percurrimus vel de eo, quod fratri nostro et coepiscopo Basso in consortium regendae Ecclesiae datus est Senecio, vel de caeteris unde vestrae normam exspectamus sententiae. MONITUM IN SEQUENTES CANONES. I. Unde et a quo prodierint. --E codice Fossatensi, qui nunc in Colbertina bibliotheca asservatur, necnon ex antiqua codicis Pithoeani collectione primum Jacobi Sirmondi opera editi sunt sequentes canones. Eos ille, quia quo tempore conditi fuerint, deprehendere certo non valuit, ad calcem to. I Conciliorum Galliae rejiciendos duxit. Ubi vero eorum antiquitatem probavit his verbis, « Antiquissimos prorsus esse tum exemplarium vetustas docet, tum ipsa maxime, quae priscis Ecclesiae saeculis congruunt, decretorum argumenta confirmant; » ipse demum suam de illorum auctore conjecturam sic proponit: « Et decretorum autem et scriptionis forma non abhorret ab epistolis Innocentii papae. Quare non inanis fortasse opinio fuerit, si quis horum auctorem illum fuisse conjiciat. » Hanc tanti viri conjecturam secutus Labbeus, canones eosdem Innocentii epistolis primus subjecit. Ita etiam nobis, cum eos omnino praeterire minime liceat, nullus prima fronte commodior visus erat locus, quo illos exhibere valeremus. II. Eorum auctorem Leone antiquiorem esse. --Sane manifestum est decreta seu responsa esse sedis apostolicae, quae prius a Gallis episcopis consulta fuerit; eoque pacto ad nostrum institutum pertinere. Deinde nec illud incertum. Romanum illum pontificem, a quo prodierunt, Leone esse antiquiorem. Tunc enim, ut ex numero 5 liquet, conditi sunt hi canones, cum Romana Ecclesia solos e clericis episcopos, presbyteros atque diaconos continentiae lege constringeret. Atqui Leonis temporibus, Leone ipso teste epist. 14, ad Anastasium, n. 7, « ne subdiaconis quidem connubium carnale conceditur. » Immo iste papa loco citato sic loquitur, ut continentiae subdiaconorum legem non ipse primus ferre, sed ab aliis latam et usu jam receptam firmare intelligatur. Et quidem in Codice can. Eccl. Afri. c. 4, Faustinus Potentinae Ecclesiae episcopus, ac primum Bonifacii I deindeque Coelestini legatus, Africano in concilio dixisse memoratur: « Placet ut episcopus, presbyter et diaconus, vel qui sacramenta contrectant, pudicitiae custodes ab uxoribus se abstineant, » Quibus verbis si adjungamus ista ejusdem Codicis cap. 25: « Placuit quod et in diversis conciliis firmatum est, ut subdiaconi, qui sacra mysteria contrectant, et diaconi et presbyteri, sed et episcopi, secundum priora statuta, ab uxoribus se contineant; » etiam subdiaconos continentiae lege obligandos esse Faustinus ex Romanae Ecclesiae praescripto ac more censuisse videbitur. Dissimulandum tamen non est, in canone 3 Carthaginensis V concilii, unde proxima verba in Codicem praedictum translata sunt, nullam subdiaconorum fieri mentionem, sed simpliciter haberi: « Placuit episcopos et presbyteros et diaconos, secundum propria ( aut priora ) statuta etiam ab uxoribus se continere. » Ut ut est, saltem indubitatum manet, Leonis aevo minime concessum esse subdiaconis carnale conjugium. Ipsis etiam Gallis eam legem, qua presbyteris, diaconis ac subdiaconis uxores ducendi licentia negatur, saeculo V ac deinceps probatam atque usu receptam fuisse, fidem faciunt concilium Veneticum anno 465 habitum can. II, Agathense can. 39, Aurelianense III can. 2, Aurelianense V can. 4, Turonense II can. 10, et Antisiodorense can. 20. III. Canones illos vel Innocentio vel Siricio ascribi posse. --Jam vero si subnexos canones ad ea summorum pontificum, qui Leonem praecesserunt, scripta seu decreta exigamus; eos in nullos magis, quam aut in Innocentium, aut etiam in Siricium convenire deprehendemus. Certe et in his canonibus n. 5, et in Innocentii epistola 2, n. 12, eadem de lege continentiae sacerdotibus atque diaconis praescripta traduntur. Idem etiam de virginibus velatis aut non velatis quae a proposito exciderint, et in his canonibus n. 3 et 4, et in mox dicta epistola n. 15 et 16 praecipitur. Item quomodo horum canonum auctor sacerdotio indignos judicat, vel « qui militaverit jam fidelis militiae saeculari, » vel « qui jus saeculi exercuerunt; » ita Innocentius epist. 3, n. 8 et 10, ad clericatus honorem admittendos negat, « qui post acceptam baptismi gratiam in forensi exercitatione versati sunt, » aut « qui post baptismum militaverit. » Rursum et quod in eadem epistola n. 6 adversus nonnullos edicitur, qui episcopos alienis in Ecclesiis ordinandi potestatem usurpaverant, cum iis quae infra n. 18 reprehenduntur apprime consentit. At haec argumenta Innocentio non ita peculiaria sunt, ut et in Siricium non minus apte conveniant. Si quid etiam ex loco, quem hi canones in archetypo obtinent, conficere licet; cum Telense seu Teleptense concilium, hoc est epistolam Siricii eo in concilio lectam proxime excipiant, nonnihil inde momenti accedit, quo eos vel Siricio vel Innocentio ascribamus. IV. Siricio tribuendos esse. --Utri vero eorum attribuendi essent, primum eruditorum judicio permiseramus, immo quia Sirmondi Labbeique sententia in gratiam Innocentii praeluserat, eos ad calcem scriptorum hujus pontificis, donec certius quid affulgeret, non praenotato ejus nomine, rejiciendos duxeramus. Verum ubi ad singulorum examen venimus, tam multa reperimus quae Siricio specialiter congruant, ut illi hos negari non posse prorsus nobis persuasum fuerit. Primo quidem his canonibus traditionum commendatio, quemadmodum in epistola 6 Siricii, praemittitur, et adversus eos, qui novas inducunt observationes, idem Matthaei V, 9, locus utrobique adhibetur. Deinde ut in epistola V, n. I, rursum Siricius traditiones commendans, se non nova praecepta imponere, sed quae apostolica et patrum constitutione sunt constituta firmare profitetur; ita illic singulis propositionibus non constitutiones novae, sed antiquae traditiones reddendae dicuntur. Tertio locutiones in his canonibus identidem deprehenduntur Siricio peculiares, ut qua de re pro quare; charissimi cum adjuncto mihi pro simplici voce charissimi; remissio peccatorum pro baptismo. Praeterea Siricius ad servandas traditiones monendo et rogando potius quam praecipiendo inducere solet. « Quod ne fiat ultra, » inquit epist. 6, n. 5, « admoneo. » Et epist. 5, n. 3: « Coinquinatis autem et infidelibus nihil mundum. Qua de re hortor, moneo, rogo, tollatur hoc opprobrium. » Huic autem mori concinit quod in his canonibus n. 6 audimus: « Quamobrem, mihi charissimi, hujusmodi hominibus coinquinatis et infidelibus mysterium Dei credere non oportere, veneratione religionis ipsa suadente, moneo. » Quis etiam in his canonibus n. 9, ista edicit: « Catholicorum episcoporum unam confessionem esse debere apostolica disciplina composuit ( fort. commonuit). Si ergo una fides est, manere debet et una traditio, si una traditio est, una debet disciplina per omnes ecclesias custodiri? » Nonne ipse videtur esse Siricius, qui eadem pressius epist. 6, n. 5, perstringit in hunc modum: « Praedico ut unam fidem habentes, unum etiam in traditione sentire debeamus? » Longius esset omnia, in quibus hi canones atque aliae Siricii epistolae consentiunt, hic subjicere. Pauca ista praemonstrasse satis erit, quo quisque facilius ad deprehendenda caetera animum advertat. Quae autem hi canones exhibent Siricio Innocentioque vel in verbis vel in sententiis communia, illa eo potiori jure ad Siricium referuntur, quod is Innocentium praecessit, atque hunc papam ab illo constat multa esse mutuatum. V. An his canonibus definiatur quaestio, quam Innocentius ait nondum a majoribus definitam. --Movere illud potest, quomodo Innocentio epist. 6, c. 3, quaestione proposita super his, qui post baptismum administraverunt, et aut tormenta sola exercuerunt, aut etiam capitalem protulere sententiam, respondere licuerit, De his nihil legimus a majoribus definitum, si Siricio hos attribuamus canones, in quibus similis quaestio n. 13 definita videatur. Si tamen propius res dispiciatur, in utraque quaestione non levis est dissimilitudo. Nam de iis qui administraverunt, in epistola quidem Innocentii utrum ad communionem, in his autem canonibus an etiam ad episcopalem dignitatem admittendi sint, rogatur. In iisdem etiam illos nonnisi acta poenitentia altaribus sociandos docemur, non ideo nominatim quia judiciale munus exercuerint, sed quia ludis ac spectaculis superstitiosis interfuerint aut etiam praefuerint. Sed et ex diversa respondendi ratione utriusque scripti non unum auctorem esse facile arguitur. Nam Innocentius definire nihil audet: in his autem canonibus nil relinquitur indefinitum. VI. Qua cautione castigati sint. --Quare licet imperita scribentis manus conscriptionis hujus faciem non parum foedaverit, non ita deformavit tamen, ut agnosci penitus non valeat. Castigatiores codices, quibus emacularetur, Sirmondus desideravit; sed horum ope destitutus abstinere nequiit manus, quominus nonnulla de suo sanare niteretur. Verum non in omnibus felix fuit conatus illius. Quapropter ad archetypi fidem redire coacti, quae potior lectio visa sit, suis in locis indicare satis habuimus. Neque tantum menda offendimus non pauca, sed et quaedam loco mota suspicamur, maxime vero id quod n. 14, de eo, qui avunculi sui uxorem duxerit, quaeritur. VII. Notanda est rerum in Arelatensi II synodo tractatarum cum decretis in hac epistola expositis consensio. Canon illius 6 est de eo qui sine conscientia metropolitani constitutus fuerit episcopus; 7, de iis qui se abscidunt; 8, de eo qui excommunicatum alterius sive clericum sive saecularem recipere post interdictum praesumunt; 52, de puellis quae se vovere Deo, si ad terrenas nuptias sponte transierunt. EPISTOLA X,. SEU CANONES SYNODI ROMANORUM AD GALLOS EPISCOPOS. I. De virgine quae jam in Christo velata est, similiter et quae nondum velata est.--II. De eo quod sacerdotes bonorum operum plebibus forma fiant, et de castitate et continentia sacerdotum, et eo qui saeculo militaverit.--III. De consuetudine Ecclesiae Romanae in clerum; et de eo quod catholicorum episcoporum una confessio et una disciplina esse debet.--IV. De sacramento baptismatis, et oleo exorcisato, et eo qui sororem uxoris suae duxerit uxorem.--V. De iis qui saeculi adepti sunt potestatem. De eo qui avunculi sui duxerit uxorem. De ordinatione clericorum. Et de clericis alienis.--VI. Similiter de episcopo transgrediente proprios terminos. De laicis excommunicatis, et ab alio episcopo clericis factis. 1. Veritatis scientiam quaerendam; precibus ad eam perveniri. Dominus inter caetera salutaria mandata, quibus discipulos suos apostolos ad spem vitae hortatur et commonet, sicut et nos evangelica verba docuerunt, hoc etiam mandat, ut solliciti ad veritatis scientiam pervenire laboremus. Et primo cognoscamus, incognita non inani profectu, sed labore et sollicitudine, et quae nota necdum sunt, precibus investiganda. Notiora, quae vero difficilia sunt, instanter quaerenda praecepit: quae clausa sunt, fidei virtute pulsando, precibus petere sibi debere reserari. Sic enim scriptum est: Petite, et dabitur vobis; quaerite, et invenietis; pulsate, et aperietur vobis (Matt. VII, 7). Nemo certe qui non petit accipit, et qui non quaerit invenit; et qui non pulsaverit, eidem poterit aperiri. Qua de re quoniam quod ex fide petitur, praestatur; et quod erat obscurum, manifestum in sensum dum investigatur acquiritur ( f. aperitur); et quod erat clausum nobis, frequentius pulsando, id est rogando, revelatur. Omnis enim qui petit, accipit, et qui quaerit invenit, et pulsanti aperietur (Ibid.): unde eadem repetere mihi quidem non est molestum, vobis enim necessarium est. 2. Traditionum mutatione in haeresim incurri. Quaestionibus propositis redduntur traditiones. Scimus, fratres charissimi, multos episcopos per diversas ecclesias ad famam pessimam nominis sui humana praesumptione patrum traditionem mutare properasse, atque per hanc causam in haeresis tenebras cecidisse, dum gloriam hominum delectantur potius, quam Dei praemia habere, perquirere. Nunc igitur, quia non explorandi causa, sed fidei confirmandae gratia, sanctitudo vestra ex sedis apostolicae auctoritate sciscitari dignata est seu legis scientiam seu traditiones, volens a nobis manifestari liberius quaestionum propositarum expositionem, quam sincere quaeritis et desideranter: audite, quantum replebit divina dignatio, licet mediocri sermone, valido tamen sensu eloquar obtinenda, ad emendandas omnes quippe diversitates, quas ( f. quibus) discordare arrogantia sola praesumpsit, Scriptura divina dicente: Rejecistis mandatum Dei, ut traditiones vestras statuatis (Matth. V, 9). Si ergo integra cupitis fide veras observationes agnoscere, dignamini quae dico libenter advertere. Primo in loco pudoris mihi et pudicitiae causa proponitur. Deinde congestae quam multae quaestiones edentur. Singulis itaque propositionibus suo ordine reddendae sunt traditiones. CAP. 1.--3. De virgine velata quae propositum mutarit, quid judicatum. Quaeritur de virginibus velatis et mutato proposito, quid exinde judicatum sit. Si virgo velata jam Christo, quae integritatem publico testimonio professa, a sacerdote prece fusa benedictionis velamen accepit, sive incestum commiserit furtim, seu volens crimen protegere, adultero mariti nomen imposuit, tollens membra Christi, faciens membra meretricis (I Cor. V, 15); ut quae sponsa Christi fuerat, conjux hominis diceretur: in hujusmodi muliere quot sunt causae, tot reatus; integritatis propositum mutatum, velamen amissum, fides prima depravata, atque in irritum devocata. Quali hic et quanta satisfactione opus est! quam magna poenitentia ejus quae interitum carnis incurrit! Non est parva culpa reliquisse Deum, et ivisse post hominem. Unde annis quam plurimis deflendum ei est, quo dignae fructu poenitentiae facto possit aliquando ad veniam pervenire, si tamen poenitens poenitenda faciat. 4. Quid de puella nondum velata, quae a proposito item exciderit. Item puella quae nondum velata est, sed proposuerat sic manere, licet non sit in Christo velata, tamen quia proposuit, et in conjugio velata non est, furtivae nuptiae appellantur, ex eo quod matrimonii coelestis praeceptum non servaverit, amore properante ad libidinis caecitatem. Et his poenitentiae agendae tempus constituendum est: quoniam seu rapta, seu volens, ad virum ire perverso ordine consensit, nec propinquorum, nec sacerdotum testimonio conrogato tales ad velamen solemnitatis ordinem casto pudore tenuerunt; sed contra veteris Testamenti praeceptum fecerunt. Quos lex lapidari praecepit (Deut. XXII, 24), et nunc cessante illa vindicta, spiritaliter feriuntur: ut Ecclesiam tamquam mortui introire non possint. Habent tamen poenitentiae agendae locum, cito non habent veniam; quoniam si secundum legem proclamasset puella, et diu contestata se continuisset, utique fuisset immunis a culpa. Utrisque ergo expedit sub eadem temporis constitutione a communione suspendi, dignam agere poenitentiam, fletu, humilitate, jejunio, misericordia redimere crimen admissum. CAP. II.--5. Episcopos, presbyteros ac diaconos continentiae lege obstringi. Et jam quidem frequenter de talibus sermo noster per plures manavit ecclesias, maxime de sacerdotibus, quorum meritum exigit, ut bonorum operum suorum sint plebibus forma. Sed quantum intelligo, cum Scriptura dicat: Loquere ad aures audientium, instruendo aures infundemus. Dum saepe eadem repetunt, quae neglectui habentur a singulis, vere hoc illud est quod dictum est ad adulterum sexum: Semper discentes, et numquam ad scientiam veritatis pervenientes (II Tim. III, 7). Quando enim non servatur quod admonetur utiliter, apostolica mandata quasi ignota contemnuntur: judicium tamen de his quae commiserunt non potest immutari. Id de sacerdotibus. Primo in loco statutum est de episcopis, presbyteris, et diaconibus, quos sacrificiis divinis necesse est interesse, per quorum manus et gratia baptismatis traditur, et corpus Christi conficitur; quos non solum nos, sed et Scriptura divina compellit esse castissimos, et patres quoque jusserunt continentiam corporalem servare debere; qua de re non praetereamus, sed dicamus et causam. Quo enim pudore viduae aut virgini ausus est episcopus vel presbyter integritatem vel continentiam praedicare, vel suadere castum cubile servare, si ipse saeculo magis institit filios generare, quam Deo? Adam, qui praeceptum non servavit, ejectus foras paradisum, caruit regno (Gen. III, 23); et praevaricatorem putas posse ad regna coelestia pervenire? Ob quam rem Paulus dicit: Vos jam non estis in carne, sed in spiritu (Rom. VIII, 9); et item: Et qui habent uxores, ita sint quasi non habeant (I Cor. VII, 29)? An qui populum ( Supple sic) hortatur, et levitis et sacerdotibus blandiens, licentiam praeberet opus exhibere carnale, idem ipse dicens: Et carnis curam ne feceritis in concupiscentiis (Rom. XIII, 14); et alibi: Vellem autem omnes sic esse sicut me ipsum (I Cor. VII, 7)? Qui militat Christo, qui in sede residet magistri, qui militiae disciplinam non potest custodire? 6. Idolorum cultores daemoniis litaturi, continentiam sibi imperabant. De his itaque tribus gradibus, quos legimus in Scripturis, a ministris Dei munditia praecepta est observari, quibus necessitas semper in promptu est. Aut enim baptisma tradendum est, aut offerenda sunt sacrificia (Vide Siric. epist. 1, c. 7, et Innoc. ep. 6, n. 2). Numquid immundus ausus erit contaminare quod sanctum est, quando quae sancta sunt, sanctis sancta sunt? Denique illi, qui in templo sacrificia offerebant, ut mundi essent, toto anno in templo, solo observationis merito, permanebant, domus suas penitus nescientes. Certe idololatrae, ut impietates exerceant, et daemonibus immolent, imperant sibi continentiam muliebrem, et ab escis quoque se purgari volunt: et me interrogas, si sacerdos Dei veri, spiritalia oblaturus sacrificia, purgatus perpetuo debeat esse, an totus in carne carnis curam debeat facere? Si commixtio pollutio est, utique sacerdos stare debet ad officium coeleste praeparatus, qui pro alienis peccatis est postulaturus; ne ipse inveniatur indignus. Nam si ad laicos dicitur: Abstinete vos ad tempus, ut vacetis orationi (I Cor. VII, 5), et illi creaturae utique generatione deserviunt; sacerdotes tale possunt habere nomen, meritum habere non possunt. Quod si ita est, et permanet praesumptio, oportet jam episcoporum vel presbyterorum aut diaconorum disci ne cum publicanorum vita sociari. Quamobrem, mihi charissimi, hujusmodi hominibus coinquinatis et infidelibus, in quibus sanctitudo corporis per illuviem et incontinentiam videtur esse polluta, mysterium Dei credere non oportere, veneratione religionis ipsa suadente, moneo. Hos enim et ratio justa secernit. Audiant certe: Quoniam caro et sanguis regnum Dei non possidebunt, neque corruptio incorruptelam (I Cor. XV, 50). Et audet presbyter aut diaconus animalium more subjacere contendere? 7. Eum qui fidelis militat saeculo, ab injustitia non esse immunem. Item de eo, qui militaverit jam fidelis militiae saeculari, notitia est quod utatur publica libertate. Quis enim potest illum custodire? quis negare vel spectaculis interfuisse, vel pecuniae utilitate impulsum a violentia et injustitia immunem esse non potuisse? CAP. III.-- S. Qui baptizatus in fornicationem lapsus sit ad clerum non admittendum esse. Romana Ecclesia hoc specialiter custodit; ut si ( forte, et si) quis parvulus baptizatus integritatem corporis servaverit, admitti potest ad clerum: vel si quis major fuerit baptizatus, et manserit pudicus, unius uxoris vir, potest clericus fieri, si nullis aliis criminum vinculis alligetur. Caeterum qui corruperit carnalibus vitiis aquae sacramenta, post fornicationem etiamsi ducat uxorem, quomodo poterit ad dimittenda peccata ministerio assistere, qui prioris vitae repetierit caecitatem? Quomodo illud intelligitur: Neque fornicarii, neque idololatrae et caeteri tales, regnum Dei possidebunt (II Cor. VI, 9), si nihil inter bonum et malum, inter justum et impium, inter luxuriosum et pudicum, inter observantem legem et publicanum intersit? Fient tales ministri vel sacerdotes, non Christi, sed potius antichristi. Et ubi est illud, quod sanctus apostolus Paulus, qui formam tulit episcopi, qualis esset ordinandus, ante praecepit dicens: Irreprehensibilem, sobrium et pudicum, etc. (I Tim. III, 2). Quomodo hic irreprehensibilis est, qui baptismi sacramentum non potuit custodire? O nova praesumptio! Huic sacerdotium creditum, cui poenitentia sola debetur, ut sordidata longa satisfactione veniae beneficia possit abluere. 9. Ut una fides et una traditio sit. Catholicorum episcoporum unam confessionem esse debere apostolica disciplina composuit ( forte commonuit). Si ergo una fides est, manere debet et una traditio. Si una traditio est, una debet disciplina per omnes ecclesias custodiri. Diversis in regionibus quidem Ecclesiae sunt conditae: sed per omnem mundum unitate fidei catholicae una est appellata. Nam et sic legimus: Una est columba mea, una est perfecta mea, una est genitrici suae (Cant. I, 8). Non ergo nunc de baptismi ratione, sed de tradentium persona rescribo. CAP. IV.--10. Extra Pascha presbyteris licet baptismum conferre. Diaconis non concessa eadem licentia. Paschae tempore presbyter et diaconus per paroecias dare remissionem peccatorum, et ministerium implere consueverunt, etiam praesente episcopo in fontem quoque ipsi descendunt; illi in officio sunt, sed illius nomini facti summa conceditur. Reliquis vero temporibus, ubi aegritudinis necessitas consequi unumquemque compellit, specialiter presbytero licentia est per salutaris aquae gratiam dare indulgentiam peccatorum, quoniam et munus ipsi licet causa mundationis offerre, diaconis vero nulla licentia invenitur esse concessa: sed quod semel forte contigit usurpare, per necessitatem dicuntur excusari, nec postea in securitate commissuri. 11. Olei exorcisati num iterari debeat inunctio. De oleo sane exorcisato capiendusne brevis numerus dierum, multus in hoc proficit sermo. Fide enim quis sua plena purgatur. Si enim chrisma infusum capiti gratiam suam toto ( pro toti) corpori impertit, nihilominus et tertio scrutinio scrutatus si oleo fuerit contactus, non saepe, sed semel, virtute sua Deus operatur in tempore. 12. Sororem uxoris suae non licere ducere uxorem. De eo, qui sororem uxoris suae duxerit uxorem, in lege veteris Testamenti scriptum est, ad suscitandum semen defuncti fratris oportere ducere uxorem, ita tamen, si liberos ex eadem minime reliquisset (Deut. XXV, 5). Inde est enim quod Joannes Baptista contradixit Herodi, quoniam non licebat ei accipere uxorem, quia de fratre reliquerat filios (Matth. XIV, 4). Tamen propter virilem generationem Legis constitutio imperabat hoc fieri a viro: de feminis nusquam est lectum, sed forte praesumptum. Nam Lex dicit: Maledictus qui cum uxoris suae sorore dormierit (Levit. XVIII, 18). Numquid qui duas habuit uxores Jacob uno in tempore sorores causa mysterii, et concubinas, et omnes qui nati sunt, patriarchae sunt appellati, nunc jam Christianus habere non permittitur? Numquid qui uxores et concubinas habuerunt? Sed nunc hoc non patitur fieri Testamentum, ubi amplius de integritate tractatur, et castitas Christo docente laudatur, cum dicit: Non omnes capiunt verbum Dei, sed quibus datur (Matth. XVII, 11). CAP. V.--13. Eos qui jus saeculi exercuerunt ad altaris ministerium admittendos non esse. Simoniaca labes et gratia popularis in electionibus cavendae. Eos praeterea, qui saecularem adepti potestatem, jus saeculi exercuerunt, immunes a peccato esse non posse manifestum est. Dum enim et gladius exseritur, aut judicium confertur injustum, aut tormenta exercentur pro necessitate causarum, aut parandis exhibent voluptatibus curam, aut praeparatis intersunt, in his se, quibus renuntiaverunt, denuo sociantes, disciplinam observationis traditam mutaverunt. Multum sibi praestant, si non episcopatum affectent; sed propter haec omnia agentes poenitentiam, certo tempore impleto, mereantur altaribus sociari. Nicaenum concilium ( Leg. in Nicaeno concilio), divino spiritu annuente, dum fidei confessio fuisset jure firmata, etiam apostolicas traditiones episcopi in unum congregati ad omnium notitiam pervenire voluerunt, definientes (can. 1) inter caetera, neque abscisum clericum fieri, quoniam abscisus et mollis non introibunt in sanctuarium Dei (Deut. XXIII, 1). Deinde (Vide Nic. can. 2 et 9, necnon Siric. epist. V, n. 2 et 3) post baptismi gratiam, post indulgentiam peccatorum, cum quis saeculi militia fuerit gloriatus, vel illum qui purpura et fascibus fuerit delectatus, ad sacerdotium aliqua irruptione minime admitti jusserunt. Meritis enim et observationibus legis ad istiusmodi dignitatis culmen accedunt, non Simonis pecunia, vel gratia quis poterit pervenire, aut favore populari. Non enim quid populus velit, sed quid evangelica disciplina, perquiritur. Plebs tunc habet testimonium, quoties ad digni alicujus meritum, reprehendens auram favoris, impertit. 14. Avunculi sui uxorem ducere non licere. Item de eo qui avunculi sui uxorem duxerit. Avunculi filiam ducere non licet: quoniam similis causa generando per gradus patris extranei separatur atque purgatur: retro autem redire fas non est. Nam qui torum patris vel matris violare praesumpserit, non hoc conjugium, sed fornicatio nominatur. Quisque tamen contra canones apostolicos facere usurpaverit, privandus est sacerdotio, si pertinax fuerit: si vero correxerit, aboleatur quod praesumptum est, ut possit reconciliatus nostrum habere consortium. 15. Ne laici ad episcopatum provehantur. De ordinationibus maxime observandum est, ut semper clerici fiant episcopi. Sic enim scriptum est: Et hi primo probentur, et sic ministrent (I Tim. III, 10). Qui non probatur tempore praecedenti in minori officio ministrasse, quomodo praeponitur clero? Non est auditum, necdum tyronem militum imperium suscepisse. Is ergo debet fieri, quem aetas, tempus, meritum commendat, et vita. Aut quare Apostolus neophytum prohibet (Ibid. 6), et cito manus alicui imponi non permittit (I Tim. V, 22)? 16. Ne migretur de ecclesia ad ecclesiam. --Item de his qui de ecclesia ad ecclesiam transeunt jussi sunt haberi, quasi relicta uxore ad alienam accesserint; quod impunitum esse non possit. Talem episcopum, invasorem pudoris alieni, episcopatu privari jusserunt. CAP. VI.-- 17. Ne clerici ab episcopo suo abjecti, ab aliis recipiantur aut promoveantur. --Item de clericis alienis ex synodo frequenter est pertractatum atque firmatum, et ratio justa constringit, clericos abjectos de ecclesia ab episcopo suo, nec laicam communionem accipere posse in aliena ecclesia, ( Supple quod) confirmatum manifestatumque est, quando etiam innocens, sine litteris episcopi sui, vel formata, in aliena ecclesia non potest ministrare (Vid. Siric. epist. 5, c. 5 et 6). Si quis autem in injuriam sacerdotis hoc facere praesumpserit, et condemnatum clericum suscipere vel promovere voluerit, sciat se communicasse peccatis alienis, et incurrisse sententiam Apostoli, qui ait, reos esse non solum qui faciunt contra legem, sed etiam qui consentiunt facientibus (Rom. I, 32). Unde dimittendum est conscientiae illius, qui de suo clerico judicavit, sciens quod de judicio ejus Deus sit judicaturus in posterum. Audi Dominum dicentem, Quae enim vultis ut faciant vobis homines, eadem et vos facite illis (Matth. VII, 12). Quid in injuriam fratris et consacerdotis armaris? Cum enim reus non solum suscipitur clericus abjectus, sed etiam promovetur, injustus judicatur episcopus. Hoc quisque facit, sciat se a Catholicorum societate seclusum, et communionem sedis apostolicae non habere jam posse. 18. In alieno territorio ordinationes celebrare non licere. --Illud praeterea satis grave est, et contra episcopalem moderationem sedis apostolicae, suos fines excedere, ad alienam tendere regionem, festinare, ordinationes celebrare praeceptis metropolitanum episcopum non permittere in sua dioecesi una cum vicinis episcopis, sicut CCCXVIII episcopi confirmarunt, tres vel eo amplius sacerdotes episcopum ordinare debere, vel subrogare dignissimum (Vid. epist. I Siric. n. 14). Si quis certe fines alterius possessionis invaserit, reus violentiae judicatur. Quid curritur? quid festinatur, ut regula ecclesiastica conculcetur? Leges humanae tenentur: et divina praecepta contemnuntur. Praesens gladius formidatur et temporalis poena: divina vero vindicta, quae habet flammas gehennae perpetuas, negligitur. Videritis quae praesumptio fecerit. Ex hoc si quis in aliena dioecesi ausus fuerit ordinationem facere praesumere, sciat se de statu suo posse periclitari, qui alienam ecclesiam invadere praesumpserit. Non est saeculare aliquid, non sunt mundanae promotiones. Audiamus Apostolum dicentem: Manus cito nemini imposueris, neque communicaveris peccatis alienis: te ipsum castum custodi (I Tim. V, 22). Si legantur scripta, et timor divinus sit in nobis, omnia scandala poterunt separari, et unanimitas per omnes fratres placida plenaque caritate consistere. 19. Ne laici ab episcopo suo excommunicati, ab alio in clerum provehantur. --Praeterea etiam laici dicuntur a communione cognita causa seclusi, et ab alio episcopo clerici facti: hoc jam super omne malum est. Unde aut conventi corrigant qui talia ausi sunt facere, ita ut removeantur quibus indigne ordo collatus est, aut ad nos nomina eorum deferantur, ut sciamus a quibus nos abstinere debeamus (Concil. Nicaen. c. 5). 20. Sciat ergo vestra sinceritas, quod si haec omnia suo ordine ut certa sunt observentur, nec Deus offenditur, nec schismata generantur, nec haereses exsistunt: sed dicent Gentes, quoniam vere Deus in nobis est Christus Dominus noster qui vivit et regnat apud Patrem cum Spiritu sancto, in aeterna saecula saeculorum. Amen. Praeterea duae sunt Ambrosii episcopi Mediolanensis, scilicet 85 et 86, Siricio inscriptae familiares epistolae, ex quibus quanta illi praesuli cum papa nostro amicitia intercesserit, posset comprobari, si eum ad quem scribit, Siricium Romanum, non aliquem alium cognominem esse constaret. Quamquam cum hunc episcopum fuisse minime obscurum sit, ex eo quod Ambrosius in priore epistola parentem illum appellat, is esse, qui Romanae ecclesiae praeerat, haud improbabiliter credatur. |
INCIPIUNT DECRETA VIGILII PAPAE. 1. De Priscillianistis qui ab esu carnium se subtrahunt. 2. De trina mersione. 3. De his qui ab Arianis iterum baptizantur. 4. De ecclesiarum restauratione in fabricis vel dedicatione quid sit observandum. 5. De Paschae festivitate et precum ordine ac missarum solemniis. 6. Quod in nomine Trinitatis debeat baptizari. 7. Quod beati apostoli Petri Romanae scilicet Ecclesiae sedes sacerdotalis mater sit dignitatis, atque ecclesiasticae magistra rationis. CAP. I. Dilectissimo fratri EUTERO VIGILIUS. Directas ad nos tuae charitatis epistolas plenas catholicae inquisitionis sollicitudine gratanter accipimus, benedicentes Dei nostri clementiam, quia tales extremis mundi partibus dignatur suis ovibus providere pastores, per quos et pascuis valeant salutaribus abundare, et ab antiqui hostis rapacitate servari, ut insidias nequeant ejus subreptionis incurrere. Unde certum est quia promissae vos beatitudinis gratia subsequatur, quando a vobis coelestium perfectio doctrinarum tanta votiva suscitatione perquiritur. Scriptum est enim: « Beati qui scrutantur testimonia ejus, in toto corde exquirunt eum (Psal. CXVIII, 2). » Hoc igitur, frater charissime, propositum tuae consultationis tota mente tractantes, de te quoque provenire contendimus, qui regulam catholicae fidei iisdem studes tenere vestigiis quibus eam apostolica fide cognoscis esse fundatam. Et quamvis sonus eorum toto orbe diffusus et usque ad fines orbis terrae verba eorum distensa, dilectionis tuae corda Christo probaverint esse fidelia; tamen si quid ex his in Ecclesia, quae tuae gubernationi Deo auxiliante commissa est, necdum plena luce claruerit, ad eumdem fontem de quo illa salutaris manarat lympha, recurritis, id est quod debita charitate sumus amplexi, quia fiducialiter de his, unde apud eos observantiam esse dixistis ambiguam, nostra voluistis responsione firmari. Quapropter dilectionem tuam in Domino salutantes de singulis quid juxta catholicam disciplinam teneat apostolicae sedis auctoritas, subjectis aliquibus etiam sanctarum capitulis regularum, te credimus instruendum. Ac primum his quos Priscillianae haeresis indicasti vitiis inquinari sancta et convenienti religioni catholicae eos detestatione judicas arguendos, qui ita se sub abstinentiae simulatae praetextu ab escis videntur carnium submovere, ut hoc exsecrationis potius animo quam devotionis probentur efficere: in qua re quia nefandissimis Manichaeis esse consimiles approbantur, juste Patrum venerabilium constitutis ab hac superstitione sub anathematis sunt interminatione prohibiti, quando aliquid ciborum contagione carnium creditur esse pollutum, quia de his omnibus quae ad humanum victum misericordia Dei contulit, nihil catholicis esse videatur immundum. Sic enim Titum doctor gentium Paulus monet apostolus dicens: « Omnia munda mundis: coinquinatis autem et infidelibus nihil est mundum, sed polluta sunt eorum mens et conscientia. Deum confitentur se nosse, factis autem negant, abominabiles et increduli, et ad omne opus bonum reprobi (Tit. I, 15). » Similiter et alio in loco ad Timotheum de hujusmodi cavendis erroribus praedicavit dicens: « In novissimis temporibus discedent quidam a fide, attendentes spiritibus erroris et doctrinis daemoniorum; in hypocrisi loquentium mendacium, et cauteriatam habentium suam conscientiam; prohibentes nubere, et abstinentes a cibis, quos Deus creavit ad percipiendum cum gratiarum actione fidelibus et his qui cognoverunt veritatem, quia omnis creatura Dei bona est, et nihil rejiciendum quod cum gratiarum actione percipitur (I Tim. IV, 1). » Haec igitur sequentia Patrum venerabilium constituta, specialiter eos censuerunt esse damnandos, qui cum carnibus abstinerent, ea quoque credebant esse vitanda quae carnibus fuisse videbantur admista. Nam et ipse Dominus noster Jesus Christus ita praemonuit dicens: « Non quod intrat in os coinquinat homines, sed quae procedunt de ore, haec sunt quae coinquinant hominem (Matth. XV, 11). » Quapropter nec abstinentiam Deo placitam reprobamus, nec eos qui exsecrantur Domini creaturam recipimus in nostra societate. De renascentium trina mersione II. De baptismo quoque solemniter adimplendo, similiter quid apostolica, vel sanxerit vel conservet auctoritas, in subjectis tua charitas evidenter agnoscet; illud autem novelli esse judicamus erroris, quod cum in fine psalmorum ab omnibus catholicis ex more dicatur: « Gloria Patri, et Filio, et Spiritui sancto, » aliqui sicut indicas, subducta syllaba conjunctiva, perfectum conantur minuere vocabulum Trinitatis, « gloria Patri, et Filio, et Spiritui sancto. » Quamvis ergo ipsa nos ratio evidenter edoceat, quia subducta una syllaba, personam Filii et Spiritus sancti unam quodammodo esse designant, tamen ad errorem talium convincendum sufficit, quod Dominus Jesus Christus designans in invocatione Trinitatis credentium debere baptisma celebrari, dixit: « Ite, docete omnes gentes, baptizantes eos, in nomine Patris, et Filii, et Spiritus sancti (Matth. XXVIII, 19). » Ergo cum non dixerit, In nomine Patris, et Filii, et Spiritus sancti, sed aequalibus distinctionibus, Patrem et Filium et Spiritum sanctum jusserit nominari, constat illos omnino a Deo doctrina deviare, qui aliquid huic voluerint confessioni derogare. Qui si in errore permanserint, socii nobis esse non possunt. III. De his etiam qui baptismatis gratia salutaris accepta, apud Arianos iterum baptizati, profundae voraginis sunt morte demersi, quid per singulos ordines vel aetates antecessorum nostrorum decreta censuerunt, quae multiplici sunt digesta ratione, et nostro scrinio relevata capitula his subjecta direximus, in quibus tamen illud speciali charitate etiam convenit observari; ut quia pro peccatis plurimis in gentibus iniquitas ipsa surrexit in aestimatione fraternitatis tuae aliorumque pontificum per suas dioeceses relinquatur, ut si qualitas et poenitentis devotio fuerit approbata, indulgentiae quoque remedio sit vicina. Quorum tamen reconciliatio non per illam impositionem manus quae per invocationem sancti Spiritus operatur, sed per illam qua poenitentiae fructus acquiritur, et sanctae communionis restitutio perficitur. IV. De fabrica vero cujuslibet ecclesiae, si diruta fuerit, instauranda, et si in eo loco consecrationis solemnitas debeat iterari. In quo sanctuaria non fuerint, nihil judicamus efficere, sed per eam minime aqua benedicta jactetur, quia consecrationem cujuslibet ecclesiae in qua Spiritus sancti ara non ponitur, celebritatem tantum scimus esse missarum, et ideo si qua sanctorum basilica a fundamentis etiam fuerit innovata, sine aliqua dubitatione cum in ea missarum fuerit celebrata solemnitas, totius sanctificatio consecrationis 268 implebitur. Si vero sanctuaria quae habebat ablata sunt, rursus earum depositione et missarum solemnitate reverentiam sanctificationis accipiet. De Paschae solemnitate et precum ordine. V. Pascha vero futurum nos, si Deus voluerit XI Kalendarum Maiarum die celebraturos esse cognoscite. Ordinem quoque precum in celebritate missarum nullo nos tempore, nulla festivitate significamus habere divisum, sed semper eodem tenore oblata Deo munera consecrare. Quoties vero paschalis, aut ascensionis Domini vel Pentecostes, et Epiphaniae sanctorumque Dei fuerit agenda festivitas, singula capitula diebus apta subjungimus, quibus commemorationem sanctae solemnitatis, aut eorum faciamus, quorum natalitia celebramus, caetera vero ordine consueto persequimur. Quapropter et ipsius canonicae precis textum direximus subter adjectum, quem Deo propitio ex apostolica traditione suscepimus; et ut charitas tua cognoscat quibus locis aliqua festivitatibus apta connectas, paschalis diei preces simul adjecimus. His igitur fraternitatis tuae inquisitioni responsis, Dominum nostrum quantum possumus exoramus, ut omnibus catholicae religionis Ecclesiis circa universos quos fideles sibi efficit, gratiae suae dona multiplicet, et ab omnibus insidiis spiritualis hostis atque carnalis cunctos populos suos redigere dignetur immunes. Significatur etiam beatorum apostolorum vel martyrum sicut speramus sancto nos affectui tuo direxisse reliquias, praesumentes fidem vestram eorum deinceps plenius esse meritis adjuvandam. VI. Si quis episcopus aut presbyter juxta praeceptum Domini non baptizaverit in nomine Patris, et Filii, et Spiritus sancti, sed in una persona Trinitatis, aut duabus, aut in tribus patribus, aut in tribus filiis, aut tribus paracletis, projiciatur de Ecclesia Dei. VII. Nulli vel tenuiter sentienti, vel pleniter sapienti dubium est, quod Ecclesia Romana fundamentum et forma sit Ecclesiarum, a qua omnes ecclesias principium sumpsisse nemo recte credentium ignorat: quoniam licet omnium apostolorum par esset electio, beato tamen Petro concessum est, ut caeteris praeemineret, unde et Cephas vocatur, quia caput est et primus omnium apostolorum. Et quod in capite praecessit, in membris sequi necesse est. Quamobrem sancta Romana Ecclesia ejus merito Domini voce consecrata, et sanctorum Patrum auctoritate roborata, primatum tenet omnium Ecclesiarum, ad quam tam summa episcoporum negotia et judicia atque querelae, quam et majores ecclesiarum quaestiones, quasi ad caput semper referenda sunt. Nam et qui se scit aliis esse praepositum, non moleste ferat aliquem esse sibi praelatum. Ipsa namque Ecclesia quae prima est ita reliquis ecclesiis vices suas credidit largiendas, ut in parte sint vocatae sollicitudinis, non in plenitudine potestatis, unde omnium appellantium apostolicam sedem episcoporum judicia et cunctarum majorum negotia causarum eidem sanctae sedi reservata esse liquet, praesertim cum in his omnibus ejus semper sit exspectandum consultum: cujus tramiti si quis obviare tentaverit, sacerdotum causas se non sine honoris sui periculo apud eamdem sanctam sedem noverit redditurum. Data Kalend. Martii, Wisiliano et Johanne IV consulibus. |
Migne "Patrologia Latina" Tomus 89 Regula canonicorum secundum recensionem Dacherii (Chrodegangus Metensis), J. P. Migne PRAEFATIO. (1057C)Temporibus piissimi ac serenissimi Pippini Chrodogangus servus servorum Dei, Metensis urbis episcopus. Si trecentorum decem et octo, reliquorumque sanctorum Patrum canonum auctoritas inviolata perduraret, et episcopus atque clerus secundum eorum rectitudinis normam viverent, superfluum videretur a nobis exiguis minimisque super hac re tam ordinate disposita aliquid novi retractare aut dicere; sed dum pastorum subditorumque negligentia ex his temporibus nimium crevit, quid aliud agendum nobis est, qui in tam gravi discrimine venimus, nisi ut, quantum possumus, si non quantum debemus, ad rectitudinis lineam, Deo inspirante, clerum nostrum reducamus. (1057D)Igitur quamvis adepta hujus sedis pontificalis cathedra, cumque officii mei pastoralis curam invigilare coepissem, et in tantam negligentiam clerum plebemque devenisse conspicerem, coepi moestus conquirere quid agere deberem; sed divino fultus auxilio, fratrumque spiritualium consolatione adjutus, atque recuperatione provocatus, volui, necessitate compulsus, parvum decretulum facere, per quod se clerus ab illicitis coerceat, vitiosa deponat, mala diu longeque usurpata derelinquat, ut dum mens ab assuetis vitiis vacuatur, facilius bona et optima quaeque sunt inserantur. Scripturis enim sacris intenti decernimus ut omnes (1058C)sint unanimes officiis divinis, lectionibusque sacris assidui, atque ad obedientiam episcopi sui, praepositique, ut ordo canonicus deposcit, parati, charitate connexi, zelo bono, ferventissimoque amore conjuncti, a litibus, vel scandalis, seu odiis, semoti. Pastor eorum quilibet fuerit, non solum de carnalibus, sed etiam de spiritalibus curam gerat, et in utraque parte sagacissimam sollicitudinem, in quo facultatis fuerit, habeat, ut et vitia reprimat, et ea radicitus ut oriri coeperint, ut praevalet, amputare festinet; et quae usibus humanis juxta formam subter dispositam necessaria fuerint, eis praebere studeat, ut cum pastor pastorum, judexque vivorum et mortuorum Christus in ultimo tremendoque die, in sede majestatis suae, disceptaturus cum omnibus (1058D)gentibus, sederit, et omnis clerus eum revelata facie conspexerit, etsi non cum summis pastoribus et gregibus sibi commissis, pro dispensatis talentis, multiplicatisque spiritalibus lucris, audire merebimur: Euge, serve bone et fidelis (Matth. XXV, 21); saltem hoc concedatur, ut delictorum venia ad integrum tribuatur; quia manifestum est quibus peccatorum venia ad integrum tribuitur, quia nec infelix potest judicari, cui contigerit qualemcunque partem in paradiso habere; sed illis ibidem sors datur, qui, in quantum possunt, per vitae meritum, ad hoc, in hujus temporis curriculo, dum licet currere, festinent. (1059A)Intendamus ergo ad hoc animum, quantum possumus, quia non possumus quantum debemus, et nostra vita amarescat in poenitentia, ne ultio divina, (1060A)quae nunc mitis est et exspectat, post saeviat ad vindictam. INCIPIT REGULA. CAPUT PRIMUM.-- De humilitate. Clamat nobis divina Scriptura, dicens: Omnis qui se exaltat humiliabitur, et qui se humiliat exaltabitur. (Luc. XIV, 11). Quantum enim humilior fueris, tantum te sequitur gloriae altitudo (Prov. XXIX, 23): et quia Superbis Deus resistit, humilibus autem dat gratiam (Jac. IV, 6); omnisque arrogans immundus est coram Domino (Prov. XVI, 5). Nam quemcunque superbum videris, filium diaboli esse non dubites; (1059B)et quemcunque humilem prospexeris, Dei filium esse credere debes. De multis enim pauca perstringimus, ut omnes homines ad amorem humilitatis provocemus, et detestabilem inimicamque Dei superbiam ab eis retrahamus; nam dum omne genus humanum humilitatem habere convenit, nimis iniquum pessimumque ac detestabile est ut qui servitio Dei peculiarius se junxerunt, humilitatem derelinquant, et superbiae diabolicae se socient. Christus in humilitate, diabolus in superbia sedet. Idcirco necesse est ut qui, suadente diabolo, usque nunc superbus atque elatus, et vultu rigidus vixit, Deo auxiliante, per humilitatem atque charitatem, aut obedientiam, seu per reliqua bona Dei praecepta, resurgat, quia multum melius est per humilitatem (1059C)cum Christo in regna coelestia regnare quam cum diabolo per superbiam in infernum demergere. CAPUT II.-- De ordine congregationis canonicorum. Ordines suos canonici ita conservent, ut ordinati sunt in gradibus suis, secundum legitimam institutionem Romanae Ecclesiae, in omnibus omnino locis, id est, in Ecclesia, vel ubicunque simul se conjunxerint, et ratio praestat; exceptis his quos episcopus in altiore gradu constituerit, aut degradaverit, certis de causis, reliqui omnes, ut diximus, ita ut ordinati sunt, ordines suos custodiant. Juniores igitur priores suos honorent, priores minores suos in Deum diligant. In ipsorum autem appellatione nominum nulli liceat alium puro nomine (1059D)appellare, sed, secundum constitutionem sanctae sedis apostolicae, vocet eum nomen suum, prius addito et ministerii sui gradu, qualiscunque fuerit. Ubicunque se obviaverit clerus, junior inclinetur, et a priore benedictionem petat; et si sedentem invenerit, transeunte majore minor surgat, et det ei locum sedendi, nec praesumat junior consedere nisi ei praecipiat senior suus; ut fiat quod scriptum est: Honore invicem praevenientes (Rom. XII). Pueri parvi et adolescentes, in oratorio, aut ad missas, cum disciplina (1060A)suos ordines custodiant, et ubicunque fuerint, custodiam habeant et disciplinam. CAPUT III.-- De eo quod in congregandis canonicis modus discretionis tenendus sit. Cavendum summopere praepositis et praelatis Ecclesiae est ut in Ecclesiis sibi commissis non plures admittant clericos quam ratio sinit, et facultas Ecclesiae suppetit; ne si plures indiscrete aggregaverint, nec ipsos gubernare, nec ut oportet valeant (1060B)adminiculari. Sunt namque nonnulli vanam gloriam ab hominibus captantes, qui innumerosam cleri congregationem volunt habere, cui nec animae, nec corporis curant solatia exhibere. Hi namque qualiter aggregati, dum a praelatis stipendia necessaria non accipiunt, neque canonicum servant ordinem, nec divinis officiis insistunt, claustra societatemque caeterorum relinquentes, efficiuntur vagi et lascivi, gulae et ebrietati, et caeteris suis voluptatibus dediti, quidquid sibi inhibitum est, licitum faciunt. Proinde praepositis solerter providendum est ut in hoc negotio modum discretionis teneant, scilicet, ut nec plus quam oportet, et possibilitas Ecclesiae suppetit, in congregatione admittant; nec eos, quos (1060C)rationabiliter gubernare possunt, causa avaritiae abjiciant. CAPUT IV.-- De eo quod non debent clerici in congregatione canonica constituti stipendia superflua accipere, aut exigere, sed necessaria. Sanctorum Patrum sententiae docent clericos non divitiarum sectatores esse, nec res Ecclesiarum inofficiose accipere debere. Inde dicit Prosper: « Qui Ecclesiae serviunt, et ea quibus opus non habent, aut libenter accipiunt, aut exigunt, nimis carnaliter sapiunt; indignum quippe est, si fidelis et operosa devotio clericorum propter stipendium saeculare praemia sempiterna contemnat. » Ut quid accipit unde rationem reddat? Ut quid peccatis alienis sua multiplicat? Unde necesse imo utile est (1060D)clericis in ecclesiasticis sumptibus accipiendis suum vitare periculum. Proinde tam de suis quam de Ecclesiae facultatibus non plus accipiant aut exigant quam oportet; id accipient: cibum, potum, atque vestimentum, et his contenti sint; ne, plus accipientes, pauperes gravare videantur. « Sine grandi peccato non accipiunt, unde pauper victurus erat. » Hi vero qui nec suis rebus abundant, nec Ecclesiae habent possessiones, et magnam utilitatem Ecclesiae (1061A)conferunt, accipient in canonica congregatione victum et vestimentum, et eleemosynarum partes, quia de talibus in libro Prosperi dicitur: « Clerici quos voluntas aut nativitas pauperes fecit, in congregatione viventes, necessaria vitae accipient, quia ad ea accipienda non eos habendi ducit cupiditas, sed cogit vivendi necessitas. » Porro si tales fuerint, qui nec suas, nec Ecclesiae velint habere possessiones, horum necessitatibus providentissima gubernatione de facultatibus Ecclesiae debent subvenire praelati, attendentes illud Prosperi: « Quod habet, inquit, de facultatibus Ecclesiae, cum omnibus nihil habentibus commune habeat. » Sed et illorum curam gerere debent, quos aut infirmitas, aut senectus aggravat, quos etiam (1061B)constat olim in utilitatibus Ecclesiae desudasse. CAPUT V.-- De his qui in congregatione sibi commissa, solummodo ex familia Ecclesiae clericos aggregant. Sunt nonnulli qui tantum ex familia ecclesiastica clericos in sibi commissis congregant Ecclesiis; et hoc ideo facere videntur, ut si quando eis aliquid incommodum fecerint, aut stipendia opportuna subtraxerint, nihil querimoniae contra se objicere praesumant, timentes, scilicet, ne aut severissimis verberibus afficiantur, aut humanae servituti denuo crudeliter addicantur. Hoc autem non ideo dicitur, ut ex familia Ecclesiae probabiles vitae in congregatione, non sint admittendi, praesertim cum apud Deum non sit personarum (1061C)acceptio, sed potius, ut propter quam intulimus occasionem, nullus praelatorum, seclusis nobilibus, viles tantum in sua congregatione admittant personas. CAPUT VI.-- Qui clerici in congregatione canonica constituti, ecclesiastica accipere debeant stipendia. Quia sanctorum Patrum supra notatae sententiae docent clericos non divitiarum sectatores esse, nec res Ecclesiarum inofficiose accipere debere, non abs re putavimus nonnulla capitula libri Prosperi ad medium exempli causa deducere, in quibus ita legitur: « Qui Ecclesiae serviunt; et ea quibus opus non habent, aut libenter accipiunt, aut exigunt, nimis carnaliter sapiunt. » Item ibi: « Satis quippe indignum est si fidelis et operosa devotio clericorum propter stipendium saeculare praemia sempiterna contemnat. » Item ibi: « Si propter hoc non vult sua (1061D)quisque relinquere, ut habeat unde vivat, ut quid accipit unde rationem reddat? » CAPUT VII.-- De eo quod in congregatione canonica aequaliter cibus et potus accipiatur. Solet in plerisque canonicorum congregationibus irrationabiliter atque indiscrete fieri ut nonnulli clerici, qui et divitiis affluant, et aut parum aut nihil utilitatis Ecclesiae conferunt, majorem caeteris divinum strenue peragentibus officium annonam accipiunt, cum hoc ita fieri debere nunquam nec in auctoritate Scripturarum, nec in traditionibus sanctorum (1062A)Patrum possit quoquo modo sancitum reperiri . Est nempe rationabile justumque coram Deo et hominibus, ut in unaquaque canonica congregatione a minimo usque ad maximum cibum et potum aequaliter accipiant; hi videlicet qui propter aliquam utilitatem in numero canonicorum fuerint admissi. Quanquam enim plerique subditorum a praelatis rebus quibuslibet aliis plus caeteris merito solent honorari, in hac tamen societate, reclusa personarum acceptione, una debet cibi et potus aequalitas esse. CAPUT VIII.-- De mensura cibi et potus. Quando clerus una aut bina vice in die reficit, accipiat a minore usque ad maximum quatuor libras panis; et quando bis in die reficit, pulmentum vero ad sextam, unam ministrationem de carne inter (1062B)duos; et si cibaria alia una accipient, et cibaria non habeant, tunc duas ministrationes de carne habeant. Ad coenam autem aut unam ministrationem inter duos, aut cibaria alia habeant. Illo tempore, quando quadragesimalem vitam debent ducere, tunc ad sextam inter duos clericos portionem de formatico, et cibaria alia accipient; et si pisces habuerint, aut legumen, aut aliud aliquid, addatur et tertium; et ad coenam cibaria inter duos, et portionem de formatico accipient; et si Deus amplius dederit, cum gratiarum actione accipient. Quando autem in die una refectio fuerit, tunc cibaria una inter duos, et portionem de formatico, et ministrationem de legumine aut aliud pulmentum accipient. Et si contigerit quod illo anno glandis vel fagina non sit, et non habent unde hanc (1062C)mensuram de carne impleant, praevideat episcopus, vel qui sub eo est, juxta quod Deus possibilitatem dederit, aut de quadragesimali alimento, aut alio, unde consolationem habeant. Et si eadem regio vinifera fuerit, accipiant per singulos dies quinque libras vini (si tamen sterilitas impedimentum non fecerit temporis), si vero vinifera plena non fuerit, tres libras vini, et tres cervisiae; et caveant ebrietatem. Si vero contigerit quod vinum minus fuerit, et istam mensuram episcopus, vel qui sub eo est, implere non potest, juxta quod praevalet impleat de cervisia, et eis consolationem faciant; et illis qui se a vino abstinent praevideat episcopus, vel qui sub eo est, ut tantum habeant de cervisia quantum (1062D)de vino habere debuerant. Quando vero Ecclesiae facultas non suppetit, aut sterilitas terrae exstiterit, sicut crebro, peccatis nostris praepedientibus, evenire solet, et praelati quantum debent dare vinum, aut siceram, seu cervisiam, canonicis nequiverint, praevideant eis potum ex diversis materiis confectum; non autem murmurent, sed magis cum gratiarum actione quod dari sibi potest accipiant, animadvertentes Joannem Baptistam, qui nec vinum, nec siceram, nec quid aliud quod potest inebriari, bibit, quia ubi ebrietas fit, ibi flagitium atque peccatum est; et hoc admonemus, ut clerus sobriam (1063A)semper ducat vitam. Et quia persuadere non possumus ut vinum non bibant, vel hoc consentiamus ut saltem in illis ebrietas non dominetur, quia omnes ebriosos Apostolus a regno Dei extraneos esse denuntiat, nisi per dignam poenitentiam emendaverint. Habeant itaque canonici hortos olerum, unde cum caeteris additamentis aliquod pulmentum quotidie sibi vicissim ministrent. CAPUT IX.-- De septimanariis coquinae. Clerici canonici sic sibi invicem servient, ut nullus excusetur a coquinae officio, nisi aegritudine, aut causa gravis utilitatis praeoccupatus fuerit, quia exinde major merces et charitas acquiritur. Imbecillibus autem procurentur solatia, ut non cum tristitia hoc faciant, sed habeant omnes solatia secundum modum (1063B)congregationis, aut positionem loci. Archidiaconus, aut praepositus, vel cellarius, et qui in majoribus utilitatibus occupati sunt, isti excusentur a coquina. Caeteri autem sibi sub charitate invicem servient. Egressurus de septimana sabbato munditias vasorum faciat, et vasa ministerii sui, quae ad ministrandum accepit, sana et munda cellario reconsignet; et si aliquid ex illis minuatum fuerit, ad capitulum die Sabbati veniam petat, et vasa, vel quod minuatum est, in loco restituat. CAPUT X.-- De archidiacono, vel praeposito. Oportet enim eos esse prudentes sicut serpentes, et simplices sicut columbae, id est, ut sint sapientes in bonum, et simplices in malum; et docti in Evangelica praecepta, et sanctorum Patrum instituta canonum, (1063C)ut possint docere clerum in lege divina, et sic se conforment clero, ut non tantum verbis capacibus, sed etiam exemplis simplicioribus divina praecepta demonstrent, quia Apostoli debent semper servare formam, in qua dicit: Argue, obsecra, increpa (I Tim. IV), immiscens temporibus tempora, terroribus blandimenta. Indisciplinatos et inquietos debent durius arguere, obedientes autem et mites et patientes, ut in melius proficiant, observare; negligentes, et contemnentes, et superbos, increpent et corripiant. Neque dissimulent peccata delinquentium, sed mox ut coeperint oriri, radicitus ut praevalent, amputent, memores periculi Heli sacerdotis de filiis suis (I Reg. II). Honestiores quidem atque intelligibiles prima et secunda admonitione corripiant; (1063D)improbos ac duros corde, ac superbos, vel inobedientes, verbere et castigatione in ipso initio peccati coerceant, scientes scriptum: Stultus verbis non corrigitur (Prov. XVIII, 2). Et iterum: Percute filium tuum virga, et liberabis animam ejus a morte. Et quidquid per se juste et rationabiliter secundum canonicam institutionem non potuerint definire, episcopo patefaciant, et ipse secundum Dei voluntatem quod castigandum est castiget, et quod corrigendum est corrigat. Qui archidiaconus, vel primiciarius, (1064A)in omnibus omnino actibus vel operibus suis, sint Deo et episcopo fideles et obedientes; et non sint superbi neque rebelles, vel contemptores, sed casti, et sobrii, patientes, benigni, et misericordes; diligant clerum, oderint vitia, et non permittant ea nutriri, sed prudentes amputare festinent. Caveant ne dum allis praedicaverint, ipsi reprobi efficiantur. Qui archidiaconus, vel praepositus, si reperti fuerint, quod absit, superbi aut elati, aut contradictores vel contemptores canonicae institutionis, secundum Domini praeceptum admoneantur semel et iterum, et si non emendaverint, ab episcopo secundum modum culpae judicentur. Quod si neque sic correxerint, de ordinibus suis ejiciantur, et alii qui digni sunt, et voluntatem Dei, vel episcopi sui, secundum (1064B)divinum praeceptum impleverint, in locis illorum subrogentur. CAPUT XI.-- De cellario. Cellarius vero debet esse timens Deum, sobrius, non vinolentus, non contentiosus, non iracundus, sed modestus, moribus cautus, et fidelis, non superbus, non tardus, non prodigus, non superfluus dissipator sine ordine, non remissus, et quidquid acceperit sub cura sua ad opus clericorum, custodiat, ne ministri ibidem deputati annonam fratrum aut furtim subripiendo, aut aliquolibet modo negligenter vivendo dissipent. Hi vero famuli eligantur de fidelissima Ecclesiae familia, et his officiis diligenter erudiantur, ut scilicet et arte pistoria, et fidei puritate, (1064C)necessitatibus fratrum opportunissime valeant suffragari. Eadem quoque forma de coccis servanda est. CAPUT XII.-- De portario. Portarius unus cum suo juniore annum aut amplius, si episcopo, vel ei qui sub eo est, placuerit, portas claustrae, vel ostia, custodiat. Qui portarius sit frater probabilis vitae, sobrius, patiens, et sapiens, qui sciat responsum accipere et reddere: cui officium sit portam canonicorum cum summa obedientia et humilitate competenti tempore claudere, ac reserare, ut nulli per eam nisi per licentiam aditus pateat intrandi aut exeundi. Cui etiam observandum est ne eis quibus cura est plus otiis vacare quam divinis obsequiis incubare foras evagandi locum praebeat, et (1064D)eorum nugarum (quod nefas est) particeps fiat. Debet praeterea advenientes quoque cum charitate suscipere, et priori adventum eorum causamque nuntiare. Expleto namque vespertino et completorio officio, obseratisque portis, claves earum idem portarius ei qui vicem praelati tenet ferat, ut nulli horis incompetentibus intrandi aut exeundi maneat facultas. Si vero inobediens aut protervus idem repertus fuerit portarius, sicut alii ministri negligentes judicetur. CAPUT XIII.-- De eo quod diligenter munienda sunt claustra canonicorum, in quibus dormiunt canonici. Praepositorum cura sit ut subditorum mentes sanctarum Scripturarum lectionibus assidue muniant, ne lupus invisibilis aditum inveniat, quo ovile Domini ingredi et aliquam ovium subripere valeat. Et praeterea necesse est ut claustra, quo clero sibi commisso canonice vivendum est, firmis undique circumdent munitionibus, ut nulli omnino intrandi, aut exeundi, nisi per portam, pateat aditus. Sint etiam interius dormitoria, refectoria, cellaria, et caeterae habitationes usibus fratrum in una societate viventium necessariae. Omnes in uno dormiant dormitorio, praeter illos quibus episcopus licentiam dederit, secundum quod ei rationabiliter visum fuerit. (1065B)Et in ipsa claustra per dispositas mansiones dormiant separatim per singula lecta, misti cum senioribus propter praevidentiam bonam, ut seniores praevideant quid juniores secundum Deum agant. Et in ipsa claustra nulla femina introeat, nec laicus homo, praeter tantum si episcopus, aut archidiaconus, vel praepositus, jusserint, ut in refectorio refectionis causa veniant, relictis armis ante refectorium. Et si necesse fuerit ad opera facienda ibi laici homines . . . . at ubi perfectum habuerint opus suum, cum summa festinatione egrediantur foras. Et si cocci clerici desunt, et opus fuerit ut laici cocci, ad coccinandum tantum ingrediantur, et expleto ministerio suo cum celeritate exeant foras. CAPUT XIV.-- De his quae a clero in nocte de lecto surgente primum dicenda atque operanda sunt. Nocturnis horis cum ad opus divinum de lecto surrexit clerus, primum signum sibi sanctae crucis imprimat per invocationem sanctae Trinitatis; deinde dicat versum: Domine, labia mea aperies, et os meum annuntiabit laudem tuam (Psal. L, 16); deinde psalmum: Deus, in adjutorium meum intende (Psal. LXIX), totum cum Gloria; et tunc provideat sibi corpoream necessitatem naturae, et sic ad oratorium festinet psallendo psalmum: Ad te, Domine, levavi animam meam (Psal. XXIV), cum summa reverentia et cautela intrans, ut aliis orantibus non impediat; et tunc prostratus in loco congruo effundat preces in conspectu Domini, magis corde quam ore, ita ut illius vox vicinior sit Deo quam sibi, ita dicendo: (1065D)Gratias tibi ago, omnipotens Pater, qui me dignatus es in hac nocte custodire, et deprecor clementiam tuam, misericors Domine, ut mihi concedas diem venturum sic peragere in tuo sancto servitio, cum humilitate et discretione, qualiter tibi complaceat servitus nostra. Amen. Et tunc omnes sint praeparati stantes in loco suo in choro per ordinem, ut cum novissimum signum cessaverit, cum summa humilitate et honestate referant laudes Deo, in conspectu angelorum ejus. Et si alicui frequens tussis aut phlegma ex pectore aut naribus excrescat, post dorsum projiciat, aut juxta (1066A)latus, caute tamen et curiose, ut infirmis mentibus non vertatur in nauseam; et semper quod projicitur pede conculcetur, ut cum ad orationem curvantur, vestimenta eorum non sordidentur; et infra ecclesiam, et in omni conventu, seu et in portico, hoc observandum est, ut quod spuitur semper pedibus conculcetur. CAPUT XV.-- De officiis divinis in noctibus. Hyemis vero temporibus, id est a Kalendis Novembris, usque in Pascha, juxta considerationem rationis, octava hora noctis surgendum est, ut modice amplius de media nocte pausentur, et jam digesti ad vigilias surgant. Post finitas nocturnas dicant versum: Exsultabunt sancti in gloria (Psal. CXLIX, 5), aut, Exsultent justi in conspectu Dei (Psal. (1066B)LXVII, 4). Deinde Kyrie eleison, et Orationem Dominicam; et faciant intervallum, excepto diebus Dominicis et festivitatibus sanctorum, juxta considerationem episcopi, vel qui sub eo est, id est, ut quadraginta aut quinquaginta psalmos possint cantare, secundum quod visum fuerit, et hora permiserit; et qui psalterii vel lectionum aliquid indigent, meditationi inserantur. Et non praesumat aliquis in ipso intervallo dormire (nisi quem infirmitas cogat, et hoc per commeatum fiat), et qui aliter fecerit excommunicetur. Reliqui omnes ordinem vigiliarum teneant usque ad matutinas dictas. Et in ipso intervallo summum silentium fiat tam in voce quam in actu, vel incessu seu sono alicujus rei, ut liceat unicuique absque alterius inquietudine (1066C)peccata sua cum gemitu et suspirio et lacrymis Domino confiteri, et veniam vel remissionem pro ipsis ab omnipotente Domino orando et petendo postulare. CAPUT XVI.-- De vigiliarum antiquitate. Antiqua est vigiliarum devotio, familiare bonum omnibus sanctis. Isaias dicit: De nocte vigilat spiritus meus ad te, Deus (Isai. XXVI). Item David: Media nocte surgebam ad confitendum tibi super judicia justitiae tuae (Psal. CXVIII). Hoc namque tempore vastator angelus transiens primogenita Aegyptiorum percussit; unde et nos vigilare oportet, ne periculis Aegyptiorum admisceamur. Iisdem etiam horis venturum se esse in Evangelio Salvator asserit, unde ad vigilandum (1066D)auditores suos exsuscitans, dicit: Beati servi illi quos, cum venerit Dominus, invenerit vigilantes (Matth. XXIV). Et si vespertina hora, inquit, venerit, et si media nocte, et si galli cantu, et invenerit eos vigilantes, beati sunt quidem servi illi. Itaque et vos estote parati, quia nescitis qua hora Filius hominis venturus est (Luc. XII). Siquidem nec verbis solum docuit vigilias, sed etiam confirmavit exemplo. Nam testatur Evangelium, quia erat Jesus pernoctans in oratione Dei (Luc. VI). Paulus quoque et Silas in custodia publica, circa medium noctis orantes, hymnum audientibus cunctis vincti dixisse memorantur (Act. (1067A)XVI); ubi repente terrae motu facto, et concussis carceris fundamentis, et januis sponte apertis, omnium vincula sunt soluta. Unde oportet liis horis psallendi orandique frequentiam nos in sanctis habere officiis, finemque nostrum, vel si advenerit, sub tali actu exspectare securi. Est autem quoddam genus haereticorum superfluas aestimantium sacras vigilias, dicentium noctem esse factam ad requiem, sicut diem ad laborem. Hi haeretici Graeco sermone Nyctages, hoc est, somniculosi vocantur. CAPUT XVII.-- De matutinis. De matutinorum antiquitate et auctoritate David dicit: In matutinis meditabor in te, quia fuisti adjutor meus (Psal. LXII). Et alibi: Praevenerunt oculi mei (1067B)ad te diluculo, ut meditarer eloquia tua (Psal. CXVIII). In Novo Testamento, ex illo tempore quo Dominus noster Jesus Christus in Bethleem nasci dignatus est, matutinae solemnitatis officium per universum mundum celebrari invaluit. Matutina autem luce radiante Dominus et salvator noster ab inferis resurrexit, siquidem et eodem tempore cunctis spes futurae resurrectionis creditur, cum justi quasi a sopore somni resurgentes vigilabunt. CAPUT XVIII.-- De hora prima. Convenientes cleri ad primam canendam in ecclesia, completo officio ipso, ante psalmum quinquagesimum, donent confessiones suas vicissim, dicentes: Confiteor Domino, et tibi, frater, quod peccavi, in cogitatione, et locutione, et opere; propterea, precor (1067C)te, ora pro me. Et ille respondet: Misereatur tui omnipotens Deus, et indulgeat tibi omnia peccata tua; liberet te ab omni malo, conservet te in omni bono, et perducat te ad vitam aeternam. Et ille dicit Amen. Supplici corde certatim pro se orantes, hoc sibi faciunt. Hoc expleto, conveniant ad capitulum quotidie. Et ex ista institutione, quam propter illorum utilitatem, Deo auxiliante, fecimus, in unoquoque die aliquod capitulum, praeter diem Dominicam, quartam, et sextam feriam, et solemnitates sanctorum, in quibus tractatus, et alias homilias, vel quod aedificet audientes, relegant. Et ideo quotidie ad capitulum omnes cleros venire constituimus, ut anima verbum Dei audiat; et episcopus, vel archidiaconus, vel qui in loco illorum praeesse videtur, (1067D)ibidem quod jubere habet jubeat, et quod corrigere, corrigat, et quod faciendum sit, ordinare studeat. Post lectionem recitantur aetas mensis et lunae, et nomina sanctorum, quorum festa crastinus excipiet dies: et postea pariter dicunt versum: Pretiosa est in conspectu Domini mors sanctorum ejus (Psal. CXV, 15). Quem sequatur oratio a priore, ita: Ipsi et omnes sancti Dei intercedant pro nobis peccatoribus ad Dominum, ut mereamur possidere vitam aeternam. Amen. Deinde dicatur versus: Deus, in adjutorium meum intende, tribus vicibus, priore incipiente, et (1068A)caeteris respondentibus; subjungentes Gloria Patri, etc. Et postea, Kyrie eleison, et Oratio Dominica. Deinde: Et ne nos inducas in tentationem, etc., Et veniat super nos, etc. Respice in servos tuos (Psal. LXXXIX), pariter usque in finem psalmi, subjungentes Gloria. Deinde prior dicit: Dirigere, et sanctificare, et custodire digneris, Domine Jesu Christe Fili Dei vivi, hodie corda et corpora nostra, et sensus nostros, in via, et in lege tua, et in operibus mandatorum tuorum; et pedes nostros dirige in viam pacis, in viam salutis, in viam justitiae tuae, ut hic et in perpetuum, te adjuvante, salvi esse mereamur, qui cum Patre et Spiritu sancto vivis et regnas Deus per infinita saecula saeculorum. Amen. Deinde, Adjutorium nostrum, etc. Respondent alii: In nomine Domini, qui fecit coelum (1068B)et terram. Post haec, qui culpabilis est, postulet veniam, et secundum modum culpae judicium recipiat. Quisquis vero veniam postulat pro culpa, quantum plus se humiliat, et se culpabilem asserit, tantum misericorditer ac levius a priore judicetur; necesse est enim ut omnes nostrae negligentiae, id est cogitationum, linguae, vel operis, in praesenti vita per veram confessionem et humilitatem semper judicentur, et non post mortem reos nos faciant. CAPUT XIX.-- De opere manuum quotidiano. Surgentes a capitulo vadant aut simul aut separatim ad opus sibi injunctum, ut ratio praestat, custodientes silentium, decantent psalmos suos aut bini aut singuli, juxta quod congruum est, nihil aliud loquentes, nisi forte de ipsa arte necesse fuerit dicere (1068C)caute. Et quando incoeperint opus suum, dicant: Benedictus es, Domine Deus, qui adjuvisti me et consolatus es me. Amen. Misereatur nostri omnipotens Deus. Amen. Et quando opera communia non est necesse facere, unusquisque quod opus habet, faciat, quia otiositas inimica est animae. CAPUT XX.-- De horis diei. Horam tertiam, et sextam, et nonam, Daniel et tres pueri supplicationibus Domini devoverunt. Scilicet ut ab eo ortu diei in tempus supplicationis tres horae porrectae, Trinitatis nobis reverentiam declararent. In hora tertia Spiritus sanctus descendit super apostolos. In sexta hora Christus passus est. In nona hora emisit spiritum. CAPUT XXI.-- De hora vespertina. Vespertinum diurni finis officium sequitur et diurnae lucis occasus, cujus ex Veteri Testamento solemnis est celebratio. Testis est David, qui dicit: Dirigatur oratio mea sicut incensum in conspectu tuo. Elevatio manuum mearum sacrificium vespertinum (Psal. CXL). In Novo Testamento, eodem tempore Dominus et Salvator noster coenantibus apostolis mysterium corporis et sanguinis sui tradidit. His temporibus in honore ac memoria tantorum sacramentorum adesse nos decet Dei conspectibus, et personare in ejus cultibus et laudibus. CAPUT XXII.-- De completis. De completis celebrandis in Patrum invenitur exemplis, David dicente: Si ascendero in lectum strati mei. Si dedero somnum oculis meis, et palpebris meis dormitationem, et requiem temporibus meis, donec inveniam locum Domino, tabernaculum Deo Jacob (Psal. CXXXI). Nos autem si locus Domini esse volumus, et tabernaculum et templum ejus cupimus haberi, exempla sanctorum imitemur, ne de nobis dicatur quod legitur: Dormierunt somnum suum, et nihil invenerunt omnes viri divitiarum in manibus suis (Psal. LXXV). CAPUT XXIII.-- De recepto silentio post completum. Expleto completo summum silentium fiat, et orationes secrete fiant cum recordatione peccatorum; (1069B)et postea gratias agant Deo, dicendo: Gratias ago tibi, Domine, sancte Pater omnipotens aeterne Deus, qui me dignatus es in hac die custodire: per tuam sanctam misericordiam concede mihi hanc noctem mundo corde et corpore sic pertransire, qualiter, mane surgens, gratum tibi servitium exsolvere possim, per Christum Dominum nostrum. Amen. Et cum magna cautela ambulent in ecclesia et in dormitorio; et cum ad proprium stratum venerint, dum se collocaverit clerus, dicat psalmum: Deus, in adjutorium meum intende (Psal. LXIX), totum cum Gloria; et post dicat versum: Pone, Domine, custodiam ori meo, et ostium circumstantiae labiis meis (Psal. CXL, 3). Sicut mane surgens postulavit sibi labia a Domino aperiri, sic requiescens roget poni (1069C)ori suo a Domino custodiam. CAPUT XXIV.-- De eo quod horas canonicas canonici religiose observare debent. Studeant summopere canonici praedictas horas vigilantissima cura custodire, et in his divinum officium humiliter ac devote persolvere; mox enim ut auditum fuerit signum, festinanter ad ecclesiam convenient, relictis omnibus quaelibet fuerint in manibus, sic tamen ut non pereant; et si longe ab ecclesia aliquis fuerit, ut ad opus Dei per horas canonicas occurrere non possit, agat opus Dei cum tremore divino ubi tunc fuerit. Et praevideat custos ecclesiae ut illa signa horis competentibus sonentur. Et caveant canonici, ut non pompatice, aut inhoneste, aut incomposite, aut superbe intrent, aut (1069D)stent, aut sedeant, in ecclesiam. CAPUT XXV.-- De diligentia psallendi. Ubique credimus divinam esse praesentiam, et oculos Domini speculari bonos et malos, maxime tamen hoc sine aliqua dubitatione credamus, cum ad opus divinum assistimus; ideo semper memores simus quod ait Propheta: Servite Domino in timore, et exsultate ei cum tremore (Psal. II). Et iterum: Psallite sapienter (Psal. XLVI). Et: In conspectu angelorum psallam tibi (Psal. CXXXVII). Ergo consideremus (1070A)qualiter oporteat in conspectu divinitatis et angelorum ejus esse, et orare: et sic stemus ad psallendum, ut mens nostra concordet voci nostrae. Nam si cum bonis hominibus, vel potentibus, volumus aliqua suggerere, non praesumimus nisi cum humilitate et reverentia; quanto magis Dominus universorum a nobis cum humilitate et puritate supplicandus est? CAPUT XXVI.-- De eo quod non pompatice standum est in ecclesia. Mox autem, audito signo, omnes canonici festinent ad ecclesiam; et non pompatice, aut inhoneste, vel incomposite, sed cum Dei timore ingrediantur eam. Nec cum baculis, aut camputis, aut fustibus in choro, exceptis debilibus, sed religiose illis standum et psallendum est. Sunt enim quidam clericorum qui (1070B)in saecularibus negotiis et disceptationibus pene totum infatigabiliter deducunt diem, et mox ut ecclesiam ad divinum officium peragendum intraverint, ita fatigati videntur, ut nec orationi vacare, nec ad psallendum stare queant, sed potius sedentes, non divinis, sed vanis solent instare loquelis, et saecularia verba, et (quod dictu nefas est) turpia et obscena invicem proferunt. Oportet namque ut ab his qui id faciunt, et ab illis qui eos forte imitari volunt, iste exsecrabilis usus radicitus evellatur, secundum sententiam Domini dicentis: Domus mea domus orationis vocabitur (Matth. XXI). CAPUT XXVII.-- De proficiscentibus in itinere. Quicumque ex clero in itinere cum episcopo, vel cum alio, proficiscuntur, ordinem suum, in quantum (1070C)iter vel ratio permiserit, non negligant. Et non eos debent praeterire horae constitutae, tam de officiis divinis, quam aliunde. CAPUT XXVIII.-- De his qui in quibusdam levioribus culpis delinquunt. Si quis ex clero ad opus Dei vel ad mensam tarde occurrerit, aut pro aliqua causa senior suus psalmodiam vel missas cantare ordinaverit, et hoc minime impleverit, et si fregerit quidpiam, aut perdiderit, vel aliquid excesserit, et non veniens continuo ante episcopum, aut ante eos qui sub eo sunt, ipse ultro satisfecerit, vel celaverit delictum suum, dum per alium cognitum fuerit, majori subjaceat emendationi; nam si ipse sponte confessus fuerit, leviori subjaceat emendationi, secundum modum (1070D)culpae: qui modus correptionis in episcopi, aut in illius judicio qui sub eo est, pendeat. Qui in levioribus culpis deprehensus fuerit, in illa die privetur a mensae participatione, et in oratorio psalmum aut antiphonam non imponat, nec lectionem recitet. Refectionem cibi post clerorum refectionem accipiat, ut si verbi gratia cleri reficiunt hora sexta, ille nona, si cleri nona, ille vespera. CAPUT XXIX.-- De gravioribus culpis. Si quis clericus de ordine canonico gravioris culpae (1071A)crimen commiserit, id est, homicidium, fornicationem, adulterium, furtum, vel his similia ex principalibus vitiis, corporali castigationi subjaceat primitus. Deinde quanto tempore voluerit episcopus, vel qui sub eo sunt, carcere, vel exsilio puniatur, sciens illam terribilem sententiam Apostoli Domini dicentis: Tradere hujusmodi hominem in interitum carnis, ut spiritus salvus sit in die Domini (I Cor. V). Et dum in ipso carcere fuerit, nullus ei ex clero in ullo jungatur consortio, neque in colloquio, nisi cui prior jusserit; et hic solus persistet in poenitentia luctuum quandiu priori visum fuerit. Egressus de carcere, si episcopo, vel his qui sub eo sunt, visum fuerit, agat adhuc publicam poenitentiam, id est, suspendatur ab oratorio, simul et a (1071B)mensa; et omnibus horis canonicis veniat ante ostium ecclesiae, ubi prior jusserit, jacens prostrato omni corpore suo, ante ipsum limitem ecclesiae usque dum ingrediuntur omnes, et postea erigit se, stet foras ecclesiae ante ipsum ostium, et impleat ibi officium suum, in quantum potest; et jacens, vel stans ante ipsum limitem, cum nullo homine. Egredientibus de ecclesia, similiter prostratus jaceat, usque dum omnes fuerint egressi foras. De abstinentia quandiu vel qualiter episcopo, vel his qui sub eo sunt, visum fuerit, mensura, vel hora, qua ei viderint competere, neque a quoquam benedicatur, usque dum reconcilietur. CAPUT XXX.-- De reconciliatione poenitentis capitale crimen. (1071C)Ordo poenitentiam agentis publicam hic est: suscipies eum quarta feria mane in capite Quadragesimae, id est in capite jejuniorum, et cooperies eum cilicio, et orabis pro eo; et includes eum usque in Coenam Domini: qui eodem die praesentetur in gremio ecclesiae; qui dum vocatus venerit ad reconciliandum ante episcopum, vel clerum, cum omni humilitate prostrato omni corpore super terram ante absidam, petat ab omnibus veniam; et episcopus, vel qui sub eo est; det orationes super eum ad reconciliandum in quinta feria Coenae Domini. CAPUT XXXI.-- De confessionibus. Hortatur nos Scriptura dicens: Revela Domino viam tuam, et spera in eum (Psal. XXXVI, 5). Item dicit: Confitemini Domino, quoniam in saeculum misericordia (1071D)ejus (Psal. CV, 1). Item: Delictum meum cognitum tibi feci, et injustitias meas non abscondi (Psal. XXXI, 5). Item: Confitebor adversus me injustitias meas Domino; et tu remisisti impietatem peccati mei (Ibid. 6). Et iterum: Confitemini alterutrum peccata vestra (Jac. V, 16), et deleantur. Et alibi: Qui abscondit scelera sua, non dirigetur; qui autem ea confessus fuerit, salvabit animam ejus a morte (Prov. XXVIII, 13). Et Dominus in Evangelio ait: Agite poenitentiam, appropinquavit enim regnum coelorum (Matth. III, 2). Necesse est ut dum modo, suadente diabolo, multa contra voluntatem et praeceptum Dei commisimus, per veram humilitatem et confessionem emendemus poenitentes, sicut sancti Patres constituerunt; (1072A)et deinceps cum aliqua cogitatio mala in cor, suadente diabolo, venerit, cito episcopo, vel priori, confiteatur, ut per veram confessionem et poenitentiam, regnum Dei habere mereamur. Nimis enim improbus est qui ante Dei oculos peccat et homini confiteri erubescit. CAPUT XXXII.-- Ordo ad poenitentiam accipiendam, et confessionem faciendam. Haec est oratio poenitentiae et confessionis nostrae, quae coram Deo et sacerdotibus ejus a nobis pariter agendae sunt, id est, in unoquoque anno tribus vicibus, id est in tribus Quadragesimis populus fidelis suam confessionem suo sacerdoti faciat, et qui plus fecerit, melius facit. Monachi in unoquoque Sabbato confessionem faciant, cum bona voluntate, episcopo (1072B)aut priori suo. Quando volueris confessionem facere peccatorum tuorum, viriliter age, et noli erubescere, quia inde venit indulgentia; et sine confessione non est indulgentia. Imprimis prosterne te humiliter in conspectu Dei in terra ad orationem, et roga beatam Mariam cum sanctis apostolis, et martyribus, et confessoribus, ut ipsi intercedant pro te ad Dominum, et Deus omnipotens dignetur tibi dare sapientiam perfectam, et scientiam, et intelligentiam veram, ad confitendum peccata tua. Et postea surge cum fiducia et vera credulitate, et dic illi: Serve Dei, credis in Deum Patrem omnipotentem creatorem coeli et terrae? Respond. Credo. (1072C)Interrog. Credis in Patrem et Filium et Spiritum sanctum? Respond. Credo. Int. Credis quod istae tres personae, quomodo diximus, Pater et Filius Spiritus sanctus, tres personae sint, et unus Deus? Respond. Credo. Int. Credis quod in ipsa carne in qua nunc es, recipere habes quod egisti, et quod egeris sive bonum, sive malum? Respond. Credo. Int. Credis resurrectionem et vitam aeternam esse tibi post mortem? Respond. Credo. (1072D)Int. Vis dimittere omnia mala illis omnibus qui in te peccaverunt, ut Deus dimittat tibi omnia peccata tua? dicente eodem Domino in Evangelio: Si remiseritis hominibus peccata eorum, remittentur vobis peccata vestra (Matth. XVIII, 35). Respond. Volo. Et postea require eum diligenter, si sunt secum opera mala, quae separant hominem (ut ait Apostolus) a regno Dei. Haec sunt mala cogitatio, malus sermo et otiosus, odium, invidia, detractio, maledictio, convicium, turpiloquium, scurrilitas, dissimulatio, adulatio, murmuratio, cupiditas carnalis, elatio, desidia, pigritia, inhonoratio, bonorum inhonoratio, cognatorum inhonoratio, diebus Dominicorum et sanctorum solemnitatum ignorantia, iracundia, (1073A)avaritia, falsa testificatio, somnolentia, intemperantia in cibis, rapina, gula, ebrietas, comessatio, fornicatio, adulterium, sacrilegium, superbia, perjurium, furtum, homicidium, et his similia. Et postquam confessus fuerit sua peccata, si vult dimittere ea, da ei poenitentiam, et si non vult, non da ei poenitentiam, quia non potes; et si vult dimittere ipsa peccata, fac ei confiteri ea, et ad ultimum dicere: Multa sunt peccata mea in factis, in verbis, in cogitationibus; tunc da illi poenitentiam canonice mensuratam; et postea effunde super eum orationes et preces. Cavendum est utique ne hi qui in gravibus peccatis incidunt, et hi qui in levioribus quibusdam delinquunt, aequaliter judicentur, sed secundum morbum (1073B)adhibenda est medicina. CAPUT XXXIII.-- De excommunicatione culparum. Si quis clericus contumax, aut inobediens, aut superbus, aut ebriosus, aut detractor, aut rebellis, aut bilinguis, aut fornicator, aut contradictor, aut contentiosus, aut raptor, aut fur, aut murmurator, aut increpator, aut indicti jejunii transgressor, aut juxta crucem standi et adorandi contemptor, aut in aliquod contrarium consistens, aut praeceptis episcopi, vel eorum qui sub eo sunt, contemptor fuerit, sua voluntate veniam non petierit, hic secundum Domini praeceptum admoneatur, semel, et bis, et ter, secreto, a senioribus suis; et si se non emendaverit, objurgetur publice coram omnibus. Si vero neque sic se correxerit, excommunicationi subjaceat. (1073C)Si autem improbus est, aut minus intelligens, aut incorrigibilis, vindictae corporali subdatur. CAPUT XXXIV.-- De Quadragesimae observationibus. Licet omni tempore vita Christianorum simplex debeat esse et sobria, maxime tamen religiosis mentibus convenit ut his diebus continentius vivant, et sedula servitute adhaerere Deo contendant. Ideoque decernimus ut in illis quadraginta diebus ante Pascha, cum omni puritate mentis et corporis noster clerus, Deo jubente, in quantum poterit, se custodiat. De cibi autem et potus perceptione, in quantum Deus auxilium dederit, parcitatem habeat, id est, ut quotidie, exceptis diebus Dominicis, a capite Quadragesimae, (1073D)usque ad Pascha sanctum, post dictam vesperam in refectorio reficiat, et ab illis cibis se abstineat vel potu, sicut episcopus vel qui sub eo sunt cum ratione constituerint. Et alibi neque in ipsa civitate, neque in monasteriis, neque in quibuslibet locis, neque in domibus propriis, his quadraginta diebus reficiant, nisi ubi hora competente ad cibum suum accipiendum pro utilitatis causa longe fuerint, et adesse cum fratribus non potuerint. Lectioni vero clerici in his quadraginta diebus, exceptis diebus Dominicis suis, a prima dicta usque ad tertiam plenam vacent, et foras claustra, nisi necesse fuerit, non egrediantur, nisi episcopus, aut qui sub eo est, judicaverit ut fiat, quod fiendum est. (1074A)Et post tertiam tunc temporis capitulum habeant, et postea faciant quod congruum fuerit, sive in legendo, sive in operando. CAPUT XXXV.-- De temporibus in quibus semel aut bis in die clericis reficiendum est. A Pascha autem usque ad Pentecosten bis in die canonici reficiant, et carnem manducandi licentiam habeant (nisi poenitentes) praeter tantum quartam sextamque feriam. A Pentecoste vero usque ad nativitatem sancti Joannis Baptistae, similiter bis in die reficiant, et carne abstineant. A nativitate vero sancti Joannis usque ad transitum sancti Martini, sicut antea bis in die reficiant, quarta et sexta feria a carne abstineant. Ab ipso transitu sancti Martini usque ad natalem (1074B)Domini a carne omnes abstineant, et usque ad nonam jejunent, et omnibus his diebus in refectorio reficiant. Et post natalem Domini usque ad caput Quadragesimae secunda et quarta, et sexta feria, in refectorio ad nonam reficiant. Reliquis his diebus duabus vicibus in refectorio reficiant. A carne vero quarta, et sexta feria his temporibus abstineant. Et si dies festus in his diebus feriis talis venerit, si permiserit prior, carnem manducent pro infirmitate. CAPUT XXXVI.-- De festivitatibus sanctorum. Illud intimare complacuit, ut nos et clerus noster, festivitatibus Domini, et sanctae Mariae, vel duodecim apostolorum, seu reliquorum sanctorum, quorum usus est in ista provincia, annis singulis celebrare (1074C)(in quantum Deus possibilitatem dederit) officium divinum die noctuque procuremus. Et episcopus, vel qui sub eo est, in Nativitate et Epiphania Domini, et Pascha, et clauso Paschae, et Ascensione Domini, et Pentecoste, et festivitatibus sanctorum provinciae suae, in domo sua ad ipsos cleros refectionem faciat, si praesens est, et si absens est, his diebus tunc in refectorio habeant refectionem sufficienter, sicut superius scriptum est. Et postquam de refectorio exierint, in caminada bibant duabus vicibus aut tribus, qualiter consolatio sit, et ebrietas non dominetur. Aliis vero diebus festis, sicut moris est Ecclesiae, juxta quod melius praelati possunt, clericis suis cibum potumque ministrent. Et illud interea caveant (1074D)praelati, ne id quod dare debent, aut possunt, qualibet dissimulatione, aut tenacitate, subditis subtrahant, ne paupertatis occasione compulsi, per diversa vagari ac se turpibus implicari negotiis cogantur; relictoque Ecclesiastico officio, incipiant indisciplinate vivere, et propriis voluptatibus deservire; et praelati qui eis necessaria largiendo a Domino remunerari poterant, districte et severe judicentur. CAPUT XXXVII.-- Ut non praesumat aliquis alterum caedere aut excommunicare. Vitetur in hoc ordine canonico omnis praesumptionis occasio, id est, ut nulli liceat quemquam (1075A)parem suum excommunicare, aut caedere, quamvis aliquis sua praesumptione ipsum ad hoc incitet: non est suum advindicare, aut in verbis, aut in factis, sed ad priorem veniat, et ille secundum ordinem ipsam causam definiat. Et qui hoc facere praesumpserit, ab episcopo vel ab eo qui sub eo est, judicetur. CAPUT XXXVIII.-- Ut in congregatione canonicorum nulli liceat alterum defendere. Omnibus modis cavendum est ut pro nulla occasione alter praesumat alium defendere, nec quasi parentelae obtentu, aut aliqua amicitia, aut familiaritate, id a canonicis praesumatur, quia gravis occasio scandalorum in congregatione ex hac causa solet oriri. Quod si quis transgressus fuerit, a (1075B)priore acrius coerceatur, ut caeteri timorem habeant. CAPUT XXXIX.-- De zelo bono quem debent servi Dei habere invicem. Sicut est zelus amaritudinis malus, qui separat a Deo, et deducit ad infernum, ita est zelus bonus, qui separat a vitiis, et ducit ad Deum, et ad vitam aeternam. Hunc ergo zelum ferventissimo amore exerceant servi Dei, id est, ut honore se praeveniant invicem, et infirmitates suas sive corporum, sive morum, patientissime tolerent. Et si qua vitia reporta fuerint, reprimenda sunt, et castigatio adhihenda est, cum his a quibus hoc est commissum (ut ait Apostolus) . . . existant, qualiter vitia si orta fuerint possunt destruere, et ad meliorem statum unumquemque (1075C)provocare, quia scriptum est: Qui diligitis Dominum, odite malum (Psal. XCV, 10). Nam qui diligit iniquitatem, odit animam suam. Nam ille animam suam bene diligit, qui se custodit, et alios ad exemplum bonae conversationis, et verbis, et operibus, trahit. CAPUT XL.-- De infirmis canonicis. Si aliquis ex clero infirmatur, episcopus, vel qui sub eo est, habeat maximam curam de illo; et caveat ne negligatur infirmus; sed sicut revera Christo, ita ei serviatur. Quibus infirmis sint mansiones deputatae, rationabiliter dispositae, condignae, aptae, ubi esse possint; et sit unus ex clero deputatus timens Deum, qui circa infirmum maximam curam gerat de (1075D)omnibus necessitatibus ejus; et habeat solatium si opus est, juxta quod constituerit prior: et sciat si bene ministraverit, gradum bonum sibi a Deo acquiri. Sed et ipse infirmus consideret in honore Dei sibi serviri, et non superfluitate sua contristet servientem sibi. Et hoc indicendum est, quod infirmo licet omni hora cibum et potum sumere, quando desideraverit, vel possit, si opportune non possit. CAPUT XLI.-- De vestimentis et calceamentis clericorum. Illa dimidia pars cleri, qui seniores fuerint, annis singulis accipient cappas novas, et vestes laneas (1076A)novas; et veteres, quas praeterito acceperunt, semper reddant, dum accipiunt novas. Et alia pars dimidia cleri, illas cappas et vestes veteres, quas illis seniores sui singulis annis reddunt, accipiant. Et illi seniores illas cappas et vestes, quas reddere debent, non commutent. Et unusquisque cleri senioris annis singulis tres campsiles accipiunt; et unusquisque cleri junioris annis singulis duas campsiles accipiunt. Calceamenta vero omnis clerus annis singulis, pelles buccinas, et solas, paria quatuor accipiunt. Et vestimenta in transitu sancti Martini, et campsiles in Pascha, et calceamenta in Kalendis Septembribus habeant. CAPUT XLII.-- De eleemosynis accipiendis. Si aliquis uni sacerdoti pro missa sua, vel pro (1076B)confessione, aut clerico pro psalmis, et hymnis, seu pro seipso, vel pro quolibet charo suo, aut vivente, aut mortuo, aliquid in eleemosyna dare voluerit, hoc sacerdos, vel clericus a tribuente accipiat, et exinde quod voluerit faciat. Si autem a tribuente ad omnes sacerdotes aliquid in eleemosyna datum fuerit, hanc eleemosynam communem habeant et psalmodiam, vel missas pro illo misericorde faciant. CAPUT XLIII.-- De mensura sacerdotibus de eleemosynis accipienda, facienda. Nimis grave eis esse existimamus, si tam ingentium onera peccantium solis illis sacerdotibus contigerit portare, quia facilius Dei misericordiam plures impetrant quam unus, quia unusquisque de (1076C)propria conscientia sua debet metuere, quanto magis de alienis peccatis supra vires non debet sibi sarcinam peccatorum cumulare. CAPUT XLIV.-- De cura quam in populo sibi commisso debent habere clerici. Cavendum nobis est ne in periculum per nostram negligentiam, ut ita dixerim, absque baptismo, et confirmatione, et confessione, et praedicatione, in quadam securitate positus incurrat noster populus. Unde constituimus ut bis in mense per totum annum, de quinto decimo, in quinto decimo, verbum salutis ei praedicetur, qualiter ad vitam aeternam, Deo auxiliante, perveniat. Et si omnibus festis et Dominicis diebus assidua fuerit praedicatio, (1076D)utilior est; et juxta quod intelligere vulgus possit, ita praedicandum est. CAPUT XLV.-- Cui committi debeant stipendia pauperum. Evangelicis atque apostolicis instruimur documentis, in colligendis hospitibus; et ideo ante omnia operam debere dare, ut merito de nobis a Domino dicatur: Hospes fui, et collegistis me (Matth. XXV, 35). Proinde oportet ut praelati Ecclesiae, praecedentium Patrum exempla sectantes, aliquod praeparent receptaculum, ubi pauperes colligantur, et de rebus Ecclesiae tantum ibidem deputent, unde sumptus necessarios juxta possibilitatem rerum habere valeant, (1077A)exceptis decimis, quae de Ecclesiae villis ibidem conferuntur. Sed et canonici tam de frugibus quam etiam de omnibus eleemosynarum oblationibus in usus pauperum decimas libentissime ad ipsum conferant hospitale. Et boni testimonii frater constituatur, qui hospites, et peregrinos mendicantes, ut pote Christum in illis, suscipiat, eisque necessaria libenter pro viribus administret; qui etiam ea quae in usus pauperum cedere debent nequaquam in suos usus reflectat, ne cum Juda loculos Domini furante sententiam damnationis excipiat. Et praelati cavere debent ne curam pauperum parvipendant. Et clerici, si aliis temporibus nequeunt, saltem quadragesimali tempore, pedes pauperum in competenti lavare debent hospitali, juxta (1077B)illud evangelicum: Si ego Dominus et magister lavi vobis pedes, quanto magis vos debetis alter alterius lavare pedes (Joan. XIII, 14), et caetera. Quapropter expedit ut in competenti loco hospitale sit pauperum, ubi perfacilis ad illud veniendi conventus fieri possit fratrum. Quod si is cui hospitale commissum est curam pauperum neglexerit, eorumque res in suos usus retorserit, quanquam divina ultione dignus sit, severius tamen quam caeteri delinquentes a praepositis judicandus, et a ministerio removendus; nec immerito, quippe qui et pretia peccatorum, et alimenta pauperum, et thesaurum coelo recondendum, suis aptavit usibus. CAPUT XLVI.-- De praepositis. Quamvis omnes qui praesunt praepositi rite (1077C)dicantur, usus tamen obtinuit eos vocari praepositos qui quamdam prioratus curam sub aliis praelatis gerunt. Hi tamen qui juxta morem hunc praepositi vocantur, tales et tam strenui constituendi sunt, qui vitae probabilis sint, et ea quae sibi injuncta sunt, fideliter humiliterque expleant; et pro eo quod aliis praelati sunt, nequaquam parvipendant canonica instituta, sed quanto plus implicantur in fratrum curis, tanto magis studeant coelestibus obtemperare monitis. Debent igitur cunctae congregationi utiles esse, et de ministerio sibi commisso fideliter prodesse. Ea vero quae fratribus dare debent, cum charitate tempore opportuno incunctanter praebeant, quatenus a Domino de fideli administratione gradum (1077D)bonum sibi acquirant. CAPUT XLVII.-- Quales vice praelatorum in congregatione fungi debeant. Oportet Ecclesiae praelatos, ut de congregatione sibi commissa tales eligant boni testimonii fratres, in quibus onera regiminis secure possint partiri. Quibus etiam talem conferant dignitatem, ut vice illorum fungentes, et inobedientes canonica censura corripere, et obedientes hortando ad meliora valeant provocare. Non constituendi sunt personaliter, aut eo ordine quo in collegio fratrum admissi sunt, sed secundum vitae meritum, et spiritalium donorum (1078A)praerogativam: qui et in congregatione assidui sint, et fratrum curam pervigili studio gerant; et sicut alios praecedunt magisterio, ita nimirum innocentis vitae informent exemplo, ut, juxta Apostolum, exemplo sint caeteris in verbo, in conversatione, in charitate, in fide, et castitate, etc. (I Tim. IV). Qui etiam, si prioratus sui causa intumescere coeperint, et curae fratrum nihil propenderint, et si crebro incorrigibiles exstiterint, a ministerio propellantur, aliique in loco illorum qui strenue peragere possint constituantur. CAPUT XLVIII.-- De pueris nutriendis custodiendisque. Solerter rectores Ecclesiarum vigilare oportet, ut pueri et adolescentes, qui in congregatione sibi (1078B)commissa nutriuntur, vel erudiuntur, ita jugibus ecclesiasticis disciplinis constringantur, ut eorum lasciva aetas, et ad peccandum valde proclivis, nullum possit reperire locum quo in peccati facinus proruat. Quapropter in hujuscemodi custodiendis, et spiritaliter erudiendis, talis a praelatis constituendus est vitae probabilis frater, qui eorum curam summa gerat industria, eosque ita arctissime constringat, qualiter, ecclesiasticis doctrinis imbuti, et armis spiritalibus induti, et Ecclesiae utilitatibus decenter parere, et ad gradus ecclesiasticos quandoque digne possint promoveri. Libuit praeterea, ob aedificationem congruam, et instructionem negotii de quo agitur, quamdam sanctorum Patrum sententiam huic operi inserere, quae (1078C)ita se habet: « Prona est enim omnis aetas ab adolescentia in malum. Quisquis autem in clero puberes, aut adolescentes existunt, omnes in uno conclavi atrii commorentur, ut lubricae aetatis annos, non in luxuria, sed in disciplinis ecclesiasticis agant, deputati probatissimo seniori, quem et magistrum doctrinae, et testem vitae habeant, » et caetera. His ita praemissis, oportet ut probatissimo seniori pueri ad custodiendum, licet ab alio erudiantur, deputentur. Frater vero cui haec cura committitur, si eorum curam parvipenderit, et aliud quam oportet docuerit, aut his aliquam cujuslibet laesionis maculam ingesserit, severissime correptus ab officio amoveatur; et fratri alii hi committantur, qui eos et innocentis (1078D)vitae exemplis informet, et ad opus bonum peragendum excitet. CAPUT XLIX.-- Ut omnes canonici ad completorium conveniant. Expletis religiosissimo obsequio horis competentibus diurnis officiis ab omnibus canonicis, dato signo, devotissime ad completorium veniendum est, incipiente nocte; quo completo, non oportet ut epulis et potationibus, vanisque inserviant loquelis, sed his penitus postpositis, humiliter et honeste dormitorium petant, et nequaquam duo in uno lecto, sed singuli in singulis lectis quiescant. Lucerna (1079A)quoque in eodem dormitorio noctis tempore jugiter ardeat. Nihil denique inhonestum aut indecens in dormitorio geratur ab aliquo; nec quispiam aliquem inquietare praesumat, nec ad verba inutilia et otiosa prorumpere cogat. Hujus capituli contemptor specialiter a praelatis et magistris severissime corripiatur. CAPUT L.-- De cantoribus. Studendum summopere cantoribus est, ne donum sibi divinitus collatum vitiis foedent, sed potius illud humilitate, et sobrietate, et castitate, et caeteris sanctarum virtutum ornamentis exornent: quorum melodia animos populi circumstantis ad memoriam amoremque coelestium non solum sublimitate verborum, sed etiam sauvitate sonorum, quae dicantur, (1079B)erigat. Cantorem autem, sicut traditum est a sanctis Patribus, et voce et arte praeclarum illustremque esse oportet, ita ut oblectamento dulcedinis animos incitet audientium, etc. Cantores itaque non propter donum sibi collatum se caeteris superbiendo praeferant, sed humiliter socios exhibeant. Et providendum est illis quando temperate, quando submisse divinum agatur officium; scilicet ut secundum numerum clericorum, et officii qualitatem, et temporis prolixitatem, tantum protendant, et voces moderentur caeterorum. Sonum etiam vocalium litterarum bene et ornate proferant. Hi vero qui hujus artis minus capaces sunt, donec erudiantur melius, convenit ut sileant, quam cantare volendo quod nesciunt, aliorum voces dissonare (1079C)compellant. Psalmi namque in ecclesia non cursim, aut in excelsis atque inordinatis, seu intemperatis vocibus, sed plane et lucide cum compunctione cordis recitentur, ut et recitantium mens illorum dulcedine pascatur, et audientium aures illorum pronuntiatione demulceantur, quoniam quamvis cantilenae sonus in aliis officiis excelsa soleat fieri voce, in recitandis tamen psalmis hujuscemodi vitanda est vox. Constituantur interea seniores fratres, probabilioris scilicet vitae, qui tempore statuto vicissim cum cantorum schola sint, ne hi qui discere debent, aut otio vacent, aut inanibus et supervacuis fabulis instent. Si vero cantores superbi exstiterint, et artem quam divinitus adjuti didicerint aliis insinuare renuerint, (1079D)graviter ac severe judicentur, ut, emendati atque correcti, talentum sibi a Deo quidem collatum aliis erogare procurent. CAPUT LI.-- Quales ad legendum et cantandum in ecclesia constituendi sint. Tales ad legendum, et cantandum, et psallendum in ecclesia constituantur, qui non superbe, sed humiliter, debitas Domino laudes persolvant, et suavitate lectionis ac melodiae doctos demulceant, et minus doctos erudiant; plusque velint in lectione vel cantu populi aedificationem quam popularem vanissimam adulationem. Qui vero haec docte peragere (1080A)nequeunt, erudiantur prius a magistris, et instructi haec adimplere studeant, ut audientes aedificent. CAPUT LII.-- Modus correptionis. Quanquam contemptores canonicarum institutionum episcopali praecipue judicio plectendi sint, juxta modum culparum, ut supra retulimus, mensura extendenda est correptionum. Et haec omnia jure in praelatorum pendent judicio, quo discretissime temperanda sunt: necesse est enim, ut iidem praelati circa delinquentes medici peritissimi imitentur factum, scilicet ut, adhibita magnae discretionis cura, quid cuique congruat, quidve conveniat, adhibeant: summopere perpendentes ut, juxta quantitatem vulnerum, exhibeant fomenta curationum; quatenus nec alteri dent quod noceat, nec alteri subtrahant quod (1080B)juvet. Omissis igitur his quorum aetati delinquenti parcitum non est, sed potius eorum latera ne indurescant virgis assidue tundenda sunt, qualiter erga caeteros delinquentes juxta auctoritatem divinam, et sanctorum Patrum exemplum, traditionesque id fieri oporteat, strictim breviterque ostendatur. Si quis frater, in congregatione canonica constitutus, horas canonicas frequentare neglexerit, ecclesiamque non religiose, sed pompatice, vel incomposite, intraverit, et opus Dei negligenter exsecutus fuerit, ad collationem venire distulerit, obedientiam a magistris sibi injunctam agere recusaverit, in legendo et cantando, vel in caeteris ecclesiasticis disciplinis, juxta vires studium non exhibuerit, ad mensam (1080C)non necessitate, sed vitio tarde occurrerit, e claustris sine licentia exierit, per licentiam vero egressus extra constitutum sibi placitum moras fecerit, in plateis ire, aut in biviis residere tentaverit, in dormitorio aliquid indecens, aut inhonestum, verbis, aut actibus, perpetraverit, alicubi nisi in dormitorio cum caeteris absque causa inevitabili dormire praesumpserit, fratribus charitatis officio obedienter servire neglexerit, discordiam quam scriptura Dei detestatur, inter fratres seminaverit, et huic institutioni contumax, aut superbus, aut murmurans exstiterit, et caetera hujuscemodi agere tentaverit, hic primo secundum Domini praeceptum non solum et secundo, et tertio, quinimo crebrius admoneatur; et si his admonitionibus non cesserit, publica objurgatione (1080D)corripiatur. Quod et si his renisus fuerit, caeteris sibi alimentis interdictis, pane tantum usque ad dignam satisfactionem utatur et aqua. Si vero nec sic correxerit, separetur a mensa, et a societate fratrum, et a choro psallentium removeatur, et seorsim in loco hujuscemodi negligentibus a praelatis constituto stare cogatur, ut saltem rubore sequestrationis emendetur. Deinde si his modis incorrigibilis exstiterit, et aetas permiserit, ut ait Salomon: Stultus verbis non corrigitur (Prov. XVIII, 2), congrua ei verberum adhibeatur castigatio, secundum beati Gregorii sententiam: (1081A)« Qui jubentis verba non audit, verberibus admoneatur; ut ad bona desideria poenae trahant, quem praemia non invitant. » Caeterum si talis fuerit, quem aut aetas, aut qualitas personae verberari non siverit, publica objurgatione, et jejuniorum continua afflictione, et sequestrationis rubore, hujusmodi corripiatur, usque dum digna poenitentiae satisfactione veniam consequatur. Si vero uterque, et qui flagellatur, et quem flagellari aetas aut qualitas personae prohibet, adhuc incorrigibiles exstiterint, sit locus intra claustra canonicorum, sicut multis in locis noscitur esse, quo ad tempus retrudantur; et secundum modum culpae castigentur, secundum Apostolum: Traditi Satanae in interitum carnis, ut spiritus salvus sit in die Domini (I Cor. V, 5). Quod si (1081B)etiam tot saluberrimis admonitionibus et castigationibus necdum paruerint, fiat pro eis ab omni congregatione communis oratio, ut postremo sanentur a Domino. Si prorsus inemendabiles et incorrigibiles apparuerint, ne per plures eorum dira serpant contagia, necesse est ut a caeterorum societate, ut pote oves morbidae, separati, ante praesentiam deducantur episcopi. Si vero quis in collegio canonicorum criminalem culpam admiserit, huic nulla est danda dilatio, quin aut sponte poenitentiam pro admisso crimine gerat, aut si id agere resultaverit, coram episcopo deducatur, ut ab eo publica multetur poenitentia. Meminisse enim oportet rectores, quod columba in divinis Scripturis Ecclesia appellata est, quae non unguibus lacerat, sed alis pie percutit. (1081C)Unde etiam illis summopere observandum est, ut, sicut praemissum est, juxta modum culparum, et personarum, et aetatum, omnino ipsa correptio sit temperata, ut nec vitium desidiae inolescat, nec correptio mansuetudinis modum excedat, ne (ut ait beatus Maximus) aut solutior lenitas cohibentium licentiam praebeat peccanti, aut immoderata severitas a lapsis non revocet delinquentem. Sed et hoc illis nihilominus cavendum est, ne errata delinquentium alicujus rei livore feriant, sed potius (ut ait beatus Augustinus) sint criminum persecutores et hominum liberatores. Oderint vitia, diligant homines. Oderint quod instinctu diaboli ingestum est, diligant quod Dei bonitate creatum est. Teneant in manu baculum, et virgam: baculum videlicet, (1081D)quo aliorum virorum imbecillitates spiritaliter sustentent; virgam vero qua vitia delinquentium zelo rectitudinis feriant. Interea delinquentibus excommunicatis fratribus, nequaquam debent caeteri fratres favere, aut eos suis adulationibus decipere, aut eorum errata defendere, sed potius opem ferre, ut aequitatis censura districte corrigantur. CAPUT LIII.-- Ut canonici cucullas monachorum non induant. Reprehensibilem apud plerosque canonicos inolevisse comperimus usum, eo quod contra morem (1082A)ecclesiasticum cucullas, quibus solis monachis utendum est, induant, cum utique illorum habitum penitus usurpare non debent, a quorum proposito quodammodo distant, quia sicut indecens est ut arma militaria more laicorum gestent, ita nimirum inhonestum et valde indecorosum est ut alterius propositi indumenta sibi imponant. Habitus namque singulorum ordinum idcirco in Ecclesia ab invicem discreti sunt, ut his visis cujus propositi sit gestans, vel in qua professione Domino militet, liquide cognoscatur; nam et Domini lege vir muliebrem, et mulier virilem, prohibetur induere vestem, scilicet ut uterque sexus sibi conveniente veste indutus incedat; sicut enim turpe est virum vestem muliebrem, et mulierem vestem virilem induere, ita valde indecorum (1082B)est canonicum vestem monasticam induere, nisi tamen cum veste etiam propositum voluerit assumere. Et quia hujuscemodi usus nulla autoritate approbatur, sed potius ab his qui sanum sapiunt merito reprehenditur et repudiatur, oportet ut ab hinc, ne fiat, penitus inhibitum sit. CAPUT LIV.-- Ut in cultu vestium discretionem teneant. Quaerere potius Deum cultu cordis, quam corporis, evidentibus Scripturae sanctae patet indiciis. Proinde caveant canonici, ne per immoderatum cultum vestium dehonestent religionis dignitatem. Hieronymus dicit: « Sunt quidam quibus omnis cura de vestibus est, si bene oleant, si pes laxa pelle non fluat. Crines calamistri vestigio rotantur; digiti de (1082C)annulis radiant; et ne plantas humidior via spargat, vix imprimunt summa vestigia. Tales cum videris, sponsos magis aestimato quam clericos. » Inde dicit Gregorius: « Nemo aestimet in fluxu atque studio vestium peccatum deesse, quia si hoc culpa non esset, nullo modo Joannem Dominus de vestimenti sui asperitate laudasset. Si cultus vestium culpa non esset, nequaquam Paulus apostolus per Epistolam feminas a pretiosarum vestium appetitu compesceret, dicens: Non in veste pretiosa » (I Tim. II, 9). Unde oportet canonicos sanctae auctoritati parere, et humilitatem corde, mente, actu, habitu, incessu, aequitate religiosissime demonstrare, plusque velint sancta conversatione, eximiisque moribus, quam ornatu vestium, fulgere. (1082D)Decet porro ut eorum talis sit vestium cultus qui vanitatis occasione careat; non enim specialiter praesumi debet ab aliquo quod non generaliter teneatur ab omnibus. Vestes enim et calceamenta, vel lectualia clericorum, ex moderato et habitu competenti sint nec nimium nitida, nec plurimum abjecta; nam sicut inter ignem et aquam tenenda est via, ut nec exuratur homo, nec demergatur; sic inter apicem superbiae, et voraginem desidiae, iter nostrum temperare debemus. CAPUT LV.-- Quod a praelatis gemina pastio sit subditis impendenda. Solerter praelatis satagendum est ut eos quibus praesunt verbis et exemplis ad bene vivendum informent; fixoque corde tenendum ne eos quasi proprios, sed ut Domini sui gregem, tractare meminerint, juxta illud quod Petro dicitur: Si diligis me, pasce oves meas, inquit, non tuas. Et hoc ideo dicimus, quia sunt nonnulli qui oves Christi non amore Christi, sed suae gloriae, vel dominationis, vel quaestus, gratia, pascunt. Etenim terrena subsidia diligenter illis praebere, exempla virtutis simul verbo praedicationis debent sollicite impendere. Quapropter studeat unusquisque praelatus ut familiae Christi annonam spiritalem carnalemque subministret, ut effici mereatur (1083B)ille evangelicus servus, de quo dicitur: Fidelis servus et prudens, quem constituit Dominus super familiam suam, ut det illis cibum in tempore (Matth. XXIV, 45; Luc. XII, 42). Ergo sicut subditis necessaria corporis tribuunt, ita nihilominus studere debent, ut iidem religiosissime ordinem servent, et praelatis suis ac magistris honorem debitum similiter impendant. Ut horis canonicis divinum officium impleant; non otio vacent, non vaniloquiis inserviant, non detractionibus, et caeteris vitiorum illecebris, incumbant; sed potius aut orationi, aut lectioni, aut quibuslibet Ecclesiae, aut certe propriis utilitatibus vacent, aut etiam doctrinis sacris et diversarum artium erudiantur (1083C)disciplinis: ita videlicet, ut nullus in congregatione inutilis aut otiosus existens, stipendia Ecclesiae inofficiose accipiat. Hanc igitur geminam pastionem praelati sibi commissis ovibus impendere instanter procurent, ut pote pro animabus eorum Domino rationem reddituri. CAPUT LVI.-- De familiaritate a clericis mulierum extranearum devitanda. Prima quidem tentamenta sunt feminarum frequentes accessus, et reprehensibiles exhibent clericos. Quid tibi revera cum feminis, qui ad altare cum Domino fabularis? Te cuncti in publico, te in agro rustici, aratores, ac vinitores, quotidie graviter lacerabunt, si contra depositum fidei cum (1083D)eminis habitare contendis. Nunquid in choro apostolorum feminae adfuerunt? Prohibe virgines commorari tecum, quae de genere tuo non sunt. Nemo inter serpentes et scorpiones securus ingreditur. Non potest cum Domino toto corde habitare, qui frequentibus feminarum accessibus copulatur. Cum approximat stipulam, incendit ignem; cum approximat feminam, corrumpit mentem. Si cum viris feminae habitaverint, viscarium diaboli non deerit. Janua diaboli, via iniquitatis, percussus scorpionis (1084A)nocuumque genus. Nemo miles cum uxore pergit ad bellum. Inde mando atque remando, ut hospitiolum canonicorum aut raro, aut nunquam mulierum pedes terant. Vir autem sive mulier, cum ad Dominum conversi fuerint, post peccatum suum, quod ad invicem commiserunt, nec in una villa unquam poeniteant, nec sit inter eos salutatio, aut beneficium; nec visus, nec colloquium (si non casus intervenerit) nec de uno fonte (ut vulgo dicitur) potum bibant; nec alumnus inter utrumque concurrat; nec munusculum quidem, nec colloquium (ut diximus), nec recordatio alterius in mente sua requiescat; sed cum adfuerit, cito veniam a Deo petat. Meminere debent canonici quod nec Davide sanctiores, (1084B)nec Salomone sapientiores possunt esse. Meminere debent quod paradisi colonum de possessione sua mulier ejecit. CAPUT LVII.-- De clericis non manentibus in suo proposito. Qui semel in clero deputati sunt, aut monachorum vitam expetierunt, statuimus, neque ad militiam, neque ad dignitatem aliquam venire mundanam; et hoc tentantes, et non agentes poenitentiam, quominus redeant ad hoc quod propter Deum primitus inegerunt, anathematizari. CAPUT LVIII.-- De humiliatione facienda propter Deum carni. Multitudines hominum, et officia, et placita, et convivia, et salutationes hominum, quasi quaedam (1084C)catenae voluptatum fugiendae sunt. Sit vilis et vespertinus cibus. Panis cum olere et legumine, interdum pisciculus pro summis ducatur deliciis: qui cum Christo desiderat regnare, non quaeret magnopere quam de pretiosis cibis et potibus stercus conficiat et urinam. Ventre vacuo saepius dormiendum: crebrae vigiliae carnem et sensum affligunt. Flexo corpore mens erigenda est ad Deum. Semper in manu sacra lectio, et in ore frequenter oratio sit. Pauperibus sumptuum refrigeria manu propria sunt distribuenda. Humilitas vestium tumenti animo non appetenda. Saecularium, maxime potentium, consortium devitandum. Aliquid operis semper faciendum, ut diabolus inveniat hominem in opere occupatum. Ab otiosis (1084D)sermonibus auditus et lingua sunt castigandi. Et in Ecclesia cum timore et veneratione standum; et semper aut orandum, aut cantandum, aut legendum, aut audiendum. De justis laboribus eleemosyna Deo justo dandum. Melius non habere quod tribuatur, quam impudenter petere quod detur. Negotiator clericus, et ex inope dives, et ex ignobili gloriosus, quasi quaedam pestis fugiendus. CAPUT LIX.-- De iracundis doctoribus. Iracundi doctores per rabiem furoris disciplinae (1085A)modum ad immanitatem crudelitatis convertunt; et unde emendare subditos poterant, inde potius vulnerant. Ideo sine mensura ulciscitur culpas doctor iracundus, quia cor ejus, dispersum in rerum curis, non colligitur in amorem unius deitatis. CAPUT LX.-- De doctrina et exemplis doctorum. Tam doctrina quam vita clarere debet ecclesiasticus doctor; nam doctrina sine vita arrogantem facit; vita sine doctrina inutilem reddit. Doctoris praedicatio operibus bonis confirmanda est, ita ut quod docet verbo, instruat exemplo. Illa est vera doctrina, quam vivendi bene sequitur forma; nam nihil turpius est quam si bonum quod quisque praedicat, explere opere negligat; tunc enim praedicatio utiliter profertur, quando efficaciter a proferente (1085B)adimpletur. Unusquisque doctor et bonae actionis et bonae praedicationis habere debet studium; nam una sine altera non facit perfectum; sed praecedat doctor bene agere, ut sequenter possit bene docere. Et in illa doctrina clara, et similitudo patrum, et humilitas propter Deum habendae sunt. CAPUT LXI. De taciturnitate. Omni tempore in ecclesia, tam a populo quam a clero, summum silentium fiat, excepto hoc quod ad laudes Dei pertineat. Videamus quod ait Propheta: Dixi, custodiam vias meas, ut non delinquam in lingua mea. Item: Posui ori meo custodiam; obmutui et humiliatus sum; et silui a bonis (Psal. XXXVIII). Hic ostendit Propheta, si a bonis eloquiis propter taciturnitatem debet interdum taceri, quanto (1085C)magis a malis verbis propter poenam peccati debet cessari? Inde sancta Scriptura dicit: « Qui enim in Ecclesia verbosari fecerit, et pro se et pro aliis malam redditurus est rationem in die judicii. » Ergo quamvis de bonis et sanctis duntaxat eloquiis propter taciturnitatem rara loquendi in ecclesia concedatur licentia, quia scriptum est: In multiloquio non deerit peccatum; et alibi: Mors et vita in manibus linguae (Prov. X; XIV). Nam loqui et docere magistro condecet, tacere et audire discipulo convenit. Qui hanc taciturnitatem in ecclesia minime custodierit, sed fregerit, sit in ipso die poenitens in aqua et pane. Et si iterum, tribus diebus poeniteat in pane et aqua. Et si tertia vice iteraverit, septem (1085D)diebus, ut supra, poeniteat. Et si amplius hoc facere praesumpserit, corporali disciplinae subjiciatur, ut caeteri timeant. CAPUT LXII.-- De ebrietate a clero devitanda atque detestanda. Dominus in Evang. dicit: Attendite autem vobis, ne forte graventur corda vestra in crapula (Luc. XXI, 34). Et Apostolus dicit: Nolite inebriari vino, in quo est luxuria (Ephes. V, 18). Salomon dicit: Luxuriosa res est vinum, et tumultuosa ebrietas; quicunque in his delectatur, non erit sapiens. Nullum secretum est (1086A)ubi regnat ebrietas (Prov. XX, 1). Alibi dicitur: Operarius ebriosus non locupletabitur. Vinum et mulieres apostatare quidem faciunt sapientes (Eccl. XIX, 1, 2). Et alibi: Diligentes semper se inebriari vino, noli provocare in congregationem tuam (Eccl. XXXI, 30). Vinolentos sacerdotes et Apostolus damnat, et vetus Lex prohibet (Levit. X, 9); qui altari serviunt, vinum et siceram non bibent. Sicera Hebraeo sermone omnis potio nuncupatur, quae inebriare potest: quidquid inebriat, et statum mentis mutat, fuge similiter ut vinum. Qui cupis esse bonus, et vis dignoscere verum, Ut mortis socium, sic mordax effuge vinum. Nulla febris hominum major, quam vitreus humor: Pro eo surdescunt aures, balbutit denique lingua. Dic mihi, dici ebrie, vivis, an morte gravaris? Pallidus ecce jaces, et sine mente quiescis; (1086B)Non bona, non mala, non dura, non mollia sentis Cavete, fratres, in omnibus ebrietatem, quia magna animi est subversio. Nam sicut ignis facile incendit stupas, et leviores paleas, ita ebrietas corrumpit animam, et dejicit eam in grande peccatum. Dominus per prophetam ait: Vae illis qui mane surgunt ad ebrietatem sectandam, et ad potandum vinum usque ad vesperam (Isai. V, 11). Et in alio loco dicitur: Vae his qui potentes sunt ad bibendum vinum, et viri fortes ad miscendam ebrietatem (Ibid., 22). Basilius dicit: Plurimi namque homines per vinum maximam debilitatem corporis contraxerunt, nec potuerunt consequi pristinam firmitatem. Ebriosus putat se aliquid optimum agere, cum fuerit praecipitio devolutus. Fratres charissimi, nolite vos inebriare, (1086C)nolite bibendo immoderate nomina vestra de coelo delere. Sunt multi, quod pejus est, qui non solum se inebriant, sed etiam alios adjurant, ut amplius quod expedit bibant. O infelix qui hoc facis, non tibi sufficit quod ipse peris, nisi adhuc insuper alios perdas; non tibi sufficit quod ipse in illa ebrietate incurris, adhuc et alios tecum trahis. Non sufficit misero ebrioso in ebrietate seipsum mergere, nisi et alios secum conetur involvere. Nolite, fratres, nolite hoc malum facere; audite Apostolum dicentem: Neque ebriosi regnum Dei possidebunt (I Cor. VI, 10). Ebrius enim nec patrem, nec matrem, nec amicum, nec inimicum agnoscit; neque inter bona et mala discernit, nec ignem, nec gladium timet: sic falsi fratres et persecutores sunt qui Deum et (1086D)Ecclesiam quidem contemnunt, nec bona nec mala discernunt, nec gladium praesentis vitae, nec ignem gehennae futurae, metuunt. Quando homo ebrius fuerit, cor suum et membra liberare non potest. CAPUT LXIII.-- De clericis. Itaque omnes qui in ecclesiastici ministerii gradibus ordinati sunt, clerici generaliter nominantur. Cleros autem vel clericos hinc appellatos doctores nostri dicunt, quia Mathias sorte electus est, quem primum per apostolos legimus ordinatum (Act. I, 26). (1087A)Sic et omnes quos illis temporibus Ecclesiarum principes ordinabant sorte eligebant. Clerus autem sors interpretatur, unde et haereditas Graece cleronomia appellatur, et haeres cleronomus. Proinde ergo clericos vocari aiunt, eo quod in sorte haereditas Domini dantur; vel pro eo quod ipse Dominus sors eorum sit, sicut de eis scriptum est, loquente Domino: Ego haereditas eorum (Deut. XVIII, 2). Unde oportet ut qui Deum haereditate possident, absque ullo impedimento saeculi Deo servire studeant, et pauperes spiritu esse contendant, ut congrue Psalmistae illud dicere possint: Dominus pars haereditatis meae (Psal. XV, 5). CAPUT LXIV.-- De regulis clericorum. His igitur lege Patrum cavetur, ut a vulgari (1087B)vita reclusi, mundi voluptatibus se abstineant, non spectaculis, non pompis intersint: convivia publica fugiant, privata non tantum pudica, sed et sobria colant. Usuris nequaquam incumbant, neque turpium occupationes lucrorum, nec fraudis cujusque studium appetant. Amorem pecuniae, quasi materiam cunctorum criminum fugiant, saecularia officia negotiaque abjiciant. Honorum gradus per ambitiones non subeant. Pro beneficiis medicinae Dei munera non accipiant. Dolos et conjurationes caveant; odium et aemulationem, atque detractionem invidiamque fugiant; non vagis oculis, non infreni lingua, aut petulanti tumidoque gestu incedant, sed pudorem ac verecundiam mentis simplici habitu incessuque ostendant. Obscenitatem etiam verborum, (1087C)sicut et operum, penitus exsecrentur. Viduarum ac virginum visitationes frequentissimas fugiant; contubernia extranearum feminarum nullatenus appetant; castimoniam quoque inviolati corporis perpetuo conservare studeant, aut certe unius matrimonii vinculo foederentur. Senioribus quoque debitam praebeant obedientiam, neque ullo jactantiae studio semetipsos attollant. Postremo in doctrina, in lectionibus, in psalmis, in hymnis, in canticis, exercitio jugi incumbant; tales enim esse debent qui divinis cultibus sese mancipandos exhibere student, scilicet ut dum scientiae operam dant, doctrinae gratiam populis administrent. CAPUT LXV.-- De generibus clericorum. Duo sunt genera clericorum. Unum ecclesiasticorum (1087D)sub regimine episcopali degentium; alterum Acephalorum, id est sine capite, quem sequantur ignorantium. Hos neque inter laicos saecularium officiorum studia, neque inter clericos religio retentat divina, sed solutos atque oberrantes, sola turpis vita et vaga complectitur. Qui quidem nullum metuentes, explendae voluntatis suae licentiam consectantur; quasi animalia bruta, libertate atque desiderio suo fruuntur, habentes signum religionis, non officium, Hippocentauris similes, qui nec equi, (1088A)nec homines, mistumque (ut ait Poeta) genus, prolesque biformis. Quorum quidem sordida et infami numerositate satis superque nostra pars occidua polluitur. CAPUT LXVI.-- De sacerdotibus peccantibus. Presbyter, aut diaconus, qui in fornicatione, aut perjurio, aut furto, aut homicidio, captus est, deponatur: non tamen communione privetur; dicit enim Scriptura: Non judicabit Dominus bis in idipsum. CAPUT LXVII.-- Ut presbyter habeat unam ecclesiam. Presbyter non amplius quam unam ecclesiam habeat, sicut et vir unam uxorem. CAPUT LXVIII.-- Ut clerici nuptialia convivia vitent. Presbyteri, diacones, subdiacones, vel deinceps, (1088B)quibus ducendi uxores licentia non est, alienarum nuptiarum evitent convivia; neque his coetibus admisceantur, ubi amatoria et turpia cantica cantantur; aut ubi obsceni motus corporum choreis et saltationibus efferuntur, ne auditus et obtutus sacris mysteriis deputatus turpium spectaculorum atque verborum contagione polluatur. CAPUT LXIX.-- De eo quod non per ambitionem sacerdotium appetendum. Sicut qui invitatus renuit, et quaesitus refugit, sacris est altaribus offerendus; sic qui ultro ambit, vel importunus se ingerit, est procul dubio repellendus. Nam qui nititur ad altiora conscendere, quid agit nisi crescendo decrescat? Cur non perpendit quia benedictio illi in maledictum convertitur? CAPUT LXX.-- De eo quod removentur presbyteri ab officio suo. Hi presbyteri qui in presbyterio suo filios genuerint, removeri ab officio suo debent. CAPUT LXXI.-- Pro infirmis orare, et ungere eos, praecipitur. Jacobus apostolus scripsit: Infirmatur quis in vobis, inducat presbyteros in domum suam, et orent super eum, ungentes eum oleo, in nomine Domini, et oratio fidei salvabit infirmum, et suscitabit illum Dominus. Et si in peccatis fuerit, remittentur ei (Jac. V, 14). Quod non est dubium de fidelibus aegrotantibus accipi, vel intelligi debere, qui sancto oleo perungi possunt, quo ab episcopo confecto, non solum sacerdotibus, sed omnibus uti Christianis licet, in (1088D)sua, aut in suorum necessitate ungendis. Nam idcirco presbyteris dictum est, quia episcopi, occupationibus aliis impediti, ad omnes languidos ire non possunt. Caeterum si episcopus potest, aut dignum ducit a se visitandum, et benedicere, et tangere chrismate, sine cunctatione potest, cujus est chrisma conficere; nam poenitentibus istud fundi non potest, quia genus est sacramenti; quibus enim reliqua sacramenta negantur, quomodo unum genus posse putatur concedi? CAPUT LXXII.-- Oblationes in domibus offerri non oportere. Non oportet in domibus oblationes celebrari ab episcopis, vel a presbyteris. CAPUT LXXIII.-- Quomodo benedicendi sunt sponsus et sponsa. Sponsus et sponsa cum precibus et oblationibus a sacerdote benedicentur; et legibus sponsa dotetur, et a paranymphis custodiatur; et publice solemniterque accipiatur. Biduo etiam ac triduo abstineatur; et doceatur eis ut castitatem inter se custodiant, certisque temporibus nubant, ut filios non spurios, sed haereditarios Deo et saeculo generent. CAPUT LXXIV.-- De solemnitatibus praecipuis colendis. (1089B)In solemnitatibus praecipuis, id est in Natali, et in Octava, et in Epiphania Domini, et in Pascha, et in Ascensione Domini, et in Pentecoste, et in sanctorum festivitatibus, id est, sancti Stephani, et sancti Joannis Evangelistae, et in festivitate Infantium, et in Purificatione; et in Assumptione sanctae Mariae; similiter in beatorum apostolorum festis, et sancti Joannis Baptistae, et sancti Laurentii, et sancti Martini, sive et in natali cujuslibet sancti, cujus honor in qualicunque Parochia specialiter celebratur, plenarium officium celebretur, et bis reficiatur. CAPUT LXXV.-- De decimis dividendis. Sacerdotes populi suscipient decimas, et nomina eorum quicunque dederint scripta habeant super altare; et ipsas decimas secundum auctoritatem canonicam (1089C)coram testibus divident; et ad ornamentum ecclesiae primam eligent partem; secundam autem per manus fidelium ad usum pauperum et peregrinorum misericorditer cum omni humilitate dispensent; tertiam vero partem sibimetipsis soli sacerdotes reservent. CAPUT LXXVI.-- Ut presbyteri per diversa ab episcopis, aut laicis, indiscrete non mittantur. Statutum est ut presbyteri, sicut hactenus factum est, indiscrete per diversa non mittantur, nec ab episcopis, nec ab aliis praelatis, nec etiam a laicis, ne forte propter eorum absentiam, et animarum pericula, Ecclesiarum in quibus constituti sunt negligantur officia. CAPUT LXXVII.-- De illis qui soli missas contra canonicam auctoritatem canere praesumunt. Statutum est ut nullus presbyterorum solus missam celebrare praesumat, quia nec verba Domini Salvatoris, quibus mysteria corporis et sanguinis sui discipulis celebranda tradidit, nec apostoli Pauli documenta declarant, nec in ipsis Actibus apostolorum, si enucleatim legantur, ita fieri debere ullo modo invenitur. Nam etsi interrogatus, aut contemptus, hujusmodi corporis et sanguinis Domini solitarius consecrator fuerit, quid respondere poterit? Quibus enim dicit: Dominus vobiscum, aut a quo illi respondetur: (1090A)Et cum spiritu tuo, vel pro quibus supplicat Deum, dum dicit: Memento, Domine, famulorum famularumque tuarum, et omnium circumstantium, cum nullus circumstet? Quae consuetudo apostolicae et ecclesiasticae auctoritati contraria eradicanda, et funditus exstirpanda est a Domini sacerdotibus. Et si quis hoc deinceps facere praesumpserit, gradus sui periculo subjacebit. CAPUT LXXVIII.-- Ut presbyteri inconsulto episcopo non constituantur in ecclesiis, vel de ecclesiis expellantur ab aliquo. Statutum est ut sine auctoritate vel consensu episcoporum presbyteri in quibuslibet Ecclesiis non constituantur, nec inde expellantur. Et si quis deinceps hoc facere tentaverit, synodali sententia districte feriatur. CAPUT LXXIX.-- De libris quos unusquisque secum in ecclesia habere debet. Hi sunt libri, quos habere debet unusquisque sacerdos in sua ecclesia, per quos missas, et epistolas, seu Evangelium, vel baptisterium, seu poenitentiam, aut circulos annorum, sive lectiones nocturnales, intelligi potest. Si quis tales non habuerit, ab Ecclesia degradetur, quia in illo completur quod in libris legitur: Canes muti non possunt latrare (Isai LVI, 10). Hi sunt mali presbyteri qui concupiscunt accipere pastorale ministerium Ecclesiae, nec tamen possunt ad populum praedicare. CAPUT LXXX.-- De non suscipiendis alterius Ecclesiae clericis, et de susceptoribus eorum absque litteris commendatitiis, vel testibus a clericis in eadem Ecclesia militantibus. Jam constitutum est non licere in alterius civitatis Ecclesia, vel in potestate laicorum clericos militare; sed ibidem permanere in qua a principio meruerunt ministrare; extraneos qui, missi a patria, ad aliquam Ecclesiam pro necessitate venerint absque signatis apicibus non recipere . Qui vero episcoporum, aut laicorum, post hoc constitutum alterius Ecclesiae clericum susceperit, nisi ad excusandum rationabiliter, placuit a communione suspendi, et eum qui suscipit, et eum qui susceptus est, quousque clericum ad suam fecerit reverti Ecclesiam. CAPUT LXXXI.-- Epistola cujusdam Deicolae, in Christi nomine missa ad sacerdotes et clericos, praedicationis atque instructionis causa ipsis directa. (1090D)Dilectissimis sacerdotibus Ecclesiarum Christi praesulibus, et cunctis cleris in eisdem ubique et famulantibus, et Deicolis omnibus in totum mundum degentibus, aeternam in Domino Salvatore nostro salutem. Noverit igitur dilectio vestra quod semper sollicitus sum, et valde nosse desidero de salute, et sanitate, et vita vestra. Deus autem omnium nostrum vestrumque pium adimpleat desiderium in gloriam, et vitae sanctae disciplinam. Ergo cum simus dominicae plebis superna miseratione rectores, studiosius nos convenit Dei praesidium pro eorum saepe cogitare (1091A)salute qui nobis commissi esse videntur, ne de creditis, atque frustratis, quod absit, animabus, insiliis antiqui hostis, ante omnium pastorem, nisi succedat praeveniendo de offensis correctio, districtam cogamur solvere rationem. Unde rogamus vos, ut juste et pie sancteque viventes, caeteris fidelibus in exemplum sitis, et casto corde et corpore sub regula canonica vivatis. Et praeterea peto ut consideretis et ante mentis et corporis oculos semper habeatis quid sumus nos et vos; nonne homines sumus; et unde homines, nisi de humo? Et quid est humus, nisi pulvis et cinis? Et quid erimus, nisi quod dictum est: Christus cum apparuerit, si bene egerimus, ei similes erimus (Coloss. III, 4), hoc est immortalitate et aeternitate? Abnegemus (1091B)quod sumus, ut incipiamus esse quod non sumus. Ergo omne bonum a summo Deo sperandum est, quia nisi Dominus aedificaverit domum, in vanum laborant qui aedificant eam (Psal. CXXVI). Et, Nisi Dominus custodierit civitatem, frustra vigilant qui custodiunt eam (Ibid.). Nos ergo petamus, quaeramus, pulsemus, Qui petit accipit, et qui quaerit invenit, et pulsanti aperietur (Luc. XI, 10). Cogitemus semper ultimum nostri exitus diem: ornemus finem nostrum, et componamus diligenter vitam nostram, et quantum incerti sumus de obitus nostri die, tantum parati simus in actione nostra bona, ut quandocunque venerit, nos semper paratos inveniat. Consideremus et pensemus quia districtus venturus est Judex, qui non solum operum, sed cogitationum exactor (1091C)apparebit. Laboremus in opere Dei quantum possumus, si non quantum debemus: Quoniam, ut ait Apostolus, non sunt condignae passiones hujus temporis ad futuram gloriam, quae revelabitur in nobis. Qua de re satagendum est nobis, et omnibus fidelibus, ut ad ipsam gloriam fideliter curramus. Vestram quoque, o sacerdotes, fratresque dulcissimi, moneo solertiam, ut reminiscamini quam magna suscepta habetis onera animarum; nam qui curam suscepistis, ideo securitatis vitam deponite, quae inutilis est animae et corpori, quoniam qui animas susceperunt ad regendum, parare se debent ad rationem reddendam in conspectu Dei. Idcirco in quantum praevaletis, tam verbo quam exemplo, ut praediximus, admonere non cessetis vobis commissas (1091D)oves, ut in judicio cum Propheta absoluti, dicere possitis: Domine, justitiam tuam non abscondi in corde meo. Et: Veritatem tuam et salutare tuum dixi (Psal. XXXIX, 11). Diem ultimum cogitate, et regulam vestram conservate, villicationem vestram compensate, quia de omnibus qui negligentia vestra perierint rationem eritis reddituri in die judicii. Et ut de negotio lucrum reportetis et praemium, oportet vos magis prodesse quam praeesse. O spiritales sacerdotes, diligite clerum et populum vestrum, et nullos vobis aestimetis propinquiores esse parentes quam qui vobiscum in domo et opere Dei morantur, quia ubi amor et dilectio est spiritalis, (1092A)ibi Deus mediator inhabitat, qui dixit: In hoc cognoscent omnes quia mei estis discipuli, si dilectionem habueritis ad invicem (Joan. XIII, 35). Vestramque fragilitatem humiliter considerate, et infirmorum curam patienter portate. In imperio vestro moderati sitis, ut regula edocet. Similiter moneo ut opera quae injungitis discernatis et temperetis. Discretionem vestram semper cogitate, ut quod fecerint subjecti vestri, absque murmure faciant, ut et animae salventur, et corpora supra modum non graventur. Moneo et omnes clericos vobis subjectos, ut vobis humiliter obediant, et regulam canonicam pro viribus adimplere satagant, et absque murmuratione imperio vestro subjaceant, Dominoque dulciter serviant; quoniam omnis homo potestatibus sublimioribus, (1092B)suisque praepositis subditus esse debet (Rom. XIII, 1; Tit. III, 1), quanto magis servi Dei obedire humiliter praepositis suis debent? Moneo etiam ut regulae canonicae memores sint, ejusque praecepta ante oculos semper habeant. Nam quis scit quid sibi contingat, vel alii in hac vita? aut quis unquam inobediens ad bonum finem pervenerit? Nobis vero pavor incutitur non modicus, dum legimus multorum sanctorum finem fuisse periculum, et post tantos labores conquisitos, etiam de summis ad ima esse praecipitatos, quorum casus noster debet esse profectus, siquidem et primum hominem per inobedientiam cecidisse legimus. Multa siquidem atque innumerabilia de his colligi possunt, sed nobis ista modo sufficiunt, ut in his (1092C)caveatis, ne inobedientiam in aliquo Christo conferatis. Non vobis delectentur deliciae superfluae, nisi quantum corpus sustentare videntur, et non quantum voluntas humana appetere tentatur. Nolite esse cultis vestibus adornati, sed simplici modo necessitatibus corporis contenti. Sic habeatis disciplinam, ut non amittatis animam. Nolite esse oblivioni dediti, nec ulla securitate adhibiti, sed tam corporis quam animae alimenta praeparate vobis et clericis subjectis vestris, ut laeti semper vobiscum cum Christo serviant sub cujus servitio se tradiderunt; ut in futuro mercedem recipiatis, et vocem Domini audiatis, ubi dicitur: Quia super pauca fidelis fuisti, supra multa te constituam, intra in gaudium Domini tui (1092D)(Matth. XXV, 21). Ad quod gaudium me peccatorem, et vos omnes, una cum omnibus nobis commissis, Dominus et Salvator noster, precibus omnium sanctorum suorum, perducere illaesos in vitam aeternam dignetur, qui vivit et regnat in saecula saeculorum. Amen. CAPUT LXXXII.-- Alia epistola ad episcopum. Dulcissimo domino meo episcopo in Christi nomine salutem perpetuam. Pater dulcissime, bene valeas in Christo, et illi semper placeas. Saluto te, et per te omnes clericos tuos: consolare, et conforta eos, in servitio Domini nostri Jesu Christi in quantum praevales. Moneo prudentiam tuam ut peccantes (1093A)arguas coram omnibus, ut timorem caeteri habeant; qui enim proximorum mala respicit, et tamen silentio linguam premit, eo mortis auctor fit, quo viros quos potuerat curare noluerit. Nos ergo qui in periculoso ordine constituti sumus, attendamus, ne simus inutiles servi. Illius semper memores simus mandati, qui dixit: Hoc est praeceptum meum ut diligatis invicem (Joan. XV, 12). In hoc enim mandato omnium salus consistit: hoc cunctis pernecessarium esse constat, et maxime his qui gregem Christi ad regendum accipiunt. Quapropter, pastor charissime, gregem quem accepisti ad regendum diligenter erudire studeto, et sanctis admonitionibus eum per pascua vitae deducere satage. Habes in omni opere bono Christum (1093B)adjutorem, sanctum quoque cui militas intercessorem: sicut gubernationem et dispensationem in domo Domini habere videris, ita tibi subjectos bonis moribus ornari contende, et eos in divina laude devotissime fac consistere; et quod Angeli semper agunt in coelis, hoc tui clerici jugiter faciant in Ecclesiis. Tuum est praecipere, illorum obedire; tuum praeire, illorum subsequi. Omnium itaque in servitio Dei una debet esse voluntas, ut una fiat in regno Dei remuneratio. Nullus horis canonicis se divinis subtrahat laudibus, ne propter aliquam indiligentiam alicujus, locus in conspectu Dei vacuus inveniatur, et verba Dei in ecclesiis intimo cordis affectu proferantur, et cum magna reverentia Dei omnipotentis officia celebrentur. (1093C)Omne vero ministerium Christi humiliter et devote impleatur. Omnis itaque obedientia in saeculi necessitatibus fideliter et strenue peragatur. Fiat equidem inter omnes concordissima pax, et sanctissima charitas, et devotio vitae regularis. Seniores bonis exemplis et sedula admonitione erudiant juniores, illosque diligant ut filios, et illi quasi patres eos honorificent, illorumque omni alacritate obediant praeceptis. Tua vero, venerande pastor, conversatio omnibus sit exemplum salutis. Cave ne nimis quis in tua scandalizetur vita; sed aedificetur, et roboretur in via veritatis, quia tibi ex illorum salute merces judicatur aeterna: cani capilli extremum denuntiant (1093D)properare diem, quapropter paratus esto omni hora in occursum Domini Dei tui. Dilectio fraterna, et eleemosynae miserorum, et vitae castitas, praeparent tibi gradum in coelo. Festivis diebus veniente ad ecclesiam populo, fac eis praedicare verba Dei, et quocunque vadis, clerici, qui servitium Dei pleniter peragant, tecum eant, sobrietate ornati, non ebrietati assueti, quorum honestas vitae aliis sit doctrina salutis. Curamque ubique habeas, et maxime pauperum, viduarum, et orphanorum, ut audias in die tremendo a Domino cum aliis eleemosynam facientibus: Quandiu fecistis uni ex his minimis, mihi fecistis (Matth. XXV, 40). (1094A)Esto miseris ut pater; et causam ad te clamantium diligenter discute, et parce in te peccantibus, ut Deus tuis parcat peccatis. Esto justus in judiciis, et misericors in debitis: magister virtutum, moribus honestus, verbis jucundus, vita laudabilis, in omni opere Dei devotus. Clericos quoque cohortare, ut sanctas Scripturas diligentissime legant; non confidant in linguae notitia, ut possint contradicentibus veritati resistere: sunt enim tempora periculosa, ut Apostolus praedixit, quia multi pseudo-doctores surgent, introducentes sectas, qui catholicae fidei impiis assertionibus maculare nitentur; ideo necesse est ad Ecclesiam plus habere defensores, qui non solum vitae sanctitate, sed etiam doctrina veritatis castra Dei viriliter (1094B)defendere valeant. Has vero piae admonitionis litterulas, non quasi nescienti direxi, sed ut verae charitatis quae est in meo pectore, fidem ostenderem. Omnipotens Deus te, tuosque charissimos clericos, in omni bono proficere faciat, et ad beatitudinem aeternae gloriae pervenire concedat, qui regnat in saecula saeculorum. Amen. CAPUT LXXXIII.-- De doctrinae discretione. Non omnibus una eademque doctrina est adhibenda, sed pro qualitate morum diversa exhortatio erit doctorum. Nam quosdam increpatio dura, quosdam vero exhortatio corrigit blanda. Sicut periti medici ad varios corporis morbos diverso medicamine serviunt, ita ut juxta vulnerum varietates (1094C)medicina diversa sit; sic et doctor Ecclesiae singulis quibusque congruum doctrinae remedium adhibebit; et quid cuique oporteat, pro aetate, pro sexu ac professione, annuntiabit. Non omnibus ea quae sunt clausa aperienda sunt. Multi sunt enim qui capere non possunt, quibus si indiscrete manifestentur, statim aut detrahunt, aut negligunt. Rudibus populis seu carnalibus plana atque communia, non summa atque ardua sunt praedicanda, ne immensitate doctrinae opprimantur potius quam erudiantur. Unde et Paulus apostolus ait: Non potui vobis loqui quasi spiritalibus, sed quasi carnalibus; tanquam parvulis in Christo, lac vobis potum dedi, non escam (I Cor. III, 2). Carnalibus quippe animis nec alta nimis (1094D)de coelestibus, nec terrena convenit praedicare, sed mediocriter, ut initia eorum moresque desiderant, edoceri. Corvus dum pullos suos viderit albi coloris, nullis eos cibis alit, sed tantumdem attendit, donec paterno colore nigrescant, et sic illos frequenti cibo reficit. Ita et Ecclesiae doctor strenuus, nisi eos quos docet viderit ad suam similitudinem poenitentiae confessione nigrescere, et, nitore saeculari deposito, lamentationis habitum de peccati recordatione induere, non aperit intelligentiae spiritalis profundiora mysteria. Prius docendi sunt seniores plebis, ut per eos infra positi facilius doceantur. (1095A)Non, una eademque cunctis exhortatio congruit quia nec cunctos par morum qualitas astringit; saepe namque ea quae aliis nocent aliis prosunt, quia et plerumque herbae quae haec animalia nutriunt, alia occidunt; et lenis sibilus equos mitigat, catulos instigat; et medicamentum quod hunc morbum imminuit, alteri vires jungit; et panis qui vitam fortium roborat, parvulorum necat. Pro qualitate igitur audientium, formari debet sermo doctorum. « Doctor semper vocem praedicationis habeat, ne superni spectatoris judicium ex silentio offendat. Doctor in tabernaculum ingrediens, vel inde egrediens, moritur, si de eo sonitus non auditur, quia iram Dei contra se exigit, si sine praedicationis sonitu incedit. » Ranae in aqua sine aqua esse videntur, (1095B)et tamen in putredine paludis commorantur, et procaces efferunt voces, et impatientes, et importunae; sic hypocritae doctores quasi in aqua sapientiae esse videntur, et in luto haeresis tamen versantur et contrarias voces veritati emittunt, et inopportune bonis nocent, spiritu daemonis agitati: procedunt ad reges terrae congregare illos, id est, impios; inspirant ad pugnam contra sanctos, qui sunt reges justitiae; licet enim omnis falsitas similitudinem veritatis usurpet, differt tamen dignitas verae sapientiae a similitudine doctrinae. CAPUT LXXXIV.-- De clerico derelinquente clericatum suum. Si quis clericus, relicto officii sui ordine, laicam voluerit agere vitam, vel se militiae saeculari tradiderit, (1095C)excommunicationis poena feriatur. CAPUT LXXXV.-- De eo quod non facile vincitur unus de ordine canoni co. Silvester dicit: Non acolythus adversus subdiaconum, non exorcista adversus acolythum, non lector adversus exorcistam, non ostiarius adversus lectorem det accusationem aliquam. Et non damnabitur subdiaconus, exorcista, ostiarius, lector, acolythus, filios habentes et uxorem, et omnino Christum praedicantes; sic datur mystica veritas, nisi in septem testimoniis; et non damnabitur diaconus, nisi in triginta sex, et non damnabitur presbyter, nisi in quadraginta quatuor. CAPUT LXXXVI.-- De eo quod debent canonici se praecavere ante transformationes daemonum. (1095D)Admonendi sunt clerici canonici, ut sint cauti, (1096A)ne a daemonibus in cogitationum subtilitate seducantur. Propterea et forma diaboli inter clericos observetur, ut si quis ad eos veniat, sive vir, sive mulier sit, sive senex, sive juvenis, etiamsi notus, sive ignotus sit, ante omnia oratio fiat, ut nomen Domini primum invocetur, quia si fuerit aliqua transformatio daemonis, continuo oratione facta defugiet. Et si vero in cogitatione eorum surrexerint daemones, aliquid unde laudari aut extolli debeant, non acquiescant eis, sed tunc magis semetipsos humilient in conspectu Dei, et pro nihilo ducant, cum sibi aliquid illicitum suggesserint. Venerunt daemones ad quemdam monachum nomine Or in specie coelestis militiae, et habitu angelorum, currus igneos agentes, plurimo apparatu, (1096B)tanquam magnum aliquem regem deducentes, isque qui a caeteris ut rex haberi videbatur dicebat ad eum: Implesti omnia, o homo, tantum superest tibi uti adores me; sed si adoraveris me, transferam te sicut Eliam. Et monachus Or haec audiens dicebat in corde suo: Quid est hoc? Quotidie ego Salvatorem meum, qui est rex meus, adoro, hic si esset ille quem adoro, quomodo hoc a me deposceret, quod indesinenter me facere sciret? Post haec respondit ad ipsum: Ego habeo meum Regem, quem quotidie sine intermissione adoro, tu autem non es rex meus; et continuo ille inimicus ad haec verba nusquam comparuit. Item Fortunatus episcopus ex quodam homine spiritum immundum excussit: qui malignus spiritus (1096C)cum vesperascente jam die secretam ab hominibus horam cerneret, peregrinum quempiam esse se simulans, circuire coepit civitatis plateas, et clamare: O virum sanctum Fortunatum episcopum! ecce quid fecit, peregrinum hominem de hospitio expulit; quaero ubi requiescere debeam, et in civitate ejus non invenio. Tunc quidam in hospitio cum uxore sua, et parvulo filio, ad prunas sedebat, qui vocem audiens, et quid ei episcopus fecerit requirens, hunc invitavit hospitio, et sedere eum secum juxta prunas fecit. Cumque vicissim aliqua confabularentur, isdem malignus spiritus parvulum ejus filium invasit, atque in easdem prunas projecit; ibique mox ejus animam excussit. Qui orbatus miser, vel quem ipse susceperit (1096D)vel quem episcopus expulisset, agnovit. (no ap |
D. D. D. marchionem hortatur ut monasterio B. Petri Münchmünster ablata restituat. (Anno 1138-1142, Dec. 8.) LUDEWIG, Script. rer. Germ., t. I, p. 580. INNOCENTIUS episcopus, servus servorum Dei, dilecto in Christo filio D. DIETPOLDO marchioni, salutem et apostolicam benedictionem. Quisquis Deo placere desiderat, expedit ut religiosos viros, divino famulatui mancipatos, juxta facultatem sibi a Deo concessam juvet et manuteneat, et in suis opportunitatibus opem eis et consilium praebeat. Ideoque nobilitati tuae rogando mandamus, ut religiosos fratres, in ecclesia B. Petri Monasteriensis Domino servientes juves et manuteneas, et si quid de bonis eorum injuste detinere cognoscis, eis restituas. Valde namque periculosum est et animarum saluti contrarium, ea quae pro remissione peccatorum aut requie animarum venerabilibus ecclesiis concessa sunt alienis usibus applicare. Rogamus etiam et in peccatorum remissionem injungimus, ut occasione advocatiae vel injusta exactione eosdem fratres vel eorum familiam inquietari ab aliquo non permittas, sciens pro hujusmodi Dominum propitium tibi facies, et aeternae retributionis praemia acquires. Datum Laterani VI Idus Decembris. DI. Henricum Wintoniensem episcopum.--De facultate audiendi querimonias monachorum Westmonasterii. (Anno 1138-1142, Dec. 9.) WILKINS, Concil. Magnae Britanniae, I, p. 418 ex ms. Cotton. Vitell. A, XVII, f. 17 b. INNOCENTIUS episcopus, servus servorum Dei, venerabili fratri HENRICO Wintoniensi episcopo, apostolicae sedis legato, salutem et apostolicam benedictionem. Ex parte filiorum nostrorum monachorum beati Petri Westmonasterii per dilectum filium nostrum Osbertum querelam accepimus, quod videlicet ecclesiae possessiones et bona ipsius monasterii a multis in partibus illis eis auferantur, et violenter detineantur. Et cum ad hoc vices nostras in terra illa obtines, ut injuriam patientibus, praecipue personis ecclesiasticis, justitiam facias; per apostolica tibi scripta mandamus, quatenus querimonias eorum audias, et debitam eis justitiam facias exhiberi, et nullam eis injuriam vel molestiam permittas irrogari. Data Laterani quinto Idus Decembris. DII. Ad conventum Westmonasteriensem.--De canonizatione regis Edwardi. (Anno 1138-1142, Dec. 9.) WILKINS, ibid. INNOCENTIUS episcopus, servus servorum Dei, dilectis filiis G. abbati, et fratribus S. Petri Westmonasterii, salutem et apostolicam benedictionem. Cum religiosum virum priorem Osbertum a vestra fraternitate cum litteris vestris directum gratanter accepimus, eum pro merito probitatis et conversationis egregiae, ut dilectum filium nostrum proprie et specialiter vobis commendamus, cujus honesta importunitas adeo nos coegit vestro satisfacere desiderio, ut, si sufficientia prae manibus habuissemus testimonia episcoporum et abbatum jam canonizatum in catalogo sanctorum a Romana secum curia reportasset regem vestrum. Ea de causa consulentibus fratribus nostris episcopis et cardinalibus, petitionem vestram perficere hac vice distulimus, quia, cum tanta festivitas debeat fieri ad honorem et profectum totius regni, ab omni regno pariter debet postulari. In vestro igitur pendet arbitrio, congrua, si vultis, testimonia quaerere, et eadem per instructas monasterii vestri personas nostro conspectui praesentare. In his vero et in caeteris secundum Deum preces vestras libenter volumus exaudire, et jura vestri monasterii vobis illibata servare. Inde est quod venerabili fratre nostro Henrico, Wintoniensi episcopo, apostolicae sedis legato, per apostolica scripta mandavimus ut de his qui ecclesias, possessiones et bona vestri monasterii injuste detinent, plenam vobis justitiam faciat. Vestra itaque interest, dilecti in Domino filii, ita juxta professionem vestram religiose vivere, et beati Benedicti Regulam observare, ut vestrae bonae conversationis exemplum alios ad bene vivendum edoceat, et mater vestra sancta Romana Ecclesia de vestris bonis actionibus valeat exsultare. Data Laterani quinto Idus Decembris. DIII. Ad archiepiscopos, episcopos, abbates et priores. (Anno 1138-1142, Dec. 29.) Le PAIGE, Bibl. Praem., p. 421. INNOCENTIUS episcopus, servus servorum Dei, venerabilibus fratribus archiepiscopis, episcopis, et dilectis filiis abbatibus, praepositis et prioribus ad quos litterae istae pervenerint, salutem et apostolicam benedictionem. Non videtur fraternae charitatis amore succensus, qui quod sibi non vult fieri, proximo suo ausu temerario inferre praesumit, sed et quanto aliquis majore dignitate atque officio decoratur, quove amplius religiosus dici et esse desiderat, eo magis debet attendere, ne quicquam extraordinarium vel minus canonicum in suis actionibus valeat inveniri, sed potius ejus opera coram hominibus luceant et per ipsius bona studia omnipotens Dominus collaudetur. Cujus rei gratia fraternitati vestrae mandamus et apostolica auctoritate praecipimus, ut nullum de conversis vel caeteris fratribus Praemonstratensis ordinis post factam in suo loco professionem et promissam obedientiam absque praelati sui licentia recipiatis. Et si quis eorum contra hanc nostram prohibitionem ad vos confugium fecerit, absque contradictione vel molestia eumdem transfugam proprio abbati vel praelato suo reddatis. Quod si contemptores exstiteritis, indignationem sedis apostolicae vos incursuros esse sciatis. Datum Laterani quarto Kalend. Januarii. DIV. Heloisae abbatissae et sororibus Paraclitensibus asserit bona a Gundrico sacerdote concessa. (Anno 1138-1142, Dec. 30.) ABAELARDI et HELOISAE Opp., 348. INNOCENTIUS, servus servorum Dei, dilectis in Christo filiabus HELOISSAE abbatissae, et sanctimonialibus Paraclitensis coenobii salutem et apostolicam benedictionem. Religiosis desideriis dignum est facilem praebere consensum, ut fidelis devotio celerem sortiatur effectum. Quanto itaque feminus sexus exstat fragilior, tanto magis erga vos paternam curam atque sollicitudinem volumus exhibere, et in quibus secundum Deum possumus quieti et utilitati vestrae salubriter providere. Locum itaque suum cum omnibus ad ipsum pertinentibus, quem Gundricus sacerdos in paterno praedio constructum religiosorum precibus et consilio rationabiliter vobis concessit, auctoritate vobis apostolica confirmamus, et concessionem ipsam praesentis scripti pagina roboramus. Si quis autem, hujus nostrae constitutionis paginam sciens, contra eam temere venire tentaverit, secundo tertiove commonitus, si non reatum suum congrua satisfactione correxerit, indignationem omnipotentis Dei, et beatorum Petri et Pauli apostolorum ejus se noverit incursurum. Datum Laterani III Kal. Januar. DV. Ad D. plebanum de Massa et universos capellanos ejusdem plebis. (Anno 1139-1142.) BALUZ., Miscell., IV, 590. INNOCENTIUS episcopus, servus servorum Dei, dilecto filio. D. plebano de Massa et universis capellanis ejusdem plebis, salutem et apostolicam benedictionem. Ignotum vobis esse non credimus quod Ecclesiam S. Pantaleonis charissimis filiis nostris, J. priori et caeteris fratribus Ecclesiae S. Fridiani commisimus. Quapropter apostolica vobis auctoritate mandando praecipimus quatenus populum vobis commissum commoneatis ne jam dictis fratribus ullam exinde molestiam inferant, sed potius eosdem ibidem quiete permanere permittant. Quicunque vero eis super hoc contrarietatem inferre praesumpserit, ab eo, donec resipiscat, tanquam ab excommunicato abstineatis, eumque in Ecclesiis vestris publice notetis. Porro Signorectum atque Rolandum presbyteros, quorum unus in ecclesia S. Pantaleonis, alter vero in ecclesia S. Antonii contra interdictum nostrum celebrare officium praesumpserunt, XIV Kal. Aprilis ad nostram praesentiam invitamus super his canonice respondere paratos. Data Laterani Idus Februar. DVI. Ad R iboaldum archiepiscopum Mediolanensem, et Ar dizzonem Comensem et J oannem Laudensem, episcopos.--Ut homines non prohibeantur accipere monachilem habitum in fine, neque sepeliri in monasteriis, nisi excommunicati. (Anno 1139-1142, April. 23.) Aug. THEINERUS, Disquisitiones criticae, p. 366, ex codice Vaticano num. 1364, fol. 255. INNOCENTIUS episcopus, servus servorum Dei, venerabilibus fratribus R. Mediolanensi archiepiscopo, AR. Cumano et J. Laudensi episcopis, salutem et apostolicam benedictionem. Perlatum est ad aures nostras quod, contra Romanae Ecclesiae privilegia, quaedam nova et inaudita vestris parochiis statuere contendatis, ut videlicet nullus deinceps saecularium in monasteriorum coemeteriis tumuletur; et si quis infirmitate praeventus se monachum fieri postulaverit, nullatenus suscipiatur. Mandamus itaque vobis et universo clero vestro quatenus ab hujusmodi praesumptione omnimodis desistatis, et eos qui in vita vel in morte in monasteriis converti vel sepeliri decreverint, ut, juxta consuetudinem hactenus habitam, eis liberam licentiam permittatis, per apostolica vobis scripta mandando praecipimus, nisi forte excommunicati fuerint. Dat. Laterani IX Kal.? Maii. DVII. Ad A. archidiaconum Lucensem. (Anno 1141-1142, Jan. 17.) BALUZ., Miscell. IV, 591. INNOCENTIUS episcopus, servus servorum Dei, dilecto filio A. Lucano archidiacono, salutem et apostolicam benedictionem. Ecclesiam S. Salvatoris de Mustolio, quae Beati Petri juris esse dignoscitur dilectis filiis nostris Jer. priori et fratribus Sancti Fridiani commisimus, et presbyteris qui eidem Ecclesiae deserviunt, ut eis obedientiam et reverentiam exhiberent, praecipiendo mandavimus. Qui tanquam rebelles et contumaces nobis inobedientes existunt, et ipsis juxta mandatum nostrum obedire contemnunt. Quocirca per praesentia tibi scripta mandamus atque praecipimus quatenus eosdem presbyteros usque ad proximam Purificationem beatae Mariae praefato filio nostro Jer. obedientiam et reverentiam exhibere ex nostra parte districte commoneas. Quod si contemptores exstiterint, ex tunc ab officio et beneficio ecclesiastico eos removeas, donec de contemptu et inobedientia nostro se conspectui repraesentent satisfacturi. Data Laterani XVI Kal. Februar. DVIII. Ad R. priorem et canonicos S. Angeli. (Anno 1141-1142, Mart. 13.) BALUZ., ibid., p. 592. INNOCENTIUS episcopus, servus servorum Dei, R. priori et canonicis S. Angeli in Foro, salutem et apostolicam benedictionem. Displicet nobis quod pro una eademque re saepe vobis scribere compellimur. Per aliam siquidem vobis praecipiendo mandasse meminimus, ne dilectos filios nostros canonicos S. Fridiani super Ecclesia S. Salvatoris in Mustolio infestaretis, et parochianos vestros ab eorum infestatione compesceretis. Quod sicut ad audientiam nostram perlatum est effectui mancipare neglexistis, et quamvis vos dissimuletis, et contra vestram voluntatem hoc fieri dicatis, parochiani tamen vestri eos infestare et graviter injuriare non desistunt. Unde iterato vobis mandamus et mandando praecipimus ut sicut Beati Petri et nostram gratiam habere vultis, nullam praedictis fratribus injuriam, nullam violentiam inferatis, aut a parochianis vestris inferri permittatis, sollicite praecaventes ne in poena eis sitis consortes, quibus in maleficio estis consentientes; facientis enim procul dubio culpam habet, qui quod potest corrigere neglexit emendare. Data Laterani III Id. Martii. DIX. Ad Arnaldum Narbonensem archiepiscopum.--Excommunicationis sententiam se promulgasse significat in consules Montispessulani qui, expulso Guillelmo eorum domino, ab ejus se fidelitate subtraxerant. (Anno 1142, Jan. 1.) D. BOUQUET, Recueil, XV, 406. INNOCENTIUS episcopus, servus servorum Dei, venerabili fratri Narbonensi archiepiscopo ARNALDO et suffraganeis, salutem et apostolicam benedictionem. Qualiter Montispessulani homines, tanquam infideles et perfidi filium nostrum Guillelmum expulerint, et seipsos ab ejus servitio et fidelitate subtraxerint, prudentiam vestram latere non credimus. Unde nos quorum praecipue interest nequitiam ipsorum animadversione debita comprimere, et eidem filio nostro in sua justitia non deesse, in illos qui ipsius loci consules appellantur, et alios omnes qui tantae malitiae capita esse noscuntur, excommunicationis sententiam promulgavimus, et locum ipsum a divinis officiis interdiximus, praeter baptisma puerorum et poenitentias morientium. Et quoniam qui excommunicatis scienter participat, excommunicationi se subjicit, per praesentia vobis scripta mandamus quatenus parochianos vestros ab eorum auxilio subtrahatis, et ne ipsis in aliquo communicare praesumant, districte cogere studeatis. Datum Laterani Kalend. Januarii. DX. G uillelmo Mimatensi et H umberto Aniciensi episcopis ut superiore epistola de Montispessulanis scribit. (Anno 1142, Jan.) Hujus epistolae mentio tantum exstat apud GARIET, Series praesulum Magalon. et Monspel., I, 182. DXI. Monasterii Mortuimaris privilegia confirmat. (Anno 1142, Jan. 4.--Fragmentum.) Neustria pia, p. 779. INNOCENTIUS episcopus, servus servorum Dei, dilectis filiis ADAE abbati de Mortuomari ejusque fratribus, tam praesentibus quam futuris, regulariter substituendis, in perpetuum, salutem et apostolicam benedictionem. Desiderium quod ad religionis propositum et animarum salutem pertinere monstratur, etc. Datum Laterani per manum Gerardi, S. R. E. presbyteri cardinalis et bibliothecarii, II Nonas Januarii, indict. V, anno Dominicae Incarnationis 1141, pontificatus vero D. Innocentii papae XII. DXII. Privilegium pro abbatia Longipontis. (Anno 1142, Jan. 5.) MULDRAC (Ant.), Chronicon abbatiae Longipontis, p. 9. INNOCENTIUS episcopus, servus servorum Dei, HUGONI abbati Longipontis, ejusque fratribus praesentibus et futuris regulariter substituendis in perpetuum. Dilecti in Domino filii, vestris justis petitionibus clementer annuimus, et beatae Dei Genitricis monasterium de Longoponte in quo divino mancipati estis obsequio, sub beati Petri et nostra protectione suscipimus et praesentis scripti privilegio communimus: statuentes ut quascunque possessiones, quaecunque bona monasterium vestrum in praesentiarum juste et canonice possidet, aut in futurum concessione pontificum, largitione regum vel principum, oblatione fidelium, seu aliis justis modis, Deo propitio, poterit adipisci, firma vobis vestrisque successoribus et illibata permaneant. Si qua igitur in futurum ecclesiastica saecularisve persona, hanc nostrae constitutionis paginam sciens, contra eam temere venire tentaverit, secundo tertiove commonita, si non satisfactione congrua emendaverit, potestatis honorisque sui dignitate careat, reamque se divino judicio existere de perpetrata iniquitate cognoscat, et a sacratissimo corpore ac sanguine Dei et Domini Redemptoris nostri Jesu Christi aliena fiat, atque in extremo examine districtae ultioni subjaceat. Cunctis autem eidem loco justa servantibus sit pax Domini nostri Jesu Christi. Amen, amen, amen. Ego Innocentius Catholicae Ecclesiae episcopus. Ego Conradus Sabinensis episcopus. Ego Stephanus Praenestinus episcopus. Ego Guido S. Romanae Ecclesiae indignus sacerdos. Ego Martinus presbyter cardinalis tit. Sancti Stephani. Ego Stantius presbyt. card. tit. S. Sabinae. Ego Ravierius presbyter cardinalis tit. S. Priscae. Ego Yvo presbyt. card. S. Laurentii tit. Damasi. Ego Gregorius diaconus cardinalis SS. Sergii et Bacchi. Ego Otto diacon. card. S. Georgii ad Velum Aureum. Ego Guido diaconus SS. Cosmae et Damiani. Ego Lumbaldus diac. card. S. Mariae in via Lata. Datum Laterani per manum Gerardi S. Romanae Ecclesiae presbyteri cardinalis et bibliothecarii, Nonas Januarii, indictione V, anno Dominicae Incarnationis 1141; pontificatus vero domni Innocentii II papae anno XII. DXIII. Privilegium pro ecclesia Berchdesgamensi. (Anno 1142, Jan. 8.) HUNDIUS, Metropolis Salisburg., II, p. 158. INNOCENTIUS episcopus, servus servorum Dei, dilectis filiis EBERWINO Ecclesiae Berchdesgadmensis ejusque fratribus, tam praesentibus quam futuris, regulariter substituendis, in perpetuum. Piae postulatio voluntatis effectu debet prosequente compleri, quatenus et devotionis sinceritas laudabiliter enitescat et utilitas postulata vires indubitanter assumat. Verumtamen petitionibus illorum ampliori charitate nos oportet intendere quorum loca in religione fundata ad jus sanctae Romanae Ecclesiae specialius pertinere noscuntur. Eapropter dilecti in Domino filii vestris justis petitionibus clementer annuimus, et praefatum Beati Petri monasterium in quo divino mancipati estis officio ad exemplar praedecessorum nostrorum bonae memoriae Paschalis et Calixti Romanorum pontificum sub beati Petri et nostra protectione suscipimus, et praesentis scripti privilegio communimus statuentes, ut quascunque possessiones, quaecunque bona eadem Ecclesia inpraesentiarum juste et canonice possidet, aut in futurum concessione pontificum, largitione regum vel principum, oblatione fidelium, seu aliis justis modis, Deo propitio poterit adipisci, firma vobis vestrisque successoribus et illibata permaneant. In quibus haec propriis duximus exprimenda vocabulis: silva quae cellae adjacet, Niderheim, Sconenberc, Flozze, et reliqua quae comes Berengarius et filius ejus Gebehardus eidem loco dederunt. Quidquid in orientali plaga legitime possidetis. Tetenstete et caetera quae Engelwanus, Heinricus et Bernhardus de Mosa, Willehalmus de Huba, et alii vicini eorum vobis rationabiliter contulerunt, Rotehonen cum suis pertinentiis, Hebnigen cum caeteris quae Carolus et fratres ejus vobis similiter donaverunt. Ea etiam quae Rudolphus de Lungowe eodem modo vobis contulit. Sancimus etiam ut nulli omnino hominum liceat vitae canonicae ordinem, quem secundum Beati Augustini regulam professi estis in vestra ecclesia immutare. Nemini etiam professionis vestrae facultas sit, alicujus levitatis instinctu vel arctioris religionis obtentu, sine praepositi vel congregationis licentia de claustro discedere: quod si discesserit, nullus episcoporum, nullus abbatum, nullus monachorum sine communium litterarum cautione suscipiat, quandiu videlicet in ecclesia vestra canonici ordinis tenor, Domino praestante viguerit. Sane ecclesiastica sacramenta a dioecesano suscipietis episcopo, si quidem gratiam atque communionem apostolicae sedis habuerit, et si gratis ac sine pravitate voluerit exhibere. Alioquin liceat vobis pro eorumdem sacramentorum susceptione, Catholicum quem malueritis adire antistitem, qui nostra fultus auctoritate, quod postulatur indulgeat. Porro loci vestri advocatiam sine praepositi et fratrum consensu aut a fundatorum haeredibus, aut a quibuslibet aliis occupari omnimodis prohibemus. Si vero is cui commissa fuerit eadem ecclesia, gravis aut inutilis apparuerit, et secundo tertiove commonitus non emendaverit, ipsum expellendi et alium idoneum loco substituendi, liberam vobis concedimus facultatem. Laborum quoque vestrorum quos propriis manibus aut sumptibus colitis, sive de nutrimentis vestrorum animalium, nullus omnino clericus aut laicus a vobis decimas exigere praesumat. Curam etiam animarum servorum scilicet ipsius Ecclesiae, qui intra cellam deserviunt, aut circa quam novalia excolunt, cum ipsorum decimis, quemadmodum, permittente Salzeburgensi archiepiscopo, hactenus habuistis, salva ipsius reverentia, de caetero vos habere concedimus. Concordiam vero litis, quae inter vos et Bamburgenses canonicos fuerat, quemadmodum coram venerabili fratre nostro C. Salzeburgensi archiepiscopo rationabiliter terminata est atque scripto suo firmata, ratam manere sancimus. Obeunte vero te nunc ejusdem loci praeposito, vel ad alterius Ecclesiae regimen transeunte, sive tuorum quolibet successorum, nullus ibi qualibet subreptionis astutia seu violentia substituatur vel praeponatur, nisi quem fratres communi consensu, aut pars sanioris consilii secundum Dei timorem et beati Augustini regulam canonice ei providerint eligendum. Sepulturam quoque ipsius loci liberam esse concedimus, ut eorum qui se illic sepeliri deliberaverint extremae voluntati et devotioni nullus obsistat, nisi fuerint excommunicati, salva tamen justitia matricis ecclesiae. Decernimus ergo ut nulli omnino hominum liceat praefatam ecclesiam temere perturbare, aut ejus bona vel possessiones auferre, vel ablatas retinere, minuere, seu quibuslibet indebitis exactionibus vel molestiis fatigare, sed omnia integra conserventur eorum, pro quorum gubernatione ac sustentatione concessa sunt, usibus omnimodis profutura, salva Salzeburgensis archiepiscopi canonica justitia. Ad indicium autem hujus a sede apostolica perceptae protectionis, bizantium aureum nobis nostrisque successoribus annis singulis persolvetis. Si qua ergo in futurum ecclesiastica saecularisve persona, hanc nostrae constitutionis paginam sciens, contra eam temere venire tentaverit, secundo tertiove commonita, si non reatum suum congrua satisfactione correxerit, potestatis honorisque sui dignitate careat, reamque se divino judicio existere de perpetrata iniquitate cognoscat, et a sacratissimo corpore et sanguine Dei et Domini Redemptoris nostri Jesu Christi aliena fiat, atque in extremo examine districtae ultioni subjaceat. Cunctis autem eidem loco justa servantibus sit pax Domini nostri Jesu Christi, quatenus et hic fructum bonae actionis percipiant, et apud districtum judicem praemia aeternae pacis inveniant. Amen. Ego Innocentius catholicae Ecclesiae episcopus ss. Ego Conradus Sabinensis episcopus ss. Ego Alberius Ostiensis episcopus ss. Ego Stephanus Praenestinus episcopus ss. Ego Martinus presb. card. tit. S. Stephani ss. Ego Boetius presb. card. tit. S. Clementis ss. Ego Petrus presbyt. card. tit. S. Pastoris ss. Ego Hubaldus presb. card. tit. S. Praxedis ss Ego Otto diac. card. S. Georgii ad Velum Aureum ss. Ego Vassallus diac. card. S. Eustachii ss. Ego Petrus diac. card. S. Mariae de Porticu ss. Datum Laterani per manum Gerardi S. Romanae Ecclesiae presbyteri card. et bibliothecarii, VI Idus Januarii, indictione V, Incarnationis Dominicae anno 1141, pontificatus vero domni Innocentii II papae anno XII. DXIV. Reicherspergense monasterium sub sedis apostolicae protectione recipitur, confirmatisque bonis omnibus, plura monachis et praeposito conceduntur privilegia. (Anno 1142, Jan. 8.) COCQUELINES, II, 255. INNOCENTIUS episcopus, servus servorum Dei, dilectis filiis GEROHO Richerspergensis Ecclesiae praeposito, ejusque fratribus, regulariter substituendis in perpetuum. Piae postulatio voluntatis effectu debet prosequente compleri, et justis petentium desideriis congruum decet nos impertiri suffragium. Eapropter, dilecti in Domino filii, venerabilis fratris nostri Conradi Salzburgensis archiepiscopi precibus inclinati, petitiones vestras rationabiles libenter admittimus, et monasterium vestrum, quod est in episcopatu Pataviensi, et fundo Salzburgensis ecclesiae situm, in quo divino mancipati estis officio, sub apostolicae sedis ac nostra protectione suscipimus, et praesentis scripti privilegio communimus; in primis siquidem statuentes ut tam in vestro quam in monasterio sanctimonialium vobis subdito, ordo canonicus juxta B. Augustini regulam perpetuis temporibus inviolabiliter conservetur. Praeterea quascunque possessiones, quaecunque bona eadem Ecclesia inpraesentiarum juste et canonice possidet, aut in futurum concessione pontificum, largitione regum vel principum, oblatione fidelium, seu aliis justis modis, Deo propitio, poterit adipisci, firma vobis vestrisque successoribus et illibata permaneant. In quibus haec propriis duximus exprimenda vocabulis: fundum videlicet et plebem Richerspergensem cum decima et jure parochiali, capellam Sancti Martini cum suis pertinentiis, vineas in Aschab, villam Crovuat, et reliqua praedia Wenenhere loci ipsius fundatori oblata, patellam salis in Halla, et reliqua praedia a praenominato fratre nostro Salzburgensi archiepiscopo Ecclesiae vestrae collata, Hostat, et alia praedia quae Ruopertus obtulit, praedia quae Fredericus donavit, praedia quae fuerunt Eglolfi et Eberhardi, cum eorum decimis, ab episcopo Frisingensi vobis concessis, et vineas emitas f. emptas in Eremesa, et ea, quae dux Luitpoldus contulit. Sane laborum vestrorum, quas propriis manibus aut sumptibus colitis, sive de nutrimentis vestrorum animalium, nullus omnino clericus sive laicus decimas a vobis exigere praesumat. Ecclesiastica nimirum sacramenta a dioecesano accipietis episcopo vel a Salzburgensi archiepiscopo, si quidem gratiam et communionem apostolicae sedis habuerint, et si ea gratis et sine pravitate voluerint exhibere; alioquin, liceat vobis pro eorumdem sacramentorum susceptione Catholicum, quem malueritis, adire antistitem, qui nostra fultus auctoritate, quod postulatur indulgeat. Et quia sic locus vester est institutus, ut Salzburgensis Ecclesiae principalis advocatus, ipsius quoque loci sit advocatus, neque ipsi, neque alicui sub advocato ejus, eumdem locum liceat injustis gravaminibus infestare. Quod si fecerit, et vobis conquerentibus, non emendaverit, consilio et auxilio praefati archiepiscopi, ipsa advocatia ab inutili auferatur, et alius loco ejus substituatur. Obeunte vero te nunc ejusdem loci praeposito, vel alterius ad Ecclesiae regimen transeunte, sive tuorum quolibet successorum, nullus ibi qualibet subreptionis astutia seu violentia substituatur vel proponatur, nisi quem fratres communi consensu, aut pars sanioris consilii, secundum Dei timorem et B. Augustini regulam canonice providerint eligendum. Sepulturam quoque ipsius loci liberam esse concedimus, ut eorum qui se illic sepeliri deliberaverint, extremae voluntati et devotioni nullus obsistat, nisi fuerint excommunicati, salva tamen justitia matricis ecclesiae. Decernimus ergo ut nulli omnino hominum liceat praefatum coenobium temere perturbare, aut ejus bona vel possessiones auferre, vel ablatas temere retinere, minuere, seu quibuslibet indebitis exactionibus, vel molestis fatigare, sed omnia integra conserventur eorum, pro quorum gubernatione et sustentatione concessa sunt, usibus omnimodis profutura, salva nimirum Salzburgensis archiepiscopi, et Pataviensis episcopi debita justitia. Si quae igitur in futurum ecclesiastica saecularisve persona, hanc nostrae constitutionis paginam sciens, contra eam temere venire tentaverit, secundo tertiove commonita, si non satisfactione congrua reatum suum correxerit, potestatis honorisque sui dignitate careat, reamque se divino judicio existere de perpetrata iniquitate cognoscat, et a sacratissimo corpore et sanguine Dei et Domini nostri Jesu Christi aliena fiat, atque in extremo examine districtae ultioni subjaceat. Addentes etiam interdicimus, ut nemini professionis vestrae facultas sit alicujus levitatis instinctu, vel arctioris religionis obtentu, sine praepositi vel congregationis licentia de claustro discedere. Quod si discesserit, nullus episcoporum, nullus abbatum, nullus monachorum sine communium litterarum cautione eum suscipiat, quandiu videlicet in Ecclesia vestra canonici ordinis tenor, Domino praestante, vignerit. Si vero secundo vel tertio vocatus, redire contempserit, liceat ejusdem loci praeposito canonicam in eo proferre sententiam. Cunctis autem eidem ecclesiae justa servantibus sit pax Domini nostri Jesu Christi, quatenus et hic fructum bonae actionis percipiant, et apud districtum judicem praemia aeternae retributionis inveniant. Amen. Ego Innocentius Catholicae Ecclesiae episcopus. Ego Conradus Sabinensis episcopus. Ego Albericus Ostiensis episcopus. Ego Stephanus Praenestinus episcopus. Ego Otto diac. card. S. Georgii ad Velum Aureum. Ego Martyrius presb. card. tit. S. Stephani. Ego Boetius presb. card. tit. S. Clementis. Ego Petrus presb. card. de tit. Pastoris. Ego Ubaldus presb. card. tit. S. Praxedis. Ego Ubaldus presb. card. tit. SS. Joannis et Pauli. Ego Vassallo diac. card. S. Eustachii. Ego Petrus diac. card. S. Mariae de Porticu. Dat. Laterani VI Idus Januarii per manum Gerardi sanctae Romanae Ecclesiae presbyteri cardinalis et bibliothecarii, indictione V. DXV Institutionem ordinis Praemonstratensis in Valle-Secreta confirmat. (Anno 1142, Jan. 15.) HUGO, Annal. Praemonst., II, p. 643. INNOCENTIUS episcopus, servus servorum Dei, dilectis filiis GODEFRIDO abbati Vallis-Secretae ejusque fratribus tam praesentibus quam futuris regularem vitam professis, in perpetuum. Quoties illud a nobis petitur, quod religioni et honestati convenire cognoscitur, animo nos decet libenti concedere et petentium desideriis congruum impertiri suffragium. Eapropter, dilecti in Domino filii, justis vestris postulationibus gratum impertientes assensum, statuimus ut ordo canonicus quem professi estis, secundum B. Augustini regulam et institutionem fratrum Praemonstratensium in vestra ecclesia perpetuis temporibus inviolabiliter conservetur. Nemini etiam post factam ibidem professionem, alicujus levitatis instinctu, vel majoris religionis obtentu fas sit ad alia loca, sine abbatis totiusque congregationis permissione, transire. Quod si fecerit, nullus omnino ipsum sine communium litterarum cautione suscipiat. Sepulturam quoque ipsius loci liberam esse concedimus, ut eorum qui se illic sepeliri deliberaverint, devotioni et extremae voluntati, nisi forte excommunicati sint, nullus obsistat, salva justitia matricis Ecclesiae. Nulli ergo omnino hominum liceat ecclesiam ipsam temere perturbare, aut ejus bona vel possessiones auferre, retinere, minuere, seu quibuslibet molestiis fatigare. Si qua igitur in futurum ecclesiastica saecularisve persona, hujus nostrae constitutionis paginam sciens, contra eam temere venire tentaverit; secundo tertiove commonita, si non reatum suum congrua satisfactione correxerit, potestatis honorisque sui dignitate careat, reamque se divino judicio existere de perpetrata iniquitate cognoscat, et a sacratissimo corpore ac sanguine Dei et Domini Redemptoris nostri Jesu Christi aliena fiat, atque in extremo examine districtae ultioni subjaceat. Cunctis autem eidem loco justa servantibus sit pax Domini nostri Jesu Christi, quatenus et hic fructum bonae actionis accipiant, et apud districtum judicem praemia aeternae pacis inveniant. Amen, amen, amen. Ego Innocentius Catholicae episcopus. Ego Conradus Sabinensis episcopus. Ego Albericus Ostiensis episcopus. Ego Stephanus Praenestinus episcopus. Ego Ivo presbyter cardinalis S. Laurentii tituli Damasi. Ego Petrus presb. card. de titulo Pastoris. Ego Goizo presbyter card. tit. Sanctae Caeciliae. Ego Hubaldus presbyter card. tit. Sanctae Praxedis. Ego Hubaldus presb. cardin. tit. SS. Joannis et Pauli. Ego Gregorius diacon. cardin. SS. Sergii et Bacchi. Ego Otto diaconus card. S. Georgii ad Velum Aureum. Ego Guido sanctae Romanae Ecclesiae diacon. cardin. Ego Petrus diaconus card. Sanctae Mariae in Porticu. Datum Laterani per manus Gerardi sanctae Romanae Ecclesiae presbyteri cardinalis et bibliothecarii, XVIII Kal. Febr., indictione IV, Incarnationis Dominicae anno 1141, pontificatus vero domni Innocentii papae II anno XII. DXVI. Privilegium pro coenobio Munsteriensi (Munchmunster). (Anno 1142, Jan. 23.) HUNDIUS, Metropolis Salisburg. II, p. 518. INNOCENTIUS episcopus, servus servorum Dei, dilecto in Christo filio RICHARDO abbati coenobii S. Petri siti in loco qui vocatur Monasterium, ejusque fratribus tam praesentibus quam futuris, regulariter substituendis, in perpetuum. Justis votis assensum praebere justisque petitionibus aures accommodare nos convenit, qui licet indigni justitiae custodes atque praecones in excelsa apostolorum principum Petri et Pauli specula positi, Domino disponente, conspicimur. Quapropter, dilecte in Christo fili Richarde abbas, tuis postulationibus debitae charitatis affectione accommodamus assensum, et monasterium Beati Petri cui, Deo auctore, praesides, in tutelam et protectionem sedis apostolicae suscipientes, praesentis scripti pagina communimus: in primis siquidem statuentes ut ordo monasticus secundum beati Benedicti regulam ibidem perpetuis temporibus, Domino largiente, inviolabiliter conservetur. Nemini etiam vestrae professionis facultas sit alicujus levitatis instinctu, vel arctioris religionis obtentu, sine abbatis vel congregationis licentia de claustro discedere. Quod si discesserit, nullus episcoporum, nullus abbatum, nullus monachorum, sine communium litterarum cautione suscipiat, quandiu videlicet in ecclesia vestra monastici ordinis tenor, Domino praestante, viguerit. Praeterea quascunque possessiones, quaecunque bona eadem ecclesia inpraesentiarum juste et canonice possidet, aut in futurum concessione pontificum, largitione regum vel principum, oblatione fidelium, seu etiam aliis justis modis, Domino volente, poterit adipisci, firma vobis vestrisque successoribus, et illibata permaneant. In quibus haec propriis duximus adnotanda vocabulis: duas scilicet partes decimarum et oblationum de duabus parochiis, scilicet Attenhonem et Alantinchingen, quae ad praefatam ecclesiam pertinere noscuntur. Sepulturam quoque illius loci liberam esse concedimus, ut eorum qui se illic sepeliri deliberaverint, devotioni et extremae voluntati, nisi forte excommunicati sint, nullus obsistat, salva matricis Ecclesiae debita justitia. Laborum quoque vestrorum, quos propriis manibus aut sumptibus colitis, sive de nutrimentis vestrorum animalium nullus omnino clericus vel laicus decimas a vobis exigere praesumat. Prohibemus etiam ut nullus abbatiam ipsam, loca vel homines ad ipsam pertinentes occasione advocatiae inquietare, vel indebitis exactionibus molestare praesumptione temeraria audeat. Statuimus etiam ut in parochialibus ecclesiis, quae ad vestrum monasterium pertinent, presbyteros eligatis, et episcopo praesentetis qui, si idonei fuerint, et canonice reprobari non potuerint, episcopus animarum curam eis committat, ut de animarum quidem cura episcopo respondeant, vobis vero pro temporalibus debitam subjectionem exhibeant. Obeunte vero te, nunc ejusdem loci abbate, vel tuorum quolibet successorum, nullus ibi qualibet subreptionis astutia seu violentia praeponatur; sed liceat vobis communi consilio, vel sanioris partis consensu, secundum Dei timorem et B. Benedicti regulam, absque alicujus contradictione abbatem eligere. Decernimus ergo ut nulli omnino hominum liceat praefatum monasterium vestrum temere perturbare, vel ejus possessiones auferre, vel ablatas retinere, minuere, aut aliquibus injustis vexationibus, vel indebitis exactionibus molestare, sed omnia integre conserventur eorum, pro quorum gubernatione ac sustentatione concessa sunt, usibus omnimodis profutura, salva nimirum dioecesani episcopi canonica reverentia. Si qua igitur in futurum ecclesiastica saecularisve persona, hanc nostrae constitutionis paginam sciens, contra eam temere venire tentaverit. Secundo tertiove commonita, si non reatum suum congrua satisfactione correxerit, potestatis honorisque sui dignitate careat, reamque se divino judicio existere de perpetrata iniquitate cognoscat, et a sacratissimo corpore ac sanguine Dei et Domini Redemptoris nostri Jesu Christi aliena fiat, atque in extremo examine, districtae ultioni subjaceat. Cunctis autem eidem loco sua jura servantibus sit pax Domini nostri Jesu Christi, quatenus et hic fructum bonae actionis percipiant, et apud districtum judicem praemia aeternae pacis inveniant. Amen, amen, amen. SANCTUS PETRUS, SANCTUS PAULUS. Ego Innocentius Catholicae Ecclesiae episcopus. Ego Gregorius diaconus card. Sanctorum Sergii et Achatii. Ego Otto diacon. card. S. Georgii ad Velum Aureum. Ego Guido card. SS. Cosmae et Damiani. Ego Gerhardus diaconus cardinalis S. Mariae in Dominica. Ego Guido S. Romanae Ecclesiae diaconus cardinalis. Ego Martinus tituli S. Stephani in Caelio Monte presbyt. cardinalis. Ego Guido S. Romanae Ecclesiae indignus sacerdos. Ego Stephanus Praenestinus episcopus. Ego Guido presbyter cardinalis tit. S. Chrysogom. Ego Petrus presbyt. card. tit. Pastoris. Ego Hubaldus presbyt. card. tit. SS. Joannis et Pauli. Datum Laterani per manum Gerardi S. Romanae Ecclesiae presbyteri cardinalis et cancellarii, VII Kal. Martii, indictione VI, anno Incarnationis Dominicae 1141, pontificatus vero domni Innocentii papae II anno XII. DXVII. Privilegium pro monasterio S. Petri Rosslebiensi. (Anno 1142, Jan. 25.) Thuringia sacra, p. 738. INNOCENTIUS episcopus, servus servorum Dei, dilecto filio PETRO praeposito et fratribus Ecclesiae B. Petri in Rostenleve, tam praesentibus quam futuris, regulariter substituendis in perpetuum. Quoties illud a nobis petitur, quod religioni et honestati convenire dignoscitur, animo nos decet libenti concedere et petentium desideriis congruum impertiri suffragium. Eapropter, dilecti in Domino filii, vestris justis postulationibus clementer annuimus, praefatam ecclesiam in qua Domino mancipati estis obsequio, sub B. Petri et nostra protectione communimus, statuentes ut quascunque possessiones, quaecunque bona eadem ecclesia in praesentiarum juste et canonice possidet, aut in futurum concessione pontificum, largitione regum vel principum, oblatione fidelium, sive aliis justis modis, Deo propitio, poterit adipisci, firma vobis vestrisque successoribus et illibata permaneant. Quidquid etiam Ludovicus et conjux ejus Mathildis consensu haeredum suorum eidem ecclesiae legitime contulerunt, similiter confirmamus. Obeunte vero te nunc ejusdem loci praeposito, vel tuorum quolibet successorum, nullus ibi qualibet subreptionis astutia seu violentia praeponatur, sed liceat vobis communi consilio vel partis consilii sanioris, secundum Dei timorem et B. Augustini regulam absque ullius contradictione eligere. Addentes etiam statuimus ut ordo canonicus secundum B. Augustini regulam perpetuis ibi temporibus inviolabiliter conservetur. Decernimus quoque ut nulli omnino homini liceat praefatam vestram ecclesiam temere perturbare, aut ejus possessiones auferre, vel ablatas retinere, minuere, aut aliquibus vexationibus fatigare, sed omnia integre conserventur eorum, pro quorum gubernatione et sustentatione concessa sunt, usibus omnimodis profutura. Si qua igitur in posterum ecclesiastica saecularisve persona, hanc nostrae constitutionis paginam sciens, contra eam temere venire tentaverit, secundo tertiove commonita, si non satisfactione congrua emendaverit, potestatis honorisque sui dignitate careat, reamque se divino judicio existere de perpetrata iniquitate cognoscat, et a sacratissimo corpore et sanguine Dei et Domini Redemptoris nostri Jesu Christi aliena fiat. Cunctis autem eidem loco justa servantibus sit pax Domini nostri Jesu Christi, quatenus et hic fructum bonae actionis percipiant, et apud districtum judicem praemia aeternae pacis inveniant. Amen. Ego Innocentius Catholicae Ecclesiae episcopus N. Ego Conradus substitutus episcopus N. Ego Gregorius diaconus card. Divi Georgii, Sergii et Bacchi N. Ego Albericus Ostiensis episcopus N. Ego Otto diaconus card. scribe orbi l. S. Georgii ad Velum Aureum N. Ego Stephanus Praenestinus episcopus N. Ego Guido diac. card. Sanctorum Cosmae et Damiani N. Ego Martinus presbyter card. Sancti Stephani N. Ego Guido sanctae Romanae Ecclesiae indignus sacerdos N. Ego Stantius Constantius presbyter card. H. Sanctae Savinae N. Ego Guido presbyter card. H. Sancti Chrisogoni N. Ego Rainerius presbyter card. H. Sancti Prisci N. Ego Thomas presbyter card. S. . . . Pauli N. Ego Cadalaus diac. card . . . . in Dominica N. Ego Octovianus diac. card. Sancti Nicolai in Carcere. Datum sub--mo-- l. Laterani, manu Gerardi sanctae Romanae Ecclesiae presbyteri card. ac bibliothecarii, V Kal. Martii, indict. V, Incarnat. Dominicae anno 1142, pontificatus nostri domni Innocentii papae II anno XII. DXVIII. Ad Guillelmum Montispessulani dominum.--Significat se episcopis provinciae Narbonensis mandasse, ut Ildefonsum comitem Tolosanum a ferendo auxilio proditoribus ejus de Montepessulano compescerent, alioquin excommunicandum. (Anno 1142, Mart. 3.) DOM BOUQUET, Recueil, XV, p. 406. INNOCENTIUS episcopus, servus servorum Dei, dilecto filio illustri viro GUILELMO Montispessulani, salutem et apostolicam benedictionem. Sicut per alia scripta tibi mandasse meminimus, de adversitate tua affectione paterna dolemus, in quibus secundum Deum opem tibi et consilium libenter impendimus. Inde est quod venerabilibus fratribus nostris, illius terrae episcopis, per litteras nostras praecipiendo mandavimus ut Ildefonsum Tolosanum comitem ab auxilio proditorum tuorum de Montepessulano desistere commoneant; quod si contemptor exstiterit, ipsum excommunicatum publice denuntient, et in terra sua divina prohibeant officia celebrari. De episcopo vero Magalonensi quid actum sit, per nuntium tuum agnoscere poteris. Tu vero in Domino et in potentia virtutis ejus confortare, quia sperantes in se non derelinquit, sed ad portum optatae quietis perducit. Datum Laterani, V Nonas Martti. DXIX. Confirmatio bonorum omnium monasterii S. Columbani Bobiensis dioecesis ordinis Casinensis, quod sub protectione B. Petri recipitur. (Anno 1142, Mart. 8.) COCQUELINES, Bullarum, privileg. ac diplom. Rom. ampliss. Collect. II, 258. INNOCENTIUS episcopus, servus servorum Dei, dilectis filiis OGLERIO abbati Sancti Columbani Bobiensis, ejusque fratribus, tam praesentibus quam futuris, regularem vitam professis in perpetuum. Desiderium quod ad religionis propositum et salutem consequendam pertinet, animo nos decet libenti concedere, et petentium desideriis congruum impertiri suffragium. Eapropter, dilecte in Domino lili, venerabilis fratris vestri episcopi justis precibus inclinati, Beati Columbani ecclesiam, in qua divino mancipati estis obsequio, sub beati Petri et nostra protectione suscipimus et praesentis privilegii patrocinio communimus, statuentes ut quascunque possessiones, quaecunque bona inpraesentiarum possidetis juste et canonice, aut in futurum concessione pontificum, largitione regum vel principum, oblatione fidelium, seu aliis justis causis, praestante Domino poteritis adipisci, firma vobis vestrisque successoribus et illibata permaneant: in quibus haec propriis duximus exprimenda vocabulis: curtem Sancti Martini cum ecclesia et castro, quod dicitur Petra-Carraria, cum omnibus suis pertinentiis, curtem Sancti Salvatoris cum ecclesia et pertinentiis curtem de Cruce cum ecclesia et pertinentiis suis, curtem de Garda cum ecclesiis, districtu, omnibusque pertinentiis suis, curtem de Gravilia cum ecclesia pertinentiisque suis, curtem quae dicitur Gomorga cum ecclesia pertinentiisque suis, curtem Vignalis cum ecclesia et pertinentiis suis, curtem Carelii cum ecclesia et pertinentiis suis, plebem Sancti Albani in Candubrio cum pertinentiis suis, ecclesiam Sancti Evasii in Quintiniano cum pertinentiis suis, ecclesiam Sancti Georgii quae est sita in Monte-Curto, cum pertinentiis suis, ecclesiam de Ceresola cum pertinentiis suis, ecclesiam Sancti Antonii de Braida cum decimis et pertinentiis suis, ecclesiam S. Columbani de Monte claro cum pertinentiis suis, ecclesiam Sancti Georgii de Montale cum pertinentiis suis, ecclesiam Sancti Andreae de Travano cum decimis et pertinentiis suis, ecclesiam Sanctae Mariae in spelunca cum pertinentiis suis, ecclesiam infirmorum cum pertinentiis suis, ecclesiam Novam cum pertinentiis suis, ecclesiam Sancti Laurentii cum pertinentiis suis, ecclesiam Sancti Bartholomaei in Saxo cum pertinentiis suis, et medietatem mercati, mercatum Sancti Columbani, et aliud mercatum de Oliva, centum decem solidorum Papiens. In curte Auraemalae: villa de Stabulo, villa de Conio, villa de Cavana nova, decima de Pradello Antonino, villa de Dusbagno, villa de Salso, mansum Guasconi, possessionem Theodosii de Cigognis, villa Riuturni, Broidumque et pratum Donnicatum in monte Pennicis, monte de Menningo, villa de Cerreto, villa de Cavana cum Braida Donnica, Sapateli, et Roveretum, montem de Lenna, villam de Roncore, villam Taidelli, Pratum-longum, mansum Rugeli, Gambalata, Runchum de Grillo, Fraretum, Runchum de Pradilia, mansum Barbuti, mansum de Petra Columba, mansum de Vaccaritia, mansum de Silva, mansum de Buzochi, mansum de Costaalta, mansum de Conflenti, mansum de Garda, mansum Bonisenioris de Cavello, mansos de Uzoli Cazaritia, mansum Lisignoli inter Bobium et Traebiam, mansum de Motio, mansum de Gosino, mansum de Asino, mansum de Niblo, mansum de Oniziis, mansum de Cerecesola, mansum de Albino, mansum de Curto, mansum de Buchia, mansum de Merconis de Canneto, mansum de Sancto Desiderio, mansum de Guercho, decimam Sigisberti de Guita, mansum de Ponziprondo, mansum Rustici de Stavela, mansum Joannis Benedicti de Caulo, decimam Lanfranci de Otono, mansum Savonarii, mansum Ugonis Alberti Dagatarii, mansum Vallis Lauriculae, mansum de Pradello, mansum Borelli de Sarto, mansum Somenzarii, mansum de Sclavo, mansum de Maliolis, mansum Quoquotum, mausum Petroli, et Joannis de Caniolo, sortem unam in Lobi, sortem unam in Palatio; et censum de Corinello, braidam de Ponte, braidam juxta Fossatum de Batalia, braidam in campo Tufini, braidam in Pigno, braidam in Marzelasco, pratum quod dicitur Codognarium, cum vineis sibi adjunctis, vineam intra civitatem, et molendina quaecunque etiam praefatus Simon episcopus vel antecessores ejus, sive Aluisa uxor marchionis Marcelli cum filiis suis, vobis rationabiliter concesserit, similiter confirmamus. Sanc laborum vestrorum, quos propriis manibus et sumptibus colitis, sive de nutrimentis animalium vestrorum, nullus omnino clericus, vel laicus decimas a vobis exigere praesumat. Si vero eadem episcopalis sedes vacaverit, vel Catholicum episcopum non habuerit, chrisma, oleum sanctum, consecrationes altarium, seu basilicarum ordinationes ecclesiasticas a quocunque malueritis episcopo, vobis suscipere liceat. Decernimus ergo ut nulli omnino hominum liceat praefatum monasterium temere perturbare, aut ejus possessiones auferre, vel ablatas retinere, minuere, seu quomodolibet fatigare, sed omnia integra conserventur eorum, pro quorum sustentatione et gubernatione concessa sunt, usibus omnimodis profutura, salva summi pontificis canonica justitia. Si quae igitur in futurum ecclesiastica saecularisve persona, hanc nostrae constitutionis paginam sciens, contra eam temere venire tentaverit, secundo tertiove commonita, si non reatum suum congrue satisfaciendo correxerit, potestatis honorisque sui dignitate careat, reamque se divino judicio existere de perpetrata iniquitate cognoscat, et a sacratissimo corpore et sanguine Domini nostri Redemptoris Jesu Christi aliena fiat, atque in extremo examine districtae ultioni subjaceat. Cunctis autem eidem loco sua jura servantibus sit pax Domini nostri Jesu Christi, quatenus et hic bonae actionis fructum percipiant, et apud districtum judicem praemia aeternae pacis inveniant. Amen, amen, amen. DXX. Monasterium Gerbacense al. Ingerbacense tuendum suscipit et ejus bona ac jura confirmat. (Anno 1142, Mart. 11.) Monumenta Boica tom. X, p. 236. INNOCENTIUS episcopus, servus servorum Dei, dilectis filiis BERONI praeposito ejusque fratribus, tam praesentibus quam futuris, in Gerbacensi ecclesia regularem vitam professis, in perpetuum. Apostolicae sedis clementiae convenit religiosos viros diligere, et eorum loca piae protectionis munimine confovere. Eapropter, dilecti in Domino filii, venerabilis fratris nostri Henrici Ratisponensis episcopi precibus inclinati, petitiones vestras rationabiles clementer admittimus, et praefatam ecclesiam in qua divino mancipati estis obsequio, sub beati Petri et nostra protectione suscipimus et praesentis scripti patrocinio communimus: statuentes ut quascunque possessiones, quaecunque bona eadem ecclesia inpraesentiarum juste et canonice possidet, et in futurum rationabilibus modis, Deo propitio, poterit adipisci, firma vobis vestrisque successoribus et illibata permaneant. Sancimus etiam ut ordo canonicus secundum beati Augustini regulam, perpetuis ibi temporibus inviolabiliter conservetur. Obeunte vero te nunc ejusdem loci praeposito, vel tuorum quolibet successorum, nullus ibi qualibet subreptionis astutia seu violentia praeponatur, nisi quem fratres communi consensu vel fratrum pars consilii sanioris, secundum Dei timorem et beati Augustini regulam canonice providerint eligendum. Decernimus ergo ut nulli omnino hominum liceat praedictam ecclesiam temere perturbare, aut ejus possessiones auferre, vel ablatas retinere, minuere, seu aliquibus vexationibus fatigare: sed omnia integra conserventur eorum, pro quorum gubernatione et sustentatione concessa sunt, usibus omnimodis profutura: salva dioecesani episcopi canonica justitia. Si qua igitur in futurum ecclesiastica saecularisve persona, hanc nostrae constitutionis paginam sciens, contra eam temere venire tentaverit, secundo tertiove commonita, si non satisfactione congrua emendaverit, potestatis honorisque sui dignitate careat, reamque se divino judicio existere de perpetrata iniquitate cognoscat, et a sacratissimo corpore ac sanguine Dei et Domini Redemptoris nostri Jesu Christi aliena fiat, atque in extremo examine districtae ultioni subjaceat. Cunctis autem eidem loco justa servantibus sit pax Domini nostri Jesu Christi, quatenus et hic fructum bonae actionis percipiant, et apud districtum judicem praemia aeternae pacis inveniant. Amen. Ego Innocentius Catholicae Ecclesiae episcopus. Datum Laterani per manum Gerardi sanctae Romanae Ecclesiae presbyteri card. et cancell., V Idus Martii, indict. V, anno Incarnationis Dominicae 1141, pontificatus vero domni Innocentii papae II anno XIII. DXXI. Monasterii S. Imeri Bellelagiensis protectionem suscipit possessionesque confirmat. (Anno 1142, Mart. 14.) HUGO, Annal. Praemonstrat., I, p. 216. INNOCENTIUS episcopus servus servorum Dei, dilectis filiis GERALDO abbati Bellelagiae, ejusque fratribus, tam praesentibus quam futuris regulariter substituendis in perpetuum. Quoties illud a nobis petitur, quod religioni et honestati convenire dignoscitur, animo nos decet libenti concedere et petentium desideriis congruum impertiri suffragium. Eapropter, dilecti in Domino filii, vestris justis postulationibus clementer annuimus, et Beati Imeri ecclesiam, in qua divino mancipati estis obsequio, sub beati Petri et nostra protectione suscipimus, et praesentis scripti privilegio communimus. In primis siquidem statuentes ut ordo canonicus secundum beati Augustini regulam et institutionem fratrum Praemonstratensium perpetuis temporibus ibi inviolabiliter conservetur. Praeterea quascunque possessiones, quaecunque bona, ipsa ecclesia inpraesentiarum juste et canonice possidet, aut in futurum concessione pontificum, largitione regum vel principum, oblatione fidelium, seu aliis justis modis, Deo propitio, poterit adipisci, firma vobis vestrisque successoribus et illibata permaneant: in quibus haec propriis duximus exprimenda vocabulis: ecclesiam Sancti Ursicini de Nocriol cum appendiciis suis; Rurscam vallem cum appendiciis suis; curiam de Boecourt cum pertinentiis suis; vineas apud Biellam. Sane laborum vestrorum quos propriis manibus aut sumptibus colitis, sive de nutrimentis vestrorum animalium, nullus omnino clericus vel laicus decimas a vobis exigere praesumat. Decernimus ergo ut nulli hominum praefatam Bellelagiensem ecclesiam liceat temere perturbare, aut ejus possessiones auferre, retinere, minuere, seu quibuslibet molestiis fatigare; sed omnia integra conserventur, eorum, pro quorum gubernatione et sustentatione concessa sunt, usibus omnimodis profutura; salva Basibensis episcopi canonica reverentia. Si qua igitur in futurum ecclesiastica saecularisve persona, hanc nostrae constitutionis paginam sciens, contra eam temere venire tentaverit, secundo tertiove commonita, si non satisfactione congrua emendaverit, potestatis sui dignitate careat, reamque se divino judicio existere de perpetrata iniquitate cognoscat, et a sacratissimo corpore et sanguine Dei et Domini Redemptoris nostri Jesu Christi aliena fiat, atque in extremo examine districtae ultioni subjaceat. Cunctis autem eidem loco justa servantibus sit pax Domini nostri Jesu Christi, quatenus et hic fructum bonae actionis percipiant, et apud districtum judicem praemia aeternae pacis inveniant. Amen. Ego Innocentius Catholicae Ecclesiae episcopus. Ego Conradus Sabinensis episcopus. Ego Albericus Ostiensis episcopus. Ego Stephanus Praenestinus episcopus. Ego Octavius diaconus cardinalis Sancti Nicolai in Carcere. Datae litterae per manum Gerardi sanctae Romanae Ecclesiae presbyteri cardinalis et bibliothecarii, II Idus Martii, indictione IV, Incarnationis Dominicae 1141, pontificatus domni Innocentii II papae anno XI. DXXII. Parthenonis S. Lamberti Tulbensis protectionem suscipit, possessiones confirmat, privilegia instituit. (Anno 1142, Mart. 18.) COCQUELINES, II, 252. INNOCENTIUS episcopus, servus servorum Dei, dilectis in Christo filiabus sanctimonialibus, in ecclesia Beati Lamberti martyris Tulbensi regularem vitam professis, tam praesentibus quam futuris, in perpetuum. Desiderium quod ad religionis propositum, et animarum salutem pertinere monstratur animo nos decet libenti concedere, et petentium desideriis congruum impertiri suffragium. Eapropter, dilectae in Domino filiae, vestris justis postulationibus clementer annuimus, et praefatam ecclesiam, in qua divino mancipatae estis obsequio, sub beati Petri et nostra protectione suscipimus, et praesentis scripti privilegio communimus, in primis siquidem statuentes ut ordo monasticus secundum beati Benedicti Regulam perpetuo inviolabiliter observetur. Praeterea quascunque possessiones, quaecunque bona ipsa ecclesia inpraesentiarum, juste et canonice possidet, aut in futurum concessione pontificum, largitione regum vel principum, oblatione fidelium, seu aliis justis modis, Deo propitio, poterit adipisci, firma vobis vestrisque posteris, et illibata permaneant: in quibus haec propriis duximus exprimenda vocabulis: allodium videlicet, et beneficium in Tulba, quod Gerlacus et conjux ejus Regelinde, devotionis intuitu cum multis aliis bonis suis Fuldensi monasterio tradiderunt, quemadmodum a bonae memoriae Conrado ipsius monasterii abbate, fratrum suorum et praedicti Gerlaci consilio cum quibusdam aliis bonis postmodum vobis religionis intuitu concessum est, allodium Evernide, villa Luvris, Hamelemburch quinque mansos et dominicale, Erdale VII mansos, in alia villa ejusdem nominis dimidium mansum unius Lathonis, et quidquid praefatus Gerlacus et uxor ejus habuerunt Franchenborne et Wolfchershlegere, allodium Vostat, quod dedit uxor ipsius Gerlaci, parochiam ipsius loci, et villam unam Voestensasso, decimationem dominicalium Hamelemburch, et dominicalis Thiebac. Prohibemus etiam ut nulla ibi qualibet subreptionis astutia vel violentia praeponatur, nisi quam sorores communi assensu, vel pars sanioris consilii, secundum Dei timorem et beati Benedicti regulam, providerint eligendam. Praepositus quoque nullus ibi alius praeponatur, nisi quem abbatissa, communi sororum consilio sibi idoneum elegerit. Decernimus ergo ut nulli omnino hominum liceat praefatum monasterium temere perturbare, aut ejus possessiones auferre, vel ablatas retinere, minuere, aut aliquibus vexationibus fatigare, sed omnia integra conserventur eorum, pro quorum conservatione et gubernatione concessa sunt, usibus omnimodis profutura, salva Fuldensis monasterii justitia et reverentia. Si quae igitur in futurum ecclesiastica saecularisve persona, hanc nostrae constitutionis paginam sciens, contra eam temere venire tentaverit, secundo tertiove commonita, si non satisfactione congrua emendaverit, potestatis honorisque sui dignitate careat, reamque se divino judicio existere de perpetrata iniquitate cognoscat, et a sacratissimo corpore ac sanguine Dei et Domini nostri Jesu Christi aliena fiat, atque in extremo examine districtae ultioni subjaceat. Cunctis autem eidem loco justa servantibus sit pax Domini nostri Jesu Christi, quatenus et hic fructum bonae actionis percipiant, et apud districtum judicem praemia aeternae pacis inveniant. Amen, amen, amen.Ego Guido presbyter cardinalis tit. Sanctae Caeciliae Ego Innocentius Catholicae Ecclesiae episcopus, ss. Ego Albericus Ostiensis episcopus subscripsi. Ego Stephanus Praenestinus episcopus subscripsi. Ego Guido sanctae Romanae Ecclesiae indignus sacerdos subscripsi. subscripsi. Ego Thomas presbyter card. tit. Vestinae subscripsi. Ego Otto diaconus cardinalis S. Georgii ad Velum Aureum subscripsi. Ego Guido diaconus cardinalis Sanctorum Cosmae et Damiani subscripsi. Ego Octavianus diaconus cardinalis tit. Sancti Nicolai in Carcere subscripsi. Data Laterani per manum Gerardi sanctae Romanae Ecclesiae presbyteri cardinalis et bibliothecarii, XV Kalend. Aprilis, indictione X, Incarnationis Dominicae anno 1141, pontificatus vero domni Innocentii II papae anno XIII. DXXIII. Confirmatio possessionum Grandis-Silvae. (Anno 1142, April. 1.) Gall. Christ., XIII, Instrum., 18. INNOCENTIUS, servus servorum Dei, dilectis filiis BERTRANDO abbati monasterii Grandis-Silvae ejusque fratribus, tam praesentibus quam futuris, regularem vitam professis in P. P. M. Apostolici moderaminis clementiae convenit religiosos diligere et eorum loca pia protectione munire. Dignum namque et honestati conveniens esse cognoscitur ut qui ad ecclesiarum regimen assumpti sumus, eas et a pravorum hominum nequitia tueamur et apostolicae sedis patrocinio foveamus. Eapropter, dilecti in Domino filii, vestris justis postulationibus clementer annuimus, et praefatum beatae Dei Genitricis semperque virginis Mariae monasterium, quod in Tolosano episcopatu situm est, sub beati Petri et nostra protectione suscipimus et praesentis scripti patrocinio communimus. Statuentes ut ordo monasticus secundum beati Benedicti Regulam et institutionem fratrum Cisterciensium perpetuis ibi temporibus inviolabiliter conservetur. Praeterea quascunque possessiones, quaecunque bona idem monasterium inpraesentiarum juste et canonice possidet, aut in futurum concessione pontificum, largitione regum vel principum, oblatione fidelium, seu aliis justis modis, Deo propitio, poterit adipisci, firma vobis vestrisque successoribus et illibata permaneant. In quibus haec propriis duximus exprimenda vocabulis: locum scilicet Grandem-Silvam, cum omnibus quae ad ipsum pertinent, qui locus infra has quatuor ecclesias videlicet Riclercellam, Pulchrum-Montem, Bolliacum, et sanctum Germanum, situs est. Grangiam de Cobirac, grangiam de Combaroger. Et ultra fluvium Garonnae grangiam de Baniols, Grangiam de Lasela. In alio loco sub castro de Caraman grangiam de Salet. Praeterea in pago Narbonensi locum Fontisfrigidi cum decimis et primitiis et omnibus pertinentiis suis, quem Aimericus vicecomes Narbonensis ad aedificandam ibi abbatiam pro redemptione animae suae praedicto abbati et fratribus in perpetuum contulit. In pago Petragoricensi locum de Scenzalas cum decimis et primitiis et omnibus quae ad eum pertinent, sane laborum vestrorum quos propriis manibus aut sumptibus colitis, sive de nutrimentis vestrorum animalium, nullus omnino clericus vel laicus decimas a vobis exigere praesumat. Obeunte vero te nunc ejusdem loci abbate, vel tuorum quolibet successorum, nullus ibi qualibet subreptionis astutia seu violentia praeponatur; sed liceat vobis communi consilio vel partis consilii sanioris secundum Dei timorem et beati Benedicti Regulam, absque ullius contradictione abbatem eligere. Decernimus ergo ut nulli omnino hominum liceat praefatum monasterium temere perturbare, aut ejus possessiones auferre, vel ablatas retinere, minuere, seu aliquibus vexationibus fatigare; sed omnia integra conserventur, eorum pro quorum gubernatione et sustentatione concessa sunt, usibus omnimodis profutura. Si qua igitur in futurum ecclesiastica saecularisve persona, hujus nostrae constitutionis paginam sciens, contra eam temere venire tentaverit, secundo tertiove commonita, si non satisfactione congrua emendaverit, potestatis honorisque sui dignitate careat, reamque se divino judicio existere de perpetrata iniquitate cognoscat, et a sacratissimo corpore ac sanguine Dei et Domini Redemptoris nostri Jesu Christi aliena fiat, atque in extremo examine districtae ultioni subjaceat. Cunctis autem eidem loco justa servantibus sit pax Domini nostri Jesu Christi, quatenus et hic fructum bonae actionis percipiant, et apud districtum judicem praemia aeternae pacis inveniant. Amen, amen, amen. Ego Innocentius Catholicae Ecclesiae episcopus. Ego Gregorius Gerardus. Ego Conradus Sabiniensis episcopus, diaconus cardinalis Sanctorum Sergii et Bacchi. Ego Albericus Ostiensis episc. Ego Guido diaconus cardinalis Sanctorum Cosmae et Damiani. Ego Guido sanctae Romanae Ecclesiae indignus sacerdos. Ego Gerardus diaconus cardinalis Sanctae Mariae in Dominica. Ego Octavianus diaconus cardinalis Sancti Nicolai in Carcere. Ego Guido sanctae Romanae Ecclesiae diaconus cardinalis. Guizo presbyter cardinalis tituli Sanctae Caeciliae. Datum Laterani per manum Gerardi sanctae Romanae Ecclesiae presbyteri cardinalis et bibliothecarii, Kalendis Aprilis, indictione quinta, Incarnationis Dominicae anno 1142, pontificatus vero domini Innocentii II anno XIII. DXXIV. Privilegium pro ecclesia S. Laurentii Viterbiensi. (Anno 1142, April. 3.) BUSSI, Istoria della citta di Viterbo, I, p. 400. INNOCENTIUS episcopus, servus servorum Dei, dilecto filio AZONI archipresbytero ecclesiae Sancti Laurentii Viterbiensis, ejusque successoribus canonice substituendis. Piae postulatio voluntatis debet effectu prosequente compleri ut devotionis sinceritas laudabiliter innotescat, et utilitas postulata vires indubitanter assumat. Eapropter, dilecte in Domino fili Azo archipresbyter, tuis justis postulationibus clementer annuimus, et praefatam ecclesiam, cui, Deo auctore, praeesse dignosceris, sub beati Petri et nostra protectione suscipimus, et praesentis scripti patrocinio communimus; statuentes ut quascunque possessiones, quaecunque bona eadem Ecclesia inpraesentiarum juste et canonice possidet, aut in futurum concessione pontificum, largitione regum vel principum, oblatione fidelium, seu aliis justis modis, Deo propitio, poterit adipisci, firma tibi tuisque successoribus, et illibata permaneant; in quibus haec propriis duximus exprimenda vocabulis: Ecclesiam Sancti Blasii, ecclesiam Sancti Egidii, ecclesiam Sancti Bartholomaei cum omnibus earum pertinentiis. Oblationes vero vivorum et quidquid eisdem ecclesiis pro mortuis conceditur, vel offertur, quaecunque etiam in aliis ecclesiis legitime possides, vobis nihilominus confirmamus. Decernimus ergo ut nulli omnino hominum liceat praenotatam ecclesiam temere perturbare, aut ejus possessiones auferre, seu quibuslibet modis vexationibus fatigare, sed omnia integra conserventur eorum, pro quorum gubernatione et sustentatione concessa sunt, usibus omnimodis profutura. Si qua igitur in futurum ecclesiastica saecularisve persona, hujus nostrae constitutionis paginam sciens, contra eam temere venire tentaverit, secundo tertiove commonita, si non satisfactione congrua emendaverit, potestatis honorisque sui dignitate careat, reamque se divino judicio existere de perpetrata iniquitate cognoscat, et a sacratissimo corpore ac sanguine Dei et Domini Redemptoris nostri Jesu Christi aliena fiat, atque in extremo examine divinae ultioni subjaceat. Cunctis autem eidem ecclesiae justa servantibus sit pax Domini nostri Jesu Christi, quatenus et hic fructum bonae actionis percipiant, et apud districtum judicem praemia aeternae pacis inveniant. Amen. Datum Laterani per manus Gerardi sanctae Romanae Ecclesiae presbyteri cardinalis et bibliothecarii, III Nonas Aprilis, indict. V, Incarnationis Dominicae anno 1142, pontificatus vero domni Innocentii II papae anno XIII. DXXV. Privilegium pro ecclesia S. Stephani Totosana. (Anno 1142, April. 19.) Gall. Christ., XIII, Instrum. p. 19. INNOCENTIUS episcopus, servus servorum Dei, venerabili fratri RAIMUNDO Tolosano episcopo, ejusque successoribus canonice substituendis in perpetuum. Ex injuncto nobis a Deo apostolatus officio, fratres nostros tam vicinos quam longe positos debemus diligere, et ecclesiis in quibus Domino militare noscuntur, suam justitiam conservare: eapropter, venerabilis frater, Raimunde episcope, tuis justis postulationibus clementer annuimus, et Tolosanam B. protomartyris Stephani ecclesiam, cui Deo auctore praeesse dignosceris, sub B. Petri et nostra protectione suscipimus, et praesentis scripti privilegio communimus. Statuentes ut quascunque possessiones, quaecunque bona inpraesentiarum juste et canonice possides, aut in futurum rationabilibus modis, Deo propitio, poteris adipisci, firma tibi tuisque successoribus et illibata permaneant. Praeterea apostolica auctoritate interdicimus ut nullus laicus sive clericus in tuo vel tuorum successorum obitu episcopalia bona pervadat aut res ecclesiasticas distrahat, sed ad opus Ecclesiae et episcopi substituendi in oeconomi et archidiaconorum maneant potestate: prohibemus etiam ut eadem bona sine tuo vel successorum consilio, vel sanioris partis capituli ipsius ecclesiae, nullus vendere vel impignorare, seu quolibet modo alienare praesumat. Decernimus ergo ut nulli omnino hominum liceat eamdem ecclesiam temere perturbare, aut ejus possessiones auferre, vel ablatas retinere, minuere, seu quibuslibet vexationibus fatigare; sed omnia integra conserventur eorum, pro quorum gubernatione et sustentatione concessa sunt, usibus omnimodis profutura. Si qua igitur in futurum ecclesiastica, etc. Ego Innocentius Catholicae ecclesiae episcopus subscripsi. Ego Conradus Sabinensis episcopus. Ego Stephanus Praenestinus episcopus. Himinarius Tusculanus episcopus Guido S. Romanae Ecclesiae indignus sacerdos. Martinus presbyter cardin. tit. S. Pastoris. Goizo presbyter cardin. tit. S. Caeciliae. Gregorius diaconus cardin. SS. Sergii et Bacchi. Otto diaconus cardin. S. Georgii ad Velum Aureum. Guido diaconus cardin. SS. Cosmae et Damiani. Geraldus diaconus cardin. S. Mariae in Dominica. Octavianus diaconus cardin. S. Nicolai in Carcere. Petrus cardin. Sanctae Mariae in Porticu. Nicolaus diaconus cardin. sanctae Romanae Ecclesiae. Datum Laterani per manum Geraldi S. Romanae Ecclesiae presbyteri cardinalis ac bibliothecarii, XIII Kal. Maii, indict. V, Incarnationis 1142, pontificatus vero Innocentii II papae anno tertio decimo. DXXVI. Ad clerum et populum Tolosanum.--Commendat eis Raimundum episcopum a se venientem, mandatque ut opem ei et consilium praebeant ad recuperanda distracta Ecclesiae Tolosanae bona. (Anno 1142, April. 19.) D. BOUQUET, t. XV, p. 406. INNOCENTIUS episcopus, servus servorum Dei, dilectis filiis clero et populo Tolosano, salutem et apostolicam benedictionem. Venientem ad nos venerabilem fratrem nostrum Raimundum episcopum vestrum, debita benignitate suscepimus, et de iis quae ad episcopale officium pertinent diligenter instruximus. Ipsum itaque cum gratia sedis apostolicae et litterarum nostrarum prosecutione ad sedem propriam remittentes, universitatem vestram rogamus, monemus atque praecipimus, quatenus ipsum benigne recipiatis, affectione praecipua diligatis et honoretis, eique tanquam patri et animarum vestrarum episcopo obedientiam et reverentiam humiliter deferatis. In recuperandis quoque bonis et possessionibus Tolosanae Ecclesiae, quae per malos rectores distracta vel alienata sunt, et habitis conservandis, tanquam boni filii opem et consilium praebeatis. Nos quidem venditiones, impignorationes, vel quaslibet alienationes de bonis vel possessionibus episcopalibus, absque ipsius episcopi consensu per quoslibet factas evacuamus et irritas esse censemus. Si quis vero rebellis et inobediens esse praesumpserit, sententiam quam in eum canonice promulgaverit, nos auctore Domino ratam habebimus. Datum Laterani XIII Kal. Maii. DXXVII. Ecclesiam B. Eusebii Vercellensem tuendam suscipit, canonicorumque possessiones confirmat. (Anno 1142, April. 25.) UGHELLI, Italia sacra, IV, 779. INNOCENTIUS episcopus, servus servorum Dei, dilectis filiis ABRAHAM archipresbytero, et canonicis majoris Vercellensis Ecclesiae, tam praesentibus quam futuris, canonice substituendis in perpetuum. Aequitatis et justitiae ratio persuadet nos Ecclesiis perpetuam rerum suarum firmitatem et vigoris inconcussi monumenta conferre. Non enim decet clericos, in sortem Domini vocatos, perversis malorum hominum molestiis agitari, et temerariis quorumlibet vexationibus fatigari, similiter et praedia, usibus secretorum coelestium dedicata, nullas potentum angarias nihil debent extraordinarium sustinere. Eapropter, dilecti in Domino filii, vestris justis postulationibus clementer annuimus, et B. Eusebii Vercellensem Ecclesiam, in qua divino mancipati estis obsequio, sub B. Petri et nostra protectione suscipimus, et praesentis scripti privilegio communimus, statuentes ut quascunque possessiones, quaecunque bona eadem Ecclesia inpraesentiarum juste et canonice possidet, aut in futurum concessione pontificum, largitione regum vel principum, oblatione fidelium, seu aliis justis modis, Deo propitio, poterit adipisci, firma vobis vestrisque successoribus, et per vos eidem Ecclesiae in perpetuum et illibata permaneant. In quibus haec propriis duximus exprimenda vocabulis: curtem Caresianam, Villiacum, montem Galliani cum omnibus appendiciis suis, Portum servi; praeterea antiquas et rationabiles consuetudines ipsius Ecclesiae ratas manere censemus. Nulli ergo omnino hominum liceat praedictam Ecclesiam temere perturbare, aut ejus possessiones auferre, vel ablatas retinere, minuere, seu vexationibus fatigare, salvis privilegiis, scilicet Romanae Ecclesiae et episcopi Vercellensis canonica reverentia. Si quis contra haec temere venire tentaverit, potestatis honorisque sui dignitate careat, et a sacratissimo corpore et sanguine Domini nostri Jesu Christi alienus fiat, et in extremo judicio ultioni subjaceat. Amen, amen. Innocentius Catholicae Ecclesiae episcopus. Ego Conradus Sabinensis episcopus. Ego Albericus Ostiensis episc. Ego Martinus presb. card. S. Stephani. Ego Guido S. R. E. indignus sacerdos. Ego Stamius presb. card. tit. S. Sabinae. Ego Guido presb. card. S. Chrysogoni. Ego Ranerius presb. card. tit. S. Priscae. Ego Petrus presb. card. tit. Pastoris. Ego Goizo presb. card. tit. S. Caeciliae. Ego Ubaldus presb. card. tit. SS. Joannis et Pauli. Ego Thom. presb. card. Tit. Vestinae. Ego Greg. diac. card. SS. Sergii et Bacchi. Ego Otho diac. card. S. Georgii ad Velum Auri. Ego Guido diac. card. SS. Cosmae et Damiani. Ego Vassallus diac. card. S. Eustachii. Ego Ubaldus diac. card. in Via Lata. Ego Gerardus diac. S. Mariae in Dominica. Ego Octavianus diac. card. S. Nicolai in Carcere. Ego Guido S. R. E. diac. card. Ego Petrus diac. card. S. Mariae in Porticu. Ego Guido S. R. E. diac. card. Datum Laterani per manum Gerardi S. R. E. presb. card. ac bibliothecarii, VII Kal. Maii, indict. quinta, Incarnationis Dom. anno 1142, pont. D. Innocentii II papae anno decimo tertio. DXXVIII. Ad Petrum Venerabilem Cluniacensem abbatem.--Manerium in Anglia a rege Stephano datum loco centum marcarum, quas rex Henricus dederat. (Anno 1142, Maii 19.) MANSI, Concil., XXI, 408. INNOCENTIUS episcopus, servus servorum Dei, dilecto filio PETRO Cluniac. abbati, ejusque fratribus tam praesentibus quam futuris regulariter substituendis, in perpetuum. Ad hoc in apostolicae sedis regimine, disponente Deo, promoti sumus, ut piis votis assensum praebere, auresque nostras inclinare justis petitionibus debeamus. Quia sicut injusta poscentibus nullus est tribuendus effectus, ita legitima et justa postulantium non est differenda possessio. Eapropter, dilecti in Domino filii, vestris justis postulationibus gratum impertientes assensum, manerium de Letdecumba, quemadmodum ab illustri viro Stephano Anglorum rege, cum consuetudinibus et libertatibus illi pertinentibus, et omnibus suis appendiciis, de proprio dominio suo vobis devotionis intuitu concessum est, et scripto suo firmatum, pro centum videlicet marcis argenti quas Henricus bonae memoriae Anglorum rex, praedecessor illius, et thesauro suo annis singulis persolvendas, vobis concesserat, auctoritate apostolica vobis et per vos Cluniacensi monasterio confirmamus, et praesentis scripti pagina communimus. Si qua igitur in futurum ecclesiastica saecularisve persona, hujus nostrae confirmationis paginam sciens, etc. Ego Innocentius Catholicae Ecclesiae episcopus, subscripsi. Ego Conradus Sabinensis episcopus, subscripsi. Ego Albericus Ostiensis episcopus, subscripsi. Ego Martinus presbyter card. tit. S. Stephani, subscripsi. Ego Statius presbyter cardinalis tit. S. Sabinae, subscripsi. Ego Guido presb. card. tit. S. Chrysogoni, subscripsi. Ego Goizo presb. card. tit. S. Caeciliae, subscripsi. Ego Hubaldus presb. card. tit. SS. Joannis et Pauli subscripsi. Ego Rainerius presb. card. tit. Sanctae Priscae, subscripsi. Ego Otto diaconus card. S. Georgii ad Velum Aureum subscripsi. Ego Guido diaconus card. SS. Cosmae et Damiani, subscripsi. Ego Gerardus diac. card. S. Mariae in Dominica, subscrip Ego Octavianus diac. card. S. Nicolai in Carcere, subscripsi. Ego Petrus diac. card. S. Mariae in Porticu, subscripsi. Datum in monte Tiburtino per manum Gerardi S. R. E. presb. card. ac bibliothecarii, XIV Kal. Junii, indictione V, Incarnationis Dominicae anno 1142, pontificatus vero domni Innocentii II papae anno XIII. DXXIX. Privilegium pro Ecclesia Ragusina. (Anno 1142, Jun. 11.) FARLATUS, Illyricum sacrum, tom. VI, p. 63. INNOCENTIUS episcopus, servus servorum Dei, venerabili fratri ANDREAE Ragusii civitatis antistiti, ejusque successoribus canonice promovendis, in perpetuum. Ex commisso nobis apostolatus officio fratribus nostris tam vicinis quam longe positis, paterna nos convenit provisione consulere, etc. Itaque postulationibus tuis, debita benignitate gratum impertientes assensum, etc., quascunque parochias . . . tibi tuisque successoribus integras permanere sancimus, scilicet Zachulmiae regnum, et regnum Serviliae, Tribuniaeque regnum, civitatem quoque Catharinensem seu Rosae, Budoanensem Avarorum, Ulcinatensem atque Scodrensem, nec non Drivastensem, et Polatensem cum abbatiis, ecclesiis et parochiis earum, etc. Si qua igitur in futurum ecclesiastica saecularisve persona, hujus nostrae contitutionis paginam sciens, temere contra eam venire tentaverit, secundo tertiove commonita, si non congrue satisfecerit, potestatis honorisque sui dignitate careat, reamque se divino judicio existere de perpetrata iniquitate cognoscat, et a sacratissimo corpore ac sanguine Dei et Domini Redemptoris nostri Jesu Christi aliena fiat, atque in extremo examine districtae ultioni subjaceat. Cunctis autem eidem jura servantibus sit pax Domini nostri Jesu Christi, quatenus et hic fructum bonae actionis percipiant, et apud districtum judicem praemia aeternae pacis inveniant. Amen. Ego Innocentius Catholicae Ecclesiae episcopus subs. Ego Albitius, etc. Datum in monte Tiburtino per manum Gerardi S. Romanae Ecclesiae presbyt. cardin. ac bibliothecarii, III Idus Junii, indictione V, Incarnationis Dominicae anno 1142, pontificatus vero domni Innocentii papae II anno XIII. DXXX. Privilegium pro ecclesia S. Mariae de Stromberch. (Anno 1142, Junii 12.) LACOMBLET, Urkundenb, I, p. 233. INNOCENTIUS episcopus, servus servorum Dei, dilectis filiis WALTHERO Ecclesiae Sanctae Mariae de Stromberch praeposito, atque HERMANNO, caeterisque ipsorum fratribus, tam praesentibus quam futuris, regulariter substituendis in perpetuum. Ad hoc universalis Ecclesiae cura nobis a provisore omnium bonorum Deo commissa est, ut religiosas diligamus personas, et bene placentem Deo religionem studeamus modis omnibus propagare. Nec enim Deo gratus aliquando famulatus impenditur, nisi ex charitatis radice procedens a puritate religionis fuerit conservatus. Eapropter, dilecti in Domino filii, vestris justis postulationibus clementer annuimus, et praefatam Ecclesiam in qua divino mancipati estis obsequio, sub beati Petri et nostra protectione suscipimus, et praesentis scripti privilegio communimus; statuentes ut ordo canonicus secundum beati Augustini regulam, perpetuis ibi temporibus inviolabiliter conservetur. Praeterea quascunque possessiones, quaecunque bona eadem ecclesia impraesentiarum juste et canonice possidet, aut in futurum concessione pontificum, largitione regum vel principum, oblatione fidelium, seu aliis justis modis, Deo propitio, poterit adipisci, firma vobis, vestrisque successoribus, et illibata permaneant. Decimas quoque totius montis in quo vestra ecclesia sita est, et omnium novalium quae excolentur intra terminum, videlicet intra marcam hominum habitantium in Winthere, et caetera omnia quae ab Arnoldo Coloniensi archiepiscopo vobis rationabiliter concessa sunt, similiter confirmamus. Advocatiam vero ipsius loci nullus sibi usurpare praesumat, nisi quem fratres communi consensu, vel sanioris partis consilii, secundum Dei timorem, et ejusdem loci utilitatem, providerint eligendum. Sane laborum vestrorum quos propriis manibus aut sumptibus colitis, sive de nutrimentis vestrorum animalium nullus, omnino clericus vel laicus, decimas a vobis exigere praesumat. Sepulturam quoque ipsius loci liberam esse concedimus, ut quicunque es illic sepeliri deliberaverint, nisi forte excommunicati sint, nullus obsistat; salva tamen justitia matricis ecclesiae. Decernimus ergo ut nulli omnino hominum liceat praedictam ecclesiam temere perturbare, aut ejus possessiones auferre, vel ablatas retinere, minuere, seu quibuslibet vexationibus fatigare, sed omnia integra conserventur eorum, pro quorum gubernatione et sustentatione concessa sunt, usibus profutura; salva Coloniensis archiepiscopi canonica justitia. Si qua igitur in futurum ecclesiastica saecularisve persona, hanc nostrae constitutionis paginam sciens, contra eam temere venire tentaverit, secundo tertiove commonita, si non satisfactione congrua emendaverit, potestatis honorisque sui dignitate careat, reamque se divino judicio existere de perpetrata iniquitate cognoscat, et a sacratissimo corpore ac sanguine Dei et Domini Redemptoris nostri Jesu Christi aliena fiat, atque in extremo examine districtae ultioni subjaceat. Cunctis autem eidem loco justa servantibus sit pax Domini nostri Jesu Christi, quatenus et hic fructum bonae actionis percipiant, et apud districtum judicem praemia aeternae pacis inveniant. Amen, amen, amen. Ego Innocentius Catholicae Ecclesiae episcopus, subs. Ego Albericus Ostiensis episcopus, subs. Ego Octavianus diaconus cardinalis S. Nicolai in Carcere subs. Data in monte Tiburtino per manum Gerardi Sanctae Romanae Ecclesiae presbyteri cardinalis ac bibliothecarii, II Idus Junii, indictione V, Incarnationis Dominicae anno 1142, pontificatus vero domni Innocentii II papae anno XIII. DXXXI. Henrico Moraviensi episcopo Guidonem cardinalem legatum ad corrigendas cleri enormitates in has partes missum, recommendat, rogans ut ipsi ope et consilio assistat. (Anno 1142, Aug. 21.) BOCZEK, Cod. diplom. Morav. I, 215, ex ms. codice archivii Olomucensis, saec. XIV, sign. CCCLXXIX, ecclesiae Litoviensis saec. XV. INNOCENTIUS episcopus, servus servorum Dei, venerabili fratri HENRICO, Moraviensi episcopo, salutem et apostolicam benedictionem. Diu est quod fraternitatem tuam in exstirpandis vitiis et fovendis virtutibus valde sollicitam esse, et pro Christianae fidei religione in partibus illis propaganda te instantius laborare cognovimus. Pro magna itaque, quam de persona tua habemus fiducia, dilectum filium nostrum Guidonem diaconum cardinalem, prudentem quidem et honestum virum, quem pro enormitatibus corrigendis ad partes illas de nostro latere destinamus, dilectioni tuae attentius commendamus, rogantes, quatenus sibi diligenter assistas, et in his quae ad Christianae religionis augmentum et morum correptionem spectare cognoveris, opem et consilium praebeas. Datum Laterani XII Kalendas Septembris. DXXXII. Monasterium Arnsteinense tuendum suscipit et ejus possessiones juraque confirmat. (Anno 1142, Sept. 30.) HONTHEIM, Hist. Trevir. diplom., I, 548. INNOCENTIUS, etc., dilectis filiis GODEFRIDO abbati Arnsteinensi ejusque fratribus tam praesentibus quam futuris regulariter substituendis in perpetuum. Ad hoc universalis Ecclesiae cura nobis a provisore omnium bonorum Deo commissa est ut religiosas diligamus personas et bene placentem Deo religionem studeamus modis omnibus propagare. Nec enim Deo gratus aliquando famulatus impenditur nisi ex charitatis radice procedens, a puritate religionis fuerit conservatus. Oportet igitur omnes Christianae fidei amatores diligere, et loca venerabilia cum ipsis personis divino officio mancipatis attentius confovere, ut nullis pravorum hominum inquietentur molestiis, vel importunis angariis fatigentur. Proinde, dilecti in Domino filii, vestris justis postulationibus clementer annuimus, et Arnsteinensem B. Dei genitricis semperque Virginis Mariae, et gloriosi confessoris Christi Nicolai ecclesiam, in qua divino mancipati estis obsequio, sub B. Petri et nostra protectione suscipimus, et praesentis scripti privilegio communimus, in primis siquidem statuentes ut ordo canonicus, secundum beati Augustini regulam et institutionem fratrum Praemonstratensium, perpetuis ibi temporibus inviolabiliter conservetur. Nullus etiam fratrum post factam professionem alicujus levitatis instinctu vel districtioris religionis obtentu audeat sine abbatis totiusque congregationis permissione discedere, discedentem vero nullus abbatum vel clericorum sine communi litterarum cautione suscipiat. Praeterea quascunque possessiones, quaecunque bona, tam ex dono vel concessione illustris viri Ludovici, et Gudae uxoris suae, quam aliorum Dei fidelium inpraesentiarum juste et canonice possidetis, aut in futurum concessione pontificum, largitione regum vel principum, oblatione fidelium, seu aliis justis modis, Deo propitio, poteritis adipisci, firma vobis vestrisque successoribus in perpetuum et illibata permaneant; in quibus haec propriis duximus exprimenda vocabulis: Ecclesiam Sanctae Margaretae cum decima, ecclesiam Kirchdorff cum decima et caeteris suis pertinentiis, sicut a fratre nostro Alberone archiepiscopo Trevirensi vobis rationabiliter concessa esse dignoscitur, Clelebach cum omni possessione sua, sicut a praefato archiepiscopo vobis concessa est, Hattenhusen, Welderode, Gozenerode, Holdenruche, cum omnibus eorum pertinentiis vineas, et silvas in Neven et Bremme, cum omni jure et dominio, sicut praefatus Ludovicus vobis concessisse dignoscitur. Bubenheim cum ecclesia et omnibus possessionibus suis, Wize et Berhernhem. Sane laborum vestrorum, quos propriis manibus aut sumptibus colitis, sive de nutrimentis animalium vestrorum, nullus omnino clericus, vel laicus decimas a vobis exigere praesumat. Obeunte vero te ejusdem loci abbate, vel tuorum quolibet successorum, nullus ibi qualibet subreptione, astutia vel violentia praeponatur, sed liceat vobis communi consilio, vel parte sanioris consilii, secundum Dei timorem et beati Augustini regulam, absque ullius contradictione, abbatem eligere. Porro loci vestri advocatiam nullus invadere vel usurpare praesumat, nisi quem abbas et fratres, secundum Deum et ipsius loci utilitatem, providerint eligendum. Decernimus ergo ut nulli omnino hominum liceat praefatam Ecclesiam temere perturbare, aut ejus possessiones auferre, vel ablatas retinere, minuere, aut aliquibus vexationibus fatigare, sed omnia integra conserventur, eorum pro quorum gubernatione et sustentatione concessa sunt, usibus omnimodis profutura, salva Trevirensis archiepiscopi canonica justitia. Si qua igitur in futurum ecclesiastica saecularisve persona, hanc nostrae constitutionis paginam sciens, contra eam temere venire tentaverit, secundo tertiove commonita, si non satisfactione congrua emendaverit, potestatis honorisque sui dignitate careat, reamque se divino judicio existere de perpetrata iniquitate cognoscat, et a sacratissimo corpore et sanguine Dei et Domini Redemptoris nostri Jesu Christi aliena fiat, atque in extremo examine districtae ultioni subjaceat. Cunctis autem eidem loco justa servantibus sit pax Domini nostri Jesu Christi, quatenus et hic fructum bonae actionis percipiant, et apud districtum judicem praemia aeternae pacis inveniant. Amen. Ego Innocentius Catholicae Eccles. episcopus. Ego Conradus Sabinensis episcopus. Ego Gregorius cardinalis diaconus SS. Sergii et Bacchi. Ego Stephanus Praenestinus episcopus. Ego Otto diaconus cardinalis Sancti Georgii ad Velum Aureum. Ego Stannus presbyter cardinalis tituli S. Sabinae. Ego Guido card. presb. tituli S. Chrysogoni. Ego Rainerius presb. card. S. Priscae. Ego Guido diaconus card. SS. Cosmae et Damiani. Ego Petrus diacon. cardinalis Sanctae Marthae in Porticu. Datum Laterani per manum Gerardi sanctae Romanae Ecclesiae presb. cardinalis ac bibliothecarii, XI Kalend. Octobris, indictione quinta, Incarnationis Dominicae anno 1142, pontificatus vero domini Innocentii papae II anno XIII. DXXXIII. Ecclesiae Colbicencis protectionem suscipit possessionesque ac privilegia confirmat, petentibus Rodulfo Halberstadensi et Alberto Bambergensi episcopis. (Anno 1142, Sept. 30.) BECKMANN, Hist. v. Anhalt., I, 469. DXXXIV. Monasterii S. Mariae Varlariensis protectionem suscipit bonaque confirmat. (Anno 1142, Oct. 27.) HUGO, Annal. Praemonstrat., II, p. 651. INNOCENTIUS episcopus, servus servorum Dei, dilectis filiis ALBERTO praeposito Ecclesiae Sanctae Mariae de Varlare, ejusque fratribus, tam praesentibus quam futuris, in perpetuum. Desiderium quod ad religionis propositum et animarum salutem pertinere monstratur, animo nos decet libenti concedere, et petentium desideriis congraum impertiri suffragium. Eapropter, dilecti in Domino filii, vestris justis postulationibus clementer annuimus, et praefatam ecclesiam, in qua divino mancipati estis obsequio, sub B. Petri et nostra protectione suscipimus et praesentis scripti privilegio communimus, statuentes ut quascunque possessiones, quaecunque bona eadem ecclesia in praesentiarum juste et canonice possidet, aut in futurum concessione pontificum, largitione regum vel principum, oblatione fidelium, seu aliis justis modis, Deo propitio, poterit adipisci, firma vobis vestrisque successoribus et illibata permaneant; in quibus haec propriis duximus exprimenda vocabulis: Coesvilde, Asbecke, Lette, decimam; Lette mansum Adelheidis invariare. Obeunte vero te nunc ejusdem loci praeposito, vel tuorum quolibet successorum, nullus ibi qualibet subreptionis astutia seu insolentia praeponatur, sed liceat vobis communi consilio, vel partis consilii sanioris, secundum Dei timorem, et beati Augustini regulam, absque alicujus contradictione praepositum eligere. Porro loci vestri advocatiam nullus invadere, vel usurpare praesumat, nisi quem praepositus et fratres, secundum Deum et ipsius loci utilitatem unanimiter praeviderint eligendum. Sepulturam quoque ipsius loci liberam esse decernimus, ut quicunque se illic sepeliri deliberaverint, nisi forte excommunicati sint, nullus obsistat, salva tamen justitia matricis Ecclesiae. Sane laborum vestrorum, quos propriis manibus aut sumptibus colitis, sive de nutrimentis jumentorum vestrorum animalium, nullus omnino clericus, vel laicus decimas a vobis exigere praesumat. Decernimus ergo ut nulli omnino hominum liceat praefatam ecclesiam temere perturbare, aut ejus possessiones auferre, aut ablatas retinere, minuere, seu quibuslibet vexationibus fatigare, sed omnia integra conserventur eorum, pro quorum gubernatione et sustentatione concessa sunt, usibus omnimodis profutura, salva dioecesani episcopi canonica justitia. Si qua igitur in futurum ecclesiastica saecularisve persona, hanc nostrae constitutionis paginam sciens, contra eam temere venire tentaverit, secundo tertiove commonita, si non satisfactione congrua emendaverit, potestatis honorisque sui dignitate careat, reamque se divino judicio existere de perpetrata iniquitate cognoscat, et a sacratissimo corpore ac sanguine Dei et Domini Redemptoris nostri Jesu Christi aliena fiat, atque in extremo examine districtae ultioni subjaceat. Cunctis autem eidem loco justa servantibus sit pax Domini nostri Jesu Christi, quatenus et hic fructum bonae actionis percipiant, et apud districtum judicem praemia aeternae pacis inveniant. Amen, amen, amen. Ego Innocentius Catholicae Ecclesiae episcopus. Ego Gregorius diaconus cardinalis Sanctorum Sergii et Bacchi. Ego Stephanus Praenestinus episcopus. Ego Octavianus diaconus cardinalis Sancti Nicolai in Carcere. Datum Laterani per manum Gerardi Sanctae Romanae Ecclesiae presbyteri cardinalis ac bibliothecarii, VI Kalendas Novembris, indictione VI, Incarnationis Dominicae anno 1142, pontificatus vero domni Innocentii II anno XIII. DXXXV Monasterii SS. Sixti et Sebastiani Chiemseensis tutelam suscipit ac privilegia bonaque confirmat. (Anno 1142, Oct. 29.) Monumenta Boica, II, p. 386. INNOCENTIUS episcopus, servus servorum Dei, dilectis filiis CONONI praeposito de Chiemseensi, ejusque fratribus tam praesentibus quam futuris regulariter substituendis in perpetuum. Desiderium quod ad religionis propositum et animarum salutem pertinere monstratur, animo nos decet libenti concedere et petentium desideriis congruum impertiri suffragium. Eapropter, dilecte in Domino fili Cono praeposite, tuis justis postulationibus clementer annuimus, et beati Christi martyris Xisti et Sebastiani ecclesiam in qua divino mancipati estis obsequio, sub beati Petri et nostra protectione suscipimus et praesentis scripti privilegio communimus; in primis siquidem statuentes ut ordo canonicus secundum beati Augustini regulam perpetuis ibi temporibus inviolabiliter conservetur. Praeterea quascunque possessiones, quaecunque etiam bona inpraesentiarum juste et canonice possidetis, aut in futurum concessione pontificum, largitione regum vel principum, oblatione fidelium, seu aliis justis modis, Deo propitio, poteritis adipisci, firma vobis vestrisque successoribus et illibata permaneant. Obeunte vero te nunc ejusdem loci praeposito, vel tuorum quolibet successorum, nullus ibi qualibet subreptionis astutia vel violentia praeponatur; sed liceat vobis communi consilio vel parti consilii sanioris, secundum Dei timorem et B. Augustini regulam absque ullius contradictione, praepositum eligere. Advocatiam quoque ipsius loci nullus invadere, vel usurpare praesumat, nisi qui a praeposito et fratribus secundum Deum et ipsius ecclesiae utilitatem concorditer electus fuerit. Ad haec sepulturam ejusdem loci liberam esse concedimus, ut quicunque se illic sepeliri deliberaverint, nisi excommunicati sint, nullus obsistat, salva tamen justitia matricis ecclesiae. Decernimus ergo ut nulli omnino hominum liceat eamdem ecclesia temere perturbare, aut ejus possessiones auferre, vel ablatas retinere, minuere, seu quibuslibet modis fatigare; sed omnia integra et illibata conserventur eorum, pro quorum gubernatione et sustentatione concessa sunt, usibus omnimodis profutura. Si qua sane in futurum ecclesiastica saecularisve persona, hujus nostrae constitutionis paginam sciens, contra eam temere venire tentaverit, secundo tertiove commonita nisi reatum suum congrua satisfactione correxerit, potestatis honorisque periculum patiatur, et a sacratissimo corpore ac sanguine Dei et Domini Redemptoris nostri Jesu Christi aliena fiat, atque in extremo examine districtae subjaceat ultioni. Cunctis autem eidem loco justa servantibus sit pax Domini nostri Jesu Christi, quatenus et hic fructum bonae actionis percipiant, et apud districtum judicem praemia aeternae pacis inveniant. Amen, amen amen. Ego Innocentius Catholicae Ecclesiae episcopus. Datum Laterani per manum Gerardi sanctae Romanae Ecclesiae cardinalis presbyteri ac bibliothecarii, IV Kalendas Novembris, indictione VI, Incarnationis Dominicae anno 1142, pontificatus vero domni Innocentii II papae anno XIII. DXXXVI. Monasterii Salvatoris et S. Bonifacii Fuldensis possessiones privilegiaque, petente Alehotfo abbate, confirma (Anno 1142, Nov. 15.) DRONKE, Cod. diplom. Fuld., 391. INNOCENTIUS episcopus, servus servorum Dei, dilecto filio ALOLFO, abbati monasterii Salvatoris Domini nostri Jesu Christi et Sancti Bonifacii, siti juxta ripam fluminis quod Fulda vocatur, ejusque successoribus regulariter substituendis in perpetuum. Cum universis Dei fidelibus ex injuncto nobis a Deo apostolatus officio debitores existamus, illis tamen locis atque personis, quae ad sedem apostolicam specialius pertinere noscuntur, propensiori nos convenit charitatis studio imminere. Eapropter, dilecte in Domino fili Alolfe abbas, tuis rationabilibus postulationibus clementer annuimus et Salvatoris Domini nostri Jesu Christi monasterium, cui Deo auctore praeesse dignosceris, sanctae Romanae Ecclesiae privilegio communimus. Statuimus enim ut quascunque possessiones, quaecunque bona idem monasterium inpraesentiarum juste et legitime possidet aut in futurum concessione pontificum, largitione regum vel principum, oblatione fidelium seu aliis justis modis praestante Domino poterit adipisci, firma tibi tuisque successoribus et illibata permaneant. In quibus haec propriis nominibus duximus adnotanda: Monasterium videlicet Sancti Andreae apostoli, quod vocatur Exaiulum, situm Romae juxta ecclesiam Sanctae Dei genitricis Mariae semper virginis, quae vocatur ad Praesepe, a praedecessore nostro felicis memoriae Leone praedecessori tuo Hecberto religioso abbati respectu dilectionis donatum, cum omnibus caminatis, mansionibus, cellis, vinariis et coquina, cum vineis, hortis, diversisque pomorum generibus, cum curte et puteo, et introitu per portam majorem a via publica, et cum omnibus ad idem monasterium generaliter pertinentibus, tam intra quam extra urbem sitis, quae ei juste ac recte pertinere noscuntur. Prohibemus autem omnem cujuslibet ecclesiae sacerdotem in jam dicto vestro Fuldensi monasterio aliquam ditionem habere, vel auctoritatem praeter nostram apostolicam sedem. Specialiter vero episcopum in cujus dioecesi constat esse constructum, ita ut nisi ab abbate ipsius monasterii fuerit invitatus, nec missarum ibidem solemnia celebrare praesumat. Porro dona, oblationes ac decimas fidelium absque ullius personae contrarietate eidem monasterio perpetuo firma esse sancimus. Interdicimus etiam ne femina unquam illuc ingredi praesumat, et ne quis unquam placitum ibi habeat vel in caeteris ejus locis, nec servos nec colonos ad aliquod servitium constringat nisi cui abbas ad utilitatem suae necessitatis assensum praebuerit. Obeunte vero te nunc ejusdem loci abbate, nullus ibi qualibet subreptionis astutia seu violentia praeponatur, nisi quem fratres communi consensu aut fratrum pars consilii sanioris secundum beati Benedicti regulam elegerint. Statuimus autem ut congruis temporibus nostrae sollicitudini ecclesiasticae intimetur, qualiter religio monastica inter fratres tuo regimini commissos regulari habitu dirigatur concordiaque convenienti ecclesiastico studio mancipetur, ne forte (quod absit!) sub hujus privilegii obtentu animus gressusque rectitudinis vestrae a norma justitiae aliquo modo retorqueatur. Concedimus etiam tibi, fili charissime, praedicare verbum Dei auctoritate nostra apostolica, et ut tam tu quam successores tui ante alios abbates Galliae seu Germaniae primatum in omni loco conventuque obtineatis. Usum quoque dalmaticae et sandaliorum in missarum solemniis ex apostolicae sedis benignitate secundum quod in antecessorum nostrorum privilegiis continetur dilectioni tuae concedimus. Et ob majorem familiaritatis praerogativam, quam in sancta Romana Ecclesia nostro tempore consequi meruisti, licentiam utendi mitra et annulo tibi tuisque successoribus nihilominus impertimur. Abbas vero non nisi a nostra sede benedicatur a qua benedici debet. Et si in aliquo crimine accusatus fuerit, ejusdem tantummodo Romanae sedis judicium exsequatur. Illud insuper generaliter addendum esse dignum duximus ut quidquid auctoritate praedecessorum nostrorum, regum vel imperatorum ipsi Fuldensi coenobio certum est fuisse concessum, sit etiam nostra auctoritate apostolica per hujus scripti paginam confirmatum. Nulli ergo omnino hominum liceat, etc., ut in privilegio anni 1137, supra, usque ad aeternae pacis inveniant. Amen, amen, amen. (S. p.) Ego Innocentius Catholicae Ecclesiae episcopus (B. V.) Ego Cunradus Sabinensis episcopus. Ego Stefanus Praenestinus episcopus. Ego Guido sanctae Romanae Ecclesiae indignus sacerdos. Ego Petrus presbyter cardinalis de tit. Pastoris. Ego Thomas presbyter cardinalis tit. Vestinae. Ego Gregorius diaconus cardinalis Sanctorum Sergii et Bacchi. Ego Otto diaconus cardinalis S. Georgii ad Velum Aureum. Ego Humbaldus diaconus cardinalis Sanctae Mariae in Via Lata. Ego Octavianus diaconus cardinalis S. Nicolai in Carcere. Ego Petrus diaconus cardinalis S. Mariae in Agro. Ego Petrus diaconus cardinalis S. Mariae in Porticu. Datum Laterani per manum Gerardi sanctae Romanae Ecclesiae presbyteri cardinalis ac bibliothecarii, XVII Kal. Decembr., indictione VI, Incarnationis Dominicae anno 1142, pontificatus vero domni Innocentii II papae anno XIII. DXXXVII. I eronymo priori ecclesiae S. Frigdiani Lucensis significat eum a clericis laicisque Ecclesiae Aretinae Romam vocatis episcopum electum esse. Hortatur ut episcopatum capessat. (Anno 1142, Nov. 22.) BALUZ., Miscell., IV. 592. INNOCENTIUS episcopus, servus servorum Dei, dilecto filio I. priori S. Fridiani, salutem et apostolicam benedictionem. Aretina Ecclesia pastore viduata, quoniam sicut in talibus solet fieri, in diversas personas partium vota se diviserunt, pro electione aliquandiu laboravit, et in personam honestam et religiosam per se ipsa convenire non potuit. Et quoniam ex injuncto nobis a Deo apostolatus officio nostra interest omnium Ecclesiarum curam gerere, et omnibus paterna sollicitudine providere, ejusdem Ecclesiae, tam ex clericis quam ex lalcis, graviores et honestiores personas universitatis vice ante nostram praesentiam evocavimus, et eos per nos et fratres nostros ad unitatem et concordiam revocare curavimus. Inspirante itaque illo a quo omne bonum, et sine quo nihil boni possumus, in personam tuam, dilecte in Domino fili, convenerunt, et in nostra et in fratrum nostrorum praesentia praepositus, archidiaconus, abbates et alii clerici, consules quoque et judices qui cum eis venerant, unanimiter et concorditer te in pastorem et episcopum suum elegerunt. Ergo quoniam servus Christi utilitati proximorum non debet secretum ( sic ) ponere suum, quando ipse Patris Unigenitus, ut multis prodesset, de sinu Patris egressus est ad publicum nostrum, per praesentia tibi scripta mandamus, et mandando per obedientiam praecipimus quatenus regimen Aretinae Ecclesiae, ad quod Domino disponente vocatus es, confisus de misericordia Dei, suscipias, et non tantum tibi, sed commisso tibi a Deo populo prodesse studeas. Data Laterani X Kal. Decemb. DXXXVIII. Privilegium pro Ecclesia Bellicens (Anno 1142, Dec. 4.) Gallia Christiana vetus, II, p. 361. INNOCENTIUS episcopus, servus servorum Dei, venerabili fratri GUILLELMO Bellicensi episcopo, ejusque successoribus, canonice substituendis, in perpetuum. Piae postulatio voluntatis effectu debet prosequente compleri, ut devotionis sinceritas laudabiliter enitescat, et utilitas postulata vires indubitanter assumat. Eapropter, dilecte in Domino frater Guillelme episcope, tuis justis postulationibus clementer annuimus, Bellicensem B. Joannis Baptistae ecclesiam cui Deo auctore praeesse dignosceris, sub B. Petri et nostra protectione suscipimus, et praesentis scripti privilegio communimus. In primis siquidem statuentes ut quemadmodum a tua discretione, frater episcope, assensu potioris et sanioris partis fratrum ipsius ecclesiae, in praesentia fratrum Portensium statutum est, eadem Bellicensium ecclesia, secundum B. Augustini regulam ordinetur. nullus ibi de caetero nisi canonicus regularis substituatur, omnium quoque bonorum ipsius ecclesiae usum, et administrationes regulares habeant, exceptis tribus obedientiis, videlicet Bellicensi, Veronensi, et ea quae est apud Motam; quarum census in XXIV partes dividatur; et quisque saecularium unam ex ipsis accipiat, reliquae vero in usus regularium convertantur; decedentibus vero saecularibus, qui praedictas habent obedientias, ad administrationem regularium redeant, censum tamen consuetum communi persolvant. Obeunte vero te nunc ejusdem civitatis episcopo, nullus ibi nisi regularis ordinis episcopus eligatur. Praeterea quascunque possessiones, quaecunque bona inpraesentiarum juste et canonice possides, aut in futurum rationabilibus modis, Deo propitio, poteris adipisci, firma tibi, tuisque successoribus . . . . eidem Ecclesiae illibata permaneant, in quibus haec propriis duximus exprimenda vocabulis: jus episcopale, videlicet in ecclesiis de Ponte, in ecclesia de Dombalino, de S. Joanne, de Avelano, et de Avaut, in ecclesia de S. Benigno, de S. Albino, et villa de Bredoria, de S. Joanne de Verello, et de Oncino, et de Boschia, de Aquabella, de Lepino, de Dullino, de Aino, de S. Franco, de Palude, de S. Andrea, de Festileo, de Pressino, de Romanco, de Chimilino, de Corbelino, de Favergiis, de Sancto Symphoriano, de Avolino, de Sancto Martino, de Amonstro, de Coesino. In Lugdunensi archiepiscopatu, ecclesias de Izernore, terras ibidem, ecclesiam Genriscio, ecclesiam de Nato cum appendiciis, ecclesiam de Pulleyo. In Bisuntino archiepiscopatu, ecclesiam de Savineo, de Sarruniaco. Decernimus ergo ut nulli omnino hominum liceat praefatam ecclesiam temere perturbare, aut ejus possessiones auferre, vel ablatas retinere, minuere, aut aliquibus vexationibus fatigare, sed omnia integra conserventur eorum, pro quorum sustentatione et gubernatione concessa sunt, usibus omnimodis profutura. Si quae igitur in futurum ecclesiastica saecularisve persona, hanc nostrae constitutionis paginam sciens, contra eam temere venire tentaverit, secundo tertiove commonita, si non congrua satisfactione emendaverit, potestatis honorisque sui dignitate careat, reamque se divino judicio existere de perpetrata iniquitate cognoscat, et a sacratissimo corpore ac sanguine Dei et Domini Redemptoris nostri Jesu Christi aliena fiat, atque in extremo examine districtae ultioni subjaceat; cunctis autem eidem loco jura sua servantibus sit pax Domini nostri Jesu Christi, quatenus et hic fructum bonae actionis percipiant, et apud districtum judicem praemia aeternae pacis inveniant. Amen, amen, amen. Ego Innocentius Catholicae Ecclesiae episcopus. Ego Conradus Sabinensis episcopus, Stephanus Praenestinus episcopus, Otto diaconus cardinalis Sancti Georgii ad Velum Aureum, Aymarus Tusculanus episcopus, Guido sanctae Romanae Ecclesiae indignus sacerdos, Guido presbyter cardinalis tit. Sancti Chrysogoni, Thomas presbyter cardin. tituli, etc. Datum Laterani per manum Gerardi Romanae Ecclesiae presbyteri cardinalis ac bibliothecarii, pridie Nonas Decembris, indictione VI, Incarnationis Dominicae anno 1142, pontificatus vero domni Innocentii papae II anno XIII. DXXXIX. Arnulphum secundum praepositum Sonnebecanum ordinis S. Augustini in dioecesi Morinensi abbatiali dignitate exornat, ejusque monasterii privilegia confirmat. (Anno 1142, Dec. 5.) MIRAEI, Opp. diplom., II, p. 1163. INNOCENTIUS episcopus, servus servorum Dei, dilectis filiis, ARNULPHO Sonnebeccensi abbati, ejusque fratribus tam praesentibus quam futuris substituendis in perpetuum. Apostolicae moderaminis clementiae convenit, religiosos diligere, et eorum loca pia protectione munire, dignum namque et honestati conveniens esse cognoscitur, ut qui ad Ecclesiarum regimen assumpti sumus, eas a pravorum hominum nequitia tueamur, et apostolicae sedis patrocinio foveamus. Eapropter, dilecti in Domino filii, vestris justis postulationibus clementer annuimus, et B. Dei Genitricis semperque virginis ecclesiam in qua divino mancipati estis obsequio sub beati Petri et nostra protectione suscipimus et praesentis scripti privilegio munimus; statuentes ut quascunque possessiones, quaecunque bona eadem ecclesia in praesentiarum juste et canonice possidet, aut in futurum concessione pontificum, largitione regum vel principum, oblatione fidelium, seu aliis justis modis Deo propitio poterit adipisci, firma vobis vestrisque successoribus et illibata permaneant. Statuimus etiam ut ordo canonicus secundum B. Augustini regulam et institutionem fratrum de Aridagamantia perpetuis in temporibus inviolabiliter observetur; prohibemus quoque ut nullus post factam ibidem professionem absque abbatis totiusque congregationis permissione ex eodem claustro discedere audeat; discedentem vero absque communi litterarum cautione nullus suscipiat. Obeunte vero te nunc ejusdem loci abbate, vel tuorum quolibet successorum, nullus ibi qualibet subreptionis astutia seu violentia praeponatur, nisi quem fratres communi vel sanioris partis assensu, secundum Deum provideant eligendum. Decernimus ut nulli omnino hominum liceat praefatam Ecclesiam temere perturbare, aut ejus possessiones auferre, vel ablatas retinere, minuere, aut aliquibus vexationibus fatigare, sed omnia integra conserventur eorum, pro quorum gubernatione et sustentatione concessa sunt, usibus omnimodis profutura, salva dioecesani episcopi canonica justitia. Si qua igitur in futurum ecclesiastica saecularisve persona, hanc nostrae constitutionis paginam sciens, contra eam temere venire tentaverit, secundo tertiove commonita, si non satisfactione congrua emendaverit, potestatis honorisque sui dignitate careat, reamque se divino judicio existere de perpetrata iniquitate cognoscat, et a sacratissimo corpore et sanguine Dei et Domini Redemptoris nostri Jesu Christi aliena fiat, atque in extremo examine districtae ultioni subjaceat. Cunctis autem eidem loco justa servantibus sit pax Domini nostri Jesu Christi, quatenus et hic fructum bonae actionis percipiant, et apud districtum judicem praemia aeternae pacis inveniant. Amen. Datum Laterani per manum Gerardi S. Romanae Ecclesiae presbyteri cardinalis et bibliothecarii, Nonis Decembris, indictione VI, Incarnationis Dominicae anno 1142, pontificatus vero domni Innocentii II papae anno decimo tertio. DXL. Privilegium pro monasterio Rotensi. (Anno 1142, Dec. 6.) Monumenta Boica, II, p. 356. INNOCENTIUS episcopus, servus servorum Dei, dilectis filiis BERTRICO abbati Rotensis monasterii, ejusque fratribus tam praesentibus quam futuris regularem vitam professis in perpetuum. Religiosis desideriis dignum est facilem praebere consensum, ut fidelis devotio celerem sortiatur effectum. Eapropter, dilecti in Domino filii, vestris justis postulationibus clementer annuimus, et praefatum Sanctorum Marini et Aniani monasterium, in quo divino mancipati estis obsequio, sub beati Petri et nostra protectione suscipimus, et praesentis scripti privilegio communimus: statuentes ut quascunque possessiones, quaecunque bona idem monasterium inpraesentiarum juste et canonice possidet, aut in futurum concessione pontificum, largitione regum vel principum, oblatione fidelium, seu aliis justis modis, Deo propitio, poterit adipisci, firma vobis vestrisque successoribus et illibata permaneant. Sancimus etiam ut ordo monasticus secundum beati Benedicti Regulam perpetuis ibi temporibus inviolabiliter conservetur, atque nulli fratrum post factam professionem proprium quid habere liceat, sed in abbatis sui obedientia cum omni humilitate permaneant. Laborum quoque vestrorum quos propriis manibus, aut sumptibus colitis, sive de nutrimentis vestrorum animalium, nullus omnino clericus, vel laicus decimas a vobis exigere praesumat. Obeunte vero te, nunc ejusdem loci abbate vestrorum quolibet successorum, nullus ibi qualibet subreptionis astutia seu violentia praeponatur, sed liceat vobis communi consilio et parti consilii sanioris, secundum Dei timorem et beati Benedicti Regulam absque ullius contradictione abbatem eligere. Porro loci vestri advocatiam nullus invadere vel usurpare praesumat, nisi quem abbas et fratres secundum Deum et utilitatem ipsius monasterii ibi providerint eligendum. Decernimus ergo ut nulli hominum liceat praefatum monasterium temere perturbare, aut ejus possessiones auferre, vel ablatas retinere, minuere, vel quibuslibet vexationibus fatigare, sed omnia integra conserventur eorum, pro quorum gubernatione et sustentatione concessa sunt, usibus omnimodis profutura. Ad indicium autem hujus a sede apostolica perceptae protectionis, bizantium aureum nobis nostrisque successoribus annualiter persolvetis. Si qua igitur in futurum ecclesiastica saecularisve persona, hanc nostrae constitutionis paginam sciens, contra eam temere venire tentaverit, secundo tertiove commonita, si non satisfactione congrua emendaverit, potestatis honorisque sui dignitate careat, reamque se divino judicio existere de perpetrata iniquitate cognoscat, et a sacratissimo corpore ac sanguine Jesu Christi aliena fiat, atque in extremo examine districtae ultioni subjaceat. Cunctis autem eidem loco sua juste servantibus sit pax Domini nostri Jesu Christi, quatenus et hic fructum bonae actionis percipiant, et apud districtum judicem praemia aeternae pacis inveniant.Ego Boethius presb. card. tit. Sancti Clementis Ego Innocentius Catholicae Ecclesiae episcopus ss. Ego Stephanus Praenestinus episcopus subscripsi. Ego Guido S. Romanae Ecclesiae indignus sacerdos ss. ss. Ego Hubaldus diac. card. S. Mariae in Via Lata ss. Ego Octavianus diac. card. S. Nicolai in Carcere ss. Ego Guido presbyter card. tit. S. Chrysogoni ss. Ego Petrus diaconus card. S. Mariae in Porticu ss. Datum Laterani per manum Gerardi S. Romanae Ecclesiae presbyteri card. et bibliothecarii, VIII Idus Decembris, indictione VI, Incarnationis Dominicae anno 1142; pontificatus vero domni Innocentii papae II anno XIII. DXLI. Ad Cunradum archiepiscopum Salzburgensem.--Tutelam monasterii Rotensis contra Henricum comitem de Lechsgemunde committit. (Anno 1142, Dec. 6.) Monumenta Boica, I, p. 358. INNOCENTIUS episcopus, servus servorum Dei, venerabili fratri C UNRADO Salzburgensi archiepiscopo, salutem et apostolicam benedictionem. Dilectus filius noster Berticus abbas Rotensis ad nostram praesentiam veniens graviter questus est, quod Henricus comes de Lechismunde possessiones sui monasterii injuste occupaverit, et privilegium sedis apostolicae, postposita omnipotentis Dei reverentia, suo monasterio violenter abstulerit. Quod quam grave sit, quantaque animadversione plectendum, fraternitati tuae incognitum esse non credimus: quocirca per praesentia tibi scripta mandamus, et mandando praecipimus quatenus eumdem comitem privilegium et possessiones ejusdem monasterii reddere praefato abbati, aut in tua praesentia justitiam facere districte commoneas. Quod si intra 40 dies post tuam commonitionem adimplere contempserit, canonica eum censura coerceas. Datum Laterani VIII Idus Decembris. DXLII. Monasterii S. Michaelis Lunaelacensis protectionem suscipit. (Anno 1142, Dec. 8.) PEZ, Thes. Anecdot., VI, I, 335, ex autographo. INNOCENTIUS episcopus, servus servorum Dei, dilectis filiis CUONRADO, Lunelacensi abbati, ejusque confratribus, tam praesentibus quam futuris, regularibus substituendis, in perpetuam rei memoriam. Desiderium, quod ad religionis propositum et animarum salutem pertinere monstratur, animo nos decet libenti concedere, et petentium desideriis congruum impertiri suffragium. Eapropter, dilecti in Domino filii, vestris justis postulationibus clementer annuimus, et B. Michaelis archangeli monasterium, in quo divino mancipati estis obsequio, sub B. Petri et nostra protectione suscipimus, et praesentis scripti privilegio communimus, statuentes ut quascunque possessiones, quaecunque bona idem monasterium inpraesentiarum juste et canonice possidet, aut in futurum concessione pontificum, largitione regum vel principum, oblatione fidelium, seu aliis justis modis, Deo propitio, poterit adipisci, firma vobis vestrisque successoribus et illibata permaneant. In quibus haec propriis duximus exprimenda vocabulis: ecclesiam Mansee, ecclesiam Steinenkirchen, ecclesiam Wisilburg, ecclesiam Schonau, ecclesiam Straswalchen, ecclesiam Absdorff, praedium, quod Counradus de Irembrechtingen, et uxor ejus Mechtildis eidem monasterio contulerunt, videlicet Irembrechtingen, et apud Tettingen curiam unam, et apud Rattveld mansum unum et apud Liugane mansum dimidium . . . . ad ipsum praedium pertinentibus . . curtem, quam Engelmarus et soror ejus Benedicta apud Direnek vobis dederunt.. . . fili Cuonrade abbas, apud Cremisse emisti. Obeunte vero te nunc ejusdem loci abbate, vel tuorum quolibet successorum, nullus ibi qualibet subreptionis astutia vel violentia praeponatur, nisi quem fratres, communi vel sanioris partis consilio et assensu, secundum Deum et B. Benedicti Regulam, providerint eligendum. Decernimus ergo ut nulli omnino hominum liceat praefatum monasterium temere perturbare, aut ejus possessiones auferre, vel ablatas retinere, minuere, aut aliquibus vexationibus fatigare: sed omnia integra conserventur, eorum, pro quorum gubernatione et sustentatione concessa sunt, usibus omnimodis profutura, salvo jure, dioecesani episcopi canonica reverentia. Si qua igitur in futurum ecclesiastica saecularisve persona, hanc nostrae constitutionis paginam sciens, contra eam temere venire tentaverit, secundo tertiove commonita, si non satisfactione congrua emendaverit, potestatis honorisque sui dignitate careat, reamque se divino judicio existere de perpetrata iniquitate cognoscat, et a sanctissimo corpore ac sanguine Dei et Domini Redemptoris nostri Jesu Christi aliena fiat, atque in extremo examine districtae ultioni subjaceat. Cunctis autem eidem loco justa servantibus sit pax Domini nostri Jesu Christi, quatenus et hic fructum bonae actionis percipiant, et apud districtum judicem praemia aeternae pacis inveniant. Amen, amen, amen. Ego Innocentius Catholicae Ecclesiae episcopus. Ego Stephanus Praenestinus episcopus. Ego Otto, diaconus cardinalis S. Gregorii ad Velum Aureum. Ego Octavianus, diaconus cardinalis S. Nicolai in Carcere. Ego Thomas presbyter cardinalis tit. Vestinae. Datum Laterani per manus Gerardi, sanctae Romanae Ecclesiae presbyteri cardinalis ac bibliothecarii, VI Idus Decembris, indictione VI, Incarnationis Dominicae anno 1142, pontificatus vero domini Innocentii II PP. anno XIII. DXLIII. Abbatiam Parcensem, ordinis Praemonstratensis, apostolica confirmatione ac protectione donat. (Anno 1142, Dec. 17.) HUGO, Annal. Praemonstr., II, Pr., p. 310. INNOCENTIUS episcopus, servus servorum Dei, dilectis filiis PHILIPPO abbati de Parcho, ejusque fratribus tam praesentibus quam futuris, regulariter substituendis, in perpetuam memoriam. Desiderium quod ad religionis propositum attinet, et ad animarum salutem pertinere monstratur, animo nos decet lubenti concedere, et petentium desideriis, congruum impertiri suffragium. Eapropter, dilecti in Domino filii, vestris justis postulationibus clementer annuimus, et Parchensem Ecclesiam, in qua divino mancipati estis obsequio, sub beati Petri et nostra protectione suscipimus, et praesentis scripti privilegio communimus; statuentes ut quascunque possessiones, quaecunque bona eadem ecclesia juste et canonice inpraesentiarum possidet, aut in futurum concessione pontificum, largitione regum vel principum, oblatione fidelium, seu aliis justis modis, Deo propitio poterit adipisci, firma vobis vestrisque successoribus et illibata permaneant. Statuimus etiam ut ordo canonicus secundum beati Augustini regulam et fratrum Praemonstratensium institutionem, in ipsa ecclesia, futuris temporibus inviolabiliter conservetur. Nulli quoque fratrum post factam professionem, absque abbatis totiusque congregationis permissione ex eodem claustro discedere liceat; discedentem vero, absque communi litterarum cautione, nullus suscipiat. Sepulturam quoque ipsius loci liberam esse concedimus, ut quicunque se illic sepeliri delibera verint, nisi forte excommunicati fuerint, nullus obsistat, salva tamen justitia matricis ecclesiae. Decernimus ergo ut nulli omnino hominum liceat praefatam ecclesiam temere perturbare, aut ejus possessiones auferre, vel ablatas retinere, minuere, seu quibuslibet vexationibus fatigare: sed omnia integra conserventur eorum, pro quorum gubernatione et sustentatione concessa sunt, usibus omnimodis profutura salva dioecesani episcopi canonica justitia. Si qua igitur in futurum ecclesiastica saecularisve persona, hujus nostrae constitutionis paginam sciens, contra eam temere venire tentaverit, secundo tertiove commonita, si non satisfactione congrua se emendaverit, potestatis honorisque sui dignitate careat, reamque se divino judicio existere de perpetrata iniquitate cognoscat, et a sacratissimo corpore et sanguine Dei et Domini nostri Jesu Christi aliena fiat, atque in extremo examine districtae ultioni subjaceat. Cunctis autem eidem loco jura sua servantibus sit pax Domini nostri Jesu Christi; et hic fructum bonae actionis percipiant ut apud districtum judicem praemia aeternae pacis inveniant. Amen. Ego Innocentius Catholicae Ecclesiae episcopus. Ego Conradus Sabinensis episcopus. Ego Gregorius diaconus Sanctorum Sergii et Bacchi. Ego Stephanus Praenestimus episcopus Ego Igmarus Tusculanus episcopus. Ego Guido S. Romanae Ecclesiae indignus sacerdos. Ego Guido presbyt. cardinal. S. Chrysogoni. Ego Goizo presbyter cardinalis tituli S. Caeciliae. Ego Thomas presbyter cardinalis tit. Vestinae. Datum et latum per manus Gerardi sanctae Romanae Ecclesiae presbyteri cardinalis et bibliothecarii, XVI Kalendas Jan., indict. VI, Incarnationis Dominicae anno 1142, pontificatus vero domni Innocentii II papae anno XII. DXLIV. Donationes Ecclesiae Cameracensi factas apostolica auctoritate confirmat. Privilegium pro Ecclesia Cameracenci. (Anno 1142, Dec. 21.) MIRAEI, Opp. diplom., II, p. 1163. INNOCENTIUS episcopus, servus servorum Dei, venerabili fratri NICOLAO Cameracensi episcopo ejusque successoribus canonice substituendis, in perpetuum. Piae postulatio voluntatis debet effectu prosequente compleri ut devotionis sinceritas laudabiliter enitescat, et utilitas postulata vires indubitanter assumat. Eapropter, dilecte in Christo frater Nicolai episcope, petitioni tuae paterna benignitate gratum impertientes assensum tibi tuisque successoribus in perpetuum confirmamus, quaecunque liberalitate principum et oblatione fidelium, inpraesentiarum juste et canonice possides, vel in futurum rationabilibus modis, Deo propitio, poteris adipisci. In quibus haec propriis duximus exprimenda vocabulis, videlicet: justitiam civitatis, monetam, teloneum, districtum, molendina de Salis, molendinum ad portam aquarum, cambas et mansionarios: omnes pares et casatos; castellum cum casulis suis. Extra civitatem, terras arabiles, prata, piscarias, puerorum villam, cum terris sibi appendentibus, cum molendino et vivario; Santollum cum appendiciis suis, districtum de Raillencourt et de Bantineiis, Tunium et Dalencourt; Strunium cum terris suis, et cum silvis, pratis, aquis, molendinis et cum districtu et vivario de Navia, silvam de Nereio; Saultoit cum terris suis, pratis, aquis, molendinis et cum duabus partibus decimae; novum castellum, cum justitia, moneta, teloneo, districtu, peagio, furnis, cambis, molendinis, aquis, pratis et silvis et terris arabilibus. Ors cum appendiciis et familia Ranseries, Saulce cum Serires, Wantineies partem de Combles; capellam in pago Bracbatensi; Melin cum ecclesia et altari, caeterisque appendiciis suis et familia. In pago Suessionensi Tevine cum familia sua. In pago Boloniensi Villax seu Vilra, scilicet cum familia; item macellum infra eamdem civitatem Cameracensem. Decernimus ergo ut nulli omnine hominum liceat vos deinceps temere perturbare, aut vestras possessiones auferre, vel ablatas retinere, seu temerariis vexationibus fatigare, sed omnia integra conserventur tam vestris quam clericorum et pauperum usibus profutura. Si quae igitur in futurum ecclesiastica saecularisve persona, hanc nostrae constitutionis paginam sciens, contra eam temere venire tentaverit, potestatis honorisque sui dignitate careat, reamque se divino judicio existere de perpetrata iniquitate cognoscat, et a sacratissimo corpore et sanguine Dei et Domini Redemptoris nostri Jesu Christi aliena fiat, atque in extremo districtae ultioni subjaceat. Cunctis autem eidem loco justa servantibus sit pax Domini nostri Jesu Christi, quatenus et hic fructum bonae actionis percipiant, et apud districtum judicem praemia aeternae pacis inveniant. Amen, amen, amen. Ego Octavianus diaconus cardinalis Sancti Nicolai Ego Innocentius Catholicae Ecclesiae episcopus. Ego Conradus Sabinensis episcopus. Ego Gregorius diac. card. SS. Sergii et Bacchi. Ego Guido S. Romanae Ecclesiae indignus sacerdos. Ego Stephanus Praenestinus episcopus. Ego Otto diac. cardinal. S. Georgii ad Velum Aureum. Ego Guido presbyter et cardinalis S. Chrysogoni. in Carcere. Ego Go. presbyt. card. S. Caeciliae. Datum Laterani per manum Gerardi S. Romanae Ecclesiae presbyteri cadinalis ac bibliothecarii, XII Kal. Januarii, indictione sexta, Incarnationis Dominicae anno 1142; pontificatus vero domni Innocentii II papae anno decimo tertio. DXLV. Privilegium pro monasterio Rupensi. (Anno 1142, Dec. 23.) Gall. Christ., XII, Instrum. 113. INNOCENTIUS episcopus, servus servorum Dei, dilectis filiis GAUFRIDO abbati monasterii de Rupibus, ejusque fratribus tam praesentibus quam futuris regulariter substituendis in PP. M. Purae mentis religio indissolubili divini amoris glutino confirmata, vultum clementissimi creatoris ut terrena coelestibus jungantur, ut una superis socientur mundis orationibus, incessanter profusius inclinat. Quia igitur fratres jam dicti monasterii a cura saeculari liberos et divinis servitiis mancipatos, pie vivere ac religiose cognovimus, idcirco, in Domino dilecte fili Gaufride abbas, tuis justis petitionibus ducimus annuendum. Statuimus itaque ut quaecunque possessiones aut bona ad eumdem locum inpraesentiarum juste et canonice pertinere noscuntur, aut in futurum, concessione pontificum, liberalitate regum vel principum, oblatione fidelium, seu aliis justis modis, auxiliante Domino, ei deferri contigerit, firma tibi tuisque successoribus et illibata permaneant. Et quoniam ubi spiritus Domini, ibi libertas: ut liberius divinis famulatibus valeatis insistere, et purgata mentis acie, contemplationi vacare; prohibemus ne aliquis archiepiscopus, aut episcopus in te vel successores tuos, seu aliquem abbatem Pontiniacensis ordinis, indebitis vocationibus fatigare, vel contra regulam inquietare praesumat. Porro conversos viros qui monachi non sunt, post professionem factam in vestris coenobiis, nullus archiepiscoporum vel abbatum sine vestra grata licentia suscipere, aut susceptum retiner praesumat. Verum quoniam sicut, beato Gregorio Augustinum Anglorum episcopum instruente, didicimus communi vita viventibus jam de faciendis portionibus, vel exhibenda hospitalitate et adimplenda misericordia nobis quid erit dicendum, cum omne quod superest, in causis piis ac religiosis erogandum est, Domino magistro omnium dicente: Quod superest, date eleemosynam, et ecce omnia munda sunt vobis; statuimus ut de laboribus quos vos, et totius vestrae congregationis fratres propriis manibus et sumptibus colitis, et de animalibus vestris a vobis decimas expetere vel recipere nemo praesumat. Nulli ergo hominum liceat vestrum monasterium temere perturbare, aut ejus possessiones auferre, vel ablatas minuere, aut aliquibus molestiis fatigare: sed omnia integra conserventur, vestris et aliorum pauperum Christi usibus profutura. Si qua igitur in posterum ecclesiastica saecularisve persona, hanc nostrae constitutionis paginam sciens, contra eam temere venire tentaverit, et secundo tertiove commonita, si non satisfactione congrua emendaverit, potestatis honorisque periculum patiatur, et a sacratissimo corpore et sanguine Domini nostri Jesu Christi aliena fiat, atque in extremo, examine districtae ultioni subjaceat. Conservantibus vero eidem loco quae sua sunt sit pax Domini nostri Jesu Christi, quatenus et hic fructum bonae actionis percipiant, et apud districtum judicem praemia aeternae pacis inveniant. Amen, amen. Ego Innocentius Catholicae Ecclesiae episcopus ss. Ego Concordus episcopus Sabinensis ss. Ego Albicus Ostiensis episcopus ss. Ego Stephanus Praenestinus episcopus ss. Ego Stephanus Tusculanus episcopus ss. Ego Guido sanctae Romanae Ecclesiae indignus sacerdos ss. Ego Guido presbyter cardinalis tituli S. Grisogoni ss. Ego Gregorius diaconus cardinalis SS. Sergii et Bacchi ss. Ego Otto diaconus cardinalis Sancti Georgii ad Velum Trecens. ss. Datum Laterani per manum Gerardi S. Romanae Ecclesiae presbyteri cardinalis ac bibliothecarii, decimo Kal. Januarii, indictione VI, Incarnationis Dominicae millesimo centesimo quadragesimo secundo, pontificatus vero domni Innocentii II PP. anno XIII. DXLVI. Monasterii Pontiniacensis possessiones et privilegia confirmat. (Anno 1142, Dec. 23.) MARTENE, Thesaurus Anecdot., III, 1228. INNOCENTIUS episcopus, servus servorum Dei, GUCHARDO dilecto filio Pontiniacensi abbati ejusque successoribus regulariter substituendis in perpetuum. Habitantes in domo Dei in sinceritate charitatis unanimes conservant unitatem spiritus in vinculo pacis. Purae namque mentis religio indissolubili divini amoris glutino confirmata, multum elementissimi Creatoris, ut terrena coelestibus conjungantur, et ima superis socientur, mundis orationibus incessanter profusius inclinat. Quia igitur, fratres Pontiniacensis monasterii a cura saeculari liberos et divinis obsequiis mancipatos, pie vivere ac religiose cognovimus, idcirco in Domino dilecte fili Guicharde abbas, tuis justis petitionibus duximus annuendum. Statuimus itaque ut quaecunque possessiones aut bona quae ad eumdem locum inpraesentiarum juste et canonice pertinere noscuntur, aut in futurum concessione pontificum, liberalitate regum vel principum, oblatione fidelium, seu aliis justis modis, auxiliante Domino, ei conferri contigerit, firma tibi tuisque successoribus et illibata permaneant. Confirmamus etiam vobis usuariam per totam silvam quae dicitur Otta, quemadmodum animalibus, domibus, omnibusque necessariis vestris ab Henrico Senonensi archiepiscopo, et Attone Trecensi episcopo vobis rationabiliter concessa est, et eorum scriptis conservata. Et quoniam ubi Spiritus Domini, ibi libertas, ut liberius divinis famulatibus valeatis insistere, et purgata mentis acie contemplationi vacare, prohibemus ne aliquis archiepiscopus aut episcopus te, vel successores tuos, seu aliquem abbatem Pontiniacensis ordinis, indebitis vexationibus fatigare, vel contra regulam inquietare praesumat. Porro conversos vestros, qui monachi non sunt, post professionem factam in vestris coenobiis nullus archiepiscoporum vel abbatum sine vestra grata licentia suscipere aut susceptos retinere praesumat. Verum quoniam sicut B. Gregorio Augustinum Angelorum episcopum instituente didicimus, communi vita viventibus jam de faciendis portionibus, vel exhibenda hospitalitate et adimplenda misericordia, nobis quid erit dicendum, cum omne quod superest in causis piis ac religiosis erogandum est, Domino magistro omnium dicente: Quod superest, date eleemosynam, et ecce omnia munda sunt vobis? (Luc. XI.) Statuimus ut de laboribus, quos vos et totius vestrae congregationis fratres propriis manibus et sumptibus colitis, et de animalibus vestris a vobis decimas expetere vel recipere nemo praesumat. Nulli ergo hominum liceat vestrum monasterium temere perturbare, aut ejus possessiones auferre, vel ablatas retinere, minuere, vel aliquibus molestiis fatigare, sed omnia integre conserventur vestris et aliorum pauperum Christi usibus profutura. Si qua igitur in posterum ecclesiastica saecularisve persona, hanc nostrae constitutionis paginam sciens, contra eam temere venire tentaverit, secundo tertiove commonita, si non satisfactione congrua emendaverit, potestatis honorisque periculum patiatur, et a sacratissimo corpore et sanguine Domini nostri Jesu Christi aliena fiat, atque in extremo examine districtae ultioni subjaceat. Conservantibus vero eidem loco quae sua sunt sit pax Domini nostri Jesu Christi, quatenus et hic bonae actionis fructum percipiant, et apud districtum judicem praemia aeternae pacis inveniant. Amen. S. PETRUS. S. PAULUS. Locus monagrammatis: INNOCENTIUS PAPA II. ADJUVA NOS, DEUS SALUTARIS NOSTER Ego Otto diaconus cardinalis S. Georgii ad Velum Ego Innocentius Catholicae Ecclesiae episcopus ss. Ego Conradus Sabinensis episcopus ss. Ego Albericus Ostiensis episcopus ss. Ego Stephanus Praenestinus episcopus ss. Ego Igmarus Tusculanus episcopus ss. Ego Guido sanctae Romanae Ecclesiae indignus sacerdos ss. Ego Guido presbyter cardinalis tituli S. Chrysogoni ss. Ego Gregorius diaconus cardinalis SS. Sergii et Bacchi ss. Aureum ss. Datum Laterani per manum Gerardi sanctae Romanae Ecclesiae presbyteri cardinalis X Kal. Januarii, indictione VI, Incarnationis Dominicae anno 1142, pontificatus vero domni Innocentii II papae anno XIII. DXLVII. Clero populoque Atrebatensi significat Alvisum episcopum culpam apud sese diluisse. (Anno 1142, Dec. 27.) BALUZ., Miscell., II, 164. INNOCENTIUS episcopus, servus servorum Dei, dilectis filiis clero et populo Atrebatensi, salutem et apostolicam benedictionem. Venientem ad nos venerabilem fratrem nostrum Alvisum episcopum vestrum, et super quibusdam sinistris quae de ipso nobis nuntiata fuerant se excusantem, tam pro antiqua familiaritate, religione quoque et honestate ipsius quam multorum religiosorum precibus debita benignitate suscepimus, et gratiam nostram ei reddidimus. Ipsum itaque cum gratia sedis apostolicae et litterarum nostrarum prosecutione ad sedem propriam remittentes, universitatem vestram monemus quatenus ipsum benigne recipiatis, diligatis et honoretis, eique tanquam Patri et animarum vestrarum episcopo debitam obedientiam et reverentiam absque ulla contradictione humiliter exhibeatis. Datum Laterani VI Kal. Januarii. DXLVIII. Bulla in gratiam Hugonis episcopi Antissiodorensis. (Anno 1142, Dec. 30.) Gall. Christ., XII, Instrum. p. 112. INNOCENTIUS episcopus, servus servorum Dei, venerabili fratri HUGONI Antissiodorensi episcopo ejusque successoribus canonice substituendis in perpetuum. Ex injuncto a Deo nobis apostolatus officio fratribus nostris tam vicinis quam longe positis paterna nos convenit provisione consulere, et ecclesiis in quibus Domino militare noscuntur, suam justitiam conservare, ut quemadmodum patres vocamur in nomine, ita nihilominus comprobemur in opere. Eapropter, venerabilis frater Hugo episcope, tuis justis precibus clementer annuimus, et benedictionem abbatis S. Germani et ipsius debitam obedientiam et reverentiam, in aliis quoque ecclesiis episcopatui Antissiodorensi pertinentibus, jus episcopale tibi tuisque successoribus concedimus, et apostolica auctoritate confirmamus, sicut ecclesia tua hactenus habuisse cognoscitur: prohibemus quoque ne aliqua saecularis persona clericos in episcopatu tuo pro quolibet crimine judicandi vel puniendi habeat potestatem. Si qua igitur ecclesiastica saecularisve persona, contra hanc nostrae constitutionis paginam sciens venire temere tentaverit; secundo tertiove commonita, si non satisfactione congrua emendaverit, potestatis honorisque sui dignitate careat, reamque se divino judicio existere de perpetrata iniquitate cognoscat, et a sacratissimo corpore et sanguine Domini nostri Jesu Christi aliena fiat, et in extremo examine districtae ultioni subjaceat. Cunctis autem eidem loco justa servantibus sit pax Domini nostri Jesu Christi, quatenus et hic bonae actionis fructum percipiant, et apud districtum judicem praemia aeternae pacis inveniant. Amen, amen, amen.Ego Thomas presbyter cardinalis tituli Vestinae Ego Innocentius Catholicae Ecclesiae episcopus ss. Ego Otto diaconus cardinalis Sancti Georgii ad Velum Aureum ss. Ego Petrus diaconus cardinalis S. Mariae in Acquiro ss. Ego Petrus cardinalis S. Mariae in Porticu ss. Ego Stephanus Praenestinus episcopus ss. ss. Ego Hubaldus presbyter cardinalis tit. S. Praxedis ss. Datum Laterani per manum Geraldi S. Romanae Ecclesiae presbyteri cardinalis ac bibliothecarii, III Kal. Januarii, anno 1142, pontificatus vero Innocentii II papae anno XIII. DXLIX. Ad Henricum Wintoniensem episcopum et apostolicae sedis legatum in Anglia, et Robertum episcopum Herefordensem. (Anno 1142.) Rer. Anglic. Script. Chron. W. Thorn. II, p. 1802. INNOCENTIUS episcopus, servus servorum Dei, etc. Sicut nosse potest fraternitas vestra, occasione l. s. et VII d. quos monachi Sancti Augustini Cantuariensi archiepiscopo annis singulis persolvere consueverunt, inter ipsos controversia diutius agitata est; iidem namque monachi audito interdicto venerabilis fratris nostri Alberici Ostiensis episcopi apostolicae sedis legati, ut pro chrismate et oleo et aliis ecclesiasticis sacramentis pretium non daretur, eosdem denarios praefato archiepiscopo solvere renuerunt, asserentes ipsos denarios pro chrismate et oleo diutius non persolvisse: unde ab archiepiscopo, sicut ipsi nobis postea conquesti sunt, plurima damna et injuriae eis illata sunt; pro quibus ad nostram praesentiam evocatus, cum pro guerris et tribulationibus illius terrae venire non posset, praefixum ei terminum prolongavimus, et ut praeteritis beati Martini Octavis per se aut per nuntios suos eisdem monachis in praesentia nostra responderet, praecipiendo mandavimus. Tandem utraque parte ante nos praesentata, cum monachi de injuriis et damnis querimoniam suam innovarent, nuntii archiepiscopi dixerunt se querimoniis eorum minime debere respondere, nisi primum denarii restituerentur, quibus Cantuariensem ecclesiam sine judicio spoliatam esse conquerebantur. Monachi vero econtra respondebant denarios illos non esse restituendos, eo quod a legato nostro, sicut praedictum est, interdictum fuerat ne pro chrismate et oleo denarii darentur; et testes super hoc producebant. Praeterea dicebant, quod et verum est, a nobis prohibitum esse, ne denarii illi pro chrismate et oleo darentur. Insuper ad hoc comprobandum monachi in argumentum adducebant, quod eadem die super eamdem mensam chrisma et oleum dabantur, et denarii persolvebantur, ita etiam quod si denarii non solverentur, chrisma et oleum denegabantur. Legati vero archiepiscopi hoc negantes, eosdem denarios pro censu et honesta causa datos esse, et id multis idoneis testibus in Anglia se probaturos affirmabant. Et iterum praefati monachi adversus eumdem archiepiscopum conquerebantur, quod tam ipse quam homines sui multas et graves injurias eis intulerant, et multa de jure monasterii sui injuste detinebant. Quae fere omnia legati archiepiscopi denegabant. Quibus omnibus diligenter auditis, quoniam principales personae absentes erant, et in partibus illis super his omnibus plenior potest haberi notitia, habito fratrum nostrorum consilio, dignum duximus causam ipsam vestrae discretioni committere terminandam. Mandamus itaque vobis quatenus congruis loco et tempore utramque partem ante vestram praesentiam evocetis, ut auditis hinc inde rationibus et diligenter inquisitis, praestante Domino, fine debito terminetis. Dat. Laterani, etc. |
in Psalmum VIII |
Quaestio 9 Prooemium. Iª-IIae q. 9 pr. Deinde considerandum est de motivo voluntatis. Et circa hoc quaeruntur sex. Primo, utrum voluntas moveatur ab intellectu. Secundo, utrum moveatur ab appetitu sensitivo. Tertio, utrum voluntas moveat seipsam. Quarto, utrum moveatur ab aliquo exteriori principio. Quinto, utrum moveatur a corpore caelesti. Sexto, utrum voluntas moveatur a solo Deo, sicut ab exteriori principio. Articulus 1. Iª-IIae q. 9 a. 1 arg. 1 Ad primum sic proceditur. Videtur quod voluntas non moveatur ab intellectu. Dicit enim Augustinus, super illud Psalmi, concupivit anima mea desiderare iustificationes tuas, praevolat intellectus, sequitur tardus aut nullus affectus, scimus bonum, nec delectat agere. Hoc autem non esset, si voluntas ab intellectu moveretur, quia motus mobilis sequitur motionem moventis. Ergo intellectus non movet voluntatem. Iª-IIae q. 9 a. 1 arg. 2 Praeterea, intellectus se habet ad voluntatem ut demonstrans appetibile, sicut imaginatio demonstrat appetibile appetitui sensitivo. Sed imaginatio demonstrans appetibile non movet appetitum sensitivum, immo quandoque ita nos habemus ad ea quae imaginamur, sicut ad ea quae in pictura nobis ostenduntur, ex quibus non movemur, ut dicitur in libro de anima. Ergo neque etiam intellectus movet voluntatem. Iª-IIae q. 9 a. 1 arg. 3 Praeterea, idem respectu eiusdem non est movens et motum. Sed voluntas movet intellectum, intelligimus enim quando volumus. Ergo intellectus non movet voluntatem. Iª-IIae q. 9 a. 1 s. c. Sed contra est quod philosophus dicit, in III de anima, quod appetibile intellectum est movens non motum, voluntas autem est movens motum. Iª-IIae q. 9 a. 1 co. Respondeo dicendum quod intantum aliquid indiget moveri ab aliquo, inquantum est in potentia ad plura, oportet enim ut id quod est in potentia, reducatur in actum per aliquid quod est actu; et hoc est movere. Dupliciter autem aliqua vis animae invenitur esse in potentia ad diversa, uno modo, quantum ad agere et non agere; alio modo, quantum ad agere hoc vel illud. Sicut visus quandoque videt actu, et quandoque non videt; et quandoque videt album, et quandoque videt nigrum. Indiget igitur movente quantum ad duo, scilicet quantum ad exercitium vel usum actus; et quantum ad determinationem actus. Quorum primum est ex parte subiecti, quod quandoque invenitur agens, quandoque non agens, aliud autem est ex parte obiecti, secundum quod specificatur actus. Motio autem ipsius subiecti est ex agente aliquo. Et cum omne agens agat propter finem, ut supra ostensum est, principium huius motionis est ex fine. Et inde est quod ars ad quam pertinet finis, movet suo imperio artem ad quam pertinet id quod est ad finem, sicut gubernatoria ars imperat navifactivae, ut in II Physic. dicitur. Bonum autem in communi, quod habet rationem finis, est obiectum voluntatis. Et ideo ex hac parte voluntas movet alias potentias animae ad suos actus, utimur enim aliis potentiis cum volumus. Nam fines et perfectiones omnium aliarum potentiarum comprehenduntur sub obiecto voluntatis, sicut quaedam particularia bona, semper autem ars vel potentia ad quam pertinet finis universalis, movet ad agendum artem vel potentiam ad quam pertinet finis particularis sub illo universali comprehensus; sicut dux exercitus, qui intendit bonum commune, scilicet ordinem totius exercitus, movet suo imperio aliquem ex tribunis, qui intendit ordinem unius aciei. Sed obiectum movet, determinando actum, ad modum principii formalis, a quo in rebus naturalibus actio specificatur, sicut calefactio a calore. Primum autem principium formale est ens et verum universale, quod est obiectum intellectus. Et ideo isto modo motionis intellectus movet voluntatem, sicut praesentans ei obiectum suum. Iª-IIae q. 9 a. 1 ad 1 Ad primum ergo dicendum quod ex illa auctoritate non habetur quod intellectus non moveat, sed quod non moveat ex necessitate. Iª-IIae q. 9 a. 1 ad 2 Ad secundum dicendum quod, sicut imaginatio formae sine aestimatione convenientis vel nocivi, non movet appetitum sensitivum; ita nec apprehensio veri sine ratione boni et appetibilis. Unde intellectus speculativus non movet, sed intellectus practicus, ut dicitur in III de anima. Iª-IIae q. 9 a. 1 ad 3 Ad tertium dicendum quod voluntas movet intellectum quantum ad exercitium actus, quia et ipsum verum, quod est perfectio intellectus, continetur sub universali bono ut quoddam bonum particulare. Sed quantum ad determinationem actus, quae est ex parte obiecti, intellectus movet voluntatem, quia et ipsum bonum apprehenditur secundum quandam specialem rationem comprehensam sub universali ratione veri. Et sic patet quod non est idem movens et motum secundum idem. Articulus 2. Iª-IIae q. 9 a. 2 arg. 1 Ad secundum sic proceditur. Videtur quod voluntas ab appetitu sensitivo moveri non possit. Movens enim et agens est praestantius patiente, ut Augustinus dicit, XII super Gen. ad Litt. Sed appetitus sensitivus est inferior voluntate, quae est appetitus intellectivus; sicut sensus est inferior intellectu. Ergo appetitus sensitivus non movet voluntatem. Iª-IIae q. 9 a. 2 arg. 2 Praeterea, nulla virtus particularis potest facere effectum universalem. Sed appetitus sensitivus est virtus particularis, consequitur enim particularem sensus apprehensionem. Ergo non potest causare motum voluntatis, qui est universalis, velut consequens apprehensionem universalem intellectus. Iª-IIae q. 9 a. 2 arg. 3 Praeterea, ut probatur in VIII Physic., movens non movetur ab eo quod movet, ut sit motio reciproca. Sed voluntas movet appetitum sensitivum, inquantum appetitus sensitivus obedit rationi. Ergo appetitus sensitivus non movet voluntatem. Iª-IIae q. 9 a. 2 s. c. Sed contra est quod dicitur Iac. I, unusquisque tentatur a concupiscentia sua abstractus et illectus. Non autem abstraheretur quis a concupiscentia, nisi voluntas eius moveretur ab appetitu sensitivo, in quo est concupiscentia. Ergo appetitus sensitivus movet voluntatem. Iª-IIae q. 9 a. 2 co. Respondeo dicendum quod, sicut supra dictum est, id quod apprehenditur sub ratione boni et convenientis, movet voluntatem per modum obiecti. Quod autem aliquid videatur bonum et conveniens, ex duobus contingit, scilicet ex conditione eius quod proponitur, et eius cui proponitur. Conveniens enim secundum relationem dicitur, unde ex utroque extremorum dependet. Et inde est quod gustus diversimode dispositus, non eodem modo accipit aliquid ut conveniens et ut non conveniens. Unde, ut philosophus dicit in III Ethic., qualis unusquisque est, talis finis videtur ei. Manifestum est autem quod secundum passionem appetitus sensitivi, immutatur homo ad aliquam dispositionem. Unde secundum quod homo est in passione aliqua, videtur sibi aliquid conveniens, quod non videtur extra passionem existenti, sicut irato videtur bonum, quod non videtur quieto. Et per hunc modum, ex parte obiecti, appetitus sensitivus movet voluntatem. Iª-IIae q. 9 a. 2 ad 1 Ad primum ergo dicendum quod nihil prohibet id quod est simpliciter et secundum se praestantius, quoad aliquid esse debilius. Voluntas igitur simpliciter praestantior est quam appetitus sensitivus, sed quoad istum in quo passio dominatur, inquantum subiacet passioni, praeeminet appetitus sensitivus. Iª-IIae q. 9 a. 2 ad 2 Ad secundum dicendum quod actus et electiones hominum sunt circa singularia. Unde ex hoc ipso quod appetitus sensitivus est virtus particularis, habet magnam virtutem ad hoc quod per ipsum sic disponatur homo, ut ei aliquid videatur sic vel aliter, circa singularia. Iª-IIae q. 9 a. 2 ad 3 Ad tertium dicendum quod, sicut philosophus dicit in I Polit., ratio, in qua est voluntas, movet suo imperio irascibilem et concupiscibilem, non quidem despotico principatu, sicut movetur servus a domino; sed principatu regali seu politico, sicut liberi homines reguntur a gubernante, qui tamen possunt contra movere. Unde et irascibilis et concupiscibilis possunt in contrarium movere ad voluntatem. Et sic nihil prohibet voluntatem aliquando ab eis moveri. Articulus 3. Iª-IIae q. 9 a. 3 arg. 1 Ad tertium sic proceditur. Videtur quod voluntas non moveat seipsam. Omne enim movens, inquantum huiusmodi, est in actu, quod autem movetur, est in potentia, nam motus est actus existentis in potentia, inquantum huiusmodi. Sed non est idem in potentia et in actu respectu eiusdem. Ergo nihil movet seipsum. Neque ergo voluntas seipsam movere potest. Iª-IIae q. 9 a. 3 arg. 2 Praeterea, mobile movetur ad praesentiam moventis. Sed voluntas semper sibi est praesens. Si ergo ipsa seipsam moveret, semper moveretur. Quod patet esse falsum. Iª-IIae q. 9 a. 3 arg. 3 Praeterea, voluntas movetur ab intellectu, ut dictum est. Si igitur voluntas movet seipsam, sequitur quod idem simul moveatur a duobus motoribus immediate, quod videtur inconveniens. Non ergo voluntas movet seipsam. Iª-IIae q. 9 a. 3 s. c. Sed contra est quia voluntas domina est sui actus, et in ipsa est velle et non velle. Quod non esset, si non haberet in potestate movere seipsam ad volendum. Ergo ipsa movet seipsam. Iª-IIae q. 9 a. 3 co. Respondeo dicendum quod, sicut supra dictum est, ad voluntatem pertinet movere alias potentias ex ratione finis, qui est voluntatis obiectum. Sed sicut dictum est, hoc modo se habet finis in appetibilibus, sicut principium in intelligibilibus. Manifestum est autem quod intellectus per hoc quod cognoscit principium, reducit seipsum de potentia in actum, quantum ad cognitionem conclusionum, et hoc modo movet seipsum. Et similiter voluntas per hoc quod vult finem, movet seipsam ad volendum ea quae sunt ad finem. Iª-IIae q. 9 a. 3 ad 1 Ad primum ergo dicendum quod voluntas non secundum idem movet et movetur. Unde nec secundum idem est in actu et in potentia. Sed inquantum actu vult finem, reducit se de potentia in actum respectu eorum quae sunt ad finem, ut scilicet actu ea velit. Iª-IIae q. 9 a. 3 ad 2 Ad secundum dicendum quod potentia voluntatis semper actu est sibi praesens, sed actus voluntatis, quo vult finem aliquem, non semper est in ipsa voluntate. Per hunc autem movet seipsam. Unde non sequitur quod semper seipsam moveat. Iª-IIae q. 9 a. 3 ad 3 Ad tertium dicendum quod non eodem modo voluntas movetur ab intellectu, et a seipsa. Sed ab intellectu quidem movetur secundum rationem obiecti, a seipsa vero, quantum ad exercitium actus, secundum rationem finis. Articulus 4. Iª-IIae q. 9 a. 4 arg. 1 Ad quartum sic proceditur. Videtur quod voluntas non moveatur ab aliquo exteriori. Motus enim voluntatis est voluntarius. Sed de ratione voluntarii est quod sit a principio intrinseco, sicut et de ratione naturalis. Non ergo motus voluntatis est ab aliquo extrinseco. Iª-IIae q. 9 a. 4 arg. 2 Praeterea, voluntas violentiam pati non potest, ut supra ostensum est. Sed violentum est cuius principium est extra. Ergo voluntas non potest ab aliquo exteriori moveri. Iª-IIae q. 9 a. 4 arg. 3 Praeterea, quod sufficienter movetur ab uno motore, non indiget moveri ab alio. Sed voluntas sufficienter movet seipsam. Non ergo movetur ab aliquo exteriori. Iª-IIae q. 9 a. 4 s. c. Sed contra, voluntas movetur ab obiecto, ut dictum est. Sed obiectum voluntatis potest esse aliqua exterior res sensui proposita. Ergo voluntas potest ab aliquo exteriori moveri. Iª-IIae q. 9 a. 4 co. Respondeo dicendum quod, secundum quod voluntas movetur ab obiecto, manifestum est quod moveri potest ab aliquo exteriori. Sed eo modo quo movetur quantum ad exercitium actus, adhuc necesse est ponere voluntatem ab aliquo principio exteriori moveri. Omne enim quod quandoque est agens in actu et quandoque in potentia, indiget moveri ab aliquo movente. Manifestum est autem quod voluntas incipit velle aliquid, cum hoc prius non vellet. Necesse est ergo quod ab aliquo moveatur ad volendum. Et quidem, sicut dictum est, ipsa movet seipsam, inquantum per hoc quod vult finem, reducit seipsam ad volendum ea quae sunt ad finem. Hoc autem non potest facere nisi consilio mediante, cum enim aliquis vult sanari, incipit cogitare quomodo hoc consequi possit, et per talem cogitationem pervenit ad hoc quod potest sanari per medicum, et hoc vult. Sed quia non semper sanitatem actu voluit, necesse est quod inciperet velle sanari, aliquo movente. Et si quidem ipsa moveret seipsam ad volendum, oportuisset quod mediante consilio hoc ageret, ex aliqua voluntate praesupposita. Hoc autem non est procedere in infinitum. Unde necesse est ponere quod in primum motum voluntatis voluntas prodeat ex instinctu alicuius exterioris moventis, ut Aristoteles concludit in quodam capitulo Ethicae Eudemicae. Iª-IIae q. 9 a. 4 ad 1 Ad primum ergo dicendum quod de ratione voluntarii est quod principium eius sit intra, sed non oportet quod hoc principium intrinsecum sit primum principium non motum ab alio. Unde motus voluntarius etsi habeat principium proximum intrinsecum, tamen principium primum est ab extra. Sicut et primum principium motus naturalis est ab extra, quod scilicet movet naturam. Iª-IIae q. 9 a. 4 ad 2 Ad secundum dicendum quod hoc non sufficit ad rationem violenti, quod principium sit extra, sed oportet addere quod nil conferat vim patiens. Quod non contingit, dum voluntas ab exteriori movetur, nam ipsa est quae vult, ab alio tamen mota. Esset autem motus iste violentus, si esset contrarius motui voluntatis. Quod in proposito esse non potest, quia sic idem vellet et non vellet. Iª-IIae q. 9 a. 4 ad 3 Ad tertium dicendum quod voluntas quantum ad aliquid sufficienter se movet, et in suo ordine, scilicet sicut agens proximum, sed non potest seipsam movere quantum ad omnia, ut ostensum est. Unde indiget moveri ab alio sicut a primo movente. Articulus 5. Iª-IIae q. 9 a. 5 arg. 1 Ad quintum sic proceditur. Videtur quod voluntas humana a corpore caelesti moveatur. Omnes enim motus varii et multiformes reducuntur, sicut in causam, in motum uniformem, qui est motus caeli ut probatur VIII Physic. Sed motus humani sunt varii et multiformes, incipientes postquam prius non fuerant. Ergo reducuntur in motum caeli sicut in causam, qui est uniformis secundum naturam. Iª-IIae q. 9 a. 5 arg. 2 Praeterea, secundum Augustinum, in III de Trin., corpora inferiora moventur per corpora superiora. Sed motus humani corporis, qui causantur a voluntate, non possent reduci in motum caeli sicut in causam, nisi etiam voluntas a caelo moveretur. Ergo caelum movet voluntatem humanam. Iª-IIae q. 9 a. 5 arg. 3 Praeterea, per observationem caelestium corporum astrologi quaedam vera praenuntiant de humanis actibus futuris, qui sunt a voluntate. Quod non esset, si corpora caelestia voluntatem hominis movere non possent. Movetur ergo voluntas humana a caelesti corpore. Iª-IIae q. 9 a. 5 s. c. Sed contra est quod Damascenus dicit, in II libro, quod corpora caelestia non sunt causae nostrorum actuum. Essent autem, si voluntas, quae est humanorum actuum principium, a corporibus caelestibus moveretur. Non ergo movetur voluntas a corporibus caelestibus. Iª-IIae q. 9 a. 5 co. Respondeo dicendum quod eo modo quo voluntas movetur ab exteriori obiecto, manifestum est quod voluntas potest moveri a corporibus caelestibus, inquantum scilicet corpora exteriora, quae sensui proposita movent voluntatem, et etiam ipsa organa potentiarum sensitivarum, subiacent motibus caelestium corporum. Sed eo modo quo voluntas movetur, quantum ad exercitium actus, ab aliquo exteriori agente, adhuc quidam posuerunt corpora caelestia directe imprimere in voluntatem humanam. Sed hoc est impossibile. Voluntas enim, ut dicitur in III de anima, est in ratione. Ratio autem est potentia animae non alligata organo corporali. Unde relinquitur quod voluntas sit potentia omnino immaterialis et incorporea. Manifestum est autem quod nullum corpus agere potest in rem incorpoream, sed potius e converso, eo quod res incorporeae et immateriales sunt formalioris et universalioris virtutis quam quaecumque res corporales. Unde impossibile est quod corpus caeleste imprimat directe in intellectum aut voluntatem. Et propter hoc Aristoteles, in libro de anima, opinionem dicentium quod talis est voluntas in hominibus, qualem in diem ducit pater deorum virorumque (scilicet Iupiter, per quem totum caelum intelligunt), attribuit eis qui ponebant intellectum non differre a sensu. Omnes enim vires sensitivae, cum sint actus organorum corporalium, per accidens moveri possunt a caelestibus corporibus, motis scilicet corporibus quorum sunt actus. Sed quia dictum est quod appetitus intellectivus quodammodo movetur ab appetitu sensitivo, indirecte redundat motus caelestium corporum in voluntatem, inquantum scilicet per passiones appetitus sensitivi voluntatem moveri contingit. Iª-IIae q. 9 a. 5 ad 1 Ad primum ergo dicendum quod multiformes motus voluntatis humanae reducuntur in aliquam causam uniformem, quae tamen est intellectu et voluntate superior. Quod non potest dici de aliquo corpore, sed de aliqua superiori substantia immateriali. Unde non oportet quod motus voluntatis in motum caeli reducatur sicut in causam. Iª-IIae q. 9 a. 5 ad 2 Ad secundum dicendum quod motus corporales humani reducuntur in motum caelestis corporis sicut in causam, inquantum ipsa dispositio organorum congrua ad motum, est aliqualiter ex impressione caelestium corporum; et inquantum etiam appetitus sensitivus commovetur ex impressione caelestium corporum; et ulterius inquantum corpora exteriora moventur secundum motum caelestium corporum, ex quorum occursu voluntas incipit aliquid velle vel non velle, sicut adveniente frigore incipit aliquis velle facere ignem. Sed ista motio voluntatis est ex parte obiecti exterius praesentati, non ex parte interioris instinctus. Iª-IIae q. 9 a. 5 ad 3 Ad tertium dicendum quod, sicut dictum est, appetitus sensitivus est actus organi corporalis. Unde nihil prohibet ex impressione corporum caelestium aliquos esse habiles ad irascendum vel concupiscendum, vel aliquam huiusmodi passionem, sicut et ex complexione naturali. Plures autem hominum sequuntur passiones, quibus soli sapientes resistunt. Et ideo ut in pluribus verificantur ea quae praenuntiantur de actibus hominum secundum considerationem caelestium corporum. Sed tamen, ut Ptolomaeus dicit in Centiloquio, sapiens dominatur astris, scilicet quia, resistens passionibus, impedit per voluntatem liberam, et nequaquam motui caelesti subiectam, huiusmodi corporum caelestium effectus. Vel, ut Augustinus dicit II super Gen. ad Litt., fatendum est, quando ab astrologis vera dicuntur, instinctu quodam occultissimo dici, quem nescientes humanae mentes patiuntur. Quod cum ad decipiendum homines fit, spirituum seductorum operatio est. Articulus 6. Iª-IIae q. 9 a. 6 arg. 1 Ad sextum sic proceditur. Videtur quod voluntas non a solo Deo moveatur sicut ab exteriori principio. Inferius enim natum est moveri a suo superiori, sicut corpora inferiora a corporibus caelestibus. Sed voluntas hominis habet aliquid superius post Deum; scilicet Angelum. Ergo voluntas hominis potest moveri, sicut ab exteriori principio, etiam ab Angelo. Iª-IIae q. 9 a. 6 arg. 2 Praeterea, actus voluntatis sequitur actum intellectus. Sed intellectus hominis reducitur in suum actum non solum a Deo, sed etiam ab Angelo per illuminationes, ut Dionysius dicit. Ergo eadem ratione et voluntas. Iª-IIae q. 9 a. 6 arg. 3 Praeterea, Deus non est causa nisi bonorum; secundum illud Gen. I, vidit Deus cuncta quae fecerat, et erant valde bona. Si ergo a solo Deo voluntas hominis moveretur, nunquam moveretur ad malum, cum tamen voluntas sit qua peccatur et recte vivitur, ut Augustinus dicit. Iª-IIae q. 9 a. 6 s. c. Sed contra est quod apostolus dicit, ad Philipp. II, Deus est qui operatur in nobis velle et perficere. Iª-IIae q. 9 a. 6 co. Respondeo dicendum quod motus voluntatis est ab intrinseco, sicut et motus naturalis. Quamvis autem rem naturalem possit aliquid movere quod non est causa naturae rei motae, tamen motum naturalem causare non potest nisi quod est aliqualiter causa naturae. Movetur enim lapis sursum ab homine, qui naturam lapidis non causat, sed hic motus non est lapidi naturalis, naturalis autem motus eius non causatur nisi ab eo quod causat naturam. Unde dicitur in VIII Physic. quod generans movet secundum locum gravia et levia. Sic ergo hominem, voluntatem habentem, contingit moveri ab aliquo qui non est causa eius, sed quod motus voluntarius eius sit ab aliquo principio extrinseco quod non est causa voluntatis, est impossibile. Voluntatis autem causa nihil aliud esse potest quam Deus. Et hoc patet dupliciter. Primo quidem, ex hoc quod voluntas est potentia animae rationalis, quae a solo Deo causatur per creationem, ut in primo dictum est. Secundo vero ex hoc patet, quod voluntas habet ordinem ad universale bonum. Unde nihil aliud potest esse voluntatis causa, nisi ipse Deus, qui est universale bonum. Omne autem aliud bonum per participationem dicitur, et est quoddam particulare bonum, particularis autem causa non dat inclinationem universalem. Unde nec materia prima, quae est in potentia ad omnes formas, potest causari ab aliquo particulari agente. Iª-IIae q. 9 a. 6 ad 1 Ad primum ergo dicendum quod Angelus non sic est supra hominem, quod sit causa voluntatis eius; sicut corpora caelestia sunt causa formarum naturalium, ad quas consequuntur naturales motus corporum naturalium. Iª-IIae q. 9 a. 6 ad 2 Ad secundum dicendum quod intellectus hominis movetur ab Angelo ex parte obiecti, quod sibi proponitur virtute angelici luminis ad cognoscendum. Et sic etiam voluntas ab exteriori creatura potest moveri, ut dictum est. Iª-IIae q. 9 a. 6 ad 3 Ad tertium dicendum quod Deus movet voluntatem hominis, sicut universalis motor, ad universale obiectum voluntatis, quod est bonum. Et sine hac universali motione homo non potest aliquid velle. Sed homo per rationem determinat se ad volendum hoc vel illud, quod est vere bonum vel apparens bonum. Sed tamen interdum specialiter Deus movet aliquos ad aliquid determinate volendum, quod est bonum, sicut in his quos movet per gratiam, ut infra dicetur. |
archive Texts (27): |
BerClu.InPaDeV 184 Bernardus Cluniacensisfl. 1150 Parisiis J. P. Migne 1854 early modern edition, no apparatus this file was encoded in TEI xml for the University of Zurich's Corpus Corporum project (www.mlat.uzh.ch) by Ph. Roelli in 2013 Classical Latin orthography latin PROOEMIUM AD MATTHAEUM EPISCOPUM ALBANENSEM. Reverendissimo domino suo MATTHAEO, venerabili Dei gratia Albanensi episcopo, frater BERNARDUS utique suus, quidquid servus domino, et filius patri. Quod a Roma per dominum Servulum charissimum nostrum Belvacensem abbatem Supereminentia magnitudinis vestrae parvitati meae mandaverat, videlicet quod ea, quae super Evangelium de villico iniquitatis Deus mihi dixisse donaverat, vobis transcriberem: etsi sero, nunc tandem (non minimum pavidus, ne quid ibi confusum vos offendat) transmitto. Super hoc igitur quaeso vos in me pietatis et charitatis abundare visceribus; quatenus et ignoscatis mihi quod distuli, et emendetis vobis incorrectum quod obtuli. Auctoritati namque prudentiae vestrae reservavi id corrigendum, et suppliciter offero. Et cultellum, qui vulgo Quinniens nuncupatur, habens manubrium de ebore, cum chartula mitto, quatenus imposturam, quam avulsione dignam adjudicaveritis, meo gladio succidatis. De caetero precor vestrae pietatis abundantiam, ne in orationibus vestris obliviscamini mei, qui sine oblivione vestri quotidie memoror, ubi propensius posco misericordiam Dei. Valete. Homo quidam erat dives, qui habebat villicum: et hic diffamatus est apud eum, quasi dissipasset bona illius, etc. (Luc XVI, 1-9.) 1. Hujus sancti Evangelii lectio quantae sit utilitatis, et in historia simpliciter ad litteram dicta, et moraliter expedita, prudens auditor advertet, si aurem cordis apposuerit, et ex Deo est. Sic enim Veritas ait: Qui ex Deo est, verba Dei audit. Qui subjungit reprobis dicens: Propterea vos non auditis, quia ex Deo non estis (Joan VIII, 47). Dicamus ergo: Homo quidam erat dives Quantum ad litteram nos id enarrare non convenit: littera enim per se patet, cujus tamen utilis est narratio minus doctis, minusque capacibus caeteris sit exponenda. Homo quidam erat dives, etc. Homo ille, iste est de quo Apostolus ait: In similitudinem hominum factus, et habitu inventus ut homo. Qui quidem merito dicitur homo, quasi singularis. Unde propheta: Homo est, et quis cognovit eum? (Jerem. XVII.) Ac si dicat: Superexcellentiam ejus quis enarrabit? Sequitur: Erat dives. Vere dives, sicut scriptum est: Cum esset dives in omnibus, factus est pauper pro nobis, ut nos sua paupertate ditaret (II Cor. VIII, 9). Et item de eodem Domino dicitur: In dextera ejus ignea lex (Deut. XXXIII, 2); in sinistra vero illius divitiae et gloria (Prov. III, 16). Cui bene convenit, erat; quia de eo dicitur: In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum (Joan. I, 1). Qui habebat villicum. Revera habuit villicum et villam; quia Domini est terra, et plenitudo ejus (Psal. XXIII, 1): et ipse ait: Data est mihi omnis potestas in coelo et in terra (Matth. XXVIII, 18). Tamen in terra nihil voluit possidere, sicut idem de semetipso ait - Non habet Filius hominis ubi caput reclinet (Luc. IX, 58): paupertatis nobis relinquens exemplum. Et tamen villicum eum habuisse videamus et villam, hoc modo. 2. Villa est propria terrena possessio pluribus vestita colonis; per quod significatur terrena haec corporum nostrorum compaginatio, primo multis ornata virtutibus, quasi multis inhabitata viris. In hac sua villa Dominus ad custodienda bona sua, quae plura habuit, villicum posuit interiorem hominem, quem tantae valetudinis fecit, tanti decoris, ut ad imaginem et similitudinem suam formaret: tantaeque potentiae per sibi datum liberum arbitrium, ut in quamlibet partem boni malive flecteretur. Villam etiam tantis munivit praesidiis, ut nullius ope praeter solius ejus, scilicet Domini, egeret contra quoslibet cujuscunque impugnationis incursus. Posuit namque in ea murorum custodem prudentiam: defensorem, fortitudinem: dapiferum, temperantiam: justitiarium ad tuenda jura, justitiam. Isti quantae fuerint sollicitudinis, quantaeque strenuitatis in suis peragendis officiis, ex eorumdem propriis definitionibus videtur, quae sunt hujusmodi. Prudentia est cognitio rerum appetendarum et fugiendarum. Fortitudo est firmitas animi adversus ea quae temporaliter sunt molesta. Temperantia est refrenatio cupiditatis adversus ea quae carnaliter delectant. Justitia est reddere unicuique quod suum est. 697 3. Quomodo vero hae virtutes, quasi solertes viri, in villa sibi commissa officia sua compleant, audiamus. Prudentia custos familiae suum sic facit officium, dicens: Vigilate, quia nescitis qua hora Dominus vester venturus sit: sero, an media nocte, an galli cantu, an mane, etc. (Marc. XIII, 35). Scitis quia non corruptibilibus auro vel argento redempti estis de vana vestra conversatione paternae traditionis, sed sanguine quasi Agni immaculati et incontaminati Jesu Christi Domini nostri (I Petr. I, 18, 19). Non simus concupiscentes malorum, neque idololatrae efficiamur (I Cor. X, 6, 7): avaritia quippe ipsa est idolorum servitus (Coloss. III, 5). Neque fornicemur, sicut illi qui ceciderunt uno die viginti tria millia: neque tentemus Deum, sicut qui a serpentibus perierunt: neque murmuraverimus, sicut qui perierunt ab exterminatore. Quae omnia scripta sunt ad correptionem nostram, in quos fines saeculorum devenerunt (I Cor. X, 8-11). Fortitudo quoque sic suos hortatur in acie dicens: Estote fortes in bello, et pugnate cum antiquo serpente, et accipietis regnum aeternum. Et item: Ne terreamini ab iis qui occidunt corpus, postea vero non habent quid faciant (Luc. XII, 4). Dominus fortis et potens. Dominus potens in praelio. Attollite portas, principes, vestras; et elevamini, portae aeternales; et introibit rex gloriae (Psal. XXIII, 8, 9). Leo quippe rugiens circuit quaerens quem devoret; cui resistite fortes in fide (I Petr. V, 8, 9). Cum fortis armatus custodit atrium suum, in pace sunt omnia quae possidet (Luc. XI, 21). Itaque viriliter agite et confortamini, et omnia vestra in charitate fiant (I Cor. XVI, 13, 14). Empti enim estis pretio magno: glorificate et portate Deum in corpore vestro (I Cor. VI, 20), sicut portavit Apostolus dicens: Quis nos separabit a charitate Christi? Tribulatio an angustia? an persecutio? an periculum? an gladius? Certus sum quod neque mors, neque vita, neque praesentia, neque futura poterunt nos separare a charitate Dei, quae est in Christo Jesu (Rom. VIII, 35, 38). Temperantia vero sic sollicitat dicens: Videte ne graventur corda vestra in crapula et ebrietate, et curis hujus mundi (Luc. XXI, 34). Scriptum est enim: Vae, qui potentes estis ad bibendum vinum, et viri fortes ad miscendam ebrietatem (Isa. V, 22). Sicut aeger ad medicinam, sic ad sumendas dapes quisque debet accedere. Inter caetera enim sua mala Sodoma panis abundantia periit, ad Jerusalem Domino per prophetam dicente: Haec est iniquitas sororis tuae Sodomae, saturitas panis et abundantia (Ezech. XVI, 49). Hinc Apostolus ait: Multi ambulant post concupiscentias suas, quos saepe dicebam vobis, nunc autem et flens dico, inimicos crucis Christi: quorum finis interitus, quorum deus venter est, et gloria in confusione eorum, qui terrena sapiunt (Philipp. III, 18, 19). Esca ventri, et venter escis, Deus autem et hunc et has destruet (I Cor. VI, 13). Nequaquam igitur in illis voluptatem appetas, sed necessitati succurre. Justitia autem sic villae jura tuetur, dicens: Quod tibi non vis fieri, alii ne feceris (Tob IV, 16). Quia hinc Salomon ait: Pondus et pondus, mensura et mensura, utrumque abominabile est apud Deum (Prov. XX, 10). Et: Quaecunque vultis ut faciant vobis homines, et vos facite illis similiter (Matth. VII, 12). Et sic implebitis quod Moyses ait: Justus modius sit vobis, aequusque sextarius (Levit. XIX, 36). Itaque cum debeat tibi quidpiam frater tuus, et abstuleris pignus ab eo, ante solis occasum pignus restitue (Deut. XXIV, 10-13). Nisi abundaverit justitia vestra plus quam Scribarum et Pharisaeorum, non intrabitis in regnum coelorum (Matth. V, 20). Quorum legalis erat justitia, oculum pro oculo, dentem pro dente (Exod. XXI, 24), ultionem pro ultione. Nobis autem dicitur: Diligite inimicos vestros; benefacite his qui vos oderunt (Matth. V, 44): neque malum pro malo reddentes, nec maledictum pro maledicto, sed e contrario benedicentes (I Petr. III, 9). Hinc Paulus ait: Nemini quidquam debeatis, nisi ut invicem diligatis (Rom. XIII, 8). Si esurierit inimicus tuus, ciba illum; si sitit, potum da illi: et haec faciens carbones ignis congeres super caput ejus (Rom. XII, 20). Sic utique aio ego Justitia, et volo fieri. 4. In hac etiam villa dives Dominus quasi ruricolas habuit, qui redderent ei fructus usurarios temporibus suis: qui sunt hujusmodi, bonitas, benignitas, modestia, mansuetudo, concordia, pax, patientia, misericordia, charitas. Super hos etiam posuit ad custodiendum si deliquissent, qui accusarent, qui testificarentur; qui judicarent, qui punirent. Conscientia quippe ipsa est accusatrix, memoria testis, ratio judex, timor carnifex. Quod enim conscientia accusat, memoria testificatur: et quod ratio judicat, timor excruciat, dicens, Dominus regnavit, irascantur populi; qui sedet super Cherubim, moveatur terra (Psal. XCVIII, 1). 698 Ignis in circuitu ejus exardescet, et in circuitu ejus tempestas valida (Psal. XLIX, 3). Et impiis dicet: Ite, maledicti, in ignem aeternum, qui paratus est diabolo et angelis ejus (Matth. XXV, 41), ubi ignis est qui non tepescit; vermes qui non moriuntur, tortores qui non lassescunt: ubi nullus ordo, sed sempiternus horror inhabitat. 5. Villam suam his aliisque tutoribus fortem tradidit Dominus villico, pluribus plenam bonis; quibusdam corporis, multis propriis ipsius hominis interioris. Septem quippe sunt haec bona corporis: pulchritudo, fortitudo, velocitas, libertas, sanitas, voluptas, diuturnitas vitae. Septem quoque sunt bona animae: sapientia, amicitia, concordia, honor, pietas, potestas, jucunditas. Praeter haec propria, communia sunt multa data ruricolis; alia his, et alia illis. Bona enim sunt divitum divitiae suae, ne eos paupertatis molestia frangat; bona pauperum, penuriae suae, quibus castigantur, ne per incontinentiam defluant; fortium, fortitudo, ut ad bona opera convalescant; debilium, imbecillitas, qua refrenantur, ne quod velint malum perficiant; insipientium, sua simplicitas, qua humiliantur ne superbiant. Omnino quidquid in hac vita nostra fragilitas possidet, pius conditor, quantum in sua bonitate est, ad bonum nostrum nobis quotidie confert, scilicet vel ad correptionem pravitatis, vel ad profectum virtutis. Sed (ut verbis beati Gregorii utar) quae ad usum accepimus vitae, ad usum convertimus culpae ( Homil. in Evang.). Valetudinem corporum in usum consumimus vitiorum; bona mentis in usum expendimus vanitatis. Et hoc est quod dicitur: Qui diffamatus est apud eum, quasi dissipasset bona ipsius. 6. Operae pretium est scire quis diffamaverit villicum, vel unde prodierit diffamatio. Petulantia ipsa est, quae disseminavit infamiam: quae tunc dicitur infamare, cum non erubescit negligentiam suam declamare, sicut ibi: Nullum pratum sit quod non pertranseat luxuria nostra; coronemus nos rosis antequam marcescant, ubique relinquamus signa laetitiae nostrae (Sap. II, 8, 9). Quippe haec talis locutio plane infamatio est. Fit autem triplici voce, scilicet cogitationis, locutionis, et operis. Habet enim cogitatio vocem suam. Unde Dominus cogitanti Moysi ait: Quid clamas ad me? (Exod. XIV, 15.) Et David ad Dominum: Cogitatio hominis confitebitur tibi (Psal. LXXV, 11). Habet et opus vocem suam. Unde Dominus ad Cain: Sanguis fratris tui clamat ad me de terra (Gen. IV, 10). Prodit autem infamia nostra ex his quae fiunt aut contra naturam, aut contra legem, aut contra consuetudinem. His tribus modis quidquid agimus, vertitur in peccatum. Et quia villicus bona domini sui in haec dissipaverit, dictum est ei: Quid hoc audio de te? Redde rationem villicationis tuae; jam enim amplius non poteris villicare. Illud non semel aut iterum, sed tertio jam comminatur Dominus villico suo, videlicet ante legem, sub lege, sub gratia; et per tres nuntios, per quos omnia sua nobis consilia dicit, id est, per hominem, per spiritum, per familiare mandatum. His Dominus secreta sua solet notificare, atque per hos aliis quibusque jubet: cum quibus ire solet timor, et modo jungitur illis, ferens ista tria quae semper habere solet, clavam comminationis, radium cognitionis, virgam doloris; ad incutiendum terrorem, ad videndum errorem, ad habendum moerorem; incipientium, proficientium, perficientium. Nota quod in hoc facto cognoscitur mirabilis pietas hujus Domini, qui non circumvenit servum suum, sed ad reddendam rationem prius submonet eum, quam judicet. Sic quoque visus est Abraham dixisse, cum loqueretur ad eum de Sodomis: Descendam et videbo per memetipsum si sic, ut rumor est, opere compleverint (Gen. XVIII, 21). Et hic instruimur, non statim debere dari fidem quibuslibet verbis; sed si sic est, ut dicitur, prius adhibere cautelam. 7. Sequitur: Quid faciam? Haec querimonia de praemissa comminatione procedit. Sic utique quidam cum mortem sibi venire de prope vident, se male vixisse scientes, timore perterriti, quid fecerint, vel qualiter id emendare debeant, secum satis amarissime exquirunt, dicentes: Quid faciam? Fodere non valeo, mendicare erubesco. Haec duo verba in persona illorum loquitur, qui haec duo timent in poenitentia; scilicet afflictionem corporis 699 et paupertatem: quorum alterum intelligitur per fodere, alterum, per mendicare. Ut enim sic moraliter dicam, fodere est sarculo compunctionis, et aratro confessionis in fructus bonae operationis cordis nostri jugera dissulcare: quod facere propheta nos admonet dicens: Scindite corda vestra, et non vestimenta vestra (Joel. II, 13). Et hinc est illud quod ait custos vineae de sterili ficulnea ad dominum suum: Dimitte eam et hoc anno, ut ego veniens fodiam circa illam, et apponam stercora (Luc. XIII, 8). Sed hoc iste de quo hic agitur, primo facere pertimescens, ait: Fodere non valeo. Contra quem recte per Salomonem dicitur: Piger propter frigus arare noluit; mendicabit ergo aestate, et non dabitur ei (Prov. XX, 4). Qui enim nunc propter pavorem mentis, aut torporem macerare se per poenitentiam et affligere negligit; cum sol justitiae in judicio, velut in aestate, claruerit, quaeret requiem, sed non accipiet, quia propter illam operari bona contempsit. 8. Sequitur: Mendicare erubesco. Hoc igitur ad litteram tantum. Sunt enim quidam, qui erogando bona sua pauperibus culpas suas redimere vellent, et hoc cogitando pertractant: sed postmodum timentes ne egeant, erga egentes tenaces fiunt, et ab eo quod mente conceperant, se suspendunt; praecipue quia vident aliquos, qui sua se sic dedisse fatentur, et poenitent: de quibus bene per Salomonem dicitur: Qui observat ventum, non seminat; et qui considerat nubes, nunquam metit (Eccli. XI, 4). Venti nomine malignus spiritus, qui mentem tentationibus impellit; et nubis appellatione peccator exprimitur. Qui ergo attendit ventum, non seminat; et qui considerat nubes, nunquam metit: quia qui tentationes maligni spiritus metuit, et iniquorum lapsus conspicit, in bono opere nec exercetur, nec in judicio quo consoletur inveniet, sed et nunc quoque vilescit. Propterea quamvis villicus paulo ante dixerat: Fodere non valeo, mendicare erubesco, poenitens tamen subjungit quod sequitur: Scio quid faciam. Videte quid facit timor, quippe perutilis domino suo. Ipse est qui quod dominus jubet, homines facere cogit. Certe iste villicus hodie non dixisset: Scio quid faciam, si non timuisset. Sed timuit, quoniam illi subito timor adveniens, clava comminationis tales ei ictus impressit, dicens: Audi, miserabilis, audi, evigila tandem, quia hora est jam te de pigritia surgere. Si non amore, saltem timore evigila. Crux enim tibi duplex dura paratur: altera jam corporis, altera postmodum corporis et animae gehennalis. Cogita ergo cruciatus tuos, quos praesentialiter medullitus senties jam in morte. Mors, inquam, ipsa est crux horribilis, ad quam quotidie festinas, et non attendis. Vide quomodo mors te crucifigit. Crura distenduntur, manus et brachia decidunt, pectus anhelat, cervix languescit, labia spumant, oculi stupescunt, vultus horrescunt, facies exsudat, et morte tacta pallescit. Et haec utique quae videmus deforis, et quae sentimus, levia sunt ad ea quae intus anima miserabilis jam praegustat. Nam sensus a corpore cito recedit: animam sua mors comitatur euntem. Qui autem cruciatus te maneant, audi quid Propheta de perditis dicat: Sicut oves, inquit, in inferno positi sunt; mors depascet eos (Psal. XLVIII, 15). Et Job: Transeunt, inquit, a frigore nimio ad calorem nimium (Job XXIV, 19). De quo et alibi dicitur: Quis poterit ex vobis habitare cum igne devorante? aut quis habitabit ex vobis cum ardoribus sempiternis? (Isai. XXXIII, 14.) 9. Haec audiens villicus plane si timuerit, ne mireris. Et notandum quod timor iste quadriformis est; scilicet mundanus, servilis, initialis, et filialis sive castus. Mundanus, qui facit recedere a malo pro evitatione poenae. Servilis, qui facit a malo abstinere pro evitatione poenae, mali retinens voluntatem. Initialis timor gehennae, de quo dicitur per Prophetam: Initium sapientiae timor Domini (Psal. CX, 10). Filialis, de quo per eumdem dicitur: Timor Domini sanctus permanet in saeculum saeculi (Psal. XVIII, 10). In duabus his formis utilis est hominibus semper, in aliis minime. In initiali formaliter frendens, ut modo dictum est, ad villicum venit: propter quod ait: Scio quid faciam, ut cum amotus fuero, etc. Haec amotio nihil est aliud, quam hominis interioris, id est animae et corporis, separatio. Et notandum quod, Scire, nos exponere non oportet, 700 quia ipsemet suum Scire, scilicet quid facere velit, innotuit per hoc quod sequitur, dicens: Ut cum amotus fuero a villicatione, recipiant me in domos suas. In hoc quod suum Scire exposuit, meminit poetae dicentis: Scire tuum nihil est, nisi scire tuum hoc sciat alter. (PERSIUS, sat. 1, vers 27) Visus siquidem est minus hoc dixisse, scilicet qui sunt qui recipere eum debeant: quod tamen cum dixerat, in domos suas, succincte deprehenditur annotasse. Sunt namque qui homines recipiunt, quorum sunt domus coeli et aeterna tabernacula: et hi qui sint, Dominus ad discipulos suos loquens patenter ostendit in illis verbis suis, cum dicit: Sinite parvulos venire ad me: talium est enim regnum coelorum (Matth. XIX, 14); et alibi: Beati pauperes spiritu, quoniam ipsorum est regnum coelorum (Matth. V, 3). Ab his ergo necesse est emere regnum coelorum, quorum est: vere necesse est, quia non habemus hic, ut ait Apostolus, manentem civitatem, sed futuram inquirimus (Hebr. XIII, 14). Et item de suis confidens: Scimus quod terrestris domus nostra hujus habitationis dissolvatur, quod habemus ex Deo domum non manufactam aeternam in coelis (II Cor. V, 1). Hanc utique nos emere docet Dominus in subsequentibus dicens: Facite vobis amicos de mammona iniquitatis, ut cum defeceritis, recipiant vos in aeterna tabernacula. Et hoc in loco suo exponetur, sed non modo. 10. Sed videamus quid sequitur. Convocatis singulis debitoribus, etc. Memini me superius dixisse misericordiam, et veritatem, et charitatem cum aliis multis, quasi ruricolas esse, et debere eas huic diviti domino reddere suos effectus, quasi fructus operum suorum per manus villici. Nihil ergo est aliud quod dicimus villicum debitores domini sui convocasse, nisi unumquemque in corde suo quid fecerit, vel quid fecisse debuerit, juxta posse virium suarum pertractasse. Quod quoties agimus, fere per omnia reos nos esse cognoscimus: praecipue tamen in eo quod per charitatem largius erogasse debuimus; et in eo quod per poenitentiam illis qui nos injuriaverunt, condonasse perfectius debebamus. Et hoc datur intelligi, cum huic quaestioni, scilicet: Quantum debes domino meo? respondetur: Centum cados olei. Per centum enim significatur perfectio; per oleum, misericordia. Est ergo sensus, Debeo centum cados olei: id est quod mihi injuriantibus perfecta dimisisse debueram, non dimisi. Cui subsequenter adjungitur: Sede cito, scribe quinquaginta. Novimus quod Sedere, humiliationem; Cito, festinationem; Scribere, firmitatem; Quinquaginta, poenitentiam designat. Et super his convenientia habemus exempla: sed quia satis est notum, non conveniet adducere; sed quid sibi verba velint, dicemus. Cum ergo dicimus: Sede cito, et scribe quinquaginta, idem est ac si quis dicat sibimetipsi aut proximo suo: Qui fateris te peccasse in misericordia, humiliare cito, firmus permane in poenitentia. 11. Deinde alii dixit: Tu vero quantum debes? Centum coros tritici. Fere eadem est haec quaestio, et responsio cum prima: excepto quod illa est de indulgentia, haec de charitate. Hic enim frumentum charitatem designat, quemadmodum superius per oleum misericordiam diximus designari. Hoc itaque hujus quaestionis responsio nobis innuit, quod qui saeculi hujus substantiam possidemus, perfecte egentibus erogasse debuimus: quod si non fecerimus cum possemus, apud summum Patremfamilias debiti vinculo obligamur, sicut scriptum est: Qui habet substantiam hujus mundi, et viderit fratrem suum necessitatem habere; si clauserit viscera sua ab eo, vere charitas Patris non est in eo (I Joan. III, 17). Hujus tamen obligationis nodus celeriter rumpitur, si bene perficiatur quod sequitur: scilicet, Sede cito, et scribe octoginta: id est humilia te (sicut exposuimus) in observatione mandatorum Dei, et certa spe haereditatis aeternae. De cado et coro dicant alii pro abundantia sensus sui quid senserint; ego super his nihil aliud dico, nisi quod unumquodque vas est ad mensurandum in suo genere: et hic significare possunt mensurate, id est discrete, debere agere poenitentes; quasi sic occidant hostem, ne perimant civem, quoniam scriptum est: Si recte offeras, et non recte dividas, peccasti (Gen. IV, 7, juxta LXX). Recte offerimus, cum bono studio bonum opus agimus: sed non recte dividimus, si discretionem habere in bono opere 701 postponamus: quam qui dissimulat, etiam recte offerens, sicut beatus ait Gregorius, peccat (Moral. lib. XXX, cap. 14). 12 Sequitur: Et laudavit dominus villicum iniquitatis, eo quod prudenter egisset. Sunt qui mirantur unde haec laus processerit, cum non dicatur ad litteram persolvisse debitum, sed curtasse. Quod si quis egerit, attendat quod potius imitari debet villicum, quam admirari. Saeculariter enim prudenter egit, qui quae reddere non potuit, ne super his argueretur furto, caute celavit, et secundum cujusdam verba dicentis: Si non caste, saltem caute (est namque minoris culpae quemlibet se solum dare morti, quam si caeteros secum tollat contagione peccati): et quod sibi perutile summaque prudentia fuit; quia apud quos reciperetur effecit, si amoveretur a villicatione. Sed et altius loquar. Plane secundum moralem intelligentiam multa laude est dignus, qui relicto errore pristinae conversationis, diviti Deo satisfaciens, redit ad gratiam. Et propter hoc eum dominus laudavit, quia sive hoc modo, vel hoc modo dicatur fecisse, prudenter egit. Nec moveat quemquam quod dicitur, iniquitatis: non enim ponitur hic eo quod operetur ad laudem, sed ad eorum qui audierunt tollendam desperationem, sicut Dominus testatur, ad Prophetam dicens: Multiplicatae sunt infirmitates eorum, postea acceleraverunt. Non congregabo conventicula eorum de sanguinibus, nec memor ero nominum eorum per labia mea (Psal. XV, 4). Ad hoc enim Matthaeus suum cognomen retinuit Publicanus. Hoc quod sequitur, quia filii hujus saeculi prudentiores sunt in generatione sua filiis lucis, dictum est nobis, ut saecularium inutilem imitemur prudentiam, sicut Moyses ibi nos mystice docet, dicens: Cum egressus fueris ad pugnam, si videris mulierem pulchram, et adamaveris eam, rades ei caesariem, etc., et erit tibi uxor (Deut. XXI, 10-13). Et dictum est similiter ad magnam nostram erubescentiam, ac si dixisset nobis illud prophetae: Erubesce, Sidon, ait mare (Isai. XXIII, 4). Grandis enim nobis debet esse verecundia, quod filii perditionis promptiores sunt in appetendis malis, quam nos sumus in coelestibus gaudiis, de quibus beatus Gregorius ait: « Qui coelestis vitae dulcedinem. in quantum possibilitas admittit, perfecte cognoverit, ea quae in terris amaverat, libenter cuncta derelinquit. » 13. Et ad haec incitamur cum dicitur: Facite vobis amicos de mammona iniquitatis, ut cum defeceritis, recepiant vos in aeterna tabernacula. Bonus sermo et omni acceptione dignus, docens nos cum illis amicitiam jungere, qui nos possunt in aeterna secum tabernacula collocare. Qui videlicet sunt illi, nisi quos superius breviter annotavi, parvuli et pauperes Christi? Quos quia Dominus amat, ipso teste qui ait: Vos amici mei estis (Joan. XV, 14): ab his nos faciamus amari de eo, quod idem Dominus nos docuit dicens, de mammona iniquitatis. Vile est pretium, sed emptio multa. Mammona namque divitiae nuncupantur, quae dicuntur iniquae, non propter se, sed propter iniquitatis effectum qui evenit ex se: sicut arbor illa quae appellata est scientia boni et mali; non quod ullam haberet scientiam, sed quod tangentes eam contra praeceptum, boni pariter et mali contingeret esse scientes. Hic satis ostenditur, quod ex facili possunt amici superni cives haberi. Ex quorum amicitiis qui fructus nobis proveniat, Veritas subsequenter ostendit, cum dixit: Ut recipiant vos in aeterna tabernacula. Videtur hic oriri quaestio in eo quod pauperibus attribuitur susceptio et retributio benefacientium sibi, cum donum solius Dei sit, veniens ex ejus multa miseratione et gratia. Quae multum facile solvitur, si attendatur quod Dei Filius nostram carnem suscipiens factus est pauper pro nobis; et id quod pauperibus erogatur, sibi factum fuisse dicat, et se retribuere benefacientibus: quod ibi testatur, ubi de parvulis loquens ait: Quaecunque fecistis uni ex minimis meis, mihi fecistis. Esurivi, et dedistis mihi manducare; sitivi, et dedistis mihi bibere, etc. Venite ergo et percipite regnum, quod vobis paratum est ab origine mundi (Matth. XXV, 34-40). 14. Sollicitemur ergo, fratres mei, sollicitemur pauperibus erogare consilio Domini. Sed quia interest pauperis et pauperis, quod Dominus ibi visus est annotasse cum diceret: Beati pauperes spiritu; de paupertate talis facienda est distinctio, quae designet quibus praecipue debeamus largiri. Paupertas igitur alia naturalis, alia locuples, alia spiritualis. Et hujus divisionis unumquodque membrum bifarie subpartitur, quod his pertractandum relinquimus, qui magna de minimis sciunt extrahere: praeter quod hoc solum dicimus, quia naturalibus egenis et spiritualibus praecipue manum misericordiae porrigere monemur, verbis Apostoli Pauli dicentis: Qui suis non providet, et maxime domesticis, fidem abnegat, et est infideli deterior (I Tim. V, 8). Sed quia nescimus hodie, quis ante Dei oculos dignus sit odio vel amore, demus his et demus illis juxta ejusdem Apostoli vocem dicentis: Bonum, inquit, operemur ad omnes, maxime autem ad domesticos fidei (Galat. VI, 10). Et quia sunt qui petunt, sunt et qui verecundantur; cum superest unde possit dari, demus utrisque. De petentibus enim Dominus ait: Omni petenti te, tribue (Luc. VI, 30). De verecundis beatus Augustinus super hunc versum: Qui producit fenum jumentis, et herbam servituti hominum (Psal. CIII, 14), dicit hoc modo: « Beatus, » inquit, « qui praeoccupat vocem petituri (Enarr. in Psal. CIII, serm. 3, n. 10). » De omnibus indifferenter Dominus ait: Date, et dabitur vobis (Luc. VI, 38); et etiam illud: Date eleemosynam, et ecce omnia munda sunt vobis (Luc. XI, 41); et iterum illud: Ignem ardentem exstinguit aqua, et eleemosyna resistit peccatis (Eccli. III, 33); et hinc est illud: Conclude eleemosynam in sinu pauperis, et haec orabit pro te (Eccli. XXIX, 15); et bonus pater filio ait: Si multum tibi fuerit, abundanter retribue; si exiguum, et illud libenter impertire (Tob. IV, 9). Quod tam solerer omnia an omnes? agere studeamus, quatenus in aeterna tabernacula recipi mereamur per Dominum Jesum Christum Salvatorem nostrum, qui cum Patre et Spiritu sancto vivit et regnat Deus, per omnia saecula saeculorum. Amen |
Migne "Patrologia Latina" Tomus 50 "AucInc.SeAdMo 50 Auctor incertus Parisiis J. P. Migne 1846 early modern edition, no apparatus this file was encoded in TEI xml for the University of Zurich's Corpus Corporum project (www.mlat.uzh.ch) by Ph. Roelli in 2013 Classical Latin orthography latin" Sententia ad monachos In hunc fere modum artifex mundi Deus cum caetera animalia prona in humum fingi jusserit, solum hominem rectum sublimemque factum habitudine ipse corporis ad contemplationem sui provocavit. Hunc non intellexisse, laesisse est. Intelligimus autem, si observantiam mandatis ejus afferamus. Maxima vero mandata haec sunt: Diliges Dominum Deum tuum ex toto corde tuo, et ex tota mente tua, et ex tota anima tua (Deut. VI, 5; Matth. XXII, 37). Intolerandum, quaeso, aliquid aut ingratum praecipitur? Diligi se a nobis jubet, cujus donum est, quae in nobis, quaeque intra nos nostra sunt. Hic immortalitatem tribuit; hic eamdem decepto reparavit; hic nobis constituens legem; hic prophetas emisit; hic postremo propter nos unicum Filium suum a coelo descendere, nasci, attrectari, mori passus est. Nonne hic diligi se, si non admoneat praeceptis, cogit beneficiis: Quid retribuam Domino pro omnibus quae retribuit mihi (Ps. CXV, 12)? Ut diligam eum ex toto corde meo, et ex tota mente mea, et ex tota anima mea. Sequens mandatum est: Diliges proximum tuum sicut teipsum (Levit. XIX, 18; Matth. XXII, 39). Ad hujus vero mandati obedientiam non tam praecepto, sed natura ducimur. Quid enim tam commune cunctis, quam diligere proximum? aut quid tam proprium humano generi, quam haec quae etiam ex nomine ipso tracta est humanitas? Nam quid aliud magis quam hic affectus nos a belluis discernit? Ita non reservata charitate, feritas est. Et tamen non in hac, ut in plerisque rebus, beneficium tantum damus, sed mutuas connexae charitatis vices, fructum ejus non magis praestamus quam capimus. Namque dum proximum amamus, ut a proximo amemur necesse est. Diligamus ergo omnes eum ex toto corde nostro, qui legem sancit, ut mutuo nosmetipsos diligamus. Reliqua mandatorum Domini his praeceptis continentur. Namque ista hujusmodi sunt, ut si quis ea tantum custodiat, omnia implet. Atque haec etiam ante adventum Dei Salvatorisque nostri servata sunt. Nobis vero recentioribus insuper praeceptis, et Christo, cujus sumus, inhaerendum est dicente Apostolo: Nostri enim non sumus, et non estis vestri; empti enim estis pretio magno: glorificate et portate Deum in corpore vestro (I Cor. VI, 20). Dedit nobis pretium, id est, qui et pretium est; ut jam non nostrae, sed voluntati pareamus suae. Hinc itaque Redemptor noster ad electos suos loquitur: Vos de hoc mundo non estis (Joan. XV, 19). Hinc et ille: Exite de medio eorum et separamini (II Cor. VI, 17); cujus voces assecuti, secedentesque, velut post tergum cum vitiis suis mundum reliquimus. Quod ergo secessionis hujus erit pretium, ipse Dominus noster Jesus Christus indicat dicens: Si quis venit ad me, abneget semetipsum, et tollat crucem suam, et sequatur me (Matth. XVI, 24). Portemus ergo crucem nostram, carnis desideriis, id est, vitiis repugnantes, voluptatibusque ejus pravis nihil indulgendo. Crucifixit corpus qui non vivit corpori. Hujus igitur curam ne feceritis in desideriis (Rom. XIII, 4); quia non minus per illecebras suas infestum est nobis et adversum, quam ille princeps aeris hujus indefessus hostis noster, qui retrahere nos a coelorum nitendi regno contendi. Denique haec ipsa illi ad decipiendum hominem saepe machina est. Et revera cum ipsi nos in anima simus constituti, extrinsecus sit corpus; ideo a Deo, ut hic ibi datum est, hic interim dum ille resurrectionis dies venerit, relinquendum est. Dubiumne est magis nos custodire debere quod est proprium, quam quod externum nobis est? Nobis potius consulamus quam corpori, quod plane non minus quam divitiae ac reliqua, quae quondam nostra diximus, deserendum? Mortificemus enim membra nostra, ut vivamus vita, quae hanc non tam vitam quam pretium vitae esse probat. Non nunc quidem primo de turbidi saeculi coeno emergimus. Cui tempori quippe apud haec praeceptorum ars videri potest. Inculcandum tamen nobis est, vana hujus mundi gaudia, vana illa omnia, quae semper volentes invitosque amisit, pie nos quod mortalitati debent Deo reddere. Angusti abjectique est animi, qui non spes suas ultra hoc saeculum porrigit. Quapropter in futura nos extendentes facultatum et voluptatum praeteritarum obliviscamur. Lot beati conjux testis in aeternum manet, respicientem retrorsum evadere ad superiora non posse (Gen. XIX). Quid negotii est converti ad ea quae semel spreveris? quamquam si consideremus, et ne vel hinc vanae sit locus gloriae, non sprevimus ea neque abjectimus; sed fenore majore commutavimus. Contempseramus sane quae reliquimus, si ob hoc coelum coeli non speraremus. Nec tamen ea ipsa, quae reliquimus nostra sunt; nam cum ipsi nos simus ejus a quo instituti videmur; agnoscendum est ejus esse quae reliquimus et quae desideramus. His igitur apud animum oblitteratis quae jam repudiata sunt, sectemur justitiam, benevolentiam, pietatem, mansuetudinem, fidem, charitatem. Custodiamus thesaurum, quem Christi pauperes gerunt, et in vasis fictilibus depositum teneamus. Firmis est insistendum vestigiis, quia quod scandimus iter lubricum est, et quo difficilius carere delicto potest, in hoc esse debet major custodia. Sed ne dubietas in laboris fideique hujus spe sit, audiamus quae justis injustisque merces maneat. Qui credit in me habet vitam aeternam, ait Dominus (Joan. VIII, 24). Quis ergo credentibus vel timentibus Deum finis est, quibus aeterna vita erit finis? At econtrario praeceptis Domini non obtemperantibus quis denuntiator exitus? Discedite a me, maledicti, ait Dominus, in ignem aeternum, qui praeparatus est diabolo et angelis suis (Matth. XXV, 41). Videtis qui utrumque meritum terminus consequatur. Si ex hac quae promittitur, vel poena vel gloria, una tantum res nobis remota, alia denuntiaretur infinita; sic quoque incitamenta ad bene vivendum proponi putarem. Nunc vero an illud magis refugiendum sit, an istud magis ambiendum, cum hinc magna sint supplicia, hinc magna sint praemia? Et tamen etiam si merita nostra retributio digna non sequeretur, quid fieri rectius ab homine possit, quam indultam vitam caste ac pie vivere; sanctitatemque ejus, cujus imaginem gestaret, aemulari? Adde quod per ineffabilem Domini nostri misericordiam ad beatam vitam minis praemiisque etiam sollicitamur. O quam pulchra illa, spretis fideliter saeculi hujus rebus, adveniet post Domini in vos fidelis remuneratio, cum in illa coruscanti sede gloriae, sanctorum choris mixti verum Dei Filium Agnum sequemur; pariterque in hac vita Christo consepulti, in illa pariter exsultantes regnabimus! Indignae sunt passiones hujus temporis ad futuram gloriam quae revelabitur in nobis (Rom. VIII, 18). Atque idcirco ut hujus gloriae non expertes simus, vitae hujus voluptate non capiamur. Vita enim nostra abscondita est in coelo. Nihil in hoc mundo speremus. Spes enim quae videtur non est spes. Nec multitudinis refugiamus exemplo: Multi enim sunt vocati, pauci vero electi (Matth. XXII, 14). Nec inchoato studio lassemur; non enim qui coepti, sed qui perseveraverit salvus erit (Marc. X, 12). Gulae, libidinis, avaritae, irae, vanitatis, superbiae, una est debellatrix tot criminum continentia: cujus optimus erit custos timor, si meminerimus in conspectu Domini nos semper sitos. Gaudium ac tristitiam tunc magis nostram ducamus, cum proximorum sunt. In obtrectationibus aeque detestanda nobis sit linguae et aurium prurigo. Haec, filii mei, memoriae, haec observationi mandate; nec longus in his custodiae labor erit. Quantuli enim ut sumus vitae hujus sunt dies in nobis? Propterea, quia, sicut scriptum est, saeculorum fines decurrerunt (I Cor. X, 11), non esse diuturnum potest, quin nos si non communis, propria saltem absolutio, ad judicem nostrum sponsoremque meritorum Dominum transferat. Haec audientes tacitis ora lacrymis rigant: tantus eorum erga beatitudinem futuram in hujusmodi exhortationibus affectus est. Sic itaque beatissimus Paulus mysticis imbutus disciplinis, devovens militiam Regi saeculorum Deo, per stipendia innocentis vitae praemia consectatur aeterna. |
Theoria colorum Titulus _________________________________________________________ 1 Cur equidem eandem colorum theoriam, quam abhinc annos plus tredecim in vernacula lingua publici juris feci 1), jam latinis literis consignem, ratio reddenda esse videtur. Nimirum novae huic colorum explicandorum rationi hucusque unicus tantum vir palam suffragatus est, celeb. Ficinus, Professor Dresdensis, qui, anno 1818, in Piereri Lexico anatomico-physiologico, sub voce „Color“, hancce colorum theoriam, ut unice veram, suae expositioni pro fundamento substravit: idem etiam in ea, quam nuper (1828) edidit, Optica, meam colorum rationem docet, sed sparsim (§§ 127, 129, 132, 133, 135, 136, 146) justo brevius, aliisque, quam quibus ego locutus eram, verbis usus, neque principalibus in locis mea mihi vindicat, sed admiscet ea suis sibi propriis placitis; quae quidem asserto falso inniti inferius (§ 4) mihi monendum erit. Ceteri, licet permulti, qui ab eo inde tempore, in Germania, de his similibusque rebus scripsere, non mihi adstipulati sunt, neque proinde rationem meam impugnaverunt, redarguerunt aut condemnarunt, sed, quod de rebus futilibus, ne disceptatione quidem dignis, fieri solet, omnino de ea 4 tacuerunt. At enim vero non ea mea est humilitas, ut istorum silentium pro judicio habeam, neque vicissim ea mea superbia, ut illud necessario aut e stupore aut e livore natum esse utique contendam: licet non ignorem, esse adversus merita silentium vituperatione saepe efficacius, semper tutius, ideoque mediocribus omnibus commendatissimuru. Imo vero de bis partim laborans, ea tantum procurare satago, quae ex isto silentio jam mihi incumbere intelligo, videlicet prospicere, ne inventa, quae vera eademque alicujus in disciplina momenti esse persuasissimum habeo, plane neglecta et vetustate tandem obliterata pereant, de integro invenienda posteris. His igitur intentus, eandem colorum rationem Latinis jam sum literis expositurus, eo potissimum consilio, ut lectio ejus exteris quoque pateat, inter quos forte fortuna attentiores aequioresve ei contingere possint judices; deinde etiam ut, huic scriptorum corpori inserta, interitui minus obnoxia sit. „Sed,“ jam enim Senecae verbis uti licet, „quid sibi quisque nunc speret, cum videat pessima optimos pati?“ – Pergaudeo equidem, imo glorior, me primum, quod sciam, fuisse, qui, suo judicio fisus, summi Goethii de colorum physicorum ratione demonstrationibus palam adstipularetur, eo maxime tempore, ubi illae consensu physicorum fere communi reprobatae fuerint, anno nimirum 1816. Nonnulli deinde vestigia presserunt; nec desunt hodie in Germania complures, quibus de inventorum ejus veritate persuasum sit: multum tamen adhuc abest, ut communis omnium consensus palmam ei detulerit; atque, vicesimo volvente anno, adhuc sub judice lis est. Interim viget etiamnum ubique, et, tamquam si nihil acciderit, decantatur in libris physicis fere omnibus Newtoni doctrina: etiamnum instituuntur teneri, ut mature discant credere in „lumina homogenea septem, unum constituentia lumen album, nec non in diversam eorum refrangibilitatem, congenitasque iis qualitates colorificas!“ – Haec, licet deplorem, nihil miror. Non enim memini, me in historia literaria legere, vera inventa facili negotio vetustos errores expulisse, aut scientiarum academias, cum errores, quorum custodes per secula fuerant, 5 a privatis hominibus refellerentur, semper primas fuisse, quae, derelictis falsis, veris accederent; nisi forte ubi meris experimentis res agebatur, de quibus judicium penes sensus est, non penes intellectum. Quin imo hoc compertum exploratumque habeo, quibuslibet temporibus veritatem, nisi vires ab auctoritate mutuatam, paucissimorum fuisse, errorem autem tam crebrum quam vulgarem; quia vulgus ubique, et fere nil nisi vulgus: nam πολυμαθία νοῦν οὐ διδάσκει. – Subinde affirmatum inculcatumque est, naturae cognitionem experientia tantummodo inniti et calculo. At pervelim scire, cur omittatur tertium, utraque illa intercedens et vinculi instar connectens, absque cujus ope illorum opera vana, irrita et plane nihili sunt, judicium dico, Secundam Petri, ut antiquitus audiebat 2). Experientia exhibet facta, quae nuda et absque ratiocinatione etiam brutis patent. Calculus nil nisi quantitatem, τὸ πόσον, determinat, cujus nulla est utilitas, nisi primum vera rei ratio, τὸ τί ἦν εἶναι, stabilitum fuerit, quod solo fit judicio. Experientia porro est omnium, calculus multorum, judicium autem, quod vehementer doleo, paucissimorum rarissimorumque, nae potius inter prodigia censendum, quam inter naturales animi facultates, ut, per ironiam credo, fieri solet. Quae cum ita se habeant, consolentur nos Livii verba, qui veritatem laborare nimis saepe ait, extingui nunquam. Non enim ei, ut vera sit, stultorum invidorumve venia impetranda est: non ergo nisi ad tempus ei officere possunt et vituperatio aperta et silentium invidum. At enim vero tempus ipsum est meritorum judex aequissimus, veritatis vindex acerrimus, laudis et vituperii dispensator incorruptissimus: quamobrem, Italico proverbio lepidissimo, dicitur tempus vir integerrimae fidei (Tempo è galantuomo). Attamen, ne in ipso limine eos absterream, qui Goethii de coloribus placita detestabilem haeresin esse apud animum suum constituerunt, profiteor, meam colorum theoriam, utpote physiologicam et eam ob rem primariam, nullo 6 modo neque e Goethii de coloribus physicis theorematibus pendere, neque e Newtoni, cum in ordine materiae tractandae utrisque antecedat, et vera fuerit, etiamsi illi ambo errassent. Non enim principia ab iis petit, neque a parte priori cum iis connexa est, sed tantum a parte posteriori; ita ut ex ipsa potius depromi possint indicia et argumenta, quibus satis firma conjectura decernatur, cujusnam illorum a partibus veritas stet. Nos enim colores tantummodo physiologice, i. e. quatenus in iis functio quaedam oculi versatur, sumus consideraturi; dum illorum thema sunt colores physici et chemici, i. e. res externae, quibus colorum sensus in oculo suscitatur. Phaenomenon, quo mea colorum ratio nititur, unicum est, idemque intra limites oculi positum: consistit nimirum in coloribus, qui post adspectum rem aliquam coloratam, sua sponte in oculo oriuntur; quos quidem Goethe physiologicos dixit colores. Hos primus animadvertit, rationemque eorum summatim exposuit Buffon 3), post eum Waring Darwin 4), denique Himly 5) eos tractarunt: sed uberrima exactissimaque eorum descriptio tandem Goethio accepta est referenda, legiturque in opere ejus de coloribus. Hic autem, antequam gradum proferam, lectorem rogo obtestorque, ne se ad meae theoriae cognitionem lectionemve accingat, antequam hos physiologicos colores suis ipsius oculis usurpaverit, atque repetita eorum contemplatione familiarem sibi eorum reddiderit conspectum. Quo nihil profecto facilius. Chartulam, aut pannulum sericum, sex unciarum quadratarum magnitudinem non excedentem, quolibet colore puro vegetissimoque tinctum, januae cubiculi adfigat, teneatque oculos per sexagesimam horae unam alteramve partem constanter in eum fixos: tunc repente abrepto 7 pannulo, alium colorem, plane diversum, in illius loco conspiciet. Excipiet autem colorem flavum violaceus, rubrum viridis, aurantiacum coeruleus, et similiter vice inversa. Si, quod initio accidere solet, color ille subsequens non statim percipietur, in culpa erit animus, qui huic rei attendere nondum didicit, minime autem oculus, qui non potest non fungi munere suo. Repetito saepius experimento, colorem illum videre certo continget, optime vero et facillime si pannulus sericus coloratus fenestrae specularibus adfigetur, ubi, luci pervius, acerrime in oculum agit. Hanc autem rem qui neglexerit, sciat se coecum ad colores accedere et haecce legendo oleum et operam perdere. Scribebam Berolini mense Majo a. MDCCCXXIX. 1) Ueber das Sehen und die Farben; von A. Schopenhauer, Leipzig 1816. 2) i. e. secunda pars dialectices Petri Rami, quae erat „de judicio“. 3) Hist. de l'acad. d. sc. 1743. 4) Erasmi Darwinii Zoonomia: – etiam in philos.Transact. Vol. 76. 5) Ophthalm. Biblioth. Bd. I. St. 2. «< conspectus «< retro porro »> |
PIVS PAPA IX. Amantissimus humani generis Redemptor Christus Dominus Unigenitus Dei Filius volens, ut optime nostis, Venerabiles Fratres, omnes homines a daemonis captivitate, et a peccati iugo vindicare, eosque de tenebris in admirabile lumen suum vocare et salvos facere, cum delesset, quod adversus nos erat, chirographum decreti, affigens illud cruci, catholicam Ecclesiam suo sanguine acquisitam tam quam unam domum Dei vivi , unumque regnum caelorum , vel unam civitatem supra montem positam , aut unum ovile ) et unum corpus uno spiritu consistens vigensque, ct una fide, spe , caritate, et unis eisdemque sacramentorum, religionis, doctrinaeque vinculis compactum et coagmentatum conformavit, constituit, et rectoribus a se nominatis ac delectis instruxit, eamque ita a se conformatam et constitutam, quamdiu mundus ipse non intereat et concidat , permanere , et omnes universi terrarum orbis populos, nationes complecti decrevit, ut cuiusvis gentis homines divinam suam religionem et gratiam acciperent, quam ad extremum usque spiritum retinentes aeternam adipiscentur salutem et gloriam. Ut autem haec fidei, doctrinaeque unitas semper in sua servaretur Ecclesia, Petrum ex omnibus selegit unum, quem Apostolorum Principem, suumque in terris Vicarium, et inexpugnabile Ecclesiae suae fundamentum et caput constituit, ut cum honoris gradu, tum omni praecipuae auctoritatis, potestatis et iurisdictionis amplitudine ceteris omnibus quam maxime praestans pasceret oves et agnos, confirmaret Fratres, atque universam regeret et gubernaret Ecclesiam. Cum autem Christus hanc suam Ecclesiam unam, et immaculatam usque ad consummationem saeculi permansuram voluerit, et unam fidem, unam doctrinam, ac regiminis formam servandam esse mandaverit, tum quae Petro dignitatis, potestatis ac iurisdictionis amplitudo, fideique integritas, ac stabilitas data, eadem prorsus eiusdem Petri successoribus Romanis Pontificibus est tradita, qui in hac Romana ipsius Petri Cathedra collocantur, et quibus in persona Beatissimi Principis Apostolorum ab ipso Christo Domino suprema totius Dominici gregis cura divinitus est commissa, ac supremum universalis Ecclesiae regimen demandatum. Ac Vobis apprime compertum exploratumque est, Venerabiles Fratres, quomodo boc divinae nostrae religionis dogma unanimi ac perenni Synodorum Patrumque mente ac voce fuerit .semper praedicatum, defensum, et inculcatum. Siquidem ipsi numquam cessarunt edocere « unum esse Deum, unum Christum, unam Ecclesiam, et cathedram unam su» per Petrum Domini voce fundatam , cui tamquam petrae , lapidique firmissimo tota quanta quanta est Christianae reipublicae moles divinitus est superinstructa . Enimvero haec Petri Cathedra et dicta semper et habita, quae unica esi et prima de dotibus , quae per totum terrarum orbem primatum obtinens lucet , quaeque radix et matrix unde unitas sacerdotalis cxorta , quae omnium Ecclesiarum non modo caput sed mater et magistra , ac pietatis metropolis, in qua est integra Christianae religionis et prima de dotibus , quae- que radix et matrix unde unitas sacerdotalis cxorta , quae omnium Ecclesiarum non modo caput sed mater et magistra , ac pietatis metropolis, in qua est integra Christianae religionis ac perfecta stabilitas , et in qua semper Apostolicae Cathedrae viguit Principatus , quaeque illi innixa est petrae, quam superbae non vincunt inferorum portae , et cui totam doctrinam Apostoli cum sanguine profuderunt , ex qua in omnes venerandae communionis iura dimanant , ad quam omnis obedientia et honor est deferendus , quam qui deserit in Ecclesia frustra esse confidit , extra quam qui comederit agnum profanus est. Atque insuper Petrus, qui in propria Sede et vivit et praesidet, praestat quaerentibus fidei veritatem , Petrus qui ad hoc usque tempus, et semper in suis Successoribus vivit, et iudicium exercet , ipse per Leonem loquutus est Romanus Pontifex, qui in universum orbem tenet primatum, Successor est Beati Petri Apostolorum Principis , et verus Christi Vicarius, totiusque Ecclesiae caput, et omnium Christianorum Pater et Doctor existit » , et alia fere innumera ex luculentissimis testibus de prompta, quae clare aperteque edocent, ac declarant quanta fide, religione, observantia et obedientia hanc Apostolicam Sedem, Romanumque Pontificem ii omnes prosequi omnino debent, qui ad veram, unicam, sanctamque Christi Ecclesiam pertinere volunt, ut aeternam assequantur salutem. lam vero catholicae Ecclesiae unitati nihil plane adversatur multiplex sacrorum, legitimorumque rituum varietas, quin immo ad ipsius Ecclesiae dignitatem, maiestatem,decus ac splendorem augendum maxime conducit. Neminem autem Vestrum latet» Venerabiles Fratres, quomodo nonnulli incautos praesertim et imperitos decipere, et in errorem inducere nitantur hanc Sanctam calumniantes Sedem, perinde ac si ipsa dissidentes Orientales ad catholicam fidem excipiens velit, ut ii proprium deserant ritum, ac illum latinae Ecclesiae amplectantur. Quod quidem quam falsum sit, et a veritate alienum evidentissime ostendunt, ac testantur tot Decessorum Nostrorum Constitutiones et Apostolicae Litterae ad ecclesiastica Orientalium negotia spectantes, quibus iidem Praedecessores Nostri non solum constanter declararunt, id sibi in animo numquuam fuisse, verum etiam professi sunt, se omnino velle, ut Orientalium Ecclesiarum ritus, in quos nullus circa catholicam fidem, vel morum honestatem irrepsisset eiror, sarti ac tecti haberentur. Quibus repetitis clarissimisque Decessorum Nostrorum declarationibus plane respondent tum vetera, tum recentia facta, cum dici nunquam possit, hanc Apostolicam Sedem, vel sacrorum Antistitibus, vel ecclesiasticis viris, vel populis Orientalibus ad catholicam unitatem reversis praecepisse, ut suum legitimum ritum mutarent. Atque universa Constantinopolitana civitas nuper vidit, quomodo Venerabilis Fratrer Meletius Archiepiscopus Dramensis, qui cum summa animi Nostri consolatione, et omnium bonorum gaudio ad catholicae Ecclesiae gremium rediit, proprio ritu, ac solemnibus caeremoniis et pompa rem divinam magna populi frequentia peregerit. Itaque, Venerabiles Fratres, pro eximia vestra episcopali sollicitudine ne desinatis vestrarum Dioecesium Clero etiam atque etiam inculcare, ut opportunis quibusque modis detegere ac refellere studeat calumniam, qua malevoli homines imperitorum animos in errorem inducere, et invidiam odiumque contra hanc Apostolicam Sedem excitare conantur. Nos porro cum in hac Petri Cathedra arcano divinae providentiae consilio collocati ad supremum universae Christi Ecclesiae regimen evecti simus Nostram omnem spem et fiduciam in Christo lesu habentes Apostolici Nostri ministerii partes implere contendimus, veluti a Nobis postulat instantia quo tidiana, et sollicitudo omnium Ecclesiarum. Siquidem divino Illius auxilio freti, cuius vicariam hic in terris licet immerentes gerimus operam, et qui dixit ecce ego vobiscum sum omnibus diebus usque ad consummationem saeculi, et confirmavit, inferi portas contra Ecclesiam suam nunquam esse praevalituras, nihil metuimus tot nefarias sacrilegasque molitiones, conatus et impetus, quibus in hac tanta temporum iniquitate inimici homines catholicam religionem, si fieri unquam posset, funditus evertere connituntur, sed spirituali omnium gentium bono et saluti consulere non desistimus. Etenim charitas Christi urget Nos , ac nihil Nobis potius esse potest, quam ut omnes curas, labores, consilia libentissime suscipiamus, quo omnes populi occurrant in unitatem fidei, et crescant in scientia Dei, et cognitione Domini Nostri lesu Christi, « qui est » via et veritas et vita; via scilicet conversationis » sanctae, veritas doctrinae divinae, et vita beatitudinis sempiternae » (1). Neque vero Vos ignoratis , Venerabiles Fratres, quo singulari amore, et assiduo studio paternas Nostras curas ad istam electam Dominici gregis partem vestrae vigilantiae commissam, vel ab ipso supremi Nostri 'Pontifica tus initio contulerimus, atque ex recentissimis Nostris Litteris Annulo Piscatoris obsignatis, et VII Idus proximi mensis Ianuarii editis magis magisque intelligere potuistis, quam vehementer Nobis cordi sit istarum Orientalium Ecclesiarum bonum, utilitas ac prosperitas. Namque iisdem Litteris peculiarem ex Congregatione Fidei propagandae conflatam Congregationem constituimus, quae eidem Congregationi Fidei propagandae tot assiduis gravissimisque occupationibus pene obrutae maiori sit auxilio, quae que operam ab ipsa Fidei propagandae Congregatione hactenus omni studio, ac summa cum laude praestitam ita exerceat, ut omnia Orientalium Ecclesiarum negotia unice tractanda et expedienda curet. Ea profecto spe sustentamur fore, ut, Deo bene iuvante, ex huiusmodi Nostro consilio et sollicitudine in omnes Orientales nationes spiritualis utilitas quotidie magis redundet. Etenim plane confldimus, hanc novam specialem Congregationem nuper a Nobis institutam nihil unquam iuxla Nostra desideria intentatum esse relicturam, quod in vestris tractandis negotiis ad catholicam unionem magis in dies promovendam, ad vestrarum Ecclesiarum felicitatem augendam, ac vestrorum legitimorum rituum integritatem tuendam, atque ad maiorem fidelium spiritualem utilitatem procurandam quovis modo possit pertinere. Verum ut haec Congregatio omni cura et industria demandatum sibi a Nobis munus exercere, suosque labores et studia in maiorem istarum Ecclesiarum prosperitatem conferre possit, opus omnino est, ut optime noscat spirituales Orientalium nationum indigentias, quibus opportune ac provide sit consulendum. Et quoniam Vobis, Venerabiles Fratres, apprime nota est conditio et status gregis curae vestrae traditi, iccirco pro vestra sapientia probe nostis, maxime oportere, ut de rebus omnibus, quae vestras Ecclesias, vestrumque gregem respiciunt, maiore, qua fieri pptest, celeritate Nos diligentissime certiores facere velitis, et accuratam deestrarum Dioecesium statu relationem mittatis, in qua sedulo exponatur quidquid ad ipsas Dioeceses spectet, quo fidelium in eisdem Dioecesibus degentium necessitatibus omni cura prospicere possimus. Summa certe erit Nostra consolatio , si quisque Vestrum, Venerabiles Fratres, omnes suae propriae Dioecesis res sedulo ad Nos referens significaverit, quot fideles in ipsa versentur Dioecesi, quot sint ecclesiastici viri, qui proprii ministerii munia obeuntes ipsis fidelibus adsistant, quae eorumdem fidelium agendi ratio, tum quoad fidem, tum quoad morum honestatem, qua doctrina clerus sit praeditus, quaeque ipsius cleri educatio, et quomodo populus ad sanctissimam nostram religionem, morumque disciplinam instituatur, et qua ratione populus idem ad pietatem, morumque probitatem quotidie magis conformari et excitari queat. Optamus etiam summopere agnoscere qualis sit vestrarum scholarum conditio, et qua frequentia illas iuventus adire soleat. Cum vero probe sciatis, Venerabiles Fratres, omnes rei cum sacrae, tum publicae spes positas esse in recta, salutari ac religiosa puerorum educatione, iccirco maxime interest, ipsos vel a teneris an nis catholicas celebrare scholas, quo divinae nostrae religionis veritatem, ac praeceptiones sedulo discentes a periculo amoveantur, ne tenerae eorum mentes pravis imbuantur principiis. Neque omittatis Nobis manifestare si libris indigeatis, ac simul exponere qui potissimum libri ex vestra sententia et cleri doctrinae curandae, et populi institutioni promovendae, et acatholicornm placitis confutandis, et fidelium pietati fovendae magis opportuni esse possint. Insuper cum acceperimus, in aliquibus locis liturgicos, ac rituales adhiberi libros, in quos vel aliquis irrepsit error, vel aliqua ad arbitrium invecta immutatio, Vestrum erit Nobis patefacere qui libri apud Vos adhibeantur, iteinque dicere, si huiusmodi libri aliquo tempore fuerint ab hac Sancta Sede approbati, vel si ex vestro iudicio errores corrigendos contineant, atque etiam si quae dubia dirimenda habeatis, vel adsint abusiones tollendae. Atque etiam praecipue expetimus a Vobis accipere quos in vestris Dioecesibus progressus habeat sancta catholica unio, quae impedimenta eidem obstent, quibusque opportunioribus modis huiusmodi impedimenta amoveri possint, ut ipsa unio magis in dies promoveatur et augeatur. Videtis profecto, Venerabiles Fratres, quanto amore, quantoque studio istas orientales prosequamur Ecclesias, et quam vehementer optemus, ut in orientalibus populis sanctissima nostra fides, religio, pietas maiora in dies incrementa suscipiat, ac vigeat et efflorescat. Ac certi sumus, Vos pro episcopalis vestri ministerii munere , et pastorali zelo vestras omnes curas cogitationesquo in divina nostra religione tuenda et propaganda, atque in vestri gregis salute curanda studiosissime impendere. Cium vero inimicus homo hisce praesertim luctuosissimis temporibus non cesset in Dominico agro superseminare zizania tum pestiferis libris et ephemeridibus , tum monstrosis quibusque opinionum portentis, quae catholicae fidei ac doctrinae plane adversantur, iccirco probe intelligitis quanta sollici tudine, vigilantia, et constantia Vobis sit allaborandum et excubandum, ut fideles Vobis commissos ab hisce venenatis pascuis arceatis, et ad salutaria propellatis, eosque catholicae Ecclesiae doctrina maiorem in modum imbuatis. Ut autem id facilius as sequi valeatis, animarum Curatorum praesertim zelum assidue excitare ne intermittatis, Venerabiles Fratres , ut ipsi suo munere diligenter fungentes nunquam desinant evangelizare Dei evangelium sapientibus et insipientibus, et omni sacrorum ope christianam plebem sibi commendatam iuvare, ac pueros praesertim, et rudes homines catholicae fidei documenta, morumque disciplinam patienter, amanterque docere, omnesque continenter exhortari in doctrina sana, ne circumferantur omni vento doctrinae. Omnes quoque vestrarum Dioecesium Presbyteros semper monete, ut animo serio reputantes ministerium, quod acceperunt in Domino, illud sedulo implendum curent, ut virtutum omnium exempla christiano populo praebeant, orationi instent, ac saeras praesertim disciplinas assidue excolant, et in sempiternam fidelium salutem procurandam totis viribus incumbant. Atque ut facilius navos et industrios operarios habere possitis, qui in vinea Domini excolenda auxiliariam Vobis operam in tempore exhibere valeant, nullis parcite curis, nullisque consiliis, Venerabiles Fratres, ut adolescentes clerici vel ab ineunte aetate per lectissimos magistros ad pietatem, verumque ecclesiasticum spiritum mature fingantur, ac litteris et disciplinis praecipue sacris ab omni cuiusque erroris periculo omnino alienis diligentissime erudiantur. Equidem haud ignoramus, Venerabiles Fratres, quae quantaeque sint difficultates, quibus in episcopali vestro ministerio exercendo obnoxii estis. Sed confortamini in Domino, et in potentia virtutis eius memoria repetentes, Vos pro Christo legatione fungi, qui tradidit animam suam pro ovibus suis, relinquens nobis exemplum, ut sequamur vestigia eius. Nemo vero ignorat quanto usui et ornamento catholicae Ecclesiae in Oriente fuerint Religiosae Monachorum Familiae. Namque ipsae vitae integritate, morumque gravitate, ac religiosae disciplinae laude spectatae, et bonorum operum exempla fidelibus exhibere, et iuventutem instituere, et litteras ac disciplinas excolere, et auxiliariam utilemque Sacrorum Antistitibus operam navare studebant. Tristissimis autem rerum ac temporum vicibus hae sacrae Familiae de christiana et civili rcpublica egregie meritae in aliquibus locis vel a proprii Ordinis disciplina declinarunt, vel omnino cxtinctae fuerunt. Cum autem magnum emolumentum sanctissimae nostrae afferretur religioni, si hae Sacrae Familiae, ubi praesertim interierunt, denuo reviviscerent, et inter orientales nationes pristino fulgerent splendore, iccirco a Vobis exposcimus, ut Nobis significetis quid de hac re sentiatis, et qua ratione huiusmodi Sacrarum Familiarum instauratio effici possit. Persunsissimum Nobis est, Vos, Venerabiles Fratres, non solum hisce Nostris desideriis ac postulationibus alacri ac libentissimo animo esse satisfacturos, verum etiam singulari diligentia exposituros alia omnia, quae ex vestra ad maiorem in istis regionibus sanctissimae nostrae religionis ac tum cleri, tum populi fidelis utilitatem procurandam sint per-t- agenda. Cum autem ex Ency.clica Cardinalis Praefecti Nostrae Concilii Congregationis epistola noveri tis, gratissimum Nobis fore Venerabilium Fratrum Sacrorum Antistitum praesentia frui in solemni plurium Sanctorum Canonizatione, quam proximo Pen tecostes die, Deo favente, celebraturi sumus, tum ea spe nitimur fore, ut hac occasione, si vestrarum Dioecesium rationes permittant, vos praesentes intueri, amanterque complecti, et a Vobis ipsis carumdem Dioecesium relationes accipere possimus. Interim vero pro eximia vestra pietate, et episcopali zelo pergite, Venerabiles Fratres, maiore usque alacritate et contentione ministerium vestrum implere, et omni studio vestrorum fidelium saluti pro spicere, eosque etiam monere et exhortari, ut in catholicae religionis professione magis in dies stabiles et immoti persistant, et omnia Dei, eiusque Sanctae Ecclesiae mandata religiose custodiant, et ambulent digne Deo per omnia placentes, et in omni opere bono fructificantes. Consueta autem vestra benignitate eos .paterno affectu excipite, qui cum ingenti animi Nostri laetitia ad catholicae Ecclesiae gremium redeunt, et omnem impendite cu ram, ut illi magis in dies amanter enutriti verbis fidei, et per gratiarum charismata confirmati in sancta vocatione immobiles permaneant, et alacriori usque pede incedant per semitas Domini, atque instent viam, quae ducit ad vitam. Ac pro egregia vestra religione nunquam desinite omnia conari, ut in omni bonitate, patientia, doctrina, mansuetudine, lenitate miseros errantes Christo lucrifacere, atque ad unicum cius ovile reducere, et in spem aeternae haereditatis restituere possitis. Inter angustias vero et difficultates, quae hisce potissimum asperrimis temporibus ab episcopali vestro munere abesse non possunt, confidite in gratia Domini Nostri Iesu Christi prae oculis habeutes, quod qui ad iustitiam erudiunt multos fulgebunt quasi stellae in perpetuas aeternitates. Denique, Venerabiles Fratres, pro certo habeatis velimus, praecipuam esse, qua Vos in Domino prosequimur, benevolentiam. Atque interim haud omittimus in omni oratione et obsecra tione cum gratiarum actione a Deo Optimo Maximo humiliter enixeque petere, ut uberrima quaeque suae bonitatis dona super Vos propitius semper effundat, quae in dilectas quoque oves vigilantiae vestrae commissas copiose descendant. Atque horum auspicem, et propensissimae Nostrae in Vos voluntatis pignus Apostolicam Benedictionem ex intimo corde profectam Vobis ipsis, Venerabiles Fratres, cunctisque clericis, laicisque fidelibus cuiusque Vestrum curae concreditis peramanter impertimus. Datum Romae apud S. Petrum die 8 Aprilis anno 1862. Pontificatus Nostri Anno decimosexto. |
HOMILIA XXXII.. Habita ad populum in basilica sanctorum Processi et Martiniani, die natalis eorum. LECTIO S. EVANG. SEC. LUC. IX, 23-27. In illo tempore, dixit Jesus discipulis suis: Si quis vult post me venire, abneget semetipsum, et tollat crucem suam quotidie, et sequatur me. Qui enim voluerit animam suam salvam facere, perdet eam; et qui perdiderit animam suam propter me, salvam eam faciet. Quid enim prodest homini, si totum mundum lucretur, se autem perdat, et detrimentum sui faciat? Nam qui me erubuerit et meos sermones, hunc Filius hominis erubescet cum venerit in majestate sua, et Patris, et sanctorum angelorum. Dico autem vobis vere, sunt aliqui hic stantes qui non gustabunt mortem, donec videant regnum Dei. 1. Quia Dominus ac Redemptor noster novus homo venit in mundum, nova praecepta dedit mundo. Vitae etenim nostrae veteri in vitiis enutritae contrarietatem opposuit novitatis suae. Quid enim vetus, quid carnalis homo noverat, nisi sua retinere, aliena rapere, si posset; concupiscere, si non posset? Sed coelestis medicus singulis quibusque vitiis obviantia adhibet medicamenta. Nam sicut arte medicinae calida frigidis, frigida calidis curantur, ita Dominus noster contraria opposuit praedicamenta peccatis, ut lubricis continentiam, tenacibus largitatem, iracundis mansuetudinem, elatis praeciperet humilitatem. Certe cum se sequentibus nova mandata proponeret, dixit: Nisi quis renuntiaverit omnibus quae possidet, non potest meus esse discipulus (Luc. XIV, 33). Ac si aperte dicat: Qui per vitam veterem aliena concupiscitis, per novae conversationis studium et vestra largimini. Quid vero in hac lectione dicat, audiamus: Qui vult post me venire, abneget semetipsum. Ibi dicitur ut abnegemus nostra, hic dicitur ut abnegemus nos. Et fortasse laboriosum non est homini relinquere sua, sed valde laboriosum est relinquere semetipsum. Minus quippe est abnegare quod habet, valde autem multum est abnegare quod est. 2. Ad se autem nobis venientibus Dominus praecepit ut renuntiemus nostris, quia quicunque ad fidei agonem venimus, luctamen contra malignos spiritus sumimus. Nihil autem maligni spiritus in hoc mundo proprium possident. Nudi ergo cum nudis luctari debemus. Nam si vestitus quisquam cum nudo luctatur, citius ad terram dejicitur, quia habet unde teneatur. Quid enim sunt terrena omnia, nisi quaedam corporis indumenta? Qui ergo contra diabolum ad certamen properat, vestimenta abjiciat, ne succumbat. Nihil in hoc mundo amando possideat, nullas rerum labentium delectationes requirat, ne unde ad votum tegitur, ad casum inde teneatur. Nec tamen sufficit nostra relinquere, nisi relinquamus et nos. Quid est quod dicimus, Relinquamus et nos? Si enim nosmetipsos relinquimus, quo ibimus extra nos? Vel quis est qui vadit, si se deseruit? Sed aliud sumus per peccatum lapsi, aliud per naturam conditi; aliud quod fecimus, aliud quod facti sumus. Relinquamus nosmetipsos quales peccando nos fecimus, et maneamus nosmetipsi quales per gratiam facti sumus. Ecce etenim qui superbus fuit, si conversus ad Christum humilis factus est, semetipsum relinquit. Si luxuriosus quisque ad continentiam vitam mutavit, abnegavit utique quod fuit. Si avarus quisque ambire jam desiit, et largiri didicit propria qui prius aliena rapiebat, procul dubio semetipsum reliquit. Ipse quidem est per naturam, sed non est ipse per malitiam. Hinc enim scriptum est: Verte impios, et non erunt (Prov. XII, 7). Conversi namque impii non erunt, non quia non erunt omnino in essentia, sed scilicet non erunt in impietatis culpa. Tunc ergo nosmetipsos relinquimus, tunc nos ipsos abnegamus, cum vitamus quod per vetustatem fuimus, et ad hoc nitimur quod per novitatem vocamur. Pensemus quomodo se Paulus abnegaverat, qui dicebat: Vivo autem jam non ego (Gal. II, 20). Exstinctus quippe fuerat saevus ille persecutor, et vivere coeperat pius praedicator. Si enim ipse esset, pius profecto non esset. Sed qui se vivere denegat, dicat unde est quod sancta verba per doctrinam veritatis clamat. Protinus subdit: Vivit vero in me Christus (Ibid.). Ac si aperte dicat: Ego quidem a memetipso exstinctus sum, quia carnaliter non vivo; sed tamen essentialiter mortuus non sum, quia in Christo spiritaliter vivo. Dicat ergo Veritas, dicat: Si quis vult post me venire, abneget semetipsum. Quia nisi quis a semetipso deficiat, ad eum qui super ipsum est non appropinquat; nec valet apprehendere quod ultra ipsum est, si nescierit mactare quod est. Sic olerum plantae transponuntur ut proficiant, atque, ut ita dixerim, eradicantur ut crescant. Sic rerum semina in terrae admistione deficiunt, ut in reparatione sui generis uberius assurgant. Unde enim videntur perdidisse quod erant, inde accipiunt hoc apparere quod non erant. 3. Sed qui jam se a vitiis abnegat, exquirendae ei virtutes sunt in quibus crescat. Nam cum dictum est: Qui vult post me venire, abneget semetipsum, protinus additur: Et tollat crucem suam quotidie, et sequatur me. Duobus etenim modis crux tollitur, cum aut per abstinentiam afficitur corpus, aut per compassionem proximi affligitur animus. Pensemus qualiter utroque modo Paulus crucem suam tulerat, qui dicebat: Castigo corpus meum, et in servitutem redigo, ne forte aliis praedicans ipse reprobus efficiar (I Cor IX, 27). Ecce in afflictione corporis audivimus crucem carnis, audiamus nunc in compassione proximi crucem mentis. Ait enim: Quis infirmatur, et ego non infirmor? Quis scandalizatur, et ego non uror? (II Cor. XI, 29.) Perfectus quippe praedicator, ut exemplum daret abstinentiae, crucem portabat in corpore. Et quia in se trahebat damna infirmitatis alienae, crucem portabat in corde. 3. Sed quia ipsis virtutibus quaedam vitia juxta sunt, dicendum nobis est quod vitium abstinentiam carnis et quod obsideat compassionem mentis. E vicino namque abstinentiam carnis nonnunquam vana gloria obsidet, quia dum tenuitas in corpore, dum pallor in vultu respicitur, virtus patefacta laudatur; et tanto se celerius foras fundit, quanto ad humanos oculos per ostensum pallorem exit. Et plerumque fit ut hoc quod causa Dei agi creditur pro solis humanis favoribus agatur. Quod bene Simon ille significat, qui, inventus in itinere (Matth. XXVII, 32), crucem dominicam in angaria portat. Aliena quippe onera in angaria portantur, quando per vanitatis studium aliquid geritur. Qui ergo per Simonem designantur, nisi abstinentes et arrogantes? Qui per abstinentiam quidem carnem afficiunt, sed fructum abstinentiae interius non requirunt. Crucem ergo Domini in angaria Simon portat, quia cum ad opus bonum ex bona voluntate non ducitur, rem justi sine fructu peccator operatur. Unde idem Simon crucem portat, sed non moritur, quia abstinentes et arrogantes per abstinentiam quidem corpus afficiunt, sed per desiderium gloriae mundo vivunt. Compassionem vero animi plerumque latenter obsidet pietas falsa, ut hanc nonnunquam usque ad condescendendum vitiis pertrahat, cum ad culpas quisque non debeat compassionem exercere, sed zelum. Compassio quippe homini, et rectitudo vitiis debetur, ut in uno eodemque homine et diligamus bonum quod factus est, et persequamur mala quae fecit, ne dum culpas incaute remittimus, non jam per charitatem compati, sed per negligentiam concidisse videamur. 4. Sequitur: Qui enim voluerit animam suam salvam facere, perdet eam; et qui perdiderit animam suam propter me, salvam eam faciet. Sic dicitur fideli: Qui voluerit animam suam salvam facere, perdet eam; et qui perdiderit animam suam propter me, salvam eam faciet. Ac si agricolae dicatur: Frumentum si servas, perdis; si seminas, renovas. Quis enim nesciat quod frumentum cum 90 in semine mittitur, perit ab oculis, in terra deficit? Sed unde putrescit in pulvere, inde virescit in renovatione. Quia vero sancta Ecclesia aliud tempus habet persecutionis, atque aliud pacis; Redemptor noster ipsa ejus tempora distinguit in praeceptis. Nam persecutionis tempore ponenda est anima, pacis autem tempore ea quae amplius dominari possunt frangenda sunt desideria terrena. Unde et nunc dicitur: Quid enim prodest homini, si lucretur totum mundum, se autem perdat, et detrimentum sui faciat? Cum persecutio ab adversariis deest, valde vigilantius cor custodiendum est. Nam pacis tempore quia licet vivere, libet etiam ambire. Quae profecto avaritia bene compescitur, si ipse status ambientis sollicite consideretur. Nam cur instet ad colligendum, quando stare non potest ipse qui colligit? Cursum ergo suum quisque consideret, et agnoscet sibi posse sufficere parva quae habet. Sed fortasse metuit ne in hujus vitae itinere sumptus desit. Longa nostra desideria increpat via brevis, incassum multa portantur cum juxta est quod pergitur. Plerumque autem et avaritiam vincimus, sed adhuc obstat quod vias rectitudinis minori tenemus custodia perfectionis. Nam saepe labentia cuncta despicimus, sed tamen adhuc humanae verecundiae usu praepedimur, ut rectitudinem quam servamus in mente nondum exprimere valeamus in voce; et tanto Dei faciem ad justitiae defensionem negligimus, quanto humanas facies contra justitiam veremur. Sed huic quoque vulneri congruum subjungitur medicamentum cum Dominus dicit: Qui me erubuerit et meos sermones, hunc Filius hominis erubescet cum venerit in majestate sua, et Patris, et sanctorum angelorum. 5. Sed ecce nunc apud se homines dicunt: Nos jam Dominum et sermones ejus non erubescimus: quia aperta eum voce profitemur. Quibus ego respondeo quod in hac plebe Christiana sunt nonnulli qui Christum ideo confitentur, quia cunctos Christianos esse conspiciunt. Nam si nomen Christi in tanta hodie gloria non esset, tot professores Christi sancta Ecclesia non haberet. Non ergo ad probationem fidei vox sufficit professionis, quam defendit a verecundia professio generalitatis. Est tamen ubi se quisque interroget, ut in confessione Christi se veraciter probet, si non jam nomen ejus erubescit, si plena virtute mentis humanum pudorem subdidit. Certe enim persecutionis tempore erubescere poterant fideles, substantiis nudari, de dignitatibus dejici, verberibus affligi. Pacis autem tempore quia haec a nostris persecutionibus desunt, est aliud ubi ostendamur nobis. Veremur saepe a proximis despici, dedignamur injurias verbi tolerare; si contingat jurgium fortasse cum proximo, erubescimus priores satisfacere. Cor quippe carnale dum hujus vitae gloriam quaerit, humilitatem respuit. Et plerumque ipse homo qui irascitur discordanti sibi reconciliari appetit, sed ire ad satisfaciendum prior erubescit. Pensemus facta Veritatis, ut videamus quo jacent nostrae pravitatis actiones. Si enim membra summi capitis sumus, imitari eum cui connectimur debemus. Quid namque ad nostrae eruditionis exemplum Paulus egregius praedicator dicit? Pro Christo legatione fungimur, tanquam Deo exhortante per nos; obsecramus pro Christo, reconciliamini Deo (II Cor. V, 20). Ecce inter nos et Deum discordiam peccando fecimus, et tamen ad nos Deus suos legatos prior misit, ut nos ipsi qui peccavimus ad pacem Dei rogati veniamus. Erubescat ergo humana superbia, confundatur quisque si non satisfaciat prior proximo, quando post culpam nostram ut ei reconciliari debeamus et ipse qui offensus est, legatis intervenientibus, obsecrat Deus. 6. Sequitur: Dico autem vobis, vere sunt aliqui hic stantes qui non gustabunt mortem donec videant regnum Dei. Regnum Dei, fratres charissimi, non semper in sacro eloquio venturum regnum dicitur, sed nonnunquam praesens Ecclesia vocatur. Unde scriptum est: Mittet Filius hominis angelos suos, et colligent de regno ejus omnia scandala (Matth. XIII, 41). In illo quippe regno scandala non erunt, ubi profecto reprobi non admittuntur. Quo videlicet exemplo colligitur quod hoc loco regnum Dei praesens Ecclesia vocatur. Et quia nonnulli ex discipulis usque adeo in corpore victuri erant ut Ecclesiam Dei constructam conspicerent, et contra mundi hujus gloriam erectam, consolatoria promissione nunc dicitur: Sunt quidam de hic stantibus qui non gustabunt mortem donec videant regnum Dei. Sed cum tanta Dominus subeundae mortis praecepta ederet, quid necessarium fuit ut ad hanc subito promissionem veniret? Quod si subtiliter attendamus, quanta dispensatione pietatis agatur agnoscimus. Discipulis enim rudibus etiam de praesenti vita aliquid promittendum fuit, ut possent robustius in futura solidari. Sic Israelitico populo ex Aegypti terra liberando repromissionis terra promittitur, et cum vocandus esset ad dona coelestia, terrenis promissionibus suadetur. Cur hoc? Ut dum esset aliquid quod de vicino perciperet, illud jam fidelius crederet quod de longinquo audire potuisset? Carnalis etenim populus si parva non acciperet, magna non crederet. Omnipotens ergo Deus largiendo terrena, suadet ad coelestia, ut percipiens quod videret, sperare disceret quod minime videbat; et tanto solidior de invisibilibus fieret, quanto eum ad spei certitudinem visibilia promissa fulcirent. Unde recte quoque per Psalmistam dicitur: Dedit eis regiones gentium, et labores populorum possederunt, ut custodiant justificationes ejus, et legem ejus requirant (Psal. CIV, 44, 45). Sic ergo hoc loco rudibus discipulis Veritas loquens, videndum regnum Dei promittit in terra, ut hoc ab eis fidelius in coelo praesumatur. Ex ipso itaque regno quod jam videmus in mundo esse sublimatum speremus regnum quod in coelo credimus percipiendum. Nam sunt nonnulli qui Christianitatis nomine censentur, sed Christianitatis non habent fidem. Sola esse visibilia aestimant, invisibilia non appetunt, quia nec esse suspicantur. Ad sanctorum martyrum corpora consistimus, fratres mei. Nunquid isti carnem suam in mortem darent, nisi eis certissime constitisset esse vitam pro qua mori debuissent? Et ecce qui ita crediderunt, miraculis coruscant. Ad exstincta namque eorum corpora viventes aegri veniunt et sanantur, perjuri veniunt et a daemonio vexantur, daemoniaci veniunt et liberantur. Quomodo ergo vivunt illic ubi vivunt, si in tot miraculis vivunt hic ubi mortui sunt? 7. Rem, fratres, dico brevem verbo, sed non parvam merito, quam religiosis quibusdam senioribus narrantibus agnovi. Gothorum tempore matrona quaedam fuit valde religiosa, quae ad horum martyrum ecclesiam crebro veniebat. Quadam die dum ex more ad orandum venisset, egrediens, duos stantes sub peregrino habitu monachos invenit, peregrinos credidit, dari eis aliquid eleemosynae praecepit. Sed priusquam ejus erogator eis ad largiendam eleemosynam propinquasset, astiterunt illi vicinius, et dixerunt: Tu nos modo visitas, nos te in die judicii requiremus, et quidquid possumus, praestabimus tibi. Quo dicto, ab oculis ejus ablati sunt. Territa illa ad orandum rediit, seseque in lacrymis prolixius effudit. Et facta est post hoc tanto instantior in prece, quanto certior de promissione. Si autem, juxta Pauli vocem, Fides est sperandarum substantia rerum, argumentum non apparentium (Hebr. XI, 1), nequaquam jam dicimus ut venturam vitam credatis, quia ecce ipsi qui in illa vivunt, humanis obtutibus visibiliter praesentantur. Quod enim videri potest, melius dicitur sciri, quam credi. Venturam ergo vitam nos Dominus magis voluit scire, quam credere, qui eos quos invisibiliter recipit, apud se vivere nobis etiam visibiliter ostendit. 8. Hos ergo, fratres charissimi, in causa vestri examinis, quam cum districto judice habetis, patronos facite, hos in die tanti terroris illius defensores adhibete. Certe si apud quemdam magnum judicem causa quaelibet vestra esset die crastino ventilanda, totus hodiernus dies in cogitatione duceretur, patronum vestra fraternitas quaereret, magnis precibus ageret ut apud tantum judicem sibi defensor veniret. Ecce districtus judex Jesus venturus est, tanti illius angelorum archangelorumque concilii terror adhibetur. In illo conventu causa nostra discutitur, et tamen nos patronos modo non quaerimus, quos tunc defensores habeamus. Adsunt defensores nostri sancti martyres, rogari volunt, atque, ut ita dixerim, quaerunt, ut quaerantur. Hos ergo adjutores vestrae orationis quaerite, hos protectores vestri reatus invenite, quia ne punire peccatores debeat, rogari vult et ipse qui judicat. Unde et tam longo tempore comminatur iram, et tamen misericorditer exspectat. Sic autem nos et misericordia ejus refoveat, ut nullo modo negligentes reddat. Sic peccata nostra perturbent, ut mens in desperationem non proruant, quia etsi praesumentes metuimus, et metuentes speramus, aeternum regnum citius adepturi sumus, per eum qui vivit et regnat cum Patre in unitate Spiritus sancti Deus, per omnia saecula saeculorum. Amen. |
Migne "Patrologia Latina Tomus 137" documentacatholicaomnia Vita S. Folcuini Tarvennensis (Folcuinus Laubiensis), J. P. Migne cc_id: cps_2.FolLau.ViSFoTa, cc_idno: 9535 OBSERVATIONES PRAEVIAE. 137.0529B| `Etsi Folcuinus Laubiensis abbas haud ignobilis auctor sit, non magni tamen momenti est haec Vita ab ipso edita, quae passim in communes locos excurrit. Ejus rei causa est, quod pauca de sancto Folcuino comperta habuit auctor, et ea quidem ex traditione accepta post annos centum ab ejus morte. Nihilominus certa videntur singularia facta ab ipso relata, quae utique auctoritatem accipiunt ab alio Folcuino, de quo mox dicturus sum. Folcuinus seu Folcwinus, quem alii Folcoinum, Folquinumve scribunt, inter sanctos habitus est statim ab ipsius morte, et eo nomine cultus in monasterio Sithiensi. Qualis ante episcopatum sanctus Folcuinus 137.0529C| fuerit, neque Folcuinus abbas, neque Joannes Iperius, aut alius quisquam scriptum reliquit, sive ex incogitantia, sive potius ex ignoratione. Nam Folcuinus abbas qui annis duntaxat centum post eum vivebat, satis diserte attestatur id a se ignoratum 137.0530B| fuisse. Trithemius sanctum Folcuinum inter viros sanctos aut illustres ordinis nostri non numeravit; recensuit Arnoldus Wion, ob eam scilicet causam, quod eum in Sithiensi monasterio coli rescivit. Consulti hac de re Bertiniani coenobitae, id responsi nuper reddiderunt, nullam sibi videri causam cur sanctus Folcuinus monachis nostris accenseatur, cum nullum ejus monachatus vestigium in vetustis auctoribus, archivis aut mss. appareat. Pluribus conciliis interfuit vir sanctus. Ebonis Remensis episcopi restitutioni anno 840, Parisiensi concilio anno 846, Carisiacensi biennio post, in Suessionensi nominatus anno 853, quo anno inter missos Caroli Calvi numeratur in ejus capitulari. 137.0530C| Hincmarus Remorum pontifex epistolam teste Frodoardo in Historiae lib. III, cap. 20, scripsit « Folcuino Morinensi pro quodam presbytero ipsius ordinato, qui clamabat injuriam se pati ab Immone praesule ( Noviomagensi ); petitque simul reliquias 137.0531A| sanctorum in Morinensi parochia quiescentium sibi mitti, quia in consecratione ecclesiae Dei genitricis altare ab ipso Fulcoino consecrandum, et ex ipsius parochiae reliquiis honorandum praeparabat. » Invenitur etiam subscripsisse Odonis Belvacensis episcopi litteris a Sirmondo editis in fine tomi III Conciliorum Galliae. Verum aut eae litterae scriptae sunt ante regni Caroli Calvi annum tricesimum quintum, aut iis subscribere non potuit Folcuinus, quem anno Caroli XV, Christi 855 obiisse constat. De ejus successore Huntfrido agendum infra ad annum 869. De sancti Folcuini genere et praecipuis rebus gestis agit Folcwinus Sithiensis monachus et levita in chartario coenobii sui ab se ordinato anno 961, ut legi in membraneo codice, quem autographum esse existimo. Huc fragmenta quaedam referre juvat. « Tempore Ludovici Augusti exoritur quoddam lumen Ecclesiae Folcwinus nomine, quod ne sub modio celaretur absconsum, ab ipso rege super Ecclesiae imponitur candelabrum, Terwanensi civitati 137.0531B| designatur ad pontificatum anno incarnationis Domini 827, et praefati regis 4. De cujus vita et virtutibus multum quod loqueremur erat, optaremque ea quae in hoc mundo gessit, summotenus perstringere. Sed fatuitatem meam ipse perpendens, horreo saltem tangere, quod viri peritissimi possent etiam formidare. Superant enim philosophicam mundanae sapientiae disputationem. . . . . . . . . . . . . . . Haec solummodo in ejus memoriam fatua garrulitate deprompsi: reliqua ipsius opera auctioris ingenii viro relinquo investiganda . . . Quia igitur mentionem beati Folcwini fecisse me memini, libet adhuc hic unum ejus opus intexere, quod recolo me agnovisse Wicfrido pontifice narrante. Longa, inquit, senectute fessus isdem beatus antistes Folcwinus, ut puta qui quadragesimum in episcopatu fere peregerat annum, cum jam non posset publice missarum solemnia celebrare; cognito hoc rex, illo adhuc vivente, quod contra canones erat, successorem ei episcopum 137.0531C| destinavit, » et caetera iisdem verbis, ut in sequentis Vitae num. 13 et 14. « Rogaverat autem isdem pontifex, ut sicubi exitus ejus accideret, corpus illius ad Sithiu monasterium in basilica sancti Bertini portaretur tumulandum. Defuncto autem illo cum clerici ejus quaererent qualiter illum ad supra dictum locum portare debuissent, in ipsa nocte, flante vento australi, omnis illa aquarum indimetibilis profunditas, qua cingitur Sithiu insula, ita congelavit, ut mane exsequias sancti corporis deferentibus firmissimum aqua gressum per glaciem praeberet euntibus, quod in hiemali tempore vix septem dierum algor potest efficere. Deportantes autem beati viri corpus ad Sithiu monasterium, ad latus sancti Bertini dextrum est tumulatum. » Eadem habentur in subjectae Vitae num. 15. Pergit Folcuinus levita: « Fertur autem eumdem virum Dei equum quemdam habuisse, qui quoties iter aliquoties carpere vellet, ad obsequia viri Dei genua flecteret, ut scilicet absque ullo labore tergo illius equitaturus ascenderet. 137.0531D| Hunc autem ferunt fratribus dandum ante ejus feretrum praeisse, sed omnem deinceps hominem ferre recusasse, » etc., ut num. 16, nisi quod loco superiorum verborum legitur, « equum feretrum praeeuntem lacrymasse, » quod arguit Folcuinum abbatem a Folcuino levita diversum esse. Addit Folcuinus levita quae sequuntur de genere suo. « Anno post haec 928 felicissimae incarnationis Jesu Christi Domini nostri, tempore Caroli reclausi, indictione prima, meus qui hoc ipsum scribo, pater, Folcwinus nomine, cum fratre suo, apparatu quo poterant, de regno Lotharii huc adveniunt, sancti Folcwini corpus quod eo usque tempore terra tegebatur, levare cupientes. Erant enim utrique ejusdem beati viri carnali consanguinitate proximi. Postulata etiam a praedicto comite et abbate Adaloffo licentia, 137.0532A| ventum est ad sancti viri tumbam cum cereis et thymiamateriis et choro psallentium: elevaveruntque corpus Idibus Novembris, feria quinta, die illucescente: praeparaveruntque supra dicti refectionem fratribus, prout poterant. Vinum namque et omnia necessaria venientes secum detulerant. Quibus peractis, gaudentes ad propria sunt reversi. Erant autem, isdem videlicet Folcwinus, et Regenwala frater suus, filii Odwini filii alterius Odwini, qui erat frater beati praesulis Folcwini: pater autem ejusdem sancti episcopi dictus est Hieronymus: genitrix vero Ermentrudis est vocata. » En stemma gentilitium sancti Folcwini, hactenus non satis explicatum. Folcuinus abbas matrem ejus vocat Ercensindam, hic Ermentrudem, ex quo apparet eam binominem fuisse. Pater Hieronymus Caroli Tuditis seu Martelli filius erat, pater Odwini et Fulradi abbatis Quintiniani; frater vero Bernardi patris sancti Adelhardi abbatis Corbeiensis, cujus Vita superius relata 137.0532B| est. Diversum esse Folcuinum seu Folcwinum levitam a Fulcuino Laubiensi abbate, quaedam suadent argumenta. Uterque ex regno Lotharii ortus fuit, uterque etiam monachus Sithiensis, et quidem eodem tempore. Nam Folcuinus levita collectionem chartarum monasterii sui ordinavit anno 961; alter vero ad regimen Laubiensis abbatiae vocatus est anno 965, uti ipse scribit in Chronico Laubiensi. Cur vero duos fuisse putem, hae sunt causae: prima, quod Folcuinus abbas in sequenti Vita, etsi iisdem fere verbis utatur, aliqua tamen diversa miscet. Nam levita sancti Folcuini matrem vocat Ermentrudem; abbas Ercensendam. Ille episcopi consanguineum se fuisse dicit; hic tacet. Primus scribit, equum sancti viri funeri praeisse, alter addit lacrymasse; et abbas male reddidit sententiam levitae num. 18, si tamen auctoris erratum est, non librariorum. Denique duo Folcuini simul vixere in monasterio Sithiensi, teste Folcuino levita, qui in fine Collectionis 137.0532C| suae recensens nomina fratrum, quibuscum in eo monasterio vixerat, nominat Folcwinum; et Folcuinus abbas hic agit de miraculo facto ad tumulum sancti Folcuini in persona Folcuini monachi, quem puto esse Folcuinum levitam. Sic eum ex traditione appellant Sithienses coenobitae, tametsi non mihi constat an in levitae gradu permanserit. De se ipse ita scribit in sua Collectione: « Anno 947 . . . . . abbas Wido, quia nimis vanae juventutis gaudia sectabatur, apud comitem incusatus, abbatia est fraudatus, et sancti Bavonis monasterio abbas est destinatus. Womarus autem regimen monasticum sub regulari regebat districtione. Quo tempore ego ipse haec scribens Folcwinus a patre Folcwino supra jam memorato et matre Thiedala de regno Lotharii dicto huc adductus anno incarnationis felicissimae Domini nostri Jesu Christi 948, die festivitatis elevationis sancti Bertini, quae succedit omnium Sanctorum festivitati, 137.0532D| sancto Bertino oblatus, monachus (proh dolor!) facietenus sum effectus. » Elevationis corporis sancti Bertini mentio (quod sciam) nulla ante annum 1052 habetur in variis monumentis de eo editis in Saeculi II parte I. Folcuinus abbas diserte in prologo sequenti scribit se non tam volentem, quam coactum, cessantibus scilicet ob multimodam infestationem propinquorum curis, in Sithiense monasterium accessisse, ubi se ab ipsis pene crepundiis educatum fuisse fatetur. Et in Chronici Laubiensis, cap. 28, cognationem suam non infimam modeste dicit, et fratrem suum Godescalcum vocat cap. 37. Mortuus est Fulcoinus abbas anno 990, sex annis ante obitum Walteri Sithiensis abbatis, cui hanc Vitam dedicavit eo modo quo sequitur. PROLOGUS AUCTORIS. 137.0533| 137.0533A| Dilectissimis in Christo sancti Sithiensis coenobii fratribus, unam eamdemque nobiscum tenentibus fidem, sperantibus spem, amplectentibus charitatem, FOLQUINUS peccator, quem Laubiensium dicunt abbatem, summi specialisque gaudii in eo, qui vere est, cum sanctis ejus perpetuitatem. Memor vestri semper in orationibus, in ea parte erga vos arbitror, quia ero perpetuus, quia post Deum in charitate diligendus est proximus, fortunam scilicet meam deputans vos valere, vestrumque cum prosperitate successum ac si meum optans in Christo perpetuum fore. Ad quod me vestra quidem, fateor, primum studia accenderunt, cum in ipsis pene (ut ita dicam) crepundiis multimoda infestatione cessantibus propinquorum curis, hanc in 137.0533B| vobis, non dico vicissitudinem, sed gratuitam fraternitatem, ut explorarem compulerunt; qua ita usus sum, ut nunc illam violare sacrilegium esse, illaque carere facinus mihi videatur exsecrabile. Enimvero sacrilegium digne dixerim charitatem violare, si quidem ab Apostolo non amplius illa, quam quod Deus est, commendari potuit, sic eo dicente: Deus charitas est (I Joan. IV, 16). Ergo hanc violare Christum est abnegare; quod mihi videtur plus quam sacrilegium esse. Quae, licet dilatato sinu ipsos inimicos admittat, ordinatae tamen dilectionis modum maxime in domesticos fidei (Gal. VI, 10) tenere cognovit. Praeter ergo hanc dilectionem debitam omnibus communicantibus fidei ejus, videlicet quae catholica, 137.0533C| id est universalis dicitur, est mihi apud vos quoddam praecipuum, id est, ut catechizatus vobis catechizantibus in omnibus bonis communicem, secundum Apostoli dictum (Gal. VI, 6); tum etiam propter patronos loci et sanctorum pignorum reliquias, quibus prae omnibus vicinis abundatis, quorumque patrocinio, singulari quodam privilegio exsultatis, quorum, quia mihi, licet per multa vitia defluenti, exorata semper adfuit defensio, ut eos speciali post Deum devotione complectar, et utile mihi videtur bonum et magnum bonum, et quorum meritis fas sit sperare summum bonum. Huic ergo amori, qui mecum primis adolevit auspiciis, ea commutata est intentio, non tota, ut mihi visum est, puerilis, ut laudi eorum, qua non egent, 137.0533D| satisfactum putarem, si quidpiam vobis manu venisset antiquiorum, quod eorum cuique festivitati in singulis quibusque, quas Graeci synaxes dicunt, congruere et ad laudem Dei per amorem sanctorum, audientium animos incitaret. Porro in promptu erant aliquantae copiae, quae huic intentioni videbantur satisfacere posse. Denique eorum vitam et actus, quorum gaudetis principalitate, quorumque 137.0534A| haereditariam successionem sortiti estis cum nomine (Audomarum atque Bertinum dico), antiquorum satis commendabat auctoritas, qui, utpote contemporales sibi, ita quadam vicinitate nectuntur, ut, dum unum audieris, alterum intelligas, et in hujus opere, quis ille fuerit, facile praenoscas. Sanctus quoque Winnocus, cum ex uno superiorum pendeat, et ipse satis descriptus erat, quomodo vestra palaestra fidei unctus olivo atque virtute instructus, patris ductus laureis, eadem qua praeceptor ejus laude cucurrit, mundumque sibi rebellantem Christi virtute decoravit. Sed o nostra tempora, o mores! venerabilem siquidem et toto mundo praedicandum, sanctum videlicet Folquinum, modernorum adeo neglexit incuria, ut nulla ejus praeter rumorem popularem 137.0534B| videretur esse memoria eorum. Igitur negligentiae (seu illa potius incuria dicenda est) succensebam, et tacitus cum his animo stomachabar; tandem colluctantibus in me cum amore sancti pudore puerili et imperitia cordis obtusi, Pisoniano illo vitio laborans, qui cum loqui nesciret, tacere non potuit; ad illius vitam describendam animum induxi; calamumque illi committens, qui linguas infantium facit disertas, novus velut Arpinas, repentinus auctor emersi. Verum reminiscens illius Erisippei sophismatis, si mentiris, id quod verum dicis, mentiris; nihil aliud posui, licet de ipsis plura praeterierim, quam quod eorum percepi traditione, quorum approbanda erat gravitas, cum refellenda non esset auctoritas. Porro ne contribulibus 137.0534C| causas exinde offerrem calumniandi, ut est consuetudinis quorumdam puerorum; ea quae dictaveram, silentii ad tempus claustris commisi, atque huic tempori, quo paululum emendatiora prodirent, reservavi; et quia opus erat astipulatore, cujus hoc opus firmaretur auctoritate; dedicavi illud vobis, tibique quam maxime, venerande Pater Waltere, cui praeter id, quod cum caeteris mihi est commune, singulare quiddam debeo, vel propter Bertini vicem, vel propter eam, quae nobiscum accrevit, dilectionem. Te, inquam, te arbitrum et defensorem hujus operis habens, caeterum de obtrectatoribus non est tanti; qui si forte calumniati fuerint me, modos connexionum et caetera, quae illi de quibus sub unius specie dicitur, quae sophistice loquitur, odibilis est, 137.0534D| tractant, non observasse: noverint Ecclesiam Christi regulas has, quamvis harum quoque notitia non careat, sponte repudiasse, praesertim cum longe ante nos dictum sit, veram esse legem historiae, simpliciter ea, quae fama vulgante colliguntur, ad instructionem posteritatis litteris commendare. Abeant ergo, et quovis genere locutionum praedicent illi suos Catones, sive rigidi sint illi, sive censorii; ac 137.0535A| proinde rumusculos quosque et gloriolam captant popularem, atque secundum quemdam eorum poetam, ceromatico ferant nicetetia collo; nobis, qui in schola Christi, sub apostolorum magisterio philosophamus, propositum est, ut prudentiam serpentis columbina simplicitate temperemus: ut dum doctrina simul et operatione consulimus necessitatibus 137.0536A| proximorum, nobis quoque possit esse consultum. De caetero, fratres, apostolicis vos verbis alloquor: Gaudete, perfecti estote, exhortamini, idem sapite, pacem habete, meique fratris vestri vel admoniti mementote; et Deus pacis et dilectionis sit semper cum omnibus vobis. Amen. INCIPIT VITA S. FOLCUINI. 137.0535| 137.0535A| Benigna, et ineffabilis omnipotentissimaque 137.0535B| deitas, sibi ipsi per se sufficiens (non enim aliunde exterius nititur, cum sit summum bonum) divitias bonitatis suae in iis, quos ante saecula praescivit et praedestinavit, sanctis multipliciter dispensando distribuit. Vasa enim irae apta in interitum, quae diu sustinuit, in vasa misericordiae commutavit; et ut sublimitatem gratiae hujus ex Deo esse scirent, et non ex semetipsis, hoc illis dono gratiae dedit quod poenam suam illis cognoscibilem fecit, etc. Beata nihilominus mater Ecclesia, talibus ornata monilibus, quae turris viri David aedificata est cum propugnaculis suis; tot talesque clypei ex ea dependent, talisque tantorum armatura fortium, quibus munita et ornatur ad meritum, et ab inferorum eruitur terrore portarum. Inter quae propugnacula, 137.0535C| non de inferioribus clypeis unum patronum et defensorem nobis Deus dedit beatum et praedicandum saeculis Folcuinum episcopum, cujus vitam strictim et succincte elucidare cupientes, non magnopere studemus eum miraculis commendare, scientes nos fidelibus loqui, quibus non linguas in signum, sed infidelibus dixit apostolus esse, nam miraculis parum nobis expertus est, licet vita plurimum, quae et si fecit, nullus illo magis occuluit. Sed jam locuturis de eo nobis petimus, ut suffragiis adsit apud eum quem tantopere dilexit. Nativitatis ergo beati viri ut dicamus exordia, excellentiam terrenae dignitatis longo et altissimo traxit stemmate nobilitatis. Floruit sub rege Carolo tum opulentia rerum, tum procinctu bellorum, 137.0535D| quodque his majus est, cultu religionis et pacis jure cognominato Magno; matre Ercensinda, patre Hieronymo: quorum prior de gente Gothorum claram satis tam genere quam opibus prosapiam traxit; alter, ut puto, supradicti regis avunculus inter aulicos primus, rerum forensium privatarumque moderamina disponebat. Fratres etiam erant ei summae dignitatis; ex quibus Folradum sancti Quintini commendat monasterium, et ut altius repetamus, atavorum ejus atavi omnes nobilissimi. Haec dicimus non quod habentibus sint gloriosa, sed quod contemnentibus mirabilia. Saeculi homines suscipiunt eos qui his privilegiis pollent, nos laudamus eos qui ista pro Salvatore contempserint. Igitur generosam prolem ubi in ipsis pene crepundiis 137.0536A| parentum cura perspexit sacris studiis pollere, 137.0536B| uti posse erat tali aetatulae, sacris litteris informandam tradiderunt scholis ecclesiae: in quibus, ut puto, puer bonae indolis, disciplinabiliter ingenio sagaci proficiens, ubi primae artis rudimenta percepit, quod vivacitatem ingenii ejus aufugeret, nil postea fuit. Attestabatur munditiam cordis ejus jugis meditatio et continuae exercitationis studium, cum jam penitus omnis hujusmodi affectio transiret in habitum. Scriptum quippe est: Ex studiis suis intelligitur puer, si recta et munda sint opera ejus (Prov. XX, 2). Talem itaque informabat Dominus sub magistrorum institutione, qualem postea praeficeret Ecclesiae suae. Pastoralis est enim regula, ne audeat praeesse, qui nescierit subesse. Deinde cum giganteis, ut ita dictum sit, passibus iret de virtute in 137.0536C| virtutem; cum sacras litteras didicisset, divinamque legem, sacrorum graduum perfectionem indeptus est per ordinem; tantamque gratiam ei contulit gratia superni respectus, ut ab omnibus veneraretur reverentius, diligeretur affectuosius. Interea lapis ille spiritualis politus multiplicibus argumentis et competens coelestibus ornamentis, dignum fuerat ut poneretur in diademate Regis; igitur ne sub specie privatorum delitesceret; sed qui eatenus sibi tantum profuerat, jam multis prodesset; ecclesiae fascibus sublimandus appetitur, et omnium vocibus acclamatur. Littora Britannici Oceani in finibus Galliarum occidentem versus gens quaedam incolit, non tam lata quam valida: apud historicos Morini, nunc a Tarvenna urbe eorum 137.0536D| quondam opulentissima, sed modo diruta et pene exinanita, vocantur Tarvennici. Meminit hujus gentis in opere suo quod pro nobis contra paganos scripsit Orosius presbyter et fidelis historiographus: et quia populosa fuerit copia militari, ne cuiquam exercitui Romano obvianti f., succumberet , evidentissime ostendit. Meminit et urbis Menapum, cujus nihil praeter ruinas et nomen inane est tantum. Extremi autem hominum ob hoc forsitan a poeta dicuntur, quod Flandria, quae pars hujus gentis est, ea maris loca occupat, ultraque nulla gens habitare audita est, prohibente Oceano, totum pro parte usus more suo. Nam ex ea parte quam Bononia urbs et Odraus occupat Farus, facilis ad Britanniam est transitus. Gens haec moribus incomposita, magis armis 137.0537A| quam consiliis utens, et ut ante nos dictum est, multum eloquentiae, sapientiae parum. Cujus indomitam barbariem et semper ad malum proclivem non facile erat restringi, nisi prudentia et perspicacia summi et ecclesiastici viri. Igitur plebis hujus ecclesia pastore erat destituta: sed cum de pontifice ageretur substituendo, diu scrutatis omnibus, dignior nemo inventus est Folquino. In cujus electione anceps plebs est secuta nil varium, sed votis omnibus hunc sibi dari poposcit episcopum, secuta magnatum et totius cleri consensum. Quid plura? Complacuit, Deo gratias, imperatoriae potestati, Ludovico videlicet, qui Carolo successerat patri; et eo concedente urbis Tarvennae consecratur antistes, praeeunte in omnibus 137.0537B| voluntate Domini. Auctus ergo benedictione spirituali, auxit opera pietatis et fidei, praebens se talem in omnibus, sicut decebat servum Domini. Enimvero quoniam pugnaturum se contra spiritualia nequitiae scivit, artes secum exercitationesque virtutum, arma fidei prae se tulit, disciplinae vigorem ita moderatus est, ut cum censura judicii nemo illo magis popularis esset; rursum popularis cum esset, censurae ordinem non amitteret. Sic vitam instituit, ut in neutrum horum pronior fuerit. Media charitate constrata sunt, neque maluit oves sibi creditas perperam, quam recte egisse: sed nec ignovit malis, ut bonas perditum iret. Revera scivit uti ferro. Sic etenim studuit ut sanctae matri Ecclesiae aut munimento esset, aut ornamento munimento exterius, 137.0537C| ornamento interius. Sed et in verbis ejus et in locutione communi non erat levitas; confabulabatur namque utillimum aliquid cum quovis, aut meditabatur id ipsum in quovis. In ipso praesulatus sui initio sic apparuit aptus, ac si praefuisset diutius, ad quod noviter fuerat inthronizatus; de religione primum et cultu Dei, quod Graeci theosebiam dicunt, canonicam et apostolicam secutus est auctoritatem, videlicet ut omnibus quibus cura sua intererat, cor unum et anima esset; et quidquid indecens in ecclesia sua vel effeminatum videbat, vera et spirituali circumcisione diligentissime resecaret, suum aestimans detrimentum, quidquid in subditis appareret ineptum; suum deputans lucrum, quidquid 137.0537D| cultura Christi reportaret fructiferum; quam sic studuit excolere, ut non aliquo indigeret putamine, cum nullum vitii genus saltem ex radice sineret coalescere. Semet suis ad imitandum specimen praebebat et speculum. Non enim sibi soli negotiabatur, sed omnium salutem laboris sui commercio quaerebat. Si quispiam magnum quid in religione moliebatur, hunc quasi succenturiatum in acie divina se sustentantem agnovit. De pauperibus vero Christi nonnihil sollicitus erat, nam quod de mensa sua defraudans 137.0538A| sparsit, id illis accrevit, nec ventri, ut est consuetudini quibusdam, reservavit, quippe qui de crastino non multum sollicitus fuit. Difficile est prosequi qualem se exhibuerit servus Domini; tantum ut dotes ejus prosequamur, summam omnium virtutum sic continuit, formas quasi natura nativae bonitatis sibi artius insertas. Sithiu est virorum Dei coenobium, et in eo memoria multa sanctorum. Parochia est Tarvennensis episcopi; licet imperatorum, seu universalis papae, et ipsius sedis episcoporum immunitatum privilegiis polleat. Id tunc Hugo regebat, cui Ludovicus frater, pater Carolus erat. Sane coenobium illud bipertitum est. Nam inferiora monachi, superiora canonici obtinent; et hi Audomari, illi Bertini 137.0538B| patrociniis gaudent. De translatione beati Audomari, qualiter ab hoc beato pontifice acta sit, et quae erga Hugonem supradictum abbatem fuerint, vulgi rumore celebrantur ; in quibus satis miranda est sancti viri constantia. Abbati resistere facile non erat, quippe cui natalium dignitas tanta erat, militaris etiam copia non deerat; sed vir Dei haec omnia postposuit timori Domini: denique non requievit, donec corpus sanctum fraudulenter sublatum proprio restitueret loco, vitae suae licet magno satis cum periculo, diemque solemnem faceret in mense Junio, quo aristantur segetes crescente culmo. Et praecavens in futurum ne parili modo aut alio quovis ingenio corpus auferretur sanctum, terra illud abscondit, ubi 137.0538C| per plurimos annos homines quidem latuit; at revelatum est ubi Dominus voluit. Simili modo et sancti Bertini corpus transtulit et recondidit, solemnemque hunc diem nobis esse sancivit, quod est septimo decimo Kalendas Augusti. Post haec autem vir Dei Folquinus quanto senectute corporis appropinquare novit diem suae resolutionis, tanto se assiduum reddidit ad studium rectae operationis, sciens scriptum: Beati servi illi, quos cum venerit Dominus, invenerit vigilantes (Luc. XII, 37). Atque adeo quotidie de virtute in virtutem crescens, ardebat videre Deum deorum in Sion. Teste namque interni illius amoris erant lacrymae, quibus prodebatur intimum conscientiae, cum quibus 137.0538D| psalmodians dicebat saepissime: Sitivit anima mea ad te, Deus: quando veniam et parebo ante faciem Dei mei (Psal. XLI, 5). Atque minus oculum mentis ad ea reducens quae jam Christo juvante peregerat, secundum apostolici dictum; quae sunt retro oblitus ad ea quae ante sunt, extendens se, magis magisque jejunio et vigiliae operam dans, ad ea quae sunt altiora, studuit mentem acutius defricatam ignire, praecinctisque lumbis cum bonorum operum lampadibus accensis atque oleo repletis praestolabatur 137.0539A| Domini sui a nuptiis regressum, cum quo regnaturus intraret in aeternae felicitatis gaudium mansurum; gregisque sibi commissi curam gerens eis verbi triticum fidelissimus dispensator toto adnisu subministrabat, hortando eos, donec est hodie converti, ne improvisos coepisset dies ultima reperire. Longa ergo senectute fessus, ut puta qui quadragesimum in episcopatu fere peregerat annum, cum jam non posset publice missarum solemnia celebrare, cognito hoc rex, illo adhuc vivente, quod contra canones erat, successorem ei episcopum destinavit; quod audiens sanctus praesul semet episcopali more praeparavit ad celebrationem missae, et omne ministerium supplantatore astante implevit strenuissime. At ubi ventum est ad dandam, ut episcopis 137.0539B| mos est, benedictionem, verso ordine protulit maledictionem. At illi trepidi cum ascensis equis ad propria cuperent reverti; in media via supplantator episcopi de equo lapsus relisa cervice spiritum efflavit vitae, omnesque, qui cum illo venerant, infra annum variis cladibus expirarunt. Igitur adveniente vocationis suae tempore, quamvis longaevo gravaretur senio, episcopii sui parochias circuire decrevit, sibi pariter et subditis salubriter oportere sciens, ut Ecclesiae filios, si alicubi a matris gremio errassent deviando, secundum canonum statuta flectendo ad eamdem reduceret, praedicationibus exhortando. Tali autem studio talique devotione ad ecclesiam in Mempisco sitam Hicclesbeke nuncupatam, pia accessit curiositate. 137.0539C| Inibi autem non multum commorans, cum jam cogitaret reverti, coepit gravi aegritudine fatigari. Tunc convocatis discipulis, eos omnipotenti Domino commendans, recti itineris tramitem non derelinquere diutissima admonitione persuasit; ad ultimum benedictione confirmans, reddidit gaudens coelo animam sanctorum coetibus consociandam. Transiit autem anno incarnationis Dominicae octingentesimo quinquagesimo quinto, indictione tertia, feria septima vesperascente; qui erat annus gloriosi regis Caroli filii Ludovici quintus decimus, et episcopatus ipsius beati praesulis quadragesimus, decimo nono Kalendas Januarii. Rogaverat autem adhuc vivens, ut ubicunque exitus ejus accideret, corpus illius ad Sithiu monasterium in basilica sancti Bertini tumulandum 137.0539D| deferretur. Gregatim igitur illo defuncto ad exsequias beati corporis undique confluentibus, cum clerici illius difficultate itineris conquerentes gravarentur, ad divinum se auxilium contulerunt. Tunc in eadem nocte flante vento australi omnis illa aquarum indimetibilis profunditas, qua cingitur Sithiu insula, 137.0540A| fere per duo millia ita congelavit, ut mane corpus sanctum deferentibus firmissimum aqua gressum per glaciem praeberet euntibus. Deportatus autem receptus est cum cereis et thimiamateriis ab illo monachorum reverentissimo sanctissimoque conventu, obviam sacris procedente exsequiis cum immodica multitudine plebis; quibus officia cum omni honestate, ut res funebris postulat, consummantibus induitur uti sacris altaribus astans erat solitus, et in eodem loco quo ipse elegerat, inducitur tumulandus. Sepultus est autem ad latus sancti Bertini dextrum non sine astantis populi maximo luctu. Fertur quoque a senioribus, eumdem virum Dei equum quemdam habuisse mirae scientiae. Profecturo namque secundum quod necessitas expetebat, 137.0540B| genibus flexis sancto oneri sponte terga subdebat. Hunc autem tantae scientiae equum Fratribus dandum, feretrum praeeuntem ferunt lacrymasse, omnem hominem ferre deinceps recusasse, nec passum esse post membra tanti pontificis voluptatibus deservire alicujus hominis, qui non longo post tempore mortuus, cum canibus cibus appositus esset, a nullo eorum est morsu attractus. Non enim decuit ejus cadaver expositum canes corvosque reficiendo farcire, meatusque illorum faucium praeterire, supra quem frequens Christi oratio mittebatur ab insidentis cordiali devotione; fas enim non est credere sanctum fabulis delectatum esse. Quod videntes cives humano eum more sepelierunt, quem, ut dixi, bruta feritas canum quadam, ut ita dicam, 137.0540C| admiratione venerata est. Contigerat non longe post haec quemdam praedicti Sithiensis coenobii monachum, hujus beati viri aequivocum (Folquinus enim vocabatur), graviter infirmatum per longa jam spatia, ut non posset nisi cum baculorum gemina vix sustentatione ire. Hic die quadam doloris nimietate gravatus decrevit virtute, qua poterat, ad altare sancti Bertini patroni procedere pro animae simulque corporis salute deprecaturus, sed (ut situm ecclesiae nescientibus dicam) intrantibus a regione meridiana intercludit sancti Patris praedicti tumba ante posita, quod est praecipuum sancti Martini altare; atque ideo in dextera ipsius parte primum occurrit beati Folquini tumulus ad jam dictam prius tumbam ire volentibus. 137.0540D| Idem praefatus monachus jam ad beati Folquini pervenerat sepulcrum, cum repente nescio qua horripilatione concussus, dissilientibus hinc inde fustibus, praeceps supra sanctum tumulum ruit, nactusque hanc occasionem, Deum, si cujus apud se esset meriti anima praesulis inibi sepulti, per ejus flebiliter supplicavit intercessionem, ut amissam diu sibi 137.0541A| optabilem redderet sanitatem. Nec multum ibi jacens orando moratus, mox ita surrexit incolumis, ut stupentibus cunctis gratias Deo referret, propriis sine ullius adminiculo incedens plantis. Ab ipso ergo die beati viri tumulus majoris honoris reverentia est habitus; idemque monachus sanatus, quoniam grammatice erat instructus, ita haec elegiaco metro comprehendit, scribens in ejus tumulo: <poem> Folcuini veneranda Patris hic membra locantur, Antistes dudum qui fuerat Morinum. Quinque quater denis vitae dux exstitit annis, Mente, actuque pio jussa operando Dei: Atque die quarto decimo Decembris ab orbe Sumptus, apostolicum gaudet adire chorum. <poem> Omnibus igitur post hoc beati viri merita venerantibus, ut vox Salvatoris probaretur dicentis: 137.0541B| Nihil opertum quod non reveletur, neque absconditum quod non sciatur (Matth. X, 26). Pastor pastorum vicarii sui ossa noluit sub terra posita diutius delitescere, sed venerandam almitatis ejus gloriam voluit omnibus hominibus propalare. Anno namque felicissimae incarnationis Domini nostri Jesu Christi nogentesimo vicesimo octavo, indictione prima, tempore Caroli regis, reclusi, duobus spectabilis personae longe remotis crebras per quietem noctis prodit visiones, quatenus Sithiu famosum adirent Coenobium, ac venerabilis sancti praesulis Folquini membra levantes, ad debitae venerationis praeparantur obsequium. Qui gaudenti animo jussa complentes, apparatu quo poterant ad Sithiu jam dictum adveniunt Monasterium, adventus sui causam fratribus 137.0541C| monasterii produnt, licere sibi detegi urnam, 137.0542A| qua sanctus civis tegebatur, exposcunt: qui consilium diu quaquaversum poterant trutinantes, ad Adoloffi Generosi tunc temporis loci illius comitis et abbatis notitiam detulerunt, consultoque Stephano ejusdem temporis reverentissimo Tarvennensis ecclesiae episcopo, communi omnium voluntate cum cereis et choro psallentium, atque omni clericorum apparatu Idus Novembris die illucescente, ad sancti viri tumulum ventum est, elevatisque sancti corporis membris, atque illic collocatis, in loco tumuli altare constructo, diem illam cantibus et gaudiis duxere festivam: explicitoque officio refecti, quique ad propria sunt reversi. c His igitur sic se habentibus, coeperunt beati viri membra virtutibus enitere. Fecerunt autem cives 137.0542B| febricitantes consuetudinem, cum candelarum quo quisque poterat munere sancti praesulis altare frequentare, atque secundum petentium fidem recepisse quique mirati sunt sanitatem. De stola autem ejus, quae adhuc restat, mulieribus difficultate partus laborantibus per ejus merita salutem saepe provenisse vidimus, ita ut triduo vel eo amplius materno onere gravatae, cum pene viderentur morti contiguae, in ingressu ejusdem stolae, partum edentes redderentur sanitati pristinae. Multis etiam aliis indiciis Dominus sanctum suum ostendit mirificatum in coelis, operante et manente cum electis suis usque in finem saeculi Domino nostro Jesu Christo, qui coaeternus et consubstantialis Patri et Spiritui sancto, vivit et regnat per infinita saecula saeculorum. 137.0542C| |
(PL 183 1029C) SERMO LII. De excessu, qui contemplatio dicitur, in qua sponsus facit quiescere animam sanctam, pro eius quiete zelans. 1. Adiuro vos, filiae Ierusalem, per capreos cervosque camporum, ut non excitetis neque evigilare faciatis dilectam, quoadusque ipsa velit (Cant. II, 7) . Prohibentur adolescentulae: has enim filias Ierusalem dicit, quia, etsi delicatae et molles, et quasi femineis adhuc affectibus et actibus infirmae, sponsae tamen inhaerent spe proficiendi et proficiscendi Ierusalem: prohibentur ergo ab infestatione sponsae dormientis, ne scilicet praeter voluntatem ipsius ullatenus eam excitare praesumant. Propterea enim dulcissimus sponsus laevam suam capiti eius supposuit, secundum ea quae praemissa sunt, quatenus in sinu suo eam quiescere faceret et dormire. (1030A) Et nunc sicut subinde Scriptura prosequitur, ipse custos illius dignantissime et benevolentissime vigilat super eam, ne adolescentularum crebris minutisque necessitatibus inquietata evigilare cogatur. Ista est litteralis cohaerentia textus. Sed enim contestatio illa facta per capreas cervosque camporum, nihil omnino secundum litteram consequentiae rationabilis habere videtur; adeo totam sibi eam vindicat intelligentia spiritualis. At quoquo modo illa se habeat, interim bonum est nos hic esse, et intueri paulisper naturae divinae bonitatem, suavitatem, dignationem. Quid namque tu, homo, in humanis unquam affectibus expertus es dulcius, quam modo tibi exprimitur de corde Altissimi? (1030B) Et exprimitur ab illo qui scrutatur alta Dei, et non potest nescire quae in eo sunt, quia Spiritus ipsius est; nec aliud plane loqui, quam quod apud ipsum vidit, quoniam veritatis Spiritus est. 2. Denique nec deest in nostro genere, qui hoc munere felix laetificari meruerit, et sic in semetipso suavissimi arcani huius habuerit experimentum; nisi tamen Scripturae loco, qui prae manibus est, omnino decredimus, ubi manifeste inducitur coelestis sponsus vehementissime zelans pro quiete cuiusdam dilectae suae, sollicitus servare inter brachia propria dormientem, ne qua forte molestia vel inquietudine a somno suavissimo deturbetur. (1030C) Non me capio prae laetitia, quod illa maiestas tam familiari dulcique consortio nostrae se inclinare infirmitati minime dedignatur, et superna Deitas animae exsulantis inire connubia, eique sponsi ardentissimo amore capti exhibere affectum non despicit. Sic, sic in coelo esse non ambigo, ut lego in terra, sentietque pro certo anima quod continet pagina, nisi quod non sufficit ista omnino exprimere, quantum capere illa tunc poterit, sed nec quantum iam potest. Quid, putas, illic accipiet, quae hic tanta familiaritate donatur, ut Dei brachiis amplecti se sentiat, Dei sinu foveri, Dei cura et studio custodiri, ne dormiens forte a quopiam, donec ultro evigilet, excitetur? (1030D) 3. Age iam itaque, dicamus si possumus, quisnam ille sit somnus, quo dilectam suam sponsus obdormire velit, nec patiatur omnino, nisi ad ipsius arbitrium, excitari, ne forte cum legerit quis apud Apostolum: Hora est iam nos de somno surgere (Rom. XIII, 11) , sive apud Prophetam exorari ab ipso Deum, illuminari oculos suos ne unquam obdormiat in morte (Psal. XII, 4) , nominum aequivocatione turbetur, nec inveniat omnino, quid digne de dormitione sponsae quae hoc loco memoratur, sentire possit. Nam ne illud quidem simile est huic, quod de Lazaro ait in Evangelio Dominus: Lazarus amicus noster dormit, eamus et a somno excitemus eum (Ioan. XI, 11) . Hoc enim dicebat de morte corporis eius, cum discipuli de dormitione somni dictum putarent. Non autem is sponsae somnus dormitio corporis, vel placida, quae sensus carnis suaviter sopit ad tempus, vel horrida, quae funditus vitam tollere consuevit. (1031A) Multo magis vero et ab illa alienus existit qua obdormitur morte, cum videlicet in peccato quod est ad mortem, irrevocabiliter perseveratur. Magis autem istiusmodi vitalis vigilque sopor sensum interiorem illuminat, et morte propulsata vitam tribuit sempiternam. Revera enim dormitio est, quae tamen sensum non sopiat, sed abducat. (1031B) Est et mors, quod non dubius dixerim, quoniam Apostolus quosdam in carne adhuc viventes commendando si loquitur: Mortui estis, et vita vestra abscondita est cum Christo in Deo (Coloss. III, 3) . 4. Proinde et ego non absurde sponsae exstasim vocaverim mortem, quae tamen non vita, sed vitae eripiat laqueis, ut possit dicere: Anima nostra sicut passer erepta est de laqueo venantium (Psal. CXXIII, 7) . Inter medios namque laqueos in hac vita inceditur, qui utique toties non timentur, quoties sancta aliqua et vehementi cogitatione anima a semetipsa abripitur; si tamen eousque mente secedat et avolet, ut et hunc communem transcendat usum et consuetudinem cogitandi: etenim frustra iacitur rete ante oculos pennatorum (Prov. I, 17) . Quid enim formidetur luxuria, ubi nec vita sentitur? Excedente quippe anima, etsi non vita, certe vitae sensu, necesse est etiam ut nec vitae tentatio sentiatur. (1031C) Quis dabit mihi pennas sicut columbae, et volabo, et requiescam? (Psal. LIV, 7.) Utinam hac morte ego frequenter cadam, ut evadam laqueos mortis, ut non sentiam vitae luxuriantis mortifera blandimenta, ut obstupescam ad sensum libidinis, ad aestum avaritiae, ad iracundiae et impatientiae stimulos, ad angores sollicitudinum, et molestias curarum! Moriatur anima mea morte iustorum, ut nulla illam illaqueet fraus, nulla oblectet iniquitas. Bona mors, quae vitam non aufert, sed transfert in melius, bona, qua non corpus cadit, sed anima sublevatur. 5. Verum haec hominum est. Sed moriatur anima mea morte etiam, si dici potest, angelorum, ut praesentium memoria excedens, rerum se inferiorum corporearumque non modo cupiditatibus, sed et similitudinibus exuat, sitque ei pura cum illis conversatio, cum quibus est puritatis similitudo. Talis, ut opinor, excessus aut tantum, aut maxime contemplatio dicitur. (1031D) Rerum etenim cupiditatibus vivendo non teneri, humanae virtutis est, corporum vero similitudinibus speculando non involvi, angelicae puritatis est. Utrumque tamen divini muneris est, utrumque excedere, utrumque te ipsum alias, utrumque exuere te ipsum, etc. transcendere est, sed longe unum, alterum non longe. Beatus qui dicere potest: Ecce elongavi fugiens, et mansi in solitudine (ibid., 8) . Non fuit contentus exire, nisi et longe se faceret, ut posset quiescere. Transilisti carnis oblectamenta, ut minime iam obedias concupiscentiis eius, nec tenearis illecebris: profecisti, separasti te, sed nondum elongasti, nisi et irruentia undique phantasmata corporearum similitudinum transvolare mentis puritate praevaleas. Hucusque noli tibi promittere requiem. Erras, si citra invenire te existimas locum quietis, secretum solitudinis, luminis serenum, habitaculum pacis. (1032A) Sed da mihi qui illuc pervenerit, et incunctanter fateor quiescentem, qui merito dicat: Convertere, anima mea, in requiem tuam; quia Dominus benefecit tibi (Psal. CXIV, 7) . Atque hic vere in solitudine locus et in lumine habitatio, prorsus iuxta prophetam, tabernaculum in umbraculum diei ab aestu, in securitatem et absconsionem a turbine et a pluvia (Isa. IV, 6); de quo et sanctus David: Abscondit me, inquit, in tabernaculo suo in die malorum, protexit me in abscondito tabernaculi sui (Psal. XXVI, 5) . 6. Puta ergo in solitudinem hanc secessisse sponsam, ibique prae amoenitate loci inter amplexus sponsi suaviter obdormisse, id est in spiritu excessisse, quando prohibitae sunt adolescentulae expergefacere illam, quoadusque ipsa voluerit. At istud qualiter? Non enim simpliciter, neque levi, ut assolet, commonitione prohibitae sunt; sed omnino nova et insueta contestatione, per capreas scilicet cervosque camporum. Quo quidem genere ferarum videntur mihi satis congruenter expressae sanctae animae exutae corporibus, simul et qui cum Deo sunt angeli, nimirum propter acumen visus, et saltus celeritatem. Utrumque hoc siquidem utrisque spiritibus convenire cognoscimus: nam facile et petunt summa, et intima penetrant. Quorum quoque in campis designata conversatio evidenter liberos atque expeditos signat in contemplatione discursus. Quid sibi vult ergo adiuratio facta per istos? (1032C) Profecto ne inquietae adolescentulae audeant levi ex causa evocare dilectam a tam reverendo collegio, cui absque dubio toties admiscetur, quoties contemplando excedit. Pulchre itaque horum auctoritate terrentur, a quorum societate constat avelli illam ipsorum importunitate. Attendant adolescentulae quos offendant, pariter cum matrem inquietant; et minime ita materna de charitate confidant, ut non in illum coelestem conventum sine magna necessitate irruere vereantur. Id quippe se agere cogitent, quoties in contemplatione quiescenti plus iusto molestae sunt. Ponitur sane in voluntate ipsius, et vacare sibi, et curae illarum intendere prout oportere iudicaverit, cum vetatur excitari ab illis, quousque ipsa velit. (1032D) Novit sponsus quanta flagret dilectione etiam erga proximos sponsa, et satis propria charitate sollicitari matrem de profectibus filiarum, nec se ullo pacto illis subtracturam seu denegaturam quantum et quoties opus fuerit: proptereaque secure discretioni eius credendam censuit hanc dispensationem. Non enim est talis, quales multos videmus prophetica inustione notatos, qui quod crassum est et forte assumentes, quod debile est proiiciunt (Ezech. XXXIV, 3, 4) . Nunquid medicus valentes requirit, et non potius aegrotantes? Si contingat, facit forsitan ut amicus, sed non ut medicus. Quos docebis, Magister bone, si omnes indoctos repuleris? Quibus, quaeso, adhibebis diligentiam disciplinae, si indisciplinatos vel effugaveris omnes, vel fugeris? (1033A) In quibus, obsecro, tuam probabis patientiam, si solos admiseris mansuetos, inquietos excluseris? 7. Sunt tamen de hic sedentibus, qui utinam praesens capitulum attentius observarent. Cogitarent certe, quanta praepositis reverentia debeatur, quos temere inquietando, coeli quoque civibus se reddunt infestos: et nobis forte plusculum solito parcere demum inciperent, nec tam irreverenter leviterque se iam ingererent cum vacamus. Rara satis mihi ad feriandum a supervenientibus, ut bene norunt, conceditur hora, etiam cum ipsi me in omni patientia sustinebunt. Verum ego scrupulosius moveo istiusmodi querelam, ne quis forte pusillanimis supra vires propriae patientiae dissimulet a necessitatibus suis, dum me inquietare veretur. (1033B) Supersedeo igitur, et ne magis impatientiae exemplum videar dare infirmis. Pusilli Domini sunt credentes in eum; non patior ut ex me scandalum patiantur (Matth. XVIII, 6) . Non utor hac potestate; magis autem ipsi me utantur ut libet: tantum ut salvi fiant. Parcent mihi si non pepercerint, et in eo potius requiescam, si non me inquietare timuerint pro necessitatibus suis. Geram eis morem quoad potuero, et in ipsis serviam Deo meo, quandiu fuero, in charitate non ficta. Non quaeram quae mea sunt; nec quod mihi est utile, sed quod multis, id mihi utile iudicabo. (1033C) Hoc solum deprecor, ut fiat acceptum eis fructuosumque ministerium meum, si forte vel ex hoc inveniam in die mala misericordiam in oculis Patris eorum simul et sponsi Ecclesiae Iesu Christi Domini nostri, qui cum eo est super omnia Deus benedictus in saecula. Amen. |
XIX.. AGAPETI PAPAE II PRIVILEGIUM PRO MONASTERIO SS. STEPHANI, DIONYSII ET SYLVESTRI IN CAPITE. (Anno 955.) Marini, Papiri diplomatichi, I, 38. In nomine Domini. Hoc est exemplum infra scripti privilegii scripti in charta carticina cujus tenor per omnia talis est in eo quod legi vix potuit. AGAPETUS episcopus, servus servorum Dei, dilecto in Christo LEONI filio religioso et presbytero et monacho atque a nobis institutum et ordinatum abbatem venerabili monasterio sanctorum Christi martyrum, Stephani et Dionysii, et confessoris Sylvestri qui appellatur cata Pauli quondam papae tuisque success . . . abbatibus et monachis in eodem monasterio commorantibus in perpetuum. Convenit apostolico moderamini pia religione pollentibus benevola compassione succurrere et post etiam animi alacri devotionem in perpetuum assensu ex hoc venerabili El . . . . tissimum praemium lucrum apud conditorem omnium Domino veniam promerentium sive venerabilia loca sanctorum ordinata ad meliorem fuerit sine dubio statum perducta. Igitur quia tua religiositas nostro apostolatui humiliter petiit quatenus . . . . . ederemus et confirmaremus vobis et vestris successoribus in perpetuum praenominatum monasterium cum ecclesiis omnibus, suis aedificiis et pertinentiis tam infra se quamque etiam simulque circa se, et montem quem Augustum sancti Angeli in cacumine ip . . . . . montis una cum vineis et terris circa eumdem montem et ecclesiam sancti Nicolai in integrum cum omnibus suis pertinentiis sicut affines signant ab uno latere via publica quae ducit sub arcora forma quae appellatur Virginis, et a s . . . . latere ipsa forma; ipsa forma Virginis et montem quem Pinzi; et a tertio latere muro istius civitatis Romae, et portam sancti Valentini, et a quarto latere muro istius civitatis, remeante usque in Posterulam quae sanctae Agathae, et via juxta Posterulam quae pergit juxta suprascriptam ecclesiam in viam publicam, atque terra sementaria quae detinet Constantio nobili viro, nec non et via publica quae pergit in Posterula a Pigna, ecclesia sancti Blasii et pergit ad suprascriptam formam Virginem cum terris . . . . beneficiis. Nec non et confirmamus vobis monasterium integrum sancti Valentini, cum omnibus suis aedificiis et adjacentiis, et ubique ejus pertinentiis dictum foris porta sancti Valentini juris suprascripto vestro monasterio; verum etiam et concedimus atque confirmamus vobis Pontem Molvium in integrum cum omni ejus ingressu et egressu et datione et tributu pari modo et terra vacante sementaricia tritici modiorum plus minus, cum omnibus ad eas pertinentibus sita ante suprascriptam portam sancti Valentini juxta saepe dicto muro hujus civitatis Romae, et affines, ab uno latere Fossant, id est, Carbonaria inter ipsum murum, et eadem terra exinde tendit usque in fluvio majore . . . . . via publica quae ducit et reducit ad sanctum Valentinum, et a quarto latere juris sanctae Romanae Ecclesiae. Imo et alia terra sementaricia cum omnibus suis in integrum, et cum omnibus ad eam pertinentem, posito ipso manus dextra ibi euntem ad sanctum Valentinum cum arco majore infra eam, qui appellatur Passarana . . . in loco quem orto Pisce, inter affines ab uno latere jam dicta via publica, et a secundo latere fontana aquae vivae quae est communalem inter suprascripto monasterio et haered . . . quondam Gregorio mansionario scolae confessionis B. Petri et reducentem usque in caput de pariete antiqua, et a tertio latere terram de venerabili monasterio Ciriaci sancti, quod appellatur Via Lata, et recte per limitem ducente sursum per planum montis quem Bassitulo, et a quarto latere, via publica quae descendit per vallem qui dicitur a suprascripto Bussitudo, et exit in viam Flaminiam. Nempe et confirmamus vobis casalem integrum quem Girulo cum diversis arboribus suis, et cum omnibus ad eum generaliter pertinentibus; sicuti vobis perscripturarum series pertinere videntur posito supra dictam partam sancti Valentini milliari ab urbe Roma plus minus unius, inter affines ab uno latere via publica in qua est silex antiqua, quae descendit usque in Sanguinaria, et a secundo latere formellum aquae vivae quae exiit sub monte de supradicto Girulo seu pratum de venerabili monasterio sancti Ciriaci, et a tertio late, mons qui est supra jam dictum montem sancti Valentini seu terra sementaricia juris vestri supradictique monasterii quam detinent haeredes quondam Romani a Campo Martio; et a quarto latere . . . Itemque confirmamus vobis casalem unum in integrum quem Pelajolum cum terris suis sationabilibus, campis, pratis, pascuis, montibus, planitie in quo fuit ecclesia sancti Sylvestri quae est in desertis posita, et cum omnibus ad eam generaliter pertinentibus sicuti olim in suprascripto vestro monasterio in commutationem dedit per commutationem cartula Albericus omnium Romanorum senator quondam in qua, et ille cum suis fratribus ac sororibus propriis manibus subscripserunt et consenserunt, videlicet Constantius nobilis vir, Sergius sanctae Nepesinae Ecclesiae episcopus, cum Bertha et alia Bertha, propter vallem sancti Viti, quem in venerabili monasterio sanctae Agnetis supradictus Albericus donavit; quem de vestro monasterio suprascripto fuit posit. Jam dicta foris porta miliario ab urbe Roma juxta fluvium Tyberis, inter affines ab uno latere quem Gurgini, et a secundo latere fluvium Tyberis, seu terra sementaricia cum prato suo de venerabili monasterio sancti Basilii, situm in scola Mortuorum, cum alia terra. Item cum prato suo de venerabili monasterio sanctae Mariae quam in Aventino, et terram item cum pratu sito de Gregorio a Campo Martio, et a tertio latere fundus sex columnarum, et montem quem Mollario, et a quarto latere . . . juris . . . Similiter et pratum unum in integrum sicuti detinetis foris pontem Solarium in locum quem Fliscari qui est inter affines ab uno latere Fossatum, et a secundo latere pratum . . . et a tertio latere . . . et a quarto latere pratum quem detinet Benedictus sanctae Sylvae Candidae episcopo, juris etiam et casalem in integrum quem Gallorum seu Balneolum et Paccianum, sive quibus aliis vocabulis sicut vel ab origine fuerunt, sicuti olim Joannes qui dicebatur Oudino per donationem Cartula in suprascripto vestro obtulit monasterio cum terris sationabilibus, criptis arenariis, campis, pratis, pascuis, aedificiis parietinis adjacentibusque, planitie et puteis fontibus; cultum vel incultum, cum omnibus quae ad eum generaliter et in integrum pertinentibus situm foris ponte Salario, miliar. ab ipso ponte plus minus unius, inter affines, ab uno latere casale quod fuit Roserii Petri stante; et a secundo latere pariete antiqua et terra quae olim fuit quondam Maczoni filio sacellarii, quem nunc detinet Ylpizo nobil. vir; et a tertio latere terram Stephani de Theodoro praefecto, et a quarto latere criptae quem Serpentaria et aliam terram vacantem juxta se juris venerabilis monasterii sancti Viti. Nam et alias terras sementericias petias duas integris ibi ipso posito juxta ipsum casale et juxta suprascriptam criptam de ipsa parte ipsius criptae inter affines a duobus lateribus, terra quae olim fuit suprascriptae Rosae superinstant. A tertio latere terra de haerede Leonis Camburlingo, et a quarto latere via publica juris suprascripti monasterii sancti Viti. Itemque Columnam majorem unam in integram quam Antonino cum cella sub se et terram vacantem in circuitu suo sicuti undique a via publica cicumscriptae esse videntur, sita intro hanc civitate; parimodo et foris pontem Numentano casalem unum in integrum quem Lampati cum omnibus ad eum pertinentibus inter affines a tribus lateribus fluvium qui Tiverone circumdatur, et a quarto latere Fossatum et via publica juris monasterii sancti Laurentii quod appellatur Palacina. Necnon et cesina una ad modiorum plus minus cum criptis arenariis, parietinis disectis et cum omnibus ad eam pertinentem, sita foris portam sancti Joannis, miliar. ab urbe Roma plus minus . . . . inter affines a duobus lateribus terra de Adriano nobili viro, filio Adriani quondam archarii; et a tertio latere terra de haerede quondam Stephani Chaumati; et a quarto latere forma aquaeductio. Enimvero et aliae terrae sementariciae ibi ipso positae cum diversis arboribus suis sicuti vobis per scripturarum series pertinere videtur cum omnibus ad eas pertinentibus posit. foris suprascriptam portam miliar. ab urbe plus minus sexto inter affines ab uno latere terra Stephani Denimentis . . . de Theodoro praefecto, et a secundo latere terra de haerede quondam Theodoro de Aventino, et a tertio latere terra quem Morani; et a quarto latere supra scripta forma aquaeductio, et fundum quem septem bassi cum suis pertinentiis, inter ea et alia terra et aliae cesae sational. sicuti detinetis in locum quem Mil. fixo foris ipsam suprascriptam portam sancti Joannis. Praeterea confirmamus vobis fundora tres integras unum quem Pontem de Nono intra ipsum pontem cum diversis terris sationalibus et arboribus suis, sive criptis arenariis, parietinis suis diversis, et disertis, et sint in opere cooperte, cultum vel incultum, cum omnibus ad eas generaliter et in integrum pertinentem posit foris saepedictam portam sancti Joannis quae Via Latina nuncupatur, miliario ab urbe Roma plus minus nono, et inter affines ab uno latere suprascripta forma aquaductio quae appellatur Claudia, et praedicto ponte quem Nono, et a secundo latere jam praefata forma quae dicitur Abeberatorium, et a tertio latere suprascripta Corte de Moreni, et a quarto latere limitem quem ducit juxta criptam quem Ardenda juris sanctae Romanae Ecclesiae. Itemque et alium fundum in integro quod dompnicaria, in quo est ecclesia deserta cum criptis parietinis suis, cum terris sationalibus et diversis arboribus suis pomiferis et fructiferis diversi generis, cultum vel incultum, omnibusque ad eum pertinentem, situm suprascripta Via Latina juxta praenominatum fundum quod a Ponte de Nono inter affines ab uno latere ipsum fundum, a secundo latere rivo decurrente qui Papati; a tertio latere via publica cum silice antiqua, et a quarto latere forma majore et fundum quem septem vassia cum omni ad ejus pertinentia, etiam et fundum alium in integro quod Casana cum aliis diversis locis et vocabulis suis, videlicet, valle Marciano, casa Pretiosa; monte qui Paulelli, et campo qui Albanensis, vel si quis aliis vocalibus sunt vel ab origine fuerunt cum sationalibus silvis et diversis arboribus suis atque aquimolis molentibus, sicut ecclesiam desertam quae sancti Petri et cum omnibus ad eam generaliter in integro pertinentibus posito jam dicta via Latina, miliar. ab Urbe plus minus decimo, inter affines ejus, ab uno latere terra ubi olim fuerunt prata, quae appellantur Pauli; a secundo latere fundus quam Civitella, et a tertio latere vinea de supradicto monasterio via publica quae descendit ad locum ubi dicitur Sella sancti Petri; et a quarto latere ecclesia deserta quae appellatur sanctae Mariae in Diaconia, et exinde sicuti descendit per fossatum usque in praedictum . . . vel si quis aliis affines sunt aut ab origine fuerunt juris venerabilis monasterii sancti Andreae apostoli et Bartholomei qui appellatur Honorii. Imo et ecclesiam unam in integro quae sancti Angeli, cum vineis seu terris circa se sive procul a se, et cum omnibus ad eas generaliter et in integro pertinentem, sicuti ad manibus vestris detinetis, sita patrimonii Appiae territorio Albanens., milliario ab urbe Roma . . . plus minus, in monte quem Crescentuli inter affines a duobus lateribus terra ipsa de Monte de haerede quondam dominico qui dicebatur Cacainbocte, et sicuti dicitur a termino et arboribus designate; et a secundo latere Clasura secute ducente per arboribus et latus terra quem tenente Petro medico perveniente atque in termino qui est latus vineae de venerabili monasterio sanctae Mariae, quod in Aventino appellatur, et a tertio vel quarto latere. Item vinea de supra dicto monasterio quae appellatur in Aventino, simulque vinea . . . in integro cum introitu suo atque reddimen ad Calcatorio, et cum omnibus ad eam pertinentem posit. in territorio Albanens. miliario ab urbe Roma . . . plus minus, affine ejus ab uno latere vineae quae fuerunt de Aczo Accariti, et vinea de venerabili monasterio sancti Laurenti foris muro, et a secundo latere vinea de Aczo de Albano, et a tertio latere vinea de supradicto monasterio sanctae Mariae de Aventino, et a quarto latere, item vinea de praenominato monasterio sancti Laurentii foris muro, et vinea . . . Item vineae petiae quatuor in integro cum reddimen ad calcatorio et introitu suo, et cum omnibus ad eam pertinentibus eidem territorio, in loco quem Rufi, inter affines a duobus lateribus vineae domne Marocze, et a tertio latere vinea . . . et a quarto latere vinea de venerabili sancti Sabbe, quae appellatur Cellanova, cum introitu per ipsam vineam, a Silice Majore, atque vinea . . . cum reddimen ad calcatorio et introitu suo a Silice Majore, et cum omnibus ad eam pertinentem territorio Ariciens. posit., in loco quem ad Cucuruczii, inter affines ab uno latere supradicta Silice, et a secundo latere vinea . . . et a tertio latere via quae ducit ad parietem qui appellatur longum; et a quarto latere vinea . . . Et concedimus vobis casalem in integrum quem Zizinni, cum ecclesia sanctae Mariae, vineis, terris, seu aquimolum, et criptis sicut manibus vestris detinetis, jam dicto territorio Albanens. posit., miliario ab urbe Roma plus minus tertio decimo juris vestarii nostri majoris, praestante auri solid. tres; inter affines, ab uno latere casale sanctae Heuphemiae, et vinea de Urso dudum primicherio, et a secundo latere vinea de item haerede quondam Gausberti, et a tertio latere via publica et pastinum de Stephano venerab.; et a quarto latere casalem quem Luczano; etiam et duo petiae de vineis in loco quem Honori territorio Aritiensi sicuti in manibus vestris detinetis, nempe in supradicto territorio Aritiens., in loco quem . . . vinea in pede de Silice Majore; inter affines ab uno latere ipsa supradicta Silice; et a secundo latere vinea . . . et a tertio latere . . . et a quarto latere vinea . . . juris venerabilis diaconiae sanctae Mariae quam Cosmidi. Pari modo concedimus atque confirmamus vobis medietatem in integrum de uno filo Salinae, in loco quem Fossatum majorem, sicuti vobis per scripturarum series evenit quondam dominico qui dicebatur Cacainbocte; inter consortes, aliam medietatem de haerede quondam Leoni, quod est ipsum in integrum filum, inter affines, ab uno latere, filum Benedicti, et a secundo latere filum Salini, de supradicti haerede dominici; et a tertio latere supradicto Fossato majore; et a quarto latere . . . Item filum de haerede quondam Joannis majoris, juris . . . Similiter et alium filum unum in integrum quem sancti Sylvestri in loco quem Campo Malo, inter affines, ab uno latere . . . et a secundo latere ejusdem praefati vestri monasterii. Etiam et confirmamus vobis aquimolum molentum unum in integrum in fluvium Tyberis justa schola Saxonum possit. sicuti vobis eumdem aquimolum largivit quondam Alto Achomatos, inter affines, ab uno latere aquimolum . . . et a secundo latere aquimolum Benedicti Virgarii portae sancti Petri cum aliis consortibus suis; et a tertio latere Portum majorem ipsius fluminis, et a quarto latere via publica unde descenditur ad ipsos aquimolos, cum ligamentorio et introitu suo, et cum omni conciatura sua cum omnibus sibi pertinentibus sicuti a Joanne praedecessore nostro, per praecepti paginam in vestro obtulit monasterio; similiter per privilegii paginam vobis concessit atque confirmavit in supradictum fluvium Tyberis ante cloaca, cum aqua post te, ad alium aquimolum faciendum; et inter hos fines ab uno latere, aquimolum venerabilis monasterii sanctae Mariae in Capitolio, et aquimolum Leoni proto scriniarii, et a secundo latere medietatem ipsius fluminis, et a tertio latere aquimolum Theophilati quidem nomenculator. et aquimolum venerabilis monasterii sancti Ciriaci quod appellatur in Via Lata, et a quarto latere via publica juris cui existens. Nempe et monasterium in integrum quem sancti Terentiani cum omnibus subscriptis cellis suis, videlicet sancti Stephani atque sanctae Mariae, sive cellam sancti Benedicti et sancti Sylvestri, et sancti Valentini, vel cum omnibus suis aedificiis, et adjacentiis ejusque ubique pertinentiis situm territorio Polimarcensis, juris venerabilis monasterii sancti Christi martyris Laurentii, quod appellatur Foris Muro, hujus adeo . . . . . servant civi. Rom. praestante. Praeterea confirmo vobis Paternum in integrum cum vocabulis suis; idemque et Massam in integrum quem Majana cum universis locis vel vocabulis suis, scilicet curte, Tujanum, Pollejanum, Anticuum, Sutanum, Occanum, Betujanum, Terentianum, Centumcelle, sive quibus aliis vocabulis nuncupantur, cum vineis, terris, sylvis, casis, colonis et colonabus utriusque sexus ibidem residentibus, ac pertinentibus, campis, pratis, pascuis, sylvis, salectis, arboribus pomiferis, vel infructiferis et diversi generis; puteis, pontibus, rivis atque perennis aedificiis parietinis: cultum vel incultum cum omnibus ad eas generaliter et in integrum pertinentibus posit. territorio Ortano, miliar. ab urbe Roma plus minus quadragesimo, juris supradicti vestri monasterii. Pariterque stabilimus vobis diversis casalinis sitis intro eadem civitate Ortano etiam et terris omnibus immobilibus locis quae juris supradicti vestri monasterii pertinent, tam infra ipsa Ortana civitate quamque etiam et de foris diversis locis nuncupantur, et Cartulae inde veredice factae. Et iterum in eodem Ortano territorio confirmamus vobis ecclesiam sancti Christi martyris Juvenalis cum omnibus suis in integris pertinentibus, sicuti ab eodem Ortano episcopio vobis pertinere videtur. Iterumque etiam et stabilimus vobis omnibus immobilibus locis, quae supradicti monasterii vestri pertinet infra civitate Gallisana, et in ejus ubique territorio sive in his fundum trium, quam Cazanum, Casinianum, et Cesa Narniens. Verum etiam et massa quem Preciliana . . . . . vobis concedimus cum omnibus ad eam generaliter et in integro pertinentibus sita territorio Sabinens. juris sanctae Romanae Ecclesiae, et inter affines, ab uno latere Massa quem Pausa et a secundo latere rivo de Utriculo, quem Butino; et a tertio latere res de monasterio sanctae Mariae; et a quarto latere res de monasterio sancti Salvatoris; etiam et confirmamus vobis fundum Campi Mort. ultra Albatum, qui est inter civitate Ortana . . . Verumtamen et confirmamus vobis omnes res quae jurisdictione supradicti vestri monasterii pertinet in territorio Nepesino et Casamala quod est fundum quem Casanova et Bovarico atque Boltejano una cum servis et ancillis utriusque sexus ibidem residentibus ab eodem dicto jam vestro monasterio pertinentibus; nec non et confirmamus vobis ea quae per scripturarum series ejusdem monasterii in jam dicto monasterio territorio ab Alto quondam Achomato vobis pertinet. Iterumque et confirmamus vobis Casalem in integrum quam Pacianum cum omnibus ad eum pertinentibus posito territorio Sutrino simulque et omnes res confirmamus vobis quae jus et ditione supradicti vestri monasterii pertinent in toto territorio Collinens. et in locum quem Valle et Tintoriscii et in monte quem de Asca, sive in sancto Cassano, et in Curte atque in Baccaricia cum vineis et terris sationabilibus, sylvis cum pantano suo majore, una cum colonis et colonabus inibi commorantibus ad ipsum supradictum vestrum monasterium pertinentibus, supradictorum immobiliorum locorum juris sanctae nostrae Romanae Ecclesiae et supradicti monasterii, vel aliorum priorum locorum cujus, jura consistunt; etiam et confirmamus vobis Casalem unum in integro quae Ruscitulo cum omnibus suis generaliter et in integro pertinentiis situm territorio . . . . . . via Flaminia miliar. ab urbe Roma plus minus quarto decimo cum omnibus fundis vel vocabulis suis videlicet Sergianum, Staturianum, qui et Nuce praedia vocatur, seu Saburiam atque Pontianum; necnon et Bavianum sive quibus aliis vocabulis vocatur cum casis, vineis, terris, sylvis et cum omnibus finibus, terminis limitibusque suis, inter affines ab uno latere via publica qui ducit in Fossato de haerede quondam Joannis grammatici et recte per ipsum Fossatum in rivo qui descendit in Ponte quem Veneni . . . . et ab alio latere per ipsa suprascripta via publica recte ducente per Montecello qui ducit in rivo, et deinde per terram sementariciam in via de Solaro, et exinde per limite in Puteo, et ab ipso Puteo secute in supradicto Ponte Veneno. Vel si quis aliis affines sunt aut ab origine fuerunt juris qui assistent. Denique porro et confirmamus vobis casalem unum in integrum quem villa rustica, sive quo alio vocabulo nuncupatur, cum universis fundis vel vocabulis suis, cum casis, vineis, seu terris et sylvis, campis, pratis, pascuis, diversis arboribus, criptis arenariis, fontibus cultum vel incultum, et cum omnibus finibus, terminis limitibus suis, et omnia ad eum generaliter et in integrum pertinentibus, posito territorio . . . . . miliari ab urbe Roma plus minus. Praeterea et stabilimus atque confirmamus vobis immobilibus locis omnibus quae in Romam et ubique foris Romam praefati monasterii vestri legaliter pertinent ut cartula inde veridice facta pensionem solvantur. Supradictis autem locis quae usque nunc soliti estis solvere pensionem singulis quibusque indictionibus solvere jubemus vobis, focis autem caeteris supradictis quae per annorum curricula non fuit pensionem a vestris antecessoribus neque a vobis solvant, et per negligentiam actionariis hujus nostrae sedis et vestris jure consistentibus sine vestrorum antecessorum et sine vestra contentione ostatis solvatis, neque amodo deinceps persolvatis. Inclinati precibus vestris pro inviolabili restauratione et stabilitate supradicti monasterii per hujus praesentis praecepti seriem supradictum monasterium et immobilibus locis, servis et ancillis, colonos et colonas ut superius per ordinem exaratos leguntur a praesenti tertiae decimae indictioni in perpetuum concedimus et stabilimus tibi, tuisque successoribus abbatibus, et servorum Dei ejusdem venerabilis monasterii detinendum, omnemque quam indiget meliorationem fabricam seu defensionem praenominata loca ut superius leguntur indifferenter vos sine dubio procurantes efficiatur; nullaque praeterea ad dandum annue pensionem ab vobis mora proveniat. Sed ultro actionarii sanctae nostrae Ecclesiae et nostrorum piorum locorum apto tempore persolvantur. Unde et sub terribili atque tremendi futuri examinis diem, et maximis sub anathematis interdictionibus Domini nostri et beati Petri principis apostolorum auctoritate decernimus. Nulli quoquo modo nostrorum successorum pontificum licere vel aliae magnae parvaeque personae cujuscunque sit honoris praeditus vel dignitate qualibet, exquisitione aut ingenii arte dissolvere haec quae a nobis pio intuitu ad laudem Redemptoris nostri constituta atque confirmata sunt, nec penitus ex eisdem locis vel possessionibus atque rebus et facultatibus, familiis etiam aut peculiis, vel quidquid ad eumdem venerabile monasterium pertinere dignoscitur, auferre vel alienare, potius autem omnis ut praelatum est in eodem sancto loco perenniter in integrum permaneant, promulgantes sancimus ut per omnipotentis Dei nostri virtutem sub terribili anathematis obligatione omnino obtestantes decernimus, nullus unquam praesumi quamlibet contrarietatem aut malitiam in eodem monasterio vel pertinentibus ejus a causis sive locis aut familiis inferre vel placitum tenere, sive distractum facere, nisi per tuam tuisque successoribus licentiam. Si quis autem ex nostris successoribus pontificibus, aut ex quocunque homine potente vel inferiore, magna scilicet parvaque persona cujuscunque sit honoris praeditus vel dignitate, praesumpserit quocunque argumento vel exquisita occasione haec quae a nobis ad cultum Dei statuta atque confirmata sunt, distrahere aut diminuare vel in quoquam temere aut refragare, et, quod non optamus, quemlibet locum aut possessionem vel quidquid, praedicto monasterio pertinere dignoscitur, auferre aut alienare ex eodem sancto loco conatus fuerit, sciat se Domini nostri et beati Petri principis apostolorum auctoritate insolubili anathematis innodatus, et a regno Dei alienus, contrarios sibi sentiens omnes sanctos ejusdem monasterii quiescentibus, et cum ipsis ante tribunal Dei omnipotentis in tremenda examinis diem distractus, ejusdem sanctis faciat rationes, atque cum diabolo ejusque atrocissimis pompis et cum Juda traditore Dei et Salvatoris nostri Jesu Christi, et omnibus impiis deputatus et in tartareo igne et inextinguibili incendio et voragine chaos demersus concrementur in aeternum. Porro qui inventi fuerint ipsum monasterium defendere, et omnia quae in hoc apostolico nostro privilegio praecepto continentur adnexa custodientes integra mentis sinceritate servaverint, a dextris inveniantur Dei in locum lucis constituti, et omnes sanctos Dei qui in eodem monasterio quiescunt firmos habeant protectores eorumque suffragiis et in praesenti vita adjuventur et in futura beatitudine coelestis regni gaudia cum angelis Dei et omnibus sanctis et electis per infinita consequantur saecula. Scriptum per manum Leonis notarii regionarii atque scriniarii sanctae Romanae Ecclesiae, mens. Aprilis, ind. suprascripta tertia decima. + Bene valete. Datum VIII Kal. Aprilis per manus Marini episcopi sanctae Polimartiensis Ecclesiae et bibliothecarii summae sedis apostolicae. Anno, Deo propitio, domni nostri Agapiti summi pontificis et universalis junioris pp. in sacratissima sede beati Petri apostoli, nono et ind. suprascripta tertia decima. Ego Omnia sanctus sanctae Romanae Ecclesiae judex et notarius sicut in dicto privilegio Carticino inveni in eoque legi potuit non cancellato, non abraso, non vitiato, viso, lecto et sic obscultato diligenter coram discretis viris domnis presbytero Giptio sancti Apollinaris et Bartholomeo sanctae Mariae de Caccabari, cleri urbis et Romanae fraternitatis rectoribus per sedem apostolicam deputatis, et eorum auctoritate decreto atque mandato et coram infrascriptis testibus litteratis ad haec specialiter vocatis et rogatis, scilicet domno Jacobo archipresbytero sanctae Mariae in Via, domno Aegidio presbytero et rectore ecclesiae sanctae Luciae de Confinio, et domno Raynaldo presbytero et rectore ecclesiae sancti Andreae de Urso, domno Jacobo priore ecclesiae sancti Andreae de Columna, domno Thoma canonico ecclesiae sancti Laurentii in Lucina, domno Angelo Ronterii canonico ejusdem ecclesiae sancti Laurentii, et domno Angelo Scholari nato domni Jacobi Consolini judicis. Sic de verbo ad verbum nihil addito vel detracto eatenus quatenus legi potuit scripti et fideliter exemplatus sum ac in publicam formam redegi. Rogatu venerabilis et religiosi viri domni Matthei abbatis venerabilis monasterii sancti Sylvestri de Capite in Urbe, ordinis sancti Benedicti et conventus ejusdem decreto etiam et auctoritate atque mandato supradictorum rectorum sub ann. Domini 1267 indict. 5, mens. Julii 27. In quo quidem privilegio carticino suspensa erat bulla plumbea filo serico violacei coloris cui ab uno latere cruce media hae litterae circulariter legebantur: AGAPITUS, et in medio erat quoddam signum stellam quodammodo repraesentans, ex alio vero latere hae litterae apparebant cruce ibi posita: PAPAE. Locus + signi notarii. + Ego presbyter Gyptius sancti Apollinaris cleri urbis et Romanae fraternitatis rector, habens fidem huic publico instrumento fideliter exemplato ideo me subscribo. + Ego magister Bartholomaeus de Caccabari, rector cleri urbis et Romanae fraternitatis habens fidem huic publico instrumento fideliter exemplato, ideo me subscribo. + Ego domnus Jacobus, archip. sanctae Mariae in Via testis praedictus me subscribo. + Ego presbyter Aegidius, rector ecclesiae sanctae Luciae de confinio praedictus testis me subscribo. + Ego presbyter Raynaldus, rector ecclesiae sancti Andreae de Urso testis praedictus me subscribo. + Ego Jacobus, prior ecclesiae sancti Andreae de Columna testis praedictus me subscribo. + Ego Thomas, canonicus ecclesiae sancti Laurentii in Lucina supradictus testis me subscribo. + Ego Angelus Ronterii, canonicus ecclesiae sancti Laurentii testis praedictus me subscribo. + Ego Angelus, legum scholaris natus domni Jacobi Consolini judicis praedictus testis me subscribo. + Ego Jacobus, Consolinus judex et nunc camerarius judicum Urbis, habens fidem huic instrumento et privilegio fideliter exemplato me subscribo sub annis Domini millesimo CCLXXVII, ind. 5 mensis Augusti 26. + Ego Adenulfus, judex et rector judicum habens fidem huic instrumento et privilegio fideliter exemplato, me subscribo. + Ego Maximus, Petri Odonis judex et nunc camerarius judicum huic privilegio fideliter exemplato, me subscribo. |
Migne "Patrologia Latina" Tomus 53 De tribus habitaculis (Patricius Hiberniae), J. P. Migne CAPUT PRIMUM. De tribus habitaculis, regno Dei, mundo, inferno. Regni Dei bona, et inferni mala. Tria sunt sub omnipotentis Dei manu habitacula, primum, imum, medium: quorum summum regnum Dei vel regnum coelorum dicitur; imum vocatur infernus; medium mundus praesens vel orbis terrarum appellatur. Quorum extrema omnino sibi invicem sunt contraria, et nulla sibi societate conjuncta. Quae enim societas potest esse lucis ad tenebras, et Christi ad Belial (II Cor. VI, 14, 15)? Medium autem nonnullam habet similitudinem ad extrema. Unde lucem et tenebras habet, frigus et calorem, dolorem et sanitatem, laetitiam et moerorem, odium et amorem, bonos et malos, justos et injustos, dominos et servos, (0831B)regnum et subjectionem, famem et satietatem, mortem et vitam, et innumera hujusmodi. Quorum omnium pars una imaginem habet regni Dei, pars altera inferni. Commixtio namque malorum simul et bonorum in hoc mundo est; in regno autem Dei nulli mali sunt, sed omnes boni; at in inferno nulli boni, sed omnes mali: et uterque locus ex medio suppletur. Hominum enim hujus mundi, alii elevantur ad coelum, alii trahuntur ad infernum. Similes quippe similibus junguntur, id est, boni bonis, et mali malis; justi homines justis angelis, et transgressores homines transgressoribus angelis; servi Dei Deo, servi diaboli diabolo: benedicti vocantur ad regnum sibi paratum ab origine mundi, maledicti expelluntur in ignem aeternum, qui paratus est diabolo et angelis ejus (Matth. XXV, 34, 41).(0831C) Bona autem regni coelestis dicere, vel cogitare, vel intelligere ut sunt, nullus potest carne vestitus: multo enim majora et meliora sunt, quam cogitantur et intelliguntur; unde scriptum est: Quod oculus non vidit, nec auris audivit, nec in cor hominis ascendit, quae praeparavit Deus diligentibus se (I Cor. II, 9). Regnum namque Dei omni fama majus, omni laude melius, omni scientia innumerabilius, omni gloria quae putatur, excellentius. Mala etiam inferni dicere vel cogitare, ut sunt, nemo potest: pejora quippe sunt valde quam cogitantur. Regnum itaque Dei plenum est lucis, et pacis, et caritatis, et sapientiae, et gloriae, et honestatis, et dulcedinis, et dilectionis, et melodiae, et laetitiae, et beatitudinis perennis, et omnis boni ineffabilis, quod nec dici nec cogitari potest. (0831D)At locus inferni plenus est tenebrarum, discordiae, odii, stultitiae, miseriae, turpitudinis, amaritudinis, offensionis, doloris, adustionis, sitis, famis, ignis inexstinguibilis, tristitiae, vindictae perennis, et omnis (0832A)ineffabilis mali, quod nec dici nec cogitari potest. Cives coeli sunt justi homines et angeli, quorum rex est Deus omnipotens; at contra cives inferni sunt impii homines et daemones, quorum princeps est diabolus. Satiat justos visio sanctorum hominum et angelorum, et super omnia ipsius Dei. Cruciat impios et peccatores visio hominum damnatorum et daemonum, et super omnia ipsius diaboli. Nihil in regno Dei desideratur quod non inveniatur: at in inferno nihil invenitur quod desideratur. In regno Dei nihil invenitur, nisi quod placet, et delectat, et satiat; at contra in lacu miseriae perennis nihil videtur, nihilque sentitur, nisi quod displicet, nisi quod offendit, nisi quod cruciat. ( In regno aeterno erit vita sine morte, veritas sine errore, felicitas sine perturbatione.) (0832B)Omne bonum in regno Dei abundat, et nullum malum; omne malum in carcere diaboli abundat, et nullum bonum. Nullus indignus in regno Dei suscipitur; nullus vero dignus, nullus justus ad infernum trahitur. CAPUT II. De poenis infernalibus. Principalia autem sunt duo tormenta in inferno: frigus intolerabile, et calor ignis inexstinguibilis. Unde in Evangelio legitur: Illic erit fletus et stridor dentium (Matth. XIII, 51; XXII, 13, et XXV, 30). Fletus namque et liquefactio oculorum ex calore nascitur; stridor vero dentium ex frigore nascitur. Hinc etiam beatus Job: De aquis, inquit, nivium transibunt ad calorem nimium (Job. XXIV, 19). De quibus duobus innumera pendent poenarum genera; videlicet, sitis (0832C)intolerabilis, poena famis, poena fetoris, poena horroris, poena timoris, poena angustiae, poena tenebrarum, severitas tortorum, praesentia daemonum, ferocitas bestiarum, crudelitas ministrantium, dilaceratio immortalium vermium, vermis conscientiae, ignitae lacrymae, suspiria, miseriae, dolor sine remedio, vincula sine solutione, mors aeterna, poena sine fine, absentia Christi post visionem ejus, quae sola omnia supra dicta superat, et omnibus poenis intolerabilior. CAPUT III. De his quos poenae aeternitas a mundi voluptate non deterret. Inferni duplex poena. Anni 100 nulla aeternitatis portio. Vae igitur illis perenne qui subire haec omnia mala etiam sine fine merentur, pro delectabili unius horae somnio: tanta etenim et talis est omnis hujus mundi (0832D)gloria, ad aeternam comparata gloriam. Melius erat eis, quod dictum est de infelice Juda (Matth. XXVI, 24), non nasci, quam malis suis meritis plagas inferni sustinere. Quid stultius, quid insanius est, (0833A)quam umbra et imagine et similitudine verae gloriae et verae delectationis, verae pulchritudinis, veri decoris, veri honoris, more infantium, decipi et superari; et ipsam veram gloriam non quaerere, non desiderare? Quis imaginem auri in aqua, ipso auro neglecto, eligeret; et non statim a cunctis fatuus et insanus crederetur? Quis orbem solis in speculo redditum, vel in qualibet materia formatum plus diligeret, quam ipsum solem; et non ab omnibus derideretur? Sic irridendus, imo dolendus est, quisquis mundi hujus caducam fragilitatem et inutilem carnis voluptatem diligit, quaerit, contendit, aeterna gloria contempta, et neglectis regni coelestis ineffabilibus gaudiis. Hoc commercium insipientium valde est, et miserorum, et cor sanum non habentium, etiamsi plagae inferni (0833B)non sequerentur, quae nec dici nec cogitari possunt. Duplex vero plaga est, abesse a regno Dei, et esse semper in inferno, id est, cum diabolo damnari; praesentiam amittere angelorum, et terribilem daemonum semper pati praesentiam. Quantum caveri, vitari, metui debet, nullo modo dici potest. Quis cum sano sensu pro unius diei deliciis, centum annorum poenam eligeret? Et miseri tamen et sine ulla sapientia, voluptatem carnis sequentes, non vitant, non effugiunt intolerabiles poenas, non centum annorum, non millies mille, sed omnium sine fine saeculorum pro quadraginta vel sexaginta annorum deliciis, vel qualibet corruptibili delectatione. Quantum autem interest inter unum diem, et centum annos; non tantum utique, sed plures interest inter quadraginta vel (0833C)sexaginta vel centum annos, et aeternitatem, sive in bono, sive in malo futuram. Unus enim dies aliqua portio est in centum annorum spatio, quamvis valde modica: at vero centum annorum spatium nulla portio est in illa aeternitate. Si enim, verbi gratia, centesima vel millesima pars esset aeternitatis, praedictum ejus spatium post centuplum ejus spatium vel milluplum aeternitas esse desineret: quod ratio non sinit aeternitatis, quae si ullo modo, ullo tempore finiretur, aeternitas omnino non esset. CAPUT IV. A via lata ad arctam migrare. Beatorum felicitas, scientia, sortis suae amor. De ineffabili visionis Dei suavitate. Fortiter ergo carnali resistendum est voluptati, (0833D)fortiter contra fallaces hujus mundi blanditias pugnandum est, contraque multimodas Satanae suggestiones vigilandum. Omni studio lata saeculi via vitanda est, quae ducit ad mortem (Matth. VII, 13); at vero omni cordis desiderio via angusta quae ducit ad vitam, adeunda est et appetenda. Via haec angusta est via abstinentiae, et castitatis, et humilitatis, et omnis religionis; quam viam ante nos Christus attrivit, qua via ad suum regnum migravit. Cujus vestigia et nos sequamur, donec post eum ad urbem regiam (0834A)perveniamus in qua ipse regnat. De qua urbe quidquid homo dixerit, quasi stilla de mari est, vel quasi scintilla de foco. In qua videlicet urbe fulgebunt justi sicut sol (Matth. XIII, 43), ut Dominus ait. Ubi summa pax erit, summa quies, nullus labor, nullus dolor, nulla paupertas, nec senectus, nulla mors, nec ulla nox, nullum cibi desiderium, nullum sitis incendium; sed cibus et potus omnium erit visio Christi et sanctae Trinitatis, et contemplatio puro cordis oculo ipsius Divinitatis, et assidua lectio, ut ita dicam, libri vitae, id est, aeternae veritatis et summae sapientiae, et Verbi Dei, quae est Jesu Christi visio; ubi quidquid nunc nos latet, manifestius erit; ubi ratio manifesta erit cur hic electus est, et ille reprobatus; cur hic in regnum assumptus, et ille in servitutem (0834B)redactus; cur alius in utero moritur, alius in infantia, alius in juventute, alius in senectute; cur alius pauper est, alius dives; cur filius adulterae baptizatur, et aliquando filius legitimae conjugis ante baptismum moritur; cur qui bene incipit vivere, aliquando male finit; et qui male incipit, saepe bene finit. Haec omnia et hujusmodi multa in libro vitae plana et aperta erunt. In eadem urbe praemium singulorum, omnium; et omnium, per caritatem singulorum erit. Ibi omnium bonum omnibus patebit. Ibi omnes invicem suas cogitationes cognoscent. Ibi nullus superior superbus erit, nullus inferior invidus. Quomodo enim qui omnes sicut seipsum diliget, alicui invidere poterit; cum nemo sibi ipsi invideat? Ibi nullus melius esse vel superius concupiscet quam (0834C)erit, quia aliter esse quam quod meruit, nec esset decorum; nec aliter esse desiderabit quam quod erit, quia ita esse ut erit pulchrum erit, non solum sibi ipsi, sed etiam universo corpori Ecclesiae coelestis. Quomodo enim quodlibet membrum in corpore, si superius vel inferius ponatur quam natura constituit, monstruosum efficit corpus et turpe; sic nimirum si aliquis in regno Dei superius ordinetur, quam postulat ars et voluntas omnipotentis artificis, turpitudinem efficiet, non solum sibimet, sed omni congregationi; in qua qui erit minimus, majorem sine dubio habebit gloriam, quam totum habens mundi regnum, etiam si aeternum esset. Vile enim valde est elementis frui, in comparatione fruendi et gaudendi ipso Deo, et visibilibus delectari et corporalibus. (0834D)( Tanta est enim pulchritudo justitiae, tanta jucunditas lucis aeternae, hoc est, incommutabilis veritatis et sapientiae, ut etiamsi non liceret amplius manere in ea quam unius diei mora, propter hoc solum innumerabiles anni hujus vitae pleni deliciis in circumfluentia corporalium bonorum recte meritoque contemnerentur. Non enim falso aut parvo affectu dictum est: Quoniam melior est dies una in atriis tuis super millia (Psal. LXXXIII, 11). Nihil est comparandum delectationi et gaudio quod (0835A)nascitur ex invisibilibus et incorporeis, et ex societate angelorum et justorum omnium, et ex certa scientia et cognitione ipsius divinae naturae, et ex Dei ipsius facie ad faciem visione. Cujus pulchritudinem mirantur angeli, cujus imperio suscitantur mortui, cujus sapientiae non est numerus (Psal. CXLVI, 5), cujus regnum finem nescit, cujus gloria nequit narrari; cujus lux tam solem obscurat, ut ejus comparatione nullam habeat sol lucem; cujus dulcedo tam mel superat, ut ei comparatum velut absinthium sit amarissimum; cujus faciem si omnes carcere inferni inclusi viderent, nullam poenam, nullum dolorem, nullamque tristitiam sentirent; cujus praesentia si in inferno cum sanctis habitatoribus appareret, continuo infernus in amoenum converteretur paradisum; cujus (0835B)sine nutu nec folium de arbore cadit; cujus oculi flammivomi profundum penetrant inferni; cujus auris tacitam cordis vocem audit, id est, cogitationem; cujus oculus non minus audit quam videt; cujus auris non minus videt quam audit, quia non corpus sunt, sed summa sapientia et certa cognitio. Cujus deliciae sine fastidio satiant: quae cum a beatis inveniuntur, semper tamen desiderantur, et esuriem et sitim sine poena efficiunt, et ardenti semper desiderio delectant. Cujus secreta mirabilia, videntibus ea semper nova sunt et mira, et non plus cum incipiunt videri, pariunt stuporem cernentibus, quam post mille annos et millies mille. Et cum angeli ab initio mundi ea soliti sint videre, tamen non minus hodie admirantur ea quam in primo die; alioquin dudum (0835C)coram angelis assiduo videndi usu vilescerent. Cujus cognitionis praeterita et futura, non praeterita et futura, sed praesentia sunt. CAPUT V. Deo omnia praesentia sunt, sine libertatis humanae praejudicio. Dei locutio et laus. Existentia ante tempus. Malum verum pejus falso. Dei visio quid beatis conferat. Dei aeternitas; Dei scientia. Unde non diem judicii videbit, et primum diem saeculi non vidit; sed utrumque videt. Cujus praescientia neminem cogit ad peccandum, ut multi errantes dicunt. Si enim, inquiunt, praescivit Deus Adam peccaturum esse, non peccare non potuit. Ex quo errore nascitur Deum causam esse peccati, quod nefas est dicere. Et illi tamen etiam suis verbis alligantur. (0835D)Si enim quod praescientia Dei habet necesse est fieri, ideo voluntate propria homo peccavit, et non aliqua necessitate, quia in praescientia Dei fuit ut voluntate et libero arbitrio, et non necessitate cogente, peccaret. Si ergo praescientia Dei non potest vitari, non potuit homo aliter peccare nisi voluntate, nulla alia vi cogente, quia ita Deus praescivit illum peccaturum. Si ergo voluntarie, non coactus est. Si enim non coactus est ad peccandum, potuit sine dubio non peccare si vellet; ideoque poenam meruit, quia non invitus peccavit; alioquin a Deo poenam mortis non susciperet. Cujus locutio est occulta inspiratio, (0836A)qua mentibus suam voluntatem et suam caritatem invisibiliter ostendit; quam videndo Angeli per omnia Deo obediunt. Cujus laus est qua electos laudabit, manifestatio qua suorum electorum bona omnibus monstrabit; assidua autem laus qua electi eum laudabunt, est admiratio ejus perennis. Qui miro modo non tempore praecessit mundum et tempus (nullius enim horae spatio fuit ante mundum); et tamen semper erat sine initio. Non enim erat tempus ante tempus, tempus autem cum mundo concreatum est. Si igitur tempus ab initio mundi coepit currere, ante mundum factum non erat. Ideoque nullo tempore, ut praediximus, praecessit Deus tempora et mundum eis coaevum, imo paulo eis priorem; ejus enim motu coeperunt currere. (0836B)Quidquid movetur, suum motum praecedit. Ineffabili enim aeternitate praecessit Deus mundum, non tempore. Cujus tempus ante mundum non erat. Cujus lux tenebras depellit ignorantiae; cujus aliqua particula haec omnia quae diximus, vera et certa esse cognoscimus. Eadem luce melius esse verum quam falsum videmus; et tamen pejus esse verum malum vel verum peccatum, quam falsum malum vel falsum peccatum: non quia verum est, sed quia malum vel peccatum est sed ideo malum vel peccatum est, quia verum malum vel peccatum est . Aliter enim non posset esse malum vel peccatum, nisi verum esset malum vel peccatum; falsum enim malum non est malum, ut falsum argentum non argentum est. Potest aliquis a veritate dicere malum vel peccatum (0836C)exortum esse vel factum, et quodam modo opus esse veritatis malum, quod omnino falsum est. Omne enim verum a veritate est, et omne verum in quantum verum, bonum est: a veritate igitur est verum esse, ut sit malum vel peccatum, non ipsum malum vel peccatum; aliud namque est ipsum malum, aliud verum esse illud. Quamvis igitur ipsum malum bonum non est, bonum est tamen verum esse ut sit illud. Nisi enim bonum esset esse malum, nullo modo sineret Deus illud fieri. Multa quippe bona de malis Omnipotens facit, ut de adulterio hominum bonos format et facit homines. Si autem et quadam illius lucis particula quasi per angustas rimas infusa, haec et alia omnia quae novimus, vera esse cognovimus; quali et quanta luce scientiae et sapientiae illic illustrabimur, (0836D)ubi ipsum solem veritatis facie ad faciem videbimus, id est, certa et vera sapientia cognoscemus? cujus praesentia similes ei facit praesentes. Qui enim verae sapientiae, verae pulchritudini, verae aeternitati adhaerebit, sapiens utique et pulcher et aeternus erit. Sic enim absentia ejus dissimiles ei omni modo facit. Cujus aeternitas sine initio et sine fine est (si enim esset tempus quando non esset, quis eum faceret?); quia ipse est solus Deus, et ante ipsum Deus alius non erat, nec est, nec erit. Non forte seipsum creavit, cum nihil seipsum creat: qua enim potentia qui omnino non esset seipsum faceret? Restat igitur quod (0837A)omnino factus non est Deus. Cum ergo nullo modo Deus factus est, sine initio ante omnia erat. Quidquid enim factum est, initium habet; et quidquid initium habet, sine dubio factum est, non ab alio nisi a Deo non facto, sed omnia faciente. Cujus scientia sine ulla varietate cognitionis, et sine ullo cursu huc et illuc innumerabilem veritatem omnium creaturarum; angelorum, hominum, stellarum, arenarum, capillorum, verborum, cogitationum, momentorum omnium, simul et semel comprehendit et intelligit. Fons igitur et origo omnis scientiae Deus est: quem quanto plus quis bibet, tanto plus sitiet. CAPUT VI. Beatorum scientia. De trina visione, corporali, spiritali, intellectuali. Incomparabiliter ergo totius mundi regnum, ut supra diximus, et si aeternum esset, praecellit, societati angelorum et sanctorum, et praesenti ipsius Dei adesse visioni. In cujus visione trina scientia nascitur: id est, homo qui cernit, et Deus qui cernitur, et caeteri omnes omnia videbunt et intelligent. Sicut enim per speculum vitreum trina nobis visio administratur, quia nos ipsos, et ipsum speculum, et quidquid praesens adest videmus; sic per speculum divinae claritatis, et ipsum Deum, ut est, videbimus, quantum possibile erit creaturae, et nos ipsos, et caeteros vera et certa scientia cognoscemus. Tunc abdita creaturarum, et ipsius inferni, videndo Deum videbimus. Tunc justis manifestum erit quomodo Deus est invisibilis, incomparabilis, sine initio et sine fine, ante omnia et (0837C)post omnia: quidquid interest inter nasci, quod ad Filium pertinet; et procedere, quod ad Spiritum sanctum, excepto quod unus ex uno natus sit, alter ex duobus processit; et quomodo Pater non praecessit Filium tempore, sed origine, nec Spiritum sanctum; et quomodo omnia Dei unum sunt in Deo, excepto quod ad relationem pertinet; nam sapientia Dei et veritas (0838A)et aeternitas non diversa sunt inter se, sed unum sunt sicut caetera omnia: sapientia enim Dei non magis sapientia quam veritas est, et non magis veritas est quam sapientia, quam aeternitas, quam caetera Dei omnia; unum enim sunt in Deo, et non solum haec inter se eadem sunt in Deo, sed non aliud sunt quam ipse Deus; et quomodo mundus erat in Deo, antequam in seipso esset, non mundus, sed Deus; et quomodo ubique totus sine loco, magnus sine quantitate, bonus sine qualitate; et quomodo omnia penetrat munda et immunda sine sui pollutione. Si enim lux ista visibilis omnia loca illustrat, et sterquilinia etiam penetrat sine fetore, et sine sui pollutione, quanto magis Deus, qui est invisibilis et incommutabilis lux, omnia penetrat, regit, sustinet, circumdat, illustrat, (0838B)sine ulla mutatione vel pollutione, non solum coelestia et terrestria, sed etiam infernalia? Tunc erit electis Dei trina visio, id est, corporalis, qua corpora cernentur; quorumdam splendentia ut sol, quorumdam ut luna, aliorum ut stellae. Et spiritalis, qua similitudines corporum in spiritu et non fallaci phantasia inspicient: qua visione etiam hodie fruuntur spiritus justorum post corporum claustra: et visio intellectualis, qua puro mentis oculo in spiritu Deum videbunt, et suas animas, et virtutes intimas, et spiritus angelicos. Tunc duplices Deo acturi sunt gratias, videlicet pro sua liberatione a perpetua damnatione, et pro bonorum ineffabili retributione. Tunc communis omnium reus et hostis diabolus in conspectu electorum Dei damnabitur: cujus damnatio (0838C)et intolerabilis poena delectabile spectaculum praestabit electis. Tunc ardentissimo amore liberatorem suum et omnium bonorum datorem amabunt, et sine fine et sine fastidio clamore cordis laudabunt Deum omnipotentem, benignum et misericordem: cui honor et gloria et nunc et per omnia saecula saeculorum. Amen. |
SANCTISSIMUS D. N. LEO XIII MOTU PROPRIO CONSTITUIT UT IN EO SEPTEM GRATIS ALANTUR IN PERPETUUM ADOLESCENTES* Cum plura Nobis ad recordationem iucunda ex rebus Belgicis in animo insederint, tum praecipue honestissimum ordinem Cleri meminisse perlibenter solemus. — Belgicos quippe sacerdotes nosse olim e propinquo licuit: spectandaeque eorum disciplinae, sollertiae, caritatis, non tempus Nobis, non locus defuit. Permansere illae quidem in eis virtutes, eademque, si Deo placet, permanebunt perennes ac perpetuae, maxime quod omni cura studioque, uti probe scimus, in Clericorum Seminaria Episcopi incumbunt, officium nullum praetermittere soliti, ut sacrorum alumni ea, qua par est, ratione instituantur. — Nihilominus tamen quoniam strenuorum sacerdotum quotidie est opportunitas maior, vigilantiaque summa provideri oportet, ut continenter eorum numerus iunioribus suppleatur, idcirco hae in re providas Episcoporum curas volumus aliquid etiam a Nobis adiumenti accedere; in quo simul appareat benevolentiae Nostrae veteris in Belgas singulare testimonium. Cui quidem voluntati Nostrae perficiendae optimum patere locum in Collegio Belgarum Urbano censemus, ad cuius initia Nosmetipsi, utique cum legatione Belgica fungeremur, nonnihil contulimus operae. Idque sane auspicato: nam Collegium, de quo loquimur, dignos existimatione hominum fructus edidit quadraginta amplius annis, spemque facit constanter editurum pares. Compertum est enim, viros ex eo prodivisse non paucos virtute doctrinaque auctos, ad sacra scienter exercitatos, quorum in adiuvandis Episcoporum laboribus gerendisque sacerdotalibus muneribus utiliter integreque versata est ac versatur industria. Ex quo confirmatur quam hoc salutare sit, ut sacerdotes aliquot in sinu suo educatos ad catholicas gentes Roma submittat. — His de caussis Collegio supra dicto attribuimus, addicimus argenteos italicos nummos ad centum millia, hac lege, ut ex annuo huius pecuniae reditu in perpetuum adolescentes septem, natione Belgae, qui bonam spem ostendant et animi et ingenii, iidemque ad sacra aspirent, gratis alantur, instituantur. De cooptatione eorum volumus, ut Belgarum Episcopi legant mittantque singulos; Archiepiscopus Mechliniensis duos, quorum alterum sumat ex auditoribus philosophiae sublimions in Lyceo magno Lovaniensi, rogata doctorum eiusdem facultatis sententia. Datum Romae apud S. Petrum, die X. Iulii An. MDCCCLXXXVIII. Pontificatus Nostri Undecimo. LEO PP. XIII |
Evangelia sunt pars Novi Testamenti vitam, opera atque verba Iesu Christi enarrans. Evangelia canonica quatuor sunt: |
(PL 183 0848C) SERMO XVI. De cordis contritione, et de tribus speciebus verae confessionis. 1. Quid sibi ergo vult septenarius iste? (0848D) Nescio enim an ita simplex quispiam in nobis sit, qui otiosas esse has vices, et numerum hunc putet fortuitum. Ego nec illud vacare reor, quod propheta incumbens super mortuum, ad mensuram puerilis corporis sese contraxit, os suum ori illius coniunxit, oculisque oculos, et manibus manus (IV Reg. XXXIV) . Spiritus sanctus sic omnia fieri, et sic scribi fecit, ad eruditionem procul dubio illorum spirituum, quos corrupti corporis circumvenit infida societas, ac stulta mundi sapientia desipere docuit. (0849A) Corpus quippe quod corrumpitur, aggravat animam; et deprimit terrena inhabitatio sensum multa cogitantem (Sap. IX, 15) . Propterea nemo miretur aut moleste accipiat, si in his scrutandis, tanquam quibusdam Spiritus sancti apothecis, curiosus existo, cum sciam quia sic vivitur, et in talibus vita spiritus mei. Dico tamen his qui praevolantes ingenio, in omni sermone ante pene flagitant finem, quam principium teneant, debitorem me etiam tardioribus esse, et maxime; sed nec studium tam esse mihi ut exponam verba, quam ut imbuam corda. Et haurire, et propinare me oportet: quod non fit celeriter percurrendo, sed tractando diligenter, et exhortando frequenter. Quanquam et praeter spem quoque meam diu nos discussio detinuit sacramentorum. (0849B) Putavi, fateor, unum ad hoc sermonem sufficere, silvamque istam umbrosam, latebrosamque allegoriarum pertransire nos cito, et ad planitiem moralium sensuum itinere diei quasi unius pervenire: sed secus contigit. Biduum quippe iam in eo expendimus, et adhuc restat via. Ictus oculi eminus summitates ramorum et montium cacumina pervolabat; sed vallium subteriacens vastitas, et densitas dumetorum frustrabatur obtutus. Nunquid, verbi gratia, Elisaei miraculum praevidere valebam, quia nobis videlicet de gentium vocatione et repulsione Iudaeorum disserentibus, ita de subito in medium prosiliret? Et nunc quandoquidem incidimus, non pigeat nos paululum immorari, consequenter ad id quod intermittimus, postea reversuros, siquidem animarum cibus nihilominus est iste. (0849C) Canibus quoque ac venatoribus plerumque contingit a bestia, quam agressi erant, desistere; et sequi aliam, quae inopinantibus forte occurrerit. 2. Non parvulum fiduciae robur praestat mihi, quod magnus ille vir propheta, potens in opere et sermone, de excelso monte coelorum descendens, visitare dignatus est me, cum sim cinis et pulvis; misereri mortuo, inclinare se iacenti, contrahi et coaequari parvo, caeco partiri lumen oculorum suorum, et os mutum oris proprii osculo solvere, debilesque manus suarum roborare contactu. Suaviter rumino ista, et replentur viscera mea, et interiora mea saginantur, et omnia ossa mea germinant laudem. (0849D) Hoc semel contulit universitati; hoc quotidie singuli in nobis actitari sentimus, et cordi scilicet tribui intelligentiae lumen, et ori aedificationis verbum, et manibus opus iustitiae. Dat sentire fideliter, dat proferre utiliter, dat efficaciter adimplere. Et est funiculus triplex, qui difficile rumpitur, ad extrahendas animas de carcere diaboli, et trahendas post se ad regna coelestia, si recte sentias, si digne proloquaris, si vivendo confirmes. Oculis suis tetigit meos, interioris hominis frontem claris luminaribus ornans, fide et intellectu. Ori meo iunxit suum, et mortuo signum pacis impressit; quoniam cum adhuc peccatores essemus, reconciliavit nos Deo, iustitiae mortuos. Os ori applicuit, iterato inspirans in faciem meam spiraculum vitae, sed sanctioris quam primo. (0850A) Nam primo quidem in animam viventem creavit me; secundo in spiritum vivificantem reformavit me. Manus suas meis superposuit, exemplum praebens bonorum operum, formam obedientiae. Aut certe manus suas misit ad fortia, ut doceret manus meas ad praelium, et digitos meos ad bellum. 3. Et oscitavit, inquit, puer septies (IV Reg. IV, 35) . Sufficiebat ad gloriam manifestandi miraculi oscitasse semel; sed multiplicitas et insignis numerus mysterii admonent. Si illud ingens universi humani generis primum quidem exanime corpus attendas, vides ubique Ecclesiam, ex quo vitam propheta incumbente recepit, quasi septies oscitare; quia septies in die laudem dicere consuevit. (0850B) Si te ipsum advertas, in hoc te noveris vita vivere spirituali, ac mysticum hunc implere numerum, si sensualitatis tuae quinarium charitatis binario subiicis, exhibesque, iuxta Apostolum, membra tua servire iustitiae in sanctificationem, quae prius exhibuisti servire iniquitati ad iniquitatem (Rom. VI, 19) ; aut certe si eumdem quinarium proximorum saluti impertiens, ad perficiendum septenarium duo haec adiicias, misericordiam scilicet et iudicium cantare Deo. 4. Habeo et alias septem oscitationes, septem videlicet experimenta, sine quibus vera et certa salus redivivi spiritus minime constat: quatuor ad sensum compunctionis, tria ad confessionis sonum pertinentia. Si vivis, si vox, si sensus est, tu quoque eadem in te recognoscis. (0850C) Porro sensum ex integro recuperasse te scias, si tuam conscientiam quadruplici sentis compunctione morderi; pudore gemino, et gemino metu: nam vitam ad perficiendum septenarium triplex confessionis species attestatur, de quibus postea videbitur. Nonne et sanctus Ieremias in suo planctu observat hunc numerum? Et tu igitur in tua pro te lamentatione formam habens propheticam, Deum cogita factorem tuum, cogita et benefactorem, cogita patrem, cogita Dominum. Ad omnia reus es; plange per singula. Ad primum et ultimum respondeat timor tuus, ad duo media pudor. Pater sane non metuitur, cum pater sit. Patris enim est misereri semper et parcere. Et si percutit, virga non baculo percutit; et cum percusserit, sanat. (0850D) Paterna vox est: Percutiam et ego sanabo (Deut. XXXII, 39) . Non est proinde quod a patre formides, qui etsi quandoque feriat ut emendet, nunquam tamen ut vindicet. At vero cogitantem quod patrem offenderim, est certe quod pudeat, etsi non quod terreat. Voluntarie genuit me verbo veritatis, non stimulo carnalis cupiditatis excussit, quemadmodum genitor carnis meae. Deinde etiam non pepercit. Unigenito pro sic genito. Ita ipse quidem patrem se exibuit mihi, sed non ego me illi vicissim filium. Quanam fronte attollo iam oculos ad vultum patris tam boni, tam malus filius? Pudet indigna gessisse genere meo, pudet tanto patre vixisse degenerem. (0851A) Exitus aquarum deducite, oculi mei; operiat confusio faciem meam, vultum meum pudor suffundat, occupetque caligo. Deficiat in dolore vita mea, et anni mei in gemitibus. Proh pudor! quem fructum habui in quibus nunc erubesco? Si in carne seminavi, de carne non metam nisi corruptionem (Galat. VI, 8); si in mundo, et ipse transit, et concupiscentia eius (I Ioan. II, 17) . Quid? caduca, vana, et prope nulla, et quorum finis mors est, infelix et insanus praeferre non erubui aeterni Patris amori et honori. Confundor, confundor audire: Si ego pater, ubi est honor meus? (Malach. I, 6.) 5. Sed et si Pater non esset, obrueret me beneficiis. (0851B) Instaurat adversum me testes, ut alia innumera taceam, huius corporis victum, et usum temporis huius, et super omnia sanguinem dilecti Filii clamantem de terra. Pudet ingratitudinis, quanquam ad confusionis cumulum, arguar etiam reddidisse mala pro bonis, et odium pro dilectione. Minime quidem mihi a benefactore, sicut nec a patre timendum. Verus quippe beneficus est, dans affluenter, et non improperans (Iac. I, 5) . Non improperat dona, quia dona sunt; et beneficia sua mihi dedit, non vendidit. Denique sine poenitentia sunt dona eius. At quanto de illo benignius, tanto de me indignius sentire cogor. Erubesce, et dole nihilominus, anima mea; quoniam etsi illum non repetere et non improperare decet, nos tamen ommino dedecet ingratos immemoresque exstitisse. Heu! quid vel nunc tandem retribuam Domino pro omnibus quae retribuit mihi? (0851C) 6. Quod si segnior forte suas partes minus exsequitur pudor, timor sane excitetur in adiutorium. Excitetur, ut excitet. Sepone parum pia vocabula benefactoris et patris, atque ad austeriora convertere. Nempe qui legitur: Pater misericordiarum, et Deus totius consolationis (II Cor. I, 3) ; legitur nihilominus: Deus ultionum Dominus (Psal. XCIII, 1) ; legitur; Deus iudex iustus et fortis (Psal. VII, 12) ; legitur: Terribilis in consiliis super filios hominum (Psal. LXV, 5); legitur: Deus zelans (Exod. XX, 5) . Quod pater est, quod beneficus est, tibi est; quod Dominus ac creator, sibi; etenim propter semetipsum fecit omnia, Scriptura teste (Prov. XVI, 4) . Qui ergo quod tuum est tibi defendit ac servat; putas, et pro se aliquando non zelabit? (0851D) putas, sui non requiret principatus honorem? Propter hoc irritavit impius Deum, quia dixit in corde suo: Non requiret (Psal. IX, 13) . Et quid est in corde suo dicere: Non requiret, nisi non metuere quod requirat? Sed requiret usque ad novissimum quadrantem: requiret et retribuet abundanter facientibus superbiam (Psal. XXX, 24) . Requiret a redempto servitium, honorem et gloriam ab eo quem plasmavit. 7. Esto quod dissimulet pater, ignoscat beneficus; sed non Dominus et Creator; et qui parcit filio, non parcet figmento, non parcet servo nequam, Pensa cuius sit formidinis et horroris, tuum atque omnium contempsisse factorem, offendisse Dominum maiestatis. (0852A) Maiestatis est timeri, Domini est timeri, et maxime huius maiestatis, huiusque Domini. Nam si reum regiae maiestatis, quamvis humanae, humanis legibus plecti capite sancitum sit; quis finis contemnentium divinam omnipotentiam erit? Tangit montes, et fumigant (Psal. CXLIII, 5) ; et tam tremendam maiestatem audet irritare vilis pulvisculus, uno levi flatu mox dispergendus, et minime recolligendus? Ille, ille timendus est, qui postquam occiderit corpus, potestatem habet mittere et in gehennam (Luc. XII, 5) . Paveo gehennam, paveo iudicis vultum, ipsis quoque tremendum angelicis potestatibus. Contremisco ab ira potentis, a facie furoris eius, a fragore ruentis mundi, a conflagratione elementorum, a tempestate valida, a voce archangeli, et a verbo aspero. (0852B) Contremisco a dentibus bestiae infernalis, a ventre inferi, a rugientibus praeparatis ad escam. Horreo vermem rodentem, et ignem torrentem, fumum, et vaporem, et sulphur, et spiritum procellarum; horreo tenebras exteriores. Quis dabit capiti meo aquam, et oculis meis fontem lacrymarum (Ierem. IX, 1) , ut praeveniam fletibus fletum, et stridorem dentium, et manuum pedumque dura vincula, et pondus catenarum prementium, stringentium, urentium, nec consumentium? Heu me, mater mea! utquid me genuisti filium doloris, filium amaritudinis, indignationis et plorationis aeternae? Cur exceptus genibus, cur lactarus uberibus, natus in combustionem, et cibus ignis? (0852C) 8. Qui sic afficitur, sensum procul dubio recuperavit, et in duplici metu isto, itemque pudore illo aeque duplici habet oscitationes quatuor. Tres quae restant ex voce confessionis adiiciet, et nequaquam dicetur iam de eo, quod non sit vox neque sensus, si tamen de corde humili, simplici, fidelique processerit illa confessio. Omne ergo quod remordet conscientiam, confitere humiliter, pure, fideliter; et has vices implesti. Sunt qui gloriantur cum male fecerint, et exsultant in rebus pessimis (Prov. II, 14) ; quos notans propheta: Peccata sua, inquit, praedicaverunt sicut Sodoma (Isai. III, 9) . Verum hos ab hac disputatione, tanquam saeculares amoveo: nam quid ad nos de his qui foris sunt? (0852D) 9. Quanquam et de his, qui religiose vestiti, et religionem professi sunt, nonnunquam audivimus aliquos reminisci et iactitare impudentissime mala sua praeterita; quae, verbi gratia, aliquando vel fortiter gladiatorio, vel argute litteratorio gessere conflictu, seu aliud quid secundum mundi quidem vanitatem favorabile, secundum animae vero salutem nocivum. perniciosum, damnosum. Saecularis adhuc animi indicium est hoc; et humilis habitus qui gestatur a talibus, non sanctae novitatis est meritum, sed priscae vetustatis operculum. Nonnulli talia, quasi dolendo et poenitendo rememorant; sed gloriam intentione captantes, commissa sua non diluunt, sed seipsos illudunt: nam Deus non irridetur (Galat. VI, 7) . Veterem hominem non exuerunt, sed novo palliant. (0853A) Non proditur aut proiicitur vetus fermentum illa confessione; sed statuitur, secundum illud: Inveteraverunt ossa mea, dum clamarem tota die (Psal. XXXI, 3) . Pudet reminisci quorumdam tantam proterviam, ut non pudeat eos cum exsultatione lugenda iactitare, quod et post susceptum sanctum habitum callide quempiam supplantaverint, et circumvenerint in negotio fratrem; aut quod talionem pro convicio vel maledicto, id est malum pro malo; aut maledictum pro maledicto audacter reddiderint. 10. Sed est confessio eo periculosius noxia, quo subtilius vana, cum ipsa etiam inhonesta et turpia de nobis detegere non veremur, non quia humiles sumus, sed ut esse putemur. Appetere autem de humilitate laudem, humilitatis est, non virtus, sed subversio. Verus humilis vilis vult reputari, non humilis praedicari. (0853B) Gaudet contemptu sui. hoc solo sane superbus, quod laudes contemnit. Quid perversius, quidve indignius, quam ut humilitatis custos confessio superbiae militet, et inde velis videri melior, unde videris deterior? Mirabile iactantiae genus, ut non possis putari sanctus, si non appareas sceleratus. At talis confessio speciem habens humilitatis, non virtutem, non solum veniam non meretur, sed et provocat iram. Nunquid profuit Saul, quod se ad increpationem Samuelis peccasse confessus est? (I Reg. XV, 30.) Culpabilis procul dubio fuit illa confessio, quae culpam non diluit. Quando enim humilem contemneret confessionem humilitatis magister, et cui humilibus dare gratiam certe ingenitum est? (0853C) Omnino non poterat non placari, si quae in ore sonuit, in corde radiasset humilitas. Ecce cur humilem esse debere confessionem dixi. 11. Oportet autem esse et simplicem. Non intentionem (forte quia latet homines) excusare delectet, si sit rea; nec levigare culpam, quae gravis est; nec alieno adumbrare suasu, cum invitum nemo coegerit. Primum illud non confessio est, sed defensio; nec placat, sed provocat. Sequens monstrat ingratitudinem; et quo minor reputatur culpa, eo minuitur et gloria indultoris. Sed enim minus libenter beneficium datur, quod minus grate minusve necessarie provenire sentitur. (0853D) Veniam proinde sibi abiudicat, qui munus largitoris attenuat: quod quidem omnis qui reatum suum verbis alleviare conatur, facit. Iam a postremo primi hominis dehortetur exemplum, nec culpam siquidem diffitentis, nec tamen consequentis veniam non dubium quin ob reatus mulieris admistionem (Gen. III, 2) . Genus excusationis est, cum argueris tu, alium incusare. Porro excusare te velle quando corriperis, quam sit non modo minime fructuosum, sed et perniciosum, sanctum David interroga. Verba nempe malitiae, excusationes in peccatis appellat, ne in ea declinet cor suum rogans et supplicans (Psal. CXL, 4) . Merito quidem. In animam etenim suam peccat qui se excusat, repellens proinde a se indulgentiae medicinam, et sic vitam sibi proprio ore intercludens. (0854A) Et quaenam maior malitia, quam propriam armari in salutem, et linguae tuae temetipsum mucrone confodere? Denique qui sibi nequam, cui est bonus? (Eccli. XIV, 5.) 12. Sit autem et fidelis confessio, ut confitearis in spe, de indulgentia penitus non diflidens, ne tuo te ore non tam iustifices, quam condemnes. Iudas certe proditor Domini, et Cain fratricida confessi sunt, et diffisi sunt: alter: Peccavi, inquit, tradens sanguinem iustum (Matth. XXVII, 4) ; alter: Maior est iniquitas mea, quam ut veniam merear (Gen. IV, 13) ; et verax licet, nil eis profuit infidelis confessio. Hae itaque tres confessionis observantiae, iunctae quatuor superioribus compunctionis, septenarium implent. (0854B) 13. Iam vero sic compunctus, et sic confessus, ac propria proinde certus de vita, certus quoque nihilominus es, ut arbitror, vacuo nequaquam nomine appellari Iesum, eum, qui in te talia valuit et voluit operari, nec vacue subsecutum fuisse baculum quem praemiserat. Non venit vacue, quia non venit vacuus. Nam quomodo vacuus, in quo habitavit plenitudo? Neque enim ei datus est ad mensuram spiritus. Denique et venit in plenitudine temporis (Galat. IV, 4) , plenum proinde venire se indicans. Bene plenum, quem unxit Pater oleo laetitiae prae consortibus suis (Psal. XLIV, 8) ; unxit et misit plenum gratiae et veritatis (Ioan. I, 14) . Unxit ut ungeret. Omnes ab eo uncti sunt, qui de plenitudine eius meruerunt accipere. (0854C) Ideo ait: Spiritus Domini super me, eo quod unxerit me, ad annuntiandum mansuetis misit me; ut mederer contritis corde, ut praedicarem captivis indulgentiam, et clausis apertionem, ut praedicarem annum placabilem Domino (Isai. LXI, 1, 2) . Veniebat, ut audis, ungere contritiones nostras, ac lenire dolores; ideoque venit unctus, venit mansuetus et mitis, et multae misericordiae omnibus invocantibus se. Sciebat se ad infirmos descendere, exhibuitque qualem oportuit. Et quoniam multae erant infirmitates, multa quoque providus medicus medicamina curavit afferre. (0854D) Attulit spiritum sapientiae et intellectus, spiritum consilii et fortitudinis, spiritum scientiae et pietatis, et spiritum timoris Domini 14. Vides quot phialas plenas odoramentis coelestis medicus praeparavit ad sananda vulnera illius miseri, qui incidit in latrones? Septem sunt numero, septem fortasse praefatis oscitationibus excitandis accommodatae. Spiritus enim vitae erat in phialis. Ex his profecto infudit oleum meis vulneribus; infudit et vinum, sed minus quam olei. Sic nempe congruebat infirmitatibus meis, ut misericordiam superexaltaret iudicio, quemadmodum vino oleum superfertur infusum. Attulit proinde quinque cados olei, vini nonnisi duos. Vinum siquidem timor tantum et fortitudo fuere; reliqua quinque oleum propria suavitate designant. In spiritu denique fortitudinis, tanquam potens crapulatus a vino (Psal. LXXVII, 65) , descendit ad inferos, contrivit portas aereas, et vectes ferreos confregit; alligavit fortem, et vasa captivitatis eripuit. (0855A) Descendit nihilominus in spiritu timoris, sed timendus, non timidus. 15. O Sapientia! quanta arte medendi in vino et oleo animae meae sanitatem restauras, fortiter suavis, et suaviter fortis! fortis pro me, et suavis mihi. Denique attingis a fine usque ad finem fortiter, et disponis omnia suaviter, propellens inimicum, et infirmum fovens. (0855B) Sana me, Domine, et sanabor; psallam et confitebor nomini tuo, et dicam: Oleum effusum nomen tuum (Cant. I, 2) . Non vinum effusum (nolo enim ut intres in iudicium cum servo tuo), sed oleum, quia coronas me in misericordia et miserationibus (Psal. CII, 4) . Oleum plane, quod dum supernatat cunctis quibus immiscetur liquoribus, liquido illud designat nomen, quod est super omne nomen. O nomen praesuave et praedulce! o nomen praeclarum, praeelectum et praeexcelsum, et superexaltatum in saecula! Hoc vere oleum quod exhilarat faciem hominis, quod caput ieiunantis impinguat, ut oleum peccatoris non sentiat. Hoc nomen novum, quod os Domini nominavit (Isai. LXII, 2) . Quod et vocatum est ab angelo priusquam in utero conciperetur (Luc. II, 21) . Hoc non solum Iudaeus, sed quicunque invocaverit salvus erit (Ioel. II, 32) ; in tantum usquequaque effusum est. Hoc Pater donavit Filio, sponso Ecclesiae Domino nostro Iesu Christo, qui est super omnia Deus benedictus in saecula. Amen. |
Hac Die 29. Julii assumptis in Concommisarios Decanis Hradistiensi et Bzenecensi, nec non Parocho Klenowitzensi in praesentia Parochi Loci Blatnitzensis, ac Proto-Capitanei Dominis Ostrowiensis D(omi)ni Antonii Postawka aliorumq(ue) plurium me personaliter ad praedictum Montem, et Capellam conducti, eamq(ue) ad Orgyas longam et Orgyas Latam inveni Altare habet unicum in medio collocatum ad quod ex Utraq(ue) parte celebrari potest. Ex parte anteriori prostat Imago S: Antonii 1743 picta vel renovata, et quamvis nullam magnam Artem pictoriam praeceperat nihilominus affectu quodam et vivacitate plena esse conspicit(ur). Pendent in illa aliquot Anathemata Argentea, Cereoru(m) ver(sum) Anathematum ingens adest Copia qua fidelium pietas intra breve tempus con: et obtulit. Infra Capellam versus Meridem ad ducentos circiter passus visit(atur) Fons seu scaturigo limpidissimae ac recentissimae aquae, tunc dum Capella incrustari deberet exfoss(ibus)(?) ad quem (chris)ti fideles in variis Infirmitatibus concurrunt, se lavant et beneficia experiri dicunt(???). Quantum observatur Fons iste nihil minerale in se continet, et multum fonti in Monte Hostein similis esse agnoscitur Interrogatus Loci Parochus Georgius Hnatek an sibi de Origine huius Capellae constat? ℞ se nihil in manibus habere quo Anno aedificata fuerit, attamen ab im(m)emorabili tempore s(em)p(e)r pro publica Capella aestimabat(ur esto Campanam constantem n(on?) habuerit Campana enim ob metum furti Semper ad Parochialem Eccl(es)iam reportabat(ur), et ad solemnitatem S: Antonii hersum ferebat(ur), donec praedictus Proto-Capitaneus Anno priore 1748 ex peculio dictae Capellae stabilem Campanam procuraset, quae adhuc dum ibidem in turricula pendet. Post hac vocati sunt duo seniores populi et quidem Martinus Mikliczek et Paulus Blahusch. Duos interrogavi et quidem Testis imposito silentio dimissus est et vocatus alter et interrogatus uti prior et ℞ Testis imposito Silentio dimissus. Pro Confirmatione majori vocati sunt alii Tres Testes Jan Křapek z Ostrožské Lhoty, Martin Maluš z Ostrovské Lhoty a Pavel Němeček z Blatnice. Hi omnes conformiter ad priores duos dixerunt Devotionem ad S: Antoni(um) s(em)p(e)r in Montem questionis fuisse usitatam, et modo vocem populi sunt?, gratias per S: Antonium ibidem fieri. + Die 30 Julii mane Postea deventum est ad examinae gratiarum spe??? S: Antonii impetratarum et quidem iuxta Relationem Parochi Blatnitzensis Georgi Hnatek N(ume)ro (ter)tio positam circa Joannem Galusska. Cui ante o(mn)ia delatum est juramentum veritatis in sequi forma. Formula juramenti Ja N N přísahám Pánu Bohu Všemohoucímu Nejblahoslavenější Bez Poskvrny Počaté Marii Panně Matce Boží a Všem Svatým, že na všechny otázky které mně předložené budou, věrnou a čistou pravdu vypovím, nic nezatajím, tím méně něco falešného a lživého propovím. Tak mně Pán Bůh pomáhej, Nejblahoslavenější Bez poskvrny počatá Maria Panna Matka Boží a všickni svatí Amen. Deinde examinatus fuit ut sequitur Inposito Silentio dim(m)isus. Post hunc vocatus e(st) Wenceslaus Mader a Parocho in Relatione § sexto positus qui cum multis adminiculis provisus de facto alieno nemque de infirmitate prolis suae deponere sciverit, ideo ab?qibus juramento auditus e(st), et comperitum Relationi Parochi narrationem conformem e(ss)e. Et Deo sine ulteriori examine dim(m)isus est. Circa assertum § Quinto Miraculum in filio Josephi Kölbel factum vocatus e(st) chirurgus Loci Ignatius Unger qui cuarravit puerum questionis ab Inferiori parte usque ad medium corporis fuisse emortuum, Waijß medicinis Ungventis, et Sectis Canibus curatum post quas aliquantum reconvalius? deinde ab Parentibus S: Antonio devotus, meliorem Usum pedium recepit et utumquam expedite? ambulavit donec rupto inter Scapulas Austernate mortuus e(st), et Miraculum cessavit. Die 31. Julii reassumpta Com(m)isio et vocati sunt alii Testes et quidem juxta Relationem Parochi § 1. Joannes Wlach qui interrogatus resp(on)dit ut seq(ui)t(ur) Imposito silentio dim(m)isus. Vocatus alter Antonius Hanak In Relatione Parochi § 2 positus adixit. Quibus sic se habentibus deventum e(st) ad examen circa Locustas, quas Montem S: Antonii et totam Viciniam Blatnitzensem innoxi(a)e transvolasse dicitur Notarium quo etiam Parochus Wesseliensis Leopoldus Thomas confirmavit Actum Loco Anno Mense et diebus sit supra In fidem |
Prologus. 1 In nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti! 2 Haec est vita evangelii Jesu Christi, quam frater Franciscus petiit a domino papa concedi et confirmari sibi; et ille concessit et confirmavit sibi et suis fratribus habitis et futuris. 3 Frater Franciscus et quicumque erit caput istius religionis promittat obedientiam domino Innocentio papae et reverentiam et suis successoribus. 4 Et omnes alii fratres teneantur obedire fratri Francisco et eius successoribus. Caput I Quod fratres debent vivere sine proprio et in castitate et obedientia.. 1 Regula et vita istorum fratrum haec est, scilicet vivere in obedientia, in castitate et sine proprio, et Domini nostri Jesu Christi doctrinam et vestigia sequi, qui dicit: 2 "«Si vis perfectus esse, vade" (Mt 19,21) "et vende" omnia (cfr. Lc 18,22), "quae habes, et da pauperibus et habebis thesaurum in caelo; et veni, sequere me»" (Mt 19,21). 3 Et: "«Si quis vult post me venire, abneget semetipsum et tollat crucem suam et sequatur me»" (Mt 16, 24). 4 Item: "«Si quis vult venire ad me et non odit patrem et matrem et uxorem et filios et fratres et sorores, adhuc autem et animam suam, non potest meus esse discipulus»" (Lc 14,26). 5 Et: "«Omnis, qui reliquerit" patrem aut matrem, fratres aut sorores, uxorem aut filios, domos aut agros propter me, "centuplum accipiet et vitam aeternam possidebit»" (cfr. Mt 19,29; Mc 10,29; Lc 18,29). Caput II De receptione et vestimentis fratrum.. 1 Si quis divina inspiratione volens accipere hanc vitam venerit ad nostros fratres, benigne recipiatur ab eis. 2 Quodsi fuerit firmus accipere vitam nostram, multum caveant sibi fratres, ne de suis temporalibus negotiis se intromittant, sed ad suum ministrum, quam citius possunt, eum repraesentent. 3 Minister vero benigne ipsum recipiat et confortet et vitae nostrae tenorem sibi diligenter exponat. 4 Quo facto, praedictus, si vult et potest spiritualiter sine impedimento, omnia sua vendat et ea omnia pauperibus studeat erogare. 5 Caveant sibi fratres et minister fratrum, quod de negotiis suis nullo modo intromittant se; 6 neque recipiant aliquam pecuniam neque per se neque per interpositam personam. 7 Si tamen indigent, alia necessaria corporis praeter pecuniam recipere possunt fratres causa necessitatis sicut alii pauperes. 8 Et cum reversus fuerit, minister concedat ei pannos probationis usque ad annum, scilicet duas tunicas sine caputio et cingulum et braccas et caparonem usque ad cingulum. 9 Finito vero anno et termino probationis recipiatur ad obedientiam. 10 Postea non licebit ei ad aliam religionem accedere neque «extra obedientiam evagari» iuxta mandatum domini papae et secundum evangelium; quia "«nemo mittens manum ad aratrum et aspiciens retro aptus est regno Dei»" (Lc 9,62). 11 Si autem aliquis venerit, qui sua dare non potest sine impedimento et habet spiritualem voluntatem, relinquat illa, et sufficit sibi. 12 Nullus recipiatur contra formam et institutionem sanctae Ecclesiae. 13 Alii vero fratres, qui promiserunt obedientiam, habeant unam tunicam cum caputio et aliam sine caputio, si necesse fuerit, et cingulum et braccas. 14 Et omnes fratres vilibus vestibus induantur, et possint eas repeciare de saccis et aliis peciis cum benedictione Dei; quia dicit Dominus in evangelio: "«Qui in veste pretiosa sunt et in deliciis»" (Lc 7,25) et "«qui mollibus vestiuntur, in domibus regum sunt»" (Mt 11,8). 15 Et licet dicantur hypocritae, non tamen cessent bene facere nec quaerant caras vestes in hoc saeculo, ut possint habere vestimentum in regno caelorum. Caput III De divino officio et ieiunio.. 1 Dicit Dominus: "Hoc genus" daemoniorum "non potest exire nisi in" ieiunio et oratione (cfr. Mc 9,28); 2 et iterum: "«Cum ieiunatis nolite fieri sicut hypocritae tristes»" (Mt 6,16). 3 Propter hoc omnes fratres sive clerici sive laici faciant divinum officium, laudes et orationes, secundum quod debent facere. 4 Clerici faciant officium et dicant pro vivis et pro mortuis secundum consuetudinem clericorum. 5 Et pro defectu et negligentia fratrum dicant omni die "Miserere mei Deus" (Ps 50) cum "Pater noster"; 6 et pro fratribus defunctis dicant "De profundis" (Ps 129) cum "Pater noster". 7 Et libros tantum necessarios ad implendum eorum officium possint habere. 8 Et laicis etiam scientibus legere psalterium liceat eis habere illud. 9 Aliis vero nescientibus litteras librum habere non liceat. 10 Laici dicant "Credo in Deum" et viginti quattuor "Pater noster" cum "Gloria Patri" pro matutino; pro laudibus vero quinque; pro prima "Credo in Deum" et septem "Pater noster" cum "Gloria Patri"; pro tertia, sexta et nona et unaquaque hora septem; pro vesperis duodecim; pro completorio "Credo in Deum" et septem "Pater noster" cum "Gloria Patri"; pro mortuis septem "Pater noster" cum "Requiem aeternam"; et pro defectu et negligentia fratrum tria "Pater noster" omni die. 11 Et similiter omnes fratres ieiunent a festo Omnium Sanctorum usque ad Natale et ab Epiphania, quando Dominus noster Jesus Christus incepit ieiunare usque ad Pascha. 12 Aliis autem temporibus non teneantur secundum hanc vitam nisi sexta feria ieiunare. 13 Et liceat eis manducare de omnibus cibis, qui apponuntur eis, secundum evangelium (cfr. Lc 10,8). Caput IV De ministris et aliis fratribus qualiter ordinentur.. 1 In nomine Domini! 2 Omnes fratres, qui constituuntur ministri et servi aliorum fratrum, in provinciis et in locis, in quibus fuerint, collocent suos fratres, quos saepe visitent et spiritualiter moneant et confortent. 3 Et omnes alii fratres mei benedicti diligenter obediant eis in his, quae spectant ad salutem animae et non sunt contraria vitae nostrae. 4 Et faciant inter se sicut dicit Dominus: "«Quaecumque vultis, ut faciant vobis homines et vos facite illis»" (Mt 7,12); 5 et: "«Quod non vis tibi fieri, non facias alteri»". 6 Et recordentur ministri et servi, quod dicit Dominus: "Non" veni "ministrari, sed ministrare" (Mt 20,28) et quia commissa est eis cura animarum fratrum, de quibus, si aliquid perderetur propter eorum culpam et malum exemplum, "in die iudicii" oportebit eos "reddere rationem" (cfr. Mt 12,36) coram Domino Jesu Christo. Caput V De correctione fratrum in offensione.. 1 Ideoque animas vestras et fratrum vestrorum custodite; quia "horrendum est incidere in manus Dei viventis" (Hebr 10,31). 2 Si quis autem ministrorum alicui fratrum aliquid contra vitam nostram praeciperet vel contra animam suam, non teneatur ei obedire; quia illa obedientia non est, in qua delictum vel peccatum committitur. 3 Verumtamen omnes fratres, qui sunt sub ministris et servis, facta ministrorum et servorum considerent rationabiliter et diligenter. 4 Et si viderint aliquem illorum carnaliter et non spiritualiter ambulare pro rectitudine vitae nostrae, post tertiam admonitionem, si non se emendaverit, in capitulo Pentecostes renuntient ministro et servo totius fraternitatis nulla contradictione impediente. 5 Si vero inter fratres ubicumque fuerit aliquis frater volens carnaliter et non spiritualiter ambulare, fratres, cum quibus est, moneant eum, instruant et corripiant humiliter et diligenter. 6 Quodsi ille post tertiam admonitionem noluerit se emendare, quam citius possunt, mittant eum vel significent suo ministro et servo, qui minister et servus de eo faciat, sicut sibi secumdum Deum melius videbitur expedire. 7 Et caveant omnes fratres tam ministri et servi quam alii, quod propter peccatum alterius vel malum non turbentur vel irascantur, quia diabolus propter delictum unius multos vult corrumpere; 8 sed spiritualiter, sicut melius possunt, adiuvent illum qui peccavit, quia "non est" sanis opus "medicus, sed male habentibus" (cfr. Mt 9,12 cum Mc 2,17). 9 Similiter omnes fratres non habeant in hoc potestatem vel dominationem maxime inter se. 10 Sicut enim dicit Dominus in evangelio: "«Principes gentium dominantur eorum, et qui maiores sunt potestatem exercent in eos»" (Mt 20,25), "non" sic "erit inter" fratres (cfr. Mt 20,26a). 11 Et quicumque "voluerit inter" eos "maior fieri, sit" eorum "minister" (cfr. Mt 20,26b) et servus. 12 Et "qui maior est" inter eos "fiat sicut minor" (cfr. Lc 22,26). 13 Nec aliquis frater malum faciat vel malum dicat alteri; 14 immo magis "per caritatem spiritus" voluntarie serviant et obediant "invicem" (cfr. Gal 5,13). 15 Et haec est vera et sancta obedientia Domini nostri Jesu Christi. 16 Et omnes fratres, quoties "declinaverint a mandatis Domini" et extra obedientiam evagaverint, sicut dicit propheta (Ps 118,21), sciant se esse maledictos extra obedientiam, quousque steterint in tali peccato scienter. 17 Et quando perseveraverint in mandatis Domini, quae promiserunt per sanctum evangelium et vitam ipsorum, sciant se in vera obedientia stare, et benedicti sint a Domino. Caput VI De recursu fratrum ad ministros et quod aliquis frater non vocetur prior.. 1 Fratres, in quibuscumque locis sunt, si non possunt vitam nostram observare, quam citius possunt, recurrant ad suum ministrum hoc sibi significantes. 2 Minister vero taliter eis studeat providere, sicut ipse vellet sibi fieri, si in consimili casu esset (cfr. Mt 7,12). 3 Et nullus vocetur prior, sed generaliter omnes vocentur fratres minores. 4 Et alter alterius lavet pedes (cfr. Joa 13,14). Caput VII De modo serviendi et laborandi.. 1 Omnes fratres, in quibuscumque locis steterint apud alios ad serviendum vel laborandum, non sint camerarii neque cancellarii neque praesint in domibus, in quibus serviunt; nec recipiant aliquod officium, quod scandalum generet vel "animae suae faciat detrimentum" (cfr. Mc 8,36); 2 sed sint minores et subditi omnibus, qui in eadem domo sunt. 3 Et fratres, qui sciunt laborare, laborent et eandem artem exerceant, quam noverint, si non fuerit contra salutem animae et honeste poterit operari. 4 Nam propheta ait: "«Labores fructuum tuorum manducabis; beatus es et bene tibi erit»" (Ps 127,2;-R); 5 et apostolus: Qui "non vult operari" non "manducet" (cfr. 2 Thess 3,10); 6 et: "Unusquisque" in ea arte et officio, "in quo vocatus est, permaneat" (cfr. 1 Cor 7,24). 7 Et pro labore possint recipere omnia necessaria praeter pecuniam. 8 Et cum necesse fuerit, vadant pro eleemosynis sicut alii pauperes. 9 Et liceat eis habere ferramenta et instrumenta suis artibus opportuna. 10 Omnes fratres "studeant bonis operibus insudare," quia scriptum est: Semper "facito aliquid" boni, ut te diabolus inveniat occupatum. 11 Et iterum: "Otiositas inimica est animae". 12 Ideo servi Dei semper orationi vel alicui bonae operationi insistere debent. 13 Caveant sibi fratres, ubicumque fuerint in eremis vel in aliis locis, quod nullum locum sibi approprient nec alicui defendant. 14 Et quicumque ad eos venerit amicus vel adversarius, fur vel latro benigne recipiatur. 15 Et ubicumque sunt fratres et in quocumque loco se invenerint, spiritualiter et diligenter debeant se revidere et honorare ad "invicem sine murmuratione" (1 Petr 4,9). 16 Et caveant sibi, quod non se ostendant tristes extrinsecus et nubilosos hypocritas; sed ostendant se "gaudentes in Domino" (cfr. Phil 4,4) et hilares et convenienter gratiosos. Caput VIII Quod fratres non recipiant pecuniam.. 1 Dominus praecipit in evangelio: "Videte, cavete ab omni" malitia et "avaritia" (cfr. Lc 12,15); 2 et: "Attendite vobis" a sollicitudine huius saeculi "et" a "curis huius vitae" (cfr. Lc 21,34). 3 Unde nullus fratrum, ubicumque sit et quocumque vadit, aliquo modo tollat nec recipiat nec recipi faciat pecuniam aut denarios neque occasione vestimentorum nec librorum nec pro pretio alicuius laboris, immo nulla occasione, nisi propter manifestam necessitatem infirmorum fratrum; quia non debemus maiorem utilitatem habere et reputare in pecunia et denariis quam in lapidibus. 4 Et illos vult diabolus excaecare, qui eam appetunt vel reputant lapidibus meliorem. 5 Caveamus ergo nos, qui omnia relinquimus (cfr. Mt 19,27), ne pro tam modico regnum caelorum perdamus. 6 Et si in aliquo loco inveniremus denarios, de his non curemus tamquam de pulvere, quem pedibus calcamus, quia "vanitas vanitatum et omnia vanitas" (Eccle 1,2). 7 Et si forte, quod absit, aliquem fratrem contigerit pecuniam vel denarios colligere vel habere, excepta solummodo praedicta infirmorum necessitate, omnes fratres teneamus eum pro falso fratre et apostata et fure et latrone et loculos habente (cfr. Joa 12,6), nisi vere poenituerit. 8 Et nullo modo fratres recipiant nec recipi faciant nec quaerant nec quaeri faciant pecuniam pro eleemosyna neque denarios pro aliquibus domibus vel locis; neque cum persona pro talibus locis pecunias vel denarios quaerente vadant. 9 Alia autem servitia, quae non sunt contraria vitae nostrae, possunt fratres locis facere cum benedictione Dei. 10 Fratres tamen in manifesta necessitate leprosorum possunt pro eis quaerere eleemosynam. 11 Caveant tamen multum a pecunia. 12 Similiter caveant omnes fratres, ut pro nullo turpi lucro terras circueant. Caput IX De petenda eleemosyna.. 1 Omnes fratres studeant sequi humilitatem et paupertatem Domini nostri Jesu Christi et recordentur, quod nihil aliud oportet nos habere de toto mundo, nisi, sicut dicit apostolus, "habentes alimenta et quibus tegamur, his contenti" sumus (cfr. 1 Tim 6,8). 2 Et debent gaudere, quando conversantur inter viles et despectas personas, inter pauperes et debiles et infirmos et leprosos et iuxta viam mendicantes. 3 Et cum necesse fuerit, vadant pro eleemosynis. 4 Et non verecundentur et magis recordentur, quia Dominus noster Jesus "Christus, Filius Dei vivi" (Joa 11,27) omnipotentis, "posuit faciem" suam "ut petram durissimam" (Is 50,7), nec verecundatus fuit. 5 Et fuit pauper et hospes et vixit de eleemosynis ipse et beata Virgo et discipuli eius. 6 Et quando facerent eis homines verecundiam et nollent eis dare eleemosynam, referant inde gratias Deo; quia de verecundiis recipient magnum honorem ante tribunal Domini nostri Jesu Christi. 7 Et sciant, quod verecundia non patientibus, sed inferentibus imputatur. 8 Et eleemosyna est hereditas et iustitia, quae debetur pauperibus, quam nobis acquisivit Dominus noster Jesus Christus. 9 Et fratres, qui eam acquirendo laborant, magnam mercedem habebunt et faciunt lucrari et acquirere tribuentes; quia omnia, quae relinquent homines in mundo peribunt, sed de caritate et de eleemosynis, quas fecerunt, habebunt praemium a Domino. 10 Et secure manifestet unus alteri necessitatem suam, ut sibi necessaria inveniat et ministret. 11 Et quilibet diligat et nutriat fratrem suum, sicut mater diligit et nutrit filium suum (cfr. 1 Thess 2,7), in quibus ei Deus gratiam largietur. 12 Et "qui non manducat, manducantem non iudicet" (Rom 14,3b). 13 Et quandocumque necessitas supervenerit, liceat universis fratribus, ubicumque fuerint, uti omnibus cibis, quos possunt homines manducare, sicut Dominus dicit de David, qui "comedit panes propositionis" (cfr. Mt 12,4), "quos non licebat manducare nisi sacerdotibus" (Mc 2,26). 14 Et recordentur, quod dicit Dominus: "Attendite autem vobis, ne forte graventur corda vestra in crapula et ebrietate et curis huius vitae et superveniat" in vobis "repentina dies illa;" 15 "tanquam" enim laqueus "superveniet in omnes, qui sedent super faciem" orbis terrae (cfr. Lc 21,34-35). 16 Similiter etiam tempore manifestae necessitatis faciant omnes fratres de eorum necessariis, sicut eis Dominus gratiam largietur, quia necessitas non habet legem. Caput X De infirmis fratribus.. 1 Si quis fratrum in infirmitate ceciderit, ubicumque fuerit, alii fratres non dimittant eum, nisi constituatur unus de fratribus vel plures, si necesse fuerit, qui serviant ei, sicut "vellent sibi serviri" (cfr. Mt 7,12); 2 sed in maxima necessitate possunt ipsum dimittere alicui personae, quae suae debeat satisfacere infirmitati. 3 Et rogo fratrem infirmum, ut referat de omnibus gratias Creatori; et quod qualem vult eum Dominus, talem se esse desideret sive sanum sive infirmum, quia omnes, quos Deus "ad vitam praeordinavit aeternam" (cfr. Act 13,48), "flagellorum" atque infirmitatum "stimulis et compunctionis spiritu erudit", sicut Dominus dicit: "«Ego quos amo" corrigo "et castigo»" (Apoc 3,19). 4 Et si quis turbabitur vel irascetur sive contra Deum sive contra fratres, vel si forte sollicite postulaverit medicinas nimis desiderans liberare carnem cito morituram, quae est animae inimica, a malo sibi evenit et carnalis est, et non videtur esse de fratribus, quia plus diligit corpus quam animam. Caput XI Quod fratres non blasphement nec detrahant, sed diligant se ad invicem.. 1 Et omnes fratres caveant sibi, ut non calumnientur neque contendant verbis (cfr. 2 Tim 2,14); 2 immo studeant retinere silentium, quandocumque eis Deus gratiam largietur. 3 Neque litigent inter se neque cum aliis, sed procurent humiliter respondere dicentes: Inutilis servus sum (cfr. Lc 17,10). 4 Et non irascantur, "quia omnis, qui irascitur fratri suo, reus erit iudicio; qui dixerit fratri suo: raca, reus erit concilio; qui dixerit: fatue, reus erit gehennae ignis" (Mt 5,22). 5 Et diligant se ad invicem, sicut dicit Dominus: "«Hoc est praeceptum meum ut diligatis invicem, sicut dilexi vos»" (Joa 15,12). 6 Et ostendant ex operibus (cfr. Jac 2,18) dilectionem, quam habent ad invicem, sicut dicit apostolus: "«Non diligamus verbo neque lingua, sed opere et veritate»" (1 Joa 3,18). 7 "Et neminem blasphement" (cfr. Tit 3,2). 8 Non murmurent, non detrahant aliis, quia scriptum est: "Susurrones" et "detractores" Deo sunt "odibiles" (cfr. Rom 1,29). 9 Et sint modesti "omnem ostendentes mansuetudinem ad omnes homines" (cfr. Tit 3,2). 10 Non iudicent, non condemnent. 11 Et sicut dicit Dominus, non considerent minima peccata aliorum (cfr. Mt 7,3; Lc 6,41); 12 immo magis sua recogitent "in amaritudine animae suae" (Is 38,15). 13 Et contendant "intrare per angustam portam" (Lc 13,24), quia dicit Dominus: "«Angusta porta et arcta via est, quae ducit ad vitam; et pauci sunt, qui inveniunt eam»" (Mt 7,14). Caput XII De malo visu et frequentia mulierum.. 1 Omnes fratres, ubicumque sunt vel vadunt, caveant sibi a malo visu et frequentia mulierum. 2 Et nullus cum eis consilietur aut per viam vadat solus aut ad mensam in una paropside comedat. 3 Sacerdotes honeste loquantur cum eis dando poenitentiam vel aliud spirituale consilium. 4 Et nulla penitus mulier ab aliquo fratre recipiatur ad obedientiam, sed dato sibi consilio spirituali, ubi voluerit, agat poenitentiam. 5 Et multum omnes nos custodiamus et omnia membra nostra munda teneamus, quia dicit Dominus: "«Qui viderit mulierem ad concupiscendam eam, iam moechatus est eam in corde suo»" (Mt 5,28); 6 et apostolus: "An" ignoratis, quia "membra vestra templum sunt Spiritus Sancti?" (cfr. 1 Cor 6,19); itaque qui "templum Dei violaverit, disperdet illum Deus" (1 Cor 3,17). Caput XIII De vitanda fornicatione.. 1 Si quis fratrum diabolo instigante fornicaretur, habitu exuatur quem pro sua turpi iniquitate amisit, et ex toto deponat et a nostra religione penitus repellatur. 2 Et postea poenitentiam faciat de peccatis (cfr. 1 Cor 5,4-5). Caput XIV Quomodo fratres debeant ire per mundum.. 1 Quando fratres vadunt per mundum, "nihil" portent per viam "neque" (cfr. Lc 9,3) sacculum (cfr. Lc 10,4) "neque peram neque panem neque pecuniam" (cfr. Lc 9,3) "neque virgam" (cfr. Mt 10,10). 2 Et "in quamcumque domum intraverint", dicant "primum: Pax huic domui" (cfr. Lc 10,5). 3 Et "in eadem domo" manentes edant et bibant "quae apud illos sunt" (cfr. Lc 10,7). 4 Non resistant malo (cfr. Mt 5,39), sed qui eos percusserit in una maxilla, praebeant et alteram (cfr. Mt 5,39 et Lc 6,29). 5 Et "qui aufert eis vestimentum", et "tunicam" non prohibeant (cfr. Lc 6,29). 6 "Omni petenti" se tribuant; "et qui aufert quae sua sunt", ea non repetant (cfr. Lc 6,30). Caput XV Quod fratres non equitent.. 1 Iniungo omnibus fratribus meis tam clericis quam laicis euntibus per mundum vel morantibus in locis, quod nullo modo apud se nec apud alium nec alio aliquo modo bestiam aliquam habeant. 2 Nec eis liceat equitare, nisi infirmitate vel magna necessitate cogantur. Caput XVI De euntibus inter saracenos et alios infideles.. 1 Dicit Dominus: "«Ecce ego mitto vos sicut oves in medio luporum»". 2 Estote ergo "prudentes sicut serpentes et simplices sicut columbae" (Mt 10,16). 3 Unde quicumque frater voluerit ire inter saracenos et alios infideles, vadat de licentia sui ministri et servi. 4 Et minister det eis licentiam et non contradicat, si viderit eos idoneos ad mittendum; nam tenebitur Domino reddere rationem (cfr. Lc 16,2), si in hoc vel in aliis processerit indiscrete. 5 Fratres vero, qui vadunt, duobus modis inter eos possunt spiritualiter conversari. 6 Unus modus est, quod non faciant lites neque contentiones, sed sint subditi "omni humanae creaturae propter Deum" (1 Petr 2,13) et confiteantur se esse christianos. 7 Alius modus est, quod, cum viderint placere Domino, annuntient verbum Dei, ut credant Deum omnipotentem Patrem et Filium et Spiritum Sanctum, creatorem omnium, redemptorem et salvatorem Filium, et ut baptizentur et efficiantur christiani, "quia quis renatus" non "fuerit ex aqua et Spiritu Sancto, non potest" intrare "in regnum Dei" (cfr. Joa 3,5). 8 Haec et alia, quae placuerint Domino, ipsis et aliis dicere possunt, quia dicit Dominus in evangelio: "Omnis, qui confitebitur me coram hominibus, confitebor et ego eum coram Patre meo, qui in caelis est" (Mt 10,32). 9 Et: "Qui erubuerit me et sermones meos", et "Filius hominis erubescet" eum, "cum venerit in maiestate sua et Patris et angelorum" (cfr. Lc 9,26). 10 Et omnes fratres, ubicumque sunt, recordentur, quod dederunt se et reliquerunt corpora sua Domino Jesu Christo. 11 Et pro eius amore debent se exponere inimicis tam visibilibus quam invisibilibus; quia dicit Dominus: "Qui perdiderit animam suam propter me, salvam faciet" eam (cfr. Lc 9,24) "in vitam aeternam" (Mt 25,46). 12 "Beati qui persecutionem patiuntur propter iustitiam, quoniam ipsorum est regnum caelorum" (Mt 5,10). 13 "Si me persecuti sunt, et vos persequentur" (Joa 15,20). 14 Et: Si persequuntur "vos in una civitate, fugite in aliam" (cfr. Mt 10,23). 15 "Beati estis" (Mt 5, 11), "cum vos oderint homines" (Lc 6,22) "et maledixerint vobis" (Mt 5,11) et persequentur vos (cfr. l. c.) et "separaverint vos et exprobraverint et eiecerint nomen vestrum tamquam malum" (Lc 6,22) et cum "dixerint omne malum adversum vos mentientes propter me" (Mt 5,11). 16 "Gaudete in illa die et exsultate" (Lc 6,23), "quoniam merces vestra," multa "est in caelis" (cfr. Mt 5,12). 17 Et ego "dico vobis amicis meis, non terreamini ab his" (cfr. Lc 12,4), 18 "et nolite timere eos qui occidunt corpus" (Mt 10,28) "et post" hoc "non habent amplius quid faciant" (Lc 12,4). 19 Videte, ne turbemini (Mt 24,6). 20 "In patientia" enim "vestra" possidebitis animas vestras (Lc 21,19); 21 et "qui perseveraverit usque in finem, hic salvus erit" (Mt 10,22; 24,13). Caput XVII De praedicatoribus.. 1 Nullus frater praedicet contra formam et institutionem sanctae Ecclesiae et nisi concessum sibi fuerit a ministro suo. 2 Et caveat sibi minister, ne alicui indiscrete concedat. 3 Omnes tamen fratres operibus praedicent. 4 Et nullus minister vel praedicator appropriet sibi ministerium fratrum vel officium praedicationis, sed quacumque hora ei iniunctum fuerit, sine omni contradictione dimittat suum officium. 5 Unde deprecor in caritate, quae Deus est (cfr. 1 Joa 4,16), omnes fratres meos praedicatores, oratores, laboratores, tam clericos quam laicos, ut studeant se humiliare in omnibus, 6 non gloriari nec in se gaudere nec interius se exaltare de bonis verbis et operibus, immo de nullo bono, quod Deus facit vel dicit et operatur in eis aliquando et per ipsos, secundum quod dicit Dominus: "«Veruntamen in hoc nolite gaudere, quia spiritus vobis subiciuntur»" (Lc 10,20). 7 Et firmiter sciamus, quia non pertinent ad nos nisi vitia et peccata. 8 Et magis debemus gaudere, "cum in tentationes varias" incideremus (cfr. Jac 1,2) et cum sustineremus quascumque animae vel corporis angustias aut tribulationes in hoc mundo propter vitam aeternam. 9 Omnes ergo fratres caveamus ab omni superbia et vana gloria. 10 Et custodiamus nos a sapientia huius mundi et a "prudentia carnis" (Rom 8,6). 11 Spiritus enim carnis vult et studet multum ad verba habenda, sed parum ad operationem; 12 et quaerit non religionem et sanctitatem in interiori spiritu, sed vult et desiderat habere religionem et sanctitatem foris apparentem hominibus. 13 Et isti sunt, de quibus dicit Dominus: "Amen dico vobis, receperunt mercedem suam" (Mt 6,2). 14 Spiritus autem Domini vult mortificatam et despectam, vilem et abiectam esse carnem. 15 Et studet ad humilitatem et patientiam et puram et simplicem et veram pacem spiritus. 16 Et semper super omnia desiderat divinum timorem et divinam sapientiam et divinum amorem Patris et Filii et Spiritus Sancti. 17 Et omnia bona Domino Deo altissimo et summo reddamus et omnia bona ipsius esse cognoscamus et de omnibus ei gratias referamus, "a quo bona cuncta procedunt". 18 Et ipse altissimus et summus, solus verus Deus habeat et ei reddantur et ipse recipiat omnes honores et reverentias, omnes laudes et benedictiones, omnes gratias et gloriam, cuius est omne bonum, qui solus est bonus (cfr. Lc 18,19). 19 Et quando nos videmus vel audimus malum dicere vel facere vel blasphemare Deum, nos bene dicamus et bene faciamus et laudemus Deum (cfr. Rom 12,21), "qui est benedictus in saecula" (Rom 1,25). Caput XVIII Qualiter ministri conveniant ad invicem.. 1 Quolibet anno unusquisque minister cum fratribus suis possit convenire, ubicumque placuerit eis, in festo sancti Michaelis archangeli de his quae ad Deum pertinent, tractaturus. 2 Omnes enim ministri, qui sunt in ultramarinis et ultramontanis partibus, semel in tribus annis, et alii ministri semel in anno veniant ad capitulum Pentecostes apud ecclesiam sanctae Mariae de Portiuncula, nisi a ministro et servo totius fraternitatis aliter fuerit ordinatum. Caput XIX Quod fratres vivant catholice.. 1 Omnes fratres sint catholici, vivant et loquantur catholice. 2 Si quis vero erraverit a fide et vita catholica in dicto vel in facto et non se emendaverit, a nostra fraternitate penitus expellatur. 3 Et omnes clericos et omnes religiosos habeamus pro dominis in his quae spectant ad salutem animae et a nostra religione non deviaverint, et ordinem et officium eorum et administrationem in Domino veneremur. Caput XX De poenitentia et receptione corporis et sanguinis Domini nostri Jesu Christi.. 1 Et fratres mei benedicti tam clerici quam laici confiteantur peccata sua sacerdotibus nostrae religionis. 2 Et si non potuerint, confiteantur aliis discretis et catholicis sacerdotibus scientes firmiter et attendentes, quia a quibuscumque sacerdotibus catholicis acceperint poenitentiam et absolutionem, absoluti erunt procul dubio ab illis peccatis, si poenitentiam sibi iniunctam procuraverint humiliter et fideliter observare. 3 Si vero tunc non potuerint habere sacerdotem, confiteantur fratri suo, sicut dicit apostolus Jacobus: "«Confitemini alterutrum peccata vestra»" (Jac 5,16). 4 Non tamen propter hoc dimittant recurrere ad sacerdotem, quia potestas ligandi et solvendi solis sacerdotibus est concessa. 5 Et sic contriti et confessi sumant corpus et sanguinem Domini nostri Jesu Christi cum magna humilitate et veneratione recordantes, quod Dominus dicit: "Qui manducat" carnem meam "et bibit" sanguinem meum "habet vitam aeternam" (cfr. Joa 6,55); 6 et: "«Hoc facite in meam commemorationem»" (Lc 22,19). Caput XXI De laude et exhortatione, quam possunt omnes fratres facere.. 1 Et hanc vel talem exhortationem et laudem omnes fratres mei, quandocumque placuerit eis, annuntiare possunt inter quoscumque homines cum benedictione Dei: 2 Timete et honorate, laudate et benedicite, "gratias agite" (1 Thess 5,18) et adorate Dominum Deum omnipotentem in trinitate et unitate, Patrem et Filium et Spiritum Sanctum, creatorem omnium. 3 Agite poenitentiam (cfr. Mt 3,2), facite dignos fructus poenitentiae (cfr. Lc 3,8), quia cito moriemur. 4 "Date et dabitur vobis" (Lc 6,38). 5 "Dimittite et" dimittetur vobis (cfr. Lc 6,37). 6 Et "si non dimiseritis hominibus peccata eorum" (Mt 6,14), Dominus non "dimittet vobis peccata vestra" (Mc 11,25); confitemini omnia peccata vestra (cfr. Jac 5,16). 7 Beati qui moriuntur in poenitentia, quia erunt in regno caelorum. 8 Vae illis qui non moriuntur in poenitentia, quia erunt "filii diaboli" (1 Joa 3,10), cuius opera faciunt (cfr. Joa 8,41) et ibunt "in ignem aeternum" (Mt 18,8; 25,41). 9 Cavete et abstinete ab omni malo et perseverate usque in finem in bono. Caput XXII De admonitione fratrum.. 1 Attendamus, omnes fratres, quod dicit Dominus: "Diligite inimicos vestros et benefacite his qui oderunt vos" (cfr. Mt 5,44 par.), 2 quia Dominus noster Jesus Christus, cuius sequi vestigia debemus (cfr. 1 Petr 2,21), traditorem suum vocavit amicum (cfr. Mt 26,50) et crucifixoribus suis sponte se obtulit. 3 Amici igitur nostri sunt omnes illi, qui nobis iniuste inferunt tribulationes et angustias, verecundias et iniurias, dolores et tormenta, martyrium et mortem; 4 quos multum diligere debemus, quia ex hoc quod nobis inferunt, habemus vitam aeternam. 5 Et odio habeamus corpus nostrum cum vitiis et peccatis suis; quia carnaliter vivendo vult diabolus a nobis auferre amorem Jesu Christi et vitam aeternam et se ipsun cum omnibus perdere in infernum; 6 quia nos per culpam nostram sumus foetidi, miseri et bono contrarii, ad mala autem prompti et voluntarii, quia sicut Dominus dicit in evangelio: 7 De corde procedunt et exeunt cogitationes malae, adulteria, fornicationes, homicidia, furta, avaritia, nequitia, dolus, impudicitia, oculus malus, falsa testimonia, blasphemia, stultitia (cfr. Mc 7,21-22; Mt 15,19). 8 "Haec omnia mala ab intus" de corde hominis "procedunt" (cfr. Mc 7,23) et "haec sunt quae coinquinant hominem" (Mt 15,20). 9 Nunc autem, postquam dimisimus mundum, nihil aliud habemus facere, nisi sequi voluntatem Domini et placere sibi ipsi. 10 Multum caveamus, ne simus terra secus viam vel petrosa vel spinosa, secundum quod dicit Dominus in evangelio: 11 "Semen est verbum Dei" (Lc 8,11). 12 Quod autem "secus viam cecidit et conculcatum est" (cfr. Lc 8,5), "hi sunt, qui audiunt" (Lc 8,12) "verbum et non" intelligunt (cfr. Mt 13,19); 13 et "confestim" (Mc 4,15) "venit diabolus" (Lc 8,12) "et rapit" (Mt 13,19), "quod seminatum est in cordibus eorum" (Mc 4,15) et "tollit verbum de" cordibus "eorum, ne credentes salvi fiant" (Lc 8,12). 14 Quod "autem super petrosam" cecidit (cfr. Mt 13,20), "hi sunt, qui, cum audierint verbum, statim cum gaudio" (Mc 4,16) "suscipiunt" (Lc 8,13) "illud" (Mc 4,16). 15 "Facta autem tribulatione et persecutione propter verbum, continuo scandalizantur" (Mt 13,21) et hi radicem in se non habent, "sed temporales sunt" (cfr. Mc 4,17), quia "ad tempus credunt et in tempore tentationis recedunt" (Lc 8,13). 16 "Quod autem in spinis cecidit, hi sunt" (Lc 8,14), "qui verbum" Dei" audiunt" (cfr. Mc 4,18), "et sollicitudo" (Mt 13,22) et "aerumnae" (Mc 4,19) "istius saeculi et fallacia divitiarum" (Mt 13,22) "et circa reliqua concupiscentiae introeuntes suffocant verbum et sine fructu" efficiuntur (cfr. Mc 4,19). 17 Quod autem in terram bonam (Lc 8,15) seminatum est (Mt 13,23), hi sunt, qui in corde bono et optimo audientes verbum (Lc 8,15) intelligunt et (cfr. Mt 13,23) retinent et fructum afferunt in patientia (Lc 8,15). 18 Et propterea nos fratres, sicut dicit Dominus, dimittamus mortuos sepelire mortuos suos (Mt 8,22). 19 Et multum caveamus a malitia et subtilitate satanae, qui vult, quod homo mentem suam et cor non habeat ad Deum. 20 Et circuiens desiderat cor hominis sub specie alicuius mercedis vel adiutorii tollere et suffocare verbum et praecepta Domini a memoria et volens cor hominis per saecularia negotia et curam excaecare et ibi habitare, sicut dicit Dominus: 21 Cum immundus spiritus exierit ab homine, ambulat per loca arida (Mt 12,43) et inaquosa quaerens requiem; 22 et non inveniens dicit: Revertar in domum meam, unde exivi (Lc 11,24). 23 Et veniens invenit eam vacantem, scopis mundatam et ornatam (Mt 12,44). 24 Et vadit et assumit alios septem spiritus nequiores se, et ingressi habitant ibi, et sunt novissima hominis illius peiora prioribus (cfr. Lc 11,26). 25 Unde, omnes fratres. custodiamus nos multum, ne sub specie alicuius mercedis vel operis vel adiutorii perdamus vel tollamus nostram mentem et cor a Domino. 26 Sed in sancta caritate, quae Deus est (cfr. 1 Joa 4,16), rogo omnes fratres tam ministros quam alios, ut omni impedimento remoto et omni cura et sollicitudine postposita, quocumque modo melius possunt, servire, amare, honorare et adorare Dominum Deum mundo corde et pura mente faciant, quod ipse super omnia quaerit. 27 Et semper faciamus ibi habitaculum et mansionem (cfr. Joa 14,23) ipsi, qui est Dominus Deus omnipotens, Pater et Filius et Spiritus Sanctus, qui dicit: Vigilate itaque omni tempore orantes, ut digni habeamini fugere omnia mala, quae ventura sunt et stare ante Filium hominis (Lc 21,36). 28 Et cum stabitis ad orandum (Mc 11,25) dicite (Lc 11,2): Pater noster qui es in caelis (Mt 6,9). 29 Et adoremus eum puro corde, quoniam oportet semper orare et non deficere (Lc 18,1); 30 nam Pater tales quaerit adoratores. 31 Spiritus est Deus, et eos qui adorant eum, in spiritu et veritate oportet eum adorare (cfr. Joa 4,23-24). 32 Et ad ipsum recurramus tamquam ad pastorem et episcopum animarum nostrarum (1 Petr 2,25), qui dicit: Ego sum pastor bonus, qui pasco oves meas et pro ovibus meis pono animam meam. 33 Omnes vos fratres estis; 34 et patrem nolite vobis vocare super terram, unus est enim Pater vester, qui in caelis est. 35 Nec vocemini magistri; unus est enim magister vester, qui in caelis est (cfr. Mt 23,8-10). 36 Si manseritis in me, et verba mea in vobis manserint, quodcumque volueritis, petetis et fiet vobis (Joa 15,7). 37 Ubicumque sunt duo vel tres congregati in nomine meo, ibi sum in medio eorum (Mt 18,20). 38 Ecce ego sum vobiscum usque ad consummationem saeculi (Mt 28,20). 39 Verba, quae locutus sum vobis, spiritus et vita sunt (Joa 6,64). 40 Ego sum via, veritas et vita (Joa 14,6). 41 Teneamus ergo verba, vitam et doctrinam et sanctum eius evangelium, qui dignatus est pro nobis rogare Patrem suum et nobis eius nomen manifestare dicens: Pater clarifica nomen tuum (Joa 12,28a) et clarifica Filium tuum, ut Filius tuus clarificet te (Joa 17,1b). 42 Pater, manifestavi nomen tuum hominibus, quos dedisti mihi (Joa 17,6); quia verba, quae dedisti mihi, dedi eis; et ipsi acceperunt et cognoverunt, quia a te exivi et crediderunt, quia tu me misisti. 43 Ego pro eis rogo, non pro mundo, 44 sed pro his quos dedisti mihi, quia tui sunt et omnia mea tua sunt (Joa 17,8-10). 45 Pater sancte, serva eos in nomine tuo, quos dedisti mihi, ut ipsi sint unum sicut et nos (Joa 17,11b). 46 Haec loquor in mundo, ut habeant gaudium in semetipsis. 47 Ego dedi eis sermonem tuum; et mundus eos odio habuit, quia non sunt de mundo, sicut et ego non sum de mundo. 48 Non rogo, ut tollas eos de mundo, sed ut serves eos a malo (Joa 17,13b-15). 49 Mirifica eos in veritate. 50 Sermo tuus veritas est. 51 Sicut tu me misisti in mundum, et ego misi eos in mundum. 52 Et pro eis sanctifico meipsum, ut sint ipsi sanctificati in veritate. 53 Non pro eis rogo tantum, sed pro eis, qui credituri sunt propter verbum eorum in me (cfr. Joa 17,17-20), ut sint consummati in unum, et cognoscat mundus, quia tu me misisti et dilexisti eos, sicut me dilexisti (Joa 17,23). 54 Et notum faciam eis nomen tuum, ut dilectio, qua dilexisti me sit in ipsis et ego in ipsis (cfr. Joa 17,26). 55 Pater, quos dedisti mihi, volo, ut ubi ego sum, et illi sint mecum, ut videant claritatem tuam (cfr. Joa 17,24) in regno tuo (Mt 20,21). Amen. Caput XXIII Oratio et gratiarum actio.. 1 Omnipotens, sanctissime, altissime et summe Deus, Pater sancte (Joa 17,11) et iuste, Domine rex caeli et terrae (cfr. Mt 11,25), propter temetipsum gratias agimus tibi, quod per sanctam voluntatem tuam et per unicum Filium tuum cum Spiritu Sancto creasti omnia spiritualia et corporalia et nos ad imaginem tuam et similitudinem factos in paradiso posuisti (cfr. Gen 1,26; 2,15). 2 Et nos per culpam nostram cecidimus. 3 Et gratias agimus tibi, quia, sicut per Filium tuum nos creasti, sic per sanctam dilectionem tuam, qua dilexisti nos (cfr. Joa 17,26), ipsum verum Deum et verum hominem ex gloriosa semper Virgine beatissima sancta Maria nasci fecisti et per crucem et sanguinem et mortem ipsius nos captivos redimi voluisti. 4 Et gratias agimus tibi, quia ipse Filius tuus venturus est in gloria maiestatis suae mittere maledictos, qui poenitentiam non egerunt et te non cognoverunt, in ignem aeternum, et dicere omnibus, qui te cognoverunt et adoraverunt et tibi servierunt in poenitentia: Venite, benedicti Patris mei, pericipite regnum, quod vobis paratum est ab origine mundi (cfr. Mt 25,34). 5 Et quia nos omnes miseri et peccatores non sumus digni nominare te, suppliciter exoramus, ut Dominus noster Jesus Christus Filius tuus dilectus, in quo tibi bene complacuit (cfr. Mt 17,5), una cum Spiritu Sancto Paraclito gratias agat tibi, sicut tibi et ipsi placet, pro omnibus, qui tibi semper sufficit ad omnia, per quem nobis tanta fecisti. Alleluia. 6 Et gloriosam matrem beatissimam Mariam semper Virginem, beatum Michaelem, Gabrielem et Raphaelem et omnes choros beatorum seraphim, cherubim, thronorum, dominationum, principatuum, potestatum (cfr. Col 1,15), virtutum, angelorum, archangelorum, beatum Joannem Baptistam, Joannem Evangelistam, Petrum, Paulum et beatos patriarchas, prophetas, Innocentes, apostolos, evangelistas, discipulos, martyres, confessores, virgines, beatos Eliam et Enoch et omnes sanctos, qui fuerunt et erunt et sunt propter tuum amorem humiliter deprecamur, ut, sicut tibi placet, pro his tibi gratias referant summo vero Deo, aeterno et vivo, cum Filio tuo carissimo Domino nostro Jesu Christo et Spiritu Sancto Paraclito in saecula saeculorum (Apoc 19,3). Amen. Alleluia (Apoc 19,4). 7 Et Domino Deo universos intra sanctam ecclesiam catholicam et apostolicam servire volentes et omnes sequentes ordines: sacerdotes, diaconos, subdiaconos, acolythos, exorcistas, lectores, ostiarios et omnes clericos, universos religiosos et religiosas, omnes conversos et parvulos, pauperes et egenos, reges et principes, laboratores et agricolas, servos et dominos, omnes virgines et continentes et maritatas, laicos, masculos et feminas, omnes infantes, adolescentes, iuvenes et senes, sanos et infirmos, omnes pusillos et magnos, et omnes populos, gentes, tribus et linguas (cfr. Apoc 7,9), omnes nationes et omnes homines ubicumque terrarum, qui sunt et erunt, humiliter rogamus et supplicamus nos omnes fratres minores, servi inutiles (Lc 17,10), ut omnes in vera fide et poenitentia perseveremus, quia aliter nullus salvari potest. 8 Omnes diligamus ex toto corde, ex tota anima, ex tota mente, ex tota virtute (cfr. Mc 12,30) et fortitudine, ex toto intellectu (cfr. Mc 12,33), ex omnibus viribus (cfr. Lc 10,27), toto nisu, toto affectu, totis visceribus, totis desideriis et voluntatibus Dominum Deum (Mc 12,30 par.), qui totum corpus, totam animam et totam vitam dedit et dat omnibus nobis, qui nos creavit, redemit et sua sola misericordia salvabit (cfr. Tob 13,5), qui nobis miserabilibus et miseris, putridis et foetidis, ingratis et malis omnia bona fecit et facit. 9 Nihil ergo aliquid aliud desideremus, nihil aliud velimus, nihil aliud placeat et delectet nos nisi Creator et Redemptor et Salvator noster, solus verus Deus, qui est plenum bonum, omne bonum, totum bonum, verum et summum bonum, qui solus est bonus (cfr. Lc 18,19), pius, mitis, suavis et dulcis, qui solus est sanctus, iustus, verus, sanctus et rectus, qui solus est benignus, innocens, mundus, a quo et per quem et in quo (cfr. Rom 11,36) est omnis venia, omnis gratia, omnis gloria omnium poenitentium et iustorum, ommium beatorum in caelis congaudentium. 10 Nihil ergo impediat, nihil separet, nihil interpolet. 11 Ubique nos omnes omni loco, omni hora et omni tempore, quotidie et continue credamus veraciter et humiliter et in corde teneamus et amemus, honoremus, adoremus, serviamus, laudemus et benedicamus, glorificemus et superexaltemus, magnificemus et gratias agamus altissimo et summo Deo aeterno, trinitati et unitati, Patri et Filio et Spiritui Sancto, creatori omnium et salvatori omnium in se credentium et sperantium et diligentium eum, qui sine initio et sine fine immutabilis, invisibilis, inenarrabilis, ineffabilis, incomprehensibilis, investigabilis (cfr. Rom 11,33), benedictus, laudabilis, gloriosus, superexaltatus (cfr. Dan 3,52), sublimis, excelsus, suavis, amabilis, delectabilis et totus super omnia desiderabilis in saecula. Amen. Caput XXIV Conclusio.. 1 In nomine Domini! Rogo omnes fratres, ut addiscant tenorem et sensum eorum quae in ista vita ad salvationem animae nostrae scripta sunt, et ista frequenter ad memoriam reducant. 2 Et exoro Deum, ut ipse, qui est omnipotens, trinus et unus, benedicat omnes docentes, discentes, habentes, recordantes et operantes ista, quoties repetunt et faciunt quae ibi ad salutem animae nostrae scripta sunt, 3 et deprecor omnes cum osculo pedum, ut multum diligant, custodiant et reponant. 4 Et ex parte Dei omnipotentis et domini papae et per obedientiam ego frater Franciscus firmiter praecipio et iniungo, ut ex his, quae in ista vita scripta sunt, nullus minuat vel in ipsa scriptum aliquod desuper addat (cfr. Deut 4,2; 12,32), nec aliam regulam fratres habeant. 5 Gloria Patri et Filio et Spiritui Sancto, sicut erat in principio et nunc et semper et in saecula saeculorum. Amen. |
Migne "Patrologia Latina" Tomus 95 Versus nuncupatorii |
PIUS PP. X EPISTOLA AD EPISCOPOS BORUSSIAE OB SOLEMNIA BONIFACIANA* Dilecti Filii Nostri ac Venerabiles Fratres, salutem et Apostolicam benedictionem. Vestras e Fuldensi congressione litteras, summi erga Nos amoris, coniunctissimaeque cum Romana Sede voluntatis indices, non sine ingenti delectatione legimus, facileque fuimus in ea sententia roborati, benevolentiam, quam Borussiae Pastores et catholicae istae plebes a Nobis persentiunt, vere esse promeritam. Etenim quae Ipsi a vobis potuissemus expetere, quaeque gratum fuisset pro opportunitate commendare, nempe ut in primis religionem coleretis quotidie ardentius, deinde ut arctius in dies Pontifici Summo adhaereretis, ea sunt in antecessum praestita a vobis, sive per ipsam significationem pietatis in peractis celebritatibus insitam, sive per iteratum erga Nos communis observantiae testimonium. Multum profecto Bonifaciana solemnia habuere utilitatis: plurimum vero pollicentur etiam in posterum, propter expectandos praesertim e confirmato fidei studio fructus. Eum porro, qui caelesti deprecatione sua hanc talem spiritui vestro et solatii et incrementi ubertatem creavit, fidimus adstiturum assidue vobis, quum concepta, pro amplificanda religione, proposita nitetur unusquisque vestrum perficere. Nostram interea et probationem excipite et laudem, testisque dilectionis Nostrae Apostolica esto benedictio, quam vobis, dilecti Filii Nostri ac Venerabiles Fratres, creditisque vigilantiae vestrae fidelibus peramanter in Domino impertimus. Datum Romae apud S. Petrum, die XV Iunii MDCCCCV, Pontificatus Nostri secundo. PIUS PP. X |
SERMO XL.. De Quadragesima II. SYNOPSIS. CAP. I. Licet nobis, dilectissimi, appropinquante festivitate paschali jejunium quadragesimale ipse legitimi temporis recursus indicat, cohortatio tamen etiam nostri sermonis adhibenda est, quae, auxiliante Domino, nec inutilis sit pigris, nec onerosa devotis. Nam cum omnem observantiam nostram ratio istorum dierum poscat augeri, nemo est (ut confido) de vobis, qui se ad opus bonum non gaudeat incitari. Natura enim nostra, manente adhuc mortalitate, mutabilis, etiamsi ad summa quaeque virtutum studia provehatur, semper tamen sicut potest habere quo recidat, ita potest habere quo crescat. ET HAEC EST perfectorum vera justitia, ut numquam praesumant se esse perfectos, ne ab itineris nondum finiti intentione cessantes, ibi incidant deficiendi periculum, ubi proficiendi deposuerint appetitum. Quia ergo nemo nostrum, dilectissimi, tam perfectus et sanctus est, ut perfectior sanctiorque esse non possit, omnes simul sine differentia graduum, sine discretione meritorum, ab iis in quae pervenimus, in ea quae nondum apprehendimus, pia aviditate curramus, et ad mensuram consuetudinis nostrae necessariis aliquid addamus augmentis. Parum enim religiosus alio tempore demonstratur, qui in his diebus non religiosior invenitur. CAP. II. Unde opportune auribus nostris lectio apostolicae praedicationis insonuit, dicens: Ecce nunc tempus acceptum, ecce nunc dies salutis (II Cor. VI, 2). Quid enim acceptius hoc tempore, quid salubrius his diebus, in quibus vitiis bellum indicitur, et omnium virtutum profectus augetur? Semper quidem tibi, o anima Christiana, vigilandum contra salutis tuae adversarium fuit, ne ullus pateret locus tentatoris insidiis; sed modo tibi major cautio et sollicitior est adhibenda prudentia, quando idem hostis tuus acriori saevit invidia. Nunc enim in toto mundo potestas ei antiquae dominationis aufertur, et innumera illi captivitatis vasa rapiuntur. Renuntiatur atrocissimo praedoni a populis omnium nationum, omniumque linguarum, et nullum jam genus hominum reperitur, quod non tyrannicis legibus reluctetur, dum per omnes fines terrarum regeneranda in Christo multorum millium millia praeparantur; et appropinquante novae creaturae ortu, spiritalis nequitia ab iis quos possidebat extruditur. Fremit ergo exspoliati hostis impius furor, et novum quaerit lucrum, quia jus perdidit antiquum. Captat indefessus et pervigil, si quas reperiat oves a sacris gregibus negligentius evagantes, quas per procliva voluptatum et per devexa luxuriae in diversoria mortis inducat. Inflammat itaque iras, nutrit odia, acuit cupiditates, irridet continentiam, incitat gulam. CAP. III. Quem enim tentare non audeat, qui nec ab ipso Domino nostro Jesu Christo conatus suae fraudis abstinuit? Nam, sicut evangelica patefecit historia, cum Salvator noster, qui erat verus Deus, ut verum se hominem etiam demonstraret, et impias opiniones totius erroris excluderet, post quadraginta dierum noctiumque jejunium, infirmitatis nostrae in se recepisset esuriem, gavisus diabolus signum se in eo passibilis atque mortalis invenisse naturae, ut exploraret potentiam, quam timebat: Si Filius Dei, inquit, es, dic ut lapides isti panes fiant (Matth. IV, 2). Poterat utique istud Omnipotens, et facile erat ut ad Creatoris imperium, in quam juberetur speciem cujuslibet generis creatura transiret; sicut, cum voluit, in convivio nuptiali aquam mutavit in vinum (Joan. II, 9): sed hoc magis salutiferis dispositionibus congruebat, ut superbissimi hostis astutia, non potentia Deitatis a Domino, sed humilitatis mysterio vinceretur. Denique fugato diabolo, et in omnibus artibus suis tentatore frustrato, accesserunt ad Dominum angeli, et ministrabant ei; ut veri hominis et veri Dei, et apud dolosas interrogationes inviolata esset humanitas, et apud sancta obsequia manifesta Divinitas. Confundantur itaque filii diaboli atque discipuli, qui repleti inspiratione viperea, simplices quosque decipiunt, negantes in Christo utramque veram esse naturam, dum aut Deitatem homine, aut hominem Deitate dispoliant, cum unius temporis gemino documento utraque falsitas sit perempta: quia et per famem corporis perfecta humanitas, et per famulantes angelos demonstrata est perfecta Divinitas. CAP. IV. Quia ergo, dilectissimi, sicut Redemptoris nostri magisterio edocti sumus, non in solo pane vivit homo, sed in omni verbo Dei (Matth. IV, 4; Deut. VIII, 3); dignumque est ut populus Christianus in quantacumque abstinentia constitutus, magis desideret se Dei verbo quam cibo satiare corporeo, prompta devotione et alacri fide suscipiamus solemne jejunium, non in sterili inedia, quam plerumque et imbecillitas corporis et avaritiae morbus indicit, sed in larga benevolentia celebrandum: ut scilicet simus de illis de quibus ipsa Veritas dicit: Beati qui esuriunt et sitiunt justitiam, quoniam ipsi saturabuntur (Matth. V, 6). Deliciae igitur nostrae sint opera pietatis, et illis cibis qui nos ad aeternitatem nutriunt impleamur. Laetemur in refectionibus pauperum, quos impendia nostra satiaverint. Jucundemur in vestitu eorum quorum nuditatem indumentis necessariis texerimus. Sentiant humanitatem nostram aegritudines decumbentium, imbecillitates debilium, labores exsulum, destitutio pupillorum, et desolatarum moestitudo viduarum: in quibus juvandis nemo est qui non aliquam possit exsequi benevolentiae portionem. NULLI enim parvus est census, cui magnus est animus; nec de rei familiaris modo mensura miserationis pendet aut pietatis. Numquam merito caret, etiam in tenui facultate, bonae voluntatis opulentia. Majora quidem impendia sunt divitum, et minora mediocrum; sed non discrepat fructus operum, ubi idem est affectus operantium. CAP. V. In ista autem, dilectissimi, exercendarum opportunitate virtutum, sunt et aliarum insignia coronarum, quae nullo horreorum dispendio, nulla diminutione pecuniae capiantur; si repellatur lascivia, si abdicetur ebrietas, et carnalis concupiscentia castitatis legibus edometur; si odia transeant in dilectionem, si inimicitiae convertantur in pacem, si tranquillitas exstinguat iram, si mansuetudo remittat injuriam, si denique dominorum atque servorum tam ordinati sint mores, ut et illorum potestas mitior, et istorum sit disciplina devotior. Hac igitur observantia, dilectissimi, obtinebitur misericordia Dei, et abolito peccatorum reatu, religiose venerandum Pascha celebrabitur. Quod et Romani orbis piissimi imperatores sancta dudum instituta observatione custodiunt, qui in honorem Dominicae Passionis et Resurrectionis altitudinem suae potestatis inclinant, et constitutionum suarum severitate mollita, multarum culparum reos faciunt relaxari; ut in diebus, quibus mundus salvatur miseratione divina, etiam ipsorum supernae bonitatis imitatrix sit aemulanda clementia. Imitentur igitur Christiani populi principes suos, et ad domesticam indulgentiam regiis incitentur exemplis. Non enim privatas leges fas est austeriores esse quam publicas. Remittantur culpae, vincula solvantur, deleantur offensae, pereant ultiones: ut sacra festivitas per divinam atque humanam gratiam, omnes laetantes, omnes habeat innocentes: per Dominum nostrum Jesum Christum, qui cum Patre et Spiritu sancto vivit et regnat Deus per infinita saecula saeculorum. Amen. |
INAUGURATIO REGIS BRITANNIARUM Finis |
Migne "Patrologia Latina Tomus 116" Sententiae Augustini de praedestinatione et gratia Dei Sententiae Augustini de praedestinatione et gratia Dei (Amulo Lugdunensis), J. P. Migne 116.0140B JACOBI SIRMONDI PRAEFATIO. 116.0105B| Eclogem hanc sententiarum idem nobis vetus codex protulit, qui Amulonis nuper epistolam ad Gothescalcum: ac nisi nos conjectura fallit, idem ipse Amulo, qui epistolae est auctor, hujus quoque auctor est Collectionis. Cujus tu operis duplicem, lector, pro solertia tua statim agnosces gratiam. Unam, quod plurimis et maximis de rebus quae in controversia nunc versantur, quid senserit et docuerit Augustinus, ipsius Augustini verbis, quod erat optandum, patefaciet: alteram, quod verborum Augustini, ne malos interpretes audiamus, veram utilemque intelligentiam depromet. Sunt enimvero, sicut olim fuerunt, qui sub Augustini titulo incautos circumveniant. Neque enim cautior ille aut felicior esse potuit 116.0106B| quam prophetae, quam apostoli et evangelistae, quorum verbis haeretici aliquando ad defendendos errores suos abusi sunt. Caeterum liceat quibus hos sequi libet, vel Augustinum cum Adrumetinis monachis non intelligere, vel falsa illi affingere cum praedestinatis. Nos, Amulone duce, Augustini sententias in eam partem accipiemus, quae Ecclesiae placitis maxime congruat, quae fidem fiduciamque nostram aedificet, quae nos Deo divinaeque providentiae totos dedat, explosis iis qui cum ab Augustino procul absint, Augustini tamen nomine gloriari suumque illum dicere cum Gothescalco non erubescunt. EJUSDEM SIRMONDI PRAEFATIO ALTERA. De Sententiis S. Augustini quanti merito faciendae sint. 116.0105| 116.0105C| Etsi de sancti Augustini sententiis nulli dubium esse potest quin magno in pretio et honore habendae sint, tanquam admirabilis doctrina, sapientissimique, ut Facundus ait, atque clarissimi Ecclesiarum Christi magistri, cautio in his tamen, ne fraus incurrat, duplex adhibenda est: una, ne male forsan expositae nobis illudant: altera, ut in laudando earum auctore modum teneamus. Male olim Augustini epistolam ad Xystum intellexerant monachi Adrumetini, eoque ferebantur ut liberum hominis arbitrium ab eo negari crederent, nisi erroris illos admonuisset, suamque illis mentem aperuisset in libro de Gratia et libero Arbitrio. Praedestinatos rursus ad interitum quosdam cum scripsisset Augustinus, atque hoc nonnulli, quasi praedestinatos ad peccatum diceret, interpretarentur; Fulgentius contra, libro primo ad Monimum, praedestinationem non ad iniquitatem, sed ad supplicium intelligendam docuit. Prima itaque in verbis Augustini cura sit oportet ut quo sensu accipi debeant exploremus; proxima; ut de auctoritate 116.0106C| cum agitur, Augustinum sic amemus, ut eos non audiamus, qui illum supra quam par est extollere student. Quod dum faciunt, non animadvertunt se illum ipsum, cujus laudibus indulgent, minime faventem, sed adversarium habituros. Quippe qui ad S. Hieronymum scribens epistola 28 solis canonicorum librorum scriptoribus honorem hunc deferre norit, ut nusquam errasse illos credat. De se autem tantum abest ut idem sibi arroget, ut horum similes quosdam amatores suos, qui de ipso aliter sentiebant, graviter hoc nomine reprehendat in epistola 143 ad Marcellinum. « Vos autem, inquit, qui me multum diligitis, si talem me asseritis adversus eos quorum malitia, vel ignorantia, vel intelligentia reprehendor, ut me nusquam scriptorum meorum errasse dicatis, frustra laboratis; non bonam causam suscepistis, facile in ea me judice superamini: quoniam non mihi placet, cum a charissimis meis talis esse existimor qualis non sum. » AMULONIS PRAEFATIO. 116.0105| 116.0105D| In nomine Domini nostri Jesu Christi. Legat fidelis quisque fideliter subnexas beati Augustini sententias, quas ex libris ejus studiose collectas, et 116.0106D| eodem Domino adjuvante salubriter ordinatas, in hoc libello avide carpendas ac dulciter proponimus ruminandas, ut devotus et simplex lector, ne magnis 116.0107A| et multiplicibus praedicti Patris disputationibus fatigetur, vel etiam profunditate ac perplexitate tantarum quaestionum deterreatur aut perturbetur, brevi compendio discat unde fidem suam fideliter aedificet, et actionem salubriter informet. Sumat itaque haec velut alimenta salutis, et utatur velut unguentis suavitatis; quatenus ipso usu pietatis et devotae supplicationis magis magisque quotidie experiatur quam veraciter omnibus Deum fideliter quaerentibus et invocantibus Scriptura dicat: « Quaerite Deum, et vivet anima vestra (Psal. LXVIII). » Et iterum: « Quaerite bonum, et non malum, ut vivatis; et erit Dominus exercituum vobiscum, sicut dixistis (Amos V). » Et alio loco: « Laetetur cor quaerentium Dominum (I Par. XVI). » « Quaerite Dominum, 116.0107B| et confirmamini: quaerite faciem ejus semper (Psal. CIV). » Itemque alibi ipse Dominus: « Et ibitis, inquit, et orabitis me, et exaudiam vos. Quaeretis me, et invenietis, cum quaesieritis me in toto corde vestro, et inveniar a vobis, dicit Dominus (Jer. XXIX). » Quoniam, ut Psalmista ait: prope est Dominus omnibus invocantibus eum in veritate (Ps. CXLIV). » Absit enim ut doctor pietatis ideo aliquem ad haesitationem vel diffidentiam impellere videatur, quia juxta Scripturae sanctae fidem omnes docet, omnes hortatur, non in seipsis, sed in Deo spem ponere; cum scriptum sit: « Maledictus homo qui spem suam ponit in homine (Jer. XVII); » et post pauca: « Erit quasi myricae in deserto, et non videbit cum venerit bonum (Ibid.). » 116.0107C| E contrario autem: « Benedictus vir qui confidit in Domino, et erit Dominus fiducia ejus. Et erit quasi lignum quod transplantatur super aquas, quod ad humorem mittit radices suas (Ibid.), » etc. Unde et in psalmo canitur: « Mihi autem adhaerere Deo bonum est, ponere in Domino Deo spem meam. » 116.0108A| « (Psal. LXXII). » Audiamus itaque fideliter, et diligentissime discamus in his brevissimis et suavissimis beatissimi Patris dictis, videlicet quid sentiendum et tenendum sit, juxta certissimam fidei catholicae regulam, de originali delicto ex Adam in omne humanum genus transfuso, de libero arbitrio in Adam vitiato et per Christum sanando, de gratia Dei qua genus salvatur humanum, de modo justitiae fidelium in hac vita, de utilitate correptionis et exhortationis, de praedestinatione, electione et vocatione sanctorum, de dono perseverantiae usque in finem, quo pervenitur ad bonum quod non habet finem. Quantum etiam inter haec adjuvetur apud Deum, et proficiat atque firmetur vita fidelium orationibus, eleemosynis, et caeteris studiis pietatis, ut alleventur 116.0108B| prostrati, curentur saucii, erigantur elisi; ut petendo accipiatur, quaerendo inveniatur, pulsando intretur, atque ita cooperante Dei gratia bonum certamen certetur, cursus consummetur, fides servetur, adventus Domini diligatur, et qui legitime certaverit coronetur. Sic itaque in his, et ex his, quae tantus Pater de tantis rebus necessario et fideliter docet, proficiat aedificatio fidei nostrae, ut concalescat et accendatur fiducia spei nostrae, excitetur devotio orationis nostrae, informetur studium actionis nostrae: quia apud omnipotentem Dominum, veritatis et pietatis auctorem, nequaquam fides impedit devotionem, sed devotio dirigitur et aedificatur ex fide, ut quanto quis fidelius de illo sentit, et sentiendo veneratur, tanto promptius et efficacius ejus gratiam 116.0108C| assequatur, Scriptura sancta dicente: « Sentite de Domino in bonitate, et in simplicitate cordis quaerite illum: quoniam invenitur ab his qui non tentant illum, apparet eis qui fiduciam habent in illum (Sap. I). » INCIPIT LIBER. CAPUT PRIMUM. Ex libro de Perfectione justitiae hominis, ad Eutropium et Paulum episcopos. 116.0107D| SENTENTIA I. (Cap. 3.) Spe salvi facti sumus. Spes autem quae videtur non est spes. Quod enim videt quis, quid sperat? Si autem quod non videmus speramus, per patientiam exspectamus (Rom. VIII). Tunc ergo erit plena justitia, quando plena sanitas; tunc plena sanitas, quando plena charitas; plenitudo enim legis est charitas. Tunc autem plena charitas, quando videbimus eum sicuti est. Neque enim erit quod addatur ad dilectionem, cum fides pervenerit ad visionem. II. (Cap. 4.) Per arbitrii libertatem factum est ut esset homo cum peccato; sed jam poenalis vitiositas subsecuta, ex libertate fecit necessitatem. Unde ad Deum fidelis clamat: « De necessitatibus meis 116.0108C| educ me (Psal. XXIV). » Sub quibus positi, vel non possumus quod volumus intelligere; vel quod intellexerimus, nolumus nec valemus implere. Nam et 116.0108D| ipsa libertas credentibus a liberatore promittitur: « Si vos, inquit, Filius liberaverit, tunc vere liberi eritis (Joan. VIII). » Victa enim vitio in quod cecidit voluntate, caruit libertate natura. Hinc alia Scriptura dicit: « A quo enim quis devictus est, huic et servus addictus est (II Petr. II). » Sicut ergo non est opus sanis medicus, sed male habentibus, ita non est opus liberis liberator, sed servis, ut ei dicat gratulatio libertatis: Salvam fecisti de necessitatibus animam meam. Ipsa enim sanitas est vera libertas, quae non perisset, si bona permansisset voluntas. Quia vero peccavit voluntas, secuta est peccantem peccatum habendi dura necessitas, donec tota sanctur infirmitas, et accipiatur tota libertas; in qua sicut necesse est permaneat beate vivendi voluntas, 116.0109A| ita sit etiam bene vivendi et nunquam peccandi voluntaria felixque necessitas. (Cap. 5.) Dominus, qui verbum consummans et brevians fecit super terram, in duobus praeceptis dixit legem prophetasque pendere, ut intelligeremus quidquid aliud divinitus praeceptum est, in his duobus habere finem, et ad haec duo esse referendum: « Diliges Dominum Deum tuum ex toto corde tuo, et ex tota anima tua, et ex tota virtute tua: » et « Diliges proximum tuum sicut teipsum. In his, inquit, duobus praeceptis tota lex pendet et prophetae. » (Matth. XXII). Quidquid ergo Dei lege prohibemur, et quidquid jubemur facere, ad hoc prohibemur et jubemur ut duo ista compleamus. Et forte generalis prohibitio est: « Non concupisces; » et generalis 116.0109B| jussio: « Diliges. » Unde breviter et apostolus Paulus quodam loco utrumque complexus est. Prohibitio est enim: « Nolite conformari huic saeculo; » jussio autem, « sed reformamini in novitate mentis vestrae (Rom. I). » Illud pertinet ad non concupiscere, hoc ad diligere; illud ad continentiam, hoc ad justitiam; illud ad declinandum a malo, hoc ad faciendum bonum. Non concupiscendo enim vetustate exspoliamur, et novitate induimur diligendo. Sed nec quisquam potest esse continens, nisi Deus det: et charitas Dei diffunditur in cordibus nostris, non per nos ipsos, sed per Spiritum sanctum, qui datum est nobis. Hoc autem fit de die in diem in his qui volendo, et credendo, et invocando proficiunt, et praeterita obliviscentes in ea quae ante sunt 116.0109C| extenduntur. Ad hoc enim lex ista praecipit, ut cum in his implendis homo defecerit, non se extollat superbia tumidus, sed ad gratiam confugiat fatigatus; ac sic eum lex terrendo ad Christum diligendum paedagogi perducat officio. IV. (Cap. 8.) Sic curramus ut comprehendamus. Omnes enim qui recte currunt comprehendent: non sicut in agone theatrico, omnes quidem currunt, sed unus accipit palmam. Curramus credendo, sperando, desiderando. Curramus corpus castigando, et eleemosynas in bonis dandis, malisque ignoscendis, hilariter et ex corde faciendo, et currentium vires ut adjuventur orando. Et sic audiamus praecepta perfectionis, ne currere negligamus ad plenitudinem charitatis. 116.0109D| (Cap. 10.) Quis nesciat, cum praeceptum generale sit charitas, quia finis praecepti est charitas, et plenitudo legis est charitas, grave non esse quod diligendo fit, non timendo? Laborant autem in Dei praeceptis, qui ea timendo conantur implere; sed perfecta charitas foras mittit timorem, et facit praecepti sarcinam levem; non solum non prementem onere ponderum, verum etiam sublevantem vice pennarum. Quae tamen charitas ut habeatur, etiam tanta quanta in corpore mortis hujus haberi potest, parum est nostrae voluntatis arbitrium, nisi adjuvet gratia Dei per Jesum Christum Dominum nostrum. Diffunditur quibus in cordibus nostris, quod saepe dicendum est, non per nos ipsos, sed per Spiritum 116.0110A| sanctum, qui datus est nobis. Nec aliam ob causam Scriptura commemorat non esse gravia praecepta divina, nisi ut anima, quae illa gravia sentit, intelligat nondum se accepisse vires, quibus talia sint praecepta Domini, qualia commendantur; levia scilicet atque suavia, et oret gemitu voluntatis, ut impetret donum facilitatis. Qui enim dicit: « Fiat cor meum immaculatum, » et, « Itinera mea dirige secundum verbum tuum, ne dominetur mihi omnis iniquitas » (Psal. CXVIII); et: « Fiat voluntas tua sicut in coelo, ita et in terra: » et, « Ne nos inferas in tentationem (Matth. VI), » et caetera hujusmodi, quae commemorare longum est, hoc utique orat, ut praecepta Dei faciat. Quae ut fierent nec juberetur, si nihil ibi nostra voluntas ageret, nec oraretur, si sola sufficeret. 116.0110B| Commendantur ergo non esse gravia, ut cui gravia sunt, intelligat nondum se accepisse donum, quo gravia non sint; nec arbitretur ea se perficere, quoniam ita facit ut gravia sint. Hilarem enim datorem diligit Deus. Nec tamen cum ea gravia sentit, desperando frangatur, sed ad quaerendum, petendum, pulsandumque cogatur. VI. (Cap. 11.) Aliud est esse sine peccato, quod de solo in hac vita Unigenito dictum est; aliud esse sine querela, quod de multis justis etiam in hac vita dici potuit. Quoniam est quidam modus bonae vitae, de quo etiam in ista humana conversatione justa querela esse non possit. Quis enim juste queritur de homine qui nemini male vult, et quibus potest fideliter consulit, nec contra cujusquam injurias 116.0110C| tenet libidinem vindicandi, ut veraciter dicat: « Sicut et nos dimittimus debitoribus nostris? » (Matth. VI.) Et tamen eo ipso quod verum dicit: « Dimitte sicut et nos dimittimus, » sine peccato se non esse declarat. (Ibid.) Custodivit vias Dei, qui non sic exorbitat, ut eas relinquat; sed in eis currendo proficit, etsi aliquando ut infirmus offendit, aut titubat. Proficit autem minuendo peccata, donec perveniat ubi sine peccato sit. Non enim aliter potest eo modo proficere, nisi custodiendo vias ejus. Declinat autem a mandatis Domini atque discedit apostata, non ille qui, etiamsi habet peccatum, confligendi tamen cum eo perseverantiam non relinquit, donec eo perveniat ubi nulla cum morte contentio remanebit. 116.0110D| (Cap. 12.) Abstinet se ab omni re mala, qui peccato, sine quo non est, vel nunquam omnino consentit, vel si aliquando premitur, non opprimitur, sicut luctator fortior, etsi aliquando tenetur, non ideo perdit quo superior invenitur. Legitur sane homo sine crimine, legitur sine querela, et non legitur sine peccato, nisi filius hominis, unus idemque Dei Filius unicus. (Cap. 13.) Verissime tunc erunt homini multa bona, cum recesserit ab omni peccato. Tunc enim nulla erunt mala, ut non opus habeat dicere: « Libera nos a malo. » Quamvis et tunc omnis qui proficit recta intentione proficiens, recedit ab omni peccato, et tanto inde longinquior, quanto plenitudini 116.0111A| justitiae perfectionique fit propinquior, quia et ipsa concupiscentia, quod est peccatum habitans in carne nostra, etsi manet adhuc in membris mortalibus, minui tamen non desinit in proficientibus. Aliud est ergo recedere ab omni peccato, quod nunc in opere est, aliud recessisse ab omni peccato, quod in illa perfectione tunc erit. (Cap. 13.) Quomodo dictum est: « Non est qui faciat bonum, non est usque ad unum (Psal. XIII), » nisi quia populum quemdam psalmus ille culpat, in quo nec unus erat qui faceret bonum, dum volunt remanere filii hominis, et non esse filii Dei, cujus gratia homo fit bonus ut faciat bonum? De illo enim bono dictum hic debemus accipere, quod ibi ait: « Deus de coelo respexit super filios hominum, ut 116.0111B| videat si est intelligens aut requirens Deum. » Hoc ergo bonum, quod est requirere Deum, non erat qui faceret, non erat usque ad unum, sed in eo genere hominum, quod praedestinatum est ad interitum. Super hos enim respexit Dei praescientia protulitque sententiam. (Cap. 14.) « Nemo bonus, nisi unus Deus. » Sive quia omnia quae creata sunt, quamvis ea Deus fecerit bona valde, Creatori tamen comparata, nec bona sunt, cui comparata nec sunt. Altissimo quippe et proprio modo quodam de se ipso dixit: « Ego sum qui sum, » Sic dictum est, « Nemo bonus nisi unus Deus (Marc. X), » quemadmodum de Joanne dictum est: « Non erat ille lumen (Joan. I), » cum Dominus eum dicat esse lucernam, sicut discipulos 116.0111C| quibus dixit: « Vos estis lumen mundi (Matth. V). » Sed in comparatione luminis illius, quod est lumen verum illuminans omnem hominem venientem in hunc mundum, non erat ille lumen. Sive quia etiam ipsi filii Dei, comparati sibiipsis, quales in illa perfectione aeterna futuri sunt, ita boni sunt, ut adhuc et mali sint, quod de illis dicere non auderem. Quis enim audeat dicere malos esse quorum pater est Deus, nisi ipse Dominus diceret: « Si ergo vos, cum sitis mali, nostis bona data dare filiis vestris, quanto magis (Matth. VII), » et reliqua. Cum ait utique « pater vester, » filios Dei jam esse monstravit, quos tamen adhuc malos esse non tacuit. Unde est ille admonitus, qui interrogaverat quid boni faceret, ut illum quaereret, cujus gratia bonus esset, 116.0111D| cui bonum esse, hoc est ipsum esse, qui incommutabiliter bonus, non potest omnino malus esse. (Cap. 15.) Si cor nostrum nos non reprehendat, fiduciam habemus ad Deum, et quaecunque petierimus accipiemus ab eo (I Joan. III). Hoc enim agitur voluntate, credendo, sperando, diligendo, corpus castigando, eleemosynas faciendo, injurias ignoscendo, instanter orando et proficiendi vires precando veraciterque dicendo: « Dimitte nobis, sicut et nos dimittimus, » et: « Ne nos inferas in tentationem, sed libera nos a malo. » Hoc prorsus agitur, ut cor mundetur, et peccatum omne tollatur, et quod judex justus, cum in throno sederit, occultum invenerit, minusque mundatum, ejus misericordia 116.0112A| remittatur, ut Deo vivendo totum sanum mundumque reddatur. Judicium enim sine misericordia, sed illi qui non fecit misericordiam. Superaxaltat autem misericordia judicio. Quod si non esset, quae spes esset? Quandoquidem cum Rex justus sederit in throno, quis gloriabitur se castum habere cor? aut quis gloriabitur mundum se esse a peccato? Tunc ergo per ejus misericordiam justi, plene perfecteque mundati, fulgebunt in regno Patris sui sicut sol. (Ibid.) Mundat Christus Ecclesiam nunc lavacro aquae in verbo, abluens peccata praeterita, et pellens ab ea dominationem malorum angelorum. Deinde, perficiens ejus sanitates, facit eam occurrere in illam gloriosam, non habentem maculam, neque rugam. Quos enim praedestinavit, illos et vocavit; 116.0112B| et quos vocavit, ipsos et justificavit; quos autem justificavit, illos et glorificavit. In hoc mysterio dictum arbitror: « Ecce ejicio daemonia, et sanitates perficio hodie et cras, et tertia die consummor (Luc. XIII), » id est, perficior. Dixit enim hoc ex persona corporis sui, quod est Ecclesia: disponens pro distinctis ordinatisque temporibus, quod in sua resurrectione significavit in triduo. (Ibid.) Avertat se homo a delicto, cum proficiendo inde discedit, et renovatur de die in diem, et dirigat in opus misericordiae, et ab omni delicto mundet cor suum: misereatur, ut quod restat, per veniam dimittatur. Hoc enim salubriter et sine vana inanique jactantia, bene intelligitur in eo quod dixit S. Joannes: « Si cor nostrum nos non reprehendat, 116.0112C| fiduciam habemus ad Dominum, et quaecunque petierimus accipiemus ab eo. (I Joan. II). » Hoc enim videtur isto loco admonuisse, ne cor nostrum nos in ipsa oratione et petitione reprehendat, hoc est, ne forte cum coeperimus dicere: « Dimitte nobis sicut et nos dimittimus, » compungamur non facere quod dicimus, aut etiam non audeamus dicere quod non facimus, et fiduciam petendi amittamus. (Cap. 18.) Quomodo verum est: « Omnis qui peccat non vidit eum, neque cognovit eum (I Joan. III), » cum secundum visionem et cognitionem quae erit in specie, nemo eum in hac vita videat atque cognoscat; secundum visionem autem et cognitionem quae est in fide, multi sunt qui peccent, certe ipsi apostatae, qui tamen in eum aliquando 116.0112D| crediderunt, ut de nullo eorum dici possit, secundum visionem et cognitionem quae adhuc in fide est, « non vidit eum, neque cognovit eum? » Sed intelligendum arbitror, quia renovatio perficienda videt et cognoscit; infirmitas vero absumenda, nec cognoscit eum. In cujus quantiscunque reliquiis interius constitutis si dixerimus quia peccatum non habemus, nos ipsos seducimus et veritas in nobis non est. (Ibid.) Cum per gratiam renovationis filii Dei sumus, tamen propter reliquias infirmitatis nondum apparuit quod erimus. Scimus quoniam cum apparuerit, similes ei erimus, quoniam videbimus eum sicuti est. Tunc peccatum nullum erit, 116.0113A| quia infirmitas nec interior nec exterior ulla remanebit, et omnis qui habet hanc spem in eum, sanctificat se sicut et ipse sanctus est. Sanctificat enim se, non per seipsum, sed credendo in illum, et invocando illum, qui sanctificat sanctos suos. Cujus sanctificationis perfectio, quae nunc proficit, et crescit de die in diem, omnes infirmitatis reliquias ablatura est. (Cap. 19.) Dei gratiam vel misericordiam volumus impetrare, cum dicimus: « Fiat voluntas tua sicut in coelo, ita et in terra, » vel: « Nenos inferas in tentationem, sed libera nos a malo. » Ut quid enim ista orando tanto gemitu petimus, si volentis hominis et currentis, non miserantis est Dei? Non quia hoc sine voluntate nostra agitur, sed quia voluntas 116.0113B| non implet quod agit, nisi divinitus adjuvetur. Haec est fidei sanitas; quae nos facit orare, quaerere ut inveniamus, petere ut accipiamus, pulsare ut aperiatur nobis. Contra istam qui disputat, contra seipsum claudit ostium misericordiae Dei. Nolo plura dicere de re tanta, quia melius eam committo fidelium gemitibus quam meis sermonibus. (Ibid.) Voluntarium nostrum bonum est, cum Deus operatur in nobis et velle et operari pro bona voluntate. In Deuteronomio scriptum est: « Vitam et mortem dedit ante faciem hominis, bonum et malum, et admonuit ut eligeret vitam (Deut. XXX). » Sed et ipsa admonitio de misericordia venit, nec aliquid prodesset eligere vitam, nisi Deus 116.0113C| eligendi charitatem inspiraret, et electam habere praestaret. De eo dictum est: « Quoniam ira in indignatione ejus, et vita in voluntate ejus. (Psal. XXIX). » Item dictum est: « Si velis praecepta, servabunt te. (Eccli. XV). » Sed debet Deo agere gratias, quia praecepta voluit, qui desertus omni lumine veritatis haec velle non posset. Positis ante hominem igne et aqua, quo vult quidem porrigit manum; sed altior est qui vocat altius quam omnis humana cogitatio. (Ibid.) Lex praevaricationis gratia posita est, donec veniret semen cui promissum est. Unde subintravit ut abundaret delictum, et ubi abundavit delictum, superabundavit gratia. Id est, ut acciperet homo praecepta, superbe de suis viribus fidens: in 116.0113D| quibus deficiens, et factus etiam praevaricator, liberatorem salvatoremque requireret; atque ita eum timor legis humilem factum, tanquam paedagogus ad fidem gratiamque perduceret. Ita multiplicatis infirmitatibus postea acceleraverunt, quibus sanandis opportune Christus advenit. In cujus gratiam etiam justi antiqui crediderunt, eadem ipsa gratia ejus adjuti, ut gaudentes eum praenoscerent, et quidam etiam praenuntiarent esse venturum, vel in illo populo Israel, sicut Moyses, et Jesu Nave, et Samuel, et caeteri tales, vel extra ipsum populum, sicut Job, vel ante ipsum populum, sicut Abraham, sicut Noe, et quicunque alii sunt, quos commemorat vel tacet divina Scriptura. Unus enim Deus, et unus mediator 116.0114A| Dei et hominum homo Christus Jesus, sine cujus gratia nemo a condemnatione liberatur, sive quam traxit ex illo in quo omnes peccaverunt, sive quam postea suis iniquitatibus addidit. Dicitur: « Adjutor meus esto, ne derelinquas me: » non utique ad corporalia bona capessenda et mala cavenda; sed ad gerendam perficiendamque justitiam. Propter quod dicimus: « Ne nos inferas in tentationem, sed libera nos a malo. » Nec adjuvatur, nisi qui et ipse aliquid agit: adjuvatur autem, si invocat, si credit, si secundum propositum vocatus est. Quomodo quos ante praescivit et praedestinavit conformes imaginis filii sui, ut sit ipse primogenitus in multis fratribus. Quos autem praedestinavit, illos et vocavit; quos vocavit, illos et justificavit; 116.0114B| quos autem justificavit, illos et glorificavit. Currimus ergo cum proficimus, dum sanitas nostra in proficientibus currit: sicut etiam cicatrix currere dicitur, quando bene vulnus diligenterque curatur, ut omni ex parte perfecti, sine ulla simus omnino infirmitate peccati, quod non solum vult Deus, verum etiam ut impleatur facit atque adjuvat. Et hoc nobiscum agit gratia Dei per Christum Jesum Dominum nostrum, non solum praeceptis, sacramentis, exemplis, sed etiam Spiritu sancto per quem latenter diffunditur charitas in cordibus nostris, qui interpellat gemitibus inenarrabilibus, donec in nobis sanitas perficiatur, et Deus, sicuti est videndus in aeterna veritate, monstretur. Quisquis fuisse vel esse in hac vita aliquem 116.0114C| hominem, vel aliquos homines putat, excepto uno mediatore Dei et hominum, quibus necessaria non fuerit remissio peccatorum, contrarius est divinae Scripturae, ubi Apostolus dicit: « Per unum hominem peccatum intravit in mundum, et per peccatum mors, et ita in omnes homines pertransiit, in quo omnes peccaverunt (Rom. V). » Et necesse est ut impia contentione asserat esse posse homines qui sine mediatore Christo, liberante atque salvante, sint liberi salvique a peccato; cum ille dixerit: « Non est opus sanis medicus, sed male habentibus. Non veni vocare justos, sed peccatores (Matth. IX; Luc. XII). » (Ibid.) Quisquis autem dicit, post acceptam remissionem peccatorum, ita quemquam hominem 116.0114D| juste vixisse in hac carne, vel vivere, ut nullum habeat omnino peccatum, contradicit apostolo Joanni, qui ait: « Si dixerimus quia peccatum non habemus, nos ipsos seducimus, et veritas in nobis non est (I Joan. I). » Non enim ait « habuimus, » sed « habemus. » Quod si quisquam asserit de illo peccato dictum, quod habitat in carne nostra mortali, secundum vitium quod peccantis primi hominis voluntate contractum est, cujus peccati desideriis ne obediamus, Paulus apostolus praecipit: non autem peccare, qui eidem peccato, quamvis in carne habitanti, ad nullum opus malum omnino consentit, vel facti, vel dicti, vel cogitati, quamvis ipsa concupiscentia moveatur, quae alio modo peccati nomen accepit, quod 116.0115A| ei consentire peccare sit, nobisque moveatur invitis; subtiliter quidem ista discernit, sed videat quid agatur de Dominica oratione, ubi dicimus: « Dimitte nobis debita nostra. » Quod, nisi fallor, non opus esset dicere, si nunquam, vel in lapsu linguae, vel in oblectanda cogitatione, ejusdem peccati desideriis aliquantulum consentiremus. Sed tantummodo dicendum esset: « Ne nos inferas in tentationem, sed libera nos a malo. » Nec Jacobus apostolus diceret: « In multis offendimus omnes (Jacob. III). » Non enim offendit, nisi cui mala concupiscentia contra justitiae rationem, appetendo seu vitando, faciendum, vel dicendum, vel cogitandum aliquid, quod non debuit, sive fallens, sive praevalens persuadet. Sed plane quisquis negat nos orare debere, 116.0115B| ne intremus in tentationem (negat autem hoc qui contendit ad non peccandum gratiae Dei adjutorium non esse homini necessarium, sed sola lege accepta humanam sufficere voluntatem), ab auribus omnium removendum et ore omnium anathematizandum esse non dubito. CAPUT II. Ex libro de Natura et Gratia, ad Timasium et Jacobum. SENTENTIA I. (Cap. 1.) Justitiam Dei non in praecepto legis, qua timor incutitur, sed in adjutorio gratiae Christi, ad quam solam utiliter legis, velut paedagogi, timor ducit, constitutam esse qui intelligit, ipse intelligit quare sit Christianus. Nam si per legem justitia, ergo Christus gratis mortuus est. 116.0115C| Si autem non gratis mortuus est, in illo solo justificatur impius, cui credendi in eum qui justificat impium, deputatur fides ad justitiam. Omnes, enim peccaverunt, et egent gloria Dei, justificati gratis per sanguinem ipsius. (Cap. III.) Natura hominis primitus inculpata et sine ullo vitio creata est. Natura vero ista hominis, qua unusquisque ex Adam nascitur, jam medico indiget, quia sana non est. Omnia quidem bona, quae habet in formatione, vita, sensibus, mente, a summo Deo habet creatore et artifice suo. Vitium vero, quod ista naturalia bona contenebrat et infirmat, ut illuminatione et curatione opus habeat, non ab inculpabili artifice contractum est, sed ex originali peccato, quod commissum est libero arbitrio; 116.0115D| ac per hoc natura poenalis ad vindictam justissimam pertinet. (Ibid.) Si enim jam sumus in Christo nova creatura, tamen eramus natura filii irae, sicut et caeteri. Deus autem, qui dives est in misericordia, propter multam dilectionem, qua nos dilexit, et cum essemus mortui delictis, convivificavit nos Christo, cujus gratia sumus salvi facti. (Cap. 4.) Haec igitur Christi gratia, sine qua nec infantes, nec aetate grandes, salvi fieri possunt, non meritis redditur, sed gratis datur, propter quod gratia nominatur. « Justificati, inquit, gratis per sanguinem ipsius (Rom. III). » Unde hi qui per illum non liberantur, sive quia audire nondum potuerunt, sive quia obedire 116.0116A| noluerunt, sive etiam, cum per aetatem audire non possent, lavacrum regenerationis, quod accipere possent, per quod salvi fierent, non acceperunt, juste utique damnantur, quia sine peccato non sunt, vel quod originaliter traxerunt, vel quod malis moribus addiderunt. Omnes enim peccaverunt, sive in Adam, sive in seipsis, et egent gloria Dei. (Cap. 5.) Universa igitur massa poenas debet; et si omnibus debitum damnationis supplicium redderetur, non injuste procul dubio redderetur. Qui ergo inde per gratiam liberantur, non vasa meritorum suorum, sed vasa misericordiae nominantur. Cujus misericordiae, nisi illius qui Christum Jesum misit in hunc mundum, peccatores salvos facere, quos praescivit, et praedestinavit, et vocavit, et justificavit, et glorificavit? Quis 116.0116B| igitur usque adeo dementissime insaniat, ut non agat ineffabiles gratias misericordiae quos voluit liberantis, qui recte nullo modo posset culpare justitiam universos omnino damnantis? (Cap. 6.) Si secundum Scripturas sapiamus, non cogimur contra Christianam gratiam disputare, et ea dicere quibus demonstrare conemur naturam humanam, neque in parvulis medico indigere, quia sana est, et in majoribus sibi ipsam ad justitiam, si velit, posse sufficere. Acute quippe videntur haec dici, sed in sapientia verbi, qua evacuatur crux Christi, nec est ista sapientia desursum descendens. (Cap. 12.) In scripturis Novi Testamenti discimus hanc esse intentionem legis arguentis, ut propter illa quae perperam fiunt, confugiatur ad 116.0116C| gratiam Domini miserantis, velut paedagogo concludente in eadem fide, quae postea revelata est, ubi et remittunt quae male fiunt, et eadem gratia juvante non fiunt. (Cap. 15.) Quantum est in homine linguae malum, ut a nullo homine domari possit, cum ab hominibus domentur et bestiae? Neque hoc ideo dixit Apostolus, ut hujus in nos mali dominationem per negligentiam permanere patiamur; sed ut ad domandam linguam divinae gratiae poscamus auxilium. Non enim ait: « Linguam nullus domare potest, sed nullus hominum (Jacob. III); » ut cum domatur Dei misericordia, Dei adjutorio, Dei gratia, fieri fateamur. Conetur ergo anima domare linguam, et dum conatur petat auxilium, et oret lingua, ut dometur 116.0116D| lingua, donante illo qui dixit ad suos: « Non enim vos estis qui loquimini, sed Spiritus Patris vestri qui loquitur in vobis (Matth. X). » Itaque praecepto facere commonemur quod conantes et nostris viribus non valentes, adjutorium divinum precemur. (Cap. 16.) « Si quis autem vestrum indiget sapientia, postulet a Deo, qui dat omnibus affluenter, et non improperat, et dabitur ei. Postulet in fide nihil haesitans (Jac. I). » Haec est fides, ad quam praecepta compellunt, ut lex imperet, fides impetret. (Cap. 18.) Oratio Dominica utrumque petendum esse commemorat, et ut dimittantur nobis 116.0117A| debita nostra, et ut non inducamur in tentationem. Illud, ut praeterita expientur; hoc, ut futura vitentur. Quod licet non fiat, nisi voluntas adsit, tamen ut fiat, voluntas sola non sufficit. Ideo pro hac re nec superflua nec impudens Domino immolatur oratio. Nam quid stultius quam orare ne facias quod in potestate habeas? (Cap. 22.) Praevaricatorem legis digne lux deserit veritatis, qua desertus utique caecus, et plus necesse est offendat, et cadendo vexetur, vexatusque non surgat. Ut ideo tantum audiat vocem legis, quo admoneatur implorare gratiam Salvatoris. X. (Cap. 23.) Molestiis exercitata vita justorum splendidius enituit; et eas per patientiam superando, majorem gloriam comparavit, sed adjuta gratia Dei, 116.0117B| adjuta Spiritu Dei, adjuta misericordia Dei, non superba voluntate se extollens, sed humili confessione fortitudinem promerens. Noverat enim Deo dicere: « Quoniam tu es patientia mea (Psal. LXX). » XI. (Cap. 25.) Utinam non fuisset miseria, ne ista esset misericordia necessaria! Sed iniquitatem peccati, tanto graviorem, quanto facilius homo non peccaret, quem nulla adhuc tenebat infirmitas, poena justissima subsecuta est, ut mercedem mutuam peccati sui in semetipso reciperet, amittens sub se positam sui corporis quodammodo obedientiam, quam praecipuam sub domino suo ipse contempserat. Et quod nunc cum eadem lege peccati nascimur, quae in membris nostris repugnat legi mentis, neque adversus Deum murmurare, neque contra rem manifestissimam 116.0117C| disputare, sed pro poena illius misericordiam quaerere et orare debemus. XII. (Cap. 26.) Sicut vulnere, verbi gratia, claudicans ideo curatur. ut, sanato malo praeterito, futurus dirigatur incessus; sic mala nostra non solum ad hoc supernus medicus sanat, ut illa jam non sint, sed ut de caetero recte ambulare possimus. Quod quidem etiam sani non nisi illo adjuvante poterimus. XIII. (Ibid.) Medicus homo, cum sanaverit hominem, jam de caetero sustentandum elementis et alimentis corporalibus, ut eadem sanitas apto subsidio convalescat atque persistat, Deo dimittit, qui praebet ista in carne viventibus, cujus erant etiam illa quae dum curaret adhibebat. Non enim quemquam 116.0117D| medicus ex his rebus quas ipse creaverit sanat, sed ex illius opibus qui creat omnia necessaria sanis atque vitiosis. Ipse autem Deus, cum per mediatorem Dei et hominum hominem Jesum Christum spiritalem sanat aegrum, vel vivificat mortuum, id est justificat impium, et eum ad perfectam sanitatem, hoc est ad perfectam vitam justitiamque perduxerit, non deserit, si non deseratur, ut pie semper justeque vivatur. Sicut enim oculus corporis, etiam plenissime sanus, nisi candore lucis adjutus, non potest cernere, sic homo etiam perfectissime justificatus, nisi aeterna luce divinitus adjuvetur, recte non potest vivere. XIV. (Cap. 27.) Propter voluntatem nostram, 116.0118A| sine qua bene non possumus operari, cito potest subrepere animo humano, ut quod bene operatur, suum tantummodo existimet et dicat in abundantia sua: « Non movebor in aeternum (Psal. XXIX). » Ideo qui in voluntate sua praestiterat decori ejus virtutem, avertit faciem suam paululum, ut qui hoc dixerat fieret conturbatus, quoniam ipse est ille tumor sanandus doloribus (Cap. 28). Non itaque dicitur homini: Necesse est peccare, ne pecces sed dicitur homini: Deserit aliquantum Deus, unde superbis, ut scias non tuum, sed ejus esse, et discas superbus non esse. XV. (Cap. 30.) Vitium quo peccatum commititur, nondum omni ex parte sanatum est. Quod quidem ut inolesceret, de non recte usa sanitate descendit. 116.0118B| Ex quo vitio jam male valens, vel infirmitate, vel caecitate plura committit. Pro quo supplicandum est ut sanetur, ut deinceps in perpetua sanitate vivatur; non superbiendum, quasi homo eadem potestate sanetur, qua potestate vitiatus est. XVI. (Cap. 31.) Ipsam superbiam, quae in recte factis animo insidiatur humano, non cito Deus sanat. Pro qua sananda illi piae animae cum lacrymis et magnis gemitibus supplicant, ut ad eam superandam et quodammodo calcandam, et obterendam, dexteram conantibus porrigat, cum extrema ejus umbra illo meridie quantum arbitror absorbebitur. Qui meridies, Scriptura dicente, promittitur: « Et educet quasi lumen justitiam tuam, et judicium tuum sicut meridiem, » si fiat quod supra scriptum 116.0118C| est: « Revela Domino viam tuam, et spera in eum, et ipse faciet (Psal. XXXVI). » XVII. (Ibid.) Operamur et nos, sed Deo operante cooperamur, quia misericordia ejus praevenit nos. Praevenit autem ut sanemur, quia et subsequetur ut etiam sanati vegetemur. Praevenit ut vocemur, subsequetur ut glorificemur. Praevenit ut pie vivamus, subsequetur ut cum illo semper vivamus; quia sine illo nihil facere possumus. Utrumque enim scriptum est, et, « Deus meus, misericordia ejus praeveniet « me (Psal. LVIII); » et: « Misericordia tua subsequetur me per omnes dies vitae meae (Psal. XXII). » XVIII. (Ibid.) Revelemus ad Dominum viam nostram confessione, non defensione laudemus. Si 116.0118D| enim non est ipsius via, sed nostra, procul dubio non est recta. Revelemus eam confitendo, quia non eum latet, etiamsi operire conemur (Cap. XXXII). Bonum est autem confiteri Domino. Ita enim quod ei placet dabit nobis, si quod ei displicet in nobis, displiceat et nobis. « Avertet, » sicut scriptum est, « semitas nostras a via sua, » et nostram faciet esse quae sua est, quoniam ab ipso praebetur credentibus in eum et sperantibus in eum, ut ipse faciat. XIX. (Cap. 34.) Non debemus sic laudare Creatorem, ut cogamur dicere, imo vere convincamur dicere superfluum Salvatorem. Naturam itaque hominis dignis laudibus honoremus, easque laudes ad Creatoris gloriam referamus. Sed quia nos creavit, ita simus grati, 116.0119A| ut non simus, quia sanat, ingrati. Vitia sane nostra quae sanat, non divino operi, sed humanae voluntati, justaeque illius vindictae tribuamus. Sed ut in nostra potestate fuisse ne accederent confitemur, ita ut sanentur in illius magis esse misericordia, quam in nostra potestate fateamur. XX. (Cap. 35.) Quorumdam exempla, quos peccasse legimus, non ideo scripta dicit qui sanum sapit ut ad desperationem non peccandi valeant, et securitatem peccandi nobis quodammodo praebere videantur; sed ut disceremus, vel poenitendi humilitatem, vel etiam in talibus lapsibus non desperandam salutem. Quidam enim in peccata prolapsi desperatione plus pereunt, nec solum poenitendi negligunt medicinam, sed ad explenda inhonesta et 116.0119B| nefaria desideria servi libidinum et sceleratarum cupiditatum fiunt, quasi perdant, si non fecerint quod instigat libido, cum eos jam maneat certa damnatio. Adversus hunc morbum, nimium periculosum et exitiabilem, valet commemoratio peccatorum, etiam in quae justi sanctique prolapsi sunt. XXI. (Ibid.) Non frustra etiam justos in oratione dicere, « Dimitte nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris (Matth. VI). » Dominumque Christum, cum eamdem orationem docendo explicuisset, veracissime subdidisse: « Si enim dimiseritis hominibus peccata, dimittet vobis Pater vester peccata vestra (Matth. VI). » Per hoc enim quotidianum spiritale quodammodo incensum, quod ante Deum in altare cordis, quod sursum habere 116.0119C| admonemur, infertur, etiamsi non hic vivatur sine peccato, licet mori sine peccato, dum subinde venia deletur, quod subinde ignorantia vel infirmitate committitur. XXII. (Cap. 43.) Deus tam bonus quam justus, talem hominem fecit, qui peccato carere sufficeret, sed si voluisset. Quis enim eum nescit sanum et inculpabilem factum, et libero arbitrio atque ad juste vivendum potestate libera constitutum? Sed nunc de illo agitur, quem semivivum latrones in via reliquerunt. Qui gravibus saucius confossusque vulneribus, non ita potest ad justitiae culmen ascendere, sicut potuit inde descendere, qui etiamsi jam in stabulo est, adhuc curatur. Non igitur Deus impossibilia jubet; sed jubendo admonet et facere quod 116.0119D| possis, et petere quod non possis. XXIII. (Cap. 44.) Ea fides justos sanavit antiquos quae sanat et nos, id est, mediatoris Dei et hominum hominis Christi Jesu. Fides sanguinis ejus, fides mortis ejus, et resurrectionis ejus. « Habentes ergo eumdem spiritum fidei et nos credimus, propter quod et loquimur (I Cor. IV). » XXIV. (Cap. 55.) Dimitte hominem, clamet quod clamabat. Non enim tantum desiderat, ut per indulgentiam sit de praeteritis impunitus, sed etiam ut sit de caetero ad non peccandum fortis et validus. Condelectatur enim legi Dei secundum interiorem hominem. Videt autem aliam legem in membris suis repugnantem legi mentis suae. Videt esse, non recolit 116.0120A| fuisse, praesentibus urgetur, non praeterita reminiscitur. Nec tantum repugnantem videt, verum etiam captivantem se in lege peccati, quae est in membris ejus, non quae fuit. Hinc est quod clamat: « Infelix homo, quis me liberabit de corpore mortis hujus? » (Rom. VII.) Sinatur orare, sinatur adjutorium medici potentissimi flagitare, quid contradicitur? quid obstrepitur? quid miser misericordiam Christi petere prohibetur? XXV. (Cap. 67.) Adjutorium postulamus dicentes: « Ne nos inferas in tentationem. » Quod adjutorium non posceremus, si resisti nullo modo posse crederemus. Potest peccatum caveri, sed opitulante illo qui non potest falli. Nam et hoc ipsum ad cavendum peccatum pertinet, si veraciter dicimus: « Dimitte 116.0120B| nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris. » Duobus enim modis etiam in corpore cavetur morbi malum, ut non accidat et ut, si acciderit, cito sanetur. Ut non accidat caveamus dicendo: « Ne nos inferas in tentationem: » ut cito sanetur, caveamus dicendo, « Dimitte nobis debita nostra. » XXVI. (Ibid.) Recte enim fortasse quererentur homines si erroris et libidinis nullus hominum victor existeret. Cum vero ubique sit praesens qui multis modis per creaturam sibi Domino servientem adversum vocet, doceat credentem, consoletur sperantem, diligentem adhortetur, conantem adjuvet, exaudiat deprecantem, non tibi deputatur ad culpam quod invitus ignoras, sed quod negligis quaerere quod ignoras; 116.0120C| neque illud quod vulnerata membra non colligis, sed quod volentem sanare contemnis. (Cap. 69.) Valde bona sunt praecepta, si legitime his utamur. Eo quippe ipso, quo firmissime creditur Deum justum et bonum impossibilia non potuisse praecipere, hinc admonemur, et in facilibus quid agamus, et in difficilibus quid petamus. Omnia quippe fiunt facilia charitati, cui uni Christi sarcina levis est, aut ea una est sarcina ipsa quae levis est. Secundum hoc dictum est, « et praecepta ejus gravia non sunt (I Joan. V); » ut cui gravia sunt consideret non potuisse divinitus dici, « gravia non sunt, » nisi quia potest esse cordis affectus cui gravia non sint, et petat quo destituitur, ut impleat quod jubetur. 116.0120D| (Ibid.) Quomodo dicitur. « Propter verba labiorum tuorum, ego custodivi vias duras (Psal. XVI), » nisi quia utrumque verum est? (Cap. 70.) Durae timori sunt, leves amori. Charitas ergo inchoata, inchoata justitia est; charitas provecta, provecta justitia est; charitas magna, magna justitia est; charitas perfecta, perfecta justitia est. Sed charitas de corde puro, et conscientia bona, et fide non ficta, quae tunc maxima est in hac vita, quando pro illa ipsa contemnitur vita. CAPUT III. Ex epistolis et libro de Gratia et libero Arbitrio ad Valentinum monachum. (Epist. 1.) Primo Dominus Jesus, sicut 116.0121A| scriptum est in Evangelio Joannis apostoli, non venit ut judicaret, mundum, sed ut salvaretur mundus per ipsum (Joan. III). Postea vero, sicut scribit Paulus apostolus, judicabit Deus mundum, quando venturus est, sicut tota Ecclesia in symbolo confitetur, judicare vivos et mortuos (II Tim. IV). Si ergo Dei gratia non est, quomodo salvat mundum? et si non est liberum arbitrium, quomodo judicat mundum? (Epist. II.) Soli parvuli, qui nondum habent opera propria, vel bona, vel mala, secundum solum originale peccatum damnabuntur, quibus per lavacrum regenerationis non subvenit gratia Salvatoris. Caeteri autem omnes, qui jam utentes libero arbitrio, sua propria peccata originali peccato insuper 116.0121B| addiderunt, si de potestate tenebrarum per gratiam Dei non eruuntur, nec transferuntur ad regnum Christi, non solum secundum originis, verum etiam secundum propriae voluntatis merita, judicium reportabunt. Boni vero etiam ipsi quidem secundum bonae voluntatis suae merita praemium consequentur, sed etiam ipsam bonam voluntatem per Dei gratiam consecuti sunt. Ac sic implebitur quod scriptum est: « Ira et indignatio, tribulatio et angustia, in omnem animam hominis operantis malum, Judaei primum et Graeci (Rom. II). » III. (Ibid.) Fides sane catholica neque liberum arbitrium negat, sive in vitam malam, sive in bonam; neque tantum ei tribuit, ut sine Dei gratia valeat aliquid, sive ut ex malo convertatur in bonum, 116.0121C| sive ut in bono perseveranter proficiat, sive ut ad bonum sempiternum perveniat, ubi jam non timeat ne deficiat. IV. (Ibid.) Sic intellige quod tibi praeceptum est, « Rectos cursus fac pedibus tuis, et vias tuas dirige (Hebr. XII). » Ut noveris, cum hoc facis, a Domino Deo tibi praestari ut hoc facias, et non declinabis ad dexteram, quamvis ambules in viis dextris, non confidens in virtute tua, et ipse erit virtus tua, qui rectos faciet cursus tuos, et itinera tua in pace producet. Quapropter quicunque dicit: Voluntas mea mihi sufficit ad facienda opera bona, declinat in dexteram. Sed rursus illi qui putant bonam vitam esse deserendam, quando audiunt sic Dei gratiam praedicari, ut credatur et intelligatur voluntates 116.0121D| hominum ipsa ex malis bonas facere, ipsa etiam quas feceris custodire, in sinistram declinant. Ex libro de Gratia et libero Arbitrio. V. (Cap. 2.) Solet dicere humana superbia. « Si scissem, fecissem, ideo non feci, quia nescivi; » aut, « Si scirem, facerem, ideo non facio, quia nescio. » Haec eis excusatio tollitur, quando praeceptum datur, vel scientia non peccandi manifestatur. Sed sunt homines qui etiam de ipso Deo se excusare conantur. Quibus dicit apostolus Jacobus: « Nemo cum tentatur, dicat quoniam a Deo tentor. Deus enim intentator malorum est. Ipse autem neminem tentat, unusquisque vero tentatur a concupiscentia 116.0122A| sua abstractus et illectus. Dein concupiscentia, cum conceperit, parit peccatum; peccatum vero cum consummatum fuerit, generat mortem (Jac. I). » Item de ipso Deo se excusare volentibus respondit liber Proverbiorum Salomonis: « Insipientia viri violat vias ejus. Deum autem causatur in corde suo (Prov. XIX). » Et liber Ecclesiasticus dicit: « Ne dixeris quia propter Dominum recessi, quae enim odit ne facias. Ne dixeris quia ipse me induxit. Non enim opus habet viro peccatore. Omne exsecramentum odit Dominus, et non est amabile timentibus illum. Ipse ab initio fecit illum, et relinquit illum in manu consilii sui. Si volueris, servabis mandata et fidem bonam placiti (Eccli. XV). » 116.0122B| VI. (Ibid.) Nemo Deum causetur in corde suo, sed sibi imputet quisque cum peccat, neque cum aliquid secundum Deum operatur, alienet hoc a propria voluntate. Quando enim volens facit, tunc dicendum est opus bonum, tunc speranda est boni operis merces ab eo de quo dictum est: « Qui reddet unicuique juxta opera sua (Rom. II). » VII. (Cap. 3.) Gravius peccare hominem scientem, quam nescientem. Nec tamen ideo confugiendum est ad ignorantiae tenebras ut in eis quisque requirat excusationem. Aliud est enim nescivisse, aliud scire noluisse. Voluntas quippe arguitur in eo de quo dicitur: « Noluit intelligere ut bene ageret (Psal. XXXV). » Sed et illa ignorantia, quae non est eorum qui scire nolunt, sed eorum qui tanquam simpliciter 116.0122C| nesciunt, neminem sic excusat, ut sempiterno igne non ardeat, si propterea non credidit, quia non audivit omnino quid crederet, sed fortasse ut mitius ardeat. Non enim sine causa dictum est: « Effunde iram tuam in gentes quae te non noverunt, (Psal. LXXVIII), » et illud quod ait Apostolus: « Cum venerit in flamma ignis dare vindictam in eos qui ignorant Deum (II Thess. II). » VIII. (Cap. 4.) Metuendum est ne divina testimonia in defensione liberi arbitrii sic intelligantur, ut ad vitam piam et bonam conversationem, cui merces aeterna debetur, adjutorio et gratiae Dei locus non relinquatur, ut audeat miser homo, quando bene vivit et bene operatur, vel potius bene vivere et bene operari sibi videtur, in seipso, non in Domino 116.0122D| gloriari, et spem recte vivendi in seipso ponere, ut sequatur eum maledictum Jeremiae prophetae dicentis: « Maledictus homo qui spem habet in homine, et firmat carnem brachii sui, et a Domino discedit cor ejus (Jer. XVII). » Quia enim non dixit propheta: « Maledictus homo qui spem habet in seipso, » posset alicui videri, ideo dictum esse, « Maledictus homo qui spem habet in homine, » ut nemo habeat spem in altero homine, sed in se. Ut ergo ostenderet sic se admonuisse hominem, ut nec in seipso haberet spem, propterea cum dixisset, « Maledictus homo qui spem habet in homine, » mox addidit, « et firmat carnem brachii sui. » Brachium pro potentia posuit operandi, in nomine autem carnis 116.0123A| intelligenda est humana fragilitas. Ac per hoc firmat carnem brachii sui, qui potentiam fragilem atque invalidam, id est, humanam, sufficere sibi ad bene operandum putat, nec adjutorium sperat a Domino. Propter hoc enim subjecit, « et a Domino discedit cor ejus. » Nos ergo ad bene operandum spem non habeamus in homine, firmantes carnem brachii nostri; nec a Domino discedat cor nostrum, sed ei dicat: « Adjutor meus esto, ne derelinquas me neque despicias me, Deus salutaris meus (Psal. XXVI). » IX. (Cap. 4.) « Gratias autem Deo qui dat nobis victoriam per Dominum nostrum Jesum Christum. (I Cor. XV). » Ergo et victoria, qua peccatum vincitur, nihil est aliud quam Dei donum, in isto certamine 116.0123B| adjuvantis liberum arbitrium. X. (Ibid.) Dicat coelestis magister: « Vigilate et orate ne intretis in tentationem (Matth. XXIV). » Ergo unusquisque contra suam concupiscentiam dimicans, oret ne intret in tentationem, id est, ne sit ab illa abstractus et illectus. Non autem intrat in tentationem, si voluntate bona vincat concupiscentiam malam. Nec tamen sufficit arbitrium voluntatis humanae, nisi a Domino victoria concedatur oranti ne intret in tentationem. Quid vero evidentius quam Dei ostenditur gratia, ubi quod oratur accipitur? Si enim dixisset Salvator noster: « Vigilate ne intretis in tentationem, » admonuisse tantummodo videretur. Cum vero addidit, « et orate, » ostenditur Deum adjuvare ne intretur in tentationem. 116.0123C| XI. (Cap. 5.) Nisi Dei donum esset etiam ipsa ad Deum nostra conversio, non ei diceretur: « Deus virtutum, converte nos (Psal. LXXIX); » et: « Deus, tu convertens vivificabis nos (Psal. LXXXIV), » et: « Converte nos, Deus sanitatum nostrarum (Psal. LXXXIV), » et hujusmodi alia, quae commemorare longum est. Nam et venire ad Christum quid est aliud, nisi ad eum credendo converti? et tamen ait: « Nemo potest venire ad me, nisi datum fuerit a Patre meo (Joan. VI). XII. (Cap. 6.) Probatur gratia Dei non secundum merita nostra dari, quandoquidem non solum nullis bonis, verum etiam multis meritis malis praecedentibus videmus datam, et quotidie videmus dari. Sed plane cum data fuerit, incipiunt esse etiam merita 116.0123D| nostra bona, per illam tamen. Nam si se illa subtraxerit, cadit homo, non erectus, sed praecipitatus libero arbitrio. Quapropter nec quando coeperit homo habere merita bona sibi debet tribuere illa, sed Deo, qui dicitur: « Adjutor meus esto, ne derelinquas me (Psal. XXVI). » XIII. (Ibid.) Necessarium est homini ut gratia Dei non solum justificetur impius, id est, ex impio fiat justus, cum redduntur ei bona pro malis, sed etiam, cum fuerit jam justificatus ex fide, ambulet cum illo gratia, et incumbat super ipsam ne cadat. Propter hoc scriptum est in Cantico canticorum de ipsa Ecclesia: « Quae est ista quae ascendit dealbata, incumbens super fratruelem suum? » (Cant. VIII.) Dealbata 116.0124A| est enim quae per seipsam alba esse non posset. Et a quo dealbata est, nisi ab illo qui per prophetam dicit: « Si fuerint peccata vestra ut Phoenicium, sicut nivem dealbabo (Isa. I). » Quando ergo dealbata est, nihil boni merebatur. Jam vero alba facta, bene ambulat, sed si super eum, a quo dealbata est, perseveranter incumbat. Propter quod et ipse Jesus, super quem incumbit dealbata, dixit discipulis suis: « Sine me nihil potestis facere (Joan. XV). » XIV. (Ibid.) Dona sua coronat Deus, non merita tua, si tibi a teipso, non ab illo, sunt merita tua. Haec enim si talia sunt, mala sunt, quae non coronat Deus; si autem bona sunt, Dei dona sunt, quia sicut dicit apostolus Jacobus: « Omne datum optimum 116.0124B| et omne donum perfectum desursum est descendens a Patre luminum (Jac. I). » Unde dicit Joannes praecursor Domini nostri: « Non potest homo accipere quidquam, nisi fuerit ei datum de coelo (Joan. III). » Utique de coelo, unde etiam venit Spiritus, quando Jesus ascendit in altum, captivavit captivitatem, dedit dona hominibus. XV. (Cap. 8.) Vita bona nostra nihil est aliud quam Dei gratia. Sine dubio et vita aeterna, quae bonae vitae redditur, Dei gratia est. Et ipsa enim gratis datur, quia gratis data est illa cui datur. Sed illa cui datur, tantummodo gratia est. Haec autem quae illi datur, quoniam praemium ejus est, gratia est pro gratia, tanquam merces pro justitia. XVI. (Cap. 11.) Quando spiritu actiones carnis 116.0124C| mortificatis ut vivatis, illum glorificate, illum laudate, illi gratias agite, cujus spiritu agimini, ut ista valeatis, et vos filios Dei esse monstretis. (Cap. 12.) Quotquot enim spiritu Dei aguntur, hi filii sunt Dei; quotquot ergo adjuncto solo adjutorio legis, sine adjutorio gratiae, confidentes in virtute sua, suo spiritu aguntur, non sunt filii Dei. XVII. (Cap. 14.) Neque scientia divinae legis, neque natura, neque sola remissio peccatorum, est illa gratia quae per Jesum Christum Dominum nostrum datur; sed ipsa facit ut lex impleatur, et natura liberetur, ne peccatum dominetur. XVIII. (Ibid.) Quod lex jubet facere non valemus, nisi per fidem rogando impetremus ut facere valeamus. Nam si fides liberi est tantummodo arbitrii, nec 116.0124D| datur a Deo, propter quid pro eis qui nolunt credere, oramus ut credant? Quod prorsus faceremus inaniter nisi rectissime crederemus etiam perversas et fidei contrarias voluntates omnipotentem Deum ad credendum posse convertere. XIX. (Cap. 15.) Meminerimus Deum dicere: « Convertimini et vivetis, » cui dicitur: « Converte nos, Deus. » Meminerimus Deum dicere: « Projicite a vobis omnes impietates vestras; » cum ipse justificet impium. Meminerimus ipsum dicere: « Facite vobis cor novum et spiritum novum, » qui dicit: « Dabo vobis cor novum et spiritum novum dabo vobis (Psal. LXXXIV; Ezech. XVIII, XXXVI). » Quomodo ergo quod dicit: « Facite vobis, » hoc dicit: 116.0125A| Dabo vobis? » Quare jubet, si ipse daturus est? Quare dat, si homo facturus est? nisi quia dat quod jubet, cum adjuvat ut faciat cui jubet. XX. (Cap. 15.) Semper est in nobis voluntas libera, sed non semper est bona. Aut enim a justitia libera est quando servit peccato, et tunc est mala: aut a peccato libera est quando servit justitiae, et tunc est bona. Gratia vero Dei semper est bona, et per hanc fit ut sit homo voluntatis bonae, qui prius fuit voluntatis malae. Per hanc etiam fit, ut ipsa bona voluntas, quae jam esse coepit, augeatur, et tam magna fiat, ut possit implere divina mandata quae voluerit, cum valde perfecteque voluerit. Ad hoc enim valet quod scriptum est: « Si volueris, conservabis mandata (Eccli. XV), » ut homo qui voluerit et non potuerit, 116.0125B| nondum se plane velle cognoscat et oret ut habeat tantam voluntatem, quanta sufficit ad implenda mandata. Sic quippe adjuvatur ut faciat quod jubetur. XXI. (Cap. 16.) Non juberet Deus quod sciret non posse ab homine fieri, quis hoc nesciat? Sed ideo jubet aliqua quae non possumus, ut noverimus quid ab illo petere debeamus. Ipsa est enim fides, quae orando impetrat quod lex imperat. XXII. (Ibid.) Certum est nos mandata servare, si volumus. Sed quia praeparatur voluntas a Domino, ab illo petendum est ut tantum velimus, quantum sufficit ut volendo faciamus. Certum est nos velle cum volumus. Sed ille facit ut velimus bonum, de quo dictum est quod paulo ante posui, quod praeparatur 116.0125C| voluntas a Domino, de quo dictum est: « A Domino gressus hominis dirigentur, et viam ejus volet (Psal. XXXVI), » de quo dictum est: « Deus qui operatur in vobis et velle (Psal. II). » Certum est nos facere cum facimus. Sed ille facit ut faciamus, praebendo vires efficacissimas voluntati, qui dixit: « Faciam ut in justificationibus meis ambuletis, et judicia mea observetis et faciatis (Ezech. XXXVI). » Cum dicit: « Faciam ut faciatis, » quid aliud dicit nisi, Auferam a vobis cor lapideum unde non faciebatis, et dabo cor carneum unde faciatis? Et hoc quid est nisi, Auferam cor durum unde non faciebatis, et dabo cor obediens unde faciatis? Ille facit ut faciamus, cui dicit homo: « Pone, Domine, custodiam ori meo (Psal. CXL). » Hoc est enim dicere: 116.0125D| Fac ut ponam custodiam ori meo. Quod beneficium Dei jam fuerat consecutus qui dixit: « Posui ori meo custodiam (Psal. XXXVIII). » XXIII. (Cap. 17.) Omnipotens Deus cooperando perficit quod operando incipit, quoniam ipse ut velimus operatur incipiens, quo volentibus cooperatur perficiens. Propter quod ait Apostolus: « Certus sum quoniam qui operatur in vobis opus bonum, perficiet usque in diem Christi Jesu. » Ut ergo velimus, sine nobis operatur; cum autem volumus, et sic volumus ut faciamus, nobiscum cooperatur. Tamen sine illo, vel operante ut velimus, vel cooperante cum volumus, ad bona pietatis opera nihil valemus. 116.0126A| XXIV. (Cap. 18). Cur dictum est: « Diligamus invicem, quia dilectio ex Deo est » (I Joan. IV), nisi quia praecepto admonitum est liberum arbitrium ut quaereret Dei donum? Quod quidem sine suo fructu prorsus admoneretur, nisi prius acciperet aliquid dilectionis, ut addi sibi quaereret unde quod jubebatur impleret, cum dicitur: « Diligamus invicem, » lex est: cum dicitur, « quia dilectio ex Deo est, » gratia est. Sapientia quippe Dei legem et misericordiam in lingua portat. Unde scriptum est in psalmo: « Et enim benedictionem dabit qui legem dedit (Psal. LXXXIII). » XXV. (Cap. 21.) Quid est amentius, et ab ipsa sanctitate charitatis alienius quam confiteri ex Deo esse scientiam, quae sine charitate inflat, et ex nobis 116.0126B| esse charitatem, quae facit ut scientia inflare non possit? Item cum dicit Apostolus: « Super eminentem scientiae charitatem Christi (Ephes. III), » quid est insanius quam putare ex Deo esse scientiam, quae subdenda est charitati, et ex hominibus charitatem, quae supereminet scientiae? Fides autem vera et doctrina sana ambas esse dicit ex Deo, quia scriptum est: « A facie ejus scientia et intellectus procedit, » et scriptum est: « Charitas autem ex Deo est, » et legimus spiritum scientiae et pietatis, legimus spiritum virtutis et charitatis, et continentiae. Sed majus est donum charitatis, quam scientiae. Nam scientia, quando est in homine, charitas est necessaria, ne infletur. Charitas autem non aemulatur, non agit perperam, non inflatur. 116.0126C| XXVI. (Cap. 20.) Gratia Dei voluntas humana non tollitur, sed ex mala mutatur in bonam; et cum bona fuerit, adjuvatur. XXVII. (Cap. 21.) Fixum debet esse et immobile in corde vestro, quia non est iniquitas apud Deum. Ac per hoc, quod legitis in litteris veritatis, a Deo seduci homines, aut obtundi, vel obdurari corda eorum, nolite dubitare praecessisse mala merita eorum, ut juste ista paterentur, ne incurramus in illud proverbium Salomonis: « Insipientia viri violat vias ejus, Deum autem causatur in corde suo (Prov. XIX). » XXVIII. (Ibid.) Gratia non secundum merita hominum datur, alioquin gratia jam non est gratia: quia ideo gratia vocatur, quia gratis datur. 116.0126D| XXIX. (Cap. 22.) Lex autem subintravit, ut abundaret delictum; ubi autem abundavit delictum, superabundavit gratia. Sed utique gratia id agitur, ut jam fiant bona ab eis qui fecerant mala, non ut perseverent in malis, et reddi sibi existiment bona. Non itaque debent dicere: « Faciamus mala ut veniant bona; » sed: Fecimus mala et venerunt bona: jam faciamus bona, ut in futuro saeculo recipiamus pro bonis bona, qui in hoc saeculo recepimus pro malis bona. XXX. (Cap. 23.) Quando auditis dicentem Dominum: « Ego Dominus seduxi prophetam illum (Ezech. XIV); » et quod ait Apostolus: « Cujus vult miseretur, et quem vult obdurat (Rom. IX), » in 116.0127A| eo quem seduci permittit vel obdurari, mala ejus merita credite; in eo vero cujus miseretur, gratiam Dei non reddendis mala pro malis, sed bona pro malis, fideliter et indubitanter agnoscite. Nec ideo auferatis a Pharaone liberum arbitrium, quia multis locis dicit Deus: « Ego induravi Pharaonem, » vel « Induravi, » aut « Indurabo cor Pharaonis. » Non enim propterea ipse Pharao non induravit cor suum. Nam et hoc de illo legitur, quando ablata est de Aegypto cynomyia, dicente Scriptura: « Et ingravavit Pharao cor suum in isto tempore, et noluit dimittere populum (Exod. VIII). » Ac per hoc et Deus induravit per justum judicium, et ipse Pharao per liberum arbitrium. XXXI. (Cap. 23). Certi estote quia non erit inanis 116.0127B| labor vester, si in bono proposito proficientes perseveretis usque in finem. Deus enim, qui modo illis quos liberat non reddit secundum opera eorum, tunc reddet unicuique secundum opera ejus. Reddet omnino Deus et mala pro malis, quoniam justus est, et bona pro malis, quoniam bonus est, et bona pro bonis, quoniam bonus et justus est. Tantummodo mala pro bonis non reddet, quoniam injustus non est. Reddet ergo mala pro malis, poenam pro injustitia, et reddit bona pro malis, gratiam pro injustitia, et reddet bona pro bonis, gratiam pro gratia. CAPUT IV. Ex libro de Correptione et Gratia, ad praefatum Valentinum. (Cap. 1.) Dominus non solum ostendit nobis a quo malo declinemus, et quod bonum faciamus, quod solum potest legis littera, verum etiam adjuvat nos, ut declinemus a malo, et faciamus bonum, quod nullus potest sine spiritu gratiae. Quae si desit, ad hoc lex adest, ut reos faciat et occidat. Propter quod dicit Apostolus: « Littera occidit, spiritus autem vivificat. » Qui ergo legitime lege utitur, dicit in ea bonum et malum; et non confidens in virtute sua, confugit ad Dei gratiam, qua praestante declinet a malo, et faciat bonum. Quis autem confugit ad gratiam, nisi cum a Domino gressus hominis diriguntur, et viani ejus volet? ac per hoc et desiderare auxilium gratiae, initium gratiae est, de quo ait ille: 116.0127D| « Et dixi, nunc coepi, haec est mutatio dexterae Excelsi (Psal. LXXVI). » (Ibid.) Liberum arbitrium et ad malum et ad bonum faciendum confitendum est nos habere. Sed in malo faciendo liber est quisque justitiae, servusque peccati; in bono autem liber esse nullus potest, nisi fuerit liberatus ab eo qui dixit: « Si vos filius liberaverit, tunc vere liberi eritis (Joan. VII). » Nec ita ut cum quisque fuerit a peccati dominatione liberatus, jam non indigeat sui liberatoris auxilio; sed ita potius, ut ab illo audiens: « Sine me nihil potestis facere (Joan. XV), » dicat ei et ipse: « Adjutor meus esto, ne derelinquas me (Psal. XXVI), » et caetera. 116.0128A| (Cap. 2.) Non se fallant qui dicunt: Ut quid nobis praedicatur atque praecipitur ut declinemus a malo et faciamus bonum, si hoc nos non agimus, sed id velle et operari Deus operatur in nobis? Sed potius intelligant, si filii Dei sunt, spiritu Dei se agi, ut quod agendum est agant; et cum egerint, illi a quo aguntur gratias agant. Aguntur enim ut agant, non ut ipsi nihil agant, et ad hoc eis ostenditur quid agere debeant, ut quando id agunt sicut agendum est, id est, cum dilectione et delectatione justitiae, suavitatem quam dedit Dominus, ut terra ejus daret fructum suum, accepisse se gaudeant; quando autem non agunt, sive omnino non faciendo, sive non ex charitate faciendo, orent ut quod nondum habent accipiant. Quid enim habebunt quod non accepturi 116.0128B| sunt, aut quid habent, quod non acceperunt? IV. (Cap. 3.) Doctores Ecclesiarum apostoli omnia faciebant et praecipiebant quae fierent, et corripiebant si non fierent, et orabant ut fierent. Praecepit Apostolus dicens: « Omnia vestra in charitate fiant (I Cor. XVI). » Corripit dicens: « Jam quidem omnino delictum est in vobis, quia judicia habetis vobiscum. Quare enim non magis iniquitatem patimini? quare non potius fraudamini? Sed vos iniquitatem facitis, et fraudatis, et hoc fratres. An nescitis quia injusti regnum Dei non possidebunt? » (I Cor. VI.) Audiamus et orantem: « Vos autem, inquit, Dominus multiplicet, ut abundare faciat in charitate in invicem et in omnes (I Thess. 3). » Praecipit ut habeatur charitas, corripit 116.0128C| quia non habetur charitas, orat ut abundet charitas. O homo, in praeceptione cognosce quid debeas habere; in correptione cognosce tuo te vitio non habere; in oratione cognosce unde accipias quod vis habere. V. (Cap. 5.) Quod vult pro se fieri qui corripi non vult, et dicit: Ora potius pro me, ideo corripiendus est, ut faciat etiam ipse pro se. Dolor quippe ille, quo sibi displicet quando sentit correptionis aculeum, excitat eum in majoris orationis affectum, ut, Deo miserante, incremento charitatis adjutus, desinat agere pudenda et dolenda, et agat laudanda atque gratanda. VI. (Ibid.) Correptionis utilitas, quae nunc major, nunc minor, pro peccatorum diversitate salubriter 116.0128D| adhibetur, tunc est salubris, quando supernus medicus respicit. Non enim aliquid proficit, nisi cum fecit ut peccati sui quemque poeniteat. Et quis hoc dat, nisi qui respexit apostolum Petrum negantem et fecit flentem? VII. (Ibid.) Potest Deus quem vult, etiam nullo homine corripiente, corrigere, et ad dolorem salubrem poenitentiae occultissima et potentissima medicinae suae potestate perducere. Et sicut non est ab oratione cessandum pro eis quos corrigi volumus, etiamsi nullo hominum orante pro Petro, Dominus respexit eum et fecit eum suum flere peccatum, ita non est negligenda correptio, quamvis Deus quos voluerit, etiam non correptos, faciat esse correctos. 116.0129A| Tunc autem correptione proficit homo, cum miseretur atque adjuvat qui facit quos voluerit etiam sine correptione proficere. VIII. (Cap. 6.) Corripiatur ergo origo damnabilis, ut ex dolore correptionis voluntas regenerationis oriatur, si tamen qui corripitur filius est promissionis, ut strepitu correptionis forinsecus insonante ac flagellante, Deus in illo intrinsecus occulta inspiratione operetur et velle. Si autem jam regeneratus et justificatus in malam vitam sua voluntate relabitur, certe iste non potest dicere: Non accepi, qui acceptam Dei gratiam suo in malum libero amisit arbitrio. Qui si correptione compunctus salubriter ingemit, et ad similia bona opera vel etiam ad meliora convertitur, nempe hic apertissime utilitas 116.0129B| correptionis apparet. Sed per hominem correptio, sive ex charitate sit, sive non sit, tamen ut correpto prosit, non nisi per Deum fit. IX. (Ibid.) Si dixerimus perseverantiam tam laudabilem tamque felicem sic esse hominis, ut ei non sit ex Deo, illud primitus evacuamus quod ait Dominus Petro: « Rogavi pro te, ne deficiat fides tua (Luc. XXII). » Quid enim ei rogavit, nisi perseverantiam usque in finem? Quae profecto si ab homine homini esset, a Deo poscenda non esset. Deinde cum dicat Apostolus: « Oramus autem ad Deum, ne quid faciatis mali (II Cor. XIII), » procul dubio perseverantiam eis orat ad Deum. Neque enim nihil mali facit qui bonum deserit, et a quo declinare non debet, inclinatur in malum non perseverans 116.0129C| in bono. X. (Cap. 7.) Electi sunt qui secundum propositum vocati sunt. Propositum autem, non suum, sed Dei, de quo alibi dicit: « Ut secundum electionem propositum Dei maneret, non ex operibus, sed ex vocante dictum est ei, quia major serviet minori (Rom. IX); » et alibi: « Non secundum opera nostra, sed secundum propositum suum et gratiam (II Tim. I). » XI. (Ibid.) Multi vocati, pauci electi. Quicunque enim electi, sine dubio etiam vocati, non autem quicunque vocati, consequenter electi. Illi ergo electi, ut saepe dictum est, qui secundum propositum vocati, qui etiam sunt praedestinati atque praesciti. XII. (Cap. 12.) Si nos de Scripturis sanctis nosse 116.0129D| potuimus sanctos angelos jam nullos esse casuros, quanto magis hoc ipsi revelata sibi sublimius veritate noverunt? Nobis quippe beata sine fine vita promissa est, et aequalitas angelorum. Ex qua promissione certi sumus, cum ad illam vitam post judicium venerimus, non inde nos esse lapsuros. Quod si de seipsis angeli nesciunt, non aequales, sed beatiores erimus. Veritas autem nobis eorum promisit aequalitatem. Certum est igitur hoc eos nosse per speciem, quod nos per fidem, nullam scilicet ruinam cujusquam sancti angeli jam futuram. XIII. XIV. (Ibid.) Deus naturam nostram, id est, animam rationalem, carnemque hominis Christus suscepit, susceptione singulariter mirabili, vel mirabiliter singulari, ut nullis justitiae suae praecedentibus meritis, Filius Dei sic esset ab initio quo esse homo coepisset, ut ipse et Verbum, quod sine initio est, una persona esset. Neque enim quisquam tanta rei 116.0130B| hujus et fidei caecus est ignorantia, ut audeat dicere, quamvis de Spiritu sancto et virgine Maria Filium hominis natum, per liberum tamen arbitrium bene vivendo et sine peccato bona opera faciendo meruisse ut esset Dei Filius, resistente Evangelio atque dicente: « Verbum caro factum est (Joan. I). » Nam ubi hoc factum est, nisi in utero virginali, unde fuit initium hominis Christi? Itemque Virgini requirenti quomodo fieret quod ei per angelum annuntiabatur, angelus respondit: « Spiritus sanctus superveniet in te, et virtus Altissimi obumbrabit tibi. Propterea quod nascetur ex te sanctum, vocabitur Filius Dei (Luc. I). » Propterea, inquit, non propter opera quae nondum nati utique nulla sunt, sed propterea quia Spiritus sanctus superveniet 116.0130C| in te, et virtus Altissimi obumbrabit tibi, quod nascetur ex te sanctum, vocabitur Filius Dei. Ista nativitas profecto gratuita conjunxit in unitatem personae hominem Deo, carnem Verbo. Istam nativitatem bona opera secuta sunt, non bona opera meruerunt. Neque enim metuendum erat, ne isto ineffabili modo in unitatem personae a Verbo Deo natura humana suscepta, per liberum voluntatis peccaret arbitrium, cum ipsa susceptio talis esset, ut natura hominis a Deo ita suscepti, nullum in se motum malae voluntatis admitteret. Per hunc mediatorem Deus ostendit eos quos ejus sanguine redimit facere se ex malis deinceps in aeternum bonos. Quem sic suscepit, ut nunquam esset malus, nec ex malo factus semper esset bonus. 116.0130D| XV. (Ibid.) Nec ipsum Deus esse voluit sine sua gratia, quem reliquit in ejus libero arbitrio, quoniam liberum arbitrium ad malum sufficit, ad bonum autem parum est, nisi adjuvetur ab omnipotenti bono. Quod adjutorium si homo ille per liberum non deseruisset arbitrium, semper esset bonus. Haec est prima gratia quae data est primo Adam; sed hac potentior est in secundo Adam. Prima est enim, qua fit ut habeat homo justitiam, si velit. Secunda ergo plus potest, qua etiam fit ut velit, et tantum velit, tantoque ardore diligat, ut carnis voluntatem contraria concupiscentem voluntate spiritus vincat. Nec illa quidem parva erat, quae demonstrata est etiam potentia liberi arbitrii, quoniam sic adjuvabatur, 116.0131A| ut sine hoc adjutorio in bono non maneret, sed hoc adjutorium si vellet, desereret. Haec autem tanto major est, ut parum sit homini per illam reparare perditam libertatem, parum sit denique non posse sine illa vel apprehendere bonum, vel permanere in bono, si velit, nisi etiam efficiatur ut velit. Tunc ergo dederat Deus homini bonam voluntatem, in illa quippe eum fecerat qui fecerat rectum; dederat adjutorium, sine quo in ea non posset permanere si vellet, ut autem vellet in ejus libero reliquit arbitrio. Sed quia noluit parmanere, profecto ejus est culpa cujus meritum fuisset si permanere voluisset; sicut fecerunt angeli sancti, qui, cadentibus aliis per liberum arbitrium, per idem liberum arbitrium steterunt ipsi, et hujus mansionis 116.0131B| debitam mercedem recipere meruerunt, tantam scilicet beatitudinis plenitudinem, qua eis certissimum sit semper se in illa esse mansuros. Si autem hoc adjutorium vel angelo, vel homini, cum primum facti sunt, defuisset, quoniam non talis natura facta erat, ut sine divino adjutorio posset manere si vellet, non utique sua culpa cecidissent. Adjutorium quippe defuisset, sine quo manere non possent. Nunc autem quibus deest tale adjutorium, jam poena peccati est; quibus autem datur, secundum gratiam datur, non secundum debitum, et tanto amplius datur per Jesum Christum Dominum nostrum, quibus id dare Deo placuit, ut non solum adsit, sine quo permanere non possumus, etiamsi velimus, verum etiam tantum ac tale sit ut velimus. Fit 116.0131C| quippe in nobis per hanc Dei gratiam in bono recipiendo et perseveranter tenendo, non solum posse quod volumus, verum etiam velle quod possumus. XVI. (Cap. 12.) Prima libertas voluntatis erat posse non peccare: novissima erit multo major, non posse peccare. Prima immortalitas erat posse non mori: novissima erit multo major, non posse mori. Prima erat perseverantiae potestas, bonum posse non deserere: novissima erit perseverantiae felicitas, bonum non posse deserere. Nunquid quia erunt bona novissima potiora atque meliora, ideo fuerunt illa prima vel nulla vel parva? XVII. (Cap. 14.) Cum homines per correptionem in viam justitiae seu veniunt, seu revertuntur, quis operatur in cordibus eorum salutem, nisi ille qui 116.0131D| quolibet plantante et rigante, et quolibet in agris vel arbusculis operante, dat incrementum Deus? XVIII. (Cap. 16.) Nec gratia prohibet correptionem, nec correptio negat gratiam. Et ideo sic est praecipienda justitia, ut a Deo gratia, qua id quod praecipitur fiat, fideli oratione poscatur; et hoc utrumque ita faciendum est, ut neque justa correptio negligatur. Omnia vero haec cum charitate fiant, quoniam charitas nec facit peccatum, et cooperit multitudinem peccatorum. XIX. Nemo habet de suo nisi mendacium et peccatum. Si quid autem habet homo veritatis atque justitiae, ab illo fonte est quem debemus sitire in 116.0132A| hac eremo, ut ex eo quasi guttis quibusdam irrorati non deficiamus in via. CAPUT V. Ex sermone 51 expositionis Evangelii secundum Joannem. Malam Judaeorum voluntatem praevidit Deus, et per prophetam praenuntiavit ille cui abscondi futura non possunt. Sed aliam causam, inquis, dicit propheta, non voluntatis illorum. Quam causam dicit propheta? « Quia dedit illi Deus spiritum compunctionis, oculos ut non videant, et aures ut non audiant, et excaecavit oculos eorum, et obduravit 116.0132C| cor eorum (Rom. XI). » Etiam hoc eorum voluntatem meruisse respondeo. Sic enim excaecat, sic obdurat Deus, deserendo, et non adjuvando, quod occulto judicio facere potest, iniquo non potest. Hoc omnino pietas religiosorum inconcussum debet inviolatumque servare. Sicut Apostolus, cum eamdem ipsam tractaret difficillimam quaestionem: « Quid ergo dicemus, inquit, nunquid iniquitas apud Deum? Absit (Rom. IX). » Sic ergo absit ut sit iniquitas apud Deum. Sive quando adjuvat, misericorditer facit; sive quando non adjuvat, juste facit, quia omnia non temeritate, sed judicio facit. Si judicia sanctorum justa sunt, quanto magis justificantis et sanctificantis Dei? Justa ergo sunt, sed occulta. Ideo cum quaestiones hujusmodi 116.0132D| in medium venerint, quare alius sic, alius autem sic, quare ille, Deo deserente, excaecetur, ille, Deo adjuvante, illuminetur, non nobis judicium de judicio tanti judicis usurpemus, sed contremiscentes exclamemus cum Apostolo: « O altitudo divitiarum sapientiae et scientiae Dei! quam inscrutabilia sunt judicia ejus, et investigabiles viae ejus (Rom. XI)! » Unde dictum et in psalmo: « Judicia tua sicut abyssus multa (Psal. XXXV). » Audiamus admonentem Scripturam atque dicentem: « Altiora te ne quaesieris, et fortiora te ne scrutatus fueris (Eccli. III). » Non quia ista negata sunt nobis, cum Deus magister dicat: « Nihil est occultum quod non reveletur (Luc VIII). » Sed si « in quod 116.0133A| pervenimus in eo ambulemus (Phil. III), » sicut dicit Apostolus, non solum quod nescimus et scire debemus, sed etiam « si quid aliter sapimus, id quoque nobis Deus revelavit. » Pervenimus autem in viam fidei, hanc perseverantissime teneamus. Ipsa perducit ad cubiculum Regis, « in quo omnes sunt thesauri sapientiae et scientiae absconditi. » Ambulandum est, proficiendum est, crescendum est, ut sint corda nostra capacia earum rerum quas capere modo non possumus. Quod si nos ultimus dies proficientes invenerit, ibi discimus quod hic non potuimus. Ne audeat quisquam liberum arbitrium sic defendere, ut nobis orationem qua dicimus, « Ne nos inferas in tentationem, » conetur auferre. Rursus ne quisquam neget voluntatis arbitrium et 116.0133B| audeat excusare peccatum. Sed audiamus Dominum, et praecipientem, et opitulantem, et jubentem quid facere debeamus, et adjuvantem ut implere possimus. Quosdam nimia suae voluntatis fiducia extulit in superbiam, et quosdam nimia suae voluntatis diffidentia dejecit in negligentiam. Illi dicunt: Ut quid rogamus Deum ne vincamur tentatione, quod in nostra est potestate? Isti dicunt: Ut quid conamur bene vivere, quod in Dei est potestate? O Domine, o pater qui es in coelis, ne nos inferas in quamlibet istarum tentationum, sed libera nos a malo. Audiamus Dominum dicentem: « Rogavi pro te, Petre, ne deficiat fides tua (Luc. XXII), » ne sic existimemus 116.0133C| fidem nostram esse in libero arbitrio, ut divino non egeat adjutorio. Audiamus et evangelistam dicentem: « Dedit eis potestatem filios Dei fieri (Joan. III), » ne omnino existimemus in nostra potestate non esse quod credimus. Verumtamen in utroque illius beneficia cognoscamus. Nam et agendae sunt gratiae, quia data est potestas, et orandum, ne succumbat infirmitas. Ipsa est fides, quae per dilectionem operatur, sicut ejus mensuram Dominus cuique partitus est, ut qui gloriatur, non in seipso, sed in Domino glorietur. Quotquot tam superbe sapiunt, ut suae voluntatis viribus tantum existiment esse tribuendum, ut negent sibi necessarium divinum adjutorium ad bene vivendum, non possunt credere in Christum. Non 116.0133D| enim aliquid prosunt syllabae nominis Christi, et sacramenta Christi, ubi resistitur fidei Christi. Fides autem Christi est credere in eum qui justificat impium; credere in mediatorem, sine quo interposite non reconciliamur Deo; credere in Salvatorem, qui venit quod perierat quaerere atque salvare; credere in eum qui dixit: « Sine me nihil potestis facere (I Joan. XV). » Qui ergo ignorans Dei justitiam, qua justificatur impius, suam vult constituere, qua convincatur superbus, in hanc non potest credere, non quia mutari homines in melius non possunt, sed quandiu talia sapiunt, non possunt credere. Hinc excaecantur et indurantur, quia negando divinum adjutorium non adjuvantur. CAPUT VI. Ex libro de Praedestinatione sanctorum, itemque de dono perseverantiae, ad Prosperum et Hilarium. (Cap. 11.) Cum Apostolus dicat: « Ideo ex fide, ut secundum gratiam firma sit promissio (Rom. IV), » mirum est homines infirmitati suae se malle committere, quam firmitati promissionis Dei. Sed incerta est mihi, inquis, de meipso voluntas Dei. Quid ergo? Tuane tibi voluntas de teipso certa 116.0134C| est, nec times? « Qui videtur stare, videat ne cadat (I Cor. X). » Cum igitur utraque incerta sit, cur non homo firmiori fidem suam, spem, charitatemque committit? III. (Cap. 15.) Est etiam praeclarissimum lumen praedestinationis et gratiae ipse salvator, ipse mediator Dei et hominum homo Christus Jesus. Ille enim homo, ut a Verbo Patri coaeterno in unitatem personae assumptus Filius Dei unigenitus esset; unde hoc meruit? quod ejus bonum qualecunque praecessit, ut ad hanc ineffabilem excellentiam perveniret? Faciente ac suscipiente Verbo, ipse homo, ex quo esse coepit, Filius Dei unicus esse coepit. Filium Dei unicum femina illa gratia concepit. De Spiritu sancto et virgine Maria Dei Filius unicus natus est; 116.0134D| non carnis cupidine, sed solo Dei munere. Libera in illo voluntas erat, ac tanto magis erat, quanto magis servire peccato non poterat. Apparet itaque nobis in nostro capite ipse fons gratiae, unde secundum uniuscujusque mensuram se per cuncta ejus membra diffundit. Ea gratia fit ab initio fidei suae homo quicunque Christianus, qua gratia homo ille ab initio suo factus est Christus, de ipso Spiritu et hic renatus, de quo est ille natus, eodem Spiritu fit in nobis remissio peccatorum, quo Spiritu factum est ut nullum haberet ille peccatum. Haec se Deus esse facturum profecto praescivit. Ipsa est igitur praedestinatio sanctorum, quae in Sancto sanctorum maxime claruit. De dono perseverantiae. 116.0135A| (Cap. 1.) Donum Dei esse perseverantiam, qua usque in finem perseveratur in Christo, finem autem quo vita ista finitur, in qua tantummodo periculum est ne cadatur. Itaque utrum quisque hoc munus acceperit, quandiu hanc vitam ducit, incertum est. Si enim priusquam moriatur cadat, non perseverasse utique dicitur, et verissime dicitur. Quomodo ergo perseverantiam qui non perseveravit accepisse vel habuisse dicendus est? (Ibid.) Si habeat aliquis continentiam, et ab ea decidat atque incontinens fiat, si justitiam similiter, si patientiam, si ipsam fidem, recte dicitur habuisse et non habere. Continens enim fuit, vel justus fuit, vel patiens, vel fidelis fuit quandiu fuit; 116.0135B| cum vero esse destitit, non est quod fuit. Qui vero non perseveraverit, quomodo perseverans fuit, cum perseverando quisque ostendat perseverantem? quod iste non fecit. (Ibid.) Perseverantiam, qua in Christo perseveratur usque in finem, nullo modo habuisse dicendum est, qui non perseveravit usque in finem, potiusque hanc habuit unius anni fidelis, et quantum infra cogitari potest, si donec moreretur fideliter vixit, quam multorum annorum, si exiguum temporis ante mortem a fidei stabilitate defecit. (Cap. 2.) Oratio quae Dominica nuncupatur, quia eam Dominus docuit, quando oratur a sanctis, nihil pene aliud quam perseverantia posci intelligitur. Dicimus enim: « Sanctificetur nomen tuum, » 116.0135C| non quod optemus Deo ut sanctificetur orationibus nostris, sed quod petamus ab eo ut nomen ejus sanctificetur in nobis. Caeterum a quo Deus sanctificatur, qui ipse sanctificat? Sed quia ipse dixit: « Sancti estote, quoniam et ego sanctus sum, » id petimus et rogamus, ut qui in baptismo sanctificati sumus, in eo quod esse coepimus perseveremus. Haec itaque sanctificatio ut in nobis maneat oramus. Et quia Dominus et judex noster sanato a se et vivificato comminatur, non delinquere, ne quid ei deterius fiat, hanc continuis orationibus precem facimus, hoc diebus ac noctibus postulamus, ut sanctificatio et vivificatio, quae de Dei gratia sumitur, ipsius protectione servetur. Quid cum dicimus, « Adveniat regnum tuum, » num aliud 116.0135D| poscimus nisi ut veniat et nobis, quod esse venturum non dubitamus omnibus sanctis? Ergo et hi, qui jam sancti sunt, quid orant, nisi ut in ea sanctitate quae illis data est perseverent? Neque enim aliter veniet regnum Dei, quod non aliis, sed his qui perseverant usque in finem certum est esse venturum. (Cap. 3.) « Fiat voluntas tua in coelo et in terra, » vel quod in plerisque codicibus legitur, magisque ab orantibus frequentatur, « sicut in coelo et in terra. » Quod plerique intelligunt, sicut sancti angeli, et nos faciamus voluntatem tuam, ut terra scilicet imitetur coelum, id est, ut homo angelum, vel infidelis fidelem. Quantalibet enim homine sanctitate praepolleant, nondum sunt 116.0136A| aequales angelis Dei, nondum ergo sicut in coelo in eis fit voluntas Dei. « Panem nostrum quotidianum da nobis hodie. » (Cap. 4.) Hunc panem autem dari nobis quotidie postulamus, ne qui in Christo sumus, et Eucharistiam quotidie ad cibum saluti accipimus, intercedente aliquo graviore delicto, dum abstenti et non communicantes a coelesti pane prohibemur, a Christi corpore separemur. « Dimitte nobis debita nostra, sicut et nos dimittibus debitoribus nostris. » (Cap. 5.) Quam necessarie autem, quam providenter et salubriter admonemur quod peccatores sumus, qui pro peccatis rogare compellimur? ut dum indulgentia de Deo petitur, conscientiae suae animus recordetur. Ne quis sibi quasi innocens placeat, et se extollendo plus pereat, instruitur et docetur peccare 116.0136B| se quotidie, dum quotidie pro peccatis jubetur orare. Sic denique et Joannes in Epistola sua ponens dixit: « Si dixerimus quia peccatum non habemus, nos ipsos seducimus, et veritas in nobis non est (I Joan. I). » Jam vero cum dicunt sancti: « Ne nos inferas in tentationem, sed libera nos a malo, » quid aliud quam ut in sanctitate perseverent precantur? Nam profecto concesso sibi isto Dei dono, quod esse Dei donum cum ab illo poscitur satis aperteque monstratur; isto ergo concesso sibi Dei dono ne inferantur in tentationem, nemo sanctorum non tenet usque in finem perseverantiam sanctitatis. Neque enim quisquam in proposito Christiano perseverare desistit, nisi in tentationem primitus inferatur. Si ergo concedatur ei quod orat, ut non inferatur, 116.0136C| utique in sanctificatione quam, Deo donante, percepit, Deo donante, persistit. (Cap. 6.) Non dicant homines perseverantiam cuiquam datam usque in finem, nisi cum ipse venerit finis, et perseverasse cui data est, repertus fuerit usque in finem. Dicimus quippe castum quem novimus castum, sive sit, sive non sit in eadem castitate mansurus, et si quid aliud divini muneris habeat, quod teneri et amitti potest, dicimus eum habere quandiucunque habet; et si amiserit, dicimus habuisse. Perseverantiam vero usque in finem, quoniam non habet quisquam nisi qui perseveret usque in finem, multi eam possunt habere, nullus amittere. Neque enim metuendum est, ne forte cum perseveraverit homo usque in finem, aliqua in eo mala voluntas 116.0136D| oriatur, ne perseveret usque in finem. Hoc ergo Dei donum suppliciter emereri potest, sed cum datum fuerit, amitti contumaciter non potest. Cum enim perseveret quisque usque in finem, neque hoc donum potest amittere, nec alia quae poterat ante finem. Imperavit Deus, ut ei sancti ejus dicant orantes: « Ne nos inferas in tentationem. » (Ibid.) Quisquis igitur exauditur hoc poscens, non infertur in contumaciae tentationem, qua possit vel dignus sit perseverantiam sanctitatis amittere. At enim voluntate sua quisque deserit Deum, ut merito deseratur a Deo, quis hoc negaverit? Sed ideo petimus ne inferamur in tentationem, ut hoc non fiat. Et si exaudimur, utique non fit, quia Deus non permittit 116.0137A| ut fiat. Potens enim est, et a malo in bonum flectere voluntates, et in lapsum pronas convertere ac dirigere in sibi placitum gressum, cui non frustra dicitur: « Deus, tu convertens vivificabis nos (Psal. LXXXIV); non fustra dicitur: « Ne des ad movendum pedem meum (Psal. CXX); » non fustra dicitur: « Ne tradas me, Domine, a desiderio meo peccatori (Psal. CXXXIX); » postremo non frustra dicitur: « Ne nos inferas in tentationem. » Nam quisquis in tentationem non infertur, profecto nec in tentationem suae malae voluntatis infertur; et qui in tentationem suae malae voluntatis non infertur, in nullam prorsus infertur. (Cap. 6.) Tutiores vivimus, si totum Deo damus, non autem nos illi ex parte, et nobis ex parte committimus. 116.0137B| Quando enim rogamus ne in tentationem veniamus, admonemur infirmitatis et imbecillitatis nostrae, dum sic rogamus, ne quis se insolenter extollat, ne quis sibi superbe aut arroganter aliquid assumat, ne quis aut confessionis aut passionis gloriam suam dicat, cum Dominus ipse humilitatem docens dixerit: « Vigilate et orate, ne veniatis in tentationem. Spiritus quidem promptus est, caro autem infirma (Matth. XXVI), » ut dum praecedit humilis et submissa confessio, et datur totum Deo quidquid suppliciter cum timore Dei petitur, ipsius pietate praestetur. (Cap. 7.) Post casum hominis, non nisi ad gratiam suam Deus voluit pertinere, ut homo accedat ad eum; neque nisi ad gratiam suam voluit pertinere, 116.0137C| ut homo non recedat ab eo. Hanc gratiam posuit in illo in quo sortem consecuti sumus, praedestinati secundum propositum ejus qui universa operatur; ac per hoc sicut operatur ut accedamus, sic operatur ne discedamus. (Ibid.) Prorsus in hac re non operosas disputationes expetat Ecclesia, sed attendat quotidianas orationes suas. Orat ut increduli credant, Deus ergo convertit ad fidem. Orat ut credentes perseverent, Deus ergo donat perseverantiam usque in finem. Haec Deus se facturum esse praescivit. Ipsa est praedestinatio sanctorum, quos elegit in Christo ante constitutionem mundi. (Cap. 16.) Cum constet alia Deum dare etiam non orantibus, sicut initium fidei, alia non nisi 116.0137D| orantibus praeparasse, sicut usque in finem perseverantiam, profecto qui ex seipso hanc habere se putat, non orat ut habeat. Cavendum est igitur, ne dum timemus ne tepescat hortatio, exstinguatur oratio, accendatur elatio. (Cap. 17.) Sua dona quibuscunque Deus donat, proculdubio se donaturum esse praescivit, et in sua praescientia praeparavit. Quos ergo praedestinavit, ipsos et vocavit, vocatione illa, quam saepe commemorare non piget, de qua dictum est: « Sine poenitentia sunt dona et vocatio Dei (Rom. XI). » Namque in sua, quae falli mutarique non potest, praescientia, opera sua futura disponere, id omnino, nec aliud quidquam est praedestinare. 116.0138A| (Cap. 21.) Interest quantum et in quibus rebus erretur, et quam facile quisquam corrigat, vel quanta pertinacia suum defendere conetur errorem. Bonae quippe spei est homo, si eum sic proficientem dies ultimus vitae hujus invenerit, ut adjiciantur ei quae proficienti defuerunt, et perficiendus quam puniendus potius judicetur. (Ibid.) Quisquis dicere gratiam Dei secundum merita nostra dari, sicut catholicus fidelis exhorret, nec ipsam fidem subtrahat Dei gratiae, quia misericordiam consecutus est ut fidelis esset. Ac per hoc gratiae Dei tribuat perseverantiam quoque usque in finem, quia misericordiam consequitur, quam poscit quotidie, ne inferatur in tentationem. Inter initium autem fidei, et perfectionem perseverantiae, 116.0138B| media sunt illa quibus recte vivimus. Haec itaque omnia, initium scilicet fidei, et caetera usque in finem, dona sua Deus largiturum se vocatis suis esse praescivit. (Cap. 22.) An vero timendum est ne tunc de se homo desperet, quando spes ejus ponenda demonstratur in Deo, non autem desperaret, si eam in seipso superbissimus et infelicissimus poneret? (Cap. 23.) Atque utinam tardi corde et infirmi, qui non possunt vel nondum possunt Scripturas nec earum expositiones intelligere, sic audirent vel non audirent in hac quaestione disputationes nostras, ut magis intuerentur orationes suas, quas semper habuit et habebit Ecclesia ab exordiis suis donec finiatur hoc saeculum. Quando enim non oratum est in Ecclesia 116.0138C| pro infidelibus atque inimicis ejus, ut crederent? Quando fidelis quisquam amicum, proximum, conjugem habuit infidelem, et non ei petivit a Domino mentem obedientem in Christianam fidem? Quis autem sibi unquam non oravit, ut in Domino permaneret? aut quis sacerdotem super fideles Dominum invocantem, si quando dixit: « Da illis, Domine, in te perseverare usque in finem, » non solum voce ausus est, sed saltem cogitatione reprehendere, ac non potius super ejus talem benedictionem, et corde credente, et ore confitente respondit, « Amen? » cum aliud in ipsa oratione Dominica non orent fideles, dicentes maxime illud: « Ne nos inferas in tentationem, » nisi ut in sancta obedientia perseverent? Sicut ergo in his orationibus, ita et in 116.0138D| hac fide nata est et crevit et crescit Ecclesia, qua fide creditur, gratiam Dei non secundum merita accipientium dari. Quandoquidem non oraret Ecclesia ut daretur infidelibus fides, nisi Deum crederet et aversas et adversas hominum ad se convertere voluntates, nec oraret Ecclesia ut perseveraret in fide Christi non decepta vel victa tentationibus mundi, nisi crederet Dominum sic in potestate habere cor nostrum, ut bonum quod non tenemus nisi propria voluntate, non tamen teneamus nisi ipse in nobis operetur et velle. Nam si haec ab ipso quidem poscit Ecclesia, sed a seipsa sibi dari putat, non veras, sed perfunctorias orationes habet, quod absit a nobis. Quis enim veraciter gemat desiderans accipere 116.0139A| quod orat a Domino, si hoc a seipso se sumere existimet, non ab illo? XVIII. (Cap. 23.) « Quid oremus sicut oportet nescimus, sed ipse Spiritus, ait Apostolus, interpellat pro nobis gemitibus inenarrabilibus (Rom. VIII). » Quid est « ipse Spiritus interpellat, » nisi interpellare facit gemitibus inenarrabilibus, sed veracibus, quoniam veritas est Spiritus? Ipse est enim de quo alio loco dicit: « Misit Deus Spiritum Filii sui in corda nostra clamantem Abba pater (Galat. IV). » Et hic quid est « clamantem, » nisi clamare facientem? ubi intelligimus et hoc ipsum esse donum Dei, ut veraci corde et spiritaliter clamemus ad Deum. Falluntur itaque qui putant esse a nobis, non dari nobis, ut petamus, quaeramus atque pulsemus. Accepimus 116.0139B| enim spiritum adoptionis filiorum, in quo clamamus Abba pater. (Ibid.) Quae poscit a Domino, et semper ex quo esse coepit poposcit Ecclesia, ita Deus vocatis suis daturum se esse praescivit, ut in ipsa praedestinatione jam dederit. Quod Apostolus sine ambiguitate declarat. Scribens quippe ad Timotheum: « Collabora, inquit, Evangelio secundum veritatem Dei, salvos nos facientis et vocantis vocatione sua sancta, non secundum opera nostra, sed secundum propositum suum et gratiam quae data est nobis in Christo Jesu ante tempora aeterna, manifestata autem nunc per adventum Salvatoris nostri in Christo Jesu (II Tim. II). » Ille itaque dicat Ecclesiam aliquando in fide sua non habuisse veritatem 116.0139C| praedestinationis hujus et gratiae qui dicere audet aliquando eam non orasse vel non veraciter orasse, sive ut crederent infideles, sive ut perseverarent fideles. Quae bona si semper oravit, semper ea Dei dona esse utique credidit, nec ab illo esse praecognita unquam ei negare fas fuit, ac per hoc praedestinationis hujus fidem nunquam Ecclesia Christi non habuit. (Cap. 24.) Et hoc Dei praeceptum est, et hoc praeceptum obedienter audire, id est, « ut qui gloriatur in Domino glorietur (I Cor. I), » similiter ut caetera Dei donum est. Quod donum qui non habet, non dubito dicere, alia quaecunque habet, inaniter habet. (Ibid.) Oramus ut Deus gratiae det nobis 116.0139D| intelligere et confiteri, post ingentem et ineffabilem ruinam, qua in uno omnes cecidimus, neminem nisi Dei gratia liberari, eamque non secundum merita 116.0140A| accipientium tanquam debitam reddi, sed tanquam veram gratiam nullis meritis praecedentibus gratis dari. (Ibid.) Nullum est illustrius praedestinationis exemplum, quam ipse Mediator. Quisquis vult eam fidelis bene intelligere, attendat ipsum, atque in illo inveniat et seipsum. Fidelis, inquam, qui in eo veram naturam credit et confitetur humanam, id est, nostram, quamvis singulariter, suscipiente Deo Verbo, in unicum Dei Filium sublimatam, ita ut qui suscepit et quod suscepit, una esset in Trinitate persona. Neque enim homine assumpto quaternitas facta est, sed Trinitas mansit, assumptione illa ineffabiliter faciente personae unius in Deo et homine veritatem. Quoniam non Deum tantum dicimus 116.0140B| Christum, sicut haeretici Manichaei; nec hominem tantum, sicut haeretici Photiniani; nec ita homine, ut aliquid minus habeat, quod ad humanam naturam pertinere certum est, sive animam, sive in ipsa anima mentem rationalem, sive carnem non de femina sumptam, sed factam de Verbo in carnem converso atque mutato, quae omnia tria falsa et vana haereticorum Apollinaristarum tres partes varias diversasque fecerunt. Sed dicimus Christum Deum verum, natum de Deo Patre, sine ullo initio temporis, eumdemque hominem verum, natum de homine matre, certa plenitudine temporis. Nec ejus humanitatem, qua minor est Patre, minuere aliquid ejus divinitati, qua aequalis est Patri. Hoc autem utrumque unus est Christus, qui et secundum Deum verissime 116.0140C| dixit: « Ego et Pater unum sumus, » et secundum hominem verissime dixit: « Pater major me est (Joan X; XIV). » Qui ergo hunc fecit ex semine David hominem justum, qui nunquam esset injustus, sine ullo merito praecedentis voluntatis ejus, ipse ex injustis facit justos sine ullo merito praecedentis voluntatis ipsorum, ut ille caput, hi membra sint ejus. Qui ergo fecit illum hominem sine ullis ejus meritis praecedentibus, nullum quod ei dimitteretur, vel origine trahere, vel voluntate perpetrare peccatum, ipse nullis eorum praecedentibus meritis facit credentes in eum, quibus dimittat omne peccatum. Qui fecit illum talem ut nunquam habuerit habiturusque sit voluntatem malam, ipse facit in membris ejus ex mala voluntate bonam. Et illum ergo et nos praedestinavit, 116.0140D| quia et in illo ut esset caput nostrum, et in nobis, ut ejus corpus essemus, non praecessura merita nostra, sed opera sua futura praescivit. |
Migne "Patrologia Latina" Tomus 67 "CaeAre.Episto79 67 Caesarius Arelatensis470-542 Parisiis J. P. Migne 1848 early modern edition, no apparatus this file was encoded in TEI xml for the University of Zurich's Corpus Corporum project (www.mlat.uzh.ch) by Ph. Roelli in 2013 Classical Latin orthography latin " EPISTOLA PRIMA S. CAESARII AD CAESARIAM ABBATISSAM EJUSQUE CONGREGATIONEM. Coegisti me, famula Dei ac venerabilis in Christo soror, et crebris petitionibus extorsisti potius quam rogasti, ut qualemcunque sermonem exhortatorium tibi scribere deberem: non quod ad scientiam vel ad perfectionem tibi quidquam conferre possim, sed in quo magis providentiam meam facile deprehendere queas. Quod ego diu multumque renisus facere distuli, verens jactantiae simul impudentiaeque notam incurrere; praesertim cum sciam te divinis voluminibus assidua meditatione vacare, nihilque quod ad perfectionem tuam attinet te penitus ignorare. Sed quid faciam? Negare non audeo quod implere nequeo. Tanta est enim petendo et jubendo fides simul et auctoritas, atque extorquendo perseverantia, ut tibi quidquam negare irreligiosum videatur. Tamen si das fidem nulli te lecturam alii, nec ad legendum edituram, secundum quod Deus vires dederit faciam quae hortaris. Danda mihi venia est, si opus injunctum digne implere nequivero; tibi potius imputandum, quae ut hoc aggrederer imperasti. Remoti igitur a temeritate, atque ab elatione liberi, proposito insudemus operi; nec de mediocritate diffidamus ingenii, quod credimus merito tuae orationis adjuvari. Hoc tamen sciri volo, nihil me tibi statuisse scribere, nisi quod ad perfectae vitae normam emendationemque morum te possit instruere; quod expositam beatitudinem virginitatis pedibus subjiciat mundum Sic . Haec in eorum pedibus illi scribere studeant quibus laudari cupiunt; nobis alio longe pergendum est itinere. Igitur hoc primum studium primaque cura sit tibi scire voluntatem Domini tui, et diligenter inquirere quid ei placeat, quidve displiceat; ut rationabile Deo secundum Deum reddas obsequium: quia fieri potest ut votum obsequendi quisque offendat, qui quomodo obsequi debeat antea non didicit. Inter omnia Dei praecepta generale mandatum est de justitia, quia nulli transgredi omnino licet quod omnibus imperatum est. De virginitate itaque dicitur: Qui potest capere capiat (Matth. XIX, 12). Sed omnis qui non fecerit fructum bonum excidetur et in ignem mittetur (Matth. III, 10); quam Salvator plenissime quidem, sed breviter, in Evangelio comprehendit, dicens: Omnia quaecunque vultis ut faciant vobis homines, ita et vos facite eis (Luc. VI, 31). Igitur perfectionis secuta consilium, vide ne respexeris retro; sed in monte salvam fac animam tuam (Gen. XVII). Quia enim cupis scandere vitam, per angusti itineris illius callem tendendum est, derelicta mundi spatiosa maximaque saeculi pompa, quam corpore apostolicam vis exhibere virginem, quam lampadam tuam bonorum oleo accensam, cogitando semper quae Domini sunt, in obviam praepares sponsi. Qualis debet esse perfectio, cujus tale fuit principium? Omne opus levius agitur, cum ejus principium semper agatur. Quamvis quisque perfectus dissolvi desiderat et esse cum Christo, in hac vita necesse est ut nunquam desinat cum vitiis habere conflictum, si vult de hoste referre triumphum. In primis namque contra superbiae morbum fortiter dimicandum est; ut, vitiorum capite radicitus evulso, caetera vitia quae ex eo prodeunt facilius exstirpentur. Nec enim est ad ruinam facilior lapsus, de qua Scriptura dicit: Initium omnis peccati superbia (Eccl. X, 15). Recte namque; quia sicut origo est omnium criminum, ita inimica cunctarum virtutum. In peccato enim ipsa est prima, et in conflictu postrema. Haec enim aut in exordio mentem per peccatum prosternit, aut novissime de virtutibus dejicit. Unde et omnium peccatorum est maxima: quia tam per virtutes quam per vitia humanam mentem exterminat. Plerumque ex culpa superbiae in abominandam carnis immunditiam itur, quia alterum pendet ex altero. Nam sicut per superbiam mentis itur in prostitutionem lihidinis, ita per humilitatem mentis salva fit castitas carnis. Deus autem nonnunquam dejicit occultam superbiam mentis per manifestam ruinam carnis. Principaliter namque his duobus vitiis humano generi diabolus dominatur, id est per superbiam mentis et luxuriam carnis. Unde et de diabolo ad Job loquitur Dominus, dicens: Sub umbra dormit et in secreto calami et locis humentibus (Job XL, 16). Per calamum enim inanis superbia; per loca vero bumentia carnis demonstratur luxuria. Per haec enim duo, ut diximus, vitia diabolus humanum possidet genus, vel dum mentem per superbiam erigit, vel dum carnem per luxuriam consumit. Forti enim adnisu necesse est contra luxuriam repugnandum, quia interius est hostis inclusus. Omnis virtus diaboli contra viros in lumbis, adversus feminas in umbilico ventris ejus, de quo scriptum est: Virtus ejus in lumbis, et potestas in umbilico ventris ejus (Job XL, 11). Qui enim delectationem non refrenat libidinosae suggestionis, cito transit ad consensum libidinis. Nam facile resistit operi, qui titillanti non se accommodat delectationi. Quamvis sanctorum Dei intentio inconcussa in amore Dei persistat, de carne tamen quam exterius gestat, multa praelia interna tolerat. Sed Deus qui haec ad probationem permittit, gratia protegente suos non deserit. Propterea ex corde sunt fornicationes amovendae, ut non prorumpant in opere. Hinc per prophetam dicitur: Accingite lumbos vestros super ubera (Isa. XXXII, 12); hoc est, libidines in corde resecate; quando instigatione daemonum mens uniuscujusque justi impeditur, divini judicii metus, aeterna tormenta ante oculos proponantur, quia nimirum omnium poena gravioris supplicii formidine superatur. Sicut enim clavus clavum expellit, sic ardoris gehennae recordatio ardorem excludit luxuriae. Audi quid Dominus de diabolo fatetur dicens: Stringit caudam suam quasi cedrum (Job XL, 12); quia prima ejus suggestio velut herba tenera facile abscinditur; at si semel dentem delectationis fixerit, more cedri obdurescit. Praecipue fictam humilitatem fugiens, illam sectare quae vera est, quam Christus docuit, in qua non sit inclusa superbia. Umbram enim hujus virtutis multi, veritatem autem sequuntur pauci; verum enim humilem patientia ostendit injuriae. Nunquam in iracundia succendatur anima tua, quia ira viri justitiam Dei non operatur (Jac. I, 20). Quod si paululum te inflammaverit, festines necesse est ut expellatur. Nullum in anima tua invidia inveniat locum. Pessimumque hoc malum est, quando de alieno bono quisquis deterior fit, nam unde bonus proficit, inde invidus contabescit. Difficile namque ex hoc morbo quisque recipit medicinam, qui non vult patefacere culpam. Rara enim ex hoc confessio, quia saepe aliud pro alio dicitur, et ideo ad salutem nunquam venitur, de quo ad populum beatus Cyprianus scripsit. Satis sollicitam ori tuo pone custodiam: nec quisquam facilius quam per linguam peccati contrahit maculam, teste Jacobo apostolo: Linguam nullus hominum domare potest (Jac. III, 8). Unde pie admonet, dicens: Si quis putat se religiosum esse, non refrenans linguam suam, sed seducens cor suum, hujus vana est religio (Jac. I, 26). Juxta sententiam sapientissimi Salomonis: Qui dimittit aquam, caput est jurgiorum (Prov. XVII, 14); quia qui linguam non refrenat, concordiam dissipat. Unde et Apostolus illum asserit esse perfectum, qui non offenderit in verbo. Sed multi, dum indiscrete silentium custodiunt, quod prodesse proximis per verbum poterat subtrahunt; dumque eorum vitia aspiciunt quos per correptionem verbi corrigere potuerunt, dum claustra oris muniunt, proximum in pravitate derelinquunt, ut districtius judicentur; et quantis verbo prodesse poterant, pro tantis reatu silentii culpabiles existant. Duobus namque modis oratio impeditur, ut impetrare non valeat postulata: si aut quisque adhuc mala committit, aut si delinquenti sibi debita non dimittit. Quod geminum malum dum quisque a semetipso absterserit, protinus securus studio orationis incumbit, et ad ea quae impetrare precibus cupit, mentem libere erigit. In quantum praevales, cave ne recorderis faciem viri, nisi in oratione pura; nam non in desiderii turpitudine idolum facies in anima tua. Regis mulier ad servos non deflectitur, et Christi sponsa ad mortales non respicit: quia eum qui pro se passus est diligit, eumque toto amore complectitur. Vultum sacerdotum ac levitarum cum timore aspice, eorumque scilicet qui probati sunt; hoc sciens, quia amor charitatis habitat in illis. Voce lectoris suavi nec delectetur in desiderio anima tua, ne corrumpantur sensus tui, et excedant a castitate. Dicas forsitan: Grandis labor est; sed respice quod promissum est. Considera, quaeso, praemii tui magnitudinem, si considerari potest, et praesentis injuriae futuram mercedem ante oculos pinge. Post abscessus animae et carnis interitum, in meliorem statum reparanda es, virgo; corpus terrae mandatum in coelo est elevandum; post haec angelorum es donanda consortio, regnum acceptura coelorum, et in perpetuo mansura cum Christo. EPISTOLA II. AD EASDEM. Caesarius episcopus minimus omnium servorum Dei famulus, Caesariae sanctae sorori abbatissae, vel omni congregationi suae in Christo aeternam salutem. Vereor, venerabiles in Christo filiae, ne, dum vobis pro conservanda quiete vel pudicitia rustico imperitoque sermone aliquid praesumo suggerere, apud illos qui nesciunt quanta sit virtus verae charitatis notam videar praesumptionis incurrere. Ego enim, licet peccatorum meorum sim conscius, et vestrae puritatis non sim ignarus, praesumo tamen tepidus admonere ferventes, lentus et negligens incitare currentes, languidus sanis consilium dare, et in via remanens ad aeternae vos patriae desiderium provocare. Et quia secundum sanctum votum vestrum frequentius vos visitare non valeo, hanc admonitiunculam, in qua etiam antiquorum Patrum capitula pauca inserui, et ariditatem sensus mei quasi virorum fortium amoenitate condivi, cum perfecta charitate curavi sinceritati vestrae ad vicem praesentiae meae pia humilitate transmittere. Sed hanc praesumptionem, sicut dixi, ipsi mihi charitas ingerit, quae timere non novit. Et ideo rogo vos, venerabiles filiae, ut audaciae meae veniam dantes, quaecunque suggessero, patienter et benigne suscipiatis, et consulentes rusticitati vel verecundiae meae, qualemcunque exhortationem meam secretius relegite, nulli alii tribuentes, ne cujuscunque eruditae aures rusticissimi sermonis nostri asperitate feriantur. Nos enim; Deo propitio, licet nihil sinistrum de vestra conversatione sanctissima sentiam, tamen propter multiplices laqueos inimici, de quo dicitur: cui sunt nomina mille, mille nocendi artes, propter illius ergo venenosas asturias, et maleblandas concupiscentias, sanctam vestram conscientiam qualibuscunque etsi tepidis sermonibus admonemus; et licet minus idonei bellatores, arma vobis spiritalia contra ignitas sagittas diaboli providemus. Gaudete ergo et exsultate in Christo, venerabiles filiae, et gratias illi jugiter uberes agite, qui vos de tenebrosa saeculi hujus conversatione ad portum quietis et religionis attrahere et provocare dignatus est. Cogitate jugiter unde existis, et ubi pervenire meruistis. Reliquistis fideliter mundi tenebras, et lucem Christi feliciter videre coepistis. Contempsistis libidinis incendium, et ad castitatis refrigerium pervenistis. Respuistis gulam, et abstinentiam elegistis. Repudiastis avaritiam atque luxuriam, et charitatem ac misericordiam tenuistis. Et quamvis vobis usque ad exitum vitae non deerit pugna, tamen Deo donante securi sumus de vestra victoria. Sed rogo vos, venerabiles filiae, ut quantum estis securae de praeteritis, tantum sitis sollicitae de futuris. Omnia enim crimina vel peccata cito ad nos revertuntur, si non quotidie bonis operibus expugnantur. Audite apostolum Petrum dicentem: Sobrii estote et vigilate, quia adversarius vester diabolus tanquam leo rugiens aliquem devorare quaerens circuit (I Petr. V). Quandiu in hoc corpore vivimus, die noctuque Christo adjutore vel duce contra diabolum repugnemus. Sunt enim aliqui, quod pejus est, negligentes et tepidi, qui de solo Christianitatis vocabulo gloriantur, et putant quod illis sufficiat vestem mutasse, et religionis tantum habitum suscepisse, nescientes illud propheticum: Fili accedens ad servitutem Dei sta in justitia et timore, praepara animam tuam ad tentationem (Eccli. II, 1). Nec sententiam Psalmistae considerantes: Propter verba labiorum tuorum ego custodivi vias duras (Psal. XVI, 4). Et illud quod Apostolus dixit: Per multus tribulationes oportet nos intrare in regnum coelorum (Act. XIV, 22). Vestes enim saeculares deponere et religiosas assumere hujus horae momento possumus; mores vero bonos jugiter retinere, vel contra maledulces voluptates saeculi hujus quandiu vivimus Christo adjutore laborare debemus; quia non qui coeperit, sed qui perseveraverit salvus erit (Matth. X, 22). In primis ergo omnis anima quae religionem servare desiderat, gulae concupiscentiam vincere, ebrietatem vitare tota fidei virtute contendat, et ita temperatum convivium in mensam medietate abstinentiae debilitetur, nec per deliciarum abundantiam luxuria provocetur. Deinde, abjecta superbia, cui Deus resistit, profundae humilitatis jaciat fundamenta; invidiam velut vipereum venenum detestetur ac fugiat; linguam refrenet; detractionem quasi venenum respuat; verba otiosa nec ipsa proferat, nec ab alio prolata auribus suis libenter admittat; vestimentorum habitum nec nimis abjectum, nec nimis pomposum, aut periculose elegantem habere consuescat; lectionem aut ipsa frequentius legat, aut legentis verba tota pectoris aviditate suscipiat; de divinis Scripturarum fontibus jugiter aquam salutis hauriat; illam utique de qua Dominus dicit: Qui credit in me, flumina de ventre ejus fluent aquae vivae (Joan. VII, 38). De paradisi etiam floribus, hoc est, sanctarum Scripturarum sensibus, anima sancta se jugiter ornare contendat; ex ipsis pretiosas margaritas auribus suis indesinenter appendat; ex his annulos et dextralia, dum exercet opera bona, componat: ibi vulnerum medicamenta, ibi castitatis aromata, ibi compunctionis holocausta requirat. Qui vero religionem in immaculato et puro corde conservare desiderat, aut nunquam in publicum, aut certe non nisi pro grandi et inevitabili necessitate procedat; familiaritates virorum, quantum potest, rarius habeat: ita tamen, ut quoties necessitas viros videndi aut salutandi exegerit, ipsi videantur quos aetas et vita sancta commendat; sed ipsi, ut dixi, rarius; et non diurna, sed brevissima cum illis collocutio habeatur. Juvenes vero aut nunquam aut difficile videantur. In familiaritate vero assidua nec laici unquam nec religiosi suscipiantur; quam rem non solum feminae de viris, sed etiam viri de feminis observare contendant, si integram puritatem castitatis custodire desiderant. Nec dicat aliquis: Sufficit mihi conscientia mea. Dicat sibi quisque quod sibi placuerit, misera et satis odibilis Deo est excusatio ista, quae magis de impudentia quam de conscientia bona procedit. Nam quando prima familiaritas aut viri cum femina, aut feminae cum viro esse coeperit, satis verecunda et sancta esse cognoscitur, quia subtrahit in primis diabolus machinamenta sua, donec, paulatim assidua familiaritate crescente, inter ambos inimicam nutriat amicitiam. Callidus enim hostis facit illos sibi invicem parvo tempore deservire sine ulla titillatione libidinis, sine ullo dispendio castitatis: et ita illos falsa securitate circumvenit, ut eos quasi in blanda tranquillitate velut duas naviculas producat in altum; et dum se putant esse securos, nec jejuniorum quasi remorum adjutorium petunt, nec vigiliarum gubernaculum quaerunt; cumque eos securos fecerit, in se ipsis elidens subita illos tempestate demergit, et in vulnificos implexus impingens, simul uno ictu mortificat. Tandiu sopitum ignem sine ullis flammis occultat, donec duas faculas jungens, simul ambas accendat: sic explicat diabolus quod celare antea videbatur; sic quasi de simplici charitate amorem conflat illicitum. In primis contentus est cedere, ut sic valeat amplius occupare. Ecce securus est quisque de conscientia sua, quod cum aliquem viderit, scandalizari de ipso non possit. Nunquid quomodo conscientiam suam novit, sic voluntatem alterius videt? Ecce tuus oculus alium simpliciter videt, et forte ille te crudeliter concupiscit. De tua castitate gaudes, et de illius ruina non times? Si enim tu te nimium familiarem praebueris, alterius concupiscentiam nutris; etiamsi ipsa non pecces, alium tamen perdes; et erit tibi causa etiam sine causa, ut te libido maculet aliena. Nolite, quaeso vos, nolite quibuscunque aut occasionem dare, aut familiaritatem tribuere, ne forte cujuscunque concupiscentia in vos male succensa alibi incipiat quaerere quod in vobis non potuit invenire. Sed forte dicit aliqua: Secura sum de conscientia mea. Absit ut hoc de ore religioso procedat. Jam enim cecidit, qui de sua virtute confidit. Libidinem si Christo adjuvante desideras vincere, familiaritatem debes refugere. Certissime noverit quod qui indignam familiaritatem non spreverit, aut se, aut alium cito perdet. Sed forte dicit aliquis: Ideo familiaritatem non fugio, quia volo habere quod vincam, adversarium meum cupio tenere captivum. Vide ne contra te adversarius incipiat rebellare, vide ne te ducat captivitas ista in captivitatem. Audi Apostolum dicentem: Fugite fornicationem (I Cor. VII, 15). Contra reliqua vitia oportet nos omni virtute resistere, contra libidinem vero non expedit te pugnare, sed fugere. Esto ergo libidinis fugitivus, si vis esse castitatis pugnator egregius. Sed quod dixi diligenter attendite. Quando aliquis stimulis libidinis incitatur, Christo adjuvante pugnet quantum praevalet contra se, quia non habet quo possit fugere. Si quando vero per alterius societatem opportunitatem voluptatis diabolus subministrat, ipsam familiaritatem, quantum praevalet, ut supra dixi, anima sancta refugiat; ac si aliquando aliquis in se ipso tentatur, sibi Deo adjuvante resistat; quando per alicujus societatem vel levi concupiscentia titillatur, quasi serpentem venenatum quanta potest celeritate refugiat. Sed ut haec omnia servare possimus, abstinentiam rationabilem teneamus, quia vera est illius sanctissimi viri sententia: Prout continueris ventrem, ita et venenosos motus ejus. Humilitatem etiam nostram quantum possumus conservemus; non enim diu carnis integritas servatur, ubi animus tumore superbiae corrumpitur. Praecipue si et iracundiae flamma frequentius surgit, castitatis et virginitatis flores cito consumit. Casta enim et Deo devota anima non solum extraneorum, sed etiam parentum suorum assiduam familiaritatem, aut ad se veniendi, aut ipsa ad eos ambulandi habere non debet: ne aut quod non oportet audiat, aut quod non expedit dicat, aut quod castitati potest esse contrarium videat. Si enim vasa quae Ecclesiae offeruntur, et in sacro altario ponuntur, sancta ab omnibus appellantur, et nefas est ut de ecclesia postmodum ad domum laicam revocentur, aut usibus humanis aptentur; si tantam dignitatem habent vasa, quae nec intellectum possunt habere nec sensus, putas qualem dignitatem apud Deum habent omnia ad ipsius imaginem procreata? Sicut ergo vasa sancta humanis usibus servitura nec possunt nec debent de ecclesia revocari, sic religiosum quemquam non oportet, non decet, non expedit parentum suorum multis obligationibus implicari, aut quorumcunque extraneorum perniciosa familiaritate constringi. Illud ante omnia admoneo, ut aemulationis malum quasi venenum vipereum fugiatis; et ita inter vos charitatis dulcedinem conservetis, ut vobis invicem per sancta colloquia medicamenta spiritalia praeparetis. Sunt enim, quod pejus est, aliquae quae quando se pariter jungunt, magis sibi, detrahendo, vel contra praepositas murmurando, vulnera faciunt, quam spiritalia medicamenta componunt. Vos vero, sanctae ac venerabiles filiae, si aliquam videtis pusillanimem, consolationem impendite; si superbientem, humilitatis medicamentum apponite; si iracundam videritis, refrigerium patientiae ministrate. Si nobiles natae estis, magis de religionis humilitate quam de saeculi dignitate gaudete; et sic terrenam substantiam dispensate, ne unde spiritales pennas bene et cito tribuendo habere potestis, aliquid vobis reservando aut tardius erogando, carnales compedes habeatis. Terrena namque substantia si tardius erogatur, animae pennas quasi visco illigare cognoscitur, quia verum est illud quod scriptum est: Impedimenta mundi fecerunt cos miseros. Si qua vero pauper fuit, antequam religionem sanctam assumeret, Deo debet gratias agere, qui illam mundi istius facultatibus noluit illigare. Multos enim, quod pejus est, ita suae facultates ligatos tenent, ut ad aeternam patriam redire non possint. Vos vero jam etiam in hoc saeculo Christo propitio felices estis, quae facultates simul et voluptates saeculi istius non solum corde, sed etiam corpore contempsistis. Tenete ergo manus in aratro, et nolite respicere retro. Et quia in tectum jam perfectionis ascendere meruistis, non vos inde deponant saeculi istius voluptates. Mementote uxoris Loth, quae retro respiciens versa est in statuam salis (Gen. XIX, 17). Nunquam juramentum, nunquam maledictum de virginis ore procedat. Non solum corpora, sed etiam corda vestra omni sollicitudine custodite, propter illud quod scriptum est: Omni custodia serva cor tuum (Prov. IV, 23). Et illud quod Dominus in Evangelio dixit: De corde enim exeunt cogitationes malae (Matth. XV, 19). Si enim in corde nihil male cogitatur, quidquid sanctum est ex ore profertur; quia, sicut scriptum est: Ex abundantia cordis os loquitur (Matth. XII, 34). Hoc enim lingua proferre consuevit, quod ex officina cordis conscientia ministraverit. Et ideo si ex ore vultis bona proferre, semper in corde quae sancta sunt cogitate. Sic lectioni et meditationi debetis incumbere, ut ante omnia etiam manibus possitis aliquid exercere, secundum illud quod Apostolus ait: Qui non operatur non manducet (II Thess. III, 10); praecipue tamen usque ad horam tertiam lectioni vacare consuescite, et meliorem diei partem sancto operi dedicate. Oratio vestra ita cum silentio procedat ex corde, ut vix audiatur in ore: nam qui alta voce orare voluerit, et sibi et alteri multum nocet, dum per suam garrulitatem alterius mentem ab oratione sancta et sacra suspendit. In ipsis operibus quae manibus fiunt, saecularia et pomposa adjumenta, quae non utilitati, sed vanitati serviunt, fastidite atque contemnite, ut etiam in ipsis terrenis possitis quidquid sobrietati et honestati convenit exercere. Multi enim quod in moribus diligunt, hoc etiam in operibus suis ostendunt. Praeparant sibi ornamenta saecularia saeculum diligentes, et voluptati servientes vel luxuriae. Vobis vero, quibus mundus crucifixus est, nihil sit commune cum talibus; sed omnia ornamenta quibus ad luxuriam caro componitur, velut inimica et contraria, a vestro proposito respuantur. Sunt enim, quod pejus est, qui pro vanitate saeculi istius plus student terrenis cupiditatibus operam dare quam lectioni divinae insistere: dum volunt stragula pulchra, et picta tapetia, plumaria etiam et reliqua his similia cum ingenti sumptu et superflua expensa ad oculorum libidinem praeparare, nescientes illud quod Dominus per Joannem evangelistam clamat et dicit: Nolite diligere mundum, neque ea quae in mundo sunt, quoniam omne quod in mundo est, concupiscentia carnis, et concupiscentia oculorum, et saeculi ambitio est (I Joan. II, 5). Quid prodest virgini integritatem corporis custodire, si oculorum concupiscentias noluerit evitare! Sunt etiam nonnullae quae etiam de facultatibus suis majorem partem parentibus, et forte divitibus, quam pauperibus dare volunt; et non cogitant quod dum illis substantiam suam ad luxuriam tribuunt, se aeterna mendicitate consumunt. Sed dicit aliquis: Ergo despicere debeo parentes meos? Absit ut nos dicamus quod parentes tuos non debeas honorare. Quomodo potest fieri ut parentes praedicemus non amandos, qui inimicos dicimus diligendos? Ama parentes tuos quantum potes; et, si casti sunt et honesti, honorem illis semper impende, et de facultatibus tuis aliqua illis pro tui memoria munuscula derelinque. Totum vero quidquid est majus atque utilius usque in finem saeculi profuturum pauperibus tribue, ut eleemosynae tuae usque ad diem judicii per refrigeria pauperum transeant ad regna coelorum. Quod minus dederis parentibus tuis, poterunt sibi ipsi postmodum providere, poterunt laborare; quod tibi minus pro misericordia praeparaveris, illo saeculo nunquam poteris invenire. Attamen si sunt aliqui parentes pauperes, ut victum aut vestitum sufficienter habere non possint, mercedem apud Deum habebis, si illis unde possint sustentari tribuis. Venturi enim sumus ante tribunal aeterni judicis; et si bene egimus, feliciter audiemus: Venite, benedicti, percipite regnum, quia esurivi et sitivi (Matth. XXV, 34). Et post pauca: Quandiu fecistis uni ex minimis istis, sine dubio pauperibus, mihi fecistis (Matth. V, 40). Non dixit: Venite et percipite regnum, quia parentum vestrorum divitias vestris divitiis cumulastis, quia illis unde luxuriarentur in saeculo dimisistis. Non hoc utique dixit; sed illud quod in Evangelio commemorat, quod et per Prophetam ante praedixerat: Dispersit, dedit pauperibus (Psal. CXI, 9). Attendite, quaeso: Dispersit, inquit, dedit pauperibus. Nam et dives ille de quo in Evangelio legimus, quod induebatur purpura et bysso (Luc. XVI, 19), fratres suos divites dereliquit, sed ille postea guttam refrigerii in inferno ardens quaesivit, et invenire non potuit. Vos vero, sanctae et Deo dignae animae, totum spiritualiter agite, et cui consecrastis animas vestras, ipsi offerte, imo reddite substantiam vestram. Dignum est ut a vobis accipiat terrena, qui praeparat aeterna. Ipse a vobis accipiat terrenam substantiam, qui vobis contulit virginitatis coronam. Vos autem illi amplius debitrices estis, quibus dedit ut illum, qui est immaculatus Agnus, quocunque ierit sequi possitis. Sequitur quidem Christum caetera fidelium multitudo, non quocunque ierit, sed quousque potuerint. Poenitentes enim et conjugatae possunt per alias justitiae vias sequi Christum; cum in virginitatis decorem praecedit, non habent quid faciant ut virgines sint. Vos vero, sanctae filiae, sequimini eum tenendo perseveranter quod vovistis ardenter. Iterum atque iterum, sanctae et Deo dicatae animae, rogo, et cum omni humilitate ad conservanda virginitatis praemia consilium dare praesumo, ut familiaritatem incongruam a vobis vel a vestris animis totis viribus repellere laboretis. Longe satis, longe sit pestis ista et lues quam inordinata familiaritas jaculatur. Non est in hac societate securitas, quae collisionem patitur velut a quibusdam fluctibus turbulentis. In hac familiaritate non habitat amica concordia, quae non nisi discordantes inimicitias creat. Nam ad conservandam sanctae religionis dignitatem, singularitas magis quam inordinata familiaritas testis sanctissima est. Attende, o anima sancta, et diligenter intellige quanta mala de inordinata societate nascantur. Familiaritas enim cujuslibet si frequens esse coeperit, non nisi corruptionem seminat, vitia pullulat, cupidinem concupiscit, ignominiam parit, rabiem concitat, porrigit furiam, lasciviam pascit, petulantiam nutrit, casus exaltat, ruinas aedificat, ripas erigit, praecipitia aperit, periculis navigat, naufragiis velificat, perditioni gaudet, interitum fovet, confusionem meretur, thesaurizat opprobrium, criminationes exaggerat, excusationes inflammat, et catervatim simul in fascem glomerat numerosas indagines captionum, ac per infinita dedecora multiplices mortes inveniet in perniciem perditorum. Tot et tanta sunt mala perniciosae familiaritatis. Nemo prosternitur, nisi qui societatem unde periclitari possit, aut difficile, aut certe rarius habere contempserit. Nam si anima sancta secretum suum custodire voluerit, et assiduae familiaritatis malum tota animi virtute refugerit, ipsa sancta singularitas munimen illi invictum est sanctimoniae, expugnatio fortis infamiae, fortitudinis firmitas et lasciviae petulantis infirmitas, probitatis praesidium et improbitatis excidium, animae victoria, et corporis praeda, libertas gloriarum et captivitas criminum, pronuba sanctitatis et repudium turpitudinis, sinceritatis indicium et abolitio scandalorum, exercitium conscientiae et evacuatio tota luxuriae, pax secura virtutum et expugnatio inquieta bellorum, puritatis culmen et libidinis carcer, honestatis portus et ignominiae naufragabilis portus (Sic. Cf. col. 1159, lin. 34), virginitatis mater et hostis immunditiae, lorica pudoris et spolia probrositatis, murus incorruptionis, discretio vulgaritatis, integritatis dignitas et fornicationis abdicatio, charitatis fastigium et dedecoris praecipitium, voluntas bonorum operum et afflictio vitiorum, refrigerium pudicitiae et poena petulantiae, acquisitio triumphorum et facinorum detrimenta, requies salutis et perditionis exsilium, vita spiritus, et carnis interitus, status qualitatis angelicae et funus humanae substantiae. Haec omnia mala fortiter, Deo adjuvante, et illa quae diximus bona feliciter acquirentur, si ab animabus sanctis familiaritas inordinata respuitur. Attendite, quaeso vos, animae sanctae, quia inter omnia certamina, quibus semper comes est christiana militia, sola duriora praelia castitatis, ubi quotidiana pugna est et rara victoria. Gravem castitas sortita est inimicum, qui quotidie vincitur et timetur; quotidie, inquam, vincitur et non desinit provocare. Nemo securus vincit, qui secum pugnat. Periculosa navigatio est ubi saepe naufragatur, et cum periculo transitur in fluctibus, ubi multi mersi sunt, libidinis. Cupiditas enim cum vincitur non finitur. Castitatis dura sunt praelia, sed majora sunt praemia. Flamma quae nimium flagrat, cito venit ad cineres; incendium vero corporis cum illi acquiescitur, accenditur potius quam finitur. Castitatis palmam nemo securus accipit; cui quantum durus exitus, tantum gloriosi sunt fructus. Praemiale sibi periculum indicit, qui bellum suscipit cum natura. Hostis publicus pascit in noctibus, latronis insidiae solis grassantur in tenebris; libidinis vero cupiditas et in noctibus provocat, et in die non parcit, nec regum purpuras metuit, nec pannos pauperum perhorrescit. Ut ergo castitatis praemia et virginitatis coronam feliciter Deo remunerante possitis accipere, periculosam familiaritatem a vobis semper excludite. Currite fideliter, ut possitis feliciter pervenire. Et mei memores estote, cum in vobis coronata fuerit immaculata virginitas. Haec epistola ante tribunal Christi me excusabilem reddet, quia cum vera charitate et perfecta humilitate quod mihi oportebat dicere, et vobis audire, suggessi. Si quis, quod Deus non patiatur, obedire neglexerit, erit illi in testimonium; qui vero libenter acceperit, convertetur in gaudium non temporale, sed aeternum. Vigeatis in Christo, sanctae ac venerabiles feminae. S. CAESARII EPISTOLA HORTATORIA AD VIRGINEM DEO DEDICATAM. O profundum divitiarum sapientiae et scientiae Dei! et quis cognovit sensum ejus (Rom. XI, 33)? Quis enim existimare potest in diebus adolescentiae tuae, o venerabilis mihi integritate quidem et meritis domina, sed ordine ac gradibus in Christo filia, cum in coenobio sanctarum virginum conferta choro spiritali, studio et divinarum Scripturarum eruditionibus intenta, me tunc quasi partem animae tuae diligeres, hominem juvenem et non magnae indolis virum, qui per abrupta voluptatum lasciviamque vagabatur, ac peraerumnosis anfractibus, propter laetitiam scilicet temporalis felicitatis, in clandestino jactu festinabat immergi, cujus praeterea nomen tantum auditu noverat, vultu penitus ignorabat, quod ad hoc nos officium dispensatio omnipotentis Dei praedestinatos haberet, scilicet ut nobis familiam suam traderet gubernandam, isto duntaxat ordine, ut in officina hujus Ecclesiae ministrares, secundum divini praecepti oraculum. Si, inquit, separaveris pretiosum a vili, quasi os meum eris (Jer. XV, 29). Velut solertissima trapezita inter eos qui aeterni Regis in se impressa custodiunt, ut eos quoniam denarium ejus contra conscientiam cum clave adulterina sorde commaculant, sagaci discretaque divisione secernas: quippe quae non rudis vel neophyta haec sacra dicata ministeria, sed ab ipsis pene cunabulis per annos infantiae atque adolescentiae, a juventute usque studiis regularibus exercuisti vitam, in quibus vivendi didicisti normam, et doctrinae copiam affatim es consecuta. Ego vero qui scientiae praerogativam, praepediente segnitia, assecutus non sum, et ab abstinentia quam in te intulit divina dignatio procul distare me video et terrenis necessitatibus implicari. Unde garrulus potius a sapientibus quam recte aliquid loquens jure reprehendor, sicut etiam ipsius dictionis designat impolita materies. Sed licet stolidus et terreni operis luto foedatus, prisci tamen amoris recordans, credi non potest, postquam hoc quod nunc habes officium sortita fuisti, qualem de te habeam sollicitudinem vel timorem. Unde quantam devotionem habui, ut illud secundum Deum ordinate susciperes, et absque macula bajulares; tanto acrius time, ne forsitan aut divinus te intuitus aut humana reprehendat opinio quod juxta te pateat reprehensioni; nec inveniatur in te, ut qui reprehendere volunt, digne lacerare videantur, aut qui imitari appetierint, delinquant: quod ita augustius poteris evitare, si supernum semper judicium ante cordis oculos ponas. Audi ergo me, o dulcissima virgo Christi, soror ac filia: tu quantumcunque semper in studiis spiritalibus occupari desideras, propter sororem tamen, necessaria aliquando etiam exteriora tibi erunt negotia dirimenda. Curandum ergo tibi summopere est, ut sic temporalia quasi pro tempore agas, ac semper tenacius in spiritalibus devotione et amore inhaereas, ut cum spiritalia citius dispensaveris, ad orationem illico vel lectionem quasi ad matris sinum recurras. Optare quippe debes ut, abjecta sollicitudine mundi, semper cogites de servitio Christi, propter illud: Nemo militans, inquit, Deo implicat se negotiis saecularibus (II Tim. II). Cogita sine intermissione, quia hujus Ecclesiae es instituta lucerna, non occultanda sub modio, sed super candelabrum posita, ut omnibus qui hanc domum habitant lumen bonorum operum exemplis impertias propter illud: In omnibus, inquit, temetipsum praebe exemplum bonorum operum (Tit. II), vitaque tua velut pennatum animal ad alta semper per desiderium evolet, per verbum resonet, luceat per exemplum. Cum vero ad annuntiandum verbum Dei te sororibus affectaveris, seu propter utilitatem animarum tenoremque regulae custodiendum necessitas incubuerit altercandi, prius cauta consideratione pensa, ut quod ore promis, factis impleas; ut quod aliis praedicas, operibus praebeas: scilicet ut in tuis humeris atque cervicibus prius sentias utrum gravibus an levibus oneribus colla sororum onustes; verbi gratia, si jejunium super quotidianum, vel abstinentiam extra consuetudinariam, nec non, ut assolet, plus solito in synaxi psalmos placuerit decantare. Prior in ecclesia inveniaris, postrema exeas; prima suscipias labores, solvas posterior; et in quotidiano corporis alimento atque communi cibo par sis bis cum quibus pari uteris in mensa consessu; ut quae ad unam sedetis mensam, unum vos parque reficiat alimentum; iisdem et tu quibus et sorores ferculorum saporibus delectare, et aequalia vobis cibaria potionesque exhibeant vel porrigant communes discoferae vel pincernae; primatumque tuum, quem prior ad mensam tenes, prima ad virtutem parcimoniae vindices; ut abstinentiam quam lingua praedicat, proximae fauces vel vicinus stomachus sentiat, ne forsitan subditae audientes tacitis cogitationibus dicant: O quam pulchre nobis abstinentiam praedicat plenus venter, et contentas nos jubet esse vilissimis cibis ac poculis accuratis cibis poculisque delectabilibus refertum guttur et eructans! Illa enim de abstinentia praedicatio acceptabilis est, quam lurida jejuniis ora decantant. Et in his omnibus caeterisque hoc tibi noveris convenire, ut angusti callis itinera, per quae socias admones gradiendum, prior ipsa gradiaris; ut omnia quae agenda sunt, ante factis impleas; ut postmodum velut ductilis tuba ex percussione perducta rectius erumpas in voce, propter illud dominicum: Qui, inquit, scandalizaverit unum de pusillis istis qui in me credunt (Matth. XVIII), et reliqua. Inter caetera, cum magna tibi cautela custodiendum est ut omnes in monasterio, quarum gubernacula aequaliter tuis imposuisti cervicibus, aequaliter diligas; neve unam plus, minus aliam ames: sed cuncta quae sunt, in quibus possibilitas exstat, aequo moderamine disponas, parique moderatione dispenses, ac parem eis charitatem impertias, et non quibuslibet per privatum amorem, sed cunctis secundum merita singularum quae sunt necessaria largiaris. Non quae tibi vultu intuituque placuerit, non quam tibi ad oculum cognoveris, vel cujus blandiori fueris obsequio delinita; sed quam amor Christi et religiosior demonstraverit vita, praeponas. Si quam Dominus substantiolam contextu largiri dignatus in monasterio fuerit, cum summa aequitatis linea, aequa omnibus lance, prout cuique opus fuerit, dispensetur; servata tamen senioribus veneratione, his duntaxat quae Ecclesiae columnae esse meruerunt. Non sis vestibus ornatior caeteris: exhibe non quae malitia hominum ( Sic ), sed in his quae diabolus invidere potest; ut pro ornatu vestium sis ornata conversatione ac moribus; et haec omnia lectio divina condiat. Oportet enim te, ut vereor, propter quasdam, cultrum nonnunquam habere in gutture, cauterium in lingua gestare, virgam tibi et baculum in manu ferre; ut per cultrum deseces vitia, per cauterium vero ad sanitatem secta reducas; per virgae disciplinam corrigas, per baculum vero disciplinatas sustentes. Si cui vero pro suis debitis poenitentiam imposueris, observandum ut cum eam sub fasce a te imposito inclinari incurvarique conspexeris, imiteris formicae solertiam, secundum praeceptum sapientissimi Salomonis, et humerum tuum oneri ejus spiritali supponas, ut medio ejus itinere obviam oneratas subleves vel sustentes; et sic singulas quibusque negligentiis aut culpis specialibus admoneas et instruas, ut de earum salute a Christo Domino tibi aeterna gloria repraesentetur. Si quando vero cum saecularibus ad colloquendum fueris evocata, et ire necesse fuerit, prius arma frontem tropaeo crucis, vexillo Christi pectus ingemina, ut cum sua virguncula Christus comitari dignetur: semper tamen virginali pudore cooperta, memor beatae Mariae, quae cum angelo paucissimis collocuta verbis, cum Elisabeth postmodum in carmen et laudes Dei decantando prosilivit. Cumque post haec ad eos veneris cum tantae honestatis constantia, nec ipsa vel locutionem praeponas; ut qui te viderint, Christo Domino gratias agant, qui talem familiae suae providere dignatus est matrem. Ipsa vero processio tua exterior rationabilis non minus debet esse quam rara. Confabulatio vero tua cum eis semper sit mixta gravitate et dulcedine, illa scilicet quae de sancto ac puro amore procedit; coercenda semper sit et verecundiae intermiscenda, sicut Christi virginem decet. Item ut ne usquequaque tacens, aut superbiae aut stultitiae notam incurras; sed tantum loquaris, quantum opportunitas flagitat rei ac temporis; ut abscedens, quisquis ille fuerit, desideret te quam se ( Sic ), vel loquelam tuam audire, quam ornat morum gravitas, affectus dulcedinis et paucitas locutionis. Si quid vero ab eis petitum fuerit, quod praestare deliberes, cum vultu hilari praesta. Si quid vero praestari non convenit, petitionem eorum honestate saltem sermonis mollifica. Nomen tuum plures noverint, beneficia tua in quantum praevales plures sentiant; vultum rari cognoscant. Si quando autem tibi pro necessitate monasterii seorsim cum provisore fuerit colloquendum, cum duabus vel certe cum tribus electis sororibus facito; aut si negotium secretius supervenerit, aliis saltem videntibus loco patulo colloquaris: quia opinio bonae famae, sicut etiam perfectae vitae custodia, tibi necessaria est; et tunc primum despicienda humana detractio, cum Christus in causa est. Si quando vero tale aliquid acciderit faciendum, ut ambiguitate constricta, quacunque parte divertas, quasi syllogismo innexa, in incertum incedas, si feceris, tunc demum ad minus te converte periculum, quod facilius ad bonum gubernando retorqueas; et non solum de dubiis, sed omnis tua actio sit propter Deum, sermo de Deo, cogitatio in Deum, et exceptis vitiis quibus non compassio, sed rectitudo debetur, omnibus te cupio esse compassibilem, omnibus gratam, omnibus piam, omnibus affectuosam, cunctis bonis animatam; quemadmodum Paulus Christi virginem decoravit, ut sis sancta corpore et spiritu (I Cor. VII); ipso sponso et Domino tuo mentem tuam regente, et cunctas vias tuas disponente, qui in Trinitate perfecta vivit et regnat Deus in saecula saeculorum. Amen. NOTA. (Videsis Epistolas: Ruricii ad Caesarium, Patrologiae tom. LVIII, coll. 108 , 111 ; Caesarii ad Symmachum papam et hujus ad Caesarium, tom. LXII, coll. 53 , 54 ; Bonifacii II ad Caesarium, tom. LXV, col. 31 , Aviti Viennensis ad Caesarium, tom. LIX, col. 229 ; Joannis II ad Caesarium, tom. LXVI, col. 25 ; et Agapeti I ad Caesarium, tom. LXVI, coll. 45 , 46 |
CAPUT 3 "Quod cognoscere naturam creaturarum valet ad destruendum errores qui sunt circa Deum" Contra Gentiles, lib. 2 cap. 3 n. 1 Est etiam necessaria creaturarum consideratio non solum ad veritatis instructionem, sed etiam ad errores excludendos. Errores namque qui circa creaturam sunt, interdum a fidei veritate abducunt, secundum quod verae Dei cognitioni repugnant. Hoc autem multipliciter contingit. Contra Gentiles, lib. 2 cap. 3 n. 2 Primo quidem, ex hoc quod creaturarum naturam ignorantes in hoc pervertuntur quandoque quod id quod non potest nisi ab alio esse, primam causam et Deum constituunt, nihil ultra creaturas quae videntur aestimantes: sicut fuerunt illi qui corpus quodcumque Deum aestimaverunt; de quibus dicitur Sap. 13-2: qui aut ignem, aut spiritum, aut citatum aerem, aut gyrum stellarum, aut nimiam aquam, aut solem et lunam, deos putaverunt. Contra Gentiles, lib. 2 cap. 3 n. 3 Secundo, ex hoc quod id quod Dei solius est creaturis aliquibus adscribunt. Quod etiam ex errore circa creaturas contingit. Quod enim natura rei alicuius non patitur, ei non attribuitur nisi quia eius natura ignoratur: sicut si homini attribueretur habere tres pedes. Quod autem solius Dei est natura creaturae non patitur: sicut quod solius hominis est non patitur alterius rei natura. Ex hoc ergo quod natura creaturae ignoratur, praedictus error contingit. Et contra hunc errorem dicitur Sap. 14-21: incommunicabile nomen lignis et lapidibus imposuerunt. In hunc errorem labuntur qui rerum creationem, vel futurorum cognitionem, vel miraculorum operationem, aliis causis quam Deo adscribunt. Contra Gentiles, lib. 2 cap. 3 n. 4 Tertio vero, ex hoc quod divinae virtuti in creaturas operanti aliquid detrahitur per hoc quod creaturae natura ignoratur. Sicut patet in his qui duo rerum principia constituunt; et qui res non ex divina voluntate, sed ex necessitate naturae a Deo procedere asserunt; et illi etiam qui res, vel omnes vel quasdam, divinae providentiae subtrahunt; aut eam posse praeter solitum cursum operari negant. Haec enim omnia divinae derogant potestati. Contra quos dicitur Iob 22-17: quasi nihil possit facere omnipotens, aestimabant eum; et Sap. 12-17: virtutem ostendis tu, qui non crederis esse in virtute consummatus. Contra Gentiles, lib. 2 cap. 3 n. 5 Quarto. Homo, qui per fidem in Deum ducitur sicut in ultimum finem, ex hoc quod ignorat naturas rerum, et per consequens gradum sui ordinis in universo, aliquibus creaturis se putat esse subiectum quibus superior est: ut patet in illis qui voluntates hominum astris supponunt, contra quos dicitur Ierem. 10-2, a signis caeli nolite metuere, quae gentes timent; et in illis qui Angelos creatores animarum existimant; et animas hominum esse mortales; et si qua similia hominum derogant dignitati. Contra Gentiles, lib. 2 cap. 3 n. 6 Sic ergo patet falsam esse quorundam sententiam qui dicebant nihil interesse ad fidei veritatem quid de creaturis quisque sentiret, dummodo circa Deum recte sentiatur, ut Augustinus narrat in libro de origine animae: nam error circa creaturas redundat in falsam de Deo sententiam, et hominum mentes a Deo abducit, in quem fides dirigere nititur, dum ipsas quibusdam aliis causis supponit. Contra Gentiles, lib. 2 cap. 3 n. 7 Et ideo illis qui circa creaturas errant poenas sicut infidelibus Scriptura comminatur, dicens in Psalmo: quoniam non intellexerunt opera domini et in opera manuum eius, destrues illos et non aedificabis eos; et Sap. 2-21 haec cogitaverunt et erraverunt, et subiungit, 22 non iudicaverunt honorem animarum sanctarum. |
Migne "Patrologia Latina Tomus 137" documentacatholicaomnia Epistola Epistola (Hrothsuita Gandersheimensis), J. P. Migne 137.0973D Epistola 137.0973C| 3 Plene sciis et bene moratis, nec alieno profectui invidentibus, sed, ut decet vere sapientes, congratulantibus, Hrotsuitha nesciola, nullaque probitate idonea, praesens valere et perpes gaudere. Vestrae igitur laudandae humilitatis magnitudinem satis admirari nequeo, magnificaeque, circa mei utilitatem, benignitatis atque dilectionis plenitudinem, condignarum recompensatione gratiarum remetiri non sufficio, quia, cum philosophicis apprime studiis enutriti et scientia longe excellentibus sitis perfecti, mei opusculum vilis mulierculae, vestra admiratione dignum duxistis, et largitorem in me operantis gratiae fraterno affectu gratulantes laudastis, arbitrantes mihi inesse aliquantulam scientiam artium, quarum subtilitas longe 137.0973D| praeterit meum muliebre ingenium. Denique rusticitatem meae dictatiunculae hactenus vix audebam paucis ac solummodo familiaribus meis ostendere; unde pene opera cessavit dictandi ultra aliquid hujusmodi, quia, sicut pauci fuere qui me prodente perspicerent, ita non multi, qui, vel quid corrigendum inesset enuclearent, vel ad audendum aliquid huic simile provocarent. At nunc, quia trium testimonium constat esse verum, vestris corroborata sententiis, fiducialius praesumo et componendis operam dare, si quando Deus annuerit posse, et quorumcunque sapientium examen subire. Inter haec diversis affectibus, gaudio videlicet et metu, in diversum trahor. Deum namque, cujus solummodo gratia sum id quod sum, in me laudari cordetenus 137.0974C| gaudeo; sed major quam sim videri timeo, quia utrumque nefas esse non ambigo, et gratuitum Dei donum negare, et non acceptum accepisse simulare. Unde non denego praestante gratia Creatoris per dynamin me artes scire, quia sum animal capax disciplinae, sed per energiam fateor omnino nescire. Perspicax quoque ingenium divinitus mihi collatum esse agnosco, sed magistrorum cessante diligentia, incultum et propriae pigritia inertiae 4 torpet neglectum. Quapropter, ne in me donum Dei annullaretur ob neglegentiam mei, si qua forte fila vel etiam floccos de panniculis a veste philosophiae abruptis evellere quivi, praefato opusculo inserere curavi, quo vilitas meae inscientiae intermixtione nobilioris materiae illustraretur, et largitor ingenii tanto amplius 137.0974D| in me jure laudaretur, quanto muliebris sensus tardior esse creditur. Haec mea in dictando intentio, haec sola mei sudoris est causa, neque simulando me nescita scire jacto, sed quantum ad me tantum scio quod nescio. Quia enim attactu vestri favoris atque petitionis arundineo more inclinata libellum, quem tali intentione disposui, sed usque huc pro sui vilitate occultare quam in palam proferre malui, vobis perscrutandum tradidi, decet ut non minoris, diligentia sollicitudinis eum emendando investigetis, quam proprii seriem laboris; et sic tandem ad normam rectitudinis reformatum mihi remittite, quo, vestri magisterio praemonstrante in quibus maxime peccassem possim agnoscere. |
Migne "Patrologia Latina" Tomus 22 "AucInc.ViIiSHi2 22 Auctor incertus Parisiis J. P. Migne 1845 early modern edition, no apparatus this file was encoded in TEI xml for the University of Zurich's Corpus Corporum project (www.mlat.uzh.ch) by Ph. Roelli in 2013 Classical Latin orthography latin" Vita III S. Hieronymi Plerosque nimirum illustrium virorum non ambigo nosse, quo natus, quibusque doctoribus, quibusve eruditus sit litteris, quo denique quiescat sanctus Hieronymus loco. Verumtamen quibus non vacat, vel legere plurimum non valent, hoc si voluerint opus compendiosa brevitate poterunt scire. Beatus igitur Hieronymus, nobili genere ortus: patre vero Eusebio nomine: oppido Stridonis, quod a Gothis eversum, Dalmatiae quondam Pannoniaeque confinium fuit. Congrue scilicet Eusebio generatus est patre. Eusebius namque Attice, Romane dicitur pius. Hieronymus quoque Aeolice, Latine omnino sacra lex intelligitur. Jure igitur Hieronymus, id est, sacra lex, de pio gignitur patre: ut studioso ejus labore ex Hebraeorum scriptis absque scrupulositate, alma pateret Lex, quae humano generi, sua austeritate remota, pium ac sacrum, misericordemque patrem nuntiaret venturum. Qui cum dudum inter pueritiam adolescentiamque incederet medius, instinctu tactus coelesti, affinibus cunctis, censuque paterno relictis, ut perfectus Evangelii imitator quivisset existere, ingressus navem, aura flante secunda, ad limina sublimium Apostolorum Petri et Pauli, divina dispensante clementia, Romanam adiit urbem. In qua videlicet litteris Graecis et Latinis diligenter apprime eruditus, et Christi vestem suscipiens, presbyter quoque Cardinalis ibidem est ordinatus. Nam ut inexpugnabilem suae Ecclesiae Dominus murum contra perfidos dementesque haereticos erigeret; huic viro in litterarum studiis plerique ( καθηγήτας) cathagetae, id est, praeceptores fuere. Donatus nempe arthigraphus, Romanis eum imbuens elementis, liberaliumque artium sapore sufficienter replens magister extitit illi, sicut ipse in Chronica sua meminit, dicens: Victorinus rhetor, et Donatus grammaticus, magistri et praeceptores mei, Romae insignes habebantur. Gregorium namque Nazianzenum (ut idem in tertio explanationum Isaiae refert libro) didascalum, id est, magistrum suum fuisse testatur. Nam cum in praedicto Propheta ad eum venisset locum, in quo de Seraphim quiddam debuisset exponere, ita intulit, dicens: De hac visione ante annos circiter triginta, cum essem Constantinopoli, et apud virum eloquentissimum Gregorium Nazianzenum praeceptorem meum, tunc ejusdem urbis Episcopum, sacrarum Scripturarum studiis erudirer, scio me brevem dictasse subitumque tractatum, ut experimentum caperem ingenioli mei, et amicis jubentibus obedirem. Quid vero de hujus viri eleganti industria, quam erga Latinos, et Graecos, Hebraeos, et Arabicos, Chaldaeosque in discendo elementorum apices habuit, praestantius dici potest, quam ipsius ad Pammachium et Oceanum missa profitentur verba dicentis: Dum essem, inquit, juvenis, miro discendi ferebar ardore: nec juxta quorumdam praesumptionem ipse me docui. Apollinarium audivi Antiochiae frequenter, et colui, jam tunc cum me in Scripturis sanctis erudiret, canis spargebatur caput: et magistrum potius quam discipulum decebat. Perrexi tamen Alexandriam, audivi Didymum: in multis ei gratias ago. Quod nescivi, didici: quod sciebam, illo docente, non perdidi. Putabant me homines finem fecisse discendi. Veni rursum Jerosolymam et Bethleem: quo pretio, quo labore Barrabanum Hebraeum nocturnum habui praeceptorem? Timebat enim Judaeos: et mihi alterum exhibebat Nicodemum. Haec itaque contuli: ut qui scire cupiunt, nosse queant, sicut praedixi, quo natus loco, quibusve tantus vir magistris fuerit informatus. Commorans itaque Hieronymus Romae, mentis corporisque virginitatem, et delictorum poenitentiam custodiens, fidelibus praedicabat. Multaque juxta Septuaginta librorum volumina atque psalterium emendavit, Apostolicae sedi Liberio praesidente pontifice. Ea proculdubio tempestate Romanum populum per Constantium Augustum Ariana haeresis maculabat. Idcirco ergo praedictus vir, occasione quam semper optaverat accepta, ut superius est dictum, relicta domo, parentibus, sorore, cognatis, et inclyta ac gloriosissima Petri urbe: corpus et sola tantum ferens quae itineri utilia esse valuere, una cum bibliotheca quam summo studio in praefata confecerat urbe, Jerosolymam propter regnum coelorum juvenis militaturus advenit. Postquam vero omne mundanarum litterarum studium adeptus est, probatissimorum quoque monachorum habitum factumque imitatus est. Cupiditatem siquidem animi jugi sinceritate calcans, voluptatemque corporis perenni frangens jejunio, plerosque bonorum religiosorum, meliores fore suo docuit instituto. Quodam igitur tempore, cum ex more idem Hieronymus, divina ad legendum panderet volumina, et immortalem bibliothecae suae auctorem recordaretur Tullium, mox coelitus ne tales quandoque revolveret libros salutifero castigatus est verbere. Ita enim ipse de se ad Eustochium scribens asserit. Cum ante annos plurimos, domo, parentibus, sorore, cognatis, et quod his difficilius est, consuetudine lautioris cibi propter coelorum me regna castrassem: et Jerosolymam militaturus pergerem, bibliotheca quam mihi Romae summo studio ac labore confeceram, carere non poteram. Itaque miser ego lecturus Tullium jejunabam. Post noctium crebras vigilias, post lacrymas, quas mihi praeteritorum recordatio peccatorum, ex imis visceribus eruebat, Plautus sumebatur in manus. Si quando in memet reversus Prophetas legere coepissem: sermo horrebat incultus. Et quia lumen caecis oculis non videbam: non oculorum putabam culpam esse, sed solis. Dum ita me antiquus serpens illuderet, in media ferme Quadragesima, medullis infusa febris, corpus invasit exhaustum, et sine ulla requie, quod dictu quoque incredibile est, sic infelicia membra depasta est, ut ossibus vix haererent. Interim parabantur exequiae et vitalis animae calor, toto frigescente jam corpore, in solo tantum tepente pectusculo palpitabat: cum subito raptus in spiritu, ad tribunal judicis pertrahor, ubi tantum luminis, et tantum erat ex circumstantium claritate fulgoris: ut projectus in terram, sursum aspicere non auderem. Interrogatus de conditione, Christianum me esse respondi. Et ille qui praesidebat: Mentiris ait: Ciceronianus es, non Christianus. Ubi enim thesaurus tuus, ibi est et cor tuum. Illico obmutui: et inter verbera (nam me caedi jusserat) conscientiae magis igne torquebar: illum mecum versiculum reputans: In inferno autem quis confitebitur tibi: Clamare autem coepi, et ejulans dicere: Miserere mei Domine: miserere mei. Haec vox inter flagella resonabat. Tandem ad praesidentis genua provoluti qui astiterant, precabantur, ut veniam tribueret adolescentiae, et errori locum poenitentiae commodaret: exacturus deinde cruciatum, si gentilium litterarum libros aliquando legissem. Ego qui in tanto constrictus articulo, vellem etiam majora promittere, dejerare coepi: et nomen ejus obtestans dicere: Domine, si unquam habuero codices saeculares: si legero, te negavi. In haec sacramenti verba dimissus, revertor ad superos, et mirantibus cunctis, oculos aperui: tanto lacrymarum imbre perfusos, ut etiam incredulis fidem facerem ex dolore. Nec vero sopor ille fuerat, aut vana somnia, quibus saepe deludimur. Testis est tribunal illud ante quod jacui. Testis triste judicium, quod timui. Ita mihi nunquam contingat talem incidere quaestionem. Livoribus habuisse me plenas scapulas, plagas sensisse per somnium: et tanto dehinc studio divina legisse, quanto mortalia ante perlegeram. Idem igitur Hieronymus, quod praetermiseramus, dum in Romana adhuc esset urbe, os Damasi Papae, et sacrae bibliothecae scrutator, divinorum dissertor voluminum: dum per triennium continuum, charus, acceptusque popularibus veneraretur: omniumque judicio pontificatu dignus decerneretur: ordinatusque a praefato Papa presbyter Cardinalis, ut superius scriptum est, fuisset: quidam ex clericorum, monachorumque ordinibus, pro petulantia, ingluvieque discursantes ad effugandum de urbe eumdem Hieronymum, qui utrorumque eorum scribens vitia, eos reprehenderat, insidias paraverunt. Verum enim vero hunc ego felicem dixerim: hujus fugae eventum, corrigentis Christi judicio potius dispensatum, quam pravorum hominum persecutionibus paratum fore existimo, scilicet ut Romana Ecclesia Petri instituta regimine, omnium veteris Testamenti librorum Christo Deo volente, et Hieronymo spirituali studio desudante, Hebraicam quoque haberet veritatem, et Graecorum quorumdam levitas, quae sibi a Deo omnes scripturas divinitus inspiratas accepisse plaudebat, eos habere, quod ipsa non habet, recognoscat. Igitur Hieronymus, ut jam dictum est, Roma egressus, ad Orientem tendens, profectus est ad Gregorium Nazianzenum, Constantinopolitanae urbis Episcopum: ubi ita proficere studuit, ut sanctarum Scripturarum studiis erudiretur: et supplex, docilisque discipulus, adiit praeceptorem: eumque in Constantinopolitana urbe observabat. Hoc discipulatu Hieronymus peracto, in Syriam perrexit; et dum in possessione Evagrii presbyteri moraretur, Malchum monachum aliquando captivum reperit: percunctatusque eum, omnem ejus captivitatis didicit historiam, quam postea edidit, scriptamque Romanis fidelibus misit: haec in istius historiae inserens prologo: Scribere, inquit, disposui, si tamen Deus vitam dederit: et si vituperatores mei saltem fugientem me, et clausum persequi desierint. Ad deserta deinde loca, ad quae olim ob agendam inibi poenitentiam properare cupiebat, ita laetus accinctusque accessit, ut volasse eum magis, quam measse crederes. Quomodo vero per quadriennium continue Christi potius auxilio poenituerit; idem Hieronymus, quae sponte pertulerit ipsius Dei gratiam affuisse, hujusmodi verbis indicavit: Quoties in eremo constitutus in illa vasta solitudine, quae exusta solis ardoribus horridum monachis praestabat habitaculum: putavi me, inquit, Romanis interesse deliciis. Sedebam solus, quia amaritudine repletus eram: horrebant sacco membra deformia, et squalida cutis situm Aethiopicae carnis obduxerat: quotidie lacrymae, quotidie gemitus: et si quando repugnantem somnus imminens oppressisset, nuda humo vix ossa haerentia collidebam. De cibis vero et potu taceo: cum etiam languentes monachi aqua frigida utantur: et coctum aliquid accepisse, luxuria sit. Ille igitur ego qui ob gehennae metum tali me carere ipse damnaveram, scorpionum tantum socius et ferarum, saepe choris intereram puellarum: pallebant ora jejuniis, et mens desideriis aestuabat. In frigido corpore et ante hominem suum jam carne praemortua, sola libidinum incendia bulliebant. Itaque omni auxilio destitutus, ad Jesu jacebam pedes: rigabam lacrymis: crine tergebam: et repugnantem carnem, hebdomadarum inedia subjugabam. Non depudesco infelicitatis meae, quin potius plango non esse quod fuerim. Memini me clamantem diem crebro junxisse cum nocte: nec prius a pectoris cessasse verberibus, quam, Domino increpante, rediret tranquillitas. Ipsam quoque cellulam meam, quasi cogitationum mearum consciam pertimescebam, et mihimet iratus et rigidus, solus deserta penetrabam. Sicubi concava vallium, aspera montium, vel rupium praerupta cernebam, ibi meae orationis locus, illud miserrimae carnis ergastulum: et (ut mihi ipse testis est Dominus) post multas lacrymas, post coelo oculos inhaerentes, nonnunquam videbar mihi interesse agminibus angelorum; et laetus gaudensque cantabam: Post te in odorem unguentorum tuorum curremus. Quadriennio itaque dedicatae poenitentiae exacto, ad Bethleem oppidum idem Hieronymus remeavit: ubi quasi prudens animal ad praesepe Domini sese contulit, quod ab Jerosolymis sex millibus separatur, contra meridianam plagam: accedensque ad ejusdem urbis pontificem Cyrillum nomine, petiit ut paroeciae, quae Bethleem fuerat sita, locum sibi habitandi tribueret. Cui nimirum mox quod devotione poposcit, digne concessit. Digni etenim habitaculi, Bethleem, adjuvantibus vicis vicinis catholicis, construxit monasterium. In quo statuta ab Apostolis regula degens coepit, quod olim multum cupierat, cum fratribus habitare, et cum Eusebio Cremonensi nobili viro, cujus postulatione ex Graeco sermone quamdam Epistolam transtulit in Latinum. In quo vere sciendum, hanc matutinam psalmodiae, quae nunc observatur, in occiduis maxime regionibus, canonicam functionem monasterio primitus institutam, ubi praedictus vir otiosus non fuisse credendus est: qui tantum nobis in translatione divinae Scripturae praestitit, ut ad Hebraeorum fontem pene non egeamus accedere: quoniam nos facundiae suae multa cognoscitur ubertate satiasse plurimis libris, copiosis Epistolis fecit esse beatos, quibus scribere, Domino praestante dignatus est. Inter caetera profecto studiorum suorum opuscula, a beato Petro sumens exordium, usque ad semetipsum de Viris illustribus scripsit: imitatus Tranquillum, Graecumque Apollinium: ubi de se ita refert: Post catalogum plurimorum, me quoque in calce voluminis quasi abortivum et minimum omnium Christianorum posui: quo mihi necesse fuit usque ad quartum decimum annum Theodosii principis, quae scripserim, breviter annotare. Innumeris praeterea iste libris, Apostolorum, Prophetarumque constructionibus editis, immobilem Catholicae turrim Ecclesiae, contra perfidorum jacula consummavit. Omnes Veteris Testamenti libros, ex Hebraeorum codicibus, in Latinum convertit. Danielem quoque Prophetam, Chaldaico stylo prolocutum, et Job justum Arabico, in Romanam linguam utrumque auctorem perfecta interpretatione mutavit. Matthaeum nihilominus ex Hebraeo fecit esse Romanum: Epistolam quidem suam ad Paulinum ex senatore presbyterum mirificam destinavit: docens quemadmodum Scripturas divinas adhibita cura perlegeret: ubi breviter virtutem uniuscujusque libri, veteris et novi Testamenti mirabiliter indicavit: mirabiliter planus, honeste doctus, ac dulcis, parata copia sermonum ad quamcumque partem vertit ingenium: ut undecumque interrogatus fuisset, paratum haberet et competens sine aliqua dilatione responsum. Modo humilibus suaviter blanditur, modo superborum colla (al. confregit ) confringit: modo derogatoribus suis vicem necessaria mordacitate restituens, modo virginitatem praedicans, modo matrimonia casta defendens, modo virtutum certamina gloriosa collaudans, modo lapsus in clericis, monachos pravitatis accusans. Sed tamen ubicumque locus se attulit, gentilium exempla dulcissima veritate permiscuit. Sed non erat hoc suae voluntatis, sed (ut ita dicam) gravissimae necessitatis: ut probaret ea quae a sanctis prophetis ante saecula praedicta sunt, tam Graecorum quam Latinorum, et aliarum gentium litteris contineri: vere totum explicans, totum exornans, et per diversa disputationis genera, disertus semper et aequalis incedens. Tanta namque utriusque linguae peritia fungebatur, ut quoscumque libros Aeolicos in manibus acciperet, Latine sine offensione transcurreret: iterumque Latinos attico sermone relegeret, ut crederes hic esse scriptum, quod os ejus inoffensa velocitate fundebat. Vere dixerim Catholicam istius hominis prudentiam, sanamque doctrinam, quocumque conversatus fuisset loco, stabilis perstitit fidei firmitate. Nam certissime ignorantiae invidiaeque morbo languentes desipiunt, qui eum deviasse a Catholicae Ecclesiae, id est, beati Petri fide, vel haereticum fuisse arbitrantur: quod Eustochio mandaverit: Cave, quaeso, ne quando et de te dicat Deus: Virgo Israel cecidit: non est qui suscitet eam. Ubi ad terrendos lubricos atque incautos, quia Deus justus sit judex: subdens ista, dixerit doctor, Audenter loquor, cum omnia possit Deus: suscitare virginem non potest post ruinam. Valet quidem liberare de poena, sed non valet reformare corruptam. Hoc procul dubio ita dicendo, non omnipotentiam abstulit Deo, sed justum judicem manifestans asseruit. Nam, nisi fallor, qualia sanctus Hieronymus Eustochio mandavit, talia ad Domitillam neptem imperatoris Domitiani admonitionis legimus verba. Sed et ipsa verba qua de causa sint illi prolata, audire gratum puto. Haec omnino virgo Nereum et Achilleum eunuchos cubicularios habuit: quos beatissimus Apostolus Petrus lucratus fuerat Christo. Isti dum viderent dominam suam gemmis ornari, et purpureis vestibus, atque auro textis indui, dixerunt ei: Quanto studio ornaris in corpore, ut filium consulis Aurelianum hominem mortalem accipias maritum: si tanto studio in animo ornareris, regem immortalem Dei filium adipisci poteras sponsum. Qui etiam teipsam aeternam faceret, et nunquam tibi, neque ornamentis tuis, neque gaudiis finem permitteret, aut terminum evenire. Respondit ei Domitilla, et ait: Quae potest esse melior charitas, quam habere virum, suscipere filios, per quos posteritas dulcissima possit propagari, et tam generis dignitas, quam memoria nominis non deleri? Cui Nereus respondit: melior est virginitas, quae quando de matris tuae utero existi, tecum nata, tecum lactata, tecum semper fuit a carnis corruptione aliena, quae est Deo amabilis, ejusque angelis chara: quam profecto cum quaelibet perdiderit virgo, hujus reatum per poenitentiam evadere potest, ipsam vero integritatem adipisci nequaquam valet. Omnis namque sanctitas, dum per aliquam voluptatem, aut necessitatem violata aut amissa fuerit, vel quaeque perdita virtus, ad statum suum, vel integritatem, seu ad suam gloriam per poenitentiae lacrymas recuperari et revocari potest. Sola virginitas, si semel perierit, ad pristinae integritatis stabilitatem pertingere minime valet. Cumque Nereus et Achilleus haec, laudando virginitatem, et alia proferendo, dissererent plurima, quibus aeternam mereretur actibus vitam, Domitilla prudentissima virgo dixit: Utinam ad me olim ista Dei sententia pervenisset, et nunquam ego nomen sponsae suscepissem, nec hominis mortalis sponsionem. Nunc vero quia vobis Deus aperuit os ad lucrandum animam meam, quicquid me facere vultis, accelerate quantocius. Quid multa? A sancto Clemente Papa consecrata, Aureliano sponso contempto, ob hoc in Pontiana exulata est insula. Inde Tarracinam adducta, nolensque Idolis sacrificare, cum Eufrosina et Theodora sponsis Sulpitii et Serviliani, a Luxurio fratre Aureliani igne crematae, palmam suscepere martyrii, quas S. Caesarius diaconus, qui etiam postea et ipse a praedicto Luxurio est martyrizatus, in sarcophago novo simul condens sepelivit. Haec ideo licet non fuerat hic tantum necesse loqui, addidimus tamen, quia pene quod Nereus prudentissimae virgini Domitillae dixerat, virginitatem perditam de reatu posse per poenitentiam veniam consequi: nequaquam tamen valeret fieri virgo, sicut fuerat prius. Hoc sanctus Hieronymus Eustochio ad meliora studuit hortando mandare: Cum omnia possit Deus, suscitare Virginem non potest post ruinam. Quid enim est hic aliud non posse, quam non velle? quod nonnullis aliis dici poterat verbis. Per quemdam namque sapientem dicitur Deo: Tu autem dominator virtutum, cum tranquillitate judicas, et cum magna reverentia disponis. Subest enim tibi cum volueris, posse: ergo ubi non est velle Dei, deest posse. Deus quippe ut immutabilis est naturae, ita immutabilis est voluntatis. Et utique cum sit verax et justus, non illum mendacium, neque injustitia decet: quia sicut non valet mentiri, qui est veritas, ita injustus esse non potest: hoc est, nolens injuste facere quicquam. Nam omnia, teste Propheta, quaecumque voluit Dominus, fecit in coelo et in terra: omniaque ejus judicia justa. Dum igitur niteremur ostendere, quid volente Deo fieri possit: quid vero illo nolente fieri non viveret, et ut veridico eximioque Doctori, cui quoad viveret, in omni scientia se comparare nemo audebat, non usurparet vaniloquus detrahere quispiam, coepto ab ordine longius sumus digressi. Verumtamen qualis, quantusve vir iste fuerit, solius sancti Augustini testimonio, qui velit, plenius cognoscere valet. Nam cum in libro primo, quem contra errorem Juliani Manichaei scripserat: qui nuptias sine dubitatione dicebat damnari: quod vero ex eis nasceretur, ab omni esse liberum obligatione peccati: plurimos contra hujusmodi pestiferum dogma Catholicos introduxisset testes, ita intulit dicens: Nec sanctum Hieronymum qui presbyter fuit, contemnendum arbitreris, qui Graeco et Latino, insuper et Hebraeo eruditus eloquio, ex Occidentali ad Orientalem transiens Ecclesiam, in Locis sanctis, atque in Litteris sacris usque ad decrepitam vixit aetatem: cujus nobis eloquium ab Oriente in Occidentem instar solis lampadis resplenduit. Omnes denique vel pene omnes qui ante illum aliquid ex utraque orbis parte de doctrina Ecclesiastica scripserant, legit: nec aliam de hac re quam praedixi, tenuit prompsitque sententiam. Qui cum exponeret Jonam Prophetam, apertissime dixit: quod etiam parvuli, peccato offensionis Adae tenerentur obnoxii. Haec Augustinus in praedicto libro. Idem itaque Hieronymus contra Celsum, Porphyrium, et Julianum Augustum, rabidos adversus Christum canes, et contra insectatores Ecclesiae, vel eorum qui putant, Ecclesiam nullos Philosophos et eloquentes habuisse doctores, magno desudavit ingenio, ut sciant quales et quanti viri eam fundaverint, exstruxerint, atque ornaverint: et desinant fidem nostram rusticae simplicitatis arguere, suamque potius imperitiam recognoscere, innumeris praeterea libris Apostolorum Prophetarumque constructionibus. Et post pauca: Nunc, inquit, mysterium iniquitatis operatur: et garrit unusquisque quod sentit: ego solus sum qui cunctorum gloria mordear. Pluribus quippe, ait, qui me dicunt hoc opus inflammatum invidiae facibus scribere: breviter respondebo, nunquam me haereticis pepercisse, sed omni egisse studio ut hostes Ecclesiae, mei quoque hostes fierent. Impossibile est omnino et longum de isto viro, ejusque districta vita, et illius moribus retexere omnia. Unius enim miraculi hujus monasterii, quoddam priscorum simile, quod per succedentium relationem memoriae nondum oblivio abstulit, et a religiosis viris, qui coelestis patriae amore Bethleem fuere, huc est delatum, huic compendioso necto sermoni. Quadam namque die advesperascente, cum beatus Hieronymus una cum fratribus, ut monachis mos est, ad sacram lectionem audiendam sedisset, et praecepta divina declararet, subito tribus claudicans, quarto suspensus pede, ingens leo coenobii claustra ingressus est. Quo utique viso fratres perterriti nonnulli in fugam sunt, ut est metus fragilitatis humanae, conversi. Sanctus vero Hieronymus, veluti adventanti obviavit. Qui videlicet dum sibi pariter propinquassent, et quia loqui leo, ut suae naturae est, minime poterat, utcumque valuit, praedicto patri, laesi quem habebat pedis obtulit plantam: vocatis tunc fratribus, praecepit ut diligenter laesum abluerent pedem, inquirentes cur ita leo claudicans iret. Quod dum factum studiose fuissent intuiti, vulneratam a sentibus invenerunt plantam leonis. Ei igitur cum alimento diligenter adhibita cura de laesionis ictu, illico convaluit. Omni ergo belluinae feritatis deposita rabie, coepit inter eos ultro citroque quasi domesticum et tranquillum animal pariter commorari. Hoc etenim beatus Hieronymus cognito, sic fratribus ait: Eia fratres, studiose adinvicem rogo perpendite: quid huic leoni operis congrui, nostrae utilitatis addamus, quatenus ab eo leviter perfici, et efficaciter fieri possit: quia certe credo quod non tantum pro sui pedis salute, huc illum miserit Deus, qui ei mederi sine nobis potuerat: quantum ut nobis suae visitationis demonstraret indicio, per hunc nostrae necessitati, mirabiliter se velle praebere juvamen. Tunc praedicti fratres, tale concorditer humiliterque patri responsum dedere, dicentes: Tu pater bene nosti, quod asinus qui a saltu usui nostro ligna deferre solitus est, custodis sollicitudine indiget, et ne a qualibet improba bestia devoretur, satis veremur. Idcirco ergo, si tibi placet, et rectum videtur, huic leoni aselli nostri injungatur solertia, ut eum subsequens ducat ad pastum, reducatque remeans domum. Ita et factum est: nam injuncta leoni cura asini, more pastoris industrii, eundo ad pastum socius incessanter itineris, rure pascendo ubicumque defensor, tutissimus erat. Verumtamen ut se cibaret, et asinus solitum perficeret opus, consuetis semper horis, cum eo domum redibat. Interea dum haec dilato tempore gererentur: educto quadam die ad loca pascuae asino, gravi leo ultra modum somno oppressus obdormivit. Leone namque tunc graviter soporato, contigit ut per eamdem viam negociatores gradientes, olei emendi causa, pergerent in Aegyptum. Qui ipsum saepe videntes asinum pascentem: dum neminem vidissent adesse custodem, iniqua surrepente cupiditate, rapientes secum duxerunt. Expergiscens itaque leo quid sibi damni accidisset, nesciens: ut requireret tamen pascentem quem commissum habuit, ire coepit. Qui cum solito non appareret in loco pascendi, constrictus de discrimine leo, moestitia anxius, rugiendo aliqua parte diei, huc illucque ibat quaerens quem perdiderat. Sed cum jam omnis reperiendi asini spes fuisset ablata, ad monasterii januam veniens perstitit. Conscius enim culpae, non ausus est ingredi, quod prius cum asello solebat. Quem beatus Hieronymus, una cum fratribus, absque asino videns ad cellae fores morari, et quia non solita hora fuerat reversus, instigante famis necessitate compulsum, putaverunt cum occidisse animal suum: nolentesque ei tribuere annonam consuetam, dicebant: Vade, et reliquum aselli quod tibi remansit, mande, tuamque ingluviem reple. Et licet haec illi dicerent, erant tamen incerti utrum hoc mali, an non is perpetrasset. Quapropter exeuntes fratres ad (al. loca pascua ) loci pascua, quo jam praefatum animal deducere leo solitus erat, longe lateque peragrantes, ut quoddam mortis indicium possent invenire. Qui nullum interemptionis ejus signum reperientes, redeuntes studuerunt hoc beato Hieronymo nuntiare. Quo audito, ait fratribus: Obsecro vos, fratres, quanquam sustineatis asini damnum, hunc tamen ne exasperetis, neque abjiciatis leonem: sed eum ut dudum gubernantes, praebentesque alimenta, nutrite; incidentesque in nemore ligna, ut ea vice asini nobis huc trahens deferre valeat, moderate nectentes ligate: Ita et factum est. Cumque sibi opus tunc nexum crebrius gereret, et jam redeundi tempus negotiatorum adesset, expleto die quodam opere, quamvis animal brutum, divinitus tamen ut puto admonitum, exiens ivit ad agrum, huc illucque discurrens gyrando, nosse plenius cupiens quid fuisset de socio suo factum. Qui fatigatus jam nimium, quandoque ad publici itineris locum devenit sublimem, quo dum anxius, ut poterat, circumspiciendo prospiceret: cernebat procul venientes contra se homines cum onustis camelis, quos praecedens asinus veniebat: sed quia valde procul erat, hunc cognoscere minime potuit: tamen pedet entim se illis obviam obtulit. Mos quippe illi dicitur esse regioni, ut quoties cum camelis longius proficiscuntur, toties antecedente asino, funem camelorum gestante collo, subsequantur cameli. Nam dum praedicti itinerantes, id est, negociatores, appropinquassent leoni: ille cognito asino, saevum rugiens, cum ingenti strepitu irruit in eos, neminem nempe laedens, eorum. Qui omnibus statim relictis, dementesque, ut dignum fuerat, effecti, in fugam conversi sunt. Quibus videlicet fugientibus, terribiliter rugiens leo percutiebat cauda fortiter terram, perterritosque camelos, sicut erant onusti, ante se ad cellam ire coegit. Insolitam ergo rem fratres videntes, quod praecedens asinus sarcinatique in medio cameli, et subsequens eorum terga leo pariter veniret, mox exeuntes modeste, curaverunt beato nuntiare Hieronymo. Quo audito, foras egrediens, januas monasterii patefieri jussit benigne: summumque silentium imperavit, dicens: Hospitibus nostris, id est camelis et asino, auferentes sarcinas eos levate, pedesque abluite, escas praebete, expectantes quid in hoc facto suis voluerit Dominus servis demonstrare. Omnibus denique, quae erga camelos fuerant jussa, peractis, coepit leo, ut dudum huc atque illuc gratulabundus per claustra monasterii ire, singulorum se fratrum vestigiis sternens, et quasi de perpetrata, quam non fecerat culpa, alludens cauda, veniam postulabat. Quo viso, fratres, poenitentiam agentes, quod ei crudelitatis intulissent crimen, dicebant: Ecce pastorem nostrum, quem paulo ante ut voratorem crudeliter damnabamus, cum quanto eum praeconii miraculo, ut huic crimen auferret, ad nos dignatus est mittere Dominus. Beatus ergo Hieronymus futurorum praescius, sic fratribus ait: Parati estote fratres in his quae usui refectionis sunt necessaria: ut hi qui nobis sunt futuri, absque molestia ut dignum est, hospites suscipiantur. Mox utique imperata subsecuti, veloci quaeque obedientia sunt expleta. Peractis quoque jussis, sermocinantibus cum beato Hieronymo fratribus, subito venit nuntius, qui diceret ante monasterii fores hospites adesse, qui coenobii patrem vellent videre. Hoc saepe dictus pater audito, portas cellae patefieri, eosque ad se ingredi jussit. Qui quamvis vocati, erubescendo tamen introeuntes, visoque beato Hieronymo, ejus se prostravere vestigiis, pro culpa veniam postulantes. Quos ipse clementer elevans, admonuit, ut suis cum gratiarum actione utentes rebus, alienas tangere non usurparent: ac deinde sub Dei praesentia caute viverent semper. Qua nimirum praedicatione expleta: praecepit ut reficerentur, receptisque camelis, abirent. Tunc illi una voce pariter dixerunt: Obsecramus, pater, ut ad Ecclesiae luminaria, necessitatemque fratrum, dimidium liquoris olei, quod attulerunt cameli, suscipi jubeas: quia scimus et certi sumus, quod plus propter vestram, quam pro nostra utilitate, ut negotiaremur, perreximus in Aegyptum. Quibus beatus Hieronymus ait, non recte proculdubio postulatis, quin valde durum videtur, ut nos qui aliis compati, aliorumque necessitatem sublevare dando debemus, vos gravemus, vestra quibus non indigemus, tollentes. Tunc illi, neque, inquiunt, hic cibum, neque quae nostra sunt, accipiemus: nisi quod poposcimus, prius jusseris fieri. Itaque, ut praediximus, nunc dimidium, quod attulerunt cameli, olei liquorum suscipiatis; et deinceps pollicemur nos nostrosque haeredes, vobis vestrisque successoribus omni anno olei mensuram hin esse daturos. Sicque constrictus beatus Hieronymus, coactusque eorum precibus violentis, quae rogaverant, impleri praecepit. Sumpto quoque cibo, ac benedictione cum camelis accepta, exultantes, gratulantesque ad propria remearunt. Haec autem Bethleem acta, et ab incolis loci illius hactenus asserendo ita fuisse narrantur. Bethleem vero locus splendidus, civitas fuit David in tribu Juda: ubi quondam Dominus et Salvator (ut impleretur prophetia, Veritas de terra orta est ) in praesepio intra speluncam, ex Virgine nasci dignatus est, et parvulus vagiit. Quod praesepe auro argentoque ornatum (sicut sanctus refert Antonius) incessanter in eo luminaria ardent: plurimisque servorum Dei habitaculis undique circumdatur. Os enim speluncae ad ingrediendum omnino angustum est. In cujus itaque ore, id est, in ipso praesepii ingressu, beatus Hieronymus saxum scalpendo, monumentum sibi fieri jussit. Tanta vero idem corporis lassitudine fatigatus est, ut etiam in stratu suo jacens, funiculo ad trabem suspenso, supinisque manibus apprehenso erigeretur, ut scilicet officium monasterii, prout poterat, exhiberet; transeuntesque in squalore corporis, vocisque tenuitate dies plurimi fluerent. Dehinc ipse vir beatus in librorum abundantia fultus, dictis suis sancto spiritu dedicatis, immobilem Catholicae turrim Ecclesiae, contra perfidorum jacula consummavit. Pergunt itaque ad visitandum, consolandumque Hieronymum, dum in labore esset, itidem Catholici, secum quidem animo Ecclesiae Catholicae cooperantem, corpore autem in Africa scribentem, sic inter caetera scripsit: Nostra habuimus tempora, et cucurrimus quantum potuimus: nunc te currente, et longa spatia transmittente, nobis debetur otium. Igitur idem beatissimus, diebus vitae suae in spirituali opere irreprehensibiliter consummatis, nonagesimo octavo aetatis suae anno in Domino requievit. Bethleem eum alma tenet iterum venturo Domino offerendum. Dormivit autem beatus Hieronymus anno imperii Theodosii junioris duodecimo: imperante utique illo, cujus anni nec finientur: Qui vivit et regnat per immortalia saecula saeculorum. Amen. |
6. - LIBER 6 - 6.1 UTRUM DIVISIO SCIENTIAE IN PHYSICAM, MATHEMATICAM ET DIVINAM SIT... - 6.2 UTRUM DE ENTE PER ACCIDENS POSSIT ESSE SCIENTIA - 6.3 UTRUM ENS VERUM DEBEAT EXCLUDI A CONSIDERATIONE METAPHYSICI - QUAESTIO 4 UTRUM METAPHYSICA SIT DE ENTE - QUAESTIO 1 UTRUM INHAERENTIA SIT DE ESSENTIA ACCIDENTIS - QUAESTIO 2 UTRUM SUBSTANTIA SIT PRIMUM OMNIUM ENTIUM TEMPORE - QUAESTIO 3 UTRUM SUBSTANTIA SIT PRIMUM OMNIUM ENTIUM COGNITIONE - QUAESTIO 4 UTRUM SUBSTANTIA SIT PRIMUM OMNIUM ENTIUM DEFINITIONE - QUAESTIO 6 UTRUM FORMA SIT PRIOR COMPOSITO ET MATERIAE - QUAESTIO 7 UTRUM "QUOD QUID EST" SIT IDEM CUM EO... - QUAESTIO 8 UTRUM MATERIA PER SE GENERETUR - QUAESTIO 9 UTRUM FORMA GENERETUR PER SE - QUAESTIO 10 UTRUM COMPOSITUM GENERETUR PER SE ET PRIMO IN... - QUAESTIO 11 UTRUM RATIO PHILOSOPHI CONTRA IDEAS PLATONIS VALEAT - QUAESTIO 12 UTRUM IN MATERIA SIT ALIQUA PARS FORMAE COAGENS... - 7.13 UTRUM NATURA LAPIDIS DE SE SIT HAEC VEL PER... - 7.14 UTRUM SINGULARE PER SE INTELLIGATUR - 7.15 UTRUM SINGULARE SIT PER SE INTELLIGIBILE A NOBIS - 7.17 UTRUM DIFFERENTIA DIVISIVA GENERIS INFERIORIS INCLUDAT DIFFERENTIAM DIVISIVAM PRIMAM - 7.18 UTRUM UNIVERSALE SIT ALIQUID IN REBUS - 7.19 UTRUM CONCEPTUS GENERIS SIT ALIUS A CONCEPTU DIFFERENTIAE - 7.20 UTRUM PARTES ORGANICAE ANIMALIS HABEANT DISTINCTAS FORMAS SUBSTANTIALES SPECIE... LIBER 6 6.1 UTRUM DIVISIO SCIENTIAE IN PHYSICAM, MATHEMATICAM ET DIVINAM SIT SUFFICIENS Quia scientiam speculatiuam diuidit Aristoteles in physicam, mathematicam et diuinam, ideo quaeritur an ista diuisio sit sufficiens. 6.1.1 Arguitur quod non: Quia logica neque est circa agibilia neque circa factibilia, ergo est speculatiua; nec tamen est aliqua istarum; igitur etc. 6.1.2 Item, moralis nulla est istarum; est tamen theorica. Probatio: nam omnis habitus intellectualis circa agibilia est prudentia. Quia sic definitur prudentia, VI Ethicorum, quod est "recta ratio agibilium". Moralis autem scientia non est prudentia, quia tunc omnes habentes eam essent prudentes et ita uirtuosi moraliter. Ergo moralis scientia non est recta ratio circa agibilia, neque factibilia ut patet, igitur etc. 6.1.3 Item, ens aequaliter diuiditur in decem genera, ex V huius. Igitur sicut unum diuidens, scilicet quantitas, facit scientiam specialem ut mathematicam, ita et quodlibet aliorum. 6.1.4 Item, substantia incorporea habet proprias passiones alias a passionibus entis et substantiae, sicut et substantia corporea; et perfectiores passiones habet quanto est ens perfectius. Igitur sicut de substantia corporea est scientia specialis, ut mathematica uel naturalis, in qua considerantur propriae passiones eius, ita uidetur per locum a maiori quod de substantia incorporea erit aliqua scientia specialis, praeter metaphysicam in qua non considerantur de ipsa nisi passiones entis uel substantiae. 6.1.5 Item, quod non sunt tot, uidetur, quia metaphysicus habet considerare omnia secundum quiditates suas etiam in speciali, igitur et omnes passiones omnium; igitur non est alia scientia. Probatio antecedentis per Aristotelem hic in littera: nulla alia scientia rationem facit de "quod quid est"; sed uel ex sensu supponunt "quod quid est" sui subiecti, uel aliunde accipiunt. 6.1.6 Item, quod non sit distinctio inter mathematicam et metaphysicam arguitur: quia uidentur esse de eodem. Quantitas enim in utraque consideratur. Similiter etiam in naturali scientia consideratur, ut patet II Physicorum. Igitur nec illa distinguitur ab alterutra istarum. 6.1.7 In contrarium: Est Aristoteles in littera. Item, in libello De intelligentia Aristotelis. Item, Auicenna, I Metaphysicae suae. Item, Ptolomaeus in I Almagesti. Item, Boethius in libello suo De Trinitate. Et patet quod apud philosophantes est famosissima diuisio. I. Status quaestionis A. Duae opiniones Hic primo uidendum est unde sumatur distinctio scientiarum. Circa hoc sunt duae opiniones. 1. Prima opinio: Scientia est habitus conclusionis demonstrationis a. Expositio primae opinionis 6.1.8 Prima talis: scientia est habitus cognoscitiuus conclusionis demonstrationis, sicut patet ex definitione "scire", I Posteriorum. Ergo quot sunt conclusiones demonstrabiles, tot sunt scientiae. Consequentia probatur: nam habitus distinguuntur per obiecta et ita scientiae per scibilia; illa sunt conclusiones demonstrabiles. 6.1.9 Item, habitus innotescunt per actus; respectu diuersarum conclusionum sunt diuersi actus sciendi specie; ergo et habitus diuersi. Minor probatur. Tum quia illi actus sciendi sunt diuersi, non tantum numero, quia sic distinguuntur actus sciendi circa eandem conclusionem frequenter eliciti differentia autem maior differentia numerali uidetur esse differentia specifica. Tum quia aliquid per causam cognoscere est aliquid scire, ex definitione "scire", I Posteriorum. Igitur cum alia demonstratio sit per quam haec conclusio cognoscitur, et alia per quam illa, uidetur quod aliud sit hoc "scire" ab illo, etiam specie. Magis enim differunt istae demonstrationes quam numero tantum, quia sunt ex diuersis principiis omnino. 6.1.10 Et illa opinio ponit quodlibet complexum habere habitum proprium: si principium est, habet intellectum; si conclusio est, habet propriam scientiam. b. Contra primam opinionem 6.1.11 Contra istam opinionem arguitur: quia secundum ipsam, geometria uel quaecumque alia scientia non est una nisi unitate aggregationis ex multis habitibus, quod uidetur contra intentionem Aristotelis in multis locis in I et II Posteriorum. 6.1.12 Item, sic posset metaphysica et naturalis dici scientia una, quia aggregatione. Inconueniens est autem quod tantam unitatem habeant inter se scientiae, quae ponuntur simpliciter diuersae, quantam habet una istarum in se. 2. Secunda opinio: Scientia est circa speciem specialissimam a. Opinio Henrici Gandauensis 6.1.13 Dicunt alii quod scientia est una secundum speciem specialissimam, quae est circa subiectum unum ad quod plura attribuuntur, quae cum hoc habet unam rationem formalem considerandi omnia quae considerat. Et talis in una anima est una numero ex multis actibus intelligendi generata. Et est ita una sicut in uno appetitu est una temperantia, licet ex multis actibus generata; et in una superficie una albedo intensa, licet esset successiue ab eodem uel a diuersis agentibus, unica transmutatione uel diuersis transmutationibus, inducta. Quia tamen non est omnino simile, distinguunt quod quaedam formae recipientes magis et minus, secundum gradum perfectionis et completionis suae, inducuntur unica transmutatione, ut albedo, uel pluribus actibus conformibus, ut temperantia. Quaedam autem pluribus difformibus, ut scientiae, in quarum generatione ponunt talem processum: quia secundum rectum ordinem acquirendi eas, ex actu cognoscendi primum principium talis scientiae habet ipsa primo generari. Et tunc habetur totum esse illius habitus scientifici, licet in gradu infimo, et tunc ille habitus dicitur esse intellectus illius principii. Deinde cognoscendo alia principia, idem habitus, qui dicitur esse intellectus illius principii, augetur et dicitur intellectus plurium principiorum istorum cognitorum. Et ultra, ex principiis deducendo conclusiones amplius augetur, et dicitur esse scientia istarum conclusionum, semper tamen manens idem habitus, non habens differentiam nisi rationis tantum. Sicut et aliae formae quae recipiunt intensionem in quocumque gradu, si stant in illo, non habent compositionem aliquam, quia non habent differentiam aliquam inter gradus inferiores quos uirtualiter continent nisi rationis tantum; et differentia rationis non sufficit ad compositionem. 6.1.14 Nec obstat quod hi actus, ex quibus generatur et augetur habitus, uidentur quasi differre specie, sicut intellectiones diuersorum principiorum uel diuersarum conclusionum; uel quasi genere, sicut intellectiones principii et intellectio conclusionis. Differunt enim actus sicut differunt obiecta cognita. Sed habitus unus est ex omnibus generatus et ad similes actus inclinans. 6.1.15 Hoc confirmatur, quia principium perfectius cognoscitur quando ex ipso conclusio deducitur; non autem esset ita nisi habitus principii intenderetur; igitur alius non generatur sed praeexsistens augetur. 6.1.16 Dicunt etiam quod talis habitus non tantum intenditur ex cognitione diuersorum principiorum uel conclusionum, sed ex frequenti consideratione eiusdem, ut sic unum principium magis cognoscatur illo habitu quam aliud, et una conclusio quam alia, quia frequentius considerata. Semper autem, secundum istos, cognitio prior est principium et dispositio cognoscendi posterius, siue in principiis inter se siue respectu conclusionum. b. Contra opinionem Henrici 6.1.17 Contra istam opinionem multipliciter arguitur. Primo sic: actus naturaliter est generatiuus habitus, secundum istos, per hoc quod naturaliter suam similitudinem relinquit in passo. Differentium autem specie secundum proprias rationes agentium sunt diuersae similitudines reales specie. Ergo quanta est differentia actuum, tanta et habituum. 6.1.18 Confirmatur: quare enim actus difformes morales, ut temperantiae et iustitiae, generant diuersos habitus specie, nisi quia secundum proprias rationes specificas naturales similitudines imprimunt potentiae, consimiliter differentes sicut et ipsi? Sed ubi est causa eadem, erit idem effectus. Unde uidetur sine ratione dictum quod quidam habitus tantum generantur ex actibus uniformibus, quidam ex difformibus. Poterit enim aliquis ponere quod non est nisi una uirtus moralis, quae generatur ex quocumque actu, et deinde augetur non tantum per actus similes sed etiam per difformes, sicut hic ponitur de habitu scientiae. Nec poterit plus improbari illud de unico habitu morali quam istud de unico habitu scientifico. 6.1.19 Item, secundo sic: Aristoteles, VI Ethicorum, distinguit intellectum a scientia, sicut habitum alium specie, licet eiusdem generis propinquioris quam sit alterum eorum cum opinione uel prudentia. Nunc autem illa uidentur essentialius disparata quae sub eodem genere propinquiori continentur, sicut album et nigrum, quam album et dulce. Igitur impossibilius uidetur quod idem habitus sit intellectus et scientia quam quod sit intellectus et opinio. 6.1.20 Confirmatur ista ratio: uerum, in quantum euidens, natum est causare habitum suum in intellectu cognitiuum. Simpliciter autem est alia ratio euidentiae in principio et conclusione, quia in principio propter se ex terminis, in conclusione propter aliud per discursum; igitur etc. 6.1.21 Item, cum intellectu principiorum aliquorum et scientia aliquarum conclusionum in geometria stat ignorantia alicuius conclusionis eiusdem scientiae non tantum ignorantia negationis, sed etiam dispositionis per falsigraphum generata. Impossibile est autem respectu eiusdem complexi simul in eodem intellectu stare habitus oppositos. Igitur respectu talis conclusionis ignoratae non habetur habitus qui sit scientia eius. 6.1.22 Confirmatur: quia, cum conclusio ignorata addiscitur, habitus oppositus ignorantiae praecedenti inducetur; igitur etc. 6.1.23 Item, sic confirmatur: quia uidetur contradictio quod habeatur iste habitus qui idem numero est respectu talis obiecti, ut a, et tamen ex illo habitu nullus actus haberi possit circa a, nec etiam quantumcumque imperfectus. Patet autem quod circa conclusionem praedictam ignoratam, intellectus sic ignorans, ex toto habitu scientiae quem habet, nullum potest habere actum sciendi -- immo nec debilissime opinandi --, cum firmiter teneat oppositum. Igitur totus habitus, quem habet, nullo modo erit idem numero manens habitus illius conclusionis. 6.1.24 Item, quarto arguitur sic: ex habitu intenso aliquis potest perfectius agere circa quodcumque obiectum cuius est quam ex remisso. Igitur si addiscendo nouas conclusiones intenditur habitus prior, poterit habens ipsum perfectius speculari quodlibet, respectu cuius ponitur esse habitus, quam prius. Et hoc "posse" est necessarium quantum est ex parte habitus. Sed consequens est falsum. Possibile est enim, dum est in addiscendo conclusiones nouas, quod obliuiscatur alicuius prius scitae, aut minus perfecte sciat quam ante illas conclusiones nouas sciuit, quando istam prius scitam frequentius considerauit. 6.1.25 Hoc patet per experimentum. Qui enim addiscit secundum librum Geometriae, dum ibi occupatur, negligit considerare conclusiones primi, saltem aliquas quibus non utitur. Numquid, cum didicerit secundum, perfectius poterit speculari quamlibet conclusionem primi quam prius, quando, secundo ignorato, frequenter conclusiones primi speculabatur? 6.1.26 Confirmatur ista ratio: quia ista positio ponit duplicem modum augendi habitum, et per actus similes et per difformes. Per similes ponit quod idem perfectius scietur cuius sunt illi actus quam aliud circa quod non eliciuntur tot actus similes. Igitur habitus respiciens frequenter hoc speculatum augetur sine augmento habitus respicientis illud raro speculatum; quod est impossibile si idem esset. 6.1.27 Item, quinto sic: gradus imperfectior in habitu, siue habitus secundum istum gradum, non potest esse causa gradus perfectioris; tunc enim effectus excederet causam in perfectione. Cognitio autem principii uidetur causa esse cognitionis conclusionis, cum arguat Aristoteles, I Posteriorum, "unumquodque propter quod" etc.; sed propter principia cognoscimus conclusiones; igitur etc. Maior autem non uidetur uera nisi in causis efficientibus. Igitur non est infimus gradus in habitu, recto ordine generatus, ille secundum quem respicit primum principium. Esset autem, si esset unus habitus principii et conclusionis, secundum quod isti ponunt. 6.1.28 Si dicatur quod gradus, respiciens primum principium simpliciter, est perfectior gradu respiciente aliquod posterius praecise sumpto (non tamen illo posteriore gradu secundum quod includit priorem) est autem causa primo modo tantum: 6.1.29 Contra hoc est dictum istorum quod quilibet gradus est simplex, non habens praecedentes in se distinctos nisi ratione tantum. Igitur ille gradus correspondens ultimae conclusioni, secundum propriam rationem illius gradus, includit omnes praecedentes, sicut diceret de ultimo gradu albedinis. Iste autem ultimus, secundum propriam rationem sui, uidetur effectus primi, secundum propriam rationem eius, et in primo includi, et non e conuerso. 6.1.30 Item, in quacumque qualitate sunt gradus differentes secundum magis et minus. Illi habent ordinem essentialem: quod a includit b uirtualiter, et c a, et sic usque ad supremum. Hoc patet in albedine. Probatur etiam quia si non sunt ordinati, nihil unum erit ex illis. Sed in isto habitu scientiae non est dare tales gradus ordinatos respectu diuersorum scibilium. Igitur quae respiciunt diuersa scibilia non sunt gradus eiusdem habitus, sed magis differentes. Probatio minoris: multae conclusiones geometricae sunt quarum utralibet potest indifferenter sciri ante aliam. Igitur ille gradus, qui respicit unam illarum, non habet ordinem per se ad illum qui respicit aliam. 6.1.31 Responsio: quod gradus in habitu habent ordinem, licet non sit ordo obiectorum. 6.1.32 Contra: omnis gradus habitus respicit quidlibet contentum sub primo obiecto illius habitus, licet per actum remissiorem uel intensiorem. Hic, quicumque gradus praecise non respicit quodlibet obiectum secundum quemcumque actum. Illud potest esse argumentum ad principale. 6.1.33 Si dicatur quod gradus infimus non respicit quodlibet sub primo obiecto, sed tantum illud circa quod potest esse imperfectissima operatio exemplum de minimo calore respectu stuppae: Contra: saltem quantumcumque detur infimum scibile, in illud potest omnis gradus superior, licet non e conuerso. 6.1.34 Istud etiam argumentum probat multas esse prudentias, quia contingit habere rationem rectam circa materiam temperantiae, non habendo circa materiam fortitudinis, et e conuerso; deducendo hoc ex principiis primis et non illud. SEQUITUR TEXTUS INTERPOLATUS: Contra opinionem etiam adhuc est primum argumentum. 6.1.35 Confirmatur: quia actus generatiui prudentiae huius et illius uidentur differre quantum actus generatiui diuersarum artium uel magis, propter concordiam prudentiae cum appetitu. 6.1.36 Ad istas rationes, licet possent dari aliquae euasiones distinguendo de habitu ut est in tali et tali gradu, et ut est in tali gradu non est habitus talis obiecti, sed ut in tali , quas euasiones perscrutari, causa breuitatis, omitto, non uidetur tamen quomodo ad eas (saltem earum aliquas) possit rationabiliter responderi. Nam oporteret respondentem negare propositiones uniuersales de habitibus sumptas, quae in omnibus aliis habitibus sunt concessae. Et tales negando, non ferendo instantiam nisi in proposito, uidetur esse "irrationabiliter proteruire" ex VIII Topicorum. Aequaliter enim uiderentur posse negari tales uniuersales in aliis habitibus, et deficerent propositiones quibus distinctio quorumcumque habituum probaretur, sicut patet in confirmatione primae rationis supra, nisi dicas "hic placet eas negare, ibi non". 6.1.37 Quod adducitur pro confirmatione huius opinionis quod "principium magis cognoscitur quando conclusio ex ipso deducitur", hoc si uerum est non concludit quod non sit alius habitus conclusionis. Nam licet sit alius habitus, tamen principium intenditur propter speculationem principii in se, quae tunc est intensior communiter quando conclusio ex ipso deducitur quam quando in se consideratur sine ordine ad quodcumque aliud. 6.1.38 Quod autem in principio dicitur quod "una scientia est unius generis subiecti secundum unam rationem considerandi" (et accipitur ex Posterioribus), quomodo sit intelligendum iam patebit. B. Opinio media inter duas priores 6.1.39 Inter dictas ergo opiniones quodammodo mediando potest dici quod cum habitus intellectiuus sit qualitas quaedam generata et firmata ex frequenti consideratione uel unica perfecta, quandoque etiam ad consimilem inclinans intellectum respectu complexi speculandi, duplex potest poni habitus. Unus proprius, qui formaliter inclinat ad speculationem eius tamquam naturalis similitudo ex eius consideratione derelicta. Alius communis qui uirtualiter inclinat ad speculationem eius, inclinando formaliter ad speculationem alterius in quo tale complexum uirtualiter continetur. 6.1.40 Primo modo potest concedi prima opinio: quot scibilia tot scientiae, secundum quod rationes contra secundam opinionem adductae ostendunt. Secundo modo potest esse unus habitus respectu multorum complexorum. Cum enim conclusiones sint in principiis uirtualiter, et principia uirtualiter in subiecto nam subiectum includit praedicatum in principiis primis, et hoc uel essentialiter si sint per se primo modo, uel uirtualiter si sint per se secundo modo, sequitur quod in subiecto incomplexo, quiditatiue cognito, uirtualiter contineantur principia et conclusiones de tali subiecto; et sic, tota notitia quae de ipso subiecto nata est haberi. Et etiam ulterius, quae nata est haberi de aliis per rationem eius, siue sint inferiora contenta sub ipso, siue sint aliqua attributa ad ipsum tamquam ad primum. Ergo habitus, inclinans formaliter ad speculandum tale subiectum secundum rationem quiditatiuam, inclinat uirtualiter ad omnia complexa praedicta; sed primo ad cognoscenda de ipso subiecto; per se autem sed non primo ad cognoscenda de aliis per rationem eius. Et ita respectu omnium istorum est unus habitus uirtualis. SEQUITUR ADNOTATIO INTERPOLATA: Si ad unitatem scientiae sufficiat quod sit habitus formaliter inclinans ad speculandum aliquod subiectum et uirtualiter inclinans ad speculandum omnia quae in tali subiecto uirtualiter continentur, cum quodlibet accidens et quaelibet species accidentis in aliqua specie substantiae uirtualiter contineatur, non esset aliqua scientia propria de accidente, et ita nec geometria nec arithmetica. Ad hoc respondet postea cum dicit propter hoc "ad inueniendum subiectum alicuius scientiae non oportet procedere diuidendo aliquod genus accidentis". Patet ibi de proprio subiecto, per se autem sed non primo, ad cognoscenda de aliis per rationem eius, et ita illud obiectum illorum est unus habitus uirtualis. 1. Quomodo distinctio scientiarum intelligenda sit 6.1.41 Prima ergo distinctio scientiarum, secundum conclusiones scitas, potest esse secundum species specialissimas. Sed ista, quae est secundum subiectum uirtualiter continens, potest poni distinctio secundum genera proxima, sic intelligendo quod in una notitia subiecti omnes scientiae primo modo dictae uirtualiter contentae sunt unius generis tantum. Sed notitia continens est una specie sicut et subiectum cuius est. Hoc modo potest intelligi illud "unius generis, scilicet subiecti, est una scientia". Vel una specie, et tunc est scientia uirtualiter, non formaliter, quia est incomplexa notitia et incomplexi. Vel si scientia accipiatur formaliter, tunc debet intelligi una, non specie specialissima sed genere propinquo. 6.1.42 Ultra scientiam secundo modo dictam est minor unitas scientiae quae est respectu multorum uerorum complexorum ad quae non inclinat uirtualiter unus habitus subiecti, nec primo nec per se, ut in secundo modo, sed tantum in potentia et in uniuersali. Sicut habitus, inclinans formaliter ad considerandum aliquod subiectum commune, inclinat ad considerandum propria inferiorum de ipsis tantum in uniuersali, quae uidelicet scienda sunt per proprias rationes inferiorum, non per naturam communis. Et ista unitas minima potest dici unitas generis remoti, intelligendo simili modo ut expositum est in secundo modo de scientia uirtualiter quae est una specie. Sed scientiae omnes formaliter in ista uirtualiter contentae sunt tantum una genere remoto. 2. Quomodo scientia speculatiua hic diuisa accipienda sit 6.1.43 Secundo uidendum est quomodo accipienda sit scientia speculatiua quae hic diuiditur. Ubi sciendum est quod intelligendum est hic primo de scientia speculatiua reali, quae scilicet considerat intentiones primas abstractas a singularibus realibus et dictas de illis in quid. Per quod excluditur logica, quae est de secundis intentionibus quae de nulla re primae intentionis praedicantur in quid. 6.1.44 Secundo intelligendum est de scientia speculatiua stricte sumpta, quae scilicet ex natura sui et subiecti sui ordinatur tamquam ad finem ad "scire" tantum, non autem ad "scire" directiuum in aliqua operatione quae non est essentialiter speculatio. Per quod excluditur moralis, quae large est speculatiua, ut dicetur respondendo ad secundum argumentum. 6.1.45 Tertio intelligendum est de speculatiua possibili acquiri ab homine ex naturali lumine intellectus, scilicet ex principiis cognitis uia sensus, quia "cognitio nostra oritur a sensu", I Posteriorum. Per quod excluditur speculatiua cognitio de substantiis separatis quantum ad propria ipsarum, ut dicetur respondendo ad quartum argumentum. II. Ad quaestionem 6.1.46 His uisis, igitur ad quaestionem dicendum est quod scientia speculatiua, cum triplici determinatione praedicta sumpta, sufficienter ab Aristotele diuiditur, et hoc primaria diuisione, quae scilicet est immediate contenta sub diuiso. Quod ostenditur sic: quia talis diuisio non potest esse in scientias habentes unitatem primo modo, quia istae sunt species specialissimae et remotissimae a diuiso. Igitur oportet quod sit in habentes unitatem secundo modo uel tertio. Sed istarum unitatum utraque correspondet unitati subiecti uirtualiter continentis totam scientiam, ut dictum est prius. Igitur secundum distinctionem talium subiectorum concluditur talis diuisio scientiarum. Sed talia subiecta prima speculabilia, proprie realia, de quibus possunt aliqua sciri uia sensus, sunt tantum tria. Igitur tantum tres scientiae speculatiuae propriae et reales et naturaliter scibiles. 6.1.47 Minor ostenditur sic: ab omnibus speculabilibus realibus potest unum commune, scilicet ens, abstrahi, de cuius communitate alibi dictum est. Hoc commune habet proprias passiones, secundum Philosophum, IV Metaphysicae, cuiusmodi sunt omnia transcendentia denominatiua, ut bonum, unum, uerum, actus et potentia etc. Igitur de ente est aliqua scientia possibilis quantum ad tales passiones. Et est necessaria, quia cognitio nostra procedit "a communibus ad propria", ex I Physicorum. Ens autem est obiectum reale. Quod patet, quia de rebus dicitur in quid; et est obiectum proprie speculabile, quia circa ens in quantum ens non est nata esse speculatio directiua in aliqua alia operatione a speculatione; et passiones eius ex principiis cognoscibilibus uia sensus de ipso ostendi possunt. Igitur habemus unum subiectum primum quod habet omnes condiciones praedictas. Et sic patet una pars minoris. 6.1.48 Ulterius, quia habitus respectu propriorum in uniuersali non est respectu propriorum in inferioribus sub illo uniuersali nisi in potentia tantum et secundum quid; ad hoc quod intellectus circa alia speculabilia perficiatur, oportet inferius descendere quaerendo subiecta specialia. Sub ente autem prima diuidentia occurrunt decem generalissima de quibus ex principiis notis uia sensus non sunt aliae passiones demonstrabiles nisi transcendentes. Igitur nullum istorum est subiectum alterius scientiae a metaphysica, cuius tamen nullum istorum est subiectum primum, sicut nec homo, licet immediatius insit substantiae quam homini passio quae primo inest enti. 6.1.49 Quod si oportet ulterius diuidere ad inueniendum subiectum alicuius scientiae, non oportet procedere diuidendo aliquod genus accidentis. Nam quodlibet istorum, et quaelibet species cuiuslibet eorum, in aliqua specie substantiae uirtualiter continetur immediate uel mediate. Et ita quodcumque istorum poneretur pro subiecto licet forte haberet aliquam passionem de se scibilem , non esset tamen primum subiectum. Igitur nec penes aliquod istorum accipietur distinctio prima scientiarum. Oportet igitur diuidere praecise substantiam, ut subiectum primum habeatur scientiae alterius a metaphysica. Diuisa autem substantia, ponitur alterum membrum, scilicet incorporea, ad metaphysicam pertinere. Et hoc propter hanc rationem: quia eiusdem est considerare genus aliquod et primum contentum sub illo; substantia incorporea prior est sub substantia. 6.1.50 Sed haec ratio uidetur deficere: tum quia scientia de diuiso aequaliter uidetur se habere ad utrumque diuidens, igitur si est de uno sub propria ratione, et de altero; tum quia falsum supponitur quod metaphysica est de substantia primo, quod non est uerum, sed tantummodo in quantum ens. Et sic accidit considerationi quid perfectius participet rationem substantiae. 6.1.51 Ideo est alia ratio quare substantia separata ad metaphysicum pertinet, secundum quod Aristoteles ponit in littera ipsam pertinere; quia, uidelicet, etsi habeat proprias passiones sibi primo inhaerentes, non tamen nobis scibiles uia sensus. Sed sic sunt solae passiones entis de ipsa notae. Unde uerum est quod ipsa est subiectum secundae scientiae speculatiuae, possibilis intellectui cognoscenti ipsam sub propria ratione, sed non nobis. 6.1.52 Restat igitur substantia corporea cui absolute consideratae inest primo quantitas continua et, secundum aliquos, discreta et mediante quantitate omnia quae quantitatem consequuntur, ut relationes fundatae super quantitatem et qualitates quartae speciei. Et istae passiones sunt de ipsa cognoscibiles ex principiis notis uia sensus. Ergo ipsa potest esse et est subiectum scientiae speculatiuae possibilis nobis alterius a metaphysica. Et haec uocatur mathematica, quae licet dicatur de quanto uel quantitate quia non multum mathematica comparat quantitatem ad substantiam corpoream, sed posteriores passiones ad quantitatem quae est prima passio, et quia illa nota est inesse subiecto, quasi supponitur ut ratio subiecti , tamen subiectum primum uirtute continens omnia est substantia corporea. 6.1.53 Ulterius eadem substantia corporea, non contracta ad inferius sed alio modo considerata, scilicet in quantum habens formam quae est principium determinatae operationis et motus et quietis, habet multas passiones sic sibi inhaerentes et scibiles per uiam sensus. Ergo quoad istas erit alia speculatiua quae dicitur physica siue naturalis. 6.1.54 Praeter istas non potest inueniri aliqua scientia speculatiua quae non sub aliqua istarum contineatur, puta si sit de aliqua substantia inferiori, uel in aliqua istarum includatur, puta si sit de aliquo accidente. Ergo sunt tantum istae tres primo diuidentes scientiam speculatiuam penes tria subiecta habentia condiciones superius expressas. 6.1.55 Intelligendum est ergo ex dictis quod si scientia diuidatur penes obiectum primum, qualis est prima diuisio eius, ut dictum est (quia differentiae specificae sunt ignotae), quod sic poterit diuisio procedere: scientia alia est de conceptu communissimo per se passiones habente, scilicet de ente, et alia de conceptu minus communi primo passiones habente. Et per "primo" excluditur omne accidens, intelligendo sic quod primo habens passiones non sit passio alterius. 6.1.56 Ulterius, secundum membrum diuiditur in scientiam de substantia incorporea quae non est nobis possibilis pro nunc et in scientiam de substantia corporea. 6.1.57 Tertia diuisione secundum membrum subdiuiditur in scientiam de substantia corporea, in quantum sic et sic consideratur. 6.1.58 Non est igitur quodlibet membrum praedictae diuisionis aeque unum. Sed metaphysica, in qua primo stat diuisio, est una unitate generis proximi, non habens sub se nisi species specialissimas. Unde est una secundo modo. Mathematica uero siue physica, in qua in tertio gradu stat diuisio, est una tantum unitate generis remoti et tertio modo; quarum utraque in plures descendit, habentes unitatem secundo modo. 6.1.59 Contra: unitas habitus est ab obiecto. Igitur a magis uno maior unitas; minus commune est magis unum. 6.1.60 Responsio: etsi communius sit minus unum in re et magis diuersificatum quam minus commune, tamen est aeque unum intelligibile. Quia ita unico et simplici actu intelligendi intelligitur animal sicut homo, et ita proprius habitus utriusque erit aeque unus in se. Sed habitus diuersi in isto uno contenti uirtualiter non habebunt aequalem unitatem nisi in isto uno aequaliter includantur; nam unitatem habent ex hoc quod includuntur. Non autem aequaliter includit "corpus physicum" omnes conclusiones scientiae naturalis, et "ens" omnes conclusiones metaphysicae, quia "ens" includit istas secundo modo, "corpus physicum" istas nonnisi tertio modo. 6.1.61 Ex ista distinctione penes subiecta prima patet causa illius distinctionis quam Aristoteles ponit in littera, scilicet penes modos definiendi. Ideo enim metaphysicus, definiendo, omnino abstrahit a materia, quia sicut ens quod primo considerat, ita et quidlibet, in quantum sub eius consideratione cadit, non includit materiam secundum quod uult Auicenna I Metaphysicae. 6.1.62 Mathematica uero, quia considerat substantiam corpoream sub tali conceptu secundum quem includit principia propria quantitatis et ita necessario requirit materiam licet non ut principium potentiale siue mobile , ideo mathematicus sic definit per materiam, non in quantum principium motus. 6.1.63 Physica uero considerat substantiam corpoream in quantum in conceptu, quem de corpore habet, includuntur principia motus et operationis. Ideo per materiam sic definit. Non quod motum ponat in definitione, quia iste est passio apud eum, sed materiam secundum considerationem contractam secundum quam est principium motus. 6.1.64 Assignantur et aliae distinctiones istarum. Quia metaphysica est circa maxime intelligibilia, mathematica circa imaginabilia, naturalis circa sensibilia; quod intelliguntur secundum quandam appropriationem. Omnis enim scientia est circa intelligibilia, sed metaphysicalia nec in uniuersali nec in singularibus sunt proprie sensibilia, sicut nec entitas, nec unitas, nec ista entitas uel unitas, licet ex sensibus cognoscantur. Mathematica in singularibus et naturalia sunt imaginabilia. Sed mathematica non sunt sensibilia primo, licet per se; naturalia primo, licet non motus nec quies. 6.1.65 Alia assignatur distinctio penes gradus certitudinis. Sed nec praecedens multum probat, nec ista, quia quaelibet est ex principiis necessariis et ad conclusiones necessarias. III. Ad argumenta principalia A. Ad primum principale 6.1.66 Ad primum argumentum de logica. Licet posset dici quod logica est practica, quia non est tantum propter "scire" proprium sed propter "scire" directiuum in alio actu (quia enim intellectus in actu proprio discursiuo potest errare, indiget habitu directiuo prius quam dirigat in aliis, secundum Boethium Super Porphyrium), ideo logica dicitur prima practica inuenta, extendendo nomen; quia tamen iste actus in quo dirigit non est nisi speculatio, ideo logica proprie non est practica. Non est enim finis eius "ueritas confesse se habens appetitui recto", quae ueritas est finis practicae, ex VI Ethicorum. Tunc dicendum est quod non est speculatiua realis quae sola hic diuiditur. B. Ad secundum principale 6.1.67 Ad secundum de ethica, responsio: omnis habitus cognoscitiuus, circa obiectum operabile ex natura sui et obiecti, est directiuus in operatione, licet non ex usu habentis. Sed aliquis habitus est directiuus incomplete et quasi a remotiori, sicut qui est circa magis uniuersalia; aliquis magis perfecte et de propinquo, sicut qui est circa magis particularia. "Actus enim sunt circa singularia". Unde experientia magis dirigit in operando quam ars sine experientia, I Metaphysicae. Et sic habitus incomplete dirigens, comparatiue et large potest dici speculatiuus, quia ex se non sufficit ad dirigendum sine particulari determinante et applicante. Et sic posset moralis scientia dici speculatiua, sed non proprie et stricte, sicut hic sumitur speculatiua. 6.1.68 Et, cum arguitur ex definitione prudentiae, responsio: illa definitio debet intelligi de ratione agibilium, id est directiua circa agibilia perfecte et immediate et in particulari. Sed scientia moralis est alio modo respectu agibilium, scilicet in uniuersali, et insufficiens ex se ad dirigendum circa ista. 6.1.69 Contra: tunc Philosophus in VI Ethicorum insufficienter enumerat habitus cognitiuos, quia moralis scientia sub nullo eorum quos ibi ponit uidetur contineri. 6.1.70 Responsio Henrici de Gandauo Responsio: qui poneret quod habitus idem est, sed tantum differens secundum magis et minus (ille qui dirigit in uniuersali et qui in particulari), posset dicere quod Philosophus ibi sub prudentia comprehendit scientiam moralem tamquam imperfectum sub perfecto; idem tamen sunt in essentia. Et conuenientius ibi posuit habitum perfectum quam imperfectum, quia perfectus est magis uirtus intellectus, de qua uirtute intendit. 6.1.71 Responsio Godefredi de Fontibus Alius qui ponit quod, licet habitus sit practicus ex ratione formali obiecti quod est operabile , non tamen intellectus est practicus nisi ad considerandum motus ex appetitu finis, et considerationem suam ordinans ad opus. Si tamen hoc diceret ut uidetur innuere quod Philosophus ibi distinguit habitus intellectus speculatiui et practici, quia dicit Aristoteles: "mentis speculatiuae et practicae" (mens sumitur pro intellectu), haberet dicere quod scientia moralis, licet sit habitus practicus, est tamen intellectus speculatiui. Et hoc expresse dicit sic opinans quod alius est habitus ille qui est tantum practicus et tamen est intellectus speculatiui, qui habitus respicit operabile in uniuersali, et alius ille qui respicit operabile in particulari et est intellectus practici. 6.1.72 Secundum hanc opinionem uidetur esse dicendum quod scientia moralis continetur sub scientia quam Aristoteles ponit ibi habitum intellectus speculatiui. C. Ad tertium principale 6.1.73 Ad tertium dicendum quod falsum assumitur quod quantitas sit subiectum mathematicae. Tamen, sicut dictum est in solutione quaestionis, quia quantitas non ostenditur inesse substantiae corporeae sed quasi manifestum supponitur, et de substantia corporea non ostenditur aliquid in mathematica nisi per naturam quantitatis tamquam primae passionis, ideo uidetur esse quasi ratio propria subiecti illius scientiae et quasi ponitur subiectum, licet sit ibi passio, quia includitur in subiecto priori, ut ibi dictum est. 6.1.74 Quare autem hoc modo de substantia corporea est scientia specialis per rationem quantitatis ut primae passionis eius, et non sic de aliis accidentibus, ratio est quia quantitatem consequuntur multa quae per ipsam insunt subiecto eius, et per ipsam de illo sunt scibilia ex principiis notis uia sensus. Non sic per alia genera accidentium. Tamen qualitas, quantum ad tres primas species aut saltem quantum ad tertiam speciem, quasi simili modo potest poni se habere in scientia naturali; nisi quod in illa scientia etiam quantitas aliquo modo consideratur, non absolute sed ut contracta, ex II Physicorum. 6.1.75 Consideratur etiam forma substantialis determinata quae est principium determinationis quantitatis, ex II De anima: "omnium natura constantium" etc., et etiam qualitatum naturalium, ita quod mathematicus per rationem substantiae corporeae, siue in communi siue in particulari, quasi nihil ostendit, sed omnia per rationem quantitatis, quae est prima passio. 6.1.76 Naturalis autem per rationem substantiae habentis formam determinatam substantialem, quae uere est natura siue in uniuersali siue in particulari consideretur, tamquam per primum medium (si esset "propter quid" tradita) haberet ostendere determinatam quantitatem de tali substantia et etiam qualitatem tertiae speciei. Et per istas duas primas passiones quarum neutra alteram ostendit, licet habeant ordinem in inhaerendo substantiae corporeae ostenderentur omnes passiones posteriores de substantia naturali. 6.1.77 Unde ualde inconuenienter uidetur "mobile" poni formalis ratio subiecti in physica cum sit passio remota ualde. Prius enim supponitur quod substantia sit quanta, quantitate determinata, quam quod sit mobilis secundum quantitatem. Quia quantitas in communi abstrahit a motu. Prius etiam quod sit qualis qualitate tertiae speciei quam ostendatur mobile secundum qualitatem. Quia in ista sola specie est motus alterationis ex VII Physicorum. Prius etiam quam ostendatur corpus esse mobile localiter, ostenditur habere "ubi determinatum" quod praesupponit quantitatem determinatam, et similiter qualitatem si accipiatur "ubi determinatum" quantum ad differentiam certam positionis. Quia talis determinatio sequitur qualitatem naturalem ut grauitatem deorsum, leuitatem sursum necessitantem, per quam intelligitur propria qualitas caelestis ignota et proprium "ubi" caelorum, intellige ista prius ostendi esse quanta, qualia et "ubicata", actu uel aptitudine. Sic enim intelligendae sunt conclusiones demonstrationum; non de actuali exsistentia. 6.1.78 Quod si dicatur: substantia naturalis quaedam est generabilis et corruptibilis in quantum habet talem formam substantialem, et similiter quaedam ingenerabilis et incorruptibilis quia habet talem, ita quod ista mutatio non uidetur praesupponere aliud ostensum de substantia: 6.1.79 Responsio: tamen ipsa est passio et ostenditur per propriam rationem subiecti. 6.1.80 Similiter, posset aliter dici quod philosophi non concluserunt substantiam corruptibilem nisi esset alterabilis a propriis dispositionibus, et ita in fine alterationis corruptibilis. Sic ergo posset dici quod generabile praesupponit ostendi quod sit alterabile. Sed hoc non est uerum nisi nobis, qui procedimus a posteriori in naturalibus demonstrando, quia in re prius inest esse generabile. Ideo tenetur prima responsio. 6.1.81 Si etiam dicatur ideo "scientia naturalis" esse de mobili quia considerat passiones quae sunt extra essentiam substantiae et uere accidentia eius, secundum quae subiectum est mobile metaphysica non sic, quia unitas non est uere accidens entis: 6.1.82 Hoc non uidetur ualere, quia sic mathematica esset de mobili. Similiter hoc, si aliquid concludit, non concludit "mobile" esse rationem subiecti sed passionem aliquam. Sed nec hoc concludit, quia immobiliter se habet ad proprias passiones. 6.1.83 Contra: quomodo igitur saluabitur Aristoteles qui uidetur dicere in littera quod in ratione naturalium cadit motus, et Auicenna I Metaphysicae quod est de ente mobili? Et multa dicta similia inueniuntur. 6.1.84 Responsio: "mobile" significat aptitudinem ad motum, quae aptitudo si intelligatur remota inest substantiae physicae ex principiis propriis substantialibus. Itaque per istam determinationem non ponitur "motus", quomodocumque sumptus, propria ratio formalis subiecti physicae, sed tantum contrahitur corpus ad considerationem sui quantum ad principia propria in quantum principiant motum. Et sic excluditur consideratio corporis pertinens ad mathematicam. D. Ad reliqua argumenta principalia 6.1.85 Ad quartam rationem patet ex praedictis in corpore quaestionis. 6.1.86 Ad quintum dictum est super I Metaphysicae quaest. 890. Et ostensum est quod antecedens assumptum est falsum. 6.1.87 Ad textum Aristotelis responsio: eius "quod quid est" non est demonstratio, sicut nec in alia scientia, ita nec in metaphysica. Sed aliae scientiae "quod quid est" sui subiecti supponunt ex sensu, si tantum confusam cognitionem illius quiditatis requirunt. Puta ad sciendum binarium esse parem sufficit quaelibet cognitio confusa de binario accepta a sensu, cum qua etiam stat ignorantia an binarius sit substantia uel accidens, quantitas aut qualitas. Aut aliunde accipiunt, id est a metaphysico, si distinctam notitiam eius requirunt. Puta, non scietur quod homo est animal perfectissimum sine notitia subiecti, an sit substantia uel accidens, et sic procedendo. Et hoc aliquo modo accipitur a metaphysico, qui metaphysicus, de isto "quod quid est" distincte cognoscendo, rationem facit (prout possibile est rationem fieri) ad "quod quid est" inquirendum. Cum enim talis ratio sit uia diuisiua ex II Posteriorum, quae debet incipere a communissimis quae certum est inesse illi cuius "quid" quaeritur, quatenus ista communissima a metaphysico considerantur, eatenus metaphysicus iuuat ad faciendum rationem de "quod quid est" subiectorum specialium, et etiam quatenus diuidens in processu suo dirigitur per quaedam principia metaphysicalia communia ut "de quolibet affirmatio uel negatio". 6.1.88 Contra istud: metaphysica non uidetur necessaria quin quicumque alius artifex utens logica, cuius usus est communis etiam metaphysicae, possit "quid" sui subiecti inquirere. 6.1.89 Responsio: in tali inquisitione nullus artifex est. Quia ista inuestigatio praecedit omnem processum scientiae quae est per demonstrationem, supposito "quod quid est" subiecti, siue confuso siue distincto. Sed in diuidendo quod realitatis est, metaphysici est; quod processus rationis, logici est. 6.1.90 Contra: si procedatur per conceptus reales ad metaphysicum non spectantes, ut per conceptum corporis, antequam diuidendo habeatur "quid" subiecti, numquid talis erit in procedendo mathematicus uel naturalis? 6.1.91 Responsio: praedicatum dictum in quid naturaliter notius est de subiecto quam quaecumque passio, sed non nobis. Ideo si ordine naturalis notitiae procederet diuidens, nihil faceret nisi abiceret disconueniens et acciperet conueniens. Sed qui sibi notitiam acquirit ex aliqua passione nota uia sensus, unum abicit, aliud assumit; uel ex aliquibus propositionibus sibi aliunde notis. Et quatenus illis utitur, talis artifex est ad quem illae spectant, licet imperfecte sit talis. Omnis autem inuestigans "quid" per diuisionem, etiamsi non per omnia intermedia procedat, metaphysicis uti oportet. 6.1.9 Nullus est itaque particularis sciens praecise, puta elementicus seu lapidicus uel planticus, nisi qui praecise confusam notitiam subiecti accipit ex sensu. Et isto supposito, passiones ostendit illi inesse quas ex tali eius notitia potest de eo ostendere. Et licet talis sit perfectus planticus uel plantista, est tamen imperfectus sciens, quia etiam plantam imperfecte nouit. Potest enim ignorare an sit substantia; etiam non considerare an sit ens, si numquam conceptum entis ab illo abstraxit et hoc intellige: nisi in demonstrando utatur aliquibus principiis communibus pro quorum intellectu oporteret conceptus communes abstrahere. 6.1.93 Ex his patet quod, cum alicuius cognoscibilis essentialius sit illa cognitio quae est in particulari licet confuse quam quae est eius in uniuersali tantum, potens applicari ad ipsum in particulari et distincte et de quocumque subiecto speciali, prima cognitio habeatur in scientia propria de ipso; secunda autem in metaphysica. Essentialius cognoscit quaelibet scientia specialis "quid" proprii subiecti quam metaphysicus. Metaphysicus etiam sine ista perfectus est, particularis sine illa nihil scit. Tamen applicando metaphysicam ad notitiam confusam, potest perfectior haberi de subiecto quam habet particularis in quantum talis. Sic exposita uidetur littera Aristotelis. 6.1.94 Hic nota ordinem intellectus nostri in intelligendo: quomodo confusum sensibile primo intelligit et in illo impercepte communissima; deinde illa communissima percepit et distincta notitia; deinde particularia distincte. Ita quod metaphysica prima, quia est circa confusissima cognoscibilia et impercepta et ultima quantum ad distinctam notitiam, potest sequi alias confusas sed non distinctas. 6.1.95 Ad sextum: quantitas est subiectum remotum respectu passionum metaphysicarum, quae sunt primo entis. Est autem, absolute sumpta, prima passio corporis ut est subiectum in mathematica, contracta autem est passio corporis ut est subiectum physicae. 6.1.96 Primo istorum modorum, non est cura quid ad quam scientiam pertineat, quia sic lapis et albedo considerantur in metaphysica. Secundo autem modo et tertio, licet sit distinctio sufficiens propter absolutam rationem et contractam, tamen etsi nulla esset, si possibile esset eandem passionem primo inesse diuersis subiectis primis, adhuc distinguerentur scientiae, quia causaliter earum distinctio est ex subiectis, non autem ex passionibus. Illud tamen suppositum non est possibile, quia passio diuersorum per se est alicuius communis primo. 6.2 UTRUM DE ENTE PER ACCIDENS POSSIT ESSE SCIENTIA Utrum de ente per accidens possit esse scientia. 6.2.1 Quod sic, arguitur: De quocumque potest esse demonstratio et scientia, quia demonstratio "est syllogismus faciens scire", I Posteriorum; sed de ente per accidens demonstrat hic Aristoteles aliqua; ergo etc. 6.2.2 Responsio: quod Aristoteles demonstrat quod de eo non est scientia et per consequens quod nec de ipso est demonstratio. Demonstrare autem quod de a non est demonstratio est demonstrare de a secundum quid. Igitur inferendo "ergo de a est demonstratio" est fallacia secundum quid et simpliciter. 6.2.3 Contra: actus qui natus est habere suum oppositum pro obiecto simpliciter, si denotetur transire super illud oppositum, per hoc non deminuitur; sed scire natum est habere pro obiecto simpliciter hoc quod est "a non sciri", sicut quodcumque aliud; ergo etc. Maior patet: quia determinatio per obiectum non deminuit actum. Probatio minoris: intellectus est reflexiuus, igitur quemcumque actum potest habere pro obiecto simpliciter, ergo et oppositum cuiuscumque. Consequentia patet, quia "rectum est iudex sui et obliqui", I De anima; et VII Metaphysicae: "priuatio ostenditur affirmatione". 6.2.4 Confirmatur illud in exemplo. Quia enim "loqui", ut est actus exercitus, potest indifferenter habere pro obiecto "non loqui", ut est actus signatus, sicut et quodcumque aliud signatum. Ideo qui dicit se non loqui, ita simpliciter loquitur quoad actum exercitum, sicut qui dicit se loqui uel se currere. Unde sequitur "dico me nihil dicere, ergo dico aliquid"; ergo a simili hic. 6.2.5 Item, ad principale: astronomia, perspectiua, musica et aliae scientiae subalternatae uidentur esse de ente per accidens ut de subiecto. Quod patet. Tum inducendo: nam de linea uisuali multa ostenduntur in perspectiua quae per solam rationem lineae non inessent, alias esset pure geometria; similiter multa quae per solam rationem uisualitatis non insunt, alias esset pure naturalis; ergo "quid" subiecti eius includit ambo quae nihil unum per se faciunt. Tum quia quaelibet istarum subalternatur duabus, quia utriusque conclusiones pro principiis in ea continentur; quod non esset nisi subiectum eius subiecta amborum includeret. 6.2.6 Item, quod habet causam determinatam potest sciri per illam; ens per accidens est huiusmodi: 6.2.7 Tum quia ipsum, secundum Aristotelem, prouenit a causa naturali, non autem a causa ad utrumlibet. Causa autem naturalis determinata est, quia ex necessitate naturae producit quod producit. In hoc distinguitur a uoluntate. 6.2.8 Tum quia effectus non producitur a causa, ut uidetur, quae non habet se magis ad esse effectus quam ad nonesse; quia propter talem, non magis, ut uidetur, esset effectus quam non esset. Sed causa indeterminata, dum manet indeterminata, non magis uidetur se habere ad esse effectus quam ad nonesse. Alioquin iam ponitur, ut uidetur, determinata. Ergo a causa indeterminata, manente indeterminata, nihil producitur, patet; ergo etc. 6.2.9 Tum tertio, quia quilibet effectus per accidens futurus uidetur posse reduci ad aliquam causam iam praesentem, et illa ulterius ad aliam praeteritam, iuxta deductionem in littera de mori, uulnerari; incidere in latrones, exire domum; sitire, comedisse mordicantia. Sed omne uerum de praeterito est necessarium, quia "hoc solo priuatur Deus, ingenita facere quae facta sunt", VI Ethicorum. Ergo alia sequentia uidentur habere causam determinatam, immo necessariam. 6.2.10 Item, ad principale. Quidquid euenit a causa immutabili uidetur esse necessarium et ita scibile; ens per accidens est huiusmodi; quare etc. Probatio maioris: non uidetur effectus quandoque euenire quandoque non, nisi quia causa aliter se habet ad ipsum. Hoc non uidetur posse esse sine mutatione causae. Probatio minoris: a primo prouenit quidlibet, licet non sit respectu eius ens per accidens. Est autem primum immutabile, VIII Physicorum. 6.2.11 Responsio: quod maior est uera de causa proxima, minor de remota causa. 6.2.12 Contra: quod maior sit uera de causa remota, probatio. Si enim ista prima causa necessario causat mediante a, necessario mouet a. Et a, necessario motum, necessario mouet b, et sic usque ad proximam, cum posterior numquam moueat nisi quia mota. Si ergo sola prima causa concedatur mouens necessario, omnes necessario mouebunt. 6.2.13 Item, quod scitur est scibile; quodcumque ens per accidens scitur a Deo; ergo etc. 6.2.14 Ad oppositum est Aristoteles in littera. I. Ad quaestionem 6.2.15 Hic distinguendum est primo de ente per accidens. Dicitur enim uno modo "ens per accidens" illud quod est aggregatum ex rebus diuersorum generum: aut generalissimorum, ut homo quantus uel quantum album; uel intermediorum, ut album dulce. Et illud ens per accidens, sicut patet ex V Metaphysicae cap. "De ente", opponitur enti secundum se, quod diuiditur in decem genera, quia tale ens per accidens non habet unum conceptum quiditatiuum per quem possit in aliquo uno genere collocari. Sicut tamen est aliquo modo et non simpliciter unum ens, ita etiam cum ens sit obiectum intellectus aliquo modo unum intelligibile erit. Non enim ita impossibile est hominem album unico actu intelligendi concipi sicut hominem et asinum. Nec tamen ita simplici actu concipiendi concipitur homo albus sicut homo. 6.2.16 De hoc modo entis per accidens loquitur Aristoteles in V libro, cap. "De uno" et cap. "De ente". Et quia diuisiones entis positas in V resumit hic in principio huius capituli, ideo uidetur in principio huius capituli loqui de isto modo entis per accidens. Et similiter infra, usque ad illum locum "attendendum", sicut patet litteram intuenti. Exemplificat enim de his quae accidunt trigono, et dicit ens per accidens esse nonens secundum positionem Platonis qui "sophisticam ordinauit circa nonens", quae certum est quod est circa ens per accidens isto modo, et hoc quoad fallaciam accidentis. De isto etiam modo entis per accidens est sermo in VII17, quando negatur ens per accidens habere "quod quid est", cap. 3; et "quod quid est" non est idem illi, cap. 4. 6.2.17 Alio modo dicitur "ens per accidens" prout "per accidens" non priuat perseitatem in entitate rei secundum se, sed in comparatione ad aliquam causam. Et sic dicitur "ens per accidens" esse respectu alicuius causae ad cuius fieri uel esse talis causa non ordinatur essentialiter, sed euenit praeter intentionem talis causae aliud intendentis, cui tale in minori parte et per accidens est coniunctum. 6.2.18 Cum autem duplex sit principium efficiens in communi, scilicet natura et uoluntas, duplex erit ens per accidens secundo modo dictum, scilicet casuale stricte sumptum, et fortuitum. Et de utroque loquitur Aristoteles in littera. De fortuito in exemplo de coquo. De casuali ibi ubi uult quod ens in paucioribus, quod scilicet est oppositum eius quod in pluribus, non accidit a causa necessaria sed praecise circa effectus causae naturalis ut in pluribus, qui quandoque impediri potest, et oppositum effectus per se intenti accidere. Nec obstat quod dicit materiam indispositam esse causam contingentis in paucioribus. Numquam enim propter materiam indispositam agens deficeret ab intento si esset uirtutis sufficientis. per accidens accidere in naturalibus nisi propter impedimentum causae naturalis, inducens oppositum eius quod ut in pluribus accidit, quod uidetur falsum. Casus enim non includit "frustra", licet e conuerso. Nam quando intentum accidit et cum hoc aliud nonintentum, casus est. Item, oppositum intenti a causa naturali a: respectu eius non est effectus per accidens, quia nullo modo est ab ipso a. Respectu etiam alterius causae, impedientis a, non est illud oppositum per accidens, quia ut in pluribus est respectu eius. Ergo tale oppositum respectu nullius causae naturalis est per accidens. }| 6.2.19 Secundo distinguendum est quomodo multipliciter de aliquo potest esse scientia. Licet enim proprie dicatur de illo esse scientia de quo aliud scitur ut de subiecto passio , tamen quandoque dicitur esse scientia de illo quod scitur, ut de conclusione siue de passione scita de subiecto, ut magis proprie diceretur scientia esse "eius" quam "de ipso". 6.2.20 Et utroque modo sumendo "de quo", scilicet proprie uel communiter, potest multipliciter accipi scientia. Vel enim accipitur pro habitu conclusionis demonstrationis, prout scilicet est notitia cognita per causam necessariam. Aut accipitur pro quacumque determinata notitia per causam per se, licet non necessariam. Si primo modo, adhuc potest scientia distingui secundum unitatem speciei specialissimae, generis intermedii, et generis remoti, sicut dictum est in quaestione praecedenti. II. Solutio quaestionis 6.2.21 His praedictis, ad quaestionem dicendum est quod, loquendo de ente per accidens primo modo et accipiendo "de quo" proprie, de tali non est scientia per se una unitate speciei. Quia cum totum illud non sit aliquod unum ens, non poterit esse per se causa alicuius unius passionis. Et ita de tali nihil demonstratur nisi per alterum conceptum quem includit. Et ita illi conceptui per se inest tale demonstratum, non autem toti nisi per accidens. Ergo scientia una specie, quae est conclusionis demonstratae, non est per se nisi de conceptu altero in tali ente. 6.2.22 Eodem modo si "de quo" accipiatur communiter, potest simili ratione probari quod de ipso non est scientia per se, quia nullum subiectum potest includere aliquam causam per se quae sit proprium medium demonstrandi de ipso nisi alterum conceptum, et ita non totum nisi per accidens. 6.2.23 Si autem accipiatur scientia una genere proximo, illa potest aliquo modo per se esse de ente per accidens, accipiendo "de quo" proprie. Quia enim tale ens est aliquo modo unum intelligibile, scilicet unico actu, qui per se est eius ut obiecti, licet non sit per se unus, natus est etiam ei correspondere habitus per se ex talibus actibus generatus, licet iste habitus non sit ita unus sicut ille qui esset alterius partis tantum. Tale autem "totum" multas passiones potest includere, quas simul neutra pars per se includit, licet nullam includat nisi ratione alterius partis, ut supra dictum est. Ergo habitus proprius istius totius uirtualiter inclinat ad omnes passiones istas sciendas de isto toto, licet per accidens scientiis specie distinctis. Ergo omnes istae scientiae uirtualiter continentur in habitu qui est per se correspondens enti per accidens, et ita habebunt unitatem in genere proximo, licet non tantam sicut illae quae includuntur in habitu correspondente uni conceptui quiditatiuo. 6.2.24 Quod si dicatur lineam uisualem nullo uno actu intelligi, sed diuersis, ex quibus relinquuntur habitus diuersi, alter lineae, alter uisualitatis, quorum uterque uirtualiter inclinat ad speculandum illa de suo proprio obiecto quae in illo obiecto uirtualiter includuntur ut sic sicut nulla una scientia specie una est de toto nisi per accidens, sic nullus unus habitus uirtualiter includit illas quae sunt de una parte et de alia: Si, inquam, sic dicatur, non uideo qualis unitas possit assignari scientiae subalternatae ut musicae uel perspectiuae nisi unitas aggregationis, quod uidetur inconueniens. Et potest caueri, si uia supposita de scientia una genere teneatur. 6.2.25 De ente per accidens secundo modo uideretur alicui aliter esse dicendum: quod cum ista accidentalitas non respiciat rem secundum esse quiditatiuum, sed tantum secundum esse exsistentiae et per comparationem ad causam in fieri siue in exsistentia scientia autem stricte sumpta, scilicet per demonstrationem simpliciter, abstrahit ab actuali exsistentia , ideo de tali ente per accidens potest sciri aliud, et etiam ipsum sciri de alio scientia tali; quod quid posset sciri de ipso, uel de quo ipsum posset sciri, si esset ens per se opposito modo isti per accidens. Verbi gratia, quod pluat sub Cane est per accidens, secundum Aristotelem in littera. Pluuia ista uere habet quiditatem pluuiae, sicut pluuia sub Capricorno. Ideo quidquid est scibile per medium demonstratiuum "quod quid est", aeque est scibile de utroque. Tamen nihil scitur sic de tali in quantum est ens per accidens. Tum quia non scitur aliquid pertinens ad exsistentiam sed consequens quiditatem; et quoad quiditatem non est ens per accidens. Tum quia nihil scitur de ipso, nec ipsum de alio, per istam causam respectu cuius est per accidens, sed per aliquam aliam quae per se est medium inter extrema. 6.2.26 Si autem aliquis negaret de singularibus esse scientiam, tunc cum ista accidentalitas non sit condicio alicuius naturae specificae in quantum natura, sed tantum sit condicio singularis et hoc etiam in exsistentia, ut dictum est, esset consequenter dicendum quod de ente per accidens nihil est scibile per se scientia demonstratiua, nec ipsum de alio, sed tantum commune eius, cui in quantum scito extraneatur ista accidentalitas. 6.2.27 Si autem intelligatur de scientia secundo modo, scilicet pro certa notitia per causam licet non necessariam , talis notitia certe non potest haberi de effectibus dependentibus a uoluntate mutabili per causam talem. Et per consequens, a maiori, nec de effectibus per accidens talis causae scilicet de fortuitis potest talis notitia haberi per istam causam nec per aliquam aliam. Probatio: quia sicut casuale quodcumque, stricte loquendo, est per se effectus alicuius causae naturalis, ita et fortuitum, quando euenit, potest esse per se effectus alicuius potentiae naturalis, quae tamen in agendo subest uoluntati. Et ideo licet determinate agat quantum est de se, tamen effectus eius est indeterminatus propter indeterminationem uoluntatis mouentis istam potentiam. Et ita de tali effectu, nec per uoluntatem respectu cuius est per accidens, nec per naturalem potentiam inferiorem respectu cuius est per se, potest notitia certa haberi quae dicitur scientia secundo modo. 6.2.28 Tamen talis notitia potest forte haberi de exsistentia rerum, ad quarum scilicet exsistentiam ordinantur causae naturales, quae, ut in pluribus, natae sunt effectum producere. Et sic uidetur quaestio propriam difficultatem habere. 6.2.29 Et ad intentionem Aristotelis in littera: an scilicet sicut scibile est pluuiam fore sub Capricorno per causam naturalem ordinatam ad eius euentum, tamen impedibilem, ita etiam scibile sit pluuiam fore sub Cane; et hoc, supposito quod causae naturales sibi dimittantur, scilicet quod per uoluntatem diuinam non impediantur, quam suppositionem Aristoteles putauit necessariam; supposuit etiam quod uoluntas creata non possit eas impedire, sed tantum a se inuicem, scilicet una ab alia possit impediri et uideretur, his positis, dicendum esse, secundum Aristotelem, quod non potest sciri euentus talis entis per accidens. Quia sicut arguit in littera: scientia est per causam per se; talis entis non est aliqua per se causa. 6.2.30 Potest tamen dici quod licet in quantum ens per accidens non sit scibile, hoc est, non per istam causam respectu cuius est per accidens, ut arguit Aristoteles, absolute tamen est scibile, quia per aliam causam a qua prouenit quae respectu eius est ut in pluribus. Verbi gratia, licet ex comparatione solis ad zodiacum non possit sciri quod pluat sub Cane, quia sic non habetur causa per se pluuiae, tamen ex comparatione alterius planetae ad solem, uel ad alium planetam, uel ad stellas fixas, uel respectu materiae sic eleuatae, uel ex comparatione multorum simul, potest hoc sciri, quae omnia concurrentia sunt causa pluuiae, ut in pluribus. Et sic generaliter in aliis. Nihil enim naturale est ens per accidens respectu alicuius quod non sit per se effectus respectu alicuius alterius uel aliorum concurrentium. 6.2.31 Quod sic probatur: nam omnis causa naturalis sibi dimissa, iuxta suppositiones superius positas, producit effectum cuius est per se causa, nisi per aliam causam naturalem impediatur. Quae si impediat, hoc non est nisi producendo aliquid cuius est per se causa, per quod impedit aliam causam minus potentem. Aut si secunda non producit, hoc non est nisi quia tertia causa impedit, producendo illud ad quod ipsa tertia per se ordinatur, et in hoc impediendo effectum secundae; et sic de quocumque. Aut nisi omnes concurrentes natae sint quemcumque seorsum impedire, quia omnes simul sunt per se causa effectus incompossibilis effectui proprio cuiuscumque seorsum. Et ita uidetur quod aeque determinata causa est ad euentum cuiuscumque naturalis effectus per quam possit sciri. Quia potest sciri ex natura causarum: quae quam uincet et an omnes quamlibet uincent. 6.2.32 Circumscripta igitur omni uoluntate cooperante naturae uel impediente eam, posset absolute concedi quod nihil omnino euenit nisi a causa per se, per quam est scibile secundo modo, et ita nihil per accidens absolute, licet respectu alicuius causae sit aliquid per accidens. In effectibus tamen per se est aliqua differentia, scilicet in simplicitate causae uel compositione, id est concursu multorum. Sed et ipse concursus determinatus est et quantum ad causam suam et quantum ad effectum, sicut et unumquodque concurrentium esset determinatum ad proprium effectum. Unde nihil uidetur ualere quod aliqui ponunt "ens per accidens" quia prouenit ex concursu causarum suarum, qui concursus est per accidens, quod falsum est. Sed iste concursus est per se in causis mere naturalibus, et ita effectus eius per se simpliciter. III. Ad argumenta principalia 6.2.33 Ad primum argumentum dicendum quod "ens per accidens" uno modo potest accipi pro conceptu quem per se importat hoc quod est ens per accidens. Alio modo pro illo cui inest siue de quo denominatiue praedicatur. 6.2.34 Secundo modo accipiendo, intelligendum est dictum Aristotelis, non primo modo; argumentum autem non procedit nisi primo modo accipiendo. Verbi gratia, si ostendatur quod de infinito siue de uacuo non est scientia, hoc non intelligitur de conceptu per se importato, sed de illo quod intelligitur denominari a tali conceptu. Ita etiam de casuali et fortuito, si aliquid de ipso ostendatur per rationem casualis, scietur de illo conceptu. 6.2.35 Contra: de illo quod denominatur, non negatur esse scientia nisi quia sibi inest talis conceptus, ergo etc. Ergo de conceptu magis negandum est. De conceptu enim isto, primo ostenditur nonsciri, de subiecto autem non primo. Numquid etiam ista ostensio nonscibilitatis de tali conceptu facit scientiam simpliciter? 6.2.36 Posset dici probabiliter quod non, quia talis ostensio non fit per quid rei, sed per quid nominis tantum. Nonentia autem omnino, quae scilicet non habent quid rei sed tantum nominis, non sunt proprie scibilia sed secundum quid, sicut quid nominis tantum est "quid" secundum quid. Nam imponendo nomen a huic conceptui contradictionem implicanti "albedo nigra", posset ostendi ex ratione nominis a quod a nulli superficiei inest. Et tales sunt aliquae conclusiones negatiuae quae non uidentur scibiles simpliciter; sicut nec a est intelligibile simpliciter, quia nullum "quid" simpliciter habet. 6.2.37 Secundum hoc oporteret dicere quod conclusiones ostensibiles de infinito in actu et de uacuo, et uniuersaliter de conceptibus quibus repugnat quid rei, non sunt simpliciter scibiles. Conceptus autem entis per accidens primo modo sumpti est talis cui repugnat quid rei, quia est ex duobus quorum non est aliquod unum "quid". Sed conceptus entis per accidens secundo modo sumpti non est talis quod ei repugnet "quid", sed tantum repugnat sibi habere per se causam in quantum est ens per accidens. Et sicut scibile simpliciter requirit quid rei simpliciter, ita et causam per se. 6.2.38 Si contra hoc obiciatur quod simpliciter est scibile nullum corpus esse infinitum actu, quia hoc demonstratur III Physicorum, et nullum esse uacuum, quia hoc demonstratur IV Physicorum, simpliciter autem scientia non esset si carentia quiditatis in altero extremo repugnaret scientiae simpliciter: 6.2.39 Posset responderi quod per quid corporis quod est uerum quid sicut ostenditur affirmatiue ipsum esse finitum, ita et negatiue quod ipsum non sit infinitum. Et utrumque est simpliciter scibile, quia per quid simpliciter illius de quo est scientia. Non autem ita oportet illud quod scitur de aliquo negatiue habere quid simpliciter, quia nec eius quid est medium demonstrationis. Ita per rationem loci ostenditur quod sit plenus, et ita quod non uacuus; non per quid uacui. 6.2.40 Ad argumentum superius factum contra responsionem de "secundum quid" quando arguitur de reflexione super oppositum: posset dici quod non deminuitur scire quia transit super oppositum sed quia transit super illud de quo concluditur nonscire, scilicet super ens per accidens quod non habet quid nisi secundum quid; ideo non participat rationem obiecti intellectus nisi secundum quid. Sicut uidere tenebram est uidere secundum quid, quia in tenebra est ratio obiecti uisibilis secundum quid. 6.2.41 Si placet tenere oppositum, tum quia omnis habitus quo determinate et necessario uerum cognoscimus, et propter aliud et non ex terminis immediate, est scientia talis autem est huius conclusionis "ens per accidens est nonscibile" , tum quia ita potest ista conclusio ostendi per quid rei ipsius scibilis, sicut prius responsum est quod per quid corporis concluditur negatio infinitatis de ipso: tunc debet intentio Aristotelis hic exponi de eo quod subest, non de conceptu eius cuius est quid nominis. 6.2.42 Ad secundum argumentum principale patet in solutione quaestionis quomodo scientia subalternata duabus, licet in quantum alteri subalternatur posset poni habere unitatem ab unitate alicuius entis per se, non tamen quantum ad suam totalitatem secundum quam aliquid subiecti utriusque subalternantis includit. Sed sic praecise habet unitatem generis proximi, et hoc a conceptu entis per accidens aliqualiter uno, uirtualiter totam istam scientiam continente, licet haec unitas non sit tanta quanta est unitas subalternantis, sicut nec unitas subiecti tanta hic quanta ibi. Et secundum hoc conclusio argumenti secundi conceditur. 6.2.43 Aliter: quod de ente per accidens primo modo sumpto potest esse scientia, eo modo quo expositum est in solutione quaestionis. 6.2.44 Ad tertium principale: quod procedit de ente per accidens secundo modo sumpto. Minor posset concedi de ente per accidens quod est casuale stricte sumptum, secundum quod procedit prima probatio minoris. Quae tamen peccat si accipiat quod Aristoteles praecise loquitur de tali ente per accidens. Loquitur etiam de fortuito, ut dictum est in solutione principali. 6.2.45 Secunda probatio minoris difficultatem habet: quomodo uoluntas causat aliquem effectum cum sit indeterminata ad utrumlibet. Sed quia ista difficultas proprium locum habet in libro IX, cap. 4 "Omnibus autem potentiis" etc., usque tunc differatur. 6.2.46 Tertia probatio potest concedi quod "quicumque effectus naturalis futurus reducitur in aliquam causam per se praesentem et illa in aliquam praeteritam", et ita potest sciri, sumpta scientia secundo modo. 6.2.47 Sed uidetur concludere de scientia primo modo dicta, quia uerum de praeterito est necessarium: Ubi respondendum est quod necessitas exsistentiae effectus requirit causam in se necessariam, et cum hoc habitudinem necessariam ad effectum, quia neutrum per se sufficit. Licet autem quod fuit, fuisse sit necessarium, non tamen necessarium ordinem habet ad suum causatum, nec illud ad aliud causatum. Sed quaelibet causa impedibilis tantum habet habitudinem contingentem, ut in pluribus, quae contingentia, licet non sit ad utrumlibet aequaliter, excludit tamen necessitatem. Effectus autem uoluntatis mutabilis futurus nec in causam praesentem nec praeteritam potest reduci, quae sit causa determinata respectu eius. 6.2.48 Ad quartum dicendum quod maior est falsa. Ad probationem dico quod causa sine sui mutatione aliter se potest habere ad effectum per solam mutationem alterius a quo dependet effectus. Sicut est in agentibus naturalibus quae aliter se habent ad passa, per quorum transmutationem producunt effectus. 6.2.49 Et si dicatur quod actio istius causae immutabilis a nullo passo dependet, ergo quando agens eodem modo se habet, eodem modo aget: 6.2.50 Responsio: consequentia teneret si esset agens naturale. Tale enim numquam ex se non agit, sed tantum propter indispositionem uel absentiam passi. Nunc autem illud agens est uoluntarium, et bene possibile est uoluntatem antiquam esse respectu effectus noui. Ideo non oportet hic causam in se aliter se habere, nec in respectu ad aliud a quo dependet. Sed prima diuersitas est in effectu, et sic causa aliter se habet ad effectum. De hoc amplius in IX cap. 4. 6.2.51 Ad quintum dicendum quod uoluntas diuina transiens super unum oppositum posset transire super aliud, accipiendo in sensu diuisionis, et hoc sine mutatione uoluntatis. Numquam tamen transit nec transibit super oppositum. Et hoc uidet intellectus diuinus: super quam partem contradictionis fertur uoluntas diuina et quod super aliam numquam fertur. Ac per hoc uidendo suum uelle, uidet uolitum determinate. Nec respectu illius uoluntatis est aliquid per accidens. Unde argumentum non probat quod ens per accidens scitur nisi per causam respectu cuius non est per accidens. Sed est effectus per se et quae respectu eius est determinata, licet non necessario, et hoc ab intellectu uidente determinationem talis causae. 6.3 UTRUM ENS VERUM DEBEAT EXCLUDI A CONSIDERATIONE METAPHYSICI Utrum ens uerum debet excludi a consideratione metaphysici. Arguitur quod non: Quia metaphysica, cum sit prima scientia et communissima, maxime uidetur esse circa primum obiectum scibile. Primum autem obiectum scibile siue intelligibile uidetur esse uerum, quia non uidetur aliud posse dari quod omnibus intelligibilibus conueniat, et tamen sit distinctum obiectum contra obiecta aliarum potentiarum. Confirmatur ista ratio per Philosophum II Metaphysicae dicentem "uocari philosophiam ueritatis scientiam recte habet". Item, "unumquodque sicut se habet ad esse, sic ad ueritatem", II Metaphysicae, ergo uerum conuertitur cum ente, ergo pertinet ad scientiam de ente. Item, si uerum excluderetur, hoc non esset, ut uidetur, nisi quia dicit ens deminutum. Sed hoc est falsum. Probatio: nam quae deminuunt de perfectione entis, non attribuuntur primo enti, ut patet de causato, finito etc. Sed uerum attribuitur Deo et in summo. Unde II Metaphysicae: "sempiternorum principia semper esse uerissima necesse est". Item, si dicatur debere intelligi de uero quod est in compositione et diuisione: Contra: a quo non excluditur consideratio causae, nec effectus. Ista autem ueritas est effectus realis entitatis, iuxta illud in Praedicamentis: "In eo quod res est uel non est, est oratio uera uel falsa". Responsio: res non est praecise causa ueritatis in intellectu, sed intellectus componens praedicatum cum subiecto. Ad oppositum est Aristoteles in littera. I. Status quaestionis A. Opinio aliorum: "Verum" est primum obiectum intellectus Hic primo uidendum est de ratione "ueri". Dicunt aliqui quod uerum est primum obiectum intellectus. Quod ostenditur dupliciter: Primo sic: obiectum appetitus, ut bonum, determinat ens; ergo a simili uidetur quod obiectum intellectus determinet ens; tale respectu intellectus non est nisi uerum. Praeterea, ens de se est indifferens ad sensibile et intelligibile. Obiectum autem proprium determinatur ad potentiam cuius est obiectum; sed non uidetur aliud determinans ipsum ad intellectum nisi uerum. Ex hoc ad propositum dicitur quod cum intellectus tendat in obiectum in quantum in intellectu est, "uerum" dicet rationem entis in intellectu, et ideo entis deminuti, et ideo excludetur a consideratione metaphysici. Sed ad huius exclusionem nota quod esse quiditatiuum est essentiale. Esse obiecti, in quantum obiectum intelligibile (quia secundum illud intelligitur esse in intellectu), est necessario concomitans sed non formale, quia secundum illud non intelligitur nisi reflectendo. Esse uero exsistentiae non est esse formale eius in quantum obiectum, nec necessario concomitans. Sed numquid obiectum uoluntatis habet esse formale uel necessario concomitans aliud quam obiectum intellectus? Quomodo alias per ipsam fit motus in rem? Contra uidetur: quomodo appetitur nonens? Numquid etiam penes habitum realiter in quantum amatum habet aliud esse formaliter uel concomitanter quam in quantum uisum? Numquid est ibi aliqua realis coniunctio uoluntatis cum obiecto, aut tantum mediante actu intelligendi perfectiore quam fuit absentis? Ulterius intelligendum quod indeterminatio in obiecto respectu omnis differentiae contrahentis obiectum inferioris potentiae est determinatio propria in obiecto supremae potentiae; alias non esset adaequatum potentiae supremae quae per se potest in obiecta inferioris, et ideo eius primum obiectum in illis includitur quiditatiue. Exponitur autem ab illis hoc quod praedictum est, scilicet quod "uerum" dicit rationem entis in intellectu, eo quod uerum non est in intellectu formaliter sed obiectiue sicut cognitum in cognoscente. Sed per comparationem ad quem intellectum dicitur res uera? Dicitura quod respectu intellectus diuini, quia respectu eius sunt a SEQUITUR TEXTUS INTERPOLATUS: Contra illam differentiam arguitur, quia aequiuocatur "uerum" respectu mensurae et respectu intellectus. mensurata, et similiter artificialia respectu intellectus nostri. Naturalia autem per accidens habent comparationem ad intellectum nostrum in quantum uera, quia non ut mensurata, sed ut mensurae. B. Contra opinionem aliorum Contra ista. Quod ponitur primo "uerum esse obiectum primum intellectus", arguitur oppositum tripliciter: Primo sic: obiectum primum, secundum suam formalem rationem, prius est naturaliter ipsa potentia, et magis saltem ipso actu. "Verum" autem, si dicit rationem entis in intellectu, non est naturaliter prius ipso actu, quia non contingit intelligere rationem entis in intellectu ut cogniti, nisi intelligendo actum intelligendi per quem est sic in intellectu. Item, secundo sic: illud non est primum obiectum potentiae intellectiuae quod non actu directo sed tantum reflexo cognoscitur. Huiusmodi est "uerum", secundum eos. Dicunt enim: quod intelligitur sicut ratio intelligibilis, intelligitur postquam lapis fuerit cassum. Si enim ueritas est in assimilatione rei ad intellectum, licet oportet quod res ad intellectum diuisum, uel quod sit apta nata causari ab intellectu secundum quod se habent res ad intellectum diuinum; uel quod sit apta nata causare similitudinem in intellectu secundum quod se habent res ad intellectum nostrum; uel ambo sint apta nata causari a tertio secundum quod se habent res ad intellectum angelicum". intellectus reflectendo super rationem obiecti, ergo etc. Maior patet, quia actus directus naturaliter praecedit reflexum, et in quolibet actu oportet rationem formalis obiecti inueniri. Ex hoc sequitur, contra illos, quod cum ratio entis sit prior ratione ueri si ens est per se subiectum metaphysicae , quod aliquid erit subiectum hic quod non habet rationem obiecti intelligibilis in quantum tale. Et ita haec non est scientia, quia obiectum habitus non excedit obiectum potentiae habituatae. Item, tertio sic: quod secundum propriam rationem intelligi potest, non in quantum includit aliud, ita est per se intelligibile sicut illud aliud; nec illud aliud per consequens est primum obiectum intellectus. Sed bonum, in quantum distinguitur contra uerum et in quantum eius rationem non includit, ita est per se intelligibile secundum propriam rationem suam, sicut e conuerso uerum in quantum non includit bonum. Ergo etc. Minor patet. Tum quia intellectus differentias boni, in quantum bonum, et ueri, in quantum uerum, cognoscit. Et aeque perfecte differentiam ex utraque parte cognoscit, quod haec differentia non conuenit bono nisi secundum propriam rationem in quantum non includit uerum. Tum quia si non intelligeretur bonum nec aliquid aliud nisi in quantum includeret uerum, cum per accidens ipsum includat, sequeretur quod nec bonum nec quiditas rei intelligeretur nisi per accidens, et ita non intelligeretur simpliciter. Sicut Coriscus, si cog noscatur in quantum ueniens, simpliciter non cognoscitur. Propter istam ultimam rationem concedendum est quod primum obiectum intellectus non potest esse aliquid nisi quod essentialiter includitur in quolibet per se intelligibili. Sicut primum obiectum uisus non est aliquid nisi quod essentialiter includitur in quolibet per se uisibili, ut coloratum in albo et nigro. Cum autem quodcumque ens sit per se intelligibile, et nihil potest in quocumque essentialiter includi nisi ens, sequitur quod primum obiectum intellectus erit ens. Et hoc dicit Auicenna I Metaphysicae quod "ens prima impressione imprimitur in anima". Quaecumque autem rationes transcendentes, quae sunt quasi passiones entis ut uerum, bonum etc. , sunt posteriores primo obiecto. Et quaelibet earum aeque per se est intelligibilis, nec una magis habet rationem obiecti intellectus quam alia. Si dicatur quod obiectum est duplex: quoddam mouens potentiam, quoddam determinans ad mouendum et hoc non tamquam aliquid absolutum dans uirtutem mouendi, sed tamquam respectus dicens habitudinem absoluti motiui ad tale mobile , et hoc ultimo modo "uerum" est obiectum intellectus et "bonum" uoluntatis, quia "uerum" non mouet primo, sicut probant tres rationes factae; nec sic est obiectum primum, sed dicit habitudinem obiecti motiui ad determinatam potentiam, quia importat adaequationem ad intellectum: Contra istam positionem non oportet arguere, quia ex II Topicorum "oportet loqui ut plures". Hic autem modus uidetur abuti termino isto "obiectum". Nam quod respectus ad potentiam sit formalis ratio obiecti, non inuenitur a philosophis communiter, sed illud quod mouet potentiam passiuam. Unde Aristoteles II De anima: "cuius quidem est uisus, hoc est uisibile", sic quod in ratione praedicati cadit subiectum, "cuius est uisus, est obiectum uisus". De isto, secundum ipsum ibi, praedicatur per se secundo modo non primo "uisibile" quod dicit respectum ad potentiam. Sed si talis respectus esset ratio formalis obiecti, esset per se primo modo. Per hunc etiam modum facile erit assignare obiecta prima omnium potentiarum, non aliqua absoluta, sed respectus quosdam correspondentes. Puta, quid obiectum uisus? Non quaeram qualitatem, colorem uel lucem, sed relatiuum, ut uisibile; sic gustus, non sapor, sed gustabile, etc. |{ Quomodo etiam obiectum est simul natura cum potentia? Absolutum etiam est prius intelligibile quocumque respectu, ergo in quantum intelligitur, non includit rationem respectus, et ita illud non est ratio prima obiecti. De hoc quaere in IX, quaestione 530. }| II. Ad quaestionem: Distinctiones praeuiae Dicendum est ad quaestionem aliter. Et primo distinguendum est de "uero". Est enim ueritas in rebus et ueritas in intellectu. A. De ueritate in re In rebus duplex in genere, uidelicet per comparationem ad producentem et per comparationem ad cognoscentem siue intelligentem. Primo modo: aut dicitur ueritas absolute, conformitas producti ad producens; aut determinate, conformitas talis secundum adaequationem; aut tertio modo determinate, conformitas secundum imitationem. Et licet primus istorum trium modorum uideatur esse communis secundo et tertio, tamen si nomen "ueri" imponatur ad significandum quodcumque trium praedictorum secundum propriam rationem, erit aequiuocum. Secundus modus inuenitur in Filio Dei, qui est ueritas, quia, secundum Augustinum, summa similitudo principii; haec enim est conformitas cum adaequatione. Tertius modus inuenitur in creatura quae imitatur exemplar cui aliquo modo assimilatur; defectiue tamen, alias non diceretur imitari. Secundo modo, scilicet per comparationem ad intellectum, dicitur res uera tripliciter. Primo, quia sui manifestatiua quantum est de se cuicumque intellectui potenti manifestationem cognoscere. Secundo, quia est assimilatiua intellectus assimilabilis, qui non est nisi intellectus creatus. Tertio, quia facta manifestatione uel assimilatione, res est in intellectu sicut cognitum in cognoscente. Pro istis sex conceptibus exprimendis potest accipi aequiuoce "ueritas in re". Patet enim quod tres primi distinguuntur a tribus aliis, quia habitudo ad producentem et ad intelligentem alia et alia est, licet idem sit intelligens et producens. Nam si per impossibile Deus esset productiuus similis et aequalis et similis imitantis et non esset intelligens, esset primus modus tripartitus sine secundo; et e conuerso, si esset alius Deus intelligens creaturas et non producens. Distinctio etiam primorum trium inter se patet. Et aliorum trium inter se ostenditur differentia. Quia si nullus esset intellectus, adhuc quaelibet res secundum gradum suae entitatis esset nata se manifestare. Et haec notitia est qua res dicitur nota naturae, non quia natura cognoscat illam, sed quia propter propriam manifestationem maiorem uel minorem nata esset, quantum est de se, perfectius uel minus perfecte cognosci. Esse autem assimilatiuum dicit rationem actiui respectu assimilabilis, et sequitur naturaliter esse manifestatiuum uel esse disparatum non habens ordinem ad ipsum. Sed semper assimilatiuum et assimilatio respectu intellectus passiui praecedit hoc quod est esse in intellectu, quia illud esse est posterius natura ipso actu intelligendi; nam non est nisi relatio rationis fundata in obiecto intellecto ad actum. b Relatio autem est posterior absoluto ad quod est, ex V33. Assimilatio autem formaliter est ipse actus intellectus, aut prior ipso. Comparando autem secundum et tertium ad intellectum non assimilabilem, non habent ordinem per se, ita quod secundum ad neutrum aliorum uidetur habere ordinem essentialem sed accidentalem, respectu scilicet alicuius intellectus tantum. B. De ueritate in intellectu Sequitur uidere de uero in intellectu. Verum autem in intellectu duplex est secundum duplicem eius operationem, secundum quarum utramque natus est conformari b SEQUITUR ADNOTATIO INTERPOLATA: Si tamen hoc uerum uidetur esse, quare quaerunt homines ita esse in memoria hominum uel esse famosi uel habere filios post mortem uel statuas erigere uel opera facere ut post mortem maneant? obiecto ut mensuratum mensurae, secundum Aristotelem in V, cap. "De ad aliquid", et in X, cap. 236. Est autem inter istas ueritates differentia. Una quod primae falsitas non opponitur, sed ignorantia tantum. Et sic intelligitur illud, De anima, quod intellectus circa "quod quid est" semper est uerus, sicut sensus circa proprium sensibile. Et hoc est intelligendum praecise circa conceptum simpliciter simplicem. Nam intellectus simplex circa conceptum non simpliciter simplicem, licet non possit esse formaliter falsus, potest tamen esse uirtualiter falsus, apprehendendo aliquid sub determinatione sibi non conuenienti. Et hoc modo dicitur in V, cap. "De falso", quod est ratio aliqua in se falsa, non solum de aliquo falsa, et tamen ratio illa in se falsa simplici apprehensione intelligibilis est, sed ipsa non exprimit aliquod "quid" nisi forte aliquando quid nominis. Et hoc modo potest exponi ultimum capitulum IX40, ubi uidetur Aristoteles distinguere de intelligentia simplicium in quantum est circa "quid" simplicium et circa "quid" compositorum: quod circa "quid" compositorum cadit deceptio per accidens, quia scilicet eorum "quid" natum est facere conceptum non simpliciter simplicem in quo potest cadere falsitas uirtualiter; non sic in "quid" simplicium. Si enim intelligeret per accidens, scilicet in attribuendo alteri illud "quid", non esset differentia, quia ita in "quid" simplicium potest intellectus simplex esse falsus per accidens. Secundae autem ueritati opponitur ignorantia priuatiue et falsitas contrarie, quando scilicet uniuntur quae in re non sunt unita. Secunda differentia est in modo essendi ueritatis in hac operatione et illa. Licet enim sit in utraque operatione ueritas propria formaliter, non tamen obiectiue, sed tantum in secunda. Nam neutra ueritas est in intellectu obiectiue nisi reflectente se super actum suum, comparando illum ad obiectum, quae reflexio in cognoscendo, scilicet quod actus talis est similis uel dissimilis, non est sine compositione et diuisione. Patet autem distinctio istorum modorum essendi ueritatis in intellectu, scilicet formaliter et obiectiue quantum ad primam operationem. Quoad secundam operationem declaratur: quia intellectus multas propositiones format et apprehendit actu secundo, quae tamen sunt sibi neutrae, ex I Topicorum. Licet ergo sit in illo actu formaliter ueritas uel falsitas aut quia est conformis rei extra aut non , tamen non est ibi obiectiue, quia non apprehenditur ista conformitas. Contra istud uidetur quod principia, statim cum apprehenduntur, cognoscuntur esse uera. Responsio: propter euiden tem habitudinem terminorum, intellectus componens statim percipit actum componendi esse conformem entitati compositorum. Posset ergo dici quod ibi est alius actus, et reflexus sed imperceptus, quia simul tempore. In aliis, ut in conclusionibus, differunt tempore. Contra: quomodo actus primus circa principia erit reflexus? Responsio: non primus qui est compositio, sed secundus qui est assensus, et circa iudicabilia posset dici iudicare. |{ Contra hoc quod superius dictum est, quod ueritas complexi cognoscitur per hoc quod intellectus apprehendit conformitatem actus componendi entitati extremorum ipsius complexi, arguitur: quoniam quando comparo actum compositionis a rei b, hoc facio actu compositionis c. Quomodo scio istam secundam compositionem c esse ueram? Si per aliam compositionem, erit processus in infinitum antequam cognoscatur ueritas compositionis a, et ita numquam cognoscetur. Si per se ipsam cognoscatur, pari ratione standum est in prima compositione, quod ueritas eius non cognoscatur per alium actum conferentem eius conformitatem entitati compositorum. Si autem non scio c esse ueram, ergo nec a esse ueram sciam per illam, quia ab illa dependet. Item, si debeo cognoscere a esse ueram per collationem ad rem, oportet rem cognoscere. Quo igitur actu? Si eodem qui est a, idem cognosco per se. Si alio, ut ipso d, igitur duo actus simul de eadem re. Similiter, si iste actus d sit simplex, non est principium iudicandi de a; si complexus, sequitur processus in infinitum, ut prius. Sequitur etiam aliud: quod a non cognoscitur esse uera nisi uere per discursum a complexo ad complexum, et ita primum principium non erit notum sine discursu. Item, secundum istam uiam uidetur dicendum quod conceptus hominis sit ita uerus sicut conceptus huius "homo currit" est uerus. Nam utrobique est conformitas ad rem conceptam. Et potest utrobique conformitas cognosci per reflexionem. Responsio: "quod superius" inchoando, "falsum" dicit carentiam talitatis quale apparet, ita quod principale in significato eius non est "non apparere quale est"; quia tunc, si quid esset et sine omni apparentia, esset falsum. Nec "apparere quale non est", quia tunc esset falsitas formaliter positio, non priuatio. Sed "falsum" materialiter dicit apparere; et formaliter carere talitate quale uidetur. Et hoc non intelligendo per "talitatem" similitudinem, nam nihil est simile sibi. Et ita nihil esset uerum. Similiter, si Socrates appareret Plato, Socrates esset falsus, tamen appareret talis qualis est, hoc est similis, quia Socrates est similis Platoni. Sed per "tale quale" intelligitur identitas. Verum est enim quod Socrates est talis qualis est, licet et simile dicatur tale quale. Est igitur "falsum" quod caret identitate ad illud quod apparet esse; et "falsitas" est nonidentitas entis, ut manifestati, ad ens ut declarans siue apparens; et hoc de falso in re. Item, "uerum in re" est ens illud quod apparet. Et ueritas non est conformitas neque similitudo quae est inter diuersa, sed identitas entis, ut manifestati, ad se ut declarans siue manifestans siue apparens. Non ergo est ueritas ratio declaratiui siue manifestantis, sed illa est alterum extremum, ad quam significat non conformitatem siue similitudinem sed identitatem, accipiendo eam in communi. Sed "uerum in signo" dicit significatum esse idem quod manifestatur per signum, et in hoc signum manifestare illud quod est, et ita conformitatem signi ad significatum. Si itaque omnis conceptus est signum rei, et conceptus simplex ita est conformis rei sicut complexus, quare non ita dicitur uerus? Immo complexus non uidetur conformis rei quantum ad complexionem sed tantum sibi, quia complexio non est in re. Ad hoc "immo" responsum est prius: "signum" aequiuocum est conforme, non simile in natura, ut circulus est signum uini. Sed ad primum non ualet quod praedictum est, scilicet quod uerum est in complexo ut in obiecto. In simplici non, quia potest intellectus conuertendo se cognoscere conformitatem intellectus simplicis ad rem sicut et complexi, ergo et cognoscere ueritatem utrius que. Ergo et ante reflexionem aeque fuit in utroque, et per reflexionem aeque cognoscitur esse in utroque. Ergo in conceptu hominis est ueritas sicut in isto "homo est animal", et reflectendo ita sciam conceptum hominis esse uerum sicut sciam conceptum istum "homo est animal" esse uerum, quod est contra Aristotelem, I Perihermenias. Propter illud est notandum quod obiectum simplex, quod est significatum conceptus simplicis, nullum esse habet aliud quam in conceptu, secundum quod esse debet mensurare illum conceptum. Obiecta conceptus complexi, quae sunt extrema, aliud esse habent quam ut sunt in conceptu complexo; et prius naturaliter in se, ut simplicia sunt, secundum quod esse prius mensurant illum conceptum complexum cui "esse priori" conceptum complexum conformari est uerum esse, difformari est falsum esse , hoc "esse" est habitudo inclusa uirtualiter in extremis ante naturaliter quam extrema comparentur a ratione. Sed in simplici nihil est prius naturaliter in extremo cui conceptus potest conformari et difformari. Contra: probat quod non potest esse falsus, sed uerus. Responsio: non est uerus ut complexus est uerus, quia non necessario habet significatum secundum esse prius quam in ipso, quia si est in re, accidit. Complexum necessario habet significatum secundum esse prius quam in ipso esse; ideo necessario habet cui conformatur uel difformatur, secundum quod dicitur uerum uel falsum. Incomplexum non necessario habet; si conformatur rei extra, accidit sic non est mensura eius. Ad alia argumenta: quomodo reflectendo cognoscitur ueritas nota, uidetur difficultas. Si in compositione cognosco rem non absolute tantum sed collatiue et reflectendo, conferendo actum ad rem, hoc erit ad rem cognitam collatiue, sicut dicit tertium argumentum. Quia si conuerto ad rem nude, non conferendo, per hoc non potero iudicare de ueritate compositionis, quae est actus collatiuus. Ergo uidetur quod ad iudicandum de aliquo, conuerto ad idem et eodem modo, quia et in prima compositione et in illo ad quod conuerto habeo rem ut cognitam actu collatiuo. Nota, sicut dictum est, quare complexum est uerum. Quia complexionem, quae est a ratione, praecedit naturaliter identitas extremorum, uel alia habitudo uirtualiter inclusa in ipsis, cui actum rationis conformari ut mensurae est ipsum uerum esse. Ita dico quod illam complexionem cognosco esse ueram, cognoscendo conformitatem eius ad illam habitudinem uirtualiter inclusam in extremis. Quae quandoque includitur in ipsis ex natura extremorum, non per aliud prius; quandoque per aliud prius includens; quandoque nullo modo ex natura terminorum uel includentium ipsos, sed a causa extrinseca coniungente ipsa uel disiungente. Primo modo est in principio demonstrationis. Secundo modo in conclusione, cuius terminorum habitudinem realem, praecedentem actum intellectus, includit uirtualiter ipsa habitudo inclusa in terminis principiorum ex sui ipsorum natura. Tertio modo est in propositione contingente. Itaque in primo modo, extrema absolute intellecta statim nata sunt facere ex se in intellectu notitiam illius habitudinis ipsorum, sicut et alia absoluta relationis necessario consequentis. Quando ergo intellectus confert terminos illos componendo, statim uidet conformitatem actus sui ad illam habitudinem quam prius natura habuit notam ex terminis. Quando autem componit terminos conclusionis, non uidet illum actum esse conformem habitudini reali terminorum donec uideat illam habitudinem terminorum, cuius notitia non fuit sibi impressa ex terminis conclusionis, nec imprimitur nisi ex notitia habitudinis terminorum principii quae includit illam. Quando autem componit terminos propositionis contingentis, non uidet actum esse conformem nisi uidendo habitudinem terminorum in re. Quia causa extrinseca, si facit eam, facit circa terminos ut in re, non ut in conceptu. Et tunc oportet uidere intellectualiter terminos in re coniungi uel diuidi. In primis ergo duobus non cognoscitur compositio esse uera comparando ipsam ad rem ut extra, sed ad rem quae est extremum, ut ipsum in intellectu prius naturaliter facit notitiam habitudinis suae ex se uel uirtute alterius quam intellectus sic componat. Contra: ergo quare non statim, apprehensis terminis principii, intelligitur principium, si termini ex se faciunt necessario notitiam illius habitudinis? Patet autem quod non statim, quia per quantumcumque tempus potest aliquis nosse totum et nosse partem antequam sciat hoc esse uerum "omne totum" etc.60, quia antequam componat illud. Item, notitia habitudinis terminorum conclusionis aut fit ab ipsa habitudine, aut a terminis illis, aut ab habitudine terminorum principii, aut ab illis terminis, aut a notitia habitudinis illorum terminorum. Quodlibet improbetur. Ad primum: quod licet ex terminis uel ex altero terminorum uirtualiter includente reliquum infiat notitia habitualis habitudinis, tamen non oportet esse actualem, perceptam statim. Sed quando intellectus comparat extremum extremo, statim potest uidere et illam habitudinem et habitudinem actus sui ad illam. Ad secundum: notitia amborum principiorum simul facit notitiam conclusionis, et hoc sic quod notitia habitudinum terminorum in principiis causat notitiam habitudinis terminorum in conclusione, et notitia ueritatis principiorum notitiam ueritatis conclusionis. Prius tamen naturaliter faciunt notitiae habitudinis simul iunctae ut una causa integra notitiam habitudinis quam notitiae ueritatis notitiam ueritatis, ita quod notitia habitudinis terminorum maioris est causa notitiae ueritatis eius; et sic de minore. Et istae duae notitiae sunt una causa notitiae habitudinis terminorum conclusionis. Non ergo habitudo est causa habitudinis, nec ueritas ueritatis sunt enim respectus haec et illa , sed notitia notitiae; non actualis, quia non gignitur ex memoria, sed habitualis est causa actualis duplicis, ordinatae secundum rationem effectuum. Contra: ergo habitudo terminorum conclusionis est ita noncausata, et ueritas eius, sicut in principio. Responsio: absoluta in principio causant notitiam habitudinis, non habitudinem proprie, quia illam fundant ut necessario consequentem naturam subiecti. Habitudo terminorum conclusionis fundatur in ipsis et causatur, quia absoluta causant, uel alterum ipsorum, ut passio. Ad primum argumentum contra positionem de notitia actus quo comparo, dico quod ille est uerus, sed non oportet cognoscere illum esse uerum. Est enim actus unus cognoscibilis, naturaliter rectus, sicut dicitur de syllogismo alibi quod non est notus ut obiectum, sed ut actus cognoscendi rectus naturaliter; ita hic. Ad secundum: cognosco rem et habitudinem prius naturaliter quam actum compositionis quo comparo rem rei. Ad tertium: ille est actus obiecti ad quem conferendo iudico. Aliter potest dici quod iudicium de ueritate complexi non est nisi collatio notitiae conferentis ad notitiam incomplexam extremi, si sibi est conformis. Et haec conformitas statim quandoque patet, quando notitia simplex naturali necessitate statim includit notitiam collatiuam, sicut in primis principiis; quandoque non statim, ut in conclusionibus. Et tunc oportet uidere illam esse conformem suae simplici, quia est conformis uel consequens ad aliquam quae est statim conformis simplici. Haec uia ponit ueritatem complexi cognosci: non per collationem complexionis ad rem extra, nec ad habitudinem realem extremorum priorem naturaliter compositione (quae enim habitudo esset illa nisi identitas pro affirmatiua quae est relatio rationis , uel diuersitas pro negatiua quae forte non est relatio realis?); sed tantum ponit collationem complexionis ad notitiam extremorum simplicem, uel ad extrema, ut in notitia simplici. Statim ex notitia tali patet, si complexio sibi conformetur in primis principiis, quia ratio termini ostendit praedicatum conuenire subiecto, et sic non est discursus in cognoscendo primum principium, quia ista notitia simplex includitur in collatiua. Non enim componuntur nisi quae in se cognoscuntur, et ita in ipsa complexione tali includitur, ut prius naturaliter ipsa, unde ipsa complexio siue compositio necessario uideatur conformis; quia tunc uisa sunt ambo extrema conformitatis, cum tunc intelligantur simplicia, et tunc fiat compositio. Nec requiritur hic collatio compositionis ad simplicia quasi alius actus, sed intellectus componens terminos illos et notitia habitualis terminorum sunt causa necessaria et immediata et integra ad causandum notitiam con formitatis compositionis ad terminos. Numquid circa principia? Et ideo componens simul necessario assentit. Quia quando componit, habet totam causam dictam. Sed iudicare in conclusione non sic, sed illam complexionem confert ad aliam in qua includitur, quae alia est principii. Numquid tantum termini? Et hoc discurrere est iudicare de conclusione. In fine est assensus, id est impressio notitiae necessario imprimit notitiam ueritatis conclusionum ex ueritate principii nota ex terminis. }| III. Solutio quaestionis A. Status quaestionis Sed quid est utraque ueritas praedicta? Responsio: prima est relatio actus simplicis apprehensionis ad obiectum, et est realis, scilicet mensurati ad mensuram. Secunda, licet uideatur similis relatio, uidetur tamen quod actus secundus non est alicuius absolutae sicut primus, sed est actus comparatiuus unius conceptus simplicis ad alterum, ut eiusdem in affirmatiua uel diuersi in negatiua. Hunc autem necessario consequitur uel concomitatur relatio rationis in utroque extremo ad alterum, quam habitudinem uidetur significare hoc uerbum "est", ut est nota compositionis, scilicet prout est tertium adiacens. Et sic uerum est illud Periherm enias: "Esse significat quandam compositionem quam sine compositis non est intelligere", sicut nec relationem sine relatis. Et sic etiam uerum est illud V huius cap. "De ente", quod esse uno modo significat uerum, hoc est habitudinem rationis inter extrema quae nata est esse uera. Ulterius, ista habitudo rationis conformis est rei. Non quod oporteat in re esse relationem aliam inter extrema ut in re similem isti rationis quae est inter extrema ut intellecta, immo ut ab intellectu inuicem comparata, nam tunc esset haec falsa "homo est homo". Nec oportet fugere ad compositionem formae cum materia. Tum quia illam non exprimit propositio; tum quia tunc haec falsa "Deus est Deus". Sed tunc haec habitudo correspondet rei quando est talis qualem res uirtualiter continet: siue qualem res de se nata esset facere in intellectu, si faceret habitudinem illam; siue quae est signum, non simile, sed aequiuocum, exprimens tamen illud quod est in re. Sicut circulus non est similis uino, est tamen signum uerum uini, falsum autem lactis uel huiusmodi. Non tamen est omnino simile, quia illud signum est ad placitum huius significati. Non sic illa habitudo rei. Contra: IX Metaphysicae, ultimo: "uerum est in rebus componi". Responsio: notificatio fit per ea quae "in pluribus". Ubicumque autem idem non affirmatur de se realiter, aliqua est in re compositio. Aut aliter: notificatio fit per minimum gradum. Quasi dicat: ad minus requirit ueritas quod in re sit compositio. Si identitas est, maior est ueritas. Tertio modo large sumitur "componi", sicut in 1 cap. IX76 accipitur "simul natum" pro hoc quod est idem. Haec igitur correspondentia praedicta huius habitudinis ad illud, quod est in re formaliter, est secunda ueritas. Et ita illa habitudo, quae dicitur compositio expressa per "est", uera est immediate, et mediante illa uerus est actus comparatiuus, comparans secundum illam habitudinem. Et sic uideretur, cum fundamentum immediatum istius ueritatis sit habitudo rationis, quod ipsa multo esset imperfectior relatio rationis. Quod si dicatur relationem correspondentiae uel adaequationis uel commensurationis quae scilicet idem dicunt in proposito non posse fundari in relatione: quomodo igitur proportio est aequalis proportioni uel similis, et hoc in quantum proportio? Non autem ratione absolutorum inter quae est proportio. Nam proportionalitas est ubi extrema unius proportionis absoluta nec sunt similia nec aequalia extremis absolutis in alia proportione. Si autem placet quod ipse actus comparatiuus extremorum compositionis immediate correspondeat uel adaequetur rei, cum iste actus sit uera res, sicut et primus qui est unius absolutae, tunc ueritas secunda erit relatio realis sicut et prima, et actus intellectus comparatiuus immediate uerus. Non autem aliqua alia habitudo erit uera, si nulla est formaliter nisi in actu intellectus. Quia in intellectis praecise in quantum ab intellectu comparata, quae habitudo? nisi si qua intellectione? Aut si est in comparatis aliqua aliquo modo alia ab illa quae est in actu intellectus, non erit illa alia immediate uera. Hoc dubium inquiratur. B. Ad quaestionem propositam Ad propositam igitur quaestionem dico quod Aristoteles praecise excludit "uerum in intellectu complexo", sicut expresse patet in littera eius, et rationabiliter. Patet enim ex dictis quod uel est mentis aliqua passio realis, scilicet relatio, secundum secundam opinionem, et tunc illa, sicut et prima ueritas, pertinet ad considerationem libri De anima. Ex natura enim actus intellectus cognoscetur quomodo est fundamentum talis relationis. Vel est relatio rationis fundata in actu intelligendi, aut magis in habitudine rationis, quae est inter obiecta comparata per actum intelligendi, secundum primam opinionem. Et tunc est mentis aliqua passio originaliter, sed formaliter pertinet ad considerationem logici, sicut et "possibile" et "impossibile" et modi compositionum omnes. Praesupponit tamen logicus considerationem de actibus intelligendi quibus secundae intentiones formantur. Patet ex principio Perihermenias. Secundum ueritatem autem dico quod ad considerationem metaphysici pertinet "uerum reale" primo modo sumptum, scilicet per comparationem ad producentem, et haec quoad omnia tria membra, quia non contrahunt ens ad quantum, nec ad motum. Secundum autem, scilicet sumptum per comparationem ad cognoscentem, primum membrum pertinet, quatenus conuertitur cum ente; secundum contrahit ad actum determinatum, nec conuertitur cum ente; tertium est ens deminutum et ens logicum proprie. Unde omnes intentiones secundae de tali ente praedicantur, et ideo proprie excluduntur a metaphysico. Conuertitur tamen cum ente aliqualiter, quia logicus considerat omnia aliqualiter ut metaphysicus, sed modus alius considerationis, scilicet per quid reale, et per intentionem secundam, sicut conuertibilitas entis simpliciter et deminuti, quia neutrum alterum excedit in communitate. Quidquid enim est simpliciter ens, potest esse ens deminutum. De duobus modis ueri in intellectu dictum est iam. IV. Ad argumenta principalia Ad argumenta principalia patet. Nullum est contra dicta nisi ultimum de causa et effectu, ubi est dicendum quod maior, si est uera, est uera de causa totali. Non autem est sic in proposito. Nam ueritas triplex, exclusa omnino a metaphysico, dependet ab intellectu, ita quod res ex se non est sufficiens causa alicuius istorum, licet requiratur ad illam, sicut probat illa auctoritas: "In eo quod res est", "in eo" non praecise, sed si oratio formetur ab intellectu, ut extrema habeant esse deminutum. Ad argumenta pro prima opinione de uero, quae fuit improbata, potest responderi. Ad primum. QUAESTIO 4 UTRUM METAPHYSICA SIT DE ENTE Utrum metaphysica sit de ente. Nota rationes alibi Auicennae quod sic, I Metaphysicae, propter duo: Quia Deum esse probatur hic, et quia ens est commune ad omnia hic considerata. Contra: Auerroes, commento ultimo I Physicorum: naturalis solus probat Deum esse. Et ibi finit considerationem: "genus substantiarum separatarum est subiectum metaphysicae". Contra Auerroem: ex quolibet in effectu ostenditur "quia" causam esse, quia impossibile est effectum esse nisi a causa siue nisi causa sit. Huiusmodi sunt multae passiones metaphysicae: prius, posterius; unum, multa; actus, potentia. Quomodo enim haec causatis insunt nisi sit aliquod unum primum etc.? Quare, ille qui est, misit. Item, perfectissimus conceptus de Deo possibilis physico est "primum mouens", possibilis autem metaphysico est "primum ens". Secundus est perfectior: tum quia absolutus, tum quia requirit perfectionem infinitam. Nam primum perfectissimum non est perfectissimum quod non est infinitum. Sed enti non repugnat infinitas. Primum mouens respectum tantum dicit, et non necessario ex formali ratione sui requirit infinitam perfectionem. Qui autem habet perfectiorem conceptum de subiecto, potest perfectius de ipso ostendere "quia" per illam in effectibus qui ducunt ad cognoscendum esse de tali conceptu. Confirmatur: si metaphysicus non consideraret esse de Deo nisi sicut demonstratur a physico, non cognosceret nisi de primo mouente, et ita non haberet aliquam notitiam quod subiectum suum est. Quia primum mouens non est suum subiectum, nec sequitur "primum mouens, igitur primum ens", sicut non sequitur "prima nigredo, igitur primus color". Nec metaphysicus potest per ipsum ostendere de primo ente, amota ratione primi mouentis. Quomodo etiam de mouente ostenderet physicus primum nisi in hoc sit magis metaphysicus propter praedicatum quam physicus propter subiectum? Responsio pro Commentatore: praemissae ad "primum ens" sumuntur ex motu. Contra: licet physica sit prior doctrina quam metaphysica quia sensibilia sunt nobis notiora , non tamen dicitur ipse ostendere omnem conclusionem metaphysicam uel praemissas ad omnem. Quia cum deuentum fuerit siue abstrahendo siue in doctrina ad propria considerabilia a metaphysico, ex illis ostendit conclusiones suas. Ita et primum ens esse ostendit ex propriis; licet ista propria forte non fierent nobis nota nisi prius ordine doctrinae physica cognoscerentur. Quomodo etiam scientia inferior stabiliet subiectum superioris, si ipsa superior non potest, secundum Auerroem? Item, genus substantiarum separatarum nullam unam rationem magis habet quam nonseparatum habet cum primo, secundum ipsum, quia non nisi attributionem. Ergo tantum primum est subiectum ibi, non illud genus. Ad quaestionem Tenetur ergo Auicenna. Prima ratio eius sic declaratur: "si est" praesupponitur de subiecto, non de actuali exsistentia. Sed quod habet esse quiditatiuum scilicet quod ratio eius non est falsa in se , tale "si est" ostenditur demonstratione "quia" a metaphysico de primo ente. Ostenditur enim quod "primum" conuenit enti alicui, et ita quod iste conceptus "ens primum", qui est perfectissimus subiecti si esset hic subiectum , non includit contradictionem. Ergo si aliqua scientia supponeret istum conceptum pro subiecto, alia esset prior de ente quae probaret primitatem de ente, quia conclusio demonstrationis illius esset prior tota scientia de primo ente. Secunda ratio confirmatur de adaequatione quam importat primitas. Quaere libro IX, 5 quaestione. Quando ergo omnibus consideratis in scientia est aliquod commune per praedicationem, illud adaequat. Non quaeritur aliquod primum uirtualiter adaequans nisi quia deficit commune formaliter adaequans. Ens autem unius rationis. Quaere alibi. Ergo adaequat. Confirmatur: prima scientia est scibilis primi. QUAESTIO 1 UTRUM INHAERENTIA SIT DE ESSENTIA ACCIDENTIS Utrum inhaerentia sit de essentia accidentis. Quod non: Quia essentia passionis praesupponitur demonstrationi, cum sit medium, ex II Posteriorum; inhaerentia eius concluditur. Item, tunc esset nugatio hic "albedo inhaerens", quia addere aliquid ei de cuius essentia est, nugatio est. Item, tunc conceptus relationis in communi non esset simplex, quia includeret respectum ad obiectum et alium ad subiectum, et ita "relatio" non esset generalissimum, quia generalissimum est conceptus simplex. Item, quantitas manet in Altari sine inhaerentia ad subiectum. Contra: Quo aliquid formaliter est ens, est de eius essentia; sed accidens est ens quia entis, in littera. Similiter sedere magis ens quam sessio etc. Item, illa inhaerentia differens non esset substantia; ergo accidens. Ergo eius erit alia inhaerentia, et sic in infinitum. Item, si differunt, posterius est conceptu accidentis; ergo con ceptus accidentis in se prior est et absolutus et ita definibilis sine subiecto, contra Aristotelem cap. 34. I. Distinctiones praeuiae Responsio: distinguitur primo de accidente. Quod "accidens", si accipitur pro illo quod per se significat nomen, ut pro conceptu quem importat nomen accidentis per se qui est ipsa accidentalitas , synonymum uidetur cum hoc quod est inhaerentia; et tunc nulla est quaestio. Si accipiatur pro illo quod denominat hoc concretum "accidens", puta pro quantitate, sic quaestio habet locum; et sic fiat deinceps sermo. Tunc distinguitur secundo de inhaerentia, quod inhaerentia est duplex. Una est actualis unio accidentis exsistentis cum subiecto exsistente, ut actus aliqualis cum potentiali. Alia est dependentia siue essentialis ordo accidentis secundum quiditatem suam ad substantiam secundum quiditatem suam. Prima patet. Secunda probatur, quia demonstratio abstrahit ab exsistentia et a consequentibus rem in quantum exsistit; aliter non esset necessariorum. Demonstratur autem aliqua inhaerentia passionis ad subiectum; igitur ista est alia a prima, quae scilicet est exsistentia uel condicio propria exsistentiae. |{ Hoc forte consueuit dici de inhaerentia actuali et aptitudinali. Prima non semper inest accidenti; secunda semper inest, siue exsistenti sine subiecto siue non exsistenti. Contra: aptitudinalis in accidente separato non uerificat aliquam praedicationem denominatiuam sicut secunda hic. }| Tertio exponitur illud quod dicitur "de essentia". Non enim idem est esse de essentia a et esse idem essentialiter uel realiter ipsi a. Primum quidem infert secundum, sed non e conuerso. Quia de essentia a praecise est illud quod includitur per se in conceptu quiditatiuo a, et ideo ponitur in ratione eius quiditatiua, non ut additum. Potest autem esse idem realiter ipsi a licet sit extra conceptum eius, puta "unitas", "ueritas" etc. extra conceptum entis qui prior est illis, secundum Auicennam V8. Non tamen ista dicunt rem aliam ab ente. Quaere in IV, quaestione "De uno". Vocantur tamen forte ab Auicenna accidentia extendendo "accidens" contra "essentiale" strictissime sumptum. Exemplum hic de gradu addito albedini remissae quando intenditur: secundum unam opinionem est idem realiter, non tamen de essentia eius. II. Ad quaestionem Ad quaestionem igitur primo dico quod neutra inhaerentia est de essentia accidentis secundo modo sumpti, scilicet accipiendo "accidens" pro eo quod hoc nomine denominatur, ut "quantum", "quale" et huiusmodi: Tum quia fundamentum respectus est aliquid praeter respectum Respectus inhaerentiae utriusque in substantia non fundatur, quia tunc substantia inhaereret et non esset terminus respectus; igitur in accidente absoluto et non in aggregato ex absoluto et isto respectu, quia non est ratio fundamentalis respectu sui; igitur in absoluto praecise. Igitur est extra conceptum eius quiditatiuum, cum respectus sit posterior natura fundamento. |{ Sed iste respectus est uere relatio, contra V14: "non est autem intellectus intelligentis". Responsio: non primo, licet per se, in quantum scilicet est accidens. }| Tum quia inhaerentia uidetur eiusdem rationis in quantitate et qualitate. Ergo si est de essentia utriusque, potest ab utroque abstrahi conceptus dictus in quid de ipsis, inferior conceptu entis et superior eis. Et ita non erunt generalissima. Secundo dicitur quod inhaerentia secunda est eadem essentialiter siue realiter accidenti secundo modo sumpto: Tum quia passiones entis dictae de inferioribus non dicunt aliud ab ente in eis. Igitur cum substantia dicitur prima, accidens posterius quae prius et posterius diuidunt ens ut passiones , "primum" non dicet aliud a substantia nec "posterius" aliud ab accidente siue ab ente in accidente. "Per se" autem ens siue "in se" ens et "inhaerens" siue "in alio" exsistens pro eodem accipio sicut "prius" et "posterius". Tum quia iste ordo abstrahit ab exsistentia et fundatur super quiditatem possibilem. Ista fundamenta sunt immutabilia, quia Deus necessario exemplat quiditates possibiles. Et uoluntas, si quem actum habet respectu illarum, sic ille est necessarius. Stantibus autem fundamentis ordinis immutabilibus, non uidetur ordo mutabilis in altero, et ita nec differentia potest concludi per uiam separationis possibilis. |{ Si ponitur hoc, Aristoteles diceret quod esset contradictio I Physicorum: "Quaerit intellectus impossibilia: passiones separare a subiectis". Et loquitur de intellectu quem posuit Anaxagoras. Contra hoc tamen uidetur illud quod dicit cap. "De uacuo": "si sonus sine corpore, numquid esset uacuum?" }| Tertio dicitur quod inhaerentia prima non est idem realiter accidenti secundo modo sumpto, nec etiam exsistentiae accidentis, si ponatur illa aliud ab accidente: Tum quia idem realiter non manet et corrumpitur; accidens etiam exsistens manet, non manente inhaerentia prima. Alias si illa maneret tamen propter istam, subiectum denominabatur prius ab accidente et dicebatur panis quantus , dicetur ita post transubstantiationem panis, quod est falsum. Tum quia extremum unum ordinis istius mutabile est, alio manente, quia actus uoluntatis diuinae respectu cuiuscumque exsistentiae extra se contingens est. Igitur ordo non manebit, altero extremo tantum manente. Et sic per uiam separationis concluditur aliud esse hoc ab illo. Contra istas duas rationes arguitur. Nam ponatur panem manere et separatim a quantitate qua prius afficiebatur, quomodo non manebit inhaerentia? Si dicatur alterum extremum iam esse mutatum, quia panis factus est nonquantus, hoc nihil est. Quia panis non fuit extremum dependentiae in quantum quantus sed in quantum panis absolute. Responsio: haec difficultas communis est in omnibus unitis potentibus manere seorsum, ut in anima et corpore hominis, in Verbo et natura humana: quomodo neutro extremo mutato ut uidetur secundum aliquid absolutum, relatio non manet quae prius? Et ibi adducitur illud de fine VII Metaphysicae de a et b. Sed hoc, de facto, non accidit in separatione accidentis, quia subiectum non ponitur manere, licet posset manere. Unde istam difficultatem differo usque ad ultimum capitulum VIII25, ubi proprie habet locum. III. Ad argumenta principalia Ad argumenta. Alius et alius conceptus sufficit ad praecognosci et concludi, quia alia notitia et prior natura huius quam illius. Aliter: quid nominis praesupponitur, non quid rei. Secundum concludit pro prima parte solutionis, non contra secundam, quia non est hic nugatio "ens unum". Tertium concludit pro prima parte solutionis. Quartum, pro tertia parte solutionis, ex qua sequitur prima pars de prima inhaerentia. Ad primum in oppositum: "quia" non notat causam formalem praedicationis entis de accidente, sed extrinsecam. Licet enim aliquid secundum quidlibet sui sit causatum a causa extrinseca, tamen potest praedicationem alicuius immediate recipere formaliter, ac si non esset causatum, quia causa extrinseca non est medium de quo prius dicatur illud, et inde de causato. Exemplum: formaliter creatura est ens, licet totaliter a Deo.a Item, possibile est aliquod praedicatum secundum se perfectius esse in uno quam in alio, et tamen aeque formaliter praedicatur de utroque. Exemplum: albedo remissa aequaliter est albedo et intensa, nec de altero per alterum dicitur. Item, possibile est ordinem essentialem esse aliquorum subiectorum secundum quidlibet in se, et tamen aliquod tertium praedicatum aeque formaliter dicitur de utroque. Exemplum: de albedine et nigredine respectu coloris. Nec igitur causalitas in substantia respectu totius accidentis, nec maior perfectio entitatis, nec ordo essentialis in entitate concludit quin accidens sit formaliter ens. Non per substantiam, nec per respectum ad ipsam, quia de per se intellectu eius est ens, posito intellectu illo, etiamsi per impossibile omnes condiciones praedictae a Sequitur adnotatio posterius addita: Ad primam rationem in oppositum quando dicitur quod "accidens non est ens nisi quia entis", dicendum quod haec coniunctio "quia" non mediat inter praedicatum "ens" et subiectum quod est accidens, quasi reddens causam formalem entitatis ipsius accidentis, sed solum efficientem et materialem. Et ideo non sequitur quod essentia accidentis sit includens in suo conceptu quiditatiuo ipsam inhaerentiam. Verbi gratia, si dicam sic "creatura est quia Deus, ergo formale esse creaturae est dependentia ad Deum", non sequitur; sic in proposito. Aliter dicendum quod ibi commititur fallacia consequentis. Nam arguitur a destructione antecedentis. Philosophus enim sic dicit quod "accidentia sunt entia, quia sunt talis entis", et infers "igitur accidentia non sunt entia nisi quia sunt entis"; non ualet. auferrentur. Quod allegatur ab Aristotele: ipse non dicit "eo quod entis", sed "eo quod taliter entis", id est substantiae. Fit igitur fallacia consequentis arguendo ab inferiore ad superius cum nota causae praecedente sicut cum "in quantum" , I Priorum. Debet tamen intelligi, ly eo quod, ut dixi, pro causa extrinseca. Similiter quod aliqui accipiunt "non nisi quia entis", adhuc est alia fallacia consequentis, sicut "hoc, igitur solum hoc". De concreto et abstracto uidetur quod accidens, ut concipitur in abstracto, est uerius ens quam ut in concreto, quia est species generis in quod diuiditur ens per se, ex V44. Non sic concretum. Nec est abstractio ista accidentis intellecti esse sine subiecto, quia "abstrahentium non est mendacium", II Physicorum. Sed est intellectio quiditatis, non in quantum denominat subiectum, sed in quantum hoc quid, et sic bene est subiecti et dat intelligere subiectum. De intellectu Aristotelis in littera: Primo quod adducitur de sano: quod sicut nihil formaliter sanitatis est in urina, sic nec entitatis in accidente. Similiter: accidens dicitur ens quemadmodum "non scibile" dicitur "scibile", VII cap. 347. Responsio ad primum: dico quod Aristoteles loquitur de diuersis denominatiuis dictis ab uno abstracto, quae denominatiua, si uno nomine significentur, hoc est aequiuoce. Ad secundum: quod illud exemplum corrigitur per paragraphum sequentem, sicut exposui textum. Unde exemplum quodlibet aliquid ueritatis insinuat. Secundum concludit pro secundo membro solutionis. Sed uidetur contra membrum tertium, et diceretur quod inhaerentia se ipsa inhaeret, nec umquam manet nisi inhaereat, sicut quantitas manet. Ad tertium: conceditur quod potest habere definitionem per genus proprium et differentiam; sed logicam, non realem. Contra: nec genus nec differentia complete intelliguntur sine subiecto, sicut nec definitum. Ideo aliter dicendum quod terminus respectus potest esse essentialius respectiuo quam ipse respectus. Deus enim, qui est terminus respectus creaturae, est causa creaturae; non autem respectus iste; nec ab isto respectu dependet essentialiter creatura sicut a Deo. Sic hic: si substantia est materia, non ex qua sed in qua, potest accidens dependere ad ipsam sicut ad causam aliquam, licet sit prior respectu ad ipsam. Exemplum: homo prior est respectu sui ad animam, ut respectu totius ad partem. Non tamen sequitur "ergo homo potest definiri sine anima". QUAESTIO 2 UTRUM SUBSTANTIA SIT PRIMUM OMNIUM ENTIUM TEMPORE Utrum substantia sit primum omnium entium tempore. Quod non: Aeterno non est aliquid prius tempore; accidentia aliqua sunt aeterna, sicut motus, VIII Physicorum. Item, si sic, ergo substantia praecedit tempus tempore. Oppositum: Philosophus VII et XII huius. I. Ad quaestionem A. Opinio Auerrois Ad quaestionem, Commentator commento 4 huius VII3: si accidens aduenit corpori postquam est corpus, tunc prius est omni accidente adueniente. Sic si non aduenit, sed est inseparabile, et semper simul cum eo, tunc substantia composita non praecedit accidens, sed praeceditur a materia substantiae compositae. Contra: de inseparabilibus, quod non sit intentio Philosophi quod materia praecedit. De eodem enim probat Philosophus quod substantia est primum ens et qualiter sit primum ens, quia probat eam primam, quia praedicatur simpliciter in quid, et quia "alia sunt entia quia sunt sic entis". Neutrum est uerum de materia. Primum non, quia IX cap. 6 huius: materia praedicatur denominatiue de materiato. Secundum non, quia non dicuntur accidentia entia quia materiae; uel nulla sunt in materia ut in subiecto; uel si aliqua, saltem non perfecta. Item, ad principale. De eodem probatur primitas temporis et cognitionis et definitionis. Sed materia non praecedit cognitione, sed scibilis est per analogiam. Similiter, nec cognitione, quia IX huius: actus prior cognitione potentia. Similiter, nec definitione, quia substantia composita cadit in definitione accidentis, sed materia non; quia VII cap. 38: accidentia copulata habent definitionem per propriam substantiam. Item, Philosophus probat substantiam esse primam, ut est primum praedicamentum ad quod reducuntur alia. Ergo uel probatio erit de substantia in communi, uel de aliqua specie in genere, uel de posteriori substantia. Nullum istorum uerum de materia, quia nec est generalissimum, nec species in genere, nec posterius in substantia; sed prius, quia principium substantiae, et principium prius principiato. Ergo non potest inferri quod si materia est prior accidente quod ideo substantia, nisi per hanc minorem falsam: "quod si principium est prius aliquo, quod principiatum est prius eodem". Item, si sic: aut materia secundum se, aut sub aliqua forma. Non primo modo, quia sic non est sub tempore, quia "ingenerabilis et incorruptibilis", I Physicorum. Non secundo modo, quia aut ut est sub forma accidentali, et tunc non est prius, quia ut est sub forma, non est prius forma. Nec potest hoc dari nisi ipsa sit sub forma substantiali; et si sic, tunc habetur propositum quod substantia composita est prior. Hic dicitur quod materia, ut est sub forma accidentali et substantiali, praecedit tempore omne generabile ex illa, et per consequens omne accidens illius generabilis; non omne accidens quod habet in se, sed omne accidens quod inerit illi quod fiet ex ea. Contra: per hanc rationem accidens est prius substantia, saltem generabili et corruptibili, quia accidens generantis est prius substantia generabili ex ea in infinitum. Nec est ad intentionem Philosophi. Quia probat primitatem temporis per hoc quod substantia est separabilis et non accidens. Ista probatio non ualet de materia unius comparata ad accidentia alterius, quia substantia non dicitur substantia separabilis nisi respectu accidentium suorum quae sibi insunt. Item, ad principale: sequitur quod aliqua accidentia sunt quae non praeceduntur ab aliqua substantia, sicut omnia accidentia pro pria corporum caelestium. Quia si non sit ibi materia, secundum te, Commentator, in De substantia orbis, non praeceditur quia materia praecedit. Nec a substantia composita, quia accidentia illa sunt inseparabilia. Et si sit ibi materia, illa non praecessit tempore substantiam compositam, et per consequens nec accidentia. B. Opinio alia Ideo aliter dicitur quod est primum, quia substantia separata ab accidentibus est prior. Sed prioritas non potest intelligi de qualibet substantia, neque secundum numerum, neque secundum speciem respectu accidentium propriorum. Quia substantia non est prior propria passione, quia in demonstratione concluditur passio de subiecto per se; ergo passio non potest non inesse. Nec de substantia secundum numerum, quia si sic, posset esse idea Platonis, quia haberet totam naturam specificam sine accidentibus, quod ponit Plato. Et confirmatur consequentia: quia non posset illa idea esse distincta ab istis, quia habet naturam speciei, et in illa non distinguuntur indiuidua eiusdem speciei, ergo etc. Tunc sequitur dictum Platonis. Dicitur ergo quod substantia consideratur in quantum haec, et sic non praecedit. Si consideretur in quantum substantia, sit prior. Confirmatur sic: quod conuenit speciei, non repugnat generi nec alicui inferiori ratione generis, quia si "habere alas" conuenit animali, nulli in quantum animal repugnat "habere alas". Sed aliqua substantia praecedit omne accidens, scilicet prima causa, et sibi non repugnat praecedere omne accidens duratione. Ergo nulli substantiae in quantum substantia repugnat praecedere omne accidens duratione. Contra istam positionem: quia rationes probantes expositionem Commentatoris non esse secundum Philosophum sunt contra istam positionem. Quia non ualet: "si Deus, qui est simpliciter primus, praecedit, ergo substantia quae est posterior, praecedit". Et pondera hoc et alias rationes ibi factas. Item, Deus non est in genere aliquo modo; sed quidquid est in genere habet passionem et aliquod accidens quod non praecedit. Et hoc uerum est de substantia omni in genere. Sed quod repugnat substantiae cuilibet, repugnat substantiae absolute et simpliciter. Et similiter, loquendo physice, Deus non praecedit tempus tempore. C. Alia responsio ad mentem Aristotelis Ideo dicitur aliter quod propositio est uera per se et falsa per accidens. Et consimiles propositiones inueniuntur a Philosopho. Unde VI Physicorum supponit quod omni motu sit accipere motum uelociorem et tardiorem; et VIII19 dicit quod aliquis motus est ita uelox quod nullus uelocior, sicut primus. Similiter, IV Physicorum, supponit quod omni corpore contingit accipere corpus subtilius quasi in infinitum, ubi probat motum non esse in uacuo; et tamen nisi exponatur, falsum est, quia igne non contingit corpus subtilius accipere. Item, VII Physicorum, si aliquod mobile, etc. Unde tales propositiones sunt uerae per se et falsae per accidens. Unde prima propositio uera est ratione motus, accipiendo mouentia proportionalia motui. Et similiter non repugnat corpori, in quantum repletiuum loci, esse subtilius alio quocumque. Similiter in proposito: substantiae, quantum est de se, non repugnat praecedere omne accidens ex quo non dependet ab accidente aliquo, quia com pletus intellectus substantiae haberi potest, circumscripto omni accidente. Contra: si sic, igitur conclusio demonstrationis non erit necessaria per se, quia "necessarium est quod non contingit aliter se habere", V huius. Sed contingit aliter se habere quam quod passio praedicetur de subiecto, quia subiectum potest esse, secundum opinionem istam, sine passione. Consequens impossibile, I Posteriorum, quia demonstratio est necessariorum et eorum quae sunt per se tantum. Item, si per accidens sit subiectum cum passione, a parte cuius tunc est illa accidentalitas? Non a parte passionis, quia simul est cum subiecto, quia causatur ab eo. Tunc a parte subiecti? Quod non est uerum, quia ipsa natura subiecti per propria principia est causa necessaria respectu passionis. Igitur non per accidens est simul tempore cum passione, quia per essentiam causat. Igitur per essentiam simul cum passione, et non accidentaliter. II. Solutio quaestionis Ideo dicitur sic. Et uidendum est quid est "esse prius tempore". Tempus non tantum accipitur hic ut definitur in IV Physicorum, quia primitas tempore est substantiae in quantum substantia est. Sed huiusmodi non est in tempore, quia tempus non est mensura nisi motus et quietis et eorum quae sunt in motu et in quiete; substantia secundum se non est tale. Nec accipitur pro quacumque duratione extensa successiua, alia ab essentia rei, quia de illa esset quaestio. Quia tunc substantia posset praecedere illud, cum accidens sit ei et praecederet illud duratione, et quaero de illa, et sic in infinitum. Tunc dicitur prius tempore esse quod potest separatim esse sine alio et aliud non sine ipso, quia sic dicit Philosophus in littera. Et isto modo omnis substantia est prior omni accidente uno modo, alio modo non. Esse prius tempore est posse habere exsistentiam actualem priorem alio, siue sine alio quantum est ex se, ita scilicet quod sibi non repugnat, quia in nullo ab illo alio dependet. Hoc satis potest dici "prius natura". Nihil enim est prius natura quod non sit sic prius tempore. Quod autem possit sic praecedere, contingit dupliciter. Vel quia non dependet ab illo, uel quia non est causa necessaria illius. Quod hoc sit uerum patet per opposita horum, quia si non potest separari, hoc est uel quia dependet, uel quia est necessaria causa illius. Dico quod substantia respectu accidentium separabilium est prior utroque modo comparata. Respectu passionis est separabilis et prior uno modo, quia non dependet. Sed non in quantum causa, quia habet necessariam causam huius intra essentiam suam; ideo non est separabilis illo modo, scilicet in quantum est causa accidentis. |{ Substantiam enim esse, hoc est aliquid esse quod in essendo non dependet ad aliam essentiam, ut subiectiue sustentantem in eodem supposito, uidetur satis manifestum. Quia si aliquid est sic dependens, quaero ad quid dependet. Et ibitur in infinitum nisi stetur ad aliquid sic independens. Sed accidens esse ostenditur per uiam motus, quia aliquid idem manet nunc mutatum secundum hoc et non secundum illud. Ergo illud habet subiectum manens. Illud enim non est substantia, quia alias fit mutatio secundum illud et non secundum istud, ita quod ex uno accidente corruptibili concluditur aliquid praeter illud subesse. Sed ex multis per se sibi inuicem succedentibus melius concluditur aliquod esse subiectum, aliud a quocumque illorum. Difficile tamen est assignare manifestam differentiam dependentiae formae corruptibilis ad materiam et accidentis ad subiectum, ut in prima dependens sit perfectius, in secunda imperfectius. Si dicas: haec faciunt unum per se, illa non. Hic quaeritur: quare iste actus cum suo potentiali facit unum per se, et nec actus nec potentia ponitur res generis? sed compositum ex illis, et illa principia in genere? alius actus cum suo potentiali, quod tamen uere informat alias non esset nisi aggregatio non facit unum per se, nec illud compositum est in genere, sed utrumque componens in proprio genere? Quae ratio huius? Qui diceret omnes formas esse unius generis, ut principia, et constituere composita unius generis, licet unius formae propria materia sit magis in actu per aliquam formam eiusdem generis primi, non proximi, quam alterius quia ita ponunt in materiis formarum substantialium ponentes plures formas , unde posset hoc improbari? De hoc quaere quaestione ultima VIII30. }| III. Ad argumenta principalia Ad primum argumentum: quod aliquid est aeternum, id est semper durans per se et nihil est eo prius uel per aliud, sicut motus per mobile. Et tali potest substantia esse prior, quia non dependet ab eo, quamuis non potest in quantum causat necessario. Ad aliud, uno modo sic: quod tempus consideratur dupliciter: ut passio primi mobilis, uel ut mensura. Tunc tempus, ut est passio, praeceditur a primo mobili tempore, non autem ut tempus accipitur pro mensura. Contra: omne quod praeceditur ab alio tempore, non est quando praeceditur. Si ergo tempus, ut passio, praeceditur tempore ut tempus est mensura, idem tempus realiter esset et non esset simul, quia tempuspassio quod praeceditur non est quando praeceditur; et tempus ut mensura, quo formaliter praeceditur, est. Sed tempus passio et tempusmensura sunt realiter idem, ergo idem realiter est et non est simul. Aliter dicitur sic: quod substantia praecedit tempus duratione aliqua, non tempore. Sed contra hoc est argumentum superius factum, quia illa duratio est accidens. Quaero tunc: qualiter illa praeceditur? Si duratione, quaeritur de illa in infinitum. Nec praeceditur duratione quae est ipsamet, quia tunc esset et non esset simul. Ideo dico, sicut prius, quod non accipitur hic tempus proprie ut est numerus motus, sed praecedit tempore quia non dependet a tempore. Ad aliam contra opinionem secundam, dico quod necessario passio inest subiecto suo, quia subiectum est causa necessaria illius, non quia subiectum dependet ab eo in essentia. Ad aliud de substantia singulari, dico quod non esset idea Platonis, quia in illo esset propria passio hominis: sed non haberet accidentia per accidens. Unde dico quod indiuiduum cuiuscumque speciei posset per se exsistere sine omni accidente per accidens, et tamen illa substantia non esset perfectior quam nunc, nec esset alia substantia per participationem illius. Et dico quod distinguitur ab alio indiuiduo, quia aliter est natura specifica in te et in omnibus communiter. Unde distinguitur ab alio per essentiam suam, sicut nunc, uel forte per aliquam differentiam indiuidualem quam addit indiuiduum supra speciem, quia distinctio per accidentia est per accidens. QUAESTIO 3 UTRUM SUBSTANTIA SIT PRIMUM OMNIUM ENTIUM COGNITIONE Utrum substantia sit primum omnium entium cognitione. Quod non: "Omnis cognitio oritur a sensu"; sed sensibilia sunt accidentia; ergo accidentia prius cognoscuntur quam substantia. Posset dici quod ratio uadit de cognitione sensitiua, non intellectiua, de qua tamen intelligitur. Contra: sicut aliqua cognoscuntur a sensu, ita a uirtute phantastica. Et intellectus sic potest abstrahere, et sic intelligere. Item, ad idem, I De anima: "accidentia magnam partem" etc. Ad oppositum est Philosophus hic. I. Ad quaestionem Ad quaestionem: quod sic. Quia de omnibus quae non habent quid simpliciter, perfectissima est cognitio eorum quando cognoscitur quid sunt sicut habent quid. Sed substantia est perfectissime quid. Ideo de substantia perfectissime cognoscitur. Tamen intelligendum est quod quaedam sunt priora generatione et quaedam perfectione. Quae generatione sunt priora, imperfectiora sunt; e conuerso de alio. Tunc substantia est primum omnium cognitione, quia perfectissimum. Accidentia prima generatione; ideo etc. II. Ad argumentum principale Ad argumentum: quod uadit de prioritate generationis. Contra: quod perfectione accidentia sunt priora cognitione. Ideo cognoscibile cognoscitur quia species eius est in cognoscente; sed in intellectu est species accidentis, non substantiae; ergo accidens perfectius cognoscitur. Probatio maioris: quia species accidentium sunt in uirtute phantastica, et illorum est abstractio quae sunt ibi. Quod species substantiae non sit in intellectu, probatio: quia tunc species substantiae prius esset in sensu et sic posset substantia cognosci a sensu, cuius oppositum est manifestum, quia omnia sensi bilia sunt quantitates uel qualitates. Item, si sic, tunc per cognitionem naturalem posset intellectus cognoscere substantiam esse in Sacramento uel non esse. Ad istud dicitur sic: quod substantia facit speciem et est in sensu et in medio. Sed ibi non est principium uidendi sicut nec species in aere, quia aer non habet potentiam cognoscitiuam rei cuius est similitudo; sed in intellectu est principium uidendi. Contra hoc uadit secundum argumentum de Sacramento. Aliter dicitur quod non est in intellectu nisi species accidentis, et immediate causatur illa species ab accidente, et mediate a substantia. Et primo repraesentat accidens, et secundario substantiam. Sed contra: species numquam potest repraesentare distincte illud quod est perfectius illo cuius est species. Quia si sic, tunc similitudo alicuius albi remissi repraesentaret album intensum, et tunc quandocumque uiderem remissum album, uiderem intensum album; et sic substantia non erit perfectum cognoscibile. Et tunc cum aliquando accidens sit per se, ut in Sacramento, et repraesentat substantiam secundario, tunc intellectus intelligeret substantiam in Sacramento, cum ibi sint sola accidentia. Aliter dicitur quod substantia cognoscitur per discursum, et tunc stat quod non perfecte. III. Opinio propria Tunc dicendum quod substantia est perfectum cognoscibile, et tamen aliquid aliud potest perfectius cognosci a nobis secundum proportionem cognoscibilitatis suae. Quia perfectius repraesentat species alicuius albi remissi ipsum album cuius est species quam species solis repraesentet oculo aquilae ipsum solem. Et magis uideo album secundum proportionem uisibilitatis suae quam aquila solem secundum proportionem uisibilitatis suae. Tunc dico quod "perfectius cognoscitur cuius species est in intellectu" uerum est secundum proportionem cognoscibilitatis suae, et tamen substantia de se est perfectius cognoscibile, et in se et a nobis, si possemus ad illam pertingere; sed non in uita ista, ut habetur in II, 3 quaestione. Et tunc dictum Philosophi intelligitur metaphysice dictum, non animastice. Distinctio haec habetur in quaestione "De singulari".a Quia illa cognitio quam habemus de substantia est perfectior cognitio cum attingitur quam cognitio accidentis; tunc, licet accidens sit primum cognoscibile respectu intellectus nostri generatione, tamen substantia est primum perfectione, et ideo simpliciter primum. a SEQUITUR ADNOTATIO INTERPOLATA: Est, inquam, substantia perfectius cognoscibile secundum proportionem cognoscibilitatis suae. QUAESTIO 4 UTRUM SUBSTANTIA SIT PRIMUM OMNIUM ENTIUM DEFINITIONE Utrum substantia sit primum omnium entium definitione, ita quod substantia cadat in definitione cuiuscumque alterius. Quod non: Omne accidens habet proprium genus et propriam differentiam; ex talibus constituitur propria definitio et sufficiens. Hoc dicit Philosophus VIII huius, quod in definitione est quid et quale. Dicitur quod tale aggregans genus et differentiam non est definitio, quia "definitio datur causa innotescendi"; sed talis definitio adhuc dependet ad substantiam; ideo substantia requiritur in definitione eius. Contra: omne quod praedicatur proprie de aliquo subiecto praedicatur de eo secundum rationem alicuius praedicati de quattuor praedicatorum, in Topicis, uel sub ratione alicuius quinque uniuersalium. Sed, sic dicendo "albedo est color", non est praedicatio nisi ut definitio, quia Philosophus definit definitionem dicens quod est "oratio indicans quid est esse rei". Sed illa indicat totam quiditatem albedinis. Quod aliud non sit uerum, quia accidens est per se sensibile, et sic eius species abstrahi potest et cognosci prius quam aliqua substantia cognoscatur. Item, tunc sequitur quod in definitione eiusdem accidentis essent ponenda multa subiecta, quia oportet primum et proprium poni, ex VII huius; et subiectum generis et differentiae, secundum te, quia tota ratio dependet, secundum te. Item, "ratio, quam significat nomen, est eius definitio", IV huius; sed nomen accidentis non significat subiectum; ergo subiectum non debet poni in eius definitione. Dicitur quod uerum est; tamen accidens in concreto dat intelligere subiectum, et illud cointellectum debet poni. Contra: tunc in definitione accidentis abstracti non ponitur subiectum, quia non dat intelligere subiectum aliquo modo. Et talia sunt uerius in genere accidentis, et sic habetur propositum quod in definitione accidentis, quod est maxime accidens, non debet poni subiectum. Item, ad principale. Si sic: ergo hic nugatio "nasus simus". Probatio consequentiae: quia ad uidendum nugationem ponenda est ratio pro nomine; sed posita ratione simi, habetur "nasus nasus cauus". Item, potest esse sine subiecto; ergo subiectum non debet poni. Probatio antecedentis: quidquid potest causa superior cum inferiore, potest per se; sed cum inferiore potest facere accidens esse per se; ergo sine eo potest. Probatio primae propositionis: "perfectum simpliciter est quod non habet aliquam excedentiam". Sed si prima causa cum secunda posset facere quod non potest per se, haberet excedentiam, quia ipsa cum causa secunda excederet se ipsam solam. Secundo sic: aliqua accidentia dicuntur separabilia; possunt ergo illa separari, et per consequens definiri per se. Item, VIII Physicorum: si contingat reperire mouens et motum simul, et mouens per se, ergo et motum per se. Similiter hic de substantia et accidente. I. Ad quaestionem A. Opinio prima Dicitur quod est primum, quia debet poni in definitione omnium aliorum. Sicut enim conuenit aliquibus "quod quid est", sic definitio. Sed "accidentia non sunt entia nisi quia entis", ex VII huius. Et si sic, non habent quiditatem nisi quia illius entis, nec definitionem. Ergo in definitione eorum debet poni substantia. B. Alia opinio Aliqui dicunt dictum Philosophi esse uerum non de entitate naturali accidentium, sed de ente aptitudinali accidentium. Tunc aptitudinaliter omnia accidentia definiuntur per substantiam; non actualiter, nisi secundum entitatem naturalem. Tamen secundum Philosophum non possunt aliquo modo esse nisi in substantia, et ideo simpliciter et absolute entitas omnis quam possunt habere est a substantia, quia nec separantur, secundum Philosophum, nec habent aptitudinem ad separationem. Similiter illud potest haberi I Physicorum contra Anaxagoram: impossibile est segregare accidens a substantia. Similiter, VII huius, cap. penultimo: "Nec ratione, nec tempore possunt esse" etc. Tunc definiuntur per substantiam ita quod insunt aptitudinaliter substantiae. II. Solutio quaestionis Contra: quod non sit intentio Philosophi negare omnem entitatem formaliter ab accidentibus praeter entitatem substantiae actu, uidetur. Philosophus, IV Physicorum, posito quod in aliquo spatio sit tantum sonus, quaerit utrum illud spatium sit uacuum, et respondet quod si in spatio potest recipi corpus, uacuum est; si non, non est uacuum. Posito ergo quod accidens non posset esse sine subiecto, sequitur "contradictoria simul uera", uidelicet quod ibi sit corpus et quod non. Tunc entitas eorum naturalis est per substantiam, tamen possunt actualiter esse sine eo cum aptitudine ad subiectum. Tunc ad propositiones Philosophi: quod nullum potest esse sine aptitudine ad subiectum. Ad illud contra Anaxagoram: loquitur de causa naturali; quia quaerere segregare, naturaliter est impossibile. |{ Contra: definiens est minus ens definito. Responsio: uerum est de parte quiditatiua definitionis, non de addito. Item, definitum non uidetur ens nisi per definiens, ergo formaliter non est accidens ens, sed tantum per subiectum. Et hoc uidetur de littera "quia entis" etc. Item, attributo essentialiter ad alterum et ei cui attribuitur non uidetur conceptus communis, sicut nec absoluto et respectiuo, nec substantiae et accidenti. Ad primum: per definiens additum non recipit formaliter definitum praedicationem alicuius, alioquin sicut quantitas esset ens per substantiam, ita esset quantitas per substantiam, et creatura ens per Deum. Formalis praedicatio est ubi subiecto ex suo intellectu inest praedicatum, circumscripta a subiecto omni habitudine ad causam extrinsecam quae non est de quiditate eius; cuiusmodi semper est efficiens et materia "in qua". Quod Philosophus dicit, intelligatur de entitate incomplexa, non de praedicatione entis de accidente, nisi forte de causa extrinseca. Ad secundum: si attributum non esset nisi attributio, ita quod respectus non fundaretur in absoluto, maior uidetur uera. Quomodo ergo ordo in perfectione eius quod praedicatur non arguit ordinem praedicationis, quaere in quaestione "De inhaerentia" etc. de hoc. }| III. Ad argumenta principalia Ad primum argumentum principale: quod illa ratio per genus et differentiam non est definitio, metaphysice loquendo, quia non exprimit quiditatem omnino et perfecte, quia non exprimit aptitudinem ad substantiam nisi addatur "substantia". Ad illud in contrarium dicitur quod, logice loquendo, praedicatur ut definitio, quia logicus concedit definitionem ex genere et differentia solum; non metaphysice loquendo, quia non exprimit cuius est, cum tamen secundum se non dependeant. Aliter sic: quod reducitur ad aliquod illorum, sicut ista "homo est substantia sensibilis", non est genus nec differentia etc., et ideo dicitur quod reducitur. Tamen non est uera definitio hominis, quia non exprimit complete totam essentiam ipsius, quod tamen pertinet ad definitionem. Ad aliud: quod accidens completiue non intelligitur sine subiecto. Ad illud de specie, dico quod cognitio illa accidentis non est completa et distincta, sed confusa. Sed quando cognoscitur cuius est cum aliis condicionibus, erit cognitio definitiua et distincta. Ad tertium: dicendum uel quod genus et differentia et species habent idem subiectum, uel differentia et species habent idem subiectum et genus habet communius subiectum. Sed istud non debet poni, quia illud subiectum communius intelligitur in subiecto speciei quod est inferius. Ad aliud: quod non est propter modum significandi concretiuum quod subiectum debet poni, sed quia accidens secundum se dependet saltem aptitudinaliter et non est ens nisi sic dependeret. Ideo ponitur subiectum ad hoc quod complete definiatur propter ipsam rem significatam. Ad secundum: quod non est nugatio. Et ad probationem "latet", dicit Philosophus quod rationes non sunt certae, quia nasus non est de per se intellectu simi. Contra: tunc non differret dicere "nasus simus" et "nasus cauus", et tunc idem "simus" et "cauus". Consequens falsum, quia "tolle aequalia, quae relinquuntur sunt aequalia". Ad hoc: quod simum non habet intra intellectum suum per se nasum. Sed licet non significet hoc, tamen non est idem "simum" et "cauum". Nec dicit simum tantum cauitatem, quia simum dicit aliquam certam habitudinem ad nasum. Ad aliud de prima causa: concedo conclusionem. Ad aliud "accidens est separabile": dico quod non est separabile quia potest separari et esse per se sine subiecto, sed quia corrumpitur post separationem. Et alia inseparabilia, quia non possunt non esse, subiecto exsistente. Ad aliud: quod argumentum est a minori, quia magis potest mouens esse per se quam motum, cum motum dependeat a mouente, ideo ualet argumentum. Sed in proposito non ualet, quia arguitur per locum a maiori affirmatiue: "Conuenit reperire substantiam et accidens simul, et substantiam per se, ergo et accidens" non ualet. "Substantia potest esse per se, quod magis uidetur; ergo accidens, quod minus uidetur", sed est consequens. QUAESTIO 5 UTRUM MATERIA SIT ENS Utrum materia sit ens. Quod non: In littera: "neque est quid" etc. Responsio: non in actu, sed in potentia. Contra: aut in potentia materia aut forma aut compositum. Item, "quod generatur, non est", V Physicorum. Intelligitur de subiecto generationis, quia "quod mouetur, est". Intelligitur "in potentia", quia accidit sibi esse in actu. Igitur materia non est in potentia. Item, aut est actus purus, aut compositum ex actu et potentia. Neutrum: tum quia "non scibilis nisi per analogiam"; tum quia tunc aliquid inferius ipsa possibile esset esse. Non primum, quia "non distinctum in fundamento naturae" etc.; nec est forma. Nec secundum, quia est principium. Similiter sic: primus actus est sine omni potentia, ergo et prima potentia sine omni actu. Similiter, actus proportionatur potentiae, et ita esset illimitatus sicut et potentia est infinita. Contra: Est principium per se, ex I Physicorum; et per se causa, ex II. I. Ad quaestionem Responsio: quod "transmutatio fecit scire materiam". Omne enim naturale agens requirit passum in quod agat. Sicut igitur in transmutatione accidentali transmutans transmutat aliquid manens ab uno termino in alterum albedo enim non fit nigredo, sed album prius fit nigrum ita in generatione, generans transmutat aliquid a forma in formam. Illud dicitur materia. Haec ratio Aristotelis I Physicorum, I De generatione et II et XII Metaphysicae cap. 113, et alibi pluries. Respondetur: corrumpendum est in quod agens agit. Sed in ultimo instanti totum mutatur in totum, ex I De generatione. Contra: prius naturaliter corrumpendum non est quam genitum fiat. Ergo si nihil corrumpendi manet in illo "nunc" in quo generans generat, generat ex nihilo; nec in aliquid agit. Respondetur: non de aliquo subiectiue, sed ex aliquo initiatiue, ut ex termino a quo. Deus utroque modo ex nihilo. Contra: agens habens in uirtute sua causatiua totum effectum, non minus illum producet, licet aliud non ponatur, quo posito magis debilitatur uis agentis quam fortificetur. Sed, per te, generans habet in uirtute effectiua totum effectum, quia nihil eius praesupponit. Per actionem autem in contrarium corrumpendum debilitatur eius uirtus actiua, non fortificatur. Confirmatur ratio: quia agens naturale, potens in aliquem totum effectum, de necessitate illum faciet, non impeditum, ex IX 4 cap.15 Non autem impeditur ignis generare ignem in quem potest totum, ex datis, quia illa aqua non est praesens; magis autem impediretur si esset praesens. Item, aliae congruentiae ponuntur: quod est unum primum potentiale, quia in causis materialibus est ordo essentialis, sicut in efficientibus, ex II huius. Primum potentiale uidetur esse respectu primi actus. Item, nulla generatio passiua erit naturalis quia nullus appetitus praecessit ad terminum generatum, nam forma corrupta non appetit illum. Quod patet: quia tunc appetisset suam corruptionem. Immo, nulla erit generatio, quia nulla priuatio quae possit esse terminus a quo. Priuatio enim non est nisi in apto ad habitum; inter formas autem disparatas non est per se generatio, quia est ex nonsubiecto in subiectum. Item, quidlibet esset, intrinsece loquendo, aeque incorruptibile. Nam ista forma aeris nititur se saluare, nec est in aliqua aptitudine naturali ex se ad non essendum, ut uidetur, sicut forma caeli. Aer autem est per se tantum forma. Si dicatur aerem habere contrarium, et caelum non: nihil ad b, quia contrarium non facit quod illud habet aliquod principium intrinsecum, principium quo est corruptibile. Et haec uidetur esse ratio Aristotelis in VII cap. 519: quod "omne generabile habet materiam; possibile namque esse et non esse; quo autem aliquid est tale, scilicet intrinsece, est materia". SEQUITUR TEXTUS INTERPOLATUS: Secundus articulus: quale esse habet materia? Responsio: est per se causa, V Metaphysicae et I et II Physicorum; et est per se pars, VII Metaphysicae et V; et est subiectum mutationis; et est una sub terminis oppositis. Contra, Godefridus: generatio erit alteratio. In nullo genere potentiale est aliquid. Quia tamen materia dicitur esse in potentia, intelligendum quod aliquid dicitur esse in potentia dupliciter. Uno modo, ut terminus potentiae siue ad quod est potentia, ut albedo generanda. Alio modo, ut subiectum potentiae siue in quo est potentia, ut superficies dealbanda. Qui dicunt materiam esse primo modo ens in potentia, dicunt eam simpliciter esse nonens, nec uidentur aliquo modo saluare intentionem Aristotelis. Tum quia tale ens non est subiectum transmutationis sed terminus; materia ponitur subiectum. Tum quia talis potentia numeratur secundum numerum actuum, ex actu in illo genere. Compositum non unum, II d. 12. Non nihil, sed nec aliquis actus. Sed contra, Godefridus "est in potentia". Ad ista: potentia secundum quid subicitur in alteratione, et ad actum, secundum quid tamen; et potentia simpliciter est in ente. Ad secundum: si essent composita in se essentialiter. Ad tertium: si illum actum haberet in composito quem potest habere supernaturaliter. Contra: nullum positiuum importatur si aliquid posterius non insit; ita de accidente. Aliter: uel omne unum esset simplex uel ex duobus entibus positiuis unum. Tertius articulus: quod differt absolute a forma, alias idem esset et non esset, uel nihil nouum per generationem nisi relatio. Item, quod etiam essentialiter. Aliter enim non differentia essentialis nec actio alia. Item, anima intellectiua proportionatur. Item, terminus cuiuscumque mutationis potest esse terminus creationis, secundum opinionem Commentatoris VIII Metaphysicae. Responsio ad argumenta principalia. III Physicorum; materia autem una est respectu formarum oppositarum. Secundo ergo modo est ens in potentia, et magis quam subiectum accidentis, quia minus habens in se actualitatis, et maioris actualitatis capax. Et ista potentia fundatur in aliquo actu, secundum Commentatorem III Caeli et mundi. Quia "recipere" non conuenit nisi habenti in se prius aliquam entitatem positiuam. Primum fundamentum omnis realitatis positiuae, quid est? II. Ad argumenta principalia Ad argumenta. Loquitur de diuidentibus ens per se. Unde sequitur: "neque aliquod eorum quibus ens est determinatum". Sic etiam forma non est "quid" etc. Si arguitur, ut uidetur ex littera, quod omnia praedicantur de materia denominatiue, ergo nulli est idem essentialiter: Responsio: nec pars de toto, nec e conuerso, praedicatur proprie, sed aliquo modo denominatiue etsi non sicut accidentia , quia non denominatione extrinseca alterius generis. Sic ergo "materia non est homo sed humana", sicut "anima non est homo sed humana". Quod autem illud de denominatione nihil ualet pro eis, patet ex IX cap. 6, ubi uult quod materia denominatiue praedicetur de composito, et in hoc assimilatur accidenti. Ergo non intelligit hic quod sit subiectum proprie praedicationis denominatiuae respectu omnium aliorum, quia praedicationes denominatiuae proprie non conuertuntur. Istae autem partes de toto conuertuntur, quia et totum de parte denominatiue praedicatur. Ad totum tamen textum illum est alia responsio: quod illud dicitur opponendo pro falsa parte. Quod uidetur ex epilogo sequente: "Sic quidem intendentibus" et ex aduersatione, quia statim arguit ad oppositum: "sed impossibile". Quandoque enim consueuit Aristoteles inter argumenta pro et contra ponere determinationem quaestionis sine aliqua nota solutionis. Ad aliud: sicut "esse quantum" est condicio concomitans scientem, sed non necessaria ad scire est autem necessaria ad albedinem , sic entitas actualis est condicio necessaria mobilis, licet forte non proxima, ut habetur III Physicorum: "Aes, non in quantum aes, sed in quantum potentia statua, mouetur". Itaque a subiecto generationis remouetur quod actualis entitas non est sibi necessaria. Et intelligatur de completa, quae semper est necessaria mobili praecise sumpto in quantum mobile. Ad tertium: est actus tantum. Ad primam obiectionem de scibili: nonne loquitur ibi Aristoteles de materia in communi, ut est per se principium transmutationis naturalis? Quare magis arguis ex illo dicto de subiecto generationis quam alterationis? Numquid Aristoteles ante V librum de istis mutationibus disseruit uel de pertinentibus ad ipsas? Dicas igitur propter istam auctoritatem quod subiectum alterationis est pura potentia, quia non scibilis ideo respondeo: scibilitas absoluta non est scibilitas completa alicuius in quantum comparatum. Patet de aere et potentia statua. Loquitur autem de materia ibi ut est principium transmutationis; hic autem in quantum est capax formae per transmutationem. Ergo tunc cogno scitur ut principium et non ante, quando cognoscitur in analogia ad formam, licet aliam notitiam absolutam habeat uel non habeat. Quid ad b? SEQUITUR TEXTUS INTERPOLATUS: Item, aliter Commentator II Physicorum parte 21: "Consideratio materiae in respectu formae est consideratio naturalis, et consideratio de illa secundum quod est unum entium est consideratio primi philosophi". Item, Auicenna II Metaphysicae cap. 4: licet inter materiam et formam sit relatio, tamen quiditas cuiuscumque earum potest intelligi sine respectu ad alterum. Aliter: propter defectum intellectus nostri, qui ex sensibilibus cognoscit, primo in formae notitiam inducimur per operationes sensibiles. Materia nullius operationis sensibilis est principium; tamen ex formis succedentibus, quae sunt aliarum operationum principia, concludimus illud quod ad eas habet analogiam ut receptiuum ad receptum. Ad illud quod arguitur quod tunc fieri potest aliquid ea inferius: Responsio: si uis habere inter quodcumque aliquid et nihil unum medium, erit illud "aliquid" uel "nihil" infimum quod est in substantia. Dum sit aliquid, est infimus actus et potentialis respectu omnium aliorum actuum. Si uis habere potentiam puram sine omni actu, habebis nihil, sicut si priuationem sine subiecto. De hoc in IX, quaestione 1. Ad aliud: est secundum se diuersum "actus". Non contendatur de nomine. QUAESTIO 6 UTRUM FORMA SIT PRIOR COMPOSITO ET MATERIAE Utrum forma sit prior composito et materia et utrum magis ens utroque. Quod non composito: Omne per accidens posterius est eo quod est per se, II Physicorum, cap. "De casu et fortuna". Forma est huiusmodi respectu compositi. Probatio: "fieri est per se uia ad esse"; ergo illud est per se quod fit per se. Tale est compositum; et forma fit, VII huius, per accidens. Item, compositum praeter entitatem formae includit aliam, scilicet materiae. Illud uidetur perfectius ens alio quod totum illud aliud includit et aliquid ultra. Quod forma non sit prior materia et magis substantia, probatio: illa substantia est maxime substantia quae substat pluribus. Et talis est prima substantia in Praedicamentis. Sed materia magis habet hanc rationem substandi quam forma. Ergo est magis substantia. Item, posterius essentialiter non uidetur esse sine priori, sed e conuerso; ergo uidetur quod forma non posset esse sine materia, sed e conuerso. Ad oppositum utriusque est Aristoteles hic. |{ Item, actus est simpliciter perfectionis, alioquin non attribueretur Deo. Ergo cui uerius inest ratio actus, illud uidetur simpliciter perfectius. Forma est primo et essentialiter actus; compositum nonnisi per partem est in actu; materia nonnisi participatiue uel denominatiue. Responsio: ergo incorruptibilius perfectius animato corruptibili? Non sequitur nisi secundum hoc, XII "carens"; arguitur per rationem causae. Contra: hoc non concludit respectu materiae, quia forma non est causa materiae. Similiter de causa, ubi concludit ratio partis, non uidetur sequi propositum, alioquin idem sequitur de materia. In prima ratione de actu, forte uis est in uerbis; distinguit actum, ut in IX8. Ut opponitur potentiae, inest materiae et composito et non per formam praecise nisi in quantum illa est in actu tali, nec tunc nisi ut per causam partialem, ut dicit relationem ad materiam. Quid ad b?}| I. Ad quaestionem Dicendum quod forma, per quam materia et compositum sunt simpliciter in actu, est prior materia et composito. Quod probatur: quia forma est actus materiae tamquam actuatae per formam; compositum uero in quantum compositum est actu per illam tamquam per partem essentialem. Et "actus prior potentia" perfectione, IX huius, "quia forma est posterior generatione materia naturaliter; ergo est prior utroque". Et specialiter hoc patet respectu materiae, quia Philosophus probat hoc tripliciter, IX huius; quia quod respectu compositi, est manifestum. |{ De ista consequentia est ut sic, est autem ut non; accidens enim posterius generatione quam substantia. Responsio: in eodem genere, siue ubi est una generatio uel generationes ordinatae ad unum per se, uidetur consequentia tenere. }| II. Ad argumenta principalia Ad primum argumentum dicitur quod de necessitate est dare aliquod esse formae per se, per quod esse eius per se sit prior com posito; illud non est esse exsistentiae quo compositum est per se ens quia illo forma est per accidens sicut pars per esse totius sed est proprium esse formae, tam quiditatiuum quam exsistentiae. Et esse illud est esse quo aliud exsistit; et secundum illud esse praecedit compositum, et illud esse est simpliciter nobilius esse compositi. Tunc "forma est ens per accidens". Verum est de entitate quae est per se compositi, quia forma exsistit per compositum; tamen est ens per se secundum proprium esse. Ad aliud dicitur quod hoc habet materia a forma quod substat. Tunc ad formam: quod uerum est assumptum si hoc haberet a se ipso. Sed si hoc attribuitur sibi ab alio, non oportet; immo potest forma esse magis substantia quae facit materiam sic substare; et ita est. Contra: tunc materia non haberet subsistentiam potentialem de se respectu omnium formarum, sed uariatur "substare" eius sicut uariantur formae, et tunc non haberet entitatem propriam. Ideo aliter dicitur quod "substare nude in potentia receptiua" non est per se ratio substantiae quae est maxime substantia. Sed illa ratio substantiae est "per se exsistere separabiliter, ab aliis non dependens ab aliis". Sed istud non conuenit materiae nisi per formam. Et ad dictum Philosophi: quod prima substantia non dicitur talis solum quia substat aliis, sed quia exsistit in se, non dependens.a Et intelligitur illa comparatio respectu secundarum substantiarum et accidentium, non respectu formae qua subsistit substantia prima. Ad quartum: ubi est ordo prioritatis naturae, quae non est causalitatis, potest posterius esse sine priori; etiam si est causalitatis, dum tamen causalitatem illius possit alia causa prior supplere. Primo modo est in proposito. a SEQUITUR ADNOTATIO INTERPOLATA: Et unum deficit de materia. QUAESTIO 7 UTRUM "QUOD QUID EST" SIT IDEM CUM EO CUIUS EST Utrum "quod quid est" sit idem cum eo cuius est. Quod non: III De anima: "aliud magnitudo et magnitudinis esse" et caro et carnis esse, ergo etc. Item, VII huius, cap. "De partibus definitionis": "quaecumque concipitur cum materia, non est idem "quod quid est" cum eo cuius est". Sed omnia naturalia concipiuntur cum materia, quia habent hoc in hoc. Item, in eodem capitulo: sicut in naturalibus est aliquid praeter quiditatem speciei, ita in mathematicis, quia "omnis illius", ergo omne habens materiam non est idem illi. Item, si sic, tunc "quod quid" esset generabile sicut illud cuius est. Oppositum habetur in VII, cap. illo "Eorum autem quae fiunt", quia nec species generatur nec "quod quid est". Dicitur quod illud cuius est "quod quid est" non generatur, sed generatur singulare per se, cuius non est "quod quid" per se, quia habet in se materiam indiuidualem. Contra: generatio est per se in substantiam sicut alteratio in qualitatem, et nullus motus terminatur ad ens per accidens per se. Igitur generatio erit per se ad aliquid de genere substantiae tantum; aliter ad ens per accidens. Ergo aliquid per se generatur, cuius est per se quiditas. Aliter dicitur: "quod quid erat" formae non generatur, nec "quod quid erat" speciei, sed "quod quid erat" esse singularis generatur per se, sicut singulare. Contra: aut quiditas hominis absolute est tota quiditas huius hominis, aut in quiditate huius est aliquid aliud quam in quiditate hominis. Si primum, tunc quiditas hominis per se generatur, non nisi in quantum consideratur ab intellectu; et sic non loquitur. Si secundum detur, tunc per illud additum posset definiri, contra Philosophum in VII9 contra Platonem qui probat per tres rationes quod singulare non definitur. Item, ad principale: si sic, quiditas hominis albi est idem cum homine albo; et si hoc, ergo idem cum homine. Probatio consequen tiae: cum dicitur "homo albus est homo albus", "albus" non substat nisi ratione hominis. Oppositum uult Philosophus. I. Ad quaestionem A. Opinio aliorum Dicitur ad quaestionem quod "quod quid est" est illud quod colligitur ex praedicatis in quid, sicut dicitur VII cap. 2 "De magnis": |{ "In qua igitur ratione non inest praedicatum, haec ratio "quod quid erat esse" in singulis". Responsio: quod "quod quid" tenetur non nominatiue sed genitiue ut signum signati. }| Ex hoc dicitur quod, cum ista praedicata in quid sint formaliter talia per rationem, sequitur quod "quod quid est" sit substantia secundum rationem "dicta secundum se", scilicet illa quae habent intellectum completum per aliquam differentiam proprii generis. Et talia, simpliciter loquendo, non sunt nisi substantiae; quia accidentia, licet habeant differentiam proprii generis, adhuc dependent ad subiectum. Tunc "quod quid est" non est nisi eorum quae habent praedicata in quid. Et talia sunt species substantiae. Et ibi idem est "quod quid est" cum eo cuius est. "Dicta secundum accidens" non sunt idem cum "quod quid est" eorum. Quia si sic, tunc "quod quid est" hominis albi esset idem cum homine, sicut arguit Philosophus, quia "homo albus" non subicitur nisi ratione alterius partis, quae est substantia. Et ex hoc, quia singularia non habent praedicata in quid nisi praedicata speciei, non habent quid nisi quid speciei, et nullum proprium eorum quia includunt aliquid intra se in quo distinguuntur praeter naturam specificam, et ideo cum "quod quid est" speciei non sunt idem , nec habent aliud "quod quid". Secundum hoc patet ad argumenta. B. Contra opinionem aliorum Contra ista, scilicet primum: nihil est formaliter ens nisi suum "quod quid est" sibi insit. Probatio: Philosophus in isto capitulo: "cui non inest esse bonum, non est bonum". Si ergo "quod quid est" esset ex praedicatis in quid, nihil esset formaliter bonum nec ens nisi per considerationem intellectus qui facit praedicata in quid, quod est inconueniens. Item, hic dicitur: "singulum non uidetur aliud a suimet substantia" etc. Si ergo "quod quid est" esset substantia secundum rationem secundum quod ipsi dicunt , "singulum" esset ens rationis, et ita nullum ens reale. Item, ueritas in intellectu componente causatur ex hoc quod aliqua sunt composita in re, et naturaliter prior est identitas quam illa ueritas. Si ergo haec est uera "homo est homo", ergo identitas prior naturaliter in re. Sed idem significat "homo" et "quod quid est", ergo si homo est idem sibi prius quam consideretur ab intellectu, homo erit idem quiditati suae praeter omnem intellectum. Unde "quod quid est" est idem quod res, nec dependet a praedicatis in quid nec ab intellectu. Ad auctoritates Philosophi dicitur quod Philosophus loquitur in VII logice, et hoc dicit ipsemet. Unde cum accipiunt litteram pro eis quod haec ratio " "quod quid est" est in singulis", ibi accipitur "quod quid erat esse" genitiue non nominatiue. Secundum etiam non ualet, quia alia translatio habet "ex sermonibus" et dicit quasi epilogando, quod alii sunt modi substantiae quam illi duo superius nominati. Tunc dico quod "quod quid est" est idem quod res, sine omni intellectu. Dico ergo quod in omni genere est definitio, secundum Philosophum, sicut unitas et entitas. Similiter, de "quod quid est" hominis albi non ualet, quia si consequentia ualeret, sequitur inconueniens, scilicet quod tanta esset identitas hominis in consequente quanta in antecedente, sed non potest. Maior enim est identitas hominis albi ad hominem album quam hominis albi ad hominem, quia haec "homo albus non est homo albus" potest esse conclusio in syllogismo ex oppositis. Sed haec conclusio impossibilis, ergo oppositum necessarium. Sed haec est contingens "homo est homo albus". Similiter "quod quid est" hominis albi, secundum Philosophum, est "alicui idem, alicui non, quia idem est passioni", non parti et substantiae. Tunc Philosophus non facit illam consequentiam quam assumunt nisi opponendo, et respondet: "aut non", quia extrema fiunt idem sicut medium est cum extremo. Quaere expositionem textus in glossa iuxta textum et quomodo in argumento, quod dicunt esse Philosophi, sit accidens. Et Aristoteles assignat ibi "accidens". Sed "non necesse est extrema coniungi", uerum est, cum "quid" sicut nec cum "per se" nec cum "cognosci", licet respectu cursus non esset accidens. Quaere ibi. Quod quarto dicitur de indiuiduis, uidetur falsum. Prima enim substantia est maxime ens, in Praedicamentis. Igitur si "quod quid est" non est nisi idem quod res maxime, "substantia" et "ens" maxime habent "quod quid", id est, sunt id quod sunt. Item, illud additum speciei quidquid sit aut facit unum per se cum natura speciei, aut non. Si non, et tunc cum illud sit de essentia primae substantiae, illud erit ens per accidens et non generatur nec corrumpitur. Si sic, tunc totum illud est una substantia per se, et tunc illud totum erit uere sibi idem, et tamen includit aliud a natura speciei, et tunc potest habere proprium "quod quid". II. Responsio auctoris Aliter dicitur quod "quod quid est" est ens reale, nec uniuersale nec particulare, secundum Auicennam. Similiter, dicta secundum se sunt omnes species omnium generum, et omnia indiuidua quae per se sunt in genere, quae non includunt res diuersorum generum, sicut ens secundum se sumitur in V, cap. "De ente". Sed dicta secundum accidens non sunt idem cum "quod quid est" suo, quia non habent "quod quid". Sed omnia dicta secundum se habent "quod quid" idem quod ipsa sunt, et illud est idem sibi simpliciter. Quod patet ratione Philosophi:37 "Singulum non uidetur aliud quam suimet substantia". "Quod quid est" ergo est substantia cuiuscumque, extendendo "substantiam" ad omne genus entium. Alioquin nihil dictum secundum se erit ens formaliter de se, nec scibile. Quia non est aliquid ens formaliter nisi quia sibi inest "quod quid est". Similiter nec scibile, quia perfecte "scire unumquodque est scire ipsum", et hoc est scire suum "quod quid est". Similiter, accipio rem et quiditatem, scilicet a et b. B est ens, et non a, ergo aliud; ergo habet "quod quid est". Et "quod quid est" ipsius aut est idem sibi, aut aliud. Si idem, standum est in primo. Si aliud, sit c; et quaero de illo in infinitum. Item, b est "quod quid est" a, et non est omnino aliud ab a. Ergo includit plus quam a; uel minus; uel idem praecise. Si minus, ergo non est proprium "quod quid", quia definitio est terminus rei; V39: sed terminus est intra quem includitur tota res, et nihil est extra. Si plus, tunc contingit abstrahere illud additum a b, et tunc quod remanet erit "quod quid est" a, quia terminus totum includens. Si idem tantum dicit, tunc habetur propositum. Similiter, contingit arguere de eo quod habet "quod quid est". Dico tunc quod est idem. |{ Modus est iste: sicut "idem" concipitur confuse et distincte, et primo modo significatur per nomen, secundo modo per definitionem, sic primo modo dicitur illud cuius est "quod quid est", secundo modo "quid". Unde "quid" et "illud cuius" nihil differunt nisi in diuerso modo concipiendi idem. }| Sed in dictis secundum accidens non, quia non habent "quod quid", quia sunt duo entia. III. Ad argumenta principalia Ad primum argumentum: quod "carnis esse" accipitur pro quiditate, et "caro" pro carne habente materiam indiuidualem. Sed tunc, ut dictum est, non est definitio carnis illius. Sed sicut est definitio illius carnis, sic est idem sibi. Ad aliud: quod definitio secundum logicum non est nisi speciei, et sic loquitur Philosophus ibi. Tamen, absolute loquendo et realiter, est ipsius indiuidui. Tamen ad formam, dico quod "quod quid est" speciei non est idem cum singulari, quia addit aliquid ultra speciem, scilicet materiam indiuidualem. Tamen cum suo proprio "quod quid est" singulare est idem. Ad aliud: quod sermo est hic de "quod quid est" speciei, et cum illo non sunt idem. Ad aliud: dico quod quando Socrates generatur, "quod quid est" eius generatur per se. Unde contra Platonem dicit Philosophus: "non generatur domui esse, sed huius". Tamen "quod quid" hominis, ut homo est species, non generatur sicut nec species. Ad illud contra hoc: quod siue "quod quid" domus sit idem cum "quod quid" huius domus siue non, prout "quod quid" consideratur a ratione non generatur. Ad aliud: quod non est consequentia Philosophi, sed est fallacia. QUAESTIO 8 UTRUM MATERIA PER SE GENERETUR Eorum autem quae fiunt etc. Utrum materia per se generetur. Quod sic: Mobile per se mouetur in omni motu; ergo in omni mutatione per se, subiectum generatur per se. Subiectum generationis est materia, ut probat Philosophus V Physicorum et in VIII huius. Ergo etc. Item, V Physicorum distinguitur mutatio in ista: quaedam est a nonsubiecto in subiectum, et illa est generatio (et uidetur esse definitio generationis); sed materia per se mutatur a nonsubiecto in subiectum; ergo generatur. Hoc dicit Philosophus I Physicorum. Item, V Physicorum: generatio non est motus. Probatur: quod generatur, non est; quod mouetur, est; ergo generatio non est motus. Quaero: pro quo accipitur "quod generatur" in maiori propositione? Si pro termino generationis, nihil ualet. Probatio: quia quod mouetur ut terminus motus, non est; et quod mouetur ut subiectum motus, est; igitur motus non est motus. Ergo oportet utrobique accipere pro subiecto. Item, ens perfectius uidetur posse producere minus perfectum magis quam aeque perfectum. Compositum autem naturale producit aeque perfectum sibi secundum formam, quae est perfectior materia; ergo materiam, quae est minus perfecta, potest per formam suam producere. Item, quando ex raro fit densum, uidetur materiae aliqua pars corrumpi, et quando e conuerso, generari. Probatio: nam in denso signentur tres partes quantitatis; sub illis sunt tres partes materiae sibi adaequatae in ratione subiecti. Si nulla sit alia in raro, eadem pars materiae erit sub duabus partibus quantitatis. Aut si tunc, sub quarta parte quantitatis, facta de nouo, est aliqua pars materiae sibi adaequata, et nulla trium praecedentium; ista quarta pars materiae fuit simul prius cum aliqua alia parte materiae, quod uidetur inconueniens. Quia quae illarum fuit quanta illa quantitate? Non utraque, non neutra, non una magis quam altera, patet; quodlibet est inconueniens. Item, actus est in proprio receptiuo. Ergo sicut est gradus in for mis materialibus, ita uidetur quod oportet gradus ponere in materiis propriis ad hoc ut sint propriae illis formis. Ad primum istorum: quando actio uniuoca exhaurit totam uirtutem principii actiui, non uidetur remanere potentia ad aequiuoce agendum. Agens agit per formam, ideo producit simile secundum illam, et ibi exhauritur uirtus eius actiua, ideo etc. Contra: substantia generat substantiam, et tamen causat accidens. Responsio: posterius causat, exhausta quasi uirtute tota ad prius, non e conuerso. Alii dicunt quod materia non est producibilis a natura propter ordinem agentium quorum posterius semper praesupponit in actione terminum actionis prioris. Contra: petitio uidetur quod materia sit terminus actionis diui nae solius, sicut subiectum artis est terminus productionis naturalis; hoc enim quaeritur. Item, natura praesupponit quantum, et tamen producit quan titatem aliam a praesupposito. Quare non sic de materia? Responsio: primum potentiale in nullius est potentia; posterius quodcumque est natura praesupponit potentiale; ideo non est ad primam potentiam. Et haec est ratio bona pro principali. Ad secundum: quot partes sunt eiusdem proportionis in maiori quanto, tot in minori. Si ergo in raro sunt quattuor partes pedales quantitatis, dico quod sub illis sunt quattuor partes materiae; et in denso non erant nisi tres partes pedales, ibi erant non tres partes materiae sub tribus illis partibus quantitatis et quarta simul cum una trium, sed quattuor illae erant sub quattuor partibus quantitatis minoribus quattuor pedalibus. Cum dicis "illae sibi erant adaequatae", si intelligis praecise ita quod quaecumque illarum sine additione substantiae non erat capax maioris quantitatis, falsum est. Est enim sicut tota in potentia ad contraria, scilicet rarum et densum, maiorem et minorem quantitatem. Ita et quaecumque pars materiae. Contra: igitur quaecumque materia composita est in potentia ad totam quantitatem uniuersi ? Respondeo quod subintratio partium materiae ut per hoc fiat condensatio et rarefactio per extrapositionem illarum ad quantitatem aduenientem, improbatur alibi. Et ad istud de uniuerso: ignis est in potentia ad calidius et minus calidum, nec tamen ad calorem infinitum nec etiam ad calorem minimum possibilem in quocumque mixto. Ad tertium, quaere. Circa primum argumentum dicitur quod non sequitur materiam uniuoce produci, quia est infimum ens, quia nec supremum corpus nec angelus uniuoce producit; tamen ignis generat ignem. Item, nec oportet attribuere Deo, propter perfectionem effectus qui est imperfectissimus in esse substantiae. Magis etiam uidetur proportionari causae imperfectae. Item, si dicas de termino incluso in termino uniuoce, uerum est quod in illum potest agens, ut calidissimum in minus calidum. Sed nec sic includitur materia in forma, quia est alterius rationis. Circa secundum argumentum sic arguitur: una pars quantitatis quae non fuit in denso est in raro; ergo correspondet sibi pars materiae quae prius non fuit quanta, quia tanta materia semper sub tanta quantitate. Contra: Philosophus hic et I Physicorum. QUAESTIO 9 UTRUM FORMA GENERETUR PER SE Utrum forma generetur per se. Quod sic: I Physicorum: "tria sunt per se principia mutationis: materia et forma et priuatio". Sed forma et priuatio sunt principia non receptiua, sed in ratione terminorum. Sed priuatio est terminus a quo generationis, igitur forma terminus ad quem. Item, II Physicorum: "forma est natura". Et ibidem: generatio est naturalis, quia "est uia in naturam". Sed non est in materiam, quia praeest; nec in compositum, quia non est natura. Ergo dicitur naturalis quia est in formam. Sed mutatio non denominatur nisi a per se termino, alioquin denominatur a re cuiuslibet generis, cum posset esse ad rem cuiuslibet generis per accidens. Ergo denominatur a forma, et ita est terminus per se. Item, II Physicorum: forma et finis incidunt in idem numero. In VIII huius: "forsan forma et finis idem". Ex his sic: si forma est finis et non rei exsistentis sed operatio, ergo generationis per se. Item, quod de nouo habet esse, illud generatur; illud est sola forma quia tota materia praefuit, et in composito nihil nisi materia et forma. Contra: Omne quod generatur, generatur ex materia; formae non est materia, quia si sic, esset processus in infinitum. QUAESTIO 10 UTRUM COMPOSITUM GENERETUR PER SE ET PRIMO IN OMNI GENERE Utrum compositum generetur per se et primo in omni genere. Quod non: Illud non inest primo quod tantum inest secundum unam par tem, ex principio V Physicorum. Sed generatio tantum inest com posito ratione formae, quia materia praefuit. Nihil realiter in com posito uidetur esse post nonesse nisi forma. Ad primum argumentum tertiae quaestionis respondeo: "primo" est aequiuocum: ut accipitur V Physicorum, ut conuenit toti integrali, non per partem; et ut accipitur in I Posteriorum, ut scilicet conuenit toti definito, non per partem definientem ut cui prius conueniat, licet per partem ut quo conuenit toti. Primum "primo", si est in passionibus homogeneis, inest cuilibet parti integrali; si heterogeneis, non, ut totus triangulus aequalis toti quadrato primo. Secundum "primo" intelligitur in proposito, ut triangulus primo habet tres angulos; licet per differentiam specificam ut "quo" non tamen ut "quod" prius habet tres, quia tunc triangulus non primo haberet. Sic forma est ut "quo" ita respectu generari sicut respectu agere quando compositum dicitur primo agere. Et per hoc soluuntur argumenta secundae quaestionis, quia concludunt de ratione formali "quo", non de eo "quod". Item, si compositum primo generatur, igitur aut compositum in actu; quod non, quia quod est, non fit. Nec compositum in potentia, quia compositum in potentia est in tota generatione; et quod est, non fit. Dicitur quod compositum in potentia fit compositum in actu, non compositum in potentia. Contra: omne quod fit aliquid, aliquando est factum illud. Si igitur hoc, tunc compositum in potentia est factum compositum in actu, et tunc compositum in potentia est compositum in actu. Item, in homine non est nisi materia prima et anima. Igitur generans non generat compositum, quia non materiam nec formam, igitur nihil generat. Si dicatur quod generans particulare generat compositum, et illud manet in inductione intellectiuae, scilicet corpus animatum ani ma sensitiua: Contra: Commentator in VII41 arguit sic: si generans generaret compositum, et si relinqueret illud sic, et aliud agens induceret aliam formam, totum non esset unum quia non habet unum actum. Ad tertium argumentum tertiae quaestionis dicitur quod ideo homo generat quia inducit formam quae est necessitans ad intel lectiuam. Inducens autem dispositionem necessitantem ad formam quasi uidetur inducere formam et ita generare compositum. Contra hoc tripliciter: omnis potentia passiua est contra dictionis; illa dispositio tenet se ex parte passiui respectu intel lectiuae, igitur etc. Item, illa posita, creans intellectiuam libere agit, sicut illa non posita. Igitur non maior necessitas. Aut si sic, necessario erit, et non ab aliquo agente. Item, tertio, agens esse alicuius, aut est eius immediate aut mediate. Non primo modo, hoc patet. Non secundo, quia tunc illud medium esset respectu ultimi in genere causae efficientis; quod falsum est, quia est tantum materia. Aliter dicitur quod sicut materia, quae praefuit, unitur formae et haec unio est generatio compositi , ita si forma praeesset et uniretur materiae, uideretur esse generatio. Licet igitur prius na tura causetur quam uniatur, si unio fiat a generante, erit generatio naturalis. Si accidat generanti, aut alterum principium geniti sit per ipsum sicut si reliquum: Contra, in quaestione "De rationibus seminalibus": corrum pitur uirtus seminalis in instanti unionis, igitur generans nihil uidetur tunc agere. Item, Deus creando infundit. Diceret aliquis forte quod actione generali, qua cooperatur naturae. Contra: igitur separata posset se reunire, quod uidetur inconueniens. Ad principale: si sic, igitur in genere qualitatis; et tunc acci dentia essent composita, contra Philosophum VIII huius cap. 3 "De principio materiali", ubi dicit quod accidentia non habent mater iam nisi in qua. Contra est Philosophus: VII huius, quia compositum est diuisibile in duo. I. Ad utramque quaestionem Ad utramque quaestionem: Philosophus uult quod solum compositum generetur per se. Sed pro prima quaestione dis tinguendum est de generatione in quantum comparatur ad sub iectum in quo, uel in quantum comparatur ad terminum et sic "generari" dictum a "generatione" denominat aequiuoce. Si primo modo accipiatur, tunc generatio potest denominare subiectum sicut motus mobile. Nulla enim forma alicui subiecto inhaeret quae non possit denominare illud, si significetur eo modo quo nata est comparari ad subiectum. Unde sic haec uera est "materia generatur". Et hoc probant tres primae, et concedo. Unde de subiecto supponit Philosophus quod generatio fundatur in materia et quaerit quid generatur ut terminus, et illud est compositum. Et ratio Philosophi talis est: omne quod fit, fit ex ma teria quae est pars; solum compositum habet materiam quae est pars. Probatio maioris: omne quod fit, possibile est esse et non esse de potentia intrinseca loquendo. Quod per se ergo fit, habet per se principium quo potest esse et non esse. Illud principium est materia; sed solum compositum habet materiam partem sui. Probatio minoris quoad partem affirmatiuam: ex hoc compositum est tale quia habet partem potentialem et actualem. Probatio secundae partis: quod forma non habet formam, nec materia habet materiam, quia ibitur in in nitum, sicut probat Philosophus. Item, eiusdem est fieri et esse; sed esse est compositi solum; ergo et fieri, cum "fieri sit per se uia ad esse". Contra hanc rationem: quaero, qualiter esse est eius quod fit? Si fieri sit alicuius quia esse est eiusdem, tunc comparatur eodem modo ad illud quod per se fit. Sed esse est actus compositi per fectus; ergo et fieri est actus eius imperfectus. Hoc falsum, quia fieri est materiae ut actus. Item, forma magis ens quam compositum, ex VII57. Ergo esse est magis formae quam compositi. Ad primum horum: quod eadem ratione comparantur a parte illius cuius sunt illa, quia fieri est compositi ut uia. Sed non sunt illius secundum eandem rationem a parte ipsorum fieri et esse, quia fieri est solum compositi ut uia, et esse ut actus. Ita debet intelligi maior rationis. Ad aliud: quod esse formae per se non terminat genera tionem, sed esse compositi. Et tamen forma, secundum esse suum proprium et per se, est prior composito et magis ens uno modo, ut patet supra ubi quaeritur de hoc. |{ Unde nota quod generatio cum sit mutatio primo est poten tialis ad actum, non primo alicuius esse ut termini, nisi illius quod consurgit ex hoc quod materia mutatur ad formam, hoc est esse com positi. Exemplum: figuratio est transmutatio materiae ad figuram, non factio figurae. }| II. Ad argumenta principalia octauae quaestionis Ad argumenta primae quaestionis. Concedo prima tria: quod materia generatur denominatiue sicut subiectum generationis, non sicut terminus generationis. Contra: omne quod generatur, aliquando generatum est, quia eiusdem est potentia et actus, ergo materia aliquando est generata. Hoc est impossibile. Ad hoc sic: quod si concedatur conclusio, nihil mali est, ita quod sicut materia est subiectum generationis ut est actus im perfectus, et ideo dicitur generari denominatiue, quia materia est subiecta aliquando generato esse, et ita generata est denominatiue. Vel aliter: quod generari comparatur ad subiectum ut actus, et ad terminum ut uia eius. Sed quod est ut terminus, est in potentia ad generatum esse, et ideo quod generatur ut terminus uiae aliquando est generatum. Sed materia non sic generatur, ideo numquam ge nerata est. III. Ad argumenta principalia nonae quaestionis Ad primam alterius quaestionis: quod duo sunt per se principia fieri et esse: materia et forma. Et tamen non sunt ita principia esse quod alterum per se sit, sed est quo aliud exsistit. Similiter, etsi sint principia fieri, non oportet quod alterum per se fiat uel ge neretur, sed est quo aliud generatur, sicut materia est quo com positum generatur. Unde forma non fit ut terminus, sed est quo terminus est siue exsistit. Ad aliud: quod generatio dicitur naturalis primo, quia est uia in ens, scilicet compositum naturale. Et ex hoc secundo dicitur naturalis quia est uia in naturam, sed non primo. Unde compositum est ens naturale quia forma eius est natura. Unde ly quia non dicit causam immediatam, sed remotam. Sed quia est uia in ens naturale, ideo dicitur generatio naturalis primo, et secundario quia est in formam quae est natura. Unde concedo quod forma est finis generationis, quia est illud quo compositum finit generationem, tamen est per se finis materiae. Ad aliud: quod uerum est de esse composito ex potentiali et actuali. Et cum dicitur "sola forma est post non esse", dico quod totum compositum ex partibus habet esse post non esse. Unde esse, in quantum formae, non acquiritur per generationem, sed in quan tum est compositi. IV. Ad decimam quaestionem A. Opinio quaedam Ad tertiam quaestionem: quod omnes concedunt compositum in genere substantiae per se generari. Sed in genere accidentis generatur subiectum cum accidente, id est compositum ex subiecto et accidente non aliquod compositum compositione illius generis ex principiis essentialibus secundum aliquos , quia non generatur sphaera sed sphaera aerea, nec lignum sed album lignum, secundum Philosophum hic. Et ibi dicit Commentator quod "compositum in quantitate et qualitate est compositum ex substantia et accidente". Contra hoc: entis per accidens non est generatio per se, ex VI huius. Sed compositum ex substantia et accidente est ens per accidens, igitur illius non est generatio per se, igitur generatur aliquod compositum proprii generis. Dicitur quod Philosophus loquitur de ente per accidens quod euenit praeter intentionem causae et in minori parte, non de ente per accidens quod aggregat duo diuersorum generum. Contra: quod non sic intelligit, quia in principio illius capituli repetit tres diuisiones et de tertia exsequitur, excludendo unum mem brum. Sed illud est de ente per accidens quod aggregat in se diuersas res diuersorum generum, quia ens secundum se continet rem unius generis. Item, dicit ibidem quod Plato non male fecit quod dixit ens per accidens esse nonens. Sed ens eueniens praeter intentionem causae est uere ens in se. Similiter, sophisticatio non est de ente casuali, sed de ente aggregante diuersas res diuersorum generum. Et similiter Philosophus dicit quod illud est ens tantum secundum nomen, scilicet ens aggregans duas naturas; quod non est uerum de ente casuali, quia eadem eueniunt a casu et a proposito. Et concedo haec argumenta quod non generatur per se lignum album quod est contra opinionem , quia eiusdem est actus et fieri ut uia. Sed entis per accidens non est actus, scilicet generatum esse; igitur nec fieri, scilicet generari per se dico; per accidens tamen potest esse illius. Item, omnis motus et mutatio distinguitur secundum genus a per se termino. Sed ens per accidens non distinguitur genere ab homine uel suo termino, quia in nullo genere est. Igitur alteratio ad lignum album non distinguitur ab alteratione ad hominem. Item, in VII77: eodem modo est generans compositum et generatum. Sed generans in genere accidentis non est per se compositum ex subiecto et accidente; igitur nec genitum. Probatio minoris: calefactio est unus motus; sed omnis motus unus est ab una forma, ut habetur VIII78, quia si faciens sit idem per accidens, faciet multa. Item, si calidum esset separatum, generaret sicut cum subiecto, sicut patet de speciebus in Sacramento. Ergo de ratione generantis non est compositio ex subiecto et accidente, igitur nec de ratione geniti. B. Alia opinio Ideo aliter dicitur quod compositum est ens per se ex propria potentia et proprio actu. Declaratur sic: Philosophus, in XII cap. 2 per totum, dicit quod causae et principia entium sunt quodammodo eadem quodammodo non eadem, quia sunt pro portionaliter eadem, proportionaliter altera, sicut principiata sunt altera, et sicut in genere substantiae, priuatio etc. Sicut igitur in genere substantiae sunt propria principia et materia et forma, sic ut uidetur, secundum Philosophum in aliis generibus. Dicitur quod illa potentia quae est in genere accidentium est proprium susceptiuum illius accidentis, ut dicitur in XII84. Et exem plificando ibi, dicit "album" et "superficies", tamquam superficies sit eius potentiale; et tamen certum est quod non est in genere eodem cum albo et nigro, nec per se nec per reductionem. Contra: Philosophus concludit diuersitatem similem in prin cipiis et principiatis. Sed si haec responsio sit uera, tunc sequitur quod non essent ibi altera principia sicut genera et principiata, quia proximum fun damentum relationis potest esse qualitas et agere et pati et potentia actiua etc., ita quod quattuor genera possunt esse proxima funda menta relationis quae est eadem eodem genere. Igitur si tanta diuer sitas, tunc principiata differrent quattuor generibus generalissimis. Similiter, eadem res subiecta loquendo de subiecto quod est obiectum siue res generis prior potest esse immediatum subiectum differentium genere, ita quod neutrum recipiat mediante alio. Illa ergo principiata differunt genere; et tamen potentia non est eadem nec altera, sicut nec principiata. Oportet ergo ponere tria principia proportionalia in quolibet genere, diuersa diuersorum sicut et subiecta sunt diuersa, ita quod sit principium potentiale in quolibet genere diuersum, et similiter priuatio et forma. Similiter, illud quod dicunt de superficie non cogit, quia ponit hoc pro exemplo, quia potentia propria non est nota. Unde in substantiis sensibilibus exemplificans de priuatione et forma et materia, dicit "calidum" et "frigidum" quae, secundum omnes, non sunt formae substantiales sed sicut artificialia, et non materiae sed compositum. Item, in VIII cap. "De forma" contra Platonem: dubitatio Antisthenicorum habet locum contra Platonem, scilicet quod in omni definitione cuiuslibet quod definitur, oportet quod sit quid quale, id est materia. Unde concludit quod idea non definitur. Sed dicitur quod sufficiunt conceptus diuersi. Contra: tunc argumentum nihil est contra Platonem, quia ita diceret de idea quod, sicut albedo habet conceptus diuersos, sic posset dici de idea. Confirmo istud: omnis definitio est ratio ex nominibus. Nam unum nomen non facit rem esse notam, ut dicitur ibidem. Ista nomi na significabunt: alterum genus et alterum differentiam si sint mille istorum unitorum , quia unum est potentiale, aliud actuale; et ad genus et differentiam haec pertinent. Item, illa nomina oportet quod significent essentiam ad hoc quod definiant naturam rei; et tunc aut significant per se eandem essentiam, aut alteram. Si alteram, habeo propositum. Si eandem, bis dicetur idem, si ponatur res pro nominibus, sicut de modis dif ferendi arguitur contra Commentatorem. Item, si non sic esset, sufficeret tantum genus in definitione, ex quo totam essentiam significat. V. Solutio quaestionis decimae Ad principale: planum est in numeris quod ibi est uera potentia et materia, alia a forma; non ipsa res quae est una, quia ex rebus non componitur numerus. Si ergo ibi ita est, quid mali sic esse in aliis? Similiter, continuum habet partem extra partem in quantum continuum; illa pars uel partes non sunt continuum. Sunt ergo materiale et formale, id est, forma continui superaddita. Dico ergo quod quae sunt in genere per se, ut species, sunt sic composita. Similiter, hoc patet in Sacramento, ubi per naturam acci dentia mouentur et transmutantur. Contra: omne accidens est forma. Si igitur aliquod sit compositum, formae erit forma; hoc contra Philosophum, quia tunc iretur in infinitum. Item, "forma est compositioni contingens in simplici et inuari abili consistens essentia", igitur etc. Item, si sic unumquodque sufficienter constituitur per principia essentialia, tunc accidens sic posset definiri absque substantia. Item, tunc albedo fieret nigredo, sicut ignis aqua. Sicut enim ibi est subiectum quod potest deferre transmutationem, sic hic; quod est contra Philosophum in I Physicorum, ubi dicit quod contrarium non fit contrarium, sed est aliquid sub utroque. Ad primum: uult ibidem quod compositum per se generatur et non forma compositi generati. Quia si sic, tunc ibitur in infinitum. Sed non ibitur in infinitum nisi detur quod similis est ratio in formis compositorum. Sed albedo, licet sit forma accidens substantiae, tamen non est forma compositi per se generati in genere accidentis, sed est ipsummet compositum. Eius tamen compositi, id est albe dinis, est aliqua forma quae non generatur. Ad aliud: probat simplicitatem ibidem, quod compositum adueniens composito facit maius; sed forma adueniens composito non facit maius, ut dicit exemplum ibi: albedo adueniens corpori non facit corpus maius. Concludit ergo tantum quod non facit maius extensiue, et hoc est uerum. Nulla enim forma facit sic maius nisi quantitas. Sed a compositione ista, alia est compositio multiplex ualde. Ideo stat quod etsi non sit composita compositione ista, quod sit ibi compositio perfectionis. Ad rationem: accidens, secundum omnes, habet genus et differentiam. Sicut ergo definitio ad rem, sic partes ad partes. Sicut ergo tota significat essentiam totam, sic partes partes essentiae; ita quod una partem materialem, alia formalem. Ad aliud: sicut ex igne fit aer, sic ex albedine nigredo, ita quod neutrolibet hoc totum sic uertitur in totum, sed quid substratum sub uno est post sub alio. Tamen non concedimus ita de albedine et nigredine sicut est in substantia, quia potentia sub albedine non est quid per se subsistens sed dependens a subiecto. Ideo non potest mutari ad aliam formam nisi mutetur subiectum. Sed materia sub stantiae ita substat formis quod nihil est substratum sub materia ad hoc quod recipiat, sed ipsummet sine alio recipit. Similiter potentia accidentis est ignota. VI. Ad argumenta principalia decimae quaestionis Ad argumentum principale dicitur quod compositum in actu generatur. Et cum dicitur quod tale est, dico quod non est quando generatur ipsum, tamen secundum quod terminat generationem est actu. Ad aliud de generatione hominis: dicitur quod est naturalis, quia non solum illud quod inducit formam, sed quod inducit dispositionem necessitantem ad inductionem formae dicitur gene rans. Et in proposito, homo disponit materiam, ideo dicitur gene rans. Ad tertium dicitur quod in aliis generibus generatur ens per se. Et cum dicitur quod non habent materiam, uerum est secundum quod materia dicitur substare formae, sicut est in genere substantiae. Sed totum compositum in genere accidentis ex potentiali et formali inhaeret alteri. Ad aliud: quod numquam est mutatio in accidentibus nisi quia subiectum mutatur. QUAESTIO 11 UTRUM RATIO PHILOSOPHI CONTRA IDEAS PLATONIS VALEAT Utrum ratio Philosophi contra Platonem ualeat quam ponit de idea. Quod non: Quia "si sic", arguit quod "numquam genitum est hoc aliquid"; sed conclusio est falsa. Sed hoc non uidetur ualere, quia forma in composito est principium generandi compositum. Igitur si per se esset, idem ageret; exemplum: calor separatus. Item, nullum agens particulare agit nisi mediantibus qualitatibus actiuis et passiuis. Igitur nullum tale inducit formam substantialem, quia non inducit aliquid nobilius quam sit forma secundum quam agit. Igitur inducitur a forma separata. Item, omnia quae generantur, generantur ab uniuoco, cap. isto; sed in putrefactis non est uniuocum generans nisi sit aliquid uniuocum separatum, sicut uidetur specialiter in animatis quorum forma nobilior est quacumque forma pure corporea. Non ualet hic fugere ad angelos, quia articulus damnatus, 2 cap. 7 et 215. Igitur omnis anima immediate est a Deo. Item, quod ratio sua non ualet: anima intellectiua non est a generante sed a creante quae est pura forma; et tamen genitum est hoc aliquid; igitur consequentia non ualet. |{ Hic etiam sunt duae difficultates: quia illa uirtus in semine non potest causare animam. Tum quia corrumpitur cum forma seminis quando anima primo est, et ita erit a nonente. Tum quia anima nobilior est illa uirtute; uirtus patris nihil est, quia non est agens superius, sed per accidens ordinatum. }| Oppositum: Philosophus. I. Ad quaestionem A. Opinio Commentatoris Dicitur quod ratio Philosophi ualet. Quod probatur: quia si generans sit tantum forma, igitur in agendo non dependet a materia. Et si hoc, producit sibi simile omnino; et si non, hoc est propter defectum a parte materiae, quoniam "idem facit idem", II De generatione. Si igitur generans est forma tantum, et genitum. Item, si genitum esset hoc aliquid, igitur generatur per transmutationem materiae, igitur generans erit compositum, quia forma tantum non potest transmutare materiam. Unde Commentator: forma non potest transmutare materiam; ideo ponentes creationem oportebat eos ponere creans compositum ex materia et forma. Dicitur quod oportet ponere agens compositum disponens materiam; sed sola forma potest inducere formam. Contra: hic Commentator in eodem commento excludit hanc responsionem: "Si illud quod generat subiectum formae esset aliud a generante formam, tunc subiectum et sua forma essent duo in actu". Item, "si sic, unum actum, secundum quod unum, generaretur a duobus agentibus". |{ Nota quod hic innuitur responsio Commentatoris hic in commento, et tres rationes, quibus ostendit consequentiam Aristotelis. Prima propter assimilationem; secunda, propter improportionem immaterialis ad materiale in ratione mouentis; tertia, quasi excludit responsionem illam praedictam et procedit ex unitate compositi. }| B. Contra opinionem Commentatoris Contra: quod prima ratio non probet consequentiam: "Omne agens, quantum est de se, producit sibi simile". Instantia: actio primae causae minus dependet a materia quam actio alicuius ideae, si esset. Sed Primum non potest producere sibi simile semper, sed producit materiam sicut formam et similiter compositum. Quia "quidquid potest causa inferior, potest et superior"; sed inferior potest generare compositum; igitur etc. Item, consequentia assumpta non ualet, quod "quia agens non est in materia, ideo non dependet actio a materia". Quia omne agens citra Primum requirit materiam in quam agat, et tamen aliquod est agens immateriale praeter Primum. Item, contra secundam rationem: illa propositio uidetur impossibilis "immateriale non potest transmutare materiam". Et hoc propter quattuor: Primo, quia ex ipsa sequitur impossibile, scilicet quod prima causa non potest transmutare materiam, quia nullum agens separatum est ita immateriale sicut prima causa. Item secundo: impossibile est aliquid transmutare aliud per medium nisi transmutet medium. Sed Commentator, in fine illius commenti, dicit quod forma separata potest transmutare materiam mediante corpore caelesti. Igitur potest transmutare illud corpus medium, alias procederet in infinitum, quia ultimum transmutatum transmutatur ab aliquo transmutante, et illud est materiale, et deuenies ad aliquod transmutans noncorpus quod transmutet corpus immediate. Item tertio: ex dictis propriis sequitur oppositum dicti sui. Quia dicit quod corpora caelestia, in illis quae generantur per putrefactionem, dant illis aliquid loco seminum. Sed corpora caelestia sunt formae, ita quod non est ibi materia receptiua formae substantialis, secundum ipsum in De substantia orbis. Igitur sola forma potest transmutare materiam. Item quarto: transmutans transmutat in quantum est in actu, IX huius, et in quantum tale accidit sibi habere principium potentiale. Igitur accidit transmutanti habere materiam et esse compositum. Item, contra aliud quod tangit excludendo responsionem per unitatem compositi. Dicit enim quod "subiectum et forma essent duo in actu" et quod "unum actum esset a duobus agentibus". Haec opposita, quia si subiectum et forma sunt duo, tunc non sunt unum actum sed duo acta. Item, ex eodem affirmato et negato non sequitur idem. Item, quod ratio non ualet in se, quia materia est a Deo, quia ingenerabilis; et tamen forma est a generante particulari. Igitur "subiectum et forma sunt duo in actu" non ualet, quia tota materia est in potentia, et actus adueniens facit unum actu. Item, alia ratio non ualet quando infert quod "unum actum erit a duobus agentibus". Probatio quod conclusio sit necessaria: aliquis unus effectus est ab agente particulari; et quidquid est a particulari, est ab omnibus causis uniuersalibus ordinatis; et uerius quam ab isto particulari. Et aliud noluit Plato, ut imponitur sibi. Tamen quod esset a duobus agentibus aeque primis et aeque immediatis, hoc esset impossibile. Sed illo modo non potest inferre contra Platonem, quia disponens et inducens sunt agentia ordinata. II. Solutio quaestionis Dicitur ideo ad quaestionem quod Philosophus probat ideas non esse necessarias ad generationem, non quin sint possibiles, et hoc sufficit Philosopho. Quod probatur: numquam ponenda sunt plura ubi sufficit unum, secundum ipsum, I Physicorum cap. illo "Conueniens autem" etc. Sed generatio uniuoca potest saluari sine ideis; ideo non oportet eas ponere propter generationem. Sed compositum particulare generat compositum particulare, et hoc uniuoce. Et magis est generatio illa uniuoca quam esset compositi generati ab idea, igitur non est necesse ponere ideam propter generationem. Tamen non probat quod non sunt possibiles, et hoc sonat littera sua. Quia dicit: "Si sint ideae praeter singularia, nihil utiles erunt ad generationem". Unde non uult quod impossibile sit eas esse, sed propter generationem uniuocam non est necesse eas ponere. III. Ad argumenta principalia Ad primum argumentum: quod qualitates actiuae non sunt immediatum principium eliciendi quamlibet actionem, sed forma substantialis est immediatum principium generationis substantialis, sicut qualitas respectu motus. Sed dictum Philosophi habet ueritatem respectu dispositionis materiae. Ad aliud: quod omnia fiunt aliqualiter ex uniuoco, quia agens uel habet formam quam producit formaliter in se, et tunc generatio simpliciter est uniuoca; aut habet formam illam in uirtute, et tunc generatio erit non uniuoca simpliciter, ut prius, sed secundum quid. Ad aliud: quod haec consequentia est bona. Et sufficit Philosopho quod si genitum est hoc aliquid, non oportet generantem esse formam separatam, sed sufficit ipsum generans esse compositum. IV. Alia responsio sustinendo opinionem Commentatoris |{ Qui uellet tenere uiam Commentatoris, innitendo secundae rationi eius non uniuersaliter, sicut ipse intendit, quia sic improbatur per primam instantiam de Deo, sed particulariter de quolibet agente creato , posset sic arguere: agens creatum nihil generat nisi prius alteret corrumpendum; immateriale creatum non potest alterare; igitur etc. Probatio maioris: non de nihilo generat, nec de materia sine forma, igitur requirit compositum in quod agat. Illud non corrumpitur sine alteratione praeuia. Probatio minoris: nihil alterat nisi habens qualitates actiuas formaliter uel uirtualiter. Sed substantia separata creata non habet qualitates actiuas formaliter, patet. Nec uirtualiter, probatur: quia omnium qualitatum spiritualium quas habet cum sint primae uel secundae speciei qualitatis tota uirtus exhauritur per operationem intra cuius illae sunt principia; igitur nihil extra causant. Contra istam rationem instatur. Primo contra maiorem: quia uidetur quod aliud possit alterare et aliud generare, sicut in productione hominis. Nec aliter probatur maior nisi quia oportet alterationem praecedere generationem, non autem quod utraque sit ab eodem. Sic idea ponetur generans, sed synolon alterans. Item, minor negatur. Et contra secundam partem minoris prosyllogismi probantis eam, arguitur: quia Aristotoles cap. isto 843: in generatione quanti non oportet praeexsistere "quantum" actu; igitur quantitas aequiuoce potest generari; pari ratione et alia accidentia. Item, si non a substantia, saltem ab aliqua qualitate in angelo, quae perfectior est, potest generari ut uidetur alia minus perfecta in corpore, sicut a luce lumen, uel potius calor. Item, contra primam partem eiusdem minoris, scilicet in prosyllogismo: quia Plato posuit idearum passiones, quia et scientiam de eis; igitur secundum ipsum haberent proprietates naturales per quas possent formaliter alterare. Item, contra totam rationem: quomodo ipsa non aeque concluderet de Deo sicut de angelo? Ad ista. Ad primum: dicitur quod nihil nobilitatis negandum est alicui naturae nisi appareat necessitas. Quia, II De generatione: "Naturam semper inquimus desiderare quod melius est". Nullum autem inconueniens, si hic ignis generet, quia secundum Platonem habet similem perfectionem cum idea, licet minus perfecte, igitur et operationem similem, licet minus intensam. Itaque si cum hoc idea generet, uidetur, secundum Commentatorem, quod unum actum erit a duobus agentibus non ordinatis, sicut procedit ultima ratio hic inducta contra Commentatorem. Quando igitur hic accipitur "aliud potest alterare et aliud generare", negatur de illis actiuis quorum unum necesse est generare sicut et aliud. Non ideo negatur quia illud aliud non posset, sed quia, hoc potente et ideo necessario faciente, aliud non potest in eodem ordine causae respectu eiusdem geniti. Sed quia istud nimis uidetur tribuere ideis, aliter dicitur quod mutatio terminans motum numquam potest esse nisi a causa mouente in illo motu, licet quandoque sit immediate mutatio ab illo quod mouet mediate, ut in generatione hominis. Numquam autem primo mouet in alteratione praeuia idea, nec mediate nec immediate, quia particulare agens sufficienter alterat, ita quod aliud eiusdem ordinis non potest idem alterare. Igitur non potest idea esse causa mutationis terminantis illum motum. Maior probatur: quia terminare et per se terminus uidentur esse ab eodem. Sed haec ratio quasi eadem uidetur cum praecedente, quia illa dicit synolon generare et ideo non ideam; hic synolon alterare et ideo non ideam; et ultra, igitur nec generare. In hac secunda forte sunt plura dubia quam in prima. Haec propositio tamen, scilicet "mutatio terminans motum numquam potest esse nisi a causa mouente in illo motu", uidetur necessaria, si indiuisibile in quantitate continua nihil sit. Sed si est aliquid, propositio uera est, secundum Henricum qui propter eam ponit duas formas in homine, et hoc loquendo de mutatione intrinsece terminante, non autem de quacumque concomitante, quia creatio animae concomitatur inductionem formae mixti in homine. Sed si illud licet quod sequitur propositionem sit uerum, tunc propositio non ualet pro Henrico licet hic ualeat contra ideam. Pro illo "licet" arguitur: quia sicut in priori instanti naturae terminatur actio secundi agentis et in secundo instanti naturae est actio primi in quo "nunc" secundum nihil coagit primo, licet usque tunc coegit, quare non ita etiam, quando est motus, potest coagere, et in nunc mutationis nihil? Item, cum illo "licet" potest negari. Si enim natum est agere in instanti usque tunc, facta dispositione a quocumque, quare non ageret? Exemplum: si aer moueretur localiter ab aliquo ut fieret praesens soli quiescenti. Item, calor est principium alterationis in cuius ultimo nunc substantia ignis quae usque tunc nihil egit generat ignem, et calor geniti nihil facit, quia calor est a propria forma substantiali, secundum te; igitur hic motus sine mutatione terminante quam faciet mouens, et mutatio ab aliquo qui non mouet nisi per accidens. Ita enim alterasset calor separatus. Ad secundum: substantia aequiuoce non causat quantitatem in alio nisi prius in se, quod non conuenit angelo. Ad tertium: responsum est probando secundam partem minoris prosyllogismi. Ad quartum: dubium est an ideam ignis posuit calidam. Sed dato quod sic, aliud est hic alterans, ut synolon, igitur non idea sicut in prima responsione. Si autem negetur haec hypothesis, tunc ex quo idea agit uniuoce, secundum ipsum, igitur non agit aequiuoce, et ita non alterabit, et ita nec uniuoce generando, et ita contradictio. Ad quintum, patet. Deus in se habet omnem entitatem et omnem uim actiuam, ideo de ipso est maior falsa primi argumenti et minor. }| QUAESTIO 12 UTRUM IN MATERIA SIT ALIQUA PARS FORMAE COAGENS AD GENERATIONEM COMPOSITI Utrum in materia rerum naturalium sit aliqua pars formae ge nerandae, coagens ad compositi generationem. Quod sic, duabus uiis: Prima est: aliter forma fieret ex nihilo, et ita crearetur. Secunda uia ex naturalitate generationis, quae multipliciter confirmatur: Primo per definitionem naturae, II Physicorum:a "principium" non dicitur in quo est motus, sed "motus eius in quo est" princip ium illud siue ille motus; nec uidetur intelligi de principio passiuo tantum. Tum quia "magis dicitur forma esse natura quam materia", ex II Physicorum. a SEQUITUR ADNOTATIO INTERPOLATA: ubi dicitur quod "natura est principium motus in eo in quo est primum et per se et non per accidens". Hoc non potest intelligi de principio materiali, quia natura distinguitur in hac definitione contra illud in quo est motus, quod est proprie subiectum uel materia; igitur intelligitur de forma. Vel si intelligatur de utraque, materia scilicet et forma, uerius intelligetur de forma quae principalius dicitur et est natura quam materia, sicut patet II Physicorum. Tum quia tunc non uideretur differentia inter naturalia et artificialia quam ibi ponit. Quia artificialia, in quantum huiusmodi, non habent principium motus; naturalia habent. Patet quod arti ficialia habent principium passiuum; aliter fieret quod impossibile esset fieri. Tum quia in ultimo cap. II Aristoteles dicit: "Quod si domus esset eorum quae natura, sic fieret a natura sicut nunc ab arte". Et quod planius est in eodem cap.7: "Si nauifactiua esset in lignis, similiter faceret nauem sicut nunc fit ab arte". Patet quod nauifactiua est principium actiuum. Ibidem etiam dicit quod "a natura sunt quaecumque sunt a principio intra mota" etc. "A" uidetur nominare causam efficientem. Tum quia VI Metaphysicae Aristoteles, probans physicam non esse practicam, arguit hoc ex obiectis: nam "factibilium prin cipium est in faciente, naturalium principium est in moto". Tum quia II Physicorum reducit Aristoteles casum et fortunam ad naturam et intellectum. Constat, secundum ipsum, quod casus et fortuna sunt causae per accidens efficientes; ergo alia per se effectiua. Tandem confirmatur per illud III Ethicorum: "Violentum est cuius principium est extra, non conferente uim passo". Haec defin itio uidetur conuenire generationi naturali, nisi passum coagat. Item, Aristoteles dicit in littera, quod "a casu fiunt in quorumcumque materia" est pars aliqua formae, quae sic mouet materiam sicut moueretur ab extrinseco. Quid manifestius? Contra: Forma est simplex, ex Sex principiis. Si igitur aliquid praeest, uidetur quod tota. I. Status quaestionis Hic fuit opinio famosa quod in materia est aliquid essentiali ter distinctum ab ipsa (et est in ipsa a creante, non autem ab agente naturali), ex quo alio fiat forma, et istud uocabatur inchoatio, uel pars formae, uel forma imperfecta, uel ratio seminalis, uel potentia actiua in materia, secundum ponentes illud coagere generanti. Motiua fuerunt, quae tacta sunt opponendo: fuga creationis et innaturalitatis in generatione. A. Quattuor opiniones Istorum quidam ponebant unam formam generalem con creatam materiae, quae esset ratio seminalis respectu formae gene ris proximi, et ita ultra, usque ad formam speciei specialissimae. Et hic duplex confirmatio: una per Commentatorem: materia primo recipit formas uniuersales etc. Alia per Aristotelem I Physicorum: "Principia oportet manere". Nulla forma particularis semper manet. Ergo illa quae est princi pium, est aliqua uniuersalis respectu omnium, ad quam non attingit generans. Alii posuerunt respectu cuiuscumque formae propriam inchoationem; et ita, a creatione, tot inchoationes in materia quot formas ipsa potest ab agente naturali recipere. Sed isti bifurcati uidentur: Quidam ponunt istam inchoationem esse partem formae, siue formam imperfectam, quae per generationem aliquam perfectionem recipiet. Alii dicunt eam esse totam formam, et hoc dupliciter. Vel formam praeesse in se, non tamen unitam materiae siue informantem materiam; per generans autem fieri talem unionem formae cum materia. Vel talem formam praeesse et unitam materiae, sed sub esse incompleto, et quod acquirit perfectum esse per generationem, ita quod totum compositum praeexsistit generationi uno modo essendi; sequitur alio modo essendi. Et additur nouissime huic modo quod ista tota forma, tali modo praeexsistens, est naturalis potentia de secunda specie qualitatis, et quod agit actione absoluta, quae non respicit passum. Generans autem extra agit actione respiciente passum. Et hanc distinctionem actionis dicunt se habere a Simplicio Super Praedicamenta, cap. "De actione". Sic ergo in speciali sunt quattuor modi ad istam partem quaestionis. B. Aliae opiniones impropriae Alii, improprie sumentes uocabula, uocant potentiam pas siuam materiae rationem seminalem; alii ipsum generans prin cipale. Sed istud uocabulum "ratio seminalis" specialiter ab Augus tino habetur, qui non loquitur primo modo. Nam Christum negat fuisse in Abraham secundum rationem seminalem, in quo tamen fuit aliquo modo secundum potentiam passiuam, licet re motam. Ita et Leui secundum remotam, quem tamen concedit ibi fuisse secundum rationem seminalem, Super Genesim libro V cap. 2 et VI cap. 334. Tunc etiam nihil concederet Deum posse facere ex materia nisi secundum rationes seminales, licet alio ordine quam agens naturale faceret; nihil enim forte fieri potest ex materia, ad quod ipsa non est in potentia passiua. Quaere in IX q. 1235. Nec loquitur secundo modo, quia semen ex ratione sua uidetur quid imperfectum, quale non est agens principale. C. Contra primas quattuor uias His ergo duobus modis tamquam impropriis omissis, primi quat tuor tamquam falsi improbantur: Primus sic: quia aut forma generis prioris est pars formae generis posterioris, ut forma substantiae pars formae corporis, et sic deinceps, aut non. Si non, non uitatur per hoc creatio, quia forma corporis erit non de aliquo sui. Si sic, ergo forma prior realiter eadem erit pars formarum contrariarum quarum una succedit alteri per generationem, quod uidetur inconueniens. Consequentia patet, quia forma prior in generatione secundum totam suam entitatem manet, alias quomodo non erit creatio? Ista autem in una materia est una numero, et ipsa eadem fuit pars formae corruptae, et fit pars formae generatae. Contra secundum: sequitur quod uniuersaliter forma sub stantialis suscipiat magis et minus. Sed quia hoc non est ostensum hic esse inconueniens, arguo aliter ex parte praecedente et sequente: quomodo fit unum? Aut sicut ex actu et potentia, et tunc non erunt unius rationis. Aut sicut ex elementis, ut ex a et b fit ab, et tunc opor tet dare tertium quo forma est una. Item, aut pars formae adueniens immediate educitur de potentia materiae, aut mediante alia parte siue immediate de illa alia parte. Si primo modo, frustra ponitur propter uitandam creationem, quia sine illa prima ita immediate secunda educeretur de potentia materiae. Si secundo modo, quomodo duae eiusdem rationis sic se habebunt quod unum sit subiectum transmutationis et impossibile est quod sit terminus et alterum erit terminus, praecipue cum potentia actiua quaecumque (ut probatur IX q. 1440) aeque per se respiciat quodcumque in quo saluatur ratio sui obiecti primi? Igitur naturalis uis generatiua et corruptiua aeque respicit istam partem praeexsistentem et aduenientem, ita quod, sicut potest super ipsam aduenientem et ut per eius actionem sit et non sit, ita uidetur quod super aliam partem. Quomodo igitur illa erit perpetua in materia? Contra tertium modum: non oportet multum niti, quia ponit accidens sine subiecto, hoc est, sine hoc quod informet subiectum, et formam materialem corruptibilem sine hoc quod perficiat materiam. Et multa alia possent inferri. Contra quartum: praeter hoc quod formam substantialem totam licet secundum alium modum essendi ponit aptitudinem uel habilitatem de secunda specie qualitatis; praeter hoc etiam quod illum modum essendi dicit esse in potentia (et hoc alii dicunt, non ponentes aliquid aliud a materia cum materia iam exsistens sed posse exsistere); praeter ista, inquam, alias improbationes: quomodo idem generabit se? et quomodo aliqua actio sine passione? Nec Simplicius hoc uult. Quaere in Godefrido XIII quaest. 344. Contra istos quattuor modos simul. Quod primum motiuum nihil sit, probo: quia positis quibuscumque praeexsistentibus aut aliquid nouum est cuius nihil praefuit, aut non. Si sic, quaecumque praeexsistunt, frustra ponuntur propter creationem uitandam, quia aliquid (quantumcumque modicum) est et non ex aliquo sui. Si non, nulla est generatio, quia "quidlibet in quolibet" ante generationem; nulla enim entitas (quantumcumque perfecta) est noua. Quod secundum motiuum nihil sit, probo: aut illud intrinsecum est ex se omnino sufficiens actiuum ad generationem, aut non: Si sic, semper aget, et ita omnes formae simul inducentur, aut saltem illa semper ad quam est fortior potentia actiua. Similiter quis ponit imperfectius sufficiens actiuum respectu perfectioris? Si non, ergo prius naturaliter agit agens extrinsecum quam illud intrinsecum. Alioquin semper illud intrinsecum egisset, licet imper fecte egit, et ita numquam materia aliqua erit in quieto esse sub aliqua forma. In illo priori naturae, ex quo intrinsecum non coagit, erit actio uiolenta, secundum ipsos. Frustra ergo ponitur ista poten tia propter naturalitatem saluandam in generatione, quia tota generatio in quocumque instanti temporis siue signo naturae est aeque naturalis. Propter istas duas rationes, cum ostendant nullam esse necessitatem ponendi tales inchoationes propter illa propter quae praecipue ponuntur et numquam ponenda sunt plura sine necessitate et etiam sensui satis contraria , conceditur quod non oportet generaliter in naturalibus ponere tales inchoationes, nec etiam quascumque coaeuas materiae transmutabili. Quod confirmatur per Aristotelem in littera: domus tantum fit ab extra, "sic tamen et ignis". Unde respectu ignis nullum actiuum ponit intra. II. An possint saluari rationes seminales: A. An saluentur in generatione naturali Restat ergo inquirere an in aliquibus naturalibus in speciali, et in quibus, sint ponendae inchoationes siue rationes seminales, licet non sint coaeuae materiae. Ubi sciendum quod quaedam naturalia immediate producunt si milia; quaedam mediate; quaedam neutro modo. Exemplum: ignis, bos, sol uel angelus. De secundis uidetur manifestum quod ipsa secunda im mediate producunt semina, ex quibus ultima sunt similia primis agentibus immediate generanda. In quibus seminibus uidetur quae dam uis intrinseca actiua aliquo modo ad productionem similium primis generantibus semina, quae uis indita semini a generante uocatur "ratio seminalis". Talium seminum forma non uidetur principaliter intenta a natura, sed propter aliud ex semine generandum, quasi talis forma sit uia in naturali processu ab imperfecto ad perfectum; sicut e conuerso forma cadaueris non uidetur ex se principaliter intenta, sed quasi uia in processu a perfecto ad imperfectum. Patet autem quod talis forma non est coaeua materiae, sicut nec alia principaliter intenta, immo minus permanens in materia; nec per consequens uirtus consequens ipsam erit coaeua, quia illa non manet nisi cum forma substantiali seminis, nec est ista uirtus actiua respectu generationis propter duas rationes tactas in quaestione de consequentia Aristotelis contra Platonem, scilicet quia non manet in instanti generationis, sicut nec forma quam consequitur. Contra: si ponatur esse in semine maris et quod illud manet, licet semen feminae (quod est materiale respectu foetus) corrum patur, saltem stat secunda ratio, quia illa uirtus est imperfectior quam forma inducenda; imperfectius non est causa perfectioris. Nec ualet dicere quod uirtute decidentis semen potest ultra speciem suam: Quia licet, ubi est ordo essentialis duarum causarum ad pro ducendum effectum tertium, possit una in uirtute alterius quod non potest sola, non tamen ubi est ordo accidentalis. Et ratio patet ex diuisione potentiae actiuae in totalem et partialem in IX q. 12 et ex dictis in II, quaestione "De statu causarum". Omnis autem causa, quae non aliam habet actionem respectu tertii nisi quod producit in esse causam agentem immediatam, est tantum causa per accidens ordinata respectu illius tertii, quia po test non esse (illo producto agente) tertium, quod non contingit communiter in essentialiter ordinatis. Pater ergo est causa accidentaliter ordinata ad effectum productum actione seminis; quare etc. b Ex his patet quod, ubi manifeste uidetur ponendum semen, in ipso nulla est ratio seminalis coaeua materiae, sed corruptibilis, etiam non actiua in generatione sed ad alterationem tantum praecedentem generationem. c b SEQUITUR ADNOTATIO INTERPOLATA: Quod semen proprie dictum a generante, simile mari, oppositum residuo uel faeci, quod sibi relinquitur immediate in processu; distinguendo quid uirtus seminalis: quomodo actiua, quomodo non coaeua; quod in aliis proportionale semini et rationi seminali respectu omnium mixtorum, multa approximata in proportione debita, nulla respectu elementorum quae redeunt, cessante actione etc. c SEQUITUR ADNOTATIO INTERPOLATA: Sed ex hoc dicitur sequi quod in generatis per propagationem forma sit a datore formarum, scilicet Deo, cum non sit naturae a decidente, quia non est nisi a semine, sicut hic dicitur, quia tantum alterat. B. An saluetur ratio seminalis in aliis casibus Restat ultra uidere, an ratio seminalis secundum istas con diciones inueniatur in aliis a praedictis, puta in generatione putre factorum, seu inanimatorum seu elementorum. Dicunt quidam, quod in generatione ex putrefactione im primitur a corpore caelesti uirtus aliqua similis illi quae est in semine propagantis, quae uirtus est ibi ratio seminalis; similiter in generatione inanimatorum, ut lapidum et mineralium; similiter tandem in generatione elementorum immittitur elemento corrum pendo talis uirtus a generante, ita quod uniuersaliter ubique est ratio seminalis in corrumpendo a principio alterationis praeuiae gene rationi, licet illud corrumpendum non sit proprie semen, quia non a principali generante, et quia principaliter intentum, non propter aliud, ut uia. Contra istam positionem: ubicumque est uirtus talis, cum non sit essentialiter ordinata in agendo respectu principalis generantis, uidetur quod illo amoto habebit actionem propriam. Non sic in istis, quia passa per nullam uirtutem receptam uidentur actiua in se, non praesente agente extrinseco. Quod maxime apparet in elementis, quae amoto extrinseco agente non proficiunt ad formam generandi, sed redeunt ad naturam propriam. III. Solutio quaestionis Ad quaestionem ergo dici potest quod, quia pluralitas non est ponenda sine necessitate, sicut uniuersaliter negatur ratio seminalis coaeua materiae, ita ponitur in generali quod non sit ratio seminalis in quacumque alteratione praeuia generationi, sed solum in illa ubi ex sensu necesse est eam ponere. Et hoc est ubi, absente agente ex trinseco, alterandum ex se proficit ut fiat generatio; quod in nullis uidetur nisi in genitis ex semine proprie. Ideo ibi solum ponitur ratio seminalis, non in putrefactione, nec multo magis in inanimatis mix tis, nec maxime respectu elementorum. Immo nec in genitis ex se mine animalibus et plantis poneretur ratio seminalis ita quod esset actiua, nisi manifestum esset quod semen ibi alteratur sine praesentia agentis extrinseci. Quod si poneretur illam alterationem esse a continente uel a corpore caelesti, nec ibi poneretur uis actiua. Patet ergo ubi ponenda sit. IV. Ad argumenta principalia A. Ad primum principale Ad primum argumentum: aut concede nihil nouum omnino; aut quodcumque nouum esse immediate a solo Deo, aut aliquid a creatura produci omnino nouum sic quod nihil eius praefuit. Quod si primum, inconueniens et destruit omnem mutationem; et secun dum, quia tollit omnem actionem a creatura; da tertium. Et si contendas illud esse creationem, uide quid sequitur. Proprie autem potest dici quod creatio est sic de nihilo (non ut ex termino sed ut ex subiecto) quod nullum subiectum habeat in productione illa aliquam rationem causalitatis, ita quod nullum subiectum concauset causatum cum efficiente. Cuius oppositum sem per accidit respectu naturae, non Dei, quia ibi natura nihil concausat, licet quandoque concurrat posterius natura, quam causatum causari. B. Ad secundum principale Ad secundum, dicitur primo quod numquam motus dicitur naturalis propter principium actiuum intrinsecum, sed tantum propter passiuum; secundo tamen quod naturalia, ut in pluribus, communiter habent in se principium actiuum alicuius motus. Primum patet: tum ex definitione naturae: "est principium motus eius in quo est primum", etc. Impossibile est autem quod in moto "primum" sit principium actiuum mouendi, quia ratio mouentis et moti, si concurrant in uno, hoc est per accidens, quia possunt diuidi. Et ita quod est unius non est alterius "primum", sed per accidens. Patet etiam in exemplo de medico sanante se. Tum quia moueri naturaliter est moueri sicut mobile aptum natum est moueri. Numquam aptum est sic moueri quia habet principium actiuum talis motus, quia tunc calidum esset aptum natum calefieri; immo si concurrant aptitudo ista et principium actiuum, hoc est per accidens. Exemplum: imaginando remanere in graui illud quo inclinatur ad esse deorsum, ablato principio effectiuo motiuo deorsum.d e Tum tertio a maiori, quia in propagatis, ubi magis uidentur esse, non sunt in instanti generationis. Secundum patet, quia multa naturalia habent principium motus: augmentationis, ut animata; plura alterationis quaere in IX, quaest. 1464; plurima loci mutationis. Generationis autem nihil habet principium actiuum, quia forma substantialis imperfectior non est motiua ad perfectiorem, nec similis ad similem in eadem materia, patet. Ad omnes autem probationes de principio actiuo, quae sunt d SEQUITUR TEXTUS INTERPOLATUS: adhuc ipsum graue si mouetur deorsum, naturaliter mouetur quamuis principium actiuum esset extra. Et multi dicunt quod est extra de facto semper. e Sequitur alius textus interpolatus: graue deorsum moueri ab extrinseco erit naturaliter et sic motus naturalis. contra primum, respondetur: Ad primam istarum dicitur quod sicut principium actiuum est "quo" non "quod", ita et passiuum; ita quod non est "in quo", sed principium eius quod est in alio, cuius est illud principium. Cum additur quod "forma est magis natura quam materia", respondetur quod forma quandoque est principium passiuum, sicut in alterationibus, ubi subiectum non inclinatur naturaliter ad qualitatem ad quam alteratur nisi in quantum est per formam determinantem ipsum ad hoc. Ad illud de differentia inter naturalia et artificialia, responsio: materia artificialium nullam aptitudinem habet ad formam arti ficialem. Aut quia illa nihil est. Aut si aliquid est: aut est contra inclinationem materiae, ut omnes formae inductae per diuisionem continui, et per ordinem partium in toto aggregato contra naturalem inclinationem earum, ut in domo; aut est praeter istam inclinationem, ita quod materia nec ad ipsam inclinatur nec ad opposi tum. Nullum istorum trium accidit de forma naturali. Cum additur quod est ibi potentia passiua, "aliter impossibile esset fieri", respondeo quod potentia passiua inuenitur sine apti tudine, ut in lapide ad sursum; et e conuerso, ut in caeco ad uiden dum naturaliter. Iudicatur autem aptitudo ad hoc: aut ex hoc quod illud habet sibi derelictum; aut quia si haberet, naturaliter per ficeretur secundum illud quod iam habet prius natura. C. Ad caetera argumenta principalia Ad illud de domo: intentio Aristotelis est ibi quod sicut ars agit propter finem quia per media determinata propter ultimum ita natura, quia similiter faceret domum quoad hoc, ut ars facit. Ad illud de nauifactiua: ibi loquitur quod natura non propter hoc non agit propter finem quia non deliberat, quia etsi nauifactiua esset in lignis perfecta, ageret propter finem, et non deliberando, ita natura modo quoad hoc. Ad illud "a": responsio per secundum notabile in principio solutionis, quia communiter est "a", licet non sit de necessitate naturalitatis motus. Forma enim naturalis communiter est aliquod "a". Artificialis nullum; immo nec "a" nec "ex". Naturalis semper est alterum. Ad illud de VI Metaphysicae dicitur per idem, quod omne naturale habet aliquod principium alicuius motus; artificiale nullius. Contra: ergo a practica per istam differentiam non distinguitur physica nisi in quantum considerat naturalia quoad illos motus, aliter aliquod naturale respectu omnis motus. Contra: ergo non distinguit ibi Aristoteles a practica nisi physicam de aliquo naturali. Similiter falsum dicitur, quia multis physicis potest inesse motus uiolentus, aut neuter. Tertio dicitur quod principium factibilium est in faciente cognoscente, non sic naturalium. Contra, Aristoteles dicit: naturalium autem in motis, et oportet "principium" accipi uniformiter. Responsio: factibilium principium omne per se ordinatum ad esse eorum est in cognoscente, praescindendo omne principium in facto. Naturalium autem principium aliquod, quia passiuum natur aliter inclinatum est in moto; ergo uniuersalis differentia. Ad illud de casu: aequiuocatur "natura" ut est principium actiuum ad unum ex se contra propositum non determinatum ad proposita et ut est principium motus naturalis contra uiolentum. Patet enim quod quando ignis aquam alterat, ibi est natura primo modo, non secundo. Primo modo, ad naturam reducitur casus; nihil ad b de secundo. Ad illud de III Ethicorum: "uim" debet construi cum "passo", non cum "conferente" nisi "non" intelligatur priuatiue siue contrarie, non negatiue tantum. Ad ultimum de littera: hic calor est pars sanitatis uirtualiter, quia continet illam, licet non secundum ultimatum gradum eius formaliter sed excellentiori modo, ideo illam causat. Sic in omnibus genitis a casu. Ideo nulla substantia a casu. Patet enim quod sanitas, de qua exemplificat, potest uirtute contineri in qualitate absoluta, reductiua aliarum ad aequalitatem, quae aequalitas est sanitas uel concomitans eam. Numquam est sic in substantia. 7.13 UTRUM NATURA LAPIDIS DE SE SIT HAEC VEL PER ALIQUID EXTRINSECUM Utrum natura lapidis de se sit haec uel per aliquid extrinsecum. Quod non de se: Cui inest unum oppositum de se, ei non inest aliud nec per se nec per accidens; si ergo natura esset hoc aliquid de se, repugnaret sibi multitudo, et tunc natura non posset esse in multis. Ideo enim essentia diuina ponitur indiuisibilis quia est de se haec. Confirmatur ista ratio sic: obiectum prius naturaliter est ipso actu. In illo priori per te natura est de se haec; ergo intellectus non potest intelligere eam sub ratione uniuersalis nisi intelligendo eam sub opposita ratione illi quam habet in quantum est obiectum, et ita intelliget nonobiectum et opposita simul, aut fictionem intelliget et nihil rei, nisi sint gradus uniti. Item, quae differunt proprie, aliquo sui differunt. Indiuidua proprie differunt; non enim sunt primo diuersa, quia tunc ita essent realiter diuersa Socrates et Plato, sicut albedo et linea. Ergo in aliquo reali conueniunt, igitur illud non est de se hoc.a a SEQUITUR TEXTUS INTERPOLATUS: Item, rationes quae sunt ipsae XII b, de unitate minori reali: quid sit unitas numeralis? Quae unitas est? Nec igitur ultra naturam oportet aliquid quaerere quae sit per se causa unitatis numeralis. Item, eodem est hoc aliquid in se et distinguitur ab alio hoc ali quo; sed natura de se non distinguitur ab alio hoc aliquo, tunc non esset ille lapis; lapis ergo de se non est hic lapis. Item, si lapis de se formaliter esset hic lapis, omnis lapis esset hic lapis. Consequentia patet, quia quidquid inest naturae ex se, circumscripto quolibet extrinseco siue actu intellectus siue alio, inest ei in quocumque inuenitur. Item, definitio exprimit naturam rei. Si ergo hic lapis esset de se hic lapis, definitio primo esset alicuius lapidis particularis. Item, cuius primo est definitio, illud est idem cum suo "quod quid est". Si igitur singularis primo esset definitio, singulare esset idem cum suo "quod quid est", contra Aristotelem, quia "concepta cum materia non sunt idem". Item, passio realis, ut operari et generari, inest primo indiuiduo et non speciei; ergo aliquid est in indiuiduo additum, ratione cuius illud inest sibi primo. |{ Nota: primum argumentum hic et secundum idem important, et confirmatio primi bona est; tertia ratio est bona; quarta ratio et quinta sunt idem; nec multum ualent, quia dicetur quod defi nitio est substantiae secundum rationem. Igitur primam et tertiam tene. }| b Contra: IV Metaphysicae: "idem est homo et unus homo et iste homo", et nihil additum. Item, si natura est haec per additum, aut per substantiam addi tam aut per accidens additum. Si primo modo, tunc per illud addi tum cum natura speciei posset definiri; et cum illud faceret per se b SEQUITUR TEXTUS INTERPOLATUS: De angelis, quod non: XII Metaphysicae. Secundum ordinem eundem lationibus prima, secunda et tertia, tamen nihil prius: Auicenna IX Metaphysicae. Differentia formalis 8 et 10 numeri. Item, forma separata habet totam suam speciem. Item, imperfectissimum nihil est quod per se intenditur. Item, propter esse diuinum, ideo caelestia unica. Contra, Damascenus De una persona. Item, non posset fecisse speciem nisi in hoc indiuiduo, quomodo igitur et annihilare et reparare? Item, de animabus. Item, intellectione non ostenditur differre specie, tum per opposita, tum per magis et minus. Item, unus angelus infinitus. Item, natura perfectior communicabilior. unum cum specie, species esset genus et praedicaret partem indiuidui et non totam naturam indiuidui, sicut nec genus specierum.c d c SEQUITUR TEXTUS INTERPOLATUS: Utrum substantia materialis ex natura sua sit indiui duata. Quod sic: "species dicit totum esse indiuiduorum". Duo argumenta, VII Metaphysicae: substantia propria, et non praedicatur de subiecto. Item, Boethius, Super Porphyrium: "unum numero est". Item, si per aliud fiat per se unum cum specie, igitur species est genus; et indiui duum definietur et erit per se intelligibile, contra II De anima; erit de ipso propria scientia. Quod non est medium demonstrationis; et ita de infinitis. Contra: propter hoc et de corruptibilibus. Contra: VII Metaphysicae: "abeuntibus a sensu". Tunc sciens omnes species imperfecte erit sciens, et artifex per unam artem facit quaecumque. Contra: argumenta huius opinionis quattuor de accidentibus improbantur quattuor uiis: Prima, ex ratione unius numero tribus rationibus: substantia non mutata, non fit nonhaec; substantialis mutatio alia est ad nonhanc; unum cuilibet conuenit secun dum propriam rationem, sicut ipsum est terminus creationis; commune omnibus, nulli est accidens in infinitum. (Vide paginam sequentem) I. Ad quaestionem Circa istam quaestionem quidam dicunt naturam indiuiduari per aliquod positiuum aliquo modo aliud a natura; quidam non. II. Opinio prima: Indiuiduatio fit per aliquid positiuum A. Prima uia: Principium indiuiduationis consistit in multis accidentibus aggregatis Prima pars habet quinque uias. Prima est de multis accidentibus aggregatis. Porphyrius: indiuiduum constat ex septem proprie Secunda uia est ex prioritate substantiae quinque rationibus: tempore, id est durationis, sine contradictione; natura, ut est causa, et subiectum, ut est causa, est haec causa singularis etc.; natura igitur, non tantum ratione sola; prima substantia maxime prior illa est "haec" formaliter in quantum prima, quatenus simpliciter primum ens, sicut forma composito, haec forma primi compositi, id est primae substantiae. Tertia uia est ex per se ente tribus rationibus: uerissime ens per se generatur, et per se operatur, per se etiam subicitur. Quarta uia ex coordinatione praedicamentali tribus rationibus. Coordinationes sunt primo diuersae species ibi, igitur suum correlatiuum non contrahetur ut huius generis. d SEQUITUR ADNOTATIO INTERPOLATA: Alia fiunt contra hoc membrum 127, uidelicet tria prima ibi: auctoritas Aristotelis et Boethii cum illo: quaelibet natura est in indiuiduo. Respondetur ibi: si secundum detur, contra hoc triplici uia. tatibus. Et Boethius ibi in commento; idem De Trinitate. Et Damascenus; et Auicenna V Metaphysicae 230. B. Secunda uia: Quantitas est principium indiuiduationis Alia est specialiter de quantitate. Aristoteles, V cap. "De quanto", definit "quantum": quod est diuisibile in partes eiusdem rationis; ergo si sibi primo conuenit hoc, cuilibet alii conuenit per naturam eius. Diuisio autem in indiuidua est in partes eiusdem rationis. Confirmatur per Boethium de diuisione quantitatiua et qualitatiua. |{ Hic male allegatur Aristoteles. Patet ex littera ibi. Patet etiam de diuisione numeri in partes alterius rationis. Et dato quod num quam partes diuidentes haberent aliam rationem a toto diuiso, non tamen esset diuisio in partes subiectiuas, quia nullum diuidentium "quantum" est ipsum diuisum quod requiritur in toto uniuersali et parte subiectiua. Istius rationis solutio diffusius habetur alibi. }| C. Tertia uia: Materia est principium indiuiduationis Tertia est de materia, V Metaphysicae: diuersa numero, quorum materia altera. Et hic: "generans generat aliud propter materiam". Et in XII40 probat Aristoteles non posse esse plures deos, quia non habent materiam. Et De caelo et mundo: "caelum dicit formam, hoc caelum materiam", et concludit non posse esse aliud caelum, quia istud est "ex tota materia sua". D. Quarta uia: Principium indiuiduationis consistit in esse actualis exsistentiae Quarta de esse actualis exsistentiae. Confirmatur: ultimata determinatio est per ultimam actualitatem determinantem; ultima actualitas, ad quam quidlibet prius intellectum est in potentia et determinabile, est esse. Item, singulare uidetur esse per se terminus productionis; generatio autem per se est ad esse. E. Quinta uia: Principium indiuiduationis consistit in respectu ad producens Quinta est de respectu ad agens producens. Quia sicut ex res pectu ad intellectum habet rationem uniuersalis, ita ex respectu ad producens uidetur singulare. Non enim uidetur alia causa communis omni singulari quare natura est singularis nisi quia productum in esse ab agente, et ita per respectum ad agens. F. Epitome quinque uiarum ponentium indiuiduationem fieri per additum positiuum Primae duae uiae patent quod ponunt accidens formaliter indiuiduare. Tertia etiam communiter ponitur includere secundam, quia differentia in materia absolute secundum rationem potentialitatis distinguit genera physica, ex fine X47. Ergo illa, quae distinguit indiuidua, est differentia partium eiusdem rationis, quarum una est extra aliam, et aliam formam recipit. Sed ista diuersitas ponitur in materia esse per quantitatem. Quarta etiam ponit accidens, si illud "esse" ponitur accidens. Quinta etiam, si ille respectus est accidens. III. Prima opinio improbatur quadrupliciter Istud autem quod uidetur commune omnibus, aut saltem tribus Quodl. I q. 3 in corp. (BFS XXVI 13): "Nam indiuiduatio est a generante uel dante esse ut ab efficiente, a materia ut occasionem praebente, a forma uero ut formaliter constituente"; Quodl. II q. 30 in corp. (BFS XXVI 295): "... dicuntur formae singulares eo quod quandam singularitatem habent in suo esse a primo efficiente"; De an. q. 2 in corp. (BFS VII 233); cf. Iacobus Viterbiensis, Quodl. I q. 21 (ed. E. Ypma p. 223): "Est igitur unus modus dicendi quod agens est causa unitatis numeralis. Cuius ratio est quia illud est causa unitatis, quod est causa entitatis. Sed agens est causa essendi, faciendo in actu quod erat in potentia. Quare similiter agens est causa unitatis". primis opinionibus de indiuiduatione "per accidens formaliter", potest improbari quadruplici uia satis rationabili. Prima sumitur ex ratione entis per se. Secunda ex ratione prioritatis substantiae. Tertia ex ratione unius numero. Quarta ex ratione coordinationis praedicamentalis. A. Primo: ex ratione entis Ex prima uia arguitur sic: quod est ens primum et uerissimum, est ens per se; quod per se generatur, est ens per se; quod per se operatur, est ens per se; quod per se recipit praedicationem alicuius, est ens per se. Prima substantia est primum ens et maxime ens, ex Praedicamentis; per se generatur, ex cap. 7 VII54; per se operatur, quia actio suppositi; per se recipit praedicationem speciei, quia "in quid" ex definitione speciei. Ergo prima substantia est ens per se. Aggregatum ex substantia et accidente est ens per accidens, ex V Metaphysicae cap. "De uno" et cap. "De ente"; et ex VI cap. 258; et ex VII cap. 359. Quare prima substantia non est tale aggregatum; non ergo includit accidens. Maioris duae partes patent, ex cap. 2 VI60, quia ens per accidens est non ens. Similiter, auctoritate Platonis, eius non est generatio, ibi dem. Tertia pars ex V, cap. "De uno": "Musicus Coriscus et Coriscus sunt unum per accidens". Hic respondet Aegidius de illo modo derelicto in materia ex quantitate. Contra: quare albedo non derelinquit albedinem aliam a se? Item, quid est illud relictum? Si tantum est a quantitate, non est ipsa causa, nec nihil, nec substantia; igitur accidens, et redit idem quod prius. B. Secundo: ex prioritate substantiae Ex secunda uia sic: substantia prior est omni accidente natu ra66, ergo et haec substantia. Consequentia probatur tripliciter. Primo, quia accidens commune primo inest indiuiduo per Porphyrium; et Aristotelem in V, cap. "De eodem": illa est prior, quae est subiectum. Secundo, quia sicut substantia ad accidens, sic hoc ad hoc. Tertio, quia si tantum substantia in uniuersali esset prior accidente, cum illa, ut sic, tantum est ens rationis, prioritas eius non esset prioritas naturae sed rationis tantum. Quia prioritas naturae, cum sit realis, non uidetur esse alicuius nisi secundum entitatem realem. Haec probatio est sophistica, licet apparens. Prima probatio est bona. Et confirmatur sic: causa nullam condicionem necessariam ad causandum potest recipere a causato, quia tunc illud causatum esset causa sui, aut saltem prius se ipso naturaliter. Condicio necessaria in substantia ad causandum accidentia est singularitas, per illas auctoritates Porphyrii et Aristotelis, et quia sicut uniuersalium sunt causae uniuersales, sic singularium singulares, V Metaphysicae. Item, ex eadem uia sic: sicut non est contradictio intelligendo substantiam habere propriam exsistentiam sine quocumque accidente haec enim est prioritas eius tempore , ita non est contradictio intelligere ipsam eandem in propria exsistentia cum mutatione quorumcumque accidentium. Igitur eadem substantia posset esse successiue indiuidua duabus singularibus, si esset singulare per aliquod accidens. C. Tertio: ex ratione unius numero Ex tertia uia tripliciter. Primo, quia substantia non mutata, non fit nonhaec. Secundo, quia substantialis mutatio alia est ad nonhanc. Tertio, quia "unum" cuilibet conuenit secundum propriam rationem, sicut ipsum est terminus creationis; commune omnibus, nulli est accidens in infinitum. D. Quarto: ex ratione coordinationis praedicamentalis Ex quarta uia similiter. Primo sic: in omni praedicamento est intrinsece inuenire omnia pertinentia ad coordinationem praedicamentalem, circumscripto quolibet quod est alterius praedicamenti; alias non essent totae coordinationes primo diuersae. Ergo, sicut in praedicamento substantiae est reperire species et genera intermedia, non per aliquid alterius generis, ita et indiuidua, cum indiuiduum sit primum subicibile illius coordinationis sine quo non est coordinatio, sicut nec sine primo praedicabili, quia ad utrumque est status in coordinatione, ex I Posteriorum. Confirmatur ratio: quia si species est in genere substantiae, circumscriptis aliis, ergo habet definitionem speciei, scilicet quod nata est "praedicari de multis". Igitur, illis circumscriptis, sunt multa de quibus nata est ipsa praedicari, aut saltem aliquod. Non enim est intelligere praedicabile sine subicibili, cum sint simul natura. Ergo quo praedicabile est prius natura, eo et subicibile; praedicabile, ut species, prius est quocumque alterius generis. Item, ex eadem uia sic: quando passio nata est alicui inesse praecise secundum aliquam rationem, si secundum illam ei inest, simpliciter ei inest; exemplum de crispitudine hominis secundum caput. Uniuersalitas non est nata inesse alicui in genere substantiae nisi in quantum praecise est illius coordinationis. Igitur si sic inest essentialiter ut prius, et simpliciter inest essentialiter. Sed, quacumque determinatione facta per aliquid alterius coordinationis circa ipsum, nihil immutatur de propria ratione eius in quantum est suae coordinationis. Igitur ita manet uniuersale et non contractum in coordinatione sua post talem determinationem sicut et ante. IV. Improbatio uiarum quinque singillatim Singulae autem dictarum opinionum praeter hoc, propriis uiis improbantur. A. Improbatio primae uiae Prima: quia ex communibus numquam fit ratio propria, ex VII cap. paenultimo. Et per hoc probat indiuiduum non posse definiri, quia quaecumque communia simul iungantur, numquam repugnat toti aggregato ex se esse in alio ab illo in quo est; ergo non est eius definitio. Ita bene sequitur quod nec omnia illa simul indiuiduant, quia non faciunt formaliter aliquid cui repugnet contradictorie esse in alio. B. Improbatio secundae uiae Contra secundam opinionem: aut quantitas interminata, aut terminata. Non prima, quia manet eadem in generato aere et corrupto igne, et in aere iterum generato ex igne; igitur primus aer et secundus esset idem numero. Non secunda: tum quia illa sequitur formam in materia, et quantitas indiuiduans ponitur in materia praecedere formam, ut faciens partem materiae distinctam et capacem formae distinctae, secundum eos, quia in distincta materia receptae. Tum quia quantitas terminata mutatur per rarefactionem et condensationem, et etiam secundum Auicennam, II uel III Metaphysicae suae per diuersam figurationem; igitur mutaretur res manens ab alia singularitate in aliam. Item, quantitas in sacramento Altaris posset, diuina uirtute, aliquem panem exsistentem uel creatum informare; igitur ille nontransubstantiatus esset idem numero cum transubstantiato qui indiuiduabatur per istam quantitatem. Numquid etiam panis singularis non transubstantiatur, quia manet quantitas eius? Panis uniuersalis non est terminus a quo transubstantiationis, sicut nec corpus uniuersale terminus ad quem. Posset etiam quantitas totaliter auferri ab aliqua substantia et alia sibi dari; ista esset duae substantiae numero. Contra: substantia est maxime ens, ex VII86; sed prima substantia est maxime substantia, ex Praedicamentis cap. "De substantia"; ergo prima substantia est maxime ens. Sed illud quo aliquid est formaliter ens, est magis ens illo quod est formaliter ens per illud, ex VII88. Si igitur sit "hoc" non substantia sed quantitate, igitur nonsubstantia uel quantitas esset magis ens quam aliqua substantia. Sed quia aliquis posset dicere ad hoc argumentum quod lapis non est lapis per quantitatem, tamen lapis distinguitur ab alio lapide per quantitatem: Contra: quod lapis non distinguitur ab alio per quantitatem, probatio: accipiantur duo lapides. Tunc sic: substantia est prior tem pore et natura omni accidente, ex VII89. Ergo prima substantia est maxime prior, cum sit maxime substantia; ergo hic lapis est prior natura sua quantitate, et ille similiter. Sed circumscripta quantitate, aut hic lapis manet hic, ita quod non sit ille et e conuerso, et habeo quod sine quantitate in isto priori distinguuntur isti duo lapides. Si non: aut iste manebit simpliciter et destruetur alius quod non est dare quia non magis unus quam alius; aut ergo uterque manebit quod est propositum; aut nulla substantia prima potest remanere sine quantitate nec etiam intelligi remanere et tunc substantia non est prior quantitate. Si dicas quod ille lapis manet et non distinguitur ab alio contra: tunc "ex duobus in actu fit unum", quia hic habet materiam et formam et est compositum in actu antequam ueniat quantitas, saltem natura; et similiter alius. Si ergo fiant unum, tunc "ex duobus compositis in actu fit unum" per se. Per quid ergo est lapis hic distinctus ab illo? Dicerent isti quod per quantitatem; et tunc sequitur quod hic lapis distinguitur ab alio per quantitatem, cum eodem sit hic et distinguatur ab alio. C. Improbatio tertiae uiae Contra tertiam uiam sunt eadem quae contra secundam. Et specialiter arguo sic contra eam: eadem materia numero, quae est sub forma unius indiuidui, potest esse sub forma alterius consequenter; ergo non est illud quo distinguuntur duo indiuidua et quo hoc est hoc. Respondetur quod unitas speciei praesupponitur unitati numerali; inter autem aliqua eiusdem speciei non est mutatio. Contra: mutetur hic ignis in hanc aquam, et iterum haec aqua in ignem. Eadem erit materia primi ignis et secundi, et eadem species; ergo idem ignis numero erit hic et ille. Responsio: quod materia dispergitur. Contra: hic non est contradictio quod sit tota materia; est autem contradictio quod hic prior sit ille alius posterius genitus naturaliter. Aliter respondetur ad primum quod "eadem materia numero, quae est sub forma unius indiuidui, potest esse sub forma alterius successiue"; sed sic non distinguit, sed secundum quod materia diuersa simul est sub diuersis indiuiduis, ita quod requiritur simultas temporis. Contra: ergo nulla duo indiuidua sunt in genere substantiae, quia substantia non mensuratur tempore secundum se; ergo secundum se non habet materiam, nec simul nec successiue, ita quod ista sint de ratione materiae in quantum est substantiae. Et sic materia non distinguit indiuidua secundum se, sed secundum quod substantia est absolute. Item, mathematica abstrahit a motu et tempore; ergo ibi non essent multa indiuidua distincta simul in una specie, cum non habent materiam simul distinctam. Si dicatur quod debet intelligi de materia prout est simul et semel pars alicuius compositi, hoc negat positionem. Quia tunc non materia, sed materia nunc materians, uel simul sine interruptione materians; ergo tempus magis indiuiduat. Si enim materia per se, quocumque amoto, semper esset, sicut albedo semper facit album, sequitur etiam quod, cum mathematica abstrahat a tempore, in eis non est indiuiduatio, contra Aristotelem. D. Improbatio quartae uiae Contra quartam uiam: quod solummodo aliunde determinatur, non est ultimum determinans. Esse non determinatur in diuersis generibus et speciebus nisi per determinationem essentiarum quarum est esse; alioquin dabimus ipsi esse proprias differentias et species et genera praeter illa quae sunt quiditatis. Item, coordinatio praedicamentalis per se est secundum quid in quantum abstrahit ab esse, alioquin definitiones non essent necessariorum. Esse ergo non est intrinseca determinatio alicuius in coordinatione. E. Improbatio quintae uiae Contra quintam uiam: ratio primae substantiae est absolutissima; igitur non est formaliter illud quod est per respectum. Item, ille respectus non est formalis terminus actionis, sed fundatur in formali termino; tunc igitur si primus terminus est singularis, prius natura erit singularis quam erit ille respectus, sicut fundamentum prius est respectu. V. Opinio secunda: Indiuiduatio non fit per aliquid positiuum Pars opposita, quod per nihil additum est indiuiduatio, habet duas uias. A. Prima uia: Natura de se est singularis Una est quod natura quaelibet de se formaliter, sicut est natura, ita est singularis. Uniuersalis enim non est nisi ex intellectu considerante, ita quod causam uniuersalitatis oportet quaerere (quia illam non habet natura de se), non autem causam singularitatis; quasi natura prius esset tempore uel natura nonsingularis, et aliquid ueniret post per quod esset singularis, falsa imaginatio est, secundum istos. Unde singularitatis naturae nihil est causa nisi sicut naturae. Quattuor igitur causae naturae sunt quattuor causae singularitatis, quaelibet in suo genere. Sed in natura iam causata non oportet aliquam causam singularitatis quaerere. Exemplum posset poni de "simpliciter" et "secundum quid" circa quiditatem, et de "esse uero" et de "esse secundum quid" in intellectu. Primum habet ex se secundum unam opinionem formaliter. Et quae sunt causae naturae sunt causae illius esse; non aliqua alia causa quasi media inter naturam et esse, ut quae in natura iam causata, sit causa esse. Ipsius uero esse in intellectu alia est causa, quia hoc est secundum quid, nec naturae inest ex se. Contra istam opinionem sunt rationes factae ad primam partem quaestionis, specialiter prima. Aliae sunt etiam probabiles. B. Opinio Henrici Gandauensis: Principium indiuiduationis est duplex negatio Alia est opinio de duplici negatione. Una est ad illud quod est iuxta se, qua non est illud. Alia est ad illud quod posset intelligi sub se, quia non est diuisibilis in inferiora. Contra: quandoque uidetur dicere illam negationem esse formalem, 39 3107 forte, et in Quolibet V quaestione 9108; quandoque limitationem naturae quam consequitur negatio. Contra: si limitationem dicit, eius causa quaeritur; synonyma uidentur sic "limitatum" et "indiuiduum". Si negationem, non primam, quia sic constitueret speciem, nam eiusdem rationis est ibi ad illud iuxta se. Non secundam, quia illud uidetur positiuum. Quaere in IV, quaestione "De uno". Quia summe attribuitur Deo, quare quid positiuum. |{ Item, improbatur istud de negatione: post ibi. }| C. Alia uia: Natura est singularis per intellectum Dicitur ergo quod natura non est una nisi per unitatem de genere quantitatis; et non est singulare nisi per intentionem superadditam ab intellectu, quia singulare refertur ad uniuersale. Et sicut uniuersale est ens rationis, sic singulare; alias non referrentur ad inuicem, quia uerae res extra et res rationis tantum non sunt simul natura. Unde per intellectum est natura singularis. VI. Opinio propria A. Distinctiones praeuiae Sed nota quod non quaeritur quo formaliter natura est singu laris, quia intentione secunda; nec effectiue, quia intellectu conside rante; nec quo formaliter natura est una numero, quia unitate numerali siue illa sit de genere quantitatis siue non , sed quo natura est una ut proxima causa unitatis, sicut differentia specifica in specie est proxima causa unitatis specificae; nec de unitate numerali uaga, sed de "hac", hoc est, quare natura sit haec incommunicabilis alteri. Hoc quaerit quaestio. Et sic uidetur quod natura non est haec de se, quia cuiuscumque propria unitas realis est minor unitate numerali, illud non est de se unum unitate numerali, siue non est sufficiens causa talis unitatis, siue non est de se hoc. Sed naturae in isto propria unitas realis est minor unitate numerali. Ergo natura in isto de se non est haec. Probatur maior: quia nihil est de se unum unitate maiori sua propria unitate. Quia cum unitate minori sine contradic tione potest stare multitudo opposita unitati maiori, quae multitudo non potest stare cum unitate maiori. Probatio minoris: quia si nulla unitas realis naturae est minor haecitate, nec unitas realis sup positi est minor. Patet: nulla erit realis unitas minor etc. Consequens falsum, quia tunc omnis unitas realis erit numeralis; quod improbabi tur postea. Respondetur ad probationem minoris quod aliqua unitas realis est minor, sed nec propria naturae nec suppositi. Contra: sicut unum conuertitur cum ente, ita omnis modus unius cum aliquo gradu entis cui est proprius ille modus. Item, loco de "propria" ponatur "sufficiens", et tantum ualet argumentum. Probabitur enim quod aliqua est minor unitas realis unitate numerali qua natura sufficienter est una, ita quod ipsa praecise non sit causa maioris unitatis. Vel probetur sic minor: omne ens reale, secundum quod tale, habet unitatem aliquam realem. Quia licet albedo secundum se non sit una numero uel plura secundum Auicennam, V Metaphysicae , nec sic una ita quod unitas sit intra quiditatem, tamen albedo secundum se est unum aliquid. Sed natura, secundum quod natura, est uere ens reale. Ergo est unum aliqua unitate reali; non unitate indiuiduali, quia tunc omnis unitas realis esset numeralis, quia tam illa quae est naturae quam illa quae est suppositi. Consequens multipliciter improbatur: Prima improbatio consequentis Primo sic: quia tunc omnis diuersitas realis esset numeralis; consequens falsum est. Probatio consequentiae: omne diuersum est in se unum, quia unum ab alio diuisum; igitur si non realiter unum in se, diuersitas eius, ut sic, non erit realis. Probatio falsitatis consequentis: tum quia tunc omnis diuersitas realis aequalis. Et licet hoc prima facie sit inconueniens, tamen probatur: quia tunc nihil esset in re quare intellectus magis abstraheret aliquid unum ab istis quam ab illis, nec quare haec unius speciei, illa tantum unius generis, sed essent uniuersalia praecise fictiones. Tum quia diuersitas secundum quid non infert illam simpliciter; ergo nec rationis differentia infert realem, nec differentia specie infert numeralem, V Metaphysicae cap. "De uno". Respondetur ad primam improbationem consequentis quod non omnis differentia indiuidualis est aequalis. Secunda improbatio consequentis Item, nullo exsistente intellectu, realis est similitudo huius albi ad illud album secundum albedinem; ergo aliqua realis unitas est proximum fundamentum huius relationis, quia relatio realis non fundatur super ens rationis formaliter, nec super aliquid quod est tale formaliter per aliquid rationis; sicut fundamentum identitatis est aliquid tale formaliter per aliquid rationis, et ideo est relatio rationis. Quod fundamentum illius relationis, scilicet similitudinis, sit unitas, patet per Philosophum, V cap. "De relatione", ubi dicit quod idem, simile, et aequale fundantur super unitatem. Contra: unitas quae est proximum fundamentum similitudinis inter ista a b, aut est eadem in a et b, aut alia. Si eadem, quomodo ergo huius relationis sunt per se duo termini? Si alia: illa est in utroque numeralis; igitur illa sufficit. Ad istud: alia est hic et ibi, sed non de se alia; nec sufficit unitas numeralis hic et ibi, quia illa de se non est alia; nec magis principium similitudinis quam in albo et nigro, quia omnis indiuidualis in quantum praecise indiuidualis est aequalis, sicut et specifica in quantum praecise specifica, quia est simplex. Tertia improbatio consequentis Item, X huius: "in omni genere est primum quod est mensura aliorum", et illud necesse est esse unum. Istud unum in genere colorum non est aliquid unum unitate singularitatis, quia si sic, tunc esset mensura illorum quae sunt eiusdem speciei cum ipso, quod falsum est, quia "in indiuiduis eiusdem speciei non est prius et posterius". Ergo est unitas minor quam singularitatis; et illa realis est, alioquin non esset mensura nisi per considerationem rationis, et tunc non essent aliqua entia posteriora quae dependerent a mensura, nisi esset ratio. Quarta improbatio consequentis Item, "unius poten tiae est unum obiectum", quia sicut cognitio potentiae est a cogni tione obiecti, ita unitas ab unitate, ex II De anima. Ergo illud primum obiectum habet aliquam unitatem realem; non unitatem singularitatis, quia tunc nihil nisi hoc singulare uideretur; nec uniuersalitatis, quia obiectum uisus praesupponitur omni actui rationis, uniuersale non. Hic respondetur quod est unum uniuersale. Ad probationem "contra", responsio: quodcumque obiectum unius actus uidendi praesupponitur intellectioni; sed primum obiectum adaequatum non oportet praesupponi, quia circa illud uisus nullum actum habet, sed intellectus illud abstrahit a multis obiectis circa quae uisus habet actum. Contra: obiectum cuiuscumque unius actus non est "hoc"; igitur unum alia unitate. Non uniuersalitatis; ergo hoc ualet. Confirmatur, VII Physicorum: species atoma est una natura, ideo secundum ipsam est comparatio; illa comparatio esset sine actu rationis. Responsio: natura una unitate maxima rationis, non unitate naturalitatis; unitas generis est minor unitas rationis; ideo potest dici "nonunum", sicut equus albus et homo albus sunt unum, non in equinitate et humanitate, sed in albedine. Unde additum alicui non semper dicit unitatem in illo et secundum illud, sed unitatem eius, uel secundum se uel secundum aliud. Alia responsio: quod ideo species est natura una quia non diuisa in naturas specificas, sicut genus. Contra secundam hanc responsionem: si natura non dicatur una realiter nisi indiuidualiter, nec plures per consequens, et ita species specialissima diuisibilis in naturas plures sicut genus, realiter loquendo. Contra: quomodo in aliquo maior unitas et minor sine intellectu? Item, Damascenus, cap. 8130: tantum cognitione est uniuersale unum. Ad primum: sine intellectu est haec albedo haec albedo et una sua unitate maiori, et albedo albedo et una unitate minori; tamen utraque unitas est in hac albedine, sicut utrumque subiectum est ibi. Ad Damascenum: uniuersale creatum est unum tantum ratione, eo modo quo Deus est unum re in tribus personis; et hoc est unum numero, cum quo non stat aliqua diuisio. Lapis enim est unum intelligibile numero, sed non est unum ens numero sicut Deus, sed unitate minori, reali tamen. Confirmatio de VII Physicorum uidetur bona, quia comparatio non est illorum in quantum habent differentias indiuiduales, sed secundum gradus eiusdem naturae, quorum differentia in intensione et unitas in "non de se differre" praecedit naturaliter hoc et hoc. Et secundum ista priora requiritur comparatio, non in quantum hoc et hoc. Responsio prima, scilicet quod "natura est una unitate maxi ma rationis", non ualet, quia ita est genus unum intelligibile numero sicut species. Nec loquitur Aristoteles secundum fallaciam acciden tis ut "iste est bonus faber, quia bonus et faber", quia unitas naturae est causa comparabilitatis. Item, non exsistente ratione, hic ignis generaret hunc, et corrumperet hunc aerem; sed generans generat simile propter formam, ex VII huius; ergo maior est conuenientia ignis generantis ad generatum quam ad aerem corruptum. Haec ratio confirmatur per secundam, si non concedatur unitas generantis et geniti nisi similitudo. Et per primam, quia non omnis differentia est singularis, quia si esset, esset aequalis hic et ibi. B. Resolutio quaestionum 1. Ad primam quaestionem: Utrum natura sit de se haec a. Solutio generalis Ex his potest concludi quod natura est haec per substantiam aliquam quae est forma; et prior hic lapis, et per formam indiuidualem distinguitur ab alio indiuiduo. Intellige hanc conclusionem sicut postea exponitur. b. Ad argumenta principalia primae quaestionis Ad duo prima primae quaestionis: concludunt cum hoc dicto. Sed tertium non concludit bene. Et ad hoc dicendum quod definitio non est naturae secundum se, sed secundum quod consideratur a ratione per hoc quod intellectus format conceptum generis et differentiae, et definit per ea. Unde definitio est res secundae intentionis. Unde capit propositionem falsam. Hoc non probat, quia illud, cuius est definitio, non est secundae intentionis. Alia ratio concludit uerum. Et ad illud, contra hoc dicitur quod sermo Philosophi est de "quod quid est" logice, secundum quod exprimitur per definitionem; et sic non est "quod quid est" nisi speciei, et illud est indiuidui ex consequenti. Et illud "quod quid est" speciei non est idem cum indiuiduis simpliciter, quia addunt super illud formam indiuidualem. Ad aliud "contra" dico quod est hoc "per substantiam aliquam". Et dico quod species non esset genus propter hoc, quia non praedicatur de multis differentibus specie sed solum numero, quia forma indiuidualis superaddita naturae speciei non facit differentiam specificam sed numeralem solum. Ad aliud: quod sicut genus est totum respectu specierum, sic species respectu indiuiduorum, secundum Porphyrium, et tamen est pars generis subiectiua. Unde dico quod species non praedicat totam naturam indiuidui integraliter, sicut nec genus speciei. Ad tertium inconueniens, illatum de definitione indiuidui, dicitur quod non sequitur, quia definitio, I Topicorum, est unum de quattuor praedicatis; ergo definitio est alicuius uniuersalis, quia tale praedicatum est uniuersale "aptum dici de pluribus". Sed ista differentia indiuidualis non est nata dici de pluribus. Ideo indiuiduum per illam differentiam non potest definiri, cum definitio sit praedicatum uniuersale, et tota ratio indiuidui non est nata dici de pluribus. Similiter, Philosophus, in VII contra Platonem: omnia nomina in definitione sunt communia; sed illa differentia addita non est nomen commune. Contra, I Topicorum: "definitio est ratio indicans quid est esse", sed ratio indiuidui cum addito indicat quid est esse indiuidui. Responsio: "quid est" uniuersalis, non "quid est" indiuidui, quia non omnis ratio indicans quid est esse rei est definitio; ergo illa ratio ex natura speciei, cum differentia indiuiduali superaddita, non est definitio. 2. Ad secundam quaestionem: Utrum materia sit principium indiuiduationis a. Responsio generalis Ad aliam quaestionem dicendum quod materia non est principium distinguendi cum de se sit indistincta. b. Ad argumenta principalia secundae quaestionis Ad primum et secundum: quod generans naturale non producit aliquid nisi ex aliquo in quo recipitur actus eius. Sed hoc non potest esse materia generantis, quia non agit nisi patiens sit in opposita dispositione ipsi agenti. Sed sua propria materia non est huiusmodi, ergo agit in aliam materiam. Sine ergo materia non potest esse generatio naturalis in compositis generabilibus naturaliter. Tamen ex hoc non sequitur quod materia sit principium distinguens indiuidua in eadem specie. Similiter, agens primum potest producere multa indiuidua sine materia. Sed est tunc materia "sine quo" non distinguitur, naturaliter loquendo? Per hoc ad aliud, De caelo: quod non est contradictio quod natura caeli distinguitur ab alio per primum agens. Tamen ipsum caelum non potest generare aliud caelum nisi esset materia in qua ageret, quae esset sub opposita dispositione. Similiter, nec sol potest producere solem sine materia in qua ageret, propter causam supra positam. Deus tamen potest sine aliqua contradictione facere duos caelos, etiam posito quod non haberent materiam. Ad aliud: quod unitas materiae accipitur pro subicibilitate, quod illa sunt unum numero quorum materia, id est subicibilitas, est una numero, id est singularis. 3. Ad tertiam quaestionem: Utrum forma sit principium indiuiduationis a. Responsio Ad aliam quaestionem: quod forma est principium distinguendi. Unde, VIII huius, dicit quod toties dicitur esse uel ens, quoties differentiae dicuntur ad aliud. Et hoc est uerum de forma indiuiduali. Similiter, XII cap. 2f 160: quod principia eorumdem specie sunt eadem specie, sed alia numero, sicut tua et mea. Similiter, XII ibidem 2161. Dicitur modo quod non solum est unum secundum materiam, sed quod secundum formam est unum et diuersum. Oppositum isti dicitur quod non est idem secundum formam. b. Ad argumenta principalia tertiae quaestionis Ad primum argumentum: quod si sint aliqua immaterialia, multiplicantur in eadem specie per formas indiuiduales; nec est inconueniens quod natura specifica sit in potentia ad formam indiuidualem, et ex hac et illa fit unum. Et cum dicitur quod talia sunt totum "quod quid est", dico quod quodlibet indiuiduum habet naturam specificam integraliter, sed non quantum ad totalitatem praedicationis, quia non est sic in illo quin potest esse in alio. Et tamen praeter naturam specificam habent formas indiuiduales per quas distinguuntur formaliter, quae non pertinent ad definitionem speciei. Unde cum Philosophus dicit " "quod quid est" est idem cum eo cuius est", uerum est, cum eo cuius est primo. Unde "quod quid est" speciei est idem cum specie simpliciter, sed non est idem cum indiuiduo, sed quodammodo pars eius, cum indiuiduum addat supra eam formam indiuidualem, ut dictum est. Ad aliud: quod propositio prima falsa est. Quod patet: "quantum" est per se diuisibile in quantum "quantum". Tunc una pars continui diuisa, in quantum talis, differt ab alia parte. Et per quid? Si se ipsis, habeo propositum, quia non differunt nisi numero, et sunt formae, quia loquor de quantitate solum. Si per aliud contra: idem principium diuisibilitatis et principium distinctionis; sed quantitas est, secundum te, causa diuisibilitatis; ergo causa distinctionis inter partes. Ergo partes secundum quod quantae differunt et formaliter, constat , et tamen illae duae partes sunt eiusdem speciei. Si per aliud, cum non sit dare nisi subiectum, erit circulus, quia formae distinguunt subiectum et e conuerso, secundum te. Similiter, quantitates in sacramento Altaris distinguuntur formaliter secundum se; ergo similiter aliae separatae. Tunc ad argumentum: quod non concludit inconueniens. Quia forma est principium generandi, ideo potest esse principium generandi simile, ex quo est agens uniuocum. Sed ex hoc non sequitur quod eadem forma sit in generante et genito; sed forma specifica est una amborum, non indiuidualis. Ad aliud de numero: sicut unitas addita uel subtracta uariat speciem, ita differentia addita uel subtracta uariat definitionem. Quia uel non complete exprimet, si differentia abstrahatur; uel non praecise, si una addatur. Tunc sequitur quod non manebit eadem definitio; sed non sequitur, ergo altera. Quia tolle differentiam ultimam, non manebit eadem definitio quae prius; nec altera, quia nulla erit. Quia pars potentialis, quae remanet, non definitur nec habet definitionem. 4. Ad quartam quaestionem: Utrum quantitas sit principium indiuiduationis a. Responsio Ad aliam quaestionem: quod non quaerit quaestio "quo" distinguuntur duo formaliter, quia distinctione distinguuntur; igitur distinguuntur relatione, sicut et omnia relatiua relatione opposita. Nec quaeritur de fundamento proximo relationis, quia illa est quantitas; duo enim sunt duo dualitate. Sed quaeritur de primo principio distinctiuo, quod est causa distinctionum aliarum. Et illud est substantia, quia forma indiuidualis. b. Ad argumentum principale Ad argumentum: quod maior est falsa, saltem non necessaria, quia materia praecedit quantitatem; uel quamuis non esset partibilitas materiae nisi per quantitatem, adhuc materia in quantum "quanta" erit causa sine qua non. VII. Difficultates circa opinionem auctoris A. Argumenta contra positionem Scoti Contra hoc: Natura uniuscuiusque est propria sibi; ideo non potest uniuersale esse substantia, secundum Philosophum in hoc VII174. Cum ergo natura lapidis sit uere natura, erit propria sibi ipsi, et per consequens haec de se. Item, Boethius: "omne quod est, ideo est quia unum numero est". Ergo natura de se una, et tunc incommunicabilis, et sic de se haec. Item, nulla est res quae non sit in singulari aliquo; ergo talis res, quae exsistit in singulari, non est indifferens ad multa. Item, si est haec uel una per formam, quaero de forma: per quid est haec? Et procedetur in infinitum, uel stabitur in primo quod natura sit de se haec. Item, tunc nulla forma simplex esset de se haec, quia eam oportet habere formam determinantem. Item, diuisio generis Libro diuisionum in species est qualitatiua; speciei in indiuidua, quantitatiua. Si tunc esset uerum quod dicitur, utraque esset qualitatiua, quia utraque diuisio esset per formalem differentiam superadditam generi et speciei. B. Responsiones ad argumenta Ad primum: quod substantia quaelibet singularis "est propria sibi", ita quod eadem numero non potest esse alterius. Et hoc intendit Philosophus contra Platonem, qui ponit ideam unam multorum indiuiduorum, et quod illa est propria cuiuslibet indiuidui, secundum Platonem. Et contra hoc uadit propositio Philosophi. Sed natura, quam ego pono, determinatur ad unitatem numeralem per formam indiuidualem, et tunc est propria eius cuius est ipsa, tamen de se non est propria alicuius. Ad aliud: quod sicut animal non est hoc animal nisi per differentiam additam, sic lapis non est hic lapis nisi per differentiam indiuidualem superadditam. Et quia numquam de se separatur a differentia, ideo est unum uel hoc per differentiam illam. Et eodem modo est de natura speciei respectu differentiae indiuidualis superadditae sibi. Ad aliud: quod natura lapidis est una in se et res, et sic non est haec proprie; sed unitas illa est minor quam unitas numeralis, et est realis unitas, sed non tanta realitas est in illa unitate sicut in unitate numerali. Unde determinatur per differentiam indiuidualem ut sit haec proprie. Ad aliud: quod forma non est proprie haec, sed est quo aliud est hoc, sicut genus non determinatur de se sed per differentiam, ut sit species. Et tamen differentia non est species, nec habet unitatem specificam. Similiter, licet forma indiuidualis determinet naturam specificam ut sit haec uere, non tamen illa forma est proprie haec, siue hoc aliquid. Quia si sic, tunc sequitur quod differentia esset species. Ad aliud: quod sicut nullum simplex potest esse species alicuius generis, sic nec aliquid omnino est particulare contentum sub specie, quia indiuiduum habet compositionem speciei, et formam indiuidualem ultra. Unde breuiter dico quod omnis forma, quae est species alicuius generis, est composita ex potentiali aliquo et actu; et omnis talis est haec per formam indiuidualem. Ad aliud: quod Boethius ponit differentiam inter diuisionem generis in species et totius in partes, et illud totum est totum integrale, et totum quantitatiue diuiditur in partes. Sed ex hoc non sequitur quod species diuiditur quantitatiue in indiuidua, sed est qualitatiua. Probatio: quia non ponit nisi tres diuisiones: generis in species, et uocis in significationes, et totius in partes. Et tunc, cum diuisio speciei in indiuidua maxime conueniat cum diuisione generis in species quia cum aliis non conuenit , sequitur quod est qualitatiua, sicut diuisio generis.e VIII. Notabile: De differentia indiuiduali A. Distinctiones praeuiae |{ Notandum quod indiuiduum, siue unum numero, dicitur illud quod non est diuisibile in multa, et distinguitur ab omni alio secundum numerum. Prima pars sic intelligitur: quod sibi repugnat diuisio in partes subiectiuas. Haec repugnantia non potest esse nisi per aliquid quod inest indiuiduo. Vocetur indiuiduum a. Hoc probatur dupliciter: Uno modo sic: diuidi in partes subiectiuas est imperfectionis, unde remouetur a Deo. Ergo hoc nulli repugnat nisi propter perfectionem aliquam in ipso. Et quamuis dicatur hic quod diuidi sic est imperfectionis in natura specifica uel in quacumque natura secundum se, et non posse diuidi est propter aliquam perfectionem, tamen in supposito naturae non est propter aliquam perfectionem, sed propter limitationem. e SEQUITUR ADNOTATIO INTERPOLATA: Dico igitur quod natura lapidis non est haec nec indiuidua de se, sed per aliquid additum absolutum, puta per formam siue per differentiam indiuidualem; ad cuius intellectum notandum etc. Arguitur secundo aliter ad conclusionem: si talis diuisio repugnet a, a et diuisio illa sunt incompossibiles; sed incompossibilitas aliquo rum non est nisi propter aliqua inclusa in ipsis, uel propter ipsa tota. Ergo minor patet. Si enim ab a tolleretur tantummodo aliquid per quod esset diuisibile, sic adhuc non repugnaret diuisioni, quia quod de se repugnat alicui sub quocumque non destruente ipsum ponatur , semper repugnat. Nisi autem repugnaret sibi diuidi, non esset indiuiduum. Hoc patet in exemplo. Licet enim substantia sine quantitate non sit in potentia saltem proxima ad qualitatem, tamen non repugnat sibi, quia tunc nullo adueniente posset stare cum ipsa. B. Opinio Scoti de indiuiduatione Sic ergo, supponendo conclusionem probatam, quaerimus quid sit illud in indiuiduo per quod sibi repugnat diuisio in partes subiectiuas tales, scilicet quarum quaelibet sit ipsum. Non enim negatur ipsum posse diuidi in partes essentiales, similiter in integrales heterogeneas et homogeneas; quandoque tamen nulla pars, etiam homogenea, est ipsum diuisum, licet eadem species praedicetur ibi de parte diuisa quae prius praedicabatur de toto. Quid ergo est istud in a? Non negatio. Quia uel iste effectus est positiuus, et patet; uel priuatiuus, et ita non datur causa eius, sed idipsum. Si datur haec negatio "non posse" etc., quaero etiam de causa negationis datae, et sic semper quousque stes in natura positiua pro causa. Ad hoc esset illud argumentum primum "pro" supra, si ualeret. Item, indiuiduum est uerissime ens et unum, sicut arguitur hic de prima substantia, quod est maxime substantia; et ipsius est generatio; et circa ipsam sunt operationes, ipsa etiam operatur. Omnia ista uidentur neganda ab aliquo formaliter constituto per negationem. Est ergo illud in a positiuum, quod positiuum nullum accidens, nec multa simul, propter argumenta superius facta, et quaedam supra contra negationem. Non materia, nec forma, nec esse actu, si differt a forma, propter argumenta facta superius. Contra etiam omnia ista est: quia quodlibet istorum est communicabile. Ergo de ipso est quaerendum: per quid sit hoc, uel per quid repugnat sibi diuidi in partes subiectiuas? Item, concludit contra negationem: per quid enim est haec? Quia conceptus negationis est contrahibilis. Notandum ergo quod sicut aliqua primo sunt diuersa, scilicet se totis, quae uidelicet in nullo conueniunt, sic in omnibus differenti bus quae sunt "diuersa aliquidunum entia", oportet inuenire aliqua quibus differant, quae se totis sunt diuersa (aliter procedetur in infinitum); et illa sunt ultimae rationes unitatis, qua sic sunt indiuisibilia, sicut differentia specifica in specie est causa indiuisibilitatis in species. Nec est causa prior, quia ipsa est cui primo repugnat diuisibilitas ista; ipsa etiam est qua primo differt ab alia specie secundum eius differentiam, ita quod una differentia est primo diuersa ab alia. Sic de unitate generis generalissimi in se, id est indiuisibilitate eius in plura genera et distinctione ab alio genere. Utrumque enim conuenit substantiae primo, si sit conceptus simplex et in nullo conueniat cum quantitate, secundum aliquos. Sic igitur cum indiuidua sint proprie differentia, non primo diuersa quaerenda est causa unitatis numeralis, qua primo repugnat diuidi in multas partes subiectiuas, et qua primo distinguitur ab alio indiuiduo, ita quod illud in hoc indiuiduo et aliud in illo, sint primo diuersa; istud proprie uocatur differentia indiuidualis uel singularis, cum "differentia sit qua differunt a se singula". Et constat indiuidua differre proprie, quia "sunt diuersa aliquidunum entia", et per omnia, quoad rationem differentiae, scilicet quoad simplicem determinationem communis per ipsam, ut per formale; non habere aliquod superius in quo conueniat cum differentia opposita, nec forte cum aliquo aequaliter, ex se diuersum esse a quolibet siue opposito siue differentia disparata. "Aequaliter", inquam, quia se toto; non aequaliter quoad formalem rationem diuersitatis, quae uno modo maior est inter opposita diuidentia idem commune, quo scilicet ad incompossibilitatem; alio modo maior inter disparata, quae scilicet circa idem commune non habent fieri, sicut opposita et caetera huiusmodi. Similiter iudicandum est de differentia indiuiduali sicut de specifica. Quoad aliquid est differentia: quod specifica est causa minoris unitatis, cui scilicet non repugnat omnis diuisio in partes subiectiuas. Haec maioris, sicut inter specificas inferior est causa maioris unitatis quam superior, quare tandem erit aliqua unitas maxima, cuius causa erit perfectissima differentia, quae ponitur indiuidualis. Haec differentia indiuidualis, quia non est principium constituendi aliquid in ratione praedicabilis sed tantum subicibilis et hoc maxima subicibilitate, et subiectum est materiale respectu praedicati, sic potest uocari "materialis differentia", et ideo non est principium definitionis, quae proprie est praedicatum et medium demonstrationis. Sic etiam differentia specifica posset dici "materialis" aliquo modo, quia principium subicibilis respectu generis. Et sic in V, cap. "De causa": "omnes partes definitionis dicuntur formae" uerum est respectu definiti, non inter se, sed differentia, uere informatiua generis, ut actus potentialismaterialis respectu eius, non per se sed pro constituto in subicibilitate respectu eius; sic haec differentia magis materialis et aliquo modo formalis; sic patet ad hoc. C. Obiectiones contra solutionem auctoris Contra praedicta: haec differentia aut est alterius speciei ab alia differentia indiuiduali aut eiusdem. Si alterius, ergo Socrates et Plato differunt specie, quia differentiis alterius speciei. Si eiusdem, ergo illud est commune, sicut et natura hominis. Per quid ergo descendit in hoc et hoc? Si per alias differentias, idem argumentum de eis, et procedetur in infinitum. Item, naturae specificae, quae intelligitur in Socrate sub differentia hac, repugnat diuidi; et ipsa distinguitur ab illa natura hominis quae est in Platone. Ergo natura est indiuidua, circumscripta illa differentia. Item, natura hominis, quae est in Socrate, separetur ab illa differentia indiuiduali, et ita manebit non singularis, nec una numero. Non enim uidetur contradictio quod separetur, cum non includat illam. Ponatur etiam sub alia differentia indiuiduali, et tunc eadem natura primo erit haec singularis natura, postea illa singularis natura. Item, Socrates est Socrates, et est hic homo et hoc animal, et sic usque ad ens; ergo in eodem erunt multae differentiae indiui duales. Item, quando linea diuiditur, quod prius fuit pars, nunc est singulare per se; ergo generatur ibi differentia indiuidualis per diuisionem, et corrumpitur similiter continuatione duarum facta. Item, illa quae conueniunt indiuiduis, ut agere, generari etc., aut insunt eis per naturam communem aut per differentias indiuiduales. Si primo modo, tunc primo insunt uniuersali. Si secundo, ergo talia non sunt demonstrabilia de aliquo subiecto et ita nec scibilia; et ita scientia naturalis non erit scientia. D. Ad obiectiones 1. Praeliminaria ad solutionem obiectorum Intelligendum quod uniuersale complete est quod est in pluribus et de pluribus, non actu sed potentia propinqua. Tale nihil est nisi ex consideratione intellectus. Unum autem in multis potentia ut accipitur "potentia" logice, non naturaliter dicitur cui non repugnat esse in multis, et sic commune potest esse in rerum natura. In Socrate enim, non solum prius secundum considerationem intellectus sed secundum ordinem naturalem perfectionum unitiue contentarum, prius est animal quam homo, et homo quam hic homo; quod patet ex operationibus propriis. Sic enim cognoscitur ordo unitiue contentorum, ut praedictum est uersus finem primae quaestionis IV libri. Et homini, secundum gradum suum proprium, naturaliter priorem gradu singularitatis, non repugnat in multis esse, quia in ipso sic nihil inuenitur per quod repugnet. Sic ergo commune est in natura, et sua unitas, ut sic dicta, est illa quae probatur supra in ista quaestione et de qua dictum est supra. Cuicumque enim gradui reali entitatis correspondet realis unitas. Sicut tamen in aliis unitiue contentis non est separatio realis, nec etiam possibilis, sic natura, cui intellectus tribuit intentionem speciei quae dicta est esse in re et communis sicut commune est possibile in re , numquam separatur ab illa perfectione unitiue secum contenta uel ab illo gradu in quo accipitur differentia indiuidualis. Cum etiam numquam fiat in rerum natura nisi sub determinato gradu, numquam est ab illo separabilis, quia ille gradus, cum quo ponitur, est secum unitiue contentus. 2. Responsio ad obiecta Per hoc patet ad tertium argumentum: contradictio includitur quod separetur, propter unitiuam continentiam. Contra: quare non potest fieri sub gradu naturae sine gradu indiuiduante? Et de ipsa sic facta procedit argumentum. Potest enim poni sub uno gradu indiuiduante, deinde sub alio. Item, tunc sequeretur quod natura numquam potest indiuiduari per aliquid non idem sibi unitiue. Aliter enim posset mu tari a singularitate in singularitatem. Item, omnia eiusdem speciei eadem continent unitiue; ergo si alius est gradus in hoc et in illo unitiue contentus, oportet praeintelligere differentiam continentium, et ita isti gradus non erunt primo distinguentes. Ad primum istorum: quaedam naturae in se non repugnant, et tamen repugnant naturae positae in esse uel factae, sicut nonesse, nonfactum. Similiter, naturae in se non repugnat forte separari ab omnibus gradibus indiuidualibus, quia intelligendo naturam sine istis, non intelliguntur contradictoria. Quia tamen in esse repugnat sibi quod separetur ab omnibus, non autem quod separetur ab hac hoc enim est possibile, ut in illa, et e conuerso; non ergo potest fieri nisi sub aliquo gradu indiuiduali, quare et "ille", "iste" non potest differre re. In hoc conceditur secundum argumentum, et ita stat inseparabilitas propter continentiam unitiuam. In mutatione enim oportet subiectum realiter differre ab utroque termino. Ad tertium: natura non continet unitiue illum gradum, sed compositum ex natura et illo gradu. Quare autem natura ponitur sub illo gradu, non est causa nisi agens. Si ergo accipitur "iste gradus non differt ab illo nisi quia continens a continente", negandum est, sed e conuerso est. Et tamen iste gradus non est nisi quia prius naturaliter continens ipsum est; non enim est nisi quia agens produxit compositum primo. Sic ergo continens prius est in esse; gradus prior in diuersitate. Exemplum: Deus creat aerem et ignem; composita primo producuntur et ideo primo sunt; formae non nisi per accidens et ideo secundo; tamen composita differunt per formas, non e conuerso; et formae primo diuersae, non sic composita. Sic ergo patet ad tertium principale et ad tres obiectiones annexas. Contra istam responsionem: contenta uidentur differre propter differentiam continentium; non ergo e conuerso, propter circulum. Probatur antecedens: sensitiua in me et in te differt, quia intellectiua differt, non e conuerso. Responsio de antecedente: est ut sic, est ut non, secundum quod contentum est formale in ratione continentis, uel materiale; exemplificatur quando est materiale. Ad primum principale: quod si intelligatur "speciei" sicut contentum sub specie, neutrum membrum est dandum. Sicut rationale nec est eiusdem generis cum irrationali nec alterius sic sicut contentum per se sub genere. Differentiae enim oppositae, ut praedictum est, sunt primo diuersae propter infinitatem uitandam. Si autem intelligatur "eiusdem speciei" ut diuisiuum et constitutiuum aliquorum eiusdem speciei, sic sunt eiusdem, sicut differentiae specificae sunt eiusdem generis. Ad secundum: sicut lapidi albo formaliter repugnat nigredo per albedinem et ita, per intellectum circumscribendo albedinem, lapidi qui est eius subiectum non repugnat nigredo, sic, circumscripta differentia indiuiduali per quam formaliter diuisio repugnat composito ex natura et illa differentia, naturae specificae per illam differentiam non repugnat diuisio. Unde ipsa est communis, ut praedictum est, per posse logice esse in pluribus. Contra: tunc adhuc illa natura distinguitur ab illa quae est sine alia differentia indiuiduali, ergo differentia numerali. Responsio: si realiter loquamur, humanitas quae est in Socrate non est humanitas quae est in Platone, et realis differentia est ex differentiis indiuidualibus unitiue contentis, inseparabilibus hinc inde. Si autem circumscribamus differentiam hinc inde, sicut nec natura intelligitur una maxima unitate in se sed tantum illa unitate minori quae est communis, sic nec est diuisa ab humanitate Platonis diuisione numerali, nec alia; quia specifica non, patet sicut non ponendo aliam formam generis aliam speciei, diceretur de natura generis in una specie et alia, circumscriptis differentiis hinc inde. Ad quartum: si ponantur aliae formae a quibus sumuntur praedicata in quid, necesse est concedere multas differentias indiuiduales in eodem, quia natura generis sine contradictione potest esse prior forma specifica, et non est sine sua differentia indiuiduali. Et sic necesse est concedere quod hoc animal potest esse hic homo et non hic homo, similiter hic homo uel ille homo, nisi dicatur quod hoc animal non est natum perfici nisi natura animae intellectiuae sub certa differentia indiuiduali. Non est tamen nisi una differentia indiuidualis ultima, quae determinat formam specificam. Si dicatur alia opinio de formis, potest dici quod unus gradus perfectionis determinat omnes praecedentes ad ultimam unitatem, sicut una differentia specifica determinat omnes perfectiones praecedentes ad unitatem speciei, quam nec ex se habent nec aliunde quam ab illa differentia. Contra haec: una differentia indiuidualis potest intelligi in quantum determinat genus superius, non in quantum determinat inferius. Potest enim intelligi haec substantia, non hoc corpus. Ergo illa, in quantum determinat omnes perfectiones praecedentes, est uirtute multae. Quid igitur inconueniens si ponantur gradus proprii, cum non ponantur res diuersae sed tantum unitiue contentae? Non est inconueniens hoc concedere, secundum utramque opinionem, nisi quia maxima unitas, quae scilicet est per hanc differentiam, intelligitur prius inesse substantiae quam unitas differentiae specifi cae, quae est minor et prior, ut uidetur. Sed respondeo: omne commune est aeque unum in se unitate communis, et immediate post illam unitate indiuiduali, quarum neutra secundum se diuersificatur per aduenientia, non magis in substantia quam in homine; sed tantum extrinsece uariatur, et unum plus dicitur uariari, quia est in pluribus essentialiter, et magis diuersis. Contra: tunc omne commune est species specialissima de se, quia una talis est in pluribus quam alia, et indiuidua unius speciei pluribus differentiis extrinsecis differunt quam indiuidua alterius. Responsio: differentiae extrinsecae non faciunt unum per se cum illo quod subest, sicut hic cum communiori plures differentiae faciunt unum per se; et ideo illud quodammodo per se diuersificatur per illas, sicut materia per formas, non sicut subiectum per accidentia. Ad quintum: per diuisionem nihil positiuum fit, sed fit una praecisio uel solitudo, quae dicitur actualitas opposita potentialitati partis in toto. Haec ergo prius medietas lineae quae nunc est haec linea, et habens actu differentiam indiuidualem actualitate distinguente, sic quod ipsa cum nullo facit unum per se , haec prius habuit istam differentiam actu, opposito potentiae ante actum, cuiusmodi est ante generationem, et per eam distinguebatur ab alia medietate, sic quod non fuit illa, non tamen sic quin ex eis fieret unum. Ad sextum: quidquid per se inest uni indiuiduo, cuius simile inest alii indiuiduo, inest per naturam communem, quia differentiis singularibus non est commune aliquid. Et ita si quid per unam inesset, per aliam simile non inesset, non plus quam quae consequuntur generalissima sunt similia, uel species, ratione differentiarum specificarum, licet illa quae consequuntur duas species totas ratione totalitatis sint similia. Ergo "generari" inest Socrati ratione humanitatis sicut "generare", quia in hoc assimilatur genito tali. Non tamen insunt haec homini sine singularitate, loquendo de eis in se; loquendo autem de eis in communi, insunt primo homini in communi, et de illo demonstrantur et sciuntur. Contra hoc est unum argumentum factum "extra" in quaestione 6 I libri. Ex ista opinione patet quod singulare est unum quid. Pro hoc, II De Trinitate 6224: Danielitas. Et si singulare est unum quid, est per se intelligibile, etiam differentia singularis. Contra: ergo definibile, et de eo erunt demonstrationes et scientiae. Item, quidquid est in isto, eius simile est in illo. Igitur ita ab istis, in quantum singularia, abstrahitur aliquid, sicut in quantum albedines. Item, tunc sensus et intellectus quomodo differrent? Ad primum: differentia indiuidualis a nullo nota est in hac uita communiter. Cuius probatio est: quia tunc nota esset differentia eius ad quodcumque aliud, et ita non posset errare de quocumque alio sibi intellectualiter ostenso quin iudicaret illud esse aliud. Sed hoc est falsum de alio omnino simili nisi tantum de intelligendo se animam et suum actum forte, a quibus differre diceret quantumcumque similia sibi ostensa. De intelligendo tamen se compositum forte erraret quis, si subito Deus suum corpus annihilaret, et aliud suae animae uniret, manente anima in eadem intellectione non interrupta, sic quod anima quantum ad differentiam indiuidualem se ipsam certissime nouit "hoc ens". Quantum ad naturam specificam, alia, ut sensibilia, certius nouit; et hanc notitiam de se inquirit. Sic glossa Richardum De Trinitate 6. Ergo non possumus indiuiduum definire, non ex parte eius, sed ex impotentia nostra, sicut nec substantias separatas, ut patet in quadam quaestione super II librum. Contra: sic species substantiae diceretur non definibilis, quia non per se intelligitur. Responsio: quamlibet naturam specificam substantiae consequitur aliquid uel aliqua, unde eius notitia per effectum possit haberi; non sic differentiam indiuidualem. Sic ad aliud de demonstratione: Vel, sicut dictum est ad sextum, nihil consequitur indiuiduum ratione differentiae indiuidualis per se, quia illud esset omnino incommunicabile, sic quod nihil eius simile posset in aliquo inueniri, quale nihil inuenitur in entibus, ut uidetur, praeter differentiam indiuidualem. Vel si quid consequitur ratione eius cum ipsa dicat gradum positiuum entis, ergo potest aliquid causare , tunc illa erunt nota et ita demonstrabilia in se, sed non nobis. Sic oportet concedere illud "extra" in quaestione 6 I libri. Praeterea, illud de infinitate non ualet. Quotcumque enim speciebus, forte plures sunt possibiles, et tamen de qualibet non minus est scientia; sic hic. Nec ualet de corruptibilitate singularis, quia incorruptibiliter sua passio per suam definitionem sibi inest. Potest enim et uniuersale corrumpi ab actu esse, corruptis omnibus singularibus. Quod etiam uult Aristoteles, VII232, quod cum extra sensum fiant, "immanifestum est utrum sint uel non". Responsio: hoc est de cognitione "si est" siue rei in propria exsistentia; sic etiam de uniuersali est immanifestum, nisi sciatur necessarium in aliquo singulari. Quia tamen talis exsistentia est magis singularis quam uniuersalis, quia non est uniuersalis nisi in singulari, ideo sic singularia magis dicuntur non scibilia quia talis cognitio magis eis competit. Ad aliud: differentiae illae sunt primo diuersae, in nullo conuenientes. Iuxta hoc nota: si generatio deberet dici aequiuoca in diuinis quia proprietates personales non sunt eiusdem speciei , ergo quaelibet in creaturis, quia differentiae indiuiduales sunt primo diuersae. Item, nota quod a differentiis indiuidualibus quidquid abstrahitur est aliquid secundae intentionis, et ita "persona". Et sic, cum intelligo Adam, non intelligo singulare, quia si ipse intellectualiter mihi ostenderetur, nescirem quod ipse esset, sed intelligo conceptum compositum ex homine et singulari, quod est quoddam commune secundae intentionis. Talem etiam conceptum compositum habeo, intelligendo quodcumque singulare. }| |{ Quod uero praedictum est, quod "quidquid abstrahitur a differentiis indiuidualibus est aliquid secundae intentionis", hoc sic corrigitur: abstractio proprie est praedicati dicentis quid subiecti. Non enim passio communis dicitur proprie abstrahi a subiecto non conuertibili; tamen communiter loquendo dicatur abstractio. Igitur a differentiis indiuidualibus, sicut nec a specificis, nihil potest abstrahi primo modo, quia sunt rationes reales omnino simplices et primo diuersae; alias processus in infinitum. Sed secundo modo possunt multa abstrahi, et non solum secundae intentionis, ut praedicitur, sed et primae ut "indiuiduum", "unum numero", "per se exsistens", "incommunicabile" forte sunt primae intentionis. Sic ergo intelligo compositum ex natura uniuersali et aliquo tali ut ex parte obiecti, non ut ratione obiecti. }| |{ Ad quartum: concluditur, per argumentum factum de intellectu de differentia cognoscenda, quod nullus sensus per se cognoscit singulare, quia cuiuscumque sensibilis simile omnino non discerneret ab illo. Contra: immo loco. Similiter, numerus est per se sensibilis. Responsio: si quid idem in duobus locis, quid tunc? Similiter, si ex loco, ergo non est per se "hoc", quia hoc non est hoc per locum. Quia si cognosceret hoc in quantum hoc, etiam distingueret ab illo, posito quod simul essent, immo quocumque posito, stante hoc. Ad illud de numero, oportet glossare. Certum enim est, si semper sunt noui radii solis in medio ita quod nullus durat ibi diu, quod uisus noster istum numerum non cognoscit. Intelligendum est ergo numerum dissimilium. Alia opinio de sentiendo singulare tangitur in fine quaestionis 6 I241. Argumenta contra non bene soluuntur forte. Aliter potest dici quod sensus non est alicuius nisi praesentis secundum naturam et in exsistentia actuali, quod non est nisi singulare. Intellectus intelligit abstrahendo ab hic et nunc, hoc est, non secundum quod actualiter exsistens in natura, cuius exsistentiae condiciones sunt hic et nunc. Ista abstractio semper est necessaria in intellectu hoc dubium est, ut patet in quaestione super I huius , tamen talis abstractio non facit singulare dicibile de multis. Ita enim "hic homo" est intelligibilis, non ut exsistens, sicut "homo". Intellectus ergo est uniuersalis per abstractionem ab hic et nunc; sensus singularis concernendo hic et nunc. Contra: sic phantasia esset uniuersalis. Aliter: quod "albedo uniuersalis" est ens per accidens, nec primo intelligitur. Sed "albedo" cui tamen intelligibili uere denominatiue conuenit definitio uniuersalis, quia nullo ulteriori facto circa ipsum est dicibilis de pluribus, cum non intelligatur sub ratione alicuius prohibentis illam pluralitatem possibilem, non impossibilem per abstractionem ab hic et nunc. Hoc modo tantum uniuersale intelligitur, hoc est, tantum illud quod, ut sic, natum est denominari ab uniuersalitate, non tantum uniuersale sic quod uniuersalitas sit ratio intelligendi sicut est hic: tantum intelligibile intelligitur. Singulare tamen est ex parte sui intelligibile, cum sit quid, sed non a nobis nunc, intellectione simplici positiua. Albedo uero uniuersalis et albedo singularis sunt conceptus compositi entis per accidens, et posterius intelliguntur, sicut homo albus. Singulare uero sentitur per se; nec compositum "haec albedo" nec "albedo singularis", ens per accidens. Et ipsa singularitas est tantum intelligibile et aliquid secundae intentionis et commune albedini et sono. Sed albedo coniuncta differentiae indiuiduali et sic est nata denominari a singularitate; non sic quod coniunctio sentiatur, nec ista differentia indiuidualis, nec coniunctio sit ratio formalis sentiendi, sed modus quidam rationis formalis, sub quo modo est ratio sentiendi. Contra: tantum albedo sentitur, cuicumque sit coniuncta; ergo ipsi, ut est sic nota, non repugnat dici de pluribus, sicut nec ipsi ut est intellecta; ergo uniuersale ita sentitur sicut intelligitur. Similiter, uniuersale sic est extra animam, quia licet albedo extra animam semper sit coniuncta differentiae indiuiduali, tamen albedo prius naturaliter est quam illa coniunctio; illi sic non repugnat dici de multis, licet consideratae sub differentia, per differentiam repugnet; ergo sicut uniuersale intelligitur, ita est extra. Responsio: ibi est albedo uniuersalis ubi separatur a prohibente dici de multis, quia ibi non impossibile; ergo possibile est hoc esse in intellectione. Sibi enim intellecto non coniungitur diffe rentia indiuidualis; sibi in re coniungitur, et sibi sensato maxime si hic additur quod "sensus est rei secundum quod exsistit", quod est uerum de exsistente forte. Contra: si intelligis "separari" realiter, sic quod non coniungatur intellecto in re, falsum est: "abstrahentium enim non est mendacium"; si in quantum ad actum cognoscendi, sic in sensu, quia haecitas non sentitur. Similiter in exsistendo, quia illo esse priori quod est albedinis proprium, non est differentia indiuidualis, quia posterius nisi dicatur quis uidere colorem. Responsio: intellecto in se per accidens coniungitur differentia indiuidualis, ita quod non necessario sensato per accidens, hoc est sine quo non, sed necessario exsistenti per se, quia ille prior gradus, qui est albedinis in se, cum differentia indiuiduali facit unum per se.f Ad argumenta contra intellectionem singularis, quae fiunt super I librum, patet responsio quod nunc numquam intelligitur; unde perfectissima scientia nunc nobis possibilis est de specie specialissima. Ibi status. f SEQUITUR ADNOTATIO INTERPOLATA: Contra: semper stat quod per se sentitur uniuersale, et quod uniuersale est extra animam, hoc est id quod natum est denominari ab uniuersalitate. Sed difficultas est contra Thomam. Cum enim multa singula ria faciant multa phantasmata, quare non a quolibet abstrahitur spe cies uniuersalis? Et ita uel erunt tot, uel uoluntas ibi aliquid faciet, quod est inconueniens.g Responsionem ad hoc quaere, scilicet distinctione 3, in res ponsione tertiae rationis principalis illius quaestionis: an oportet po nere speciem intelligibilem in memoria praecedentem actum intelli gendi. Ad aliud: uniuersalitas est per se ratio intelligendi quodlibet intelligibile, non intellecta nec ut obiectum nec ut pars formalis obiecti; sicut singularitas est ratio formalis sentiendi, non ut obiectum g SEQUITUR TEXTUS INTERPOLATUS: Vel augebitur illa semper per plura singularia uisa, igitur. Responsio: ex prima gignitur, ex secunda non; quia subiectum non est denudatum. Contra: hoc non requiritur, quia potest habere multas eiusdem speciei. Responsio: idem est de phantasmatibus multis de eodem saepe uiso. Unde eiusdem speciei, multorum tamen cognoscibilium; non sic unius cognoscibilis. Nec primo gigneretur illa singularis et ex illa uniuersalis, sed simul ambae a diuersis perfectionibus unitiue contentis in eodem, et prius naturaliter illa uniuersalis sicut illa perfectio prior est. Nec erit una uniuersalis ex intellectu agente plus quam alia, sed ex perfectione originante. nec pars, sed praecise ratio, immo si debet intelligi, intelligitur sub ratione uniuersalis. Exemplum: masculinitatem uolo concipere, qui est modus praecise concipiendi "Deum", nec obiectum nec pars. Illum modum, si facio obiectum, concipio sub modo femineitatis; unde "masculinitas" est feminini generis. Tamen forte uniuersale est ratio intelligendi, non ita intellecta sicut modus grammaticalis. }| 7.14 UTRUM SINGULARE PER SE INTELLIGATUR Utrum singulare per se intelligatur. Quod sic, uidetur: Quia ens per se est obiectum intellectus, per Auicennam I Metaphysicae cap. 52, et non tantum ens in uniuersali, sed quodlibet ens in quantum habet rationem entis; quod ergo maxime est ens, maxime est intelligibile. Sed prima substantia maxime est ens, quia maxime est substantia, ex libro Praedicamentorum; ergo etc. Item, operatio realis non est nisi a singulari; sed mouere intellectum obiectiue est operatio realis; ergo etc. Praeterea, I Posteriorum: sicut per syllogismum cognoscimus conclusiones, ita per inductionem principia; sed nulla potentia arguit discurrendo per inductionem nisi intellectus; ergo sibi notiores sunt praemissae conclusione; ergo per se intelligit singularia a quibus arguit inducendo. Praeterea, cognoscens differentiam per se aliquorum extremo rum, per se cognoscit extrema differentiae; sed intellectus per se cognoscit differentiam inter singulare et uniuersale; ergo per se cognoscit utrumque extremum. Sic arguit Philosophus, II De anima, de sensu communi. Praeterea, intellectus rebus, quas intelligit, nomina imponit. Imponit autem nomina singularibus, quibus etiam attribuit intentiones, puta "hanc", "singulare", "indiuiduum"; propositiones, oppositiones, consequens de eis facit. Quae omnia pertinent ad intellectum. Nec illa reflexio quam ponunt uidetur multum ualere, cum ista possunt intelligi ante abstractionem uniuersalis, immo dubitando cuius speciei sit hoc indiuiduum. Praeterea, nisi intellectus per se intelligeret singulare, quomodo uoluntas potest per se uelle actum singularem, et quomodo tunc peccaret? Videtur enim quod nullo modo, cum uoluntas non possit per se uelle nisi quod est per se ab intellectu cognitum. Praeterea, si repugnaret singulari, unde singulare est, per se intelligi, quomodo posset angelus per se intelligere se ipsum, et Deus se? Ergo certum est quod singularitas non impedit intellectionem. I. Ad quaestionem Si ergo quid aliud hoc impediat, puta accidentia annexa, separentur. Si materialitas uel quid aliud, certum uidetur quod intra quiditatem singularem non est nisi quiditas speciei signata. Tolle igitur omnia impedientia intelligibilitatem, ita per se mouebitur intellectus a singulari sicut a speciei natura. Praeterea, species genita (cum sit essentialiter similitudo non solum proximi gignentis ipsam sed mediati et hoc sub illa ratione obiecti sub qua gignit, quia alia ratio requireret aliam speciem propter aliam repraesentationem), cum species in intellectu sit genita a singulari, licet mediate, illud semper repraesentabit. Licet enim nouum lumen requiratur ad illam gignitionem in intellectu quod potest dare intensius uel minus intense repraesentare, numquam tamen dabit aliud in repraesentatione obiecti quam illud a quo gignitur mediate uel immediate. Respondeo quod semper repraesentat illud a quo gignitur, sed non sub illa ratione, ita quod gignens eandem rationem habeat, in quantum gignens, cum ratione obiecti repraesentati per speciem genitam. Alioquin, quamuis ponis quod singulare primo intelligitur, saltem tamen oportet te concedere quod a specie singularis in intellectu possit abstrahi species uniuersalis, alioquin uniuersale numquam intelligeretur. Sequitur quod illa species, quam tu ponis, uniuersalis per se repraesentaret singulare in ratione obiecti. Contra: si singulare per se intelligitur, duo singularia erunt duo per se intelligibilia; et cum intellectus simplex per se non intelligit nisi quiditatem, duo singularia habebunt duas quiditates, et per con sequens duas definitiones, et ita erunt duae species. Responsio: primum consequens est concedendum. Sed intellectus non intelligit nisi quiditatem absolute uniuersalis, uel hanc quiditatem, uel magis "hoc quid", quia quiditas forte non habet inferius. Sed "quid" habet "hoc quid", quod non est per accidens ens, ideo per se intelligibile; sed haec duo "quid" non habent duas definitiones. Praeterea, ad principale arguitur: si singulare per se intelligitur, ergo non uniuersale; consequens falsum. Probatio consequentiae: quia si singulare et uniuersale per se intelligantur, aut ergo per eandem speciem, aut per aliam. Non per eandem speciem: tum quia illa repraesentaret omnia singularia sub propriis rationibus et sic idem est principium cognoscendi plura ut plura, et similiter idem reprae sentabit aliud sub ratione distincti et indistincti; quae sunt incon uenientia. Tum quia uniuersale et singulare in ratione obiecti sim pliciter differunt. Tum quia tunc semper simul ambo intelligerentur, nisi intellectus uteretur specie nunc ad hoc, nunc ad illud; et illum usum oporteret quod praecederet cognitio huius et illius, non per aliam speciem. Tum quia utraque esset aeque abstracta et omnia haberet eadem, ut uidetur, tam phantasma originans quam intel lectum agentem causantem etc. Quare ergo una est magis uniuersale quam alia? Praeterea, si primo gignitur species intelligibilis singularis ex phantasmate: aut congignitur alia uniuersalis de eodem, uel etiam de illa, et tunc tot species erunt uniuersalium quot singularium, et sic infinitae. Aut non necessario gignitur species uniuersalis, sed tantum uoluntarie; et hoc uidetur irrationale omnino, cum gignitio speciei sit naturalis. Aut secunda species uniuersalis redit in idem cum prima, et auget eam, et sic cognitio uniuersalis poterit intendi in infinitum. Et etiam sequeretur quod quanto plura singularia uideo, tanto per fectius cognoscam uniuersale. Praeterea, si singulare sit per se intelligibile, duo singularia habebunt duas species proprias in intellectu et duas intellectiones actuales, et sic ex multis actibus circa utrumque potest generari habitus, qui sit per se illius obiecti cuius est actus. Ergo duae scientiae erunt de duobus singularibus eiusdem speciei, quod uidetur multipliciter impossibile, quia tunc duo accidentia eiusdem speciei simul in eodem essent. Tunc etiam nullus sciens de specie aliqua specialissima esset perfecte sciens sed tantum in uniuersali nisi sciret de omnibus singularibus. Tunc etiam idem posset habere infinitas scientias. Tum quia idem sciens de uno singulari propter hoc nesciret de alio, ergo oporteret aliud singulare intelligere ad sci endum de isto, uel accipere scientiam de nouo per inuentionem uel doctrinam; nec tunc per unam artem aedificandi sciret aliquis facere domum nisi unam. Responsio ad hoc: non omnis intellectio per se iterata generat habitum scientiae nisi sit cuiusdam de quodam, per medium quod est definitio. De duobus singularibus non intelligitur aliquid per duo media quae sunt definitiones. Contra: est ibi hoc subiectum, haec passio, haec causa. Quare ergo non est aliqua scientia? II. Ad argumenta principalia ad mentem Thomae Ad primum argumentum pro alia parte dicitur quod ens est obiectum intellectus, non tantum ut communissimum, sed ut extendit se ad quodlibet ens immateriale, uel consideratum ut immateriale, hoc est abstractum a materia, non simpliciter, sed indiuiduali; tale autem abstractum est uniuersale. Aliter dicitur: detur quod ens, ut extendit se ad quodcumque, sit obiectum intellectus. Quando dicitur ultra quod "singulare est maxime ens", hoc falsum est in materialibus, per se loquendo. Immo illud quo formaliter est aliquid singulare, ut materia indiuidualis, magis facit ad nonesse quam si essentia speciei per se esset sine tali materia, quia illa est principium corruptionis. Et quando dicitur quod "prima substantia maxime est substantia", uerum est ut substantia dicitur a substando, quia pluribus substat ita intel ligitur dictum in Praedicamentis , non autem "maxime substantia" quia perfectissima in essendo. Ad secundum, quando dicitur quod mouere realiter est singularis, dico quod mouere intentionaliter, imprimendo speciem, potest esse obiecti uniuersalis. Aliter dicitur quod intellectus non mouetur intentionaliter ab uniuersali, sed ab intellectu agente principaliter, et a phantasmate instrumentaliter, quorum utrumque est singulare. Ad aliud dicitur quod intellectus primo intelligens uniuersale considerat se per aliquid illud intelligere, et non per essentiam suam, quia de nouo illud intelligit; ergo per aliquid in se factum, quod non potest esse nisi sensus et phantasma aliquid receperint a singulari extra. Ergo sic reflectendo intelligit singulare. Et cum sic intellexerit, comparationes facit et inductionem, et intentiones attribuit. Ad aliud: lumen, quod est principale efficiens gignitionis speciei de aliquo, magis confert speciei uim repraesentandi obiectum sub certa ratione quam originans, licet originans det sibi uim reprae sentandi naturam obiecti in se. Ad aliud: conceditur quod singularia immaterialia sunt per se intelligibilia; non materialia, quia principium indiuiduationis in eis est materia indiuidualis. Prima responsio et secunda et tertia et quinta satis uidentur esse secundum sententiam Thomae I parte, d. 85, quaest. prima. Et aliam uiam quaere de obiecto intellectus in II quaest. 3 in fine. III. Contra responsiones datas ad mentem Thomae Contra responsionem secundam ad primum argumentum principale, et contra responsionem septimi argumenti: singularitas non est per se causa non intelligibilitatis. Hoc enim concedit responsio ad septimum; et oportet concedere de Deo saltem. Natura indiuidui nihil addit ultra naturam speciei nisi singularitatem. Ergo nihil est in singulari impeditiuum intelligibilitatis, quia nec forma speciei, nec materia, nec singularitas alterius uel amborum. Et nihil est in per se singulari lapide nisi materia singularis et forma sin gularis lapidis. Contra primam responsionem ad secundum argumentum: mouens intentionaliter prius naturaliter est quam species ab ipso impressa sit in intellectu possibili; sed illa prius naturaliter est ibi quam obiectum, cuius est, sit ibi ut cognitum in cognoscente. Si ergo uniuersale, secundum quod uniuersale, mouet intentionaliter, illam speciem imprimendo, prius naturaliter uniuersale, ut uniuersale, habebit aliquod esse quam sit in intellectu ut in cognoscente. Sed illud "esse prius" est esse extra intellectum; igitur uniuersale, secundum quod uniuersale, habet aliquod esse extra intellectum, et aliud quam cognosci. Contra secundam responsionem: cuiuslibet potentiae passiuae proprium obiectum, secundum quod obiectum, est eius motiuum; ergo proprium obiectum intellectus possibilis est phantasma, uel intellectus agens, si responsio sit uera. Responsio: propositio prima est falsa. Nam potentia cognitiua non tantum habet recipere speciem obiecti, sed etiam tendere per actum suum in obiectum. Et istud secundum est essentialius poten tiae, quia primum requiritur propter imperfectionem potentiae. Et obiectum principalius est obiectum quia in ipsum tendit potentia, quam quia imprimit speciem. Quod patet: si Deus imprimeret speciem intellectui uel oculo, eodem modo ferretur in obiectum sicut modo, et obiectum ita esset obiectum. Sed Deus non esset obiectum, quia in ipsum non tendit potentia, et tamen ipse imprimit, sicut impressit angelo species creaturarum. Haec ergo est uera "cuiuslibet passiui est aliquod motiuum per se". Sed non oportet in potentiis apprehensiuis quod illud motiuum sit proprium obiectum potentiae sub ratione qua est motiuum, sed oportet quod ipsum, sub ratione qua obiectum, terminet actum potentiae. Hoc patet in uoluntate. Qui enim dicunt eam passiuam, dicunt eam moueri ab obiecto secundum quod intellectum est; sed tendere in obiectum, non secundum quod est in intellectu sed secundum illud quod est in se iuxta illud Commentatoris XII Metaphysicae, commento 2030 "balneum, secundum quod est in anima, mouet appetitum effectiue, sed secundum quod est in re extra mouet ut finis". Sed propria ratio obiecti uoluntatis est ratio finis, et ut res est in se, et non ratio efficientis, nec ut est in intellectu. Ergo patet falsitas propositionis, et quomodo uerificatur. Immo nec est uera in potentiis naturalibus. Obiectum enim propriae potentiae passiuae est actus uel ens actu ad quem terminatur. Et illud non agit in potentiam passiuam, sed aliud, in ipsam agens, producit istum actum uel illud ens actu. A simili, haec est falsa "omnis potentia actiua nata est per se agere in suum obiectum", si obiectum suum sit terminus suae actionis. Terminus actionis intellectus agentis non est phantasma in quod agit, sed uniuersale; saltem in cognitiuis uidetur uerum. Intellectus enim Dei est actiuus respectu suae essentiae, non tamen agit quidquam in ipsam. Similiter, uoluntas nostra nihil agit in obiectum suum, etiam secundum ponentes ipsam esse actiuam, sed tantum sua actione tendit in obiectum. Probatur ergo falsitas primae: quia nec omni, nec soli obiecto conuenit mouere; ergo etc. educere de potentia uolendi ad actum uolendi. Et est tota uoluntas mouens et mota tota, sed mouens ratione qua est libera, quae libertas est formale in ipsa, mota autem ratione qua est natura, quae est materiale in ipsa"; Rogerus Marston, De an. q. 10 (BFS VII 433): "... sicut ratio mouet se ipsam, ita uoluntas; ratio enim de intellectu primi principii mouet ad cognoscendum conclusiones quae eliciuntur ex principio; similiter uoluntas, ex hoc quod uult finem, mouet se ad uolendum ea quae sunt ad finem"; Gonsaluus Hispanus, Quaestiones disp. q. 3 in corp. (BFS IX 31): "Alii uero dicunt quod omnis talis potentia ad praesentiam obiecti statim efficit actum suum in se ipsa, absque tali dispositione praeinducta, saltem uoluntas; et haec opinio uidetur probabilior, scilicet quae dicit potentiam in se efficere actum suum"; Quaestiones disp. q. 8 (BFS IX 121122): "... dico quod est potentia actiua, quae est ipsa uoluntas. Dico igitur quod uoluntas facit in se suam actionem ut potentia actiua perfectibilis sua actione"; Duns Scotus, Ordinatio III d. 17 q. un. ad 2 (ed. Viues XIV 657b): "... uoluntas naturalis, ut sic, non est uoluntas neque potentia, sed tantum est inclinatio naturalis ad recipiendum perfectionem, non ad agendum. Unde naturalis uoluntas non tendit, supple effectiue, neque passiue, sed est ipsa tendentia, qua uoluntas formaliter tendit, et hoc passiue ad recipiendum. Sed est alia tendentia in eadem potentia, ut libere et actiue agat, et tendat eliciendo actum, ita quod in una potentia est duplex tendentia, actiua et passiua, scilicet una ad agendum, et alia ad recipiendum"; cf. Lectura II d. 25 q. un. n. 69. 74 (XIX 253. 255). 7. 7.15 UTRUM SINGULARE SIT PER SE INTELLIGIBILE A NOBIS Utrum singulare sit per se intelligibile a nobis. Videtur quod non: auctoritatibus. Et primo auctoritate Aristotelis hic. Videtur enim dicere pluries et ostendere quod "abeuntibus a sensu" etc. Item, II De anima: "sensus est singularium, intellectus uniuersalium". Ex hoc multipliciter arguitur: et quia "diuersarum potentiarum sunt diuersa obiecta". Et etiam permutando. Et etiam deducitur de proportione potentiae ad obiectum secundum materiale et immateriale. Intellectus angelicus omnino immaterialis, sensus omnino materialis, intellectus noster medio modo; ergo consimiles condiciones obiectorum. Additur etiam quarto quod materia secundum se est ignota; illam includit singulare. Maior habetur in isto capitulo, et ad hanc intentionem uidetur. Minor habetur ex De caelo et mundo: cum dico "hoc caelum", dico materiam etc. Item, "quod quid est" est obiectum intellectus, ex III De anima. Singulare non habet proprium "quod quid est": tum quia tunc esset definibile, tum quia tunc de ipso esset scientia propria, quorum utrumque est contra Aristotelem, capitulo penultimo VII7. Et improbat secundum, quia tunc quandoque scientia esset, quandoque nonscientia. Tunc etiam secundo: infinitae possent esse scientiae, quia infinitas non repugnat singularibus. Unde propter hanc rationem secundum Porphyrium: "iubet Plato quiescere", et singularia ab arte relinquere. Tunc etiam tertio: habens notitiam perfectam de specie specialissima haberet imperfectam et in potentia tantum de quolibet singulari, sicut est de genere et specie. Sed hoc consequens improbatur. Nam agens per cognitionem non potest perfectissime se dirigere in agendo nisi cognos cat perfectissime agibile quantum possibile est. Artifex autem per artem tantum uniuersalem de domo perfectissime se dirigit in faci endo hanc domum, ita perfecte sicut si hanc eandem prius nouisset. Igitur domus facta non est nata perfectius cognosci ab ipso quam in uniuersali. Responsio: facit ut tantum per accidens illud quod non nouit; singularitas enim est annexa naturae quae est per se terminus. Item, ad principale. Si singulare per se intelligitur, uniuersale per se non intelligitur; consequens falsum. Probatio consequentiae: aut uniuersale intelligeretur per eandem speciem per quam et singulare, aut per aliam. Non per eandem: tum quia idem quomodo repraesentabit aliquid sub ratione distincti et indistincti? Tum quia aut sic per eandem quod unica species, quae est ipsius uniuersalis, est etiam omnium singularium; aut quaecumque est alicuius singularis propria, illa etiam cum hoc est ipsius uniuersalis. Non primo modo, quia quomodo unica erit distincta ratio cognoscendi plura ut plura? Non secundo modo, quia tunc tot intentiones uniuersalis quot singularium. Non secundo principali modo: tum quia tunc pari ratione manet species uniuersalis cum specie cuiuscumque singularis, et tunc infinitae species erunt uniuersalis; aut si secunda intendat primam, poterit intendi cognitio uniuersalis in infinitum. Quicumque etiam plura singularia intelligit, perfectius intelliget uniuersale. Tum quia quando duae species infuerunt, quare est altera uniuersalis et altera singularis, cum ab eodem phantasmate gignantur, et uirtute eiusdem intellectus agentis? Contra: Intellectus cognoscit differentiam inter uniuersale et singulare, igitur et utrumque extremum differentiae secundum propriam rationem, quia tantum sic differunt. Item, discurrit a singulari ad uniuersale, et e conuerso; ergo cognoscit utrumque extremum discursus. Item, singulare solum mouet intellectum, quia mouere est actio realis; ergo est suppositi. Item, uirtus inferior ut sensus potest cognoscere singulare; ergo magis superior. Item, species per se repraesentat illud a quo gignitur; quaelibet species intelligibilis primo gignitur a singulari, non ab intellectu agente, quia tunc esset eius species et principium intelligendi ipsum. Dicitur quod in alio lumine aliud repraesentat. Contra: lumen non facit aliam speciem; species ex natura sua repraesentat illud cuius est. Exemplum de quercu putrida non ualet, quia duae rationes agendi concurrunt, secundum quarum utramque in lumine semper agit, sed altera actio est imperceptibilis sensui quando fit fortior actio, sicut actio lucis incorporatae ibi quando color mouet in praesentia luminis maioris; quando autem fortior non potest esse propter defectum luminis, minor perci pitur. Item, ad principale: nullius est distincta memoria cuius non praecessit distincta apprehensio. Intellectus suorum actuum, qui non sunt sensibiles, habet distinctam memoriam, ut patet, et hoc in quantum singulares. Ergo et distinctam notitiam habet eorum quando insunt. I. Ad quaestionem Responsio: quaestio est metaphysica quatenus quaerit de in telligibilitate simpliciter; pertinet autem ad librum De anima qua tenus quaerit de intellectualitate singularis respectu intellectus nos tri. Dea primo articulo, primo uidendum est quomodo singulare sit per se intelligibile. Secundo, quomodo est "primo intelligibile". Tertio, quomodo dicitur sumptum sic "primum intelligibile" respectu duplicis intellectionis. A. Art. 1: De intelligibilitate singularis absolute 1. Quomodo singulare est per se intelligibile De primo: intelligibilitas absolute sequitur entitatem, ut dictum est VI, quaestione ultima. Singulare totam entitatem quiditatiuam superiorum includit, et ultra hoc, gradum ultimae actualitatis et unitatis, ex quaestione "De indiuiduatione", quae unitas non de minuit, sed addit ad entitatem et unitatem, et ita ad intelligibilitatem. Item, singulare nihil includit quod non includit uniuersale nisi gradum praedictum. Sed non excluditur ab ipso intelligibilitas ra tione alicuius inclusi in uniuersali, quia tunc uniuersale non esset per se intelligibile; nec ratione illius gradus, quia tunc Deus uel angelus singularis non esset per se intelligibilis; ergo etc. 2. Quomodo singulare est primo intelligibile De secundo: "primo intellectum" dicitur quod adaequat actum a Loco De sic textus alter: Ad propositum ergo notandum quod singulare dicitur absolute intelligibile; secundo quomodo primo intelligibile; tertio quomodo duplex erit sumptum intelligibile intelligendi. Puta, quando uidetur quantum bipedale ut adaequans uisionem, pars eius (licet per se uideatur) non tamen adaequat uisionem. Sic, quando species intelligitur ut adaequans intel lectionem, illud est primo intellectum; non genus nec differentia primo intelligitur, licet utrumque per se intelligatur. Ad propositum: quodcumque aliud a singulari intelligitur, non includit complete singulare quantum ad quidquid intelligibilitatis est in eo, quia non includit gradum quo singulare est singulare. Singulare autem includit complete quidquid est intelligibilitatis in quocumque superiori. Non est ergo natum intelligi singulare ut pars inclusa in primo intellecto, sed tantum ut primum intellectum in quo alia quaecumque superiora per se intelliguntur. Iuxta hoc additur quod ideae diuinae maxime erunt singularium, quia distincte repraesentant omnia alia intelligibilia a Deo. 3. Quomodo singulare dicitur "primo intelligibile" respectu duplicis intellectionis De tertio, intellectio duplex: una quiditatiua, quae abstrahit ab exsistentia; alia, quae dicitur uisio, quae est exsistentis ut exsistens. Prima, licet sit communiter respectu uniuersalium, tamen potest esse primo respectu singularis. Et quandocumque est singularis, est eius primo. Non enim singulare ex se determinatur ad exsistentiam, sed abstrahit, sicut et uniuersale. Intellectio secunda est simul totius, id est, singularis in quantum exsistens. Et sic exponendo, "simul totum" apud Aristotelem non includet aliquod accidens sed tantum exsistentiam, quae non est de ratione alicuius, nec in quantum "quid" nec in quantum "hoc participans quid". Non est autem singulare primo modo obiectum intellectionis secundae nec e conuerso, sicut exponetur respondendo ad secundum argumentum. B. Art. 2: De intelligibilitate singularis respectu intellectus nostri in hac uita De secundo articulo principali, primo uidendum est quod intellectus noster in hoc statu non intelligit per se singulare;b nec b SEQUITUR TEXTUS INTERPOLATUS: Contra: de articulis fidei qui sunt de singularibus; ut de actu uoluntatis, qui est circa rem particularem, de quo sunt praecepta diuina et circa quae sunt peccata. Ad primum: 8 III24 quaere qualem notitiam incomplexam de Christo requirit fides. sensus sentit. Secundo, quomodo aliquo modo intelligimus sin gulare et sentimus, et quomodo non. 1. In hac uita intellectus non intelligit per se singulare nec sensus sentit De primo ostenditur quod ita est, sic: potentia cognoscens per se aliquod obiectum sub aliqua ratione, circumscripto quocumque alio, illo remanente, cognoscet illud per se; non sic est de intellectu, nec de sensu nostro respectu singularis; ergo etc. Probatio primae partis minoris: distinctissima intellectio singularis uidetur esse alicuius intentionis quam intellectus distincte cognoscit; sed posita illa praecise, amota differentia temporis, amoto alio et alio gradu intentionis, et sic de omnibus accidentibus illi intentioni, non uidetur quod intellectus sciat distinguere uel discernere si osten datur sibi a quacumque alia intentione singulari eiusdem speciei; ergo etc. Probatio secundae partis minoris per idem: haec albedo ponatur simul in loco cum illa albedine, manet ergo haec et haec, illa et illa, quia haec non est haec per hoc esse. Numquid sensus discernit in eodem loco duas esse albedines numero, si sint aeque intensae? Non. Quomodo etiam uisus discernit diuersitatem solarium radiorum, qui tamen a quibusdam ponuntur continue uariari? Contra illud obicitur quod numerus propriorum sensibilium est per se sensibilis. Respondetur: quando utrumque sensibile secun dum illam unitatem, secundum quam est principium numeri, est proprium sensibile, talis non est unitas singularitatis proprie dicta; huius primi quaeritur "propter quid". Responsio: nulla potentia cognoscitiua in nobis cognoscit rem secundum absolutam suam cognoscibilitatem, in quantum scilicet est in se manifesta, sed solum in quantum est motiua potentiae. Quia cognitiuae hic mouentur ab obiectis; natura autem non mouet secundum gradum singularitatis. Tum quia iste gradus non est principium actionis, sed limitatiuus principiorum actionis; tum, a posteriori, quia non est principium assimilandi, sed natura tantum, et idem est principium agendi et assimilandi. Contra: "operationes sunt singularium", I29. Responsio: si in telligatur de "principio quo", exponitur: illud est naturae, non sine singularitate, non tamen per singularitatem formaliter. |{ Contra: dictum est quod intellectus noster in hoc statu non potest cognoscere singulare sub ratione qua est singulare, quia "natura non mouet secundum gradum singularitatis", quia "ille gradus singularitatis non est principium actionis, sed limitatiuus principiorum actionis". Sed hoc, si uerum esset, concluderet quod angelus non intelligit singulare, ita quod singularitas sit modus intellecti, quia eius intellectus est passiuus. Ideo dicitur, corrigendo, quod omnis entitas actualis cuiuscumque rationis est ratio agendi in intellectum actione intelligibilis, quia sic actus et intelligibile conuertuntur. Probatur de exsistentia, quae est alterius rationis ab entitate quiditatiua et indiuiduali, quae tamen mouet in intellectione quae est uisio. Non tamen entitas indiuidualis uel exsistentiae est principium actionis naturalis dis tinctae contra actionem intelligibilis; ita enim quantitas est actiua. Ex hoc sequitur quod intellectus, immediate receptiuus actionis obiecti, potest moueri a singularitate; non autem qui est receptiuus mediante actione naturali. Tantum primus est intellectus angelicus, qui uidet immediate singulare materiale. Secundus est noster intellectus, in quem non agit natura nisi mediante gignitione in sensum, quae potest dici actio naturalis materialis, respectu illius quae est intelligibilis, in intellectum. Contra: intellectus noster habet aliquam intellectionem, quae dicitur uisio, quae potest esse naturae exsistentis sine uisione singularitatis, sicut uisus oculi uidet. Ergo intellectus noster est immediate receptiuus actionis a re; ergo a singulari. Hoc conceditur: aliter non esset memoria in intellectu, ut est praeteriti. Illa enim non est alicuius nisi cuius fuit uisio intellectualis. Et tunc corrigitur quod omnis entitas actualis est ratio agendi immediate in intellectum, qui capax est: non cuiuslibet actionis immediate sed a tali entitate sic intellectus angeli a quacumque entitate; noster non nunc ab entitate indiuiduali quae ratio, cum sit capax actionis ab exsistentia quae magis uidetur alterius rationis. Item, quare angelicus, non noster? Nonne potentiae eiusdem rationis sunt respectu omnis entitatis? Istud poni potest tertium cuius non est causa in natura potentiae intellectiuae cum illis duobus de phantasmate, et tunc angelicus potest, quia perfectior. Nec passiuum a pluribus est imperfectius quando non potest perfici nisi patiendo; sicut perspicuum non est minus perfectum quod est illuminabile a quocumque luminoso quam quod tantum a sole. Ulterius de intellectu agente potest dici quod non habet actionem circa Intelligentiam; et ideo nulli obiecto coagit in intellectione uisiua, quae est immediate in intellectiua, non mediante specie in memoria. Tunc enim non esset uisio, sed nec intellectus agens obiecto, nato intelligi uisiue, coagit ad speciem in memoria, quia illa fit ibi mediante uisione, et ita ab Intelligentia, non ab intellectu agente. Itaque cum omnis entitas, quae est actu in re, nata sit ab angelo uideri, nulla requirit intellectum agentem. Nec in nobis natura quae nata est uideri, et est actu in re, ut natura. Sed nec in nobis respectu singularis, quia si esset natum mouere intellectum nostrum, esset ad uisionem. Uniuersale ut uniuersale non est actu in re, et ita non est actu sub ratione talis intelligibilis nisi fiat in memoria, quia intelligentia praesupponit actu intelligibile; ergo non potest fieri in memoria ab intelligentia, sed tantum ab intellectu agente, non a re tantum, quia nec sic est indeterminata, nec nata est sola agere nisi in intelligentiam. Itaque in angelo et nobis tantum propter uniuersale est intellectus agens. }| 2. Quomodo intelligimus singulare aliquo modo et quomodo non De secundo dicitur quod intelligimus singulare reflectendo ad phantasmata. Intelligitur enim per lineam reflexam, secundum Aristotelem in III De anima. Commentator habet "lineam spiralem", et ipse sic exponit quod quiditas abstrahitur a quiditate donec restet quiditas a qua non possit abstrahi. Sed tunc esset linea recta, non spira nec spiralis. Aliter exponitur quod in phantasia confusum est substantia cum acci dentibus, uel multa accidentia mutuo se contrahentia. Intellectus intelligendo uniuersale, abstrahit quodcumque illorum. Intelligendo tandem ut intelligat singulare, scilicet naturam quae est haec, non in quantum haec, sed cum accidentibus propriis huic, componit subiectum cum accidentibus. Et ita terminus a quo et ad quem reflexionis est confusum, et in medio est distinctum. Unde dicitur quod non tantum sunt aliqua secundae intentionis condiciones singularis exprimentia, ut "singulare", "suppositum" etc., sed etiam aliqua primae intentionis, ut "indiuiduum", "unum numero", "in communicabile" etc. Natura igitur intelligitur determinata istis, et est conceptus non simpliciter simplex, ut ens, nec etiam simplex quiditatiuus, ut homo, sed tantum quasi per accidens, ut homo albus, licet non ita per accidens. Et iste est determinatior conceptus ad quem deuenimus in uita ista. Nam ad nihil deuenimus cui, de ratione sua in quantum a nobis concipitur, contradictorie repugnet alteri inesse. Et sine tali conceptu numquam concipitur singulare distincte. De hoc autem et quomodo aliter singulare sit intelligibile, quaere in quaestione "De uniuersali". Quomodo autem est sensibile, quaere in solutione secundi articuli. II. Ad argumenta principalia Ad argumenta igitur: Ad primum: quod dicta Aristotelis hic communiter sunt de "simul toto". "Illud enim immanifestum est recedens a sensu", et scientia fieret nonscientia, quia habitus idem manens, mutato obiecto, mutaretur. Ad aliud: illud est modus obiecti, non ratio intrinseca neque cognita. Contra: quae differentia inter obiectum sensus et intellectus? Responsio: sensus subordinatus est; ergo obiectum secundum om nem rationem subordinatur. Ideo non ualet proportio permutata, sicut nec in aliis ordinatis. Sed quomodo est sensus singularis determinate magis quam intellectus? Responsio: sensus "simul totius" est, et ideo actus sensus non est abstractiuus ab exsistentia; intellectio autem ab strahitur. Et est ista condicio obiecti, non tantum per accidens concomitans, sed per se in quantum sensatum, per accidens autem semper concomitatur intellectionem quiditatiuam, de qua loquitur Aristoteles ut plurimum; quia de uisione intellectuali nihil uidetur locutus. Ad deductionem de organico: ignis non est organicus, nec uirtus in semine; non tamen producunt uniuersalia. Solummodo sequitur "ergo non determinatur ad obiectum ex natura organi, quae est determinatae complexionis, sicut determinantur sensus"; aliunde potest determinari, et sensus indeterminari, quia natura ut natura est principium agendi in sensum. Ad illud de materia: de "simul toto" exponitur, quod est mutabile, et ideo ignotum, id est non scibile. Ad secundum principale: minor est falsa ex quaestione "De indiuiduatione", quia iste gradus indiuidualis facit unum per se cum natura. Primum consequens de definitione conceditur, et secundum, si scientia huius dicitur habitus inclinans ad speculandum aliquid de hoc in quantum hoc. Aristoteles exponitur de "simul toto". Et quod obicitur de infinitate: quodlibet infini torum est scibile nobis, non omnia simul, sicut si species ponerentur infinitae. Ultimum de scientia in potentia conceditur. Et cum improbatur per artificem, respondetur quod facit singularitatem per accidens, quia naturam per se, quam in esse consequitur singularitas; facit autem per accidens quod non per se cognoscit. Ducitur enim ratio ad oppositum, quia est tamen possibile cum alia intellectione per euidentiam rei. Ad tertium principale: uidetur ostendere quod per nullam intellectionem, quam modo habemus abstrahendo, sit possibile dare modum quo uniuersale per se intelligatur, et singulare per se. Et est pro primo secundi articuli uel ad primum secundi articuli principalis. Aut si est possibile, quaere in quaestione "De uniuersali". Ad argumenta contra: ad 1, 2 et 4 intelligitur de conceptu non simpliciter simplici uel "simul toto", secundum praedicta. Tertium et quintum de natura, quae est singularis. Sextum de aggregato cum accidentibus. MISSING 7.16 7.17 UTRUM DIFFERENTIA DIVISIVA GENERIS INFERIORIS INCLUDAT DIFFERENTIAM DIVISIVAM PRIMAM Utrum differentia diuisiua generis inferioris includat differentiam diuisiuam primam. Quod sic: Hic in VII: oportet in diuisione generis procedere per differentias per se, et tunc secunda diuidit priorem per se. "Nam fissio pedis est pedalitas". Quod praedicatur de alio in abstracto est praedicatio per se primo modo. Item, si non, ergo duae differentiae specificae essent prima praedicata. Probatio consequentiae: illa sunt prima praedicata de quibus non praedicantur praedicata priora per se; ergo rationale et irrationale sunt prima praedicata, et tunc generalissima. Et tunc ex hoc sequitur quod propositio negatiua negans unam differentiam ab alia sit immediata: "rationale non est irrationale". Item, si non, ergo differentia inferior non diuersificat genus secundum se; consequens falsum et contra Aristotelem quia animal, hoc ipsum quod est, est diuersum per differentias diuersas. Probatio consequentiae: in genere diuiso, si sit genus intermedium, non est nisi genus superius et differentia constitutiua eius; genus superius non includitur in differentiis inferioribus, nec differentia, quae constituit scilicet sensibile, non distinguitur per differentias, quia ipsa non includitur in aliis differentiis, quia se habet ad ipsas sicut potentia ad actus; sed potentiale non distinguitur secundum essentiam suam per actum. Contra: Si sic, ergo differentiae essent differentes. Probatio: V dicit Philosophus: "differentia sunt diuersa aliquid-idem entia". Similiter, X5: differentia aliquo sui sunt differentia; diuersa non. Sed rationale et irrationale sunt diuersa et differentia, quia conueniunt in differentia superiori, per te, sed ex hoc proceditur in infinitum, si omnis differentia includit superiorem. Quia si differunt, differunt differentiis, et illae differentiis, cum includant superiorem. Similiter, tunc differentia esset uere species, et tunc plura genera quam decem, cum non sit species alicuius illorum decem; omne quod habet praedicatum dictum de ipso in quid et differentiam dictam in quale, est species, quia compositum ex genere et differentia, et potest per ista definiri, et omne definibile est species. Sed talis differentia inferior habet superiorem, "praedicatum in quid", et aliam qua differt ab opposita differentia, quae dicitur de ea in quale. I. Ad quaestionem A. Opinio Thomae Dicitur quod superior includitur in inferiori, quia dicit Philosophus quod ultima differentia est substantia rei; hoc non, nisi includeret alias praecedentes. Similiter, Philosophus dicit: non oportet ponere alias differentias, sed solum ultimam, quia si aliae ponantur cum prima, est nugatio; quia non oportet ponere "animal bipes habens pedes"; hic nugatio transponendo terminos, nam dicto "pede" superfluum est ponere "habens pedes". Similiter, dicit quod "ordo non est in substantia"; sed si ultima non includeret primas, esset uere ordo in substantia, quia haec differentia prior, haec posterior. B. Contra positionem Thomae Contra: quod rationes non concludant. Et primo quod prima auctoritas non concludit, quia est copulatiua, sicut si allegant unam partem, concedant aliam quod "ultima differentia sit definitio rei", quod non concedunt, quia definitio est composita. Item, quod ultima differentia non est tota substantia rei, quia de substantia huius non solum sunt omnes differentiae, sed etiam genus; ergo genus erit de per se intellectu differentiae ultimae. Item, ultima differentia non est tota substantia rei, quia "omnis ratio habet partes"; et sicut "tota definitio exprimit totam rem, sic pars partem". Cum ergo differentia sit pars definitionis, exprimet partem rei, et non totam substantiam rei. Quod ipsi uolunt de nugatione: quod sequitur ad dicta sua, non nobis. Probatio: omnis definitio uel dabitur per genus primum et per differentias intermedias usque ad ultimam, uel per genus proximum et differentiam specificam. Si primo modo, differentia intermedia ponetur in definitione; et ultima includit omnes, per te; ergo omnes intermediae dicentur bis, quia et in se et in differentia ultima. Si secundo modo, cum genus proximum includat differen tiam suam, et ultima includit eam, dicetur bis. Dicitur quod non sic datur, sed per genus primum et ultimam differentiam. Contra, hic in littera: "omnis definitio dabitur per genus proximum et differentiam ultimam, uel per primum genus cum aliis differentiis intermediis". Item, manifestius Boethius, Libro diuisionum, post diuisionem generis, dicit quod primo in definitione accipiendum est genus cum differentia, et uidendum si sit aeque cum specie definienda. Si minus fuerit, accipienda est alia differentia, et genus cum differentia priori erit loco generis, et sic quousque reddat speciem definiendam. Ergo non solum primum genus ponendum est cum ultima differentia, sed genus cum omnibus differentiis intermediis. Plane dicit hoc in littera. Ergo uel ponendum est genus proximum cum ultima dif ferentia, uel primum genus cum multis differentiis. Item, Philosophus, II Posteriorum, uult idem. Differentiae autem omnes concipiuntur cum genere in definitione speciei. Contra tertium quod "ordo non est in substantia", contra: omnis substantia definibilis componitur ex quo et quali, VIII huius; et forma prior est, actus potentia ex IX cap. 724 tempore et perfectione; et similiter VII25: forma est magis ens quam materia et prior. II. Solutio quaestionis Propter istas rationes, et specialiter propter istam rationem probantem processum in infinitum in differentiis: uel erit dare aliquam differentiam quae non includit priorem; uel quod differentiae haberent differentiam praedicatam in quale, et aliam in quid, ut sensibile, et sic essent species. Propter nugationem dicitur aliter: quod sicut forma, quae est tantum forma, est tantum actus, ita quaelibet differentia significat formam tantum de principali intellectu. Tamen illam formam per modum totius significat, quia quaelibet differentia est specifica respectu alicuius, et ideo quaelibet differentia est per se diuersa ab alia. III. Ad argumenta principalia Ad primum: quod Philosophus non uult nisi quod differentia superior diuidatur per differentias inferiores per se, quia fissio pedis solum diuidit habens pedes, non quod pedalitas praedicetur per se primo modo de fissione pedis. Vel aliter: quod est concretio duplex. Quaedam enim forma concernit suppositum quod est eiusdem naturae concretae et in eodem genere; et est alia concretio ad subiectum quod non est eiusdem naturae. Et per hoc, abstractio duplex: scilicet a supposito, sicut humanitas; et alia a subiecto, sicut albedo. In proposito est abstractio non solum a subiecto alterius naturae, sed a supposito propriae naturae. Unde "fissio pedis" et "pedalitas" non sunt idem solum propter identitatem subiecti, sed quia pedalitas abstrahitur a supposito eiusdem generis. Ad aliud: quod omne principium, quod solum est principium, est se toto diuersum. Et similiter omnis differentia, quae est solum differentia, se tota est diuersa. Et omnis talis est praedicatum primum, ita quod non est praedicatum quod sit de intellectu alicuius differentiae, quod sit prius aliqua differentia. Unde differentiae duae nihil habent commune praedicatum de eis in quid per se primo modo. Ad tertium: quod consequentia non ualet, quia diuersitas secundum se materiae est per formas. Quia quod facit unum cum actu, diuersitas illius est per actum diuersum; et tunc genus, quod est potentiale, distinguitur in diuersas species per differentias. Et si obiciatur quod tunc genus non distinguitur per dif ferentias nisi sicut materia per formas, et ego concedo, nec Philo sophus plus uult. IV. Ad argumenta Thomae Ad aliud, quod differentia est tota substantia: supra patet quod non est intentio Philosophi, sed completiue et perfecte est substantia rei, quia ab illa differentia est completiue tota substantia rei. Ad aliud de nugatione: quod non est intentio Philosophi quod definitio non potest dari per genus et multas differentias. Unde dico quod si ponantur in definitione multae differentiae ordinatae, non sequitur nugatio. Sed supponendo oppositum illius quod Philosophus uult probare, sequitur nugatio. Haec est hypothesis quod ab ultima differentia non est unitas rei. Et probat oppositum: quia da oppositum, et quandoque si genus sit remotum, datur definitio per multas differentias. Si enim unitas non est ab ultima differentia, cum unitas compositi sit ab ultima differentia, cum haec non sit ultima, erit aliqua alia ultima et actus; et cum multae sint ibi, tunc erit aliqua differentia ultimus actus, et ab ea erit compositum unum, et tunc aut erunt duae, aut una. Si una, erit nugatio, cum utraque ponatur. Si aliud, et utrumque in actu, et "ex duobus in actu ultimo non fit unum", sequitur quod ex illis duobus non fit unum. Et de tertio, scilicet ordine substantiae: non plus uult Philosophus nisi quod ordo, in differentiis positis qualitercumque, non uitet nugationem, quia si uno modo sit nugatio, qualitercumque transponantur differentiae, adhuc erit. 7.18 UTRUM UNIVERSALE SIT ALIQUID IN REBUS Quoniam autem de substantia consideratio. Hic quaeritur utrum uniuersale sit aliquid in rebus. Quod sic, uidetur: Omne quod est tale per participationem reducitur ad aliquod tale per essentiam, alioquin tale per participationem esset primum tale; sed singulare est tale per participationem, ut "hic homo" per participationem hominis, quia aliter non plurificaretur homo in istis; ergo etc. Praeterea, substantia est primum ens, et ita reale; sed intellectus noster nihil causat nisi accidens, secunda uero substantia est substantia; ergo etc. Praeterea, si nihil esset in re nisi singulare, nulla est unitas realis nisi unitas numeralis, quae est propria singulari. Consequens falsum propter sex: Primo, quia tunc omnis differentia realis esset numeralis, nam omne diuersum ea unitate est diuersum ab aliquo qua est in se unum. Hoc consequens falsum: Tum quia omnia aeque differrent realiter, et ita non esset in re aliquid quare intellectus magis unum conceptum abstrahit ab hoc albo et illo quam ab albo et nigro. Haec consequentia patet, quia si omnis differentia realis est tantum numeralis, ergo differentia numeralis est praecisa causa differentiae realis. Sed quaecumque aequaliter participant praecisam causam alicuius effectus, aequaliter participant effectum, patet. Sed omnia differentia realiter aequaliter participant istud, scilicet "differre numero", quia omnia differentia realiter in aliquo communi conueniunt et inter se distinguuntur, ut patet per definitionem differentiae, V Metaphysicae. Ergo omnia aequaliter differunt numero; et ultra: ergo omnia aequaliter realiter. Tum quia differentia genere et specie esset tantum differentia rationis, et ita secundum quid; sed differentia numeralis esset realis et simpliciter; et ita arguendo "differunt specie, ergo differunt numero" esset fallacia secundum quid et simpliciter, quod est contra Aristotelem, V Metaphysicae cap. "De uno". Secundo: consequens principale est falsum, quia tunc non esset generatio uniuoca sine consideratione intellectus. Tertio: non esset aliqua similitudo realis, quia proximum eius fundamentum est unum, ex V Metaphysicae. Et istud tertium improbat responsionem quae posset dari ad secundum, scilicet quod generans et genitum non habent aliquam unitatem sed similitudinem tantum. Quarto: non esset aliquod unum mensura realis aliarum specierum in genere, quia non unum numero, secundum Aristotelem. Quinto: non esset contrarietas oppositio realis, quia extrema eius prima non sunt singularia, et oportet utrumque esse in se unum. Sexto: ipsius sensus non esset aliquod obiectum unum, quia non unitate rationis, nam obiectum praecedit natura actum sentiendi, et iste omnem intellectionem in nobis; et illud obiectum sensus non est unum singulare, quia tunc aliud non sentiretur. Confirmatur per illud II Posteriorum: "sensus est uniuersalis"; sed sensus tantum est obiecti realis; ergo etc. Contra: Aristoteles, VII Metaphysicae cap. illo "Quoniam autem de substantia consideratio". Primo sic: "substantia uniuscuiusque est propria sibi, et non inest alteri"; sed uniuersale nulli est proprium. Praeterea, secundo sic: "substantia non dicitur de subiecto, et uni uersale dicitur". Et Commentator ibidem: "Uniuersale est de capitulo rela tionis". Item, I De anima: "Uniuersale aut nihil est aut posterius est". Item, aliter logica, quae est de uniuersali, esset scientia realis, quod falsum est. I. Ad quaestionem A. Opinio Platonis de statu uniuersalium Ista quaestio primo potest pertractari contra positionem Platonis ponentis ideas secundum quod Aristoteles imponit sibi propter entitatem formalem rerum, secundum primam rationem superius positam ad quaestionem; et propter scientiam, quae est de necessariis tantum, et singularia ista sunt corruptibilia; et etiam propter generationem, quia generans particulare non sufficit. Ista opinio si ponat ideam esse quandam substantiam separatam a motu et ab accidentibus per accidens, nihil in se habens nisi naturam separatam specificam perfectam, quantum potest esse perfecta, et forte habentem per se passiones speciei (aliter de ipsa nihil sciretur) non potest bene improbari, quia non uidetur repugnare rationi absolutae entitatis tale singulare sic naturam habens. Nec absolute hoc improbat Aristoteles; sed quatenus ponitur incorruptibile, arguitur contra hoc in fine X. Hic autem in VII arguitur non impossibilitas, sed non-necessitas. Quia enim nihil non manifestum ponendum est a philosophantibus sine necessitate, arguit Aristoteles contra ideas quod non sunt necessariae propter illa propter quae ponebantur, et ita simpliciter non sunt ponendae. Quod non propter entitatem nec scientiam, arguit Aristoteles, VII Metaphysicae cap. illo "Utrum autem quod quid est"; quod non propter generationem, in capitulo sequenti. Si autem ulterius ponat quis quod dicta idea est formaliter uniuersale, ita quod per identitatem praedicetur de isto corruptibili praedicatione dicente "hoc est hoc", statim uidetur includere contra dictionem quod idem numero sit quiditas multorum diuersorum, et tamen extra ipsa aliter non esset incorruptibilis. B. Opiniones aliquorum de statu uniuersalium iuxta sententiam Aristotelis Isto praetermisso, potest quaestio pertractari secundum senten tiam Aristotelis loquendo de uniuersali. Et sunt hic duae opiniones extremae: 1. Prima opinio: Uniuersale est in re a. Expositio primae opinionis Quarum prima est quod uniuersale est in re, propter tres rationes quarum prima est: uniuersale est quod est "aptum natum dici de pluribus". Sed res de se est apta nata dici de pluribus, quia si non, aptitudo sibi repugnaret; nec conferri sibi posset, saltem non ab intellectu, quia tunc posset intellectus dare Socrati talem aptitudinem. Praeterea, uniuersale, de quo loquimur, praedicatur de re, puta de singulari, praedicatione dicente "hoc est hoc", ut "Socrates est homo"; sed impossibile est aliquid praedicari de re nisi sit in re. Item, "quod quid", absolutissime sumptum, est uera res, quia est principium et causa, ut habetur ultimo cap. VII Metaphysicae. Sed ipsum, absolute sumptum, est uniuersale. Probatio: quia sic absolute sumptum exprimitur per definitionem; sed "definitio non est nisi uniuersalis". Modus ponendi est talis: in re, cum gradu limitationis quo singulare est hoc, ut dictum est in quaestione "De indiuiduatione", est etiam natura per illum gradum limitata. Ista natura non solum est intelligibilis sine illo gradu, sed prior etiam est natura eo in re, et ut sic non repugnat sibi esse in alio, quia ut sic est prior, non est adhuc limitata ad hoc. Ut sic ergo prior est, erit uniuersalis. b. Contra primam opinionem Contra istam opinionem arguitur tripliciter. Primo sic: uniuersale est unum obiectum intellectus numero, et una intellectione numero intelligitur, ita quod intellectus, attribuendo ipsum diuersis singularibus, attribuit obiectum idem numero pluries conceptum, ut praedicatum diuersis subiectis, dicendo "hoc est hoc". Impossibile autem uidetur quod aliquid, quod est in re, sit idem intelligibile numero, et sic attribuatur diuersis. Confirmatur: quia etiam ista natura ut prior gradu limitante, si intelligatur, numquam attribuetur uere nisi uni; alteri enim singulari non uere attribuitur ille conceptus, sed alius alterius naturae quae est in alio. Praeterea, secundo sic: cui inest subiectum sub ratione qua est subiectum, ei inest et passio. Si ergo homo inest Socrati sub ea ratione sub qua homo est uere uniuersalis, Socrates erit uere uniuersalis. Nec erit accidens, quia medium non uariatur. Praeterea, tertio sic: sequeretur quod sensus haberet pro per se obiecto ipsum uniuersale, quia, ut dictum est in quaestione "De intellectione singularis", natura mouet non in quantum haec, licet non nisi haec. Sequeretur etiam, si omne uniuersale est actu in re ex se, quod omnino superflue ponitur intellectus agens. Contra modum ponendi sequitur quod tot sint uniuersalia quot singularia, quia quaecumque natura in quocumque indiuiduo habet illam rationem uniuersalis quae assignatur, et nulla est nisi respectu indiuiduorum, ut ostendit prima ratio supra, et ita quaelibet uniuersalis et nulla. Idem etiam praedicaretur de se in praedicatione uniuersalis de singulari. 2. Secunda opinio: Uniuersale tantum est in intellectu a. Expositio secundae opinionis Alia opinio est quod uniuersale tantum est in intellectu. Ad hoc est auctoritas Commentatoris: "Intellectus facit uniuersalitatem in rebus"; alias etiam non uideretur intellectus agens necessarius. Confirmatur etiam propositum, quia intellectus agens non est uis factiua; ergo nihil causat extra intellectum. Item, Boethius: "omne quod est, est unum numero". Ad hoc est ratio, quia uniuersale est unum in multis et de multis, I Posteriorum. Includit ergo essentialiter comparationem ad supposita, ut praedicabile ad subicibile; sed talis comparatio non est in re, sed tantum in intellectu comparante. Auctoritas ad hoc et modus ponendi habetur ab Auicenna V Metaphysicae cap. 237, ubi uult quod forma intelligibilis respectu animae est singularis, et alia in alio intellectu, sed eadem respectu indiuiduorum extra est uniuersalis. Quaere ibi. b. Contra secundam opinionem Contra istam opinionem: obiectum naturaliter praecedit actum, ergo uniuersale naturaliter praecedit intellectionem quando uniuersale intelligitur; sed non est in intellectu in actu nisi per in lectionem. Confirmatur: quia si obiectum, ut obiectum et ut prius intellectione, non esset uniuersale, non posset ab intellectu comparari ad plura extra. Praeterea, subiectum scientiae, in quantum subiectum, praecedit intellectionem. Sed ut sic, est uniuersale. Quia ut subiectum est primo tale, comparando ad propriam passionem; et si primo, igitur de omni. Et sic de eo scientia esse potest. Confirmatur: sicut primum principium, quod est propositio uniuersalis, primo actu complexo concipi potest, ita terminus extra, sub ea ratione sub qua est eius terminus, prima intellectione incomplexa. Sed terminus, ut terminus, uniuersalis est, quia uniuersaliter sumptibilis. Praeterea, tertio: uniuersalitas esset condicio entis in intellectu sicut uerum, et ita deminueret ens hoc sicut illud, et ita non magis esset aliqua scientia de uniuersali quam de uero. |{ Ad ista posset dici quod licet obiectum sit prius natura actu, non tamen hoc oportet de modo necessario in obiecto maxime qui non est modus cognitus, sed sub quo cognoscitur; maxime si obiectum non est nisi simul tempore cum actu, sicut ponit Auicenna de uniuersali. Contra: tunc, nullo considerante, non esset uniuersale in actu, et ita scientia habitualis non esset obiecti uniuersalis actu. Praeterea, in quantum obiectum est prius actu, non intelligetur sub hoc modo; ergo uel sub nullo modo uel sub opposito, quia ut est obiectum, aliquem modum sibi determinat. }| Contra modum ponendi: ista forma intelligibilis subiectiue est in anima et realiter. Uniuersale autem, si est in intellectu, uidetur ibi esse ut obiectum cognitum in cognoscente. Isti modi essendi sunt diuersi, ergo etc. Et sic improbant hanc opinionem, iam positae rationes. II. Solutio quaestionis Circa huius quaestionis solutionem, primo distinguendum est de uniuersali. Sumitur enim uel sumi potest tripliciter: Quandoque pro intentione secunda, quae scilicet est quaedam relatio rationis in praedicabili ad illud de quo est praedicabile, et hunc respectum significat hoc nomen "uniuersale" in concreto, sicut et "uniuersalitas" in abstracto. Alio modo accipitur uniuersale pro illo quod denominatur ab ista intentione, quod est aliqua res primae intentionis, nam secundae intentiones applicantur primis. Et sic accipi potest dupliciter: uno modo pro illo quod quasi subiectum remotum denominatur ab ista intentione; alio modo pro subiecto propinquo. Primo modo dicitur natura absolute sumpta uniuersale, quia non est ex se haec, et ita non repugnat sibi ex se dici de multis. Secundo modo non est uniuersale nisi sit actu indeterminatum, ita quod unum intelligibile numero sit dicibile de omni supposito, et illud est complete uniuersale. De primo modo potest intelligi secunda opinio, quia ista comparatio, quae est intentio secunda, non est nisi obiecti ut in intellectu comparante. De secundo modo potest intelligi prima opinio, quia natura non est de se haec. Sed nec prima opinio ponit completum uniuersale, quia non sufficienter indeterminatum, quia non contrarie ad determinationem, sed quasi priuatiue uel contradictorie. Nec secunda opinio loquitur de completa ratione uniuersalis, ut quaestio habet difficultatem, sed de quadam intentione posteriore naturaliter ratione eius completa. Nam indeterminatio quasi contraria, qua "homo" est sic indeterminatum, ut unica intellectione conceptum quiditatiue insit omni, praecedit naturaliter illam intentionem secundam quae est uniuersalitas logica siue habitudo de multis. A. Primum membrum argumenti: An uniuersale sit in intellectu De isto igitur tertio modo accipiendi uniuersale restat uidere primo an sit in intellectu. Et distinguo quod dupliciter potest aliquid esse in intellectu obiectiue, sicut modo loquimur de "esse in". Uno modo habitualiter, et alio modo actualiter; siue in actu primo et secundo. Primo modo est ibi quando est ibi ut immediate motiuum ad intellectionem, secundo modo quando actualiter intelligitur. Ista esse, secundum positionem Auicennae, simul sunt tempore, licet primum prius natura. Licet enim non ponat speciem intelligibilem per quam obiectum est praesens primo modo manere in intellectu nisi dum actu intelligit, tamen prius natura est obiectum praesens ut motiuum quam ut intellectum actu, quia primum praecedit intellectionem ut causa, secundum sequitur siue concomitatur. Alius autem, qui negat speciem intelligibilem, non uidetur quomodo possit ista duo esse distinguere, quia nullum esse habet obiectum in intellectu, secundum ipsum, nisi per actum intelligendi, et ita nullum esse primum, et ita nullo modo mouebit intellectum; cuius tamen contrarium tenet ipse. Tertia uia est communis: quod primum esse et tempore et natura praecedit esse secundum, et manet sine eo, secundum ponentes species intelligibiles manere sine actu. Inconueniens enim uidetur retentionem proprii obiecti post actum negare intellectui in quantum intellectus creatus, cum haec sit perfectionis in sensitiua. Et licet coniungatur intellectus phantasiae, quaero: quae est perfectio intrinseca intellectus? Accidit enim sibi in quantum intellectus coniungi cum phantasia. Et licet sit imperfectior non coniuncto phanta siae, non tamen forte alterius rationis in quantum potentia. Ergo sicut separatus est intrinsece retentiuus, ita noster, licet minus.a Ad quaestionem igitur, quoad hoc membrum, dico quod uniuer sale tertio modo dictum non est in intellectu secundo modo ex necessitate, ita quod quasi illud esse sit sibi necessarium, sicut probant rationes contra secundam opinionem, sed necessario est in intellectu primo modo, ita quod sine illo concomitante obiectum non inest ei uniuersalitas. Hoc probat bene prima ratio contra primam opinionem. Sed quae est causa illius indeterminationis qua obiectum, habens esse primum in intellectu, est complete uniuersale? Respondeo quod non sola res, quia non est eius in se tanta indeterminatio, a SEQUITUR ADNOTATIO INTERPOLATA Sicut potest elici ex dictis eius in ista quaestione: praeter intentionem uniuersalitatis, quae est intentio secunda siue relatio rationis in praedicabili ad illud de quo est praedicabile, est triplex uniuersale. Unum est uniuersale dictum negatiue, et illud est natura in se absolute sumpta, quo modo loquitur Auicen na de humanitate quod nec est uniuersalis nec particularis. Et dicitur uniuersale negatiue quod non est natum fieri uniuersale completum sub illa ratione. Secundum est uniuersale dictum priuatiue, et illud est natura ut in indiuiduo determinata, quia potest fieri uniuersale completum per intellectum agentem. Tertium est uniuersale dictum contrarie, et illud est uniuersale completum, abstractum per intellectum a determinatione. Et dicitur contrarie ad differentiam naturae ut determinatae ad singu laritatem, quae dicitur ut sic priuatiue uniuersale, quia est apta nata fieri uniuersale siue indeterminate in actu. Istud tertium uniuersale habet esse in intellectu obiectiue et non necessario subiectiue. Obiectiue, inquam, non actu sed habitu, uel non actu secundo necessario, sed actu primo. Sed uniuersale primis duobus modis est in re; patet de se, sed alio et alio modo. Hic uniuersale tertium quomodo est in re, patet; licet non sub eodem esse sub quo dicitur uniuersale. ut probat illa prima ratio; nec etiam intellectus possibilis, quia non reciperet indeterminatius quam obiectum esset factiuum. In omni autem natura, ut arguit Aristoteles, III De anima, est dare "aliquid quo est omnia facere, dato aliquo quo est omnia fieri". Hoc est: in tota natura uniuersali cuilibet potentiae passiuae correspondet potentia actiua, et si non extrinseca, intrinseca in eadem natura. Ergo cum experiamur quod est aliquis intellectus in nobis quo est uniuersale fieri, hoc est, cui insit aliquid per quod obiectum est praesens ut uniuersale, necesse est aliquid esse actiuum illius. Et non extra, ut argutum est, ergo intra. Intellectus igitur agens, concurrens cum natura aliquo modo indeterminata ex se, est causa integra factiua obiecti in intellectu possibili secundum esse primum, et hoc secundum completam indeterminationem uniuersalis. Nec est alia causa quare intellectus agens cum natura facit obiectum sic esse nisi quia est talis potentia, sicut nec quare calidum calefacit. Est ergo natura in potentia remota ad determinationem singularitatis et ad indeterminationem uniuersalis; et sicut a producente coniungitur singularitati, ita a re agente et simul ab intellectu agente coniungitur uniuersalitati. Et isto modo bene intelligitur illud dictum Auicennae quod natura de se non est uniuersalis nec particularis, sed tantum natura. Et hanc tertiam indeterminationem probat tertium argumentum cum omnibus suis probationibus, non illam quae est uniuersalis, quia ista minor saluat similitudinem, contrarietatem, etc. Et isto modo dicatur "quid", et ista indeterminatio eius est priuatiua, alia maior quae est uniuersalitatis contraria. Sed quae est actio realis intellectus agentis? Non uidetur quod circa obiectum, cum illud nihil sit in re. Hic dicunt quidam quod abstractio non fit a phantasmate sed ab obiecto, quia nullam speciem intelligibilem ponunt. Contra: obiectum, quando est in esse primo in intellectu, aliter se habet ad intellectum quam prius quando non fuit in esse primo, quia nunc mouet, prius non; nunc intellectus intelligit ex ista motione, prius non. Ergo aliqua mutatio facta est prius naturaliter quam intellectus intelligat. Sed ista non est in phantasmate patet , nec in intellectu agente, nec in eorum coniunctione, quia semper erant aequaliter coniuncta, ex quo illud phantasma infuit. Ergo oportet ponere in intellectu possibili aliquam mutationem priorem natura ipsa intellectione per quam obiectum sit in esse primo in quo non fuit. Hoc conceditur, ita quod abstractio obiecti non est aliqua actio realis, sed causatur species intelligibilis a phantasmate et intellectu agente simul; qua causata in intellectu possibili formaliter, simul causatur obiectum abstractum ibi, non formaliter sed obiectiue; et sic bene saluatur Auicenna, V Metaphysicae cap. 270, de forma intelligibili. Licet enim sit duplex modus "essendi in", tamen unus concomitatur alium necessario. Nisi enim ponatur ista gignitio, nulla actio realis potest dari intellectui agenti, et ita nec aliqua circa obiectum, quia illa numquam est intentionaliter nisi propter aliquam realem. Similiter, numquam obiectum erit abstractum nec uniuersale prius natura quam intelligatur, nisi ponatur quodcumque obiectum habens phantasma in phantasia, coniuncta intellectui agenti, esse abstractum et semper in esse primo, postquam eius inest phantasia. Et tunc quomodo post "addiscere" erit magis in potentia accidentali ad speculari quam ante? Responsio: per habitum generatum; et phantasmata ordinate occurrunt. Contra: iste habitus est in phantasia; si enim esset in intellectu possibili, quid facit circa phantasma, ut illud moueat intellectum possibilem nunc, et illud tunc? Non enim inclinat nisi potentiam in qua est. Sed quod istorum est prius, scilicet "esse in intellectu" uel ista indeterminatio quae ponitur propria uniuersali? Videtur quod "esse in intellectu". Nam intellectus agens primo uidetur facere aliquid esse in intellectu possibili, ergo si facit uniuersalitatem, hoc erit mediate. Contra: tunc uniuersale erit posterius ente uero. Non solum enim est ens uerum quod est in intellectu in actu secundo, sed etiam quod in primo. Et uidetur quod sit imperfectius ens uerum quod est in habitu quam quod est in actu. Item, singularitas prior est natura quam esse in re, igitur a simili. Confirmatur: quia magis uidetur uniuersale abstrahere a quacumque exsistentia quam singulare. Ad istam dubitationem potest dici, etc. B. Secundum membrum argumenti: An uniuersale sit in re Quoad secundum membrum quaestionis, scilicet an sit in re, responsio: esse in intellectu primo modo uel secundo non est nisi habere relationem rationis ad intellectum. Illud autem, quod est in re, bene habet istam relationem; ergo illud quod est uniuersale, est in re. Confirmatur: aliter in sciendo aliqua de uniuersalibus, nihil sciremus de rebus sed tantum de conceptibus nostris, nec mutaretur opinio nostra a uero in falsum propter mutationem in exsistentia rei. Potest igitur uniuersale esse in re, ita quod eadem natura est, quae in exsistentia per gradum singularitatis est determinata, et in intellectu hoc est ut habet relationem ad intellectum tamquam cognitum ad cognoscens est indeterminata. Ita quod sicut ista duo esse concur runt per accidens in eadem natura, et posset utraque esse sine altera, ita etiam determinatio et indeterminatio praedicta. Et ex hoc apparet quod non est necesse illud, quod est uniuersale, esse in re, licet possit, sicut necesse est ipsum esse in intellectu. Contra: contraria non insunt eidem; determinatio, qua est hoc, et indeterminatio, qua est idem huic et illi, sunt contraria secundum praedicta. Dicitur quod non insunt secundum idem, quia unum secun dum unum esse et aliud secundum aliud esse. Sed tunc oporteret ponere ista esse naturaliter esse priora istis contrariis. Similiter, quod absolute contraria compatiantur se in eodem, non uidetur; nec aliqua diuersa secundum quae contraria insunt;b puta album et nigrum secundum aliam et aliam partem superficiei, talia non insunt eidem subiecto proprio. Si autem ad totum com parentur, respectu eius sunt contraria secundum quid. Item, quomodo intelligitur "quid" absolute, et quomodo sin gulare, si semper natura cum intellectu agente facit indeterminatum complete in intellectu possibili? Item, estne ista abstractio intellectus agentis, perfectionis? Vide tur quod sic, quia sine intellectu agente non posset esse intellectio abstracti; ergo illud adiungitur ut concausa propter perfectionem maiorem. Contra: cognoscere confuse est imperfectionis; ergo magis con fuse imperfectius. b SEQUITUR TEXTUS INTERPOLATUS: quando enim dicuntur inesse secundum diuersa Ad primum de contrariis posset dici, etc. Ad aliud dicitur quod "quid" intelligitur absolute (et ita illud quod est singulare) siue indifferentia uniuersalis, quando natura sola mouet intellectum sine intellectu agente. Sed singulare, in quantum "hoc", numquam mouet, ut prius dictum est; ideo non intelligitur nisi ab intellectu intelligente res in quantum sunt in se manifestae, non quia primo mouetur. Primo modo uisus uidet singulare; secundo modo, non; tertio modo, quando coagit intellectus agens naturae, intelligitur uniuersale complete. Contra: fictio uidetur quod intellectus agens quandoque coagit phantasmati, quandoque non, cum utriusque uirtus actiua sit naturalis, non libera. Item, quomodo phantasma sola uirtute propria mouebit intellectum possibilem? 7.19 UTRUM CONCEPTUS GENERIS SIT ALIUS A CONCEPTU DIFFERENTIAE Utrum conceptus generis sit alius a conceptu differentiae. Quod non: Quia in littera dicitur "genus nihil est praeter eas quae sunt generis species". Item, in X huius cap. 102: genus secundum se est diuersum in diuersis speciebus, etc. Item, alioquin esset pars speciei, et ita non praedicaretur formaliter de ea. Item, VII Physicorum: comparatio non fit secundum genus, quia "in genere latent aequiuocationes". Contra: Si non, aut est idem conceptui unius differentiae tantum, et tunc non praedicabitur nisi de una specie. Aut cuiuslibet differentiae, et tunc uel tot erunt conceptus generis quot differentiarum; uel si tantum unus est conceptus generis, illi uni omnino erunt idem conceptus differentiarum, ergo et inter se idem. Omnia illata sunt inconuenientia; igitur etc. I. Ad quaestionem. A. Pars negatiua eiusque refutatio Opinio quod non, propter tertiam rationem supra. Modus ponendi: quod non sunt synonyma "genus" et "differentia". Differunt enim penes modos siue rationes concipiendi eundem conceptum, quae sunt rationes determinabilis et determinantis. Ratio generis est ratio determinabilis; ratio uero speciei est ratio determinati. Contra istud: igitur in definitione erit nugatio, quia idem con ceptus bis dicitur per genus et differentiam. Responsio: nugatio excusatur propter diuersos modos concipi endi. Contra: tunc est nugatio quando, positis definitionibus pro nominibus, idem bis dicitur, ex isto cap.7 et ex II Perihermenias. Positis autem rationibus generis et differentiae, idem conceptus bis dicitur; igitur etc. Confirmatur, quia secundum Aristotelem in isto cap.9, hic est nugatio: "pedes habens bipes", et tamen est alia ratio concipiendi. Item, istae rationes concipiendi aut sunt essentialiter intra conceptus generis et differentiae; aut non sunt, sed accidentales sub quibus illi conceptus concipiuntur. Si secundo modo, non uitatur nugatio. Si primo modo, aut igitur utraque ratio est essentialis intra conceptum speciei, aut non. Si non, igitur definitio essentialiter includit quod non pertinet essentialiter ad speciem; includit enim quod essentialiter includitur in conceptu generis. Si sic, igitur conceptus generis et differentiae sunt simpliciter alii, quia per rationes alias quas essentialiter includunt, quae etiam sunt de per se conceptu speciei. Nam tantam diuersitatem ponit opinio opposita, ut iam patebit. Item, tertio: definitio debet esse primo eadem definito. Conceptus iteratus non est primo idem sibi semel sumpto. Igitur conceptui speciei non est primo idem conceptus generis et con ceptus differentiae simul; sed alter tantum, et ita alter superfluit. Sequitur etiam, quarto, omnino ut uidetur, quod completa definitio daretur per genus tantum, quia exprimeret totum conceptum quiditatiuum speciei. Ratio enim determinantis non requiritur, quia ista ratio non cadit in intellectu speciei. Est enim fallacia accidentis "rationale est determinans, homo est rationalis, igitur homo est determinans". Non igitur requiritur "rationale" in definitione propter istam rationem, quia ipsa extraneatur definito. Nec propter conceptum cuius esset illa ratio, quia ille totus expri mitur per genus. B. Pars affirmatiua. 1. Art. 1: Conceptus generis est unus in se Ideo ad ostendendam oppositam partem quattuor sunt uidenda: Primo: quod conceptus generis est unus in se; quod ostenditur tripliciter: Primo, quia omnis certitudinem habens de aliquo, dubitans autem de omnibus determinantibus illud, habet de illo de quo est certus conceptum unum, alium ab illis de quibus dubitat; alioquin esset certus, et de nullo, quia de nullo conceptu. Potest autem haberi certitudo de inhaerentia conceptus generis alicui, dubitando de quocumque conceptu speciei ut cum animal uidetur a remotis , uel melius per proprietatem conuertibilem cum genere, demonstrando ipsum de aliquo demonstratione "quia", de quo nescitur aliqua species generis. Secundo sic: "differentia sunt diuersa aliquid-idem entia", ex V huius et X cap. 414, ita quod magis unum sunt differentia in illo in quo conueniunt quam in illis in quibus differunt; alioquin essent primo diuersa, non differentia. Igitur et illud, in quo sunt idem, est in se magis unum quam illa quibus differunt. Species generis proprie differunt differentiis et sunt idem in genere, igitur genus est magis unum in illis quam differentia quibus differunt, quod non esset nisi generis esset unus conceptus. Nam si plures, ita essent illi diuersi sicut conceptus differentiarum quoad hoc quod species nihil unum essent. Tertio sic: genus praedicatur proprie et in quid de specie, igitur secundum aliquem conceptum; non eundem speciei, quia tunc illa praedicatio esset eiusdem de se; igitur secundum alium con ceptum a conceptu speciei, et similiter de quacumque specie. Ille autem alius a quacumque specie est unus in se; alioquin tot genera quot species. Additur, quarto, quod nomen generis est uniuocum, igitur significat unum conceptum. Sed quomodo unum? Responsio: genus aut concipitur primo, scilicet ut obiectum adaequans in tellectionem, aut per se et non primo, scilicet in aliquo concepto adaequante intellectionem in quo genus includitur. Primo modo, conceptus eius est unus numero, sicut intellectio una numero; et generaliter, ita unica intellectione numero intelligitur magis commune sicut minus commune. |{ Nota quod sicut idem numero fit a diuersis specie, ita eadem intellectio numero hominis nata est fieri ex phantasmate cuiuscumque singularis. }| Secundo modo, conceptus illi primi sunt ualde diuersi. Omnes tamen includunt unum conceptum numero, non qui est unus numero ut ibi concipitur sed tot numero in quot includitur, quia non alia intellectio est circa includens et inclusum , sed qui natus est esse unus numero, quando primo concipitur et indifferens ad omnes alios. 2. Art. 2: Conceptus generis est alius a conceptu differentiae Secundo uidendum est quod conceptus generis alius est a conceptu differentiae quod ostendetur in quaestione sequente , et ita alius est quod primo diuersus. Et ex hoc sequitur quod est alius a conceptu speciei sicut partialis a totali, quia species essentialiter includit conceptum differentiae et generis. 3. Art. 3: Quid determinate concipitur per genus et differentiam? Tertio: quid determinate concipitur per genus et quid per differentiam? Sciendum, secundum quod dicit Aristoteles, cap. praecedenti VII19: "Sicut ratio ad rem, sic partes rationis ad partes rei". Et, VIII cap. 320, oportet "terminum esse rationem longam" et exprimere "quid et quale". In specie autem non sunt nisi duae primae partes essentiales, scilicet actus ultimus quo species est id quod est, et proprium potentiale respectu illius actus ultimi quotcumque ordinata includat illud potentiale, siue ordinata realiter naturaliter siue aliter, de quo dicetur in quarto articulo. Differentia ultima, quae est specifica, a qua est unitas rei et definitionis, includit praecise de suo per se intellectu actum ultimum in re, qui est causa unitatis completa; et genus proximum praecise per se includit proprium potentiale respectu illius actus. 4. Art. 4: Quid in re correspondet istis conceptibus? a. Opinio Henrici Gandauensis Quarto, uidendum est quid istis conceptibus correspondeat in re. Dicunt quidam quod in re sufficit differentia intentionis quae nullam differentiam nec compositionem actu ponit in re, sed tantum potentialem, sic quod ipsa nata est facere diuersos conceptus in intellectu de se, ita quod ista differentia actu est solum in intellectu concipiente. Non sufficit autem differentia rationis, quae est quando res non est nata facere nisi unum conceptum, qui tamen potest concipi sub diuersis modis concipiendi. b. Contra opinionem Henrici Cum ista opinione conceditur quod differentia rationis non sufficit ad distinctionem generis et differentiae, sicut argutum est contra primam opinionem. Sed quod nec ista differentia intentionis sufficit, arguitur sic: quia concipiendo genus, aut concipitur aliquid rei in specie aut nihil; similiter de differentia. Si nihil: isti conceptus uidentur fictitii, non reales; nec sufficit "dicentur in quid de specie". Si aliquid: aut idem aliquid, et tunc erit idem conceptus; aut aliquid aliud, et tunc erit in re aliqua differentia prior differentia conceptuum. Respondetur quod aliquid rei concipitur et idem. Nec sequitur "igitur idem conceptus", quia eadem res nata est facere diuersos conceptus. SEQUITUR ADNOTATIO INTERPOLATA: Istorum confirmationem quaere in quaestione de indiuiduatione per omnia argumenta ostendentia aliquam esse unitatem realem minorem unitate numerali. Contra: una res nata est formare conceptum unum sibi adaequatum, quia alias non esset cognoscibile unum, quia nec unico actu cognoscibile. Sed illum sibi adaequatum conceptum formando, uidetur immutare intellectum quantum nata est ipsum immutare. Aut si dicas quod propter suam perfectionem, praeter illum adaequatum, nata est res immutare intellectum ad conceptus non-adaequatos, quis erit ordo in immutando ad illos et ad istum adaequatum? Numquid facit primo notitiam propriam aut confusam? Et quodcumque prius facit si non tantum prius natura sed tempore , uidetur quod nihil amplius facit, quia agens naturale praesente passo statim facit quod potest. Quidquid sit de istis, uidetur quod prima ratio stet. Nam species, formando duos conceptus generis et differentiae, non tantum causat duos actus in intellectu distinctos numero, sed causat duas notitias actuales uel habituales, habentes obiecta propria distincta, et hoc ita distincta sicut si illa duo obiecta essent duae res extra. Quaero igitur an istis notitiis cognoscat intellectus obiectiue aliquid in re? Si nihil, fictio est. Si idem, ergo idem obiectum est. Nisi dicas quod una res extra facit formaliter duo obiecta in intellectu, et tunc non uidetur quod res uel aliquid rei sit obiectum, sed aliquid factum a re. Si aliud, habetur propositum, quia differentia ante conceptus. Item, secundo ad principale: omnis differentia, prior naturaliter omni actu rationis, uidetur differentia realis. Obiecta naturaliter praecedunt actus et distinctio obiectorum distinctionem actuum, maxime quando haec illam causat, ut hic ponitur. Ergo differentia intentionis, quae est in conceptibus, concludit priorem in obiectis, quae erit realis. Potest dici, sustinendo differentiam intentionis, sicut habetur in quaestione "De uniuersali", quod res obiectiue est in intellectu, uel in actu primo uel in actu secundo. Et differentia quaecumque, quae non conuenit rei nisi sic uel sic et hoc, siue hoc uel illud esse praesupponatur differentiae siue necessario concomitetur , est differentia rationis, scilicet sustinendo differentiam rationis communiter ad differentiam intentionis et rationis proprie dictam. Nam nulla talis inest rei exsistenti in se, nec sine actu intellectus concomitante uel praecedente et hoc, intellectus possibilis considerantis, ut quando est res in intellectu in actu secundo; uel intellectus agentis abstrahentis, ut quando est res in intellectu in esse primo. Differentia igitur rationis stricte loquendo est differentia posterior naturaliter actu intellectus possibilis considerantis idem obiectum sub alia et alia ratione. Et hoc, siue illa differentia sit obiecti exsistentis in intellectu in actu secundo; siue habitualiter, per habitum derelictum ex actu concipiendi nam esse tale habituale est naturaliter posterius actu considerandi. Sed differentia intentionis est prior naturaliter omni actu intellectus possibilis et omni esse obiecti in ipso intellectu, siue sit actuale, siue habituale derelictum ex actu eius. Sequitur tamen ordine naturae actum intellectus agentis et concomitatur ipsum necessario "esse in intellectu possibili" in actu primo. Haec magis patent ex dictis in quaestione "De uniuersali". c. Quomodo una essentia facit diuersa obiecta intelligibilia His intellectis pro differentia intentionis in communi, ulterius in speciali sciendum est quod essentia una specie quantumcumque simplex ut albedo nata est ex se facere diuersa obiecta praesentia intellectui possibili. Quod, sicut dictum est in quaestione praedicta, non est realiter nisi facere realiter aliqua diuersa per quae illa sint obiectiue praesentia. Nam circa esse obiectiuum, cum nihil sit, non cadit mutatio nisi per mutationem realem in aliis, per quae ista sunt obiectiue praesentia. Quare autem sic sit factiua diuersorum, non est ratio propter perfectionem, quia tunc Deus faceret, quod negatur. Nec propter imperfectionem, quia tunc materia prima faceret. Nec propter aliquam differentiam priorem in natura rei extra intellectum. Sed sicut calor, quia est calefactiuus, non propter perfectionem in communi nec propter imperfectionem, ita quaelibet talis essentia, quia talis, factiua est talium duorum in intellectu realiter, et per hoc duorum obiectiue. Praeter hoc etiam factiua est unius conceptus adaequati, sed illius forte primo ut confusi in quantum percepti, aliorum autem prius natura sed non perceptorum, sicut alibi habetur de processu intellectus nostri in intelligendo. d. Ad argumenta contra positionem Henrici Tunc ad argumenta contra positionem de differentia inten tionis. Ad primum: genus et differentia diuersa obiecta intelligibilia includunt, et tamen in utroque idem re intelligitur. Quia sicut potest idem habere esse in re et in intellectu, ex quaestione praedicta, ita potest habere unum esse in re et duo in intellectu, et concomitantibus illis duobus, esse duo obiecta, quia unum obiectum in uno intellectu tantum unum esse habet. Per hoc patet ad totam deductionem contra responsionem, quia et unum adaequatum conceptum generat et plures non-adaequatos, et simul tempore quantum ad esse primum in intellectu, licet non quantum ad esse secundum, quod non est sine perceptione. Sed non tenetur illud in secunda responsione, "quod propter perfectionem" etc. Cum reducitur ratio, concedo quod simpliciter sunt diuersa obiecta, sicut si essent essentiae diuersae; sed sunt obiecta diuersa concomitante esse in intellectu. Ut autem res est obiectum, eadem est, ita quod idem extra, sub duobus esse in intellectu concomitantibus, habet rationem unius materialiter, et duorum obiectorum formaliter. Ad secundum principale patet: differentia prior natura omni actu intellectus, tam agentis quam possibilis, est realis. Concedatur. Sic minor falsa. Sed per omnia dicta non uidetur prima difficultas soluta quomodo duo obiecta formaliter in quantum obiecta et tamen una essentia, si illa essentia aliquo modo cognoscatur. Quia illa essentia una, si tantummodo per duo esse in intellectu est duo obiecta et secundum illa non cognoscitur, quia illa accidunt obiecto , non uidetur quomodo erunt duo in quantum obiecta. Non uidetur etiam quod aliqua intellectionum istarum aliquid rei cognoscatur. Quod ostenditur sic: quia intellectioni abstractiuae rei cognoscatur. Quod ostenditur sic: quia intellectioni abstractiuae potest succedere intellectio intuitiua eiusdem primi obiecti, praecise quando abstractiua alicuius rei est imperfecta, alia perfecta. Sed uisiones duae non possunt esse generis et differentiae, quia uisio non est nisi obiecti primi realiter exsistentis et praesentis. Ex hoc sequitur quod intellectus diuinus non cognoscet, ut distincta, obiecta illa quorum ponitur differentia intentionis; nec aliquis intellectus, nisi abstractiue intelligens, et ita imperfecte. Item, cum dico "Socrates est homo", non est unio actuum concipiendi, quia hic actus non est ille. Nec obiectorum habentium differentiam intentionis, quae scilicet non habent esse extra sed in intellectu, actu primo; tum quia obiectum unum, ut sic, non est aliud; tum quia obiectum unum facit aliud in esse talis obiecti, et licet includat ipsum ut factum, non est ipsum; tum quia tunc non dependeret ueritas orationis a re extra. Igitur est unio quorumcumque; sic primo saltem est pro re extra. Et tunc pro opinione de differentia intentionis erit praedicatio eiusdem de se; nec alia erit ueritas istarum "Socrates est homo", "Socrates est animal", "Socrates est substantia" etc. Qui melius scit exponere differentiam intentionis, euadendo dictas difficultates, exponat. II. De distinctione formali a parte rei Alia est opinio quae, propter praedicta motiua ne ponat conceptus simpliciter diuersos generis et differentiae esse fictitios, sed cum utroque illorum aliquid in re concipiatur (cum illorum actuum sint obiecta in quantum obiecta ita formaliter diuersa sicut si essent res omnino diuersae) , ponit quod illis correspondent aliqua in re realiter diuersa; ita realiter quod, circumscripta omni operatione intellectus agentis uel possibilis, et omni esse in intellectu prae supposito uel concomitante, erit in re illa differentia. Sed realis differentia ponitur habere gradus. Est enim maxima naturarum et suppositorum; media naturarum in uno supposito; minima diuersarum perfectionum siue rationum perfectionalium unitiue contentarum in una natura. |{ Istam differentiam uidetur necessarium ponere in aliis, puta in ente et eius passionibus, relatione et fundamento in Deo et creatura. Quandoque uidetur etiam sed non est ita necesse quod sit ponenda in causa multorum, sicut potentiae animae et uirtualitas in aliis; similiter in eminentia, siue alterius speciei siue eiusdem. Sed in istis duobus ultimis potest bene negari, quia idem non distinctum potest multa causare; idem non distinctum potest multa excedere. Et continentia uirtualiter uel eminenter non est perfectionum realium, quia tales actualiter continentur et formaliter denominant. Virtualiter et eminenter contentum continetur ut aliud ibi contineri: non inesse sed abesse uel deesse. Secundum etiam illam opinionem quae ponit "minus" in ea dem specie esse realiter in "magis", non est ibi sicut perfectio realis tantum, sed ut pars quantitatiua uirtualis, non mobilis, uel corruptibilis sine corruptione totius rei. Ita non est ibi differentia rationum realium. }| De qua differentia quaere in IV, in quaestione "De uno". Talis necessario est differentia illius perfectionis in re quae cor respondet conceptui generis, et illius quae correspondet conceptui differentiae. Sed maior est bene quidem, puta materiae proximae et formae, sicut sensitiui et rationalis secundum pluralitatem formarum. Sed ista est minima ubi potest saluari fundamentaliter ratio generis et differentiae. Hae autem perfectiones distinctos formant conceptus, et distincta sunt obiecta illorum conceptuum sicut si essent separatae; quemadmodum alibi habetur quod quidquid perfectionem aliquam consequitur ex propria eius ratione, etiam eam consequitur quando unitiue cum alia continetur, sicut actio propria et caetera huiusmodi. Et per hoc potest forma specifica unitiue continens formas generum intermediorum esse principium multarum operationum illis contentis correspondentium, si illa intermedia ex se sint actiua. Nihil enim tali perfectioni deficit quando continetur, sed limitatio tollitur a continente, quia non tantum illam continet sed istam continet ac si non illam, et e conuerso. De hoc quaere ubi supra. Nec tamen quaecumque continentia perfectionum sufficit ad rationem generis et differentiae, sed illarum quarum altera potentialis est ex propria ratione respectu alterius; et sic potentialis quod, quantum est ex per se ratione eius in re, non repugnaret sibi esse sub opposito actu. Sicut perfectio coloreitatis non tantum est per fectibilis per gradum perfectionis proprium albedini, sed etiam quantum est ex propria ratione coloreitatis illius non repugnaret sibi subesse gradui proprio nigredinis. Condicio prima excludit Deum a genere, si ponatur in ipso talis differentia, siue attributorum siue idearum. Nullum enim per fectibile est per alterum. Specialiter de attributis, quia quodlibet est infinitum; et de ideis, quia respectus ad diuersa non se perficiunt. Ideo si est talis differentia, non erit compositio, quia nihil perfectibile, nihil perficiens licet alius ordo prioritatis alicuius poneretur , nec aliquid unum ex illis. Sed aliquid summe unum sunt illa per identitatem, quae secundum proprias rationes nec unum componunt nec aggregant, quia numerum non faciunt necessarium aggregationi. Si autem nec talis differentia in Deo ponatur, quia nec illa intentionis quae minor est, et istam immediate sequitur, magis patet quomodo non erit in genere. Haec differentia, et compositio sibi correspondens, quando perfectiones contentae sunt limitatae, generalis est omni creaturae. Et secundum hanc faciliter saluatur quomodo omnis creatura com ponitur ex potentia et actu. Non enim ibi accipitur potentia pro illa quae est ad esse, quia illa non manet in creatura. |{ Nota quod hic uidetur exprimi propria ratio illius differentiae quae uocatur "secundum intentionem", quia illa, secundum talem compositionem, ponit in re: itaque differentia conceptuum siue obiectorum formalium; non omnis differentia intentionis nec etiam si illi differentiae conceptuum correspondet differentia rationum realium, sed tantum quando duae condiciones hic positae sunt ibi. Contra: igitur omnis species est composita, et ita accidentia non erunt in genere. Patet responsio. }| Ista opinio non negat differentiam intentionis, sed ponit sibi necessario correspondere aliqua in re. Et ita ponit quadruplicem differentiam: duplicem realem, rerum et rationum realium; et duplicem rationis, scilicet intentionis et rationis stricte sumptam. Quod si differentia intentionis non requirat differentiam rationum realium in actu, sed sufficiat quod in potentia sit in re et in actu in intellectu in esse primo, ut prius expositum est, qui potest capere capiat. III. Ad argumenta principalia Ad argumenta principalia. Ad primum: additur "aut si est, est quidem ut materia". Exemplificatur de uoce; et illud membrum est uerum pro quo exemplum adducitur. Et debet intelligi ad manifestandum quid singulare in re correspondet conceptui communi generis, sicut expositum fuit legendo textum. Ad aliud de X patet quod in primo articulo "quomodo" etc. Quia conceptus generis "ut in speciebus", licet habeat aptitudinem ut ex se si concipiatur primo sit idem numero determinabilis per omnes differentias, tamen "ut in speciebus" concipitur per se, est actualiter ita diuersus sicut conceptus specierum. Conceptus autem speciei non in ita diuersis natus est per se concipi. Et quod aliquando allegatur de secundo capitulo. Ad tertium: pars per modum partis non praedicatur; denominatiue significata praedicatur. Quaere alibi exempla de capitato et manuato quantum ad per se intellectum et quantum ad modum concipiendi propter quem praedicantur; et quomodo est duplex denominatio subiecti per accidens et totius a parte essentiali, quae non excludit praedicationem in quid. Concurrit haec cum denominatione suppositi; e conuerso, totius de parte non est ita essentialis praedicatio. Ad quartum: si una natura requiritur ad comparationem, non unus conceptus sicut ibi uidetur dicere , nihil est ad b illa littera. Et quod dicitur "aequiuocatio", dictum est physici, non logici nec metaphysici. Quia natura non est una sed alia et alia et cum ordine essentiali. IV. Notabile circa articulum tertium quaestionis |{ Contra tertium articulum istius quaestionis arguitur, ubi dicitur quod "ultima differentia speciei praecise includit de suo per se intellectu actum ultimum in re, qui est causa unitatis completa; et genus proximum praecise includit proprium potentiale respectu illius actus ultimi; quotcumque ordinata includit illud potentiale". Sed contra hoc obicitur primo: Quia tunc primum genus accipietur a materia simpliciter uel materiali,b quia in illo possunt aliqua conuenire sine conuenientia in aliquo gradu posteriori.c Item, tunc nulla species specialissima includeret materiam nisi quia praecise includit conceptum primi generis. Nam respectu eius omnes differentiae intermediae dicunt actum; et ita nulla materia, quae sit proprie materia simplex, erit alterius rationis ab alia, quia illa est sine omni actu distinguente; et ita nec in caelo nec in igne erit materia alterius rationis. Item, tunc substantia uel includet solam materiam, et ita secundum aliquos non praedicabitur de angelis; uel erit composita ex materia et forma, et nec sic, secundum illos, praedicabitur de illis. Si neutro modo, tunc differentia corporis constitutiua addet materiam supra formale importatum per substantiam, ex quo materia pertinet ad quiditatem rei, et oportet quod addatur aliquid pertinens ad suam quiditatem. Quod est contra illum tertium arti culum. Ad ista. Ad primum: si negetur praedicatum in quid accipi ab aliquo, b SEQUITUR ADNOTATIO INTERPOLATA: falsum est de prima ratione reali. c SEQUITUR TEXTUS INTERPOLATUS: quae est in omnibus formis immediate perficientibus materiam primam. nisi manifesto per operationem, hoc nihil est. Tum quia multa genera intermedia a nulla propria operatione sumuntur. Tum quia, etsi intellectus noster non sumeret, esset tamen perfectio in re et praedicatum sumptibile. Tum quia transmutatio manifestat aliquid commune sicut operatio communis. Aliter potest dici quod differentia sumitur per se ab actualitate essentialiter perfectiua. Quandoque autem talis est realiter forma, et perfectibile materia simplex uel composita. Sic Auicebron posuit omni differentiae correspondere propriam formam. Quandoque actualitas, a qua sumitur differentia, non est forma sed perfectio formalis, et hoc sufficit pro differentia. Et tunc perfectibile non est materia, sed totum ut perfectibile secundum aliquam rationem realem perfectiuam. Licet igitur quandoque ascendendo abstrahatur uere materia composita a forma uel formato, ut "corpus" ab "animato" et secundum multos ab "inanimato" tamen ulterior abstractio fit tantum a ratione reali formali, et ita non statur in materia prima sed in ente summe potentiali respectu rationum realium perfectiuarum. Tale est ens communissime sumptum. Genus autem communissimum omnium materialium non tantum a materia sumitur, sed etiam ab aliqua forma secundum se indistincta et perfectibili per omnes actualitates specierum, sicut per rationes reales alias perfectiuas. Si omnino instas quod a materia potest sumi praedicatum in quid, ex quo est de essentia rei, et ab illa forma aliud praedicatum et in quale, et ita differentia: Responsio: illud praedicatum a forma non contrahet praedicatum a materia sicut differentia contrahit genus, quia utrumque est aeque commune. Ideo a tali forma, non contrahente sed contrahibili, si accipiatur praedicatum, erit genus et in quid. Ita potes habere tria genera prima materialium; sed unum totale includit duo partialia. Ideo sufficit illud unum, et neutrum aliorum ponitur genus, quia genus proprie dicitur quod importat totum potentiale speciei contrahibile per differentiam ulteriorem. Sed quare est una forma secundum se indistincta, quae immediate inest materiae primae, quae contrahitur per omnem formam remotiorem sicut per rationem realem, nisi ponatur similiter in omni genere descendendo usque ad specialissima? Responsio: omnis forma informans materiam primam habet unam rationem realem imperfectissimam et potentialissimam quae constituit perfectibile per aliam rationem eiusdem formae actualiorem et perfectiorem. Sic saluatur illud "inter potentiam et actum primum est proportio" secundum indistinctionem primae rationis realis. Ab illa sumitur genus primum materialium simul, et a materia ut unum genus totale, secundum praedicta. Quarumcumque igitur specierum formae specificae solae perficiunt materiam primam immediate; ad illas a genere primo materialium descenditur tantum per differentias perfectionales: quandoqued partiales quamdiu itur in una forma per d SEQUITUR TEXTUS INTERPOLATUS: a rationibus eiusdem formae sumptas, sed quarum formae perficiunt materiam compositam. A primo genere materialium ad illam descenditur quandoque per differentias essentiales. perfectionales; quandoque ibi statur et habetur materia composita, additur differentia partialis "in qua"; quandoque potest forte ulterius iri secundum perfectionales, sicut in animali ultra corpus. Ad secundum patet per idem. Ad tertium dico quod illa ratio realis, a qua sumitur generalissimum quod est substantia, est simplex negatiue, id est non includens compositionem; non contrarie, id est repugnans compositioni. Quod autem differentia addat totalitatem essentialem, non est inconueniens, quia totalitas essentialis contrahit partem perfectionalem, sicut quandoque partem essentialem potest contrahere totum perfectionale. }| 7.20 UTRUM PARTES ORGANICAE ANIMALIS HABEANT DISTINCTAS FORMAS SUBSTANTIALES SPECIE DIFFERENTES Utrum partes organicae animalis habeant distinctas formas substantiales specie differentes. Quod non: "Ex duobus in actu non fit unum", in littera; duo actus constituunt duo in actu; igitur etc. Item, ex duobus numero non fit unum; ergo nec ex duobus specie, quae magis differunt. Item, diuersa specie non continuantur. Quae enim forma perficeret materiam quae subest termino continuanti? Animal est unum continuum, V huius, cap. "De natura": sunt unum, secundum continuum ad natum et cui adnascitur; ergo et hic. Item, unam formam substantialem ordine naturae sequitur una forma in materia. Forma alimenti est una, quam sequuntur im mediate formae partium organicarum, quia quaelibet pars organica simul nutritur; ergo etc. Item, diuidatur uermis; utraque pars manet animata. Si in eis sunt diuersae formae specie, erunt animalia diuersa specie; ergo uermis prius non fuit unum animal. Si in eis est una forma specie, ergo et prius in toto. Contra: Mouens et motum sunt duo in actu; una pars animalis mouet aliam. Item, accidentia magis diuersa insunt partibus diuersis organicis quam sint diuersa accidentia multorum specie differentium. Item, operationes indicant formas, sed diuersas habent operationes specie partes organicae. Item, diuersa mixtio in diuersis partibus; ergo alia forma. Item, in omni parte mixti sunt omnes formae elementares, secundum aliquos, et tamen mixtum est unum; ergo magis hic. I. Prima opinio A. Expositio opinionis Opinio quod sic: Quia pars animalis separatur ab animali sine generatione, et non manet in actu per formam totius post separationem; ergo per aliam quam prius habuit. Antecedens patet, tum ad sensum: si os extrahatur de corpore animalis. |{ Respondetur quod generans uniuersale inducit aliam formam, quia aequiuoce dicitur, secundum aliquos, os uiuum et mortuum. }| Tum per rationem: quia abscindatur aliqua pars carnis successiue a corpore animalis, successiue amittet animam et acquiret successiue aliam formam, si non manet illa quam praehabuit. |{ Hoc autem non cogit, quia successio est ibi in amittendo animam simul cum diuisione. }| Item, forma eadem uidetur aeque conseruatiua sui a corruptione; corrumpitur autem tota caro et putrescit, osse manente non corrupto. |{ Hoc non cogit, quia conseruatio maior potest esse propter alia accidentia. }| Item, formam carnis sequitur, ordine naturali in materia, forma substantialis alia ab illa quae sequitur formam ossis. Patet in putre factione cadaueris et in generatione aliorum ex ipso. Igitur formae, a quibus sunt istae generationes, sunt aliae specie. |{ Hoc non cogit, quia ex eadem parte carnis per putrefactionem possunt plura generari. }| B. Contra hanc opinionem Ista opinio si ponat aliquam unitatem in animali praeter aggre mortuus, ita nec oculus eius in triduo mortis fuit uniuoce oculus, sed aequiuoce, sicut oculus mortuus; et eadem ratio est de aliis partibus corporis Christi"; cf. propositiones condemnatae a Roberto Kilwardby n. 13 Chartularium uniuersitatis Parisiensis (ed. H. Denifle A. Chatelain I 559): "Item, quod corpus uiuum et mortuum est aequiuoce corpus, et corpus mortuum secundum quod corpus mortuum sit corpus secundum quid". gationem quo modo unus est aceruus lapidum , oportet quod uno trium modorum ponat. Vel quod eius unitas sit ab ultima forma, scilicet anima sensitiua, quae sit simpliciter una specie in toto, licet extensa per accidens ad extensionem totius. Vel quod ante istam ponatur una forma mixti, quae sit dispositio ad sensitiuam. Vel tertio modo, quod nulla est ibi una forma specie, sed tantum multae specie, ex quibus integratur una forma a qua est unitas compositi. Sed tertium membrum uidetur contra Aristotelem in fine VII10. Quomodo enim ex materialibus partibus, secundum ipsum, hoc est, ex integrantibus, erit unum nisi per aliquid quod sit actus respectu eorum, ita quod illa integralia simul iuncta numquam uidentur esse nisi una pars essentialis alicuius unius? Aliorum modorum primus ponit minorem unitatem; secundus maiorem. Uterque improbatur per hanc rationem: unius perfectionis est unum perfectibile proprium praesuppositum, ita quod illa propria unitas unius perfectibilis praesupponitur unitati perfectionis, nec est ab ea. Quam talem unitatem dabis in perfectibili sensitiuae, secundum primam uiam; uel in perfectibili formae mix tionis, secundum secundam? Non uidetur possibile. Confirmatur prima propositio: quomodo enim improbabitur una forma totius uniuersi, ipsa negata, uel quorumcumque dispara torum? Item, generatio animalis ex semine est una; ergo sicut terminus a quo est unus, ita et terminus ad quem, praecipue si uni formae tantum una succedit naturaliter. Item, transubstantiatio panis in corpus Christi est una. II. Opinio secunda A. Expositio opinionis Opinio alia: Quod forma mixti praecedens animam, si esset alia, ipsa esset una totius, uirtualiter in se continens perfectiones multas, secundum quas perficeret diuersas partes materiae, et constitueret diuersa organa incompleta, scilicet principia imperfecta et quasi remota operationum diuersarum. Quare si sensitiua animalis bruti ex perfectione sui includat perfectionem talis formae mixti, et praeter hoc propriam, poterit esse una realiter et multiplex uirtualiter. Et secundum diuersas perfectiones uirtualiter contentas, tam proprias sibi quam formae mixti si eam includat , poterit diuersas partes materiae perficere et diuersa organa perfecte constituere. Confirmatur: quia unitas uidetur ponenda quantum est possibile. Nunc autem maior distinctio apparet in operationibus et in aliis correspondentibus organis in quantum animata sunt quam in quantum sunt sic uel sic mixta. Et tamen perfectiones eorum, quae sunt in quantum animatae sunt, non ponuntur diuersae formae substantiales integrantes unam animam sensitiuam, etiam secundum illos qui non ponunt esse accidentia. Igitur nec oportet talem diuersitatem ponere in forma mixti; et si non in oculo et aure, pari ratione uidetur quod nec in carne et osse. Secundo, confirmatur per illud II Caeli et mundi, de ordine entium secundum multas et paucas operationes; quaere ibi. Sicut igitur in corruptibilibus perfectius ens habet plures operationes, ita uidetur quod forma perfectior sit principium talium. Ex hoc apparet, ut uidetur, quare anima requirit corpus habens partes heterogeneas, ut sint apta instrumenta multarum operationum, quarum ipsa est principium, quas non posset per unum instrumentum exercere. Et ideo tale corpus, habens partes huiusmodi, uocatur organicum. Et ita etiam, si aliqua disponat immediate ad talem formam perfectam, uidetur quod sit una realiter. Licet ergo ponerentur in composito multae formae ordinatae, non tamen multae partiales. |{ Hoc ducitur ad oppositum, quia perfectius plurium opera tionum est principium cum minori diuersitate. Ergo sensitiua magis una quam forma mixti. Et licet sensitiua sit principium multarum, non forma mixti nisi materialiter et dispositiue. Non tamen possunt perfectiones unitiue contentae in sensitiua ad se ipsas materialiter disponere, nec ita oportet eas differre sicut formas disponentes imperfectiores. }| Tertio, confirmatur positio sic: sicut aliquid est ens, ita et unum; ergo perfectius ens est perfectius unum. Responsio: intensior unitas non semper magis excludit differentiam aliquorum in uno. B. Obiectiones contra secundam opinionem Contra istam opinionem: quare forma una dat huic parti materiae hanc perfectionem, et non illam, quam tamen aequaliter continet? Respondetur: in forma homogenea, ut ignis, quare ista pars quantitatiua datur huic parti materiae, et illa illi? Facilius uidetur in proposito responderi: quia partes sunt aliter dispositae, uel per formam imperfectiorem, uel per formas corrumpendas, uel per qualitates in partibus corrumpendi, ideo diceretur formam dare aliam perfectionem uni parti quam alteri. Contra: forma omnem perfectionem uirtualiter contentam dat omni parti materiae quam perficit. Exemplum: intellectiua, si con tinet sensitiuam et alias, omnis pars materiae quae perficitur intel lectiua perficitur aliis contentis. Respondetur quod quaedam forma habet totalitatem quan titatiuam, etsi per accidens, et hoc sine totalitate uirtuali; exemplum: albedo. Quaedam, totalitatem uirtualem sine quantitatiua omnium; exemplum: anima intellectiua. Quaedam, utrumque simul; exem plum in proposito: de forma mixti, si ponatur cum sensitiua; aut de sensitiua, si continet illam. Quod accipitur in obiciendo, conceditur de secunda totalitate, non de tertia. Quia ibi, licet praecedat naturaliter totalitas uirtualis istam aliam, tamen in perficiendo materiam secundum illas perfectiones distincte po neretur necessaria alia totalitas, quia non est eadem pars materiae capax perfectionum istarum distincte. Possent igitur dari quattuor signa. In primo, est talis forma habens totalitatem uirtualem tantum. In secundo, perficit totam materiam, ut primum perfectibile, constituendo compositum unum sine pluralitate perfectionum distinctarum. In tertio, materia intel ligitur extensa, et forma ista per accidens. In quarto, intelliguntur partes materiae perfici perfectionibus uirtualibus formae, et hoc dis tincte. Contra ista: si perfectiones aliquae uirtualiter contentae sunt incompossibiles in materia, igitur et in forma continente. Probatio consequentiae: numquam est incompossibilitas aliquorum ut insunt tertio, nisi quia inter se sunt incompossibilia. Unde si album et nigrum non essent inter se repugnantia quin secundum proprias rationes simul essent in aliqua essentia continente, ut in rubore, secundum proprias rationes possent idem perficere. Item, quae est differentia huius opinionis subtilis, quae uidetur sequi rationem, et primae, quae uidetur grossa et est sensui consona? Nonne prima ponit unam formam mixti habentem multas formas partiales, non proprie quantitatiuas? Quia accidit quod una sit extra aliam, cum sunt res diuersae; et si perficiant, aliam partem materiae perficient. Nec forma tota, quae est ex eis, poterit materiam perficere nisi habentem partes diuersas, secundum quas diuersae partes formae perficiant. Si compares totam formam ad totam materiam, et partes ad partes: quae in perficiendo sit naturaliter prior, tota scilicet, an pars? Aequiuocatio erit: quia "tota" prioritate perfectionis, "pars" prioritate generationis. Quid ultra potest secunda opinio ponere? Si maiorem unitatem ponat in tota forma respectu partium quam istam, ut scilicet forma non habens partes reales, perficiens materiam non habentem partes realiter diuersas, in quocumque "nunc" naturae perficiat secundum illas partes, contradictio uidetur, ut deducit prior ratio. III. Solutio quaestionis Sic ergo teneatur prima opinio. Et confirmatur sic: secundum Philosophum cor primo generatur etiam tempore ante alias partes animalis. Et esset assignare in generatione animalis loquendo de tota multas mutationes completas ad multas formas partium, unam ante aliam tempore. Ergo si animalis est tantum una forma mixti: uel generatio illius erit motus prolixissimus, immo multi motus consequenter se habentes; uel multae mutationes, inter quas cadunt multi motus habentes illas pro terminis. Quorum utrumque uidetur inconueniens, ponendo unam formam omnium partium animalis. IV. Ad argumenta principalia Ad primum argumentum dicendum quod maior est uera quando illa duo sunt in actibus ultimatis, ita quod illa actuata non sunt capacia ulterioris actualitatis, qualia non ponuntur partes istae. Ad secundum: quanto aliqua sunt magis unum in participando unam rationem, tanto minus nata sunt uniri, ut ex eis fiat unum; ergo consequentia non ualet. Ad tertium: negatur maior, quia manus arida continuatur carni uiuae, uel ramus arbori, sicut ligno lapis, secundum aliquos, de fonte conuertente lignum in lapidem. Ad probationem maioris. Si punctus ponatur priuatio ulterioris longitudinis, et sic linea latitudinis ulterioris, et super ficies profunditatis, non est difficultas, quia forma nihil perficit sub puncto, nec linea, sed tantum sub quantitate corporea. Si autem ponantur linea, superficies, et punctus aliqua alia positiua quia et corpus, in cuius definitione cadunt, est aliquid positiuum ex III Metaphysicae , difficile est argumentum, quia non sunt in materia sine forma substantiali, nec cum formis oppositis. Tunc etiam non oportet omnem formam substantialem requirere determinatam quan titatem in materia, immo nec aliquam quin possit non quantam perficere. Aliter: minor negatur, et ponitur quod unitas partium animalis est maior unitate contiguitatis et minor continuitate. Primum patet, quia fructus auulsus non nutritur. Secundum patet in summitatibus ossium, ubi dicitur fieri continuatio per cartilaginem; post decoctionem uidetur cartilago separari, non relinquendo signa continuationis. Contra hoc: ergo animal est multa animalia, quia multae substantiae sensibiles? Responsio: anima est primo perfectio animalis per se, et non primo partis animalis; ergo substantia animata sensibilis primo est animal, non sic pars. Ad quartum, responsio: maior uidetur uera, quia genera tionem praecedit alteratio propria, quae non potest recipi nisi in substantia determinata. Minor falsa, quia alimentum est alterabile secundum diuersas partes diuersis alterationibus praeuiis diuersis generationibus. Aliter dicendum quod sicut una forma principalis generantis secundum quam agit, ita et una est principalis terminus generationis; aliae, sine quibus non est illa, sunt termini non principales. Exemplum: quando animal generat animal, secundum aliquos, generat formas quattuor elementorum, non tamen ut principaliter intentas, sed ut necessarias propter formam mixti principaliter in tentam. V. Ad argumenta contra primam opinionem Ad argumenta contra primam opinionem quia illa opinio tenetur respondendum est. Ad primum "unius perfectionis" etc., responsio: partes materiales, quae uocantur elementa in fine VII40, non habent tantam unitatem antequam recipiant formam quantam habent a forma; sicut a et b in se, quantam habent a forma syllabae. Sufficit igitur respectu formae illimitatae aliquo modo unitas ordinis in partibus materiae, scilicet quod tota materia ex illis ordinem habeat ad talem formam ut ad actum adaequatum, respectu cuius nulla pars materiae esset potentia adaequata. Ad illud de anima mundi arguitur quod non est una forma, quia tunc uniuersum esset imperfectum, quocumque indiuiduo corrupto. Contra: numquid animal imperfectum quacumque parte carnis amota? Nonne indiuidua in uniuerso ponerentur quasi partes homoœmereae, et species quasi anomoœmereae? Aliter arguitur: quod operatio arguit formam. Igitur ubi ultra proprias operationes correspondentes partibus secundum proprias formas uidemus aliquam unam operationem communem eis sicut in animali "sentire" , ibi concludimus formam totius actuantem omnes partes communiter. In partibus uniuersi, ultra proprias operationes conuenientes eis secundum proprias formas, nullam uidemus aliam communem, ut in igne et aqua, ultra calefacere et frigescere; quare etc. Ad illud de unitate generationis animalis, patet per confirmationem primae opinionis de generatione cordis ante alia, et hoc loquendo de inductione formarum partialium mixtionis. Si autem generatio animalis dicatur inductio sensitiuae, illa est unica in uno instanti. Nam simul potest quaelibet pars secundum formam mixtionis esse disposita ad receptionem sensitiuae eo modo quo est eius receptiua, licet non possit simul semen esse dispositum ad omnes formas partiales mixtionis. |{ Unde nota quod non simul inducuntur formae mixti tamen sensitiua tota simul in ultimo instanti completae organi sationis , nec simul forma mixti cum sensitiua. }| VI. Ad argumentum pro secunda opinione Ad argumentum pro secunda opinione. Ad primum de maiori distinctione operationum continentium sensitiuam quam formam mixti: posset dici quod, etc.48 |
CAP. I. Marcellus, Marci, praefecti urbis Romae, filius, ex discipulo Simonis Magi discipulus beati Petri apostoli, conflictum apostolorum Petri et Pauli cum Simone Mago, cui assiduus interfuit, rogatu Christianorum, qui non interfuerant, fideliter conscripsit, et Ecclesiis Dei, prope vel procul positis, legendum concessit. Ad sanctos Nereum et Achilleum, pro Christo in Pontiana insula relegatos, scripsit de mirificis actibus beati Petri et Pauli, et de magicis artibus Simonis Magi. Scripsit de obitu sanctae Petronillae virginis, filiae beati Petri apostoli. Scripsit de passione sanctae Feliculae virginis et martyris. Scripsit de passione sancti Nicomedis presbyteri martyris. CAP. II. Joannes, qui et Marcus, ex ministro sacerdotis Jovis minister Pauli apostoli, scripsit passionem Barnabae apostoli. CAP. III. Polycrates passionem sancti Timothei apostoli scripsit, et alia multa. CAP. IV. Dionysius, Athenis natus et eruditus, et a pago Atheniensi, qui dicitur Arios pagos, Areopagita denominatus, et a Paulo apostolo ad fidem Christi conversus, multam multa scribendo acquisivit sibi memoriam. Quem praetermissum esse ab Hieronymo et Gennadio in Catalogo illustrium virorum, nimis est mirandum, praesertim cum Hieronymus, quamvis tacito ejus nomine, faciat mentionem operis ejus; Gregorius vero in homilia Evangelii faciat mentionem operis ejus et nominis. Scripsit autem ad Timotheum Ephesiorum episcopum De hierarchia coelesti, id est de ordinibus angelorum; ad eumdem De hierarchia ecclesiastica; ad eumdem De divinis nominibus, et De symbolica theologia; ad eumdem De mystica theologia. Scripsit ad Gaium, Quomodo Deus quadam ignorantia cognoscatur vel videatur; ad Polycarpum, Quomodo contradictores veritatis sint declinandi. Scripsit epistolam ad Apollophanem, conphilosophum et coaevum suum, recolens quod cum ipse cum eo esset in Heliopoli, urbe Aegypti, viderit obscurato sole mundum obtenebratum fuisse in sexta feria, sexta hora diei, cum Jesus Christus penderet in cruce, cum ipse Dionysius esset tunc annorum triginta. Scripsit ad Theophilum de ecclesiasticorum ordinum ordine, et sacerdotum excellentia. Scripsit ad Joannem apostolum, in Pathmos insula exsiliatum, praedicens eum esse reversurum in Asiam. Scripsit et ad alios alia, quamvis brevia, tamen mystica et divina. Volumen ejus scriptorum vocatur Hierarchia. Hic martyrizatur sub Domitiano imperatore, in urbe Galliarum, quam condidit Isius, eamque de Isio denominavit Parisium. CAP. V. Linus, primus post Petrum papa, scripsit Graeco sermone martyrium Petri et Pauli, uno die passorum, et Ecclesiis Orientalibus destinavit. CAP. VI. Sedulius episcopus ad Macedonium presbyterum scripsit libros De miraculis Veteris et Novi Testamenti, quos postea sub metrica lege redactos praetitulavit Paschale carmen. Reparavit etiam dactylico Suffridi Petri, reparacterico carmine omnia Domini opera. Claruit tempore Constantis et Constantii, filiorum primi Constantini imperatoris. CAP. VII. Amphilochius, Iconii episcopus, scripsit Vitam Basilii, Caesariensis episcopi. CAP. VIII. Golphilas, Gothorum episcopus, adinvenit Gothicas litteras; et quamvis esset Arianus, utile tamen opus fecit, quia per illas litteras transtulit divinas litteras in Gothicam linguam. Fuit tempore Valentis imperatoris. CAP. IX. Theoderetus, episcopus urbis quae a fundatore suo Persarum rege Cyrus est vocata, scripsit De vera incarnatione Domini contra Eutychen, qui negabat veram carnem in Christo Jesu. Scripsit etiam ecclesiasticam Historiam, a fine ecclesiasticae Historiae quam scripsit Eusebius Caesariensis, et post eum Rufinus presbyter. CAP. X. Socrates scripsit Historiam a tempore primi Constantini imperatoris usque ad imperium Theodosii junioris. CAP. XI. Sozomenus, ejusdem temporis tenorem secutus, scripsit Historiam. CAP. XII. Epiphanius, scholasticus, tres Theodereti et Socratis et Sozomeni Historias in unam compingens Historiam, adjecit ecclesiasticae bibliothecae Historiam Tripartitam. CAP. XIII. Macer scripsit metrico stylo librum De viribus herbarum. CAP. XIV. Paulinus, Nolanus episcopus, scripsit, ad Augustinum episcopum, Vitam Ambrosii Mediolanensis episcopi. Scripsit etiam versifice Vitam Felicis Nolani. CAP. XV. Evodius episcopus scripsit librum De miraculis in Africa ostensis per reliquias Stephani protomartyris noviter inventas, quas detulit in Africam Orosius, Augustini discipulus. CAP. XVI. Possidius, Calamensis episcopus, scripsit Vitam Augustini Hipponensis episcopi. CAP. XVII. Paschasius, diaconus sanctae Romanae Ecclesiae, libros de sancto Spiritu luculento et fideli sermone composuit. Hic quia in superordinatione Laurentii contra Symmachum papam pertinacius favit Laurentio, ejus defuncti animam vidit Germanus. Capuanus episcopus, in thermis in igne purgatorio positam. CAP. XVIII. Idatius, Lemicae Hispaniarum urbis episcopus, Chronicam initiatam a primo Theodosii imperatoris consulatu composuit. CAP. XIX. Martinus, episcopus Galliciencis, scripsit librum De virtutibus quatuor, ad Theudomirum al. Mironem regem Galliciae, quem libellum praetitulavit, honestae vitae Formulam. CAP. XX. Victor, Capuanus episcopus, Evangelium ex quatuor Evangeliis compactum eleganter composuit, quod vocatur Diapente, sine nomine auctoris invenit: quod quia sine numeris canonum confusum esse vidit dilucidavit, illud appositis canonum numeris, per quos Eusebius Caesariensis distinxit quatuor Evangelia, ita sine confusione erroris similia omnium ostendens, singulis sua propria ostendens et restituens. Scripsit etiam librum De Pascha, redarguens errorem Victorii, qui jubente Hilario papa, scribens Paschales cyclos, docebat esse celebrandum Pascha XV Kalendas Maii, in anno Domini, quod rectius erat eo anne celebrandum VII Kalendas Maii. CAP. XXI. Eustathius transtulit de Graeco in Latinum Hexaemeron Basilii Caesariensis. CAP. XXII. Avitus, Viennensis episcopus, scripsit Homiliarum librum unum; De mundi principio, et aliis diversis conditionibus libros sex, versu compaginatos; Epistolarum libros novem. Claruit tempore Zenonis imperatoris, sub rege Burgundionum Gundebaldo. CAP. XXIII. Godelbertus presbyter, hujus studium imitatus, per historias et allegorias divinae Scripturae, ab initio mundi usque ad partum Virginis, heroico pede eleganter cucurrit. CAP. XXIV. Cyrillus, episcopus Alexandrinus, cyclos quinque decemnovennalium cyclorum scripsit, qui faciunt annos nonaginta quinque; in quibus primus et ultimus Paschae terminus invenitur; sed nec tamen in eo tota Paschae varietas terminatur. CAP. XXV. Paschasinus Paschasius , diaconus scripsit ad Leonem papam contra errorem quorumdam qui anno Domini, putantes esse annum communem, cum esset embolismus, errabant in celebrando Pascha. CAP. XXVI. Proterius, Alexandrinus episcopus, scripsit et ipse ad Leonem papam dubitantem de celebrando Pascha illius anni, qui, cum esset embolismalis, putabatur ab aliquibus esse communis. CAP. XXVII. Dionysius, abbas Romanus, cognomento Exiguus, gemina scientia Graece et Latine clarus, transtulit de Graeco in Latinum Proterii Alexandrini episcopi scripta ad Leonem papam de celebrando pascha in anno Domini. Transtulit etiam de Graeco in Latinum librum Gregorii Nysseni De conditione hominis, et vitam Pachomii abbatis. Scripsit et ipse, post Cyrillum, cyclum quinque cyclorum, incipiens ab anno nati Jesu Christi, qui est ultimus annus magni cycli, qui est annorum DXXXII, semel exacti a nativitate Christi. Hic notandum est quia si nativitas Christi recte a calculatoribus posita fuisset, debuisset XXXIII vel XXXIV annis primi magni anni concordare, in ratione computi, evanlicae veritati, et majorum auctoritati, quae dicit Christum passum fuisse anno aetatis suae tricesimo secundo, vel XXXIII, VIII Kalendas Aprilis, in VI feria, et eum resurrexisse VI Kalendas Aprilis, in prima feria. Quod non ita positum esse in primo magno cyclo, quia non attendit Dionysius, secundum tenorem annorum primi magni cycli, apposuit et ipse annos Christi in suo cyclo, quem, ut dixi, incoepit a repetitione secundi magni cycli, et inussit sibi frontem cauterio alieni erroris et mendacii, dum culpatur, quod XXXIII, vel XXXIV, sui operis anno non concordat evangelicae veritati in ratione computi. Unde apparet quod nativitas Christi posita est a calculatoribus XXI, vel viginti duobus annis tardius quam debuit. CAP. XXVIII. Fulgentius, Ruspensis episcopus, in Graeca et Latina lingua clarus, gemina scientia scripsit multa. Claruit in homilitico dicendi genere. Scripsit ad Euthymium libros De remissione peccatorum. Respondit uno libro quaestionibus a Ferrando diacono sibi objectis. Scripsit libros quos praetitulavit, sive litteris: librum scilicet De Adam sive A; De Abel, sive B; De Cain, sive C; et caeteros secundum litterarum consequentiam. Quod is est si est ipse Fulgentius qui tres libros Mythologiarum scripsit ad Catum presbyterum Carthaginis, hic certe omnis lector expavescere potest acumen ingenii ejus, qui totam fabularum seriem, secundum philosophiam expositarum, transtulerit vel ad rerum ordinem, vel ad humanae vitae moralitatem. Scripsit ad eumdem Catum librum De obstrusis sermonibus. Scripsit et De praedestinatione ad Monimum libros tres; contra objectiones undecim Trasamundi regis librum unum; De mysterio Mediatoris librum unum; De immensi tate Filii Dei librum unum; De sacramento Dominicae passionis librum unum; ad familiares suos epistolarum librum unum. Ne videar humana miscere divinis, non commemorabo sacris libris mirabile hujus viri opus, qui totum opus Virgilii ad physicam rationem referens, in lutea quodammodo massa auri metallum quaesivit, et repertum excoxit. CAP. XXIX. Ferrandus diaconus, supra nominatus, scripsit ad Reginum comitem librum de septem regulis innocentiae, et alia nonnulla. CAP. XXX. Gennadus episcopus, post Hieronymum, composuit Librum illustrium virorum, quos collegit a XIV anno imperii Theodosii majoris usque ad tempus Zenonis imperatoris, per annos circiter centum. Libros etiam Evagrii monachi ad utilitatem monachorum simplici sermone scriptos, transtulit eadem simplicitate de Graeco in Latinum. Aliquos etiam ejusdem libros quos translatores vitiose transferendo in Latinum corruperant, emendavit et veritati auctoris restituit. CAP. XXXI. Benedictus Casinensis, Pater monachorum, Nursia Italiae provincia ortus, spretis litterarum studiis, eremiticam vitam expetivit, et provectus ad summum culmen monasticae profectionis, secundum quam vixit, scripsit Regulam monachorum sermone luculentam, discretione praecipuam. Simplicius, discipulus ejus, latens magistri opus publicavit. CAP. XXXII. Faustus, discipulus sancti Benedicti, ab ipso Benedicto missus ad Gallias, cum Mauro ejus monacho, Vitam ipsius Mauri monachi descripsit. CAP. XXXIII. Marcus poeta, familiaris Benedicti Casinensis, Vitam ejus a Gregorio descriptam defloravit heroico breviloquio, et pauca superaddidit. CAP. XXXIV. Orentius Commonitorium fidelibus scripsit metro heroico, ut mulceat legentem suavi breviloquio. CAP. XXXV. Jordanus, episcopus Gothorum, scripsit Historiam; in primo ejus libro gesta Romanorum, in secundo vero originem et gesta Gothorum recensens, usque ad finem regni eorum. CAP. XXXVI. Joannes, sub sua et sui amici Basilii persona, scripsit dialogum de honore et onere sacerdotii, et quanta sit dignitas et potestas vel gravitas sacerdotum. CAP. XXXVII. Boetius, vir consularis, conferendus vel praeferendus philosophis et saecularibus et ecclesiasticis, quia ambiguos esse facit an inter saeculares, an inter ecclesiasticos scriptores fuerit illustrior. Laudent eum saeculares, quod Isagogas, Perihermenias, quod Categorias transtulerit de Graeco in Latinum et exposuerit; quod Topica Ciceronis exposuerit, quod Antepraedicamenta, quod libros De topicis differentiis, De cognatione dialecticae et rhetoricae, et distinctione rhetoricorum locorum, De communi praedicatione potestatis et possibilitatis, De categoricis et hypotheticis syllogismis libros et alia multa scripserit, quod arithmeticam et musicam Latinis scripserit. Nos ecclesiastici laudamus eum quod librum De sancta Trinitate scripserit, quod exsiliatus a Theodorico, Gothorum et Italorum rege, pro eo quod tueri volebat libertatem Romanae urbis, scripsit librum De consolatione Philosophiae. Hic ab eodem rege Theodorico occisus est. CAP. XXXVIII. Arator, subdiaconus Romanae Ecclesiae, edidit heroico carmine Actus apostolorum, et Vigilio papae Romano obtulit CAP. XXXIX. Eugippius abbas hortatu Renducis, Neapolitani episcopi, deflorans libros Augustini episcopi Hipponensis, dedit codicem magnae utilitatis, ad Probam virginem; et per manus ejusdem Renducis episcopi obtulit Ecclesiae Neapolitanae. Fuit tempore secundi Pelagii, et imperatoris Tiberii Constantini. CAP. XL. Cassiodorus, consul et senator, postea monachus et abbas, fecit tractatus super Psalmos, et totum operis corpus per tria membra, per Psalmos scilicet quinquagenos, divisit. Scripsit duos libros Institutionum, qualiter divinae et humanae lectiones debeant intelligi, et librum De etymologiis, et alium librum sacerdotis de schematibus collegit. Scripsit librum titulorum, quem de divina Scriptura collectum voluit nuncupari Memoriale, ut breviter percurrant qui fastidiunt prolixa perlegere. Fecit complexiones in Epistolis apostolorum, et in Actibus apostolorum, et in Apocalypsi, quae sunt brevissima explanatione decursae. Digessit etiam Catalogum consulum Romanorum. Epiphanium Scholasticum, qui tres Theodoreti, Socratis et Sozomeni, Historias in unum Tripartitam Historiam redegit, de Graeco in Latinum transtulit. Novissime, anno scilicet aetatis XCIII, precatu fratrum suorum scripsit de orthographia cujus regulas de XII nominationibus grammaticis collegit; De anima librum unum. CAP. XLI. Gregorius, natione Romanus, ex praetore urbano monachus et abbas, septimus Romanae Ecclesiae levita, apocrisarius, papa Romanae Ecclesiae multa scripsit. Rogatus a Leandro Hispalensi episcopo, librum Job exposuit tripliciter, historice, allegorice et moraliter, et libros dividens in sex libros consummavit hoc mirabile opus in XXXV libris. Primam et ultimam partem Ezechielis prophetae, quae obscuriores erant, exposuit homilitico sermone. Scripsit ad Marianum episcopum XLII Evangelii homilias. In initio papatus sui scripsit ad Joannem, Ravennae episcopum, librum Regulae pastoralis. Librum Dialogorum, quem cum Petro diacono suo de miraculis sanctorum sui temporis habuit, Teudelindae Longobardorum reginae pro munere misit. Epistolarum tot libros posteris reliquit quot annos in papatu vixit, id est tredecim et semis. Scripsit et alia quae a Romanis post mortem ejus combusta sunt, qui et omnia opera ejus combussissent, nisi Petrus, diaconus ejus, interveniens confirmasset jurejurando se vidisse Spiritum sanctum quasi columbam super caput Gregorii tractantis sedentem, rostrum suum ori illius inserentem; et hoc ipsum Petrus hac conditione fecit, ut si ipse post factum jusjurandum statim moreretur, Romani a libris Gregorii comburendis cessarent; si non moreretur, ipse etiam combustoribus librorum manus daret. Sic Petrus inter verba juramenti exspiravit, et Romanorum insania cessavit. Quae scriptura Gregorium tam illustravit, quam illud quod Antiphonarium regulari musicae modulatione centonizavit et scholas cantorum in Romana Ecclesia constituit. CAP. XLII. Anastasius, Antiochenus episcopus, Pastoratem librum Gregorii in Graecam linguam transtulit, et orientalibus Ecclesiis opus venerabile procuravit. CAP. XLIII. Paterius, Romanae Ecclesiae notarius et secundicerius, colligens omnia divinae Scripturae testimonia per quae Gregorius obscura suae expositionis dilucidavit, tres libros edidit: duos de testimoniis Veteris Instrumenti, et unum de testimoniis Novi Testamenti, ipsumque codicem appellavit Librum testimoniorum. CAP. XLIV. Claudius, Classitanae urbis abbas, multa de Proverbiis, de Canticis canticorum, de Eptatico Heptateucho , de prophetis, de libris Regum, quos loquente Gregorio audierat exponi, nec tamen ea Gregorius prae infirmitate et occupatione scripserat, ipse suo sensu dictavit, ne perirent, ut apto tempore emendatius dictarentur. Quae cum Gregorius comperisset valde inutilius permutata esse, ea studiosus recollegit et opportune correxit. CAP. XLV. Fortunatus, natione Italus, liberalibus artibus eruditus, a dolore oculorum, virtute Martini Turonensis episcopi, sanatus, et pro hac causa ad Turones venit, et ad Pictavos progressus, primo ibi presbyter, deinde episcopus consecratus est. Scripsit metrice Hodoeporicum suum; scripsit metrice quatuor libros De Vita sancti Martini, et multa alia, et maxime hymnos singularum festivitatum. Ad singulos amicos composuit versus suavi et diserto sermone. CAP. XLVI. Justinianus Major, imperialis majestatis dignitate illustris, videtur illustrior fuisse aliis imperatoribus, per hoc quod etiam inter ecclesiasticos scriptores locum acquisivit. Leges namque Romanorum, quarum prolixitas nimia erat et inutilis dissonantia, mirabili brevitate correxit. Nam omnes constitutiones principum, quae utique multis in voluminibus habebantur, intra XII libros coarctavit: idem quoque volumen Codicem Justinianeum appellari fecit. Rursumque singulorum magistratuum sive judicum leges, quae usque ad duo millia pene librorum erant extensae, intra quinquaginta librorum numerum redegit, eumdemque Codicem Digestorum sive Pandectarum vocabulo nuncupavit. Quatuor etiam Institutionum libros, in quibus breviter universarum legum textus comprehenditur, noviter exposuit. Novas quoque leges, quas ipse statuerat, in unum volumen redegit. CAP. XLVII. Sixtus episcopus scripsit librum De vita hominis perfecta. CAP. XLVIII. Osius episcopus scripsit librum De observatione Dominicae disciplinae. CAP. XLIX. Gregorius, Turonensis episcopus, vir magnae nobilitatis et simplicitatis, scripsit multa simplici sermone. Scripsit duos libros De Vita vel memoria quorumdam confessorum. Scripsit librum De miraculis sanctorum; De miraculis Juliani martyris Brivatensis Bruatensis librum unum; De miraculis sancti Martini suo tempore ostensis libros quatuor; Historiam Francorum parvo libello breviavit, eamque postmodum diffusius novem decem libris digessit. Scripsit et Chronicam ecclesiasticae historiae. CAP. L. Rodolphus scripsit Historiam Francorum a suo tempore. CAP. LI. Isidorus, Cordubensis episcopus, scripsit ad Orosium libros quatuor in libros Regum. CAP. LII. Proba, uxor Adelphi, centonem ex Virgilio De fabrica mundi et Evangeliis plenissime expressit; materia composita secundum Virgilianos versus, et versibus secundum materiam concinnatis. CAP. LIII. Pomponius, ex eodem poeta, inter caetera styli sui otia, Tityrum in honorem Christi composuit, similiter et Aeneidos. CAP. LIV. Julianus Pomerius scripsit De resurrectione mortuorum. CAP. LV. Isidorus junior, Hispalensis episcopus, multa scripsit. Scripsit ad Braulionem episcopum XX libros Etymologiarum. Scripsit librum Prooemiorum; De libris Veteris et Novi Testamenti, quos in canone recipit Ecclesia catholica; De ecclesiasticis officiis ad Fulgentium; De ortu, vita et obitu sanctorum Patrum qui in Scripturarum laudibus efferuntur; ad Orosium librum De significationibus nominum; ad Sisebutum librum De natura rerum. Scripsit librum de differentiis verborum, librum De proprietate rerum, librum sermonum, librum ecclesiasticorum dogmatum. Scripsit Synonyma, ubi inducuntur duae personae, una hominis plangentis, altera Rationis admonentis. Scripsit et Lamentum poenitentis, distinctum alphabeto, addita oratione. Scripsit De conflictu virtutum et vitiorum librum unum; De mysteriis Salvatoris librum unum. Totum Vetus Testamentum simpliciter exponendo percurrit. Scripsit et alia saeculari litteraturae competentia, quae commemorare nihil ad nos. CAP. LVI. Julianus, Toleti Hispaniarum urbis episcopus, scripsit ad Idalium episcopum Barcinonae librum quem praetitulavit Prognosticon, id est Praescientiam futuri saeculi. CAP. LVII. Leontius, Neapolis Cypriorum insulae episcopus, scripsit Vitam Joannis, Alexandrini episcopi, qui ob eximiam in pauperes misericordiam cognominatur Eleemosynarius. CAP. LVIII. Audoenus, qui et Dado, episcopus Rotomagensis, scripsit ad Robertum, Parisiorum episcopum, Vitam Eligii Noviomensis episcopi, duobus libris explicans miracula quae vel in vita vel post mortem ejus gesta sunt per eum; tertio libro rhetorice et commatice totam vitam ejus recapitulans. CAP. LIX. Leo, secundus hujus nominis papa, Graeca et Latina lingua sufficienter instructus, transtulit de Graeco in Latinum sextam synodum, quae tempore Agathonis papae, predecessoris sui, celebrata est in urbe Constantinopoli, in qua damnati sunt illi qui unam tantum voluntatem et operationem praedicabant in Domino Jesu Christo. CAP. LX. Columbanus, abbas Luxoviensis, in Hibernia Scotorum insula natus, et in Gallias pro Christo peregrinatus, tanto sapientiae thesauro est ditatus, ut adhuc adolescens librum Psalmorum elimato sermone scriberet, et alia multa ederet, vel ad canendum digna, vel ad docendum utilia. CAP. LXI. Jonas scripsit Vitam Columbani abbatis, et Vitas Attalae et Eustasii, qui fuerunt discipuli et successores Columbani. CAP. LXII. Benedictus abbas scripsit ad monachos librum quem vocavit Concordiam regularum, multorum Patrum Regulas Regulae sancti Benedicti Casinensis conferens, ut nulla Patrum Regula a Benedicti Regula discordet, imo Benedicti Regula regulis omnium Patrum concordet. CAP. LXIII. Theodorus, Scotorum archiepiscopus, a Vitaliano papa ad Scotiam directus, scripsit Poenitentialem Librum, distinguens modum et tempus poenitendi secundum modum peccandi. CAP. LXIV. Adamannus, presbyter et abbas Scotorum, scientia litterarum nobilitatus, scripsit librum De sanctis locis nativitatis, passionis et resurrectionis, et ascensionis Jesu Christi et de monumentis sanctorum Patrum. CAP. LXV. Joannes Scotus, in exponendis divinis et humanis scripturis satis idoneus, fecit tractatus in Matthaeum. Scripsit librum De officiis humanis et alia quae ab aliis habentur. CAP. LXVI. Adelmus, abbas Scotorum, jubente synodo gentis suae, scripsit librum adversus errorem Britonum, qui vel Pascha non suo tempore celebrarent, vel alia plura agerent contraria paci et ecclesiasticae consuetudini, et per hoc multos reduxit ad concordiam catholicae Ecclesiae. Scripsit et librum De virginitate, quem exemplo Sedulii, geminato opere, id est prosa et metro, composuit. CAP. LXVII. Ceolfridus, abbas Scotorum, consulenti regi Pictorum de legitima observatione Paschae, et de tonsura clericorum, scripsit utilem epistolam, per quam ipse regi satisfecit, et rex gentem suam ad concordiam Ecclesiae reduxit. CAP. LXVIII. Beda monachus, natione Anglus, quis vel unde fuerit, quae vel quanta scripserit, ipse suis verbis aperit. «Cum essem, inquit, annorum septem, cura propinquorum datus sum educandus reverendissimo abbati Benedicto, ac deinde Ceolfrido, cunctumque ex eo tempus vitae in ejusdem monasterii habitatione peragens, omnem meditandis Scripturis operam dedi, atque inter observantiam disciplinae regularis curavi semper aut discere, aut docere, aut scribere dulce habui. Decimo nono vitae meae anno diaconatum, tricesimo presbyteratus gradum suscepi. Ex quo tempore usque ad annum aetatis meae LVIII venerabilium Patrum scripta breviter adnotare, sive etiam ad formam sensus et interpretationem eorum semper adjicere curavi. Quorum haec est summa: In principio Genesis usque ad nativitatem Isaac, et ejectionem Ismaelis libros quatuor: De tabernaculo et vasis ejus, ac vestibus sacerdotum libros tres: in primam partem Samuelis usque ad mortem Saulis libros quatuor: De aedificatione templi allegoricae expositionis, sicut et caeteros, libros duos: item in libros Regum XXX quaestionum; in Proverbia Salomonis libros tres; in Cantica canticorum libros sex, in Isaiam et Danielem, duodecim prophetas, et partem Hieremiae distinctiones capitulorum, ex tractatu B. Hieronymi excerptas; in Esdram et Neemiam libros tres, in canticum Habacuc librum unum, in librum B. Patris Tobiae explanationis allegoricae, de Christo et Ecclesia librum unum: item capitula lectionum in Pentateuchum Moysi, Josue, Judicum; in libros Regum et Verba dierum, in librum B. patris Job, in Parabolas, Ecclesiastem, et Cantica canticorum, in Isaiam prophetam, Esdram quoque et Neemiam. In Evangelium Marci libros quatuor, in Evangelium Lucae libros sex, Homiliarum Evangelii libros duos. In Apostolum quaecunque in opusculis S. Augustini exposita inveni, cuncta per ordinem scribere curavi; in Actibus apostolorum libros duos: in Epistolas septem canonicas libros singulos, in Apocalypsim S. Joannis libros tres: item capitula lectionum in totum Novum Testamentum: item libros epistolarum ad diversos, quarum De sex aetatibus saeculi una est; De mansionibus filiorum Israel una; una de eo quod ait Isaias, et claudentur ibi in carcerem, et post multos dies visitabantur; De ratione bissexti una; De aequinoctio, juxta Anatolium, una. Item De historiis sanctorum: librum Vitae et passionis S. Felicis confessoris de metrico Paulini opere in prosam transtuli. Librum Vitae et passionis S. Anastasii male ex Graeco translatum, et pejus a quodam imperito emendatum, prout potui, ad sensum correxi. Vitam S. Patris, monachi simul et antistitis, Chutberti et prius heroico metro, et postmodum plano sermone descripsi; historiam abbatum monasterii hujus, in quo supernae pietati deservire gaudeo, Benedicti et Ceolfridi et Huetberti Huatberti. Churberti in libellis duobus; Historiam ecclesiasticam nostrae insulae ac gentis in libris quinque. Martyrologium de natalitiis SS. martyrum diebus in quo omnes quos invenire potui, non solum qua die, verum etiam quo genere certaminis, vel sub quo judice mundum vicerunt, diligenter adnotare curavi; librum Hymnorum diverso metro sive rhythmo, librum epigrammatum heroico metro sive elegiaco, de natura rerum, et de temporibus libros singulos.» Item De temporibus librum unum majorem, librum De orthographia, alphabeti ordine distinctum. Item librum De metrica arte, et huic adjectum alium De schematibus sive tropis libellum, hoc est, de figuris modisque locutionum quibus Scriptura sancta contexta est. Centonizavit etiam expositionem in Cantica canticorum, collectis sententiis de libris Gregorii papae, per diversa opera illius. Obiit anno Dominicae Incarnationis, Leone Romanis imperante, Francis Carolo Martello, principante sub Theoderico rege, super Anglos regnante Edilberto. CAP. LXIX. Paulus, diaconus Neapolitanae Ecclesiae, transtulit de Graeco in Latinum Vitam sanctae Mariae Aegyptiacae. CAP. LXX. Anianus, vir spectabilis, jubente Athalarico, rege volumen unum de legibus Theodosii imperatoris edidit, et, monente Oruntio episcopo, librum Joannis Chrysostomi in Matthaeum de Graeco in Latinum transtulit. CAP. LXXI. Walafridus abbas Vitam et miracula sancti Galli abbatis primo prosaice, deinde metrice composuit. CAP. LXXII. Christianus, ab Aquitania in Galliam veniens, nomen suum scribendo notificavit. Exposuit enim Evangelium Matthaei, promittens etiam de aliis Evangeliis se tractaturum. CAP. LXXIII. Verus episcopus Vitam Eutropii, episcopi Arausicae Galliarum urbis, illustrem virtutibus ac miraculis descripsit luculento sermone. CAP. LXXIV. Gregorius, secundus hujus nominis papa Romanus, interpellatus apud Constantinopolim a Justiniano imp. super quibusdam capitulis, optima responsione unamquamque quaestionem absolvit, et scripta edidit. Rescripsit etiam ad synodicam, quam Joannes Constantinopolitanus antistes Romam misit. Hinc constans ecclesiasticorum dogmatum defensor, et contrariorum fortissimus impugnator, scripsit contra Leonem imperatorem, qui seductus a quodam refuga fidei, nomine Beser, jussit ubique imagines Dei et sanctorum ejus deponi et incendi. CAP. LXXV. Joannes, monachus et presbyter de Damasco Syriae, vita et doctrina clarus, cognomento Chrysorrhoas, animatus scriptis Gregorii papae, quibus impugnabat impietatem Leonis imperatoris, scripsit et ipse Graecis Graece contra Leonem imperatorem. CAP. LXXVI. Gregorius tertius scripsit et ipse commonitoria scripta ad imperatores Leonem et Constantinum, per quos persecutio gravis commota erat contra imagines Dei sanctorumque ejus; quae scripta fautores imperatorum portitoribus auferentes, discerpserunt ea. Gregorius iterum scripta imperatoribus misit, et iterum ea a portitoribus ablata sunt et discerpta. Quia ergo imperatores nolebant suscipere commonitoria apostolicae auctoritatis scripta, Gregorius papa contra eos multa ad multos scripta edidit. CAP. LXXVII. Zacharias papa libros Dialogorum primi Gregorii papae de Latino in Graecum transtulit, et plures Latinae linguae ignaros lectione eorum illuminavit. CAP. LXXVIII. Chrodogandus, Metensis episcopus, Pipini regis ex sorore nepos, nobilitatem generis nobilitans, fervore sanctae religionis scripsit Regulam, quam specialiter Metensis Ecclesiae clericis observandam dedit. CAP. LXXIX. Adrianus papa libros epistolarum primi Gregorii papae abbreviavit, et utiliora quaeque decerpens, tredecim libros ad duos redegit. Scripsit etiam ad imperatores Leonem juniorem, et Constantinum filium ejus, pro venerandis imaginibus Dei et sanctorum ejus. Scripsit ad Carolum imperatorem librum apostolicae auctoritatis, arguens errorem eorum qui infirmare volebant quaedam capitula quae secunda Nicaena synodus promulgaverat, auctoritate trecentorum quinquaginta episcoporum qui haeresin exsecrantium imagines Dei sanctorumque ejus anathematizaverunt. CAP. LXXX. Paulus, monachus Casinensis coenobii, natione Italus, propter scientiam litterarum a Carolo Magno imperatore ascitus, scripsit Vitam primi Gregorii papae; scripsit gesta pontificum Metensium; scripsit miracula sancti Arnulphi, qui primo majordomus regis Francorum, postea Metensium episcopus, eremiticam vitam expetiit. Historiam quoque Vinnulorum, qui postea nominati sunt Longobardi, luculento et plano sermone scripsit. CAP. LXXXI. Carolus imperator, per manum hujus Pauli diaconi sui decerpens quaeque optima de Scripturis catholicorum Patrum, lectiones unicuique festivitati convenientes per circulum anni in Ecclesia legendas, compilari fecit in duobus voluminibus. CAP. LXXXII. Hilduinus, abbas Sancti Dionysii Parisiensis, scripsit ad Ludovicum imperatorem utroque stylo, id est prosaico et metrico, Vitam ipsius Dionysii. CAP. LXXXIII. Alcuinus sive Albinus, de Britannia oriundus, et inde ab imperatore Carolo evocatus, et tanta familiaritate ei acceptus ut appellaretur imperatoris deliciosus, cujus maxime magisterio ipse imperator omnibus liberalibus artibus initiari satagebat, multa scripsit. Scripsit in Genesim dialogum; ad Widonem comitem de virtutibus et vitiis librum, de quibusdam psalmis enchiridion. Fecit tractatus super Evangelium Joannis. Scripsit ad ipsum imperatorem libros De sancta Trinitate; respondit quaestionibus a Fredegiso sibi propositis. Scripsit Prognosticon de futuro saeculo. Scripsit ad Eulaliam virginem De natura vel immortalitate animae; jussu imperatoris correxit divinam Bibliothecam, et alia nonnulla scripsit. CAP. LXXXIV. Einardus scripsit Vitam Caroli imperatoris tanto veracius quanto adhaesit ei familiarius. Hic imitatus Bedam, qui abbreviavit Hebraicum Psalterium, excerpendo de illo omnes versus, verba orationis habentes; abbreviavit et ipse Gallicanum Psalterium, quo nos Galli utimur, excerpens de illo omnes versus verba orationis continentes. CAP. LXXXV. Husuardus monachus, provocatus studio Hieronymi et Bedae, qui festivitates sanctorum annuatim recurrentes partim adnotaverant, maxime autem animatus studio et jussu magni Caroli imperatoris, cui displicebat quod Hieronymus et Beda, studentes nimis brevitati, praeterierant plura necessaria, et quamplures Kalendarum dies intactos reliquerant, in gratiam ejus studuit opus imperfectum supplere, et festivitates sanctorum per singulos Kalendarum dies adnotans, integrum Martyrologium effecit. CAP. LXXXVI. Angelomus monachus, jussu Drogonis, Metentium episcopi, qui filius erat Caroli imperatoris, fecit tractatus super quatuor libros Regum. CAP. LXXXVII. Attularius Amularius monachus brevem libellum De ecclesiasticis officiis scripsit. Postea scribens de eadem re ad Ludovicum imperatorem, ordinem et causas ecclesiasticorum officiorum quatuor libris planius digessit, et De mysteriis missae librum unum. CAP. LXXXVIII. Bellator presbyter septem libris exposuit librum Sapientiae Salomonis. CAP. LXXXIX. Rabanus, qui et Maurus, sive Magnetius, ex abbate Fuldensi archiepiscopus Moguntiae, scripsit librum De laude sanctae crucis, mira varietate depictum, quem misit Romae S. Petro offerendum. Scripsit ad Otgarium archiepiscopum librum super libros Sapientiae Salomonis. Scripsit super librum Machabaeorum primum, super Esdram, super Judith, De mysteriis missae librum unum, De benedictionibus patriarcharum librum unum. Scripsit ad Hilduinum abbatem in Regum libros quatuor, De quaestionibus canonum, ad Heribaldum episcopum librum unum, ad Reginbaldum coepiscopum de eadem re librum unum, et alia. CAP. XC. Freculfus episcopus scripsit ad Elisacharum historiam a conditione mundi usque ad nativitatem Christi. Difficultatem etiam intercurrentium quaestionum enodare non neglexit, et interponendo divinae historiae saeculares historias, contemporalitates regnorum sibi coaptans, consummavit hoc opus in septem libris. CAP. XCI. Ambrosius Autbertus scripsit librum De cupiditate; scripsit etiam libros decem super Apocalypsim, et alia nonnulla. CAP. XCII. Florus Epistolas Pauli ex integro exposuit, qui nihil a se dicens, sed omnes Augustini libros revolvens, et capitula Epistolarum Pauli, ab Augustino diversis locis exposita, recolligens, ipsa capitula exposita restituit ordini Epistolarum, adnotans singulos Augustini libros in quibus ea capitula exposita erant, et sic novo et mirabili studio de alieno labore magnum sui operis volumen edidit. CAP. XCIII. Lupus Servatus librum composuit De tribus quaestionibus, id est de libero arbitrio, de praedestinatione bonorum et malorum, de sanguinis Christi quadam superflua taxatione vel redemptione, usque ad salutem impiorum. Nam super hac re orta est quaedam fidei turbatio, anno Domini octingentesimo quadragesimo nono. CAP. XCIV. Joannes Erigena Eurigena jubente Carolo, Ludovici imperatoris filio, libros Dionysii Areopagitae in Latinum transtulit. CAP. XCV. Bertramus Ratramus librum scripsit De corpore et sanguine Domini, et ad Carolum librum De praedestinatione. CAP. XCVI. Michael et Theophilus imperatores scripserunt Ludovico regi Francorum librum utilissimum de veneratione imaginum. CAP. XCVII. Paschasius Ratbertus, abbas Corbeiensis, scripsit ad Placidum abbatem, librum De sacramento corporis et sanguinis Christi. CAP. XCVIII. Almannus, monachus Altvillarensis, scripsit Vitam sancti Nivardi, archiepiscopi Remensis, Vitam Sindulphi, Vitam Helenae reginae, et translationem ejusdem a Roma ad coenobium Altvillarense: et quia suo tempore Francia a Normannis vastabatur, exemplo Jeremiae prophetae desolationem Franciae et sui coenobii quadruplici planxit alphabeto. CAP. XCIX. Hincmarus, ex monacho Sancti Dionysii Parisiensis archiepiscopus Remensis, vitam sancti Remigii Remensis, primo breviter descriptam, ex brevi in librum magnae quantitatis augmentatam, ex magno libro abbreviatam studio Fortunati, episcopi et poetae; hanc, inquam, Vitam Hincmarus descripsit, inferens tam ea quae in historiis majorum de ortu, vita vel morte sancti Remigii invenit, quam ea quae in diversis schedulis dispersa collegit; et secundum legem historiae nec illa praetermisit quae vulgata relatione didicit, nec testamentum ejus praeteriit. Rescripsit ad Ecclesiam Ravennatem sub persona Magni Caroli imperatoris. CAP. C. Adrevaldus, qui et Adalbertus, monachus Floriacensis, scripsit Historiam miraculorum quae ostensa sunt per Gallias sancti Casinensis meritis, a tempore quo corpus ejus translatum est a Monte Casino ad coenobium Floriacense, usque ad tempus Odonis, regis Francorum. CAP. CI. Aimonius, monachus Floriacensis, Historiam miraculorum S. Benedicti, ab Adrevaldo initiatam perfecit, perducens eam a tempore Odonis regis usque ad tempus Roberti regis Francorum. Scripsit etiam Historiam Francorum, et situm Galliarum distinxit. CAP. CII. Nicolaus papa epistolas apostolicae auctoritatis, ad diversos a se scriptas, in uno volumine redegit. CAP. CIII. Anastasius, jubente Nicolao papa, transtulit in Latinum Vitam Joannis Eleemosynarii, scriptam Graece a Leontio episcopo. CAP. CIV. Ericus monachus Vitam Germani, Antisiodorensis episcopi, metrico stylo, luculenter sex libellis descripsit. CAP. CV. Milo, monachus S. Amandi, scientia litterarum clarus, scripsit metrico stylo Vitam sancti Amandi. Scripsit etiam ad Carolum regem metrice librum De sobrietate CAP. CVI. Joannes, diaconus Romanae Ecclesiae, ad Joannem, septimum hujus nominis papam, scripsit urbano stylo quatuor libros De Vita primi Gregorii papae; et idem, petente Gauderico Velitrensi episcopo, scripsit etiam gesta Clementis papae. CAP. CVII. Hucbaldus, monachus Sancti Amandi, peritia liberalium artium ita insignis, ut philosophis conferretur, vitas multorum sanctorum scripsit; et quia in arte musica praepollebat, cantus multorum sanctorum dulci et regulari melodia composuit. Scripsit etiam librum De arte musica, sic contemperans chordas monochordi litteris alphabeti, ut possit quis per eas sine magisterio alterius discere ignotum sibi cantum. Scripsit etiam ad imperatorem Carolum Calvum librum trecentorum versuum, in laudem Calvorum, cujus omnia verba incipiunt ab una littera, id est C, ut: Carmina Clarisonae Calvis Cantate Camoenae. CAP. CVIII. Notgerus abbas scripsit librum De musicis notis et symphoniarum modis, ut possit quivis videre et intelligere quomodo differant a se intervalla symphoniarum. CAP. CIX. Enchiriades, sub persona discipuli interrogantis et magistri respondentis, scripsit dialogum De ratione musicae, et in tribus libris multiformes musicae regulas explicuit. CAP. CX. Aurelianus, clericus Remensis Ecclesiae, scripsit ad Bernardum archicantorem, postea episcopum, De regulis modulationum, quas tonos sive tenores appellant, et de earum vocabulis. CAP. CXI. Regino, abbas Prumiensis, scripsit ad primum Alberonem Metensem episcopum, Chronicam continentem praecipua gesta Francorum, quam a nativitate Christi perduxit usque ad annum nati Christi. CAP. CXII. Auxilius scripsit dialogum sub persona infensoris et defensoris, divinis et canonicis exemplis munitum, contra intestinam discordiam Romanae Ecclesiae, scilicet de ordinationibus, exordinationibus et superordinationibus Romanorum pontificum, et ordinatorum ab eis exordinationibus et superordinationibus. CAP. CXIII. Maximus episcopus scripsit librum De ecclesiasticis ministeriis, et de habitu clericorum. CAP. CXIV. Dinamius, vir illustris ac patricius, scripsit plenam virtutibus Vitam S. Marii, qui fuit abbas Bobacensis coenobii. CAP. CXV. Pelagius, diaconus Romanae Ecclesiae, transtulit de Graeco in Latinum De vita et doctrina, et de perfectione sanctorum Patrum libros sedecim; scilicet De profectu monachorum librum unum; De quiete unum, De compunctione unum, De continentia unum, Contra fornicationem unum: Quod monachus nihil debeat possidere, unum; Quod nihil per ostentationem fieri debeat, unum; De patientia et fortitudine unum; quod non oporteat judicare quemquam, unum; Quod oportet sobrie vivere, unum; Quod sine intermissione et sobrie oportet orare, unum; De humilitate unum; De poenitentia unum; De charitate unum; De providentia sive contemplatione unum. CAP. CXVI. Joannes subdiaconus transtulit de Graeco in Latinum De vita et doctrina Patrum librum unum. CAP. CXVII. Martinus episcopus transtulit, per manum Paschasii diaconi, interrogationes et responsiones plurimas sanctorum Aegyptiorum Patrum, in Dumiensi coenobio. CAP. CXVIII. Smaragdus scripsit De vitandis vitiis et tenendis virtutibus librum, quem attitulavit Diadema monachorum, quia sicut diadema gemmis, ita hic liber refulget virtutibus. Scripsit etiam super Regulam sancti Benedicti, et alia nonnulla. CAP. XIX. Caesarius, abbas Lerinensis, scripsit et declamavit homilias, vitae monachorum congruentes. CAP. CXX. Laurentius Mellifluus scripsit librum De duobus temporibus, id est, uno ab Adam usque ad Christum, altero a Christo usque ad finem saeculi. Declamavit etiam homilias ore quasi mellito; unde agnominatur Mellifluus. CAP. CXXI. Bonifacius episcopus scripsit metrico stylo librum de virtutibus et vitiis. CAP. CXXII. Halitgarius, episcopus Cameracensis, scripsit ad Ebonem, Remorum episcopum, Librum Poenitentialem, secundum decreta canonum. CAP. CXXIII. Remigius, monachus Antissiodorensis, nominatus in exponendis saecularibus scripturis, notificavit se utilius divinas etiam Scripturas exponendo. Exposuit enim Canonem missae, quid a quibus in ea sit positum vel additum demonstrans. Exposuit Cantica canticorum. Scripsit librum De divinis officiis; scripsit De singulis festivitatibus sanctorum; respondit Gualoni, Aeduorum episcopo, interroganti de duabus quaestionibus. Una de altercatione Michaelis archangeli cum diabolo de Moysi corpore, quod legitur in Epistola Judae apostoli. Altera de eo quod respondens Dominus ad Job de turbine dixit: «Ecce Beemoth quem feci tecum, fenum quasi bos comedet, et an extrahere poteris Leviathan hamo?» Scripsit et alia. CAP. CXXIV. Odo musicus, ex archicantore Turonensi monachus et primus abbas Cluniacensis, in homiliis scribendis et declamandis, et maxime in componendis in honore sanctorum cantibus, elegans ingenium habuit. CAP. CXXV. Stephanus, ex clerico Metensi episcopus Leodiensis, Vitam et passionem sancti Lamberti, scriptam incultius a Godescalco clerico, scripsit urbanius ad Hermannum Coloniae archiepiscopum, et cantum nocturnum in honorem ejusdem martyris. Canticum etiam de sancta Trinitate, et cantum de inventione Stephani protomartyris auctentico et dulci modulamine composuit. Scripsit etiam ad Robertum Metensem episcopum capitularem librum, in quo capitula, responsoria, versus, collectas, per singulas noctis et diei horas, per integrum annum distincte congessit. CAP. CXXVI. Luitprandus Liudprandus , Ticinensis ecclesiae diaconus, scripsit luculento et alterno stylo, ad Regimundum episcopum Eliberitanae Ecclesiae Hispanorum, Historiam De gestis regum et imperatorum sui temporis, quam attitulavit Antapodosim, id est Retributionem. CAP. CXXVII. Ratherius, ex monacho Lobiensi episcopus Veronensis, vir mirae simplicitatis, scripsit Vitam S. Ursmari Lobiensis; et bis pulsus ab episcopatu Veronensi, scripsit librum in quo faceta satis urbanitate deplorat aerumnas suas, multa suae causae interserens quae possunt legentibus placere et prodesse. Postea ordinatus episcopus Leodiensis Ecclesiae, et ab ea pulsus, scripsit librum quem attitulavit Phrenesim. Scripsit librum quem praetitulavit Inefficax, ut sibi visum est, Garritus. Scripsit librum De corpore et sanguine Domini, et De praedestinatione Dei. Scripsit contra haeresim Anthropomorphitarum, id est dicentium quod Deus habeat corpoream et humanam formam; quae haeresis tunc graviter vexabat Italiam. Scripsit Agonisticon, id est Praeloquiorum libros sex, Confessionum librum unum, et alia. CAP. CXXVIII. Wandalbertus scripsit Martyrologium metrico stylo. CAP. CXXIX. Windichindus, monachus Corbeiae Saxonicae, scripsit Historiam Saxonum usque ad mortem primi Othonis imperatoris et ad Matildam filiam Othonis imperatoris, scripsit Vitam ipsius imperatoris. Scripsit metrice Passionem Theclae virginis, et Vitam Pauli primi eremitae alterno stylo scripsit. CAP. CXXX. Rogerus scripsit Vitam Brunonis Coloniensis archiepiscopi, qui fuit dux et frater Othonis imperatoris. CAP. CXXXI. Flauvaldus, monachus Remensis, scripsit Gesta pontificum Remensium; orditus narrationem suam a conditione ipsius civitatis, quae a qualitate civium, qui in bello erant duri cordis, primo aucupata est sibi nomen Cordurus. Postea milites Remi, a Romulo fratre suo, a facie Romuli fugientes, ad eam profugerunt, eamque a nomine principis sui Remi Remum denominaverunt. Hic scriptor digne scriptoribus ideo connumeratur, quia digressus ab opere suo memoriam faciens sanctorum martyrum vel confessorum, quiescentium in ecclesiis Remensi Ecclesiae adjacentibus vel subjacentibus, Vitas vel passiones eorum legentibus notificavit. CAP. CXXXII. Adelmus episcopus (imitatus Symphrosium Symposium qui per prosopopoeiam qualitates singularum rerum exprimens scripsit librum Aenigmatum metrice), exprimens et ipse qualitates rerum, scripsit Aenigmatum librum, et in mille versibus consummavit illum, sicut ipse in capitalibus litteris prologi sui praemonstrat: Adelmus cecinit millenis versibus odas. CAP. CXXXIII. Thomas scripsit, ad Hilduinum dominum suum, librum Aenigmatum, brevem quidem, sed plenum veritatis et elegantiae; in quo inducit matrem Sapientiam, et septem filias ejus, quae sunt septem liberales artes, per prosopopoeiam exprimentes totam sui convenientiam. CAP. CXXXIV. Theodulus, Italus natione, Graeca et Latina lingua eruditus, cum Athenis studeret, audivit gentiles cum Christianis altercantes; quorum colligens rationes, reversus contulit in allegoricam eclogam, introducens duas personas altercantes, et tertiam de duarum dictis dijudicantem. Primam vocans Pseustin a falsitate dictam, humana et fabulosa proponentem; secundam, Alithiam, divina et vera opponentem; tertiam Phronesim, a prudentia dictam, per quam dubia examinantur. Theodulus interpretatur Dei servus. Titulus hujus libri est: Ecloga Theoduli. Hic sub clericali norma obiit immatura morte, et ideo librum suum non emendavit. CAP. CXXXV. Haymo exposuit totum Paulum apostolum, Apocalypsim, Isaiam, Cantica canticorum, et alia; sed omnia ad omnes non pervenerunt. CAP. CXXXVI. Fulquinus, abbas Lobiensis, scripsit Gesta abbatum Lobiensium, subintroducens per digressionem plura legentibus utilia. CAP. CXXXVII. Herigerus abbas Lobiensis, litterali scientia clarus, scripsit Gesta pontificum Leodiensium. Scripsit metrico stylo laudabiliter Vitam sancti Ursmari. Scripsit ad Hugonem epistolam de quibusdam quaestionibus; scripsit sub sua et Adelboldi episcopi persona dialogum de dissonantia Ecclesiae, de adventu Domini. Congessit etiam contra Ratbertum multa catholicorum Patrum scripta de corpore et sanguine Domini. CAP. CXXXVIII. Adelboldus, ex clerico Lobiensi episcopus Ultrajectensis, scripsit Vitam secundi Henrici imperatoris, et in utraque litteratura plura sui monumenta reliquit posteris. CAP. CXXXIX. Abbo abbas Floriacensis, quantum valuerit in utraque scientia, ostendit, cum super calculum Victorii commentatus est. Martyr obiit. CAP. CXL. Aribo, archiepiscopus Moguntiae, commentatus est super XV graduum psalmos. CAP. CXLI. Burchardus, episcopus urbis Vangionum quae dicitur Wormatia, magnum canonum volumen, quod a nomine ipsius Burchardus denominatur, multo studio composuit, quod testimoniis omnium authenticorum conciliorum, et decretis Romanorum pontificum, et sententiis omnium pene catholicorum Patrum auctorizavit; ex quo adhuc omnium conciliorum decreta auctorizantur. CAP. CXLII. Olbertus, ex monacho Lobiensi abbas Gemblacensis, humanae, et ecclesiasticae scientiae studio et religionis fervore insignis, nomen suum aeternavit, Vitam sanctorum Patrum describendo, cantus in honore sanctorum componendo; et eo maxime quod Burchardus episcopus Wormatiensis ejus magisterio ad hoc est provectus, ut vita ecclesiasticae utilitati intenderet, et ejus studio, ore et manu illud magnum canonum volumen ad communem omnium utilitatem ederet. CAP. CXLIII. Albertus, monachus Metensis, scripsit ad episcopum Historiam de gestis sui temporis, etsi brevem, tamen utilem. CAP. CXLIV. Guido, Aretinus monachus, post omnes pene musicos in Ecclesia claruit, in hoc prioribus praeferendus quod ignotos cantus etiam pueri et puellae facilius discant vel doceantur per ejus regulam quam per vocem magistri, aut per visum usum alicujus instrumenti, dummodo sex litteris vel syllabis modulatim appositis ad sex voces, quas sola musica recipit, hisque vocibus per flexuras digitorum laevae manus distinctis per integrum diapason, se oculis et auribus ingerunt intentae et remissae elevationes vel depositiones earumdem vocum. CAP. CXLV. Chilpericus scripsit probabili subtilitate librum de ratione computi, anno millesimo sexto. CAP. CXLVI. Egebertus, clericus Leodiensis, scripsit metrico stylo De aenigmatibus rusticanis librum, primo brevem, sed ampliato rationis tenore scripsit de eadem re metrice alterum librum majusculum. CAP. CXLVII. Leo Acridanus, Bulgarorum archiepiscopus, scripsit brevem libellum per quem tantum veneni mortiferi diffudit, ut eo tota Graecia periisset, nisi antidoto Romanae auctoritatis et apostolicae fidei vis illa veneni exstincta fuisset. CAP. CXLVIII. Niceta, monachus Constantinopolitanus, cognomento Pectoratus, scripsit librum ad Romanos, quem praetitulavit De azymo, Sabbato, de nuptiis sacerdotum; defendens Graecos, qui de fermento sacrificabant, qui cum Judaeis sabbatizabant, qui nuptia sacerdotum approbabant. CAP. CXLIX. Leo, ex episcopo urbis Leucorum quae Tullus appellatur, nonus hujus nominis papa Romanus, scripsit epistolam ad imperatorem Constantinum Monomachum, monens eum ne sineret invalescere in imperio suo tot haereses. Graeci enim ut Simoniaci donum Dei vendebant, ut Valesii hospites suos castratos etiam ad episcopatum promovebant, ut Nicolaitae nuptias sacerdotibus concedebant, ut Donatistae jactabant esse in sola Graecia orthodoxam Ecclesiam, ut Severiani dicebant maledictam esse legem Moysi, ut Pneumatomachi professionem Spiritus sancti abscindebant a Symbolo, ut Nazareni Judaismum observabant, parvulos morientes prohibebant baptizari ante octavum nativitatis diem; mulieres in partu vel menstruo periclitantes communicari, vel, si paganae essent, prohibebant baptizari. Latinos in nomine sanctae Trinitatis baptizatos rebaptizabant, et ipsi sacrificantes de fermento vocabant Latinos Azymitas, et claudentes eorum ecclesias, eos persequebantur. Tot et tantas haereses volens Leo papa exstirpare de Graecia, scripsit etiam ad Michaelem patriarcham Constantinopolitanum, eum super his omnibus arguens, et praeter caetera, quod se universalem patriarcham appellaret, et Ecclesiam Constantinopolitanam praeponeret Ecclesiae Romanae, eamque in filiis suis anathematizaret. Super his scripsit etiam ad omnes primates episcopos Africae, Numidiae, Aegypti, Italiae, epistolas legentibus utiles. Scripsit super his etiam ad Graecos librum luculento sermone, evangelicis et canonicis testimoniis destruens eorum errores, et catholicae Ecclesiae fidem astruens. At si quis attendat cantus in honore sanctorum ab eo compositos, eum primo Gregorio papae merito comparabit. CAP. CL. Humbertus, monachus Tullensis, a Leone papa propter scientiam litterarum Romam traductis, et cardinalis episcopus ordinatus Romae, missus ab eodem papa Constantinopolim propter confutandas Graecorum haereses, confutavit scripta Leonis Acridani, Bulgarorum archiepiscopi. Confutavit etiam scripta Nicetae Pectorati, eumque in praesentia imperatoris Constantini ideo devicit, ut ipse Niceta librum suum anathematizaret, et eum manu sua igni injiceret. Et quidquid ibi dixit aut fecit, quasi per dialogum, sub persona Romani et Constantinopolitani, scripsit. CAP. CLI. Paulus, quo interprete usi sunt Constantinopoli legati Romanae Ecclesiae, transtulit de Latino in Graecum, cooperante sibi filio suo Smaragdo, omnia quae Humbertus episcopus disputavit ibi aut scripsit; quae omnia, jubente Constantino Monomacho imperatore, reposita sunt in archivo Constantinopolitanae Ecclesiae. CAP. CLII. Anselmus, Remensis monachus, scripsit Itinerarium noni Leonis papae a Roma in Gallias; ob hoc maxime, ut notificaret quanta auctoritate Remis, vel in aliis urbibus synodum celebrarit; quanta subtilitate et justitia examinarit causas ecclesiasticas; qua discretione peccantes correxerit; quomodo ei virtus Dei cooperata sit. Quod satis patuit in una causa Remensis synodi, ubi dum episcopus Frisingensis contumaciter ageret contra apostolicam auctoritatem, repente in oculis omnium obmutuit. CAP. CLIII. Almannus Grammaticus, ex clerico Leodiensi episcopus Brixiensis, scripsit ad Berengarium, Turonensem clericum, epistolam, arguens eum quod se divulserit ab unitate catholicae Ecclesiae, dogmatizando et verbis et scriptis quod corpus et sanguis Christi, quod quotidie in universa terra in altari immolatur, non sit verum corpus Christi, nec verus sanguis Christi, sed figura et similitudo corporis et sanguinis Christi. Scripsit super eadem re epistolam ad Paulum, Metensem primicerium, monens eum uti et ipse Berengarium communem amicum suum revocaret ab hac prava intentione. CAP. CLIV. Berengarius Turonensis, liberalium artium et amplius dialecticae peritia insignis, scripsit fastuoso stylo contra Almannum grammaticum et episcopum, non agnoscens amici corrigentis benevolentiam, sed defendens suam de mysteriis Christi sententiam. Et quia multi ad eum vel contra eum super hac re scripserunt, scripsit et ipse ad vel contra eos, et dum dialecticis sophismatibus contra simplicitatem apostolicae fidei abutitur, nec se excusare, nec alios aedificare videtur, quia magis interpolat clara quam dilucidat obscura. CAP. CLV. Lanfrancus, dialecticus et Cantuariensis archiepiscopus, Paulum apostolum exposuit, et ubicunque opportunitas locorum occurrit, secundum leges dialecticae proponit, assumit, concludit. Scripsit laudes, triumphos et res gestas Guillelmi Northmannorum comitis, qui regnum Anglorum primus invasit. Scripsit invectivas contra Berengarium Turonensem epist las, refellens scripta ejus de corpore et sanguine Christi Jesu. Qui Berengarius a Nicolao papa Romae in concilio nonaginta trium episcoporum adeo convictus fuit, ut ipse suis manibus ignem accenderit, et scripta sua combusserit, jurans se non amplius talia dicturum, non docturum, non scripturum. Quia tamen, neglecto juramento, postea scripsit contra praefatam synodum, contra catholicam veritatem, contra omnium Ecclesiarum opinionem, et nominatim contra Humbertum cardinalem Rom. episcopum, Lanfrancus ad ea rescripsit, et, posito alternatim suo et Berengarii nomine, alterutras sententias distinxit. CAP. CLVI. Berno abbas Augiensis, in humana et divina scientia claruit. Praetereo ea quae de humana scientia scripsit, in quibus eminet hoc quod in arte musica praepollens de regulis symphoniarum et tonorum scripsit, et quod in mensurando monochordo ultra regulam Boetii, sed assensu minoris Boetio Guidonis supposuit unum tonum tetrachordohypaton, et contra usum majorum in ipso tetrachordohypato inseruit utiliter synemmenon. Sed non praeteribo quod scripsit de jejuniis Quatuor Temporum, de quibus celebrandis est inter multos dissonantia; dum alii secundum considerationem temporum, ad jejunium quartae et sextae feriae accipiunt dies Februarii, vel Maii, vel Septembris, et Sabbato in Kalendis proveniente terminant jejunium; alii vero sine consideratione temporum non jejunant, nisi quarta et sexta feria jejunii, cum ipso Sabbato in Martio, vel Junio, vel Octobri proveniant. Et talem jejunandi ritum auctorizant multi, et maxime Teutones, his Bernonis scriptis. CAP. CLVII. Arnulfus monachus, excipiens de Proverbiis Salomonis convenientiores sententias, et litteram et allegoriam metrico lepore scripsit et digessit. CAP. CLVIII. Marbodus, Redonensis episcopus, Cantica canticorum ad integrum exposuit metrico lepore, et litteram et allegoriam exornans. Scripsit metrice passionem S. Laurentii. Scripsit metrice passionem Thebaeornm, quasi pedibus vadens in sententiam Eucherii Lugdunensis episcopi, qui eam urbana prosa scripserat ad Silvium episcopum. CAP. CLIX. Marianus Scottus, peregrinans pro Christo in Gallias, et factus monachus apud Moguntiam, multis annis inclusus, scripsit Chronicam a nativitate Christi usque ad annum nati Christi millesimum octogesimum secundum, mira subtilitate ostendens errorem priorum Chronographorum, ita ponentium nativitatem Christi, ut annus passionis ejus, quantum ad rationem computi, non concordet veritati evangelicae. Unde ipse apponens XXIII annos illi anno ubi priores scribunt fuisse natum Christum, ponit in margine paginae alternatim hinc annos evangelicae veritatis, illinc annos falsae priorum computationis, ut non solum intellectu, sed etiam visu possit discerni veritas et falsitas. CAP. CLX. Henricus, ex scholastico Trevirensi episcopus Vercellensis, scripsit librum sub persona Theoderici Virdunensis episcopi, ad Hildebrandum sive Gregorium papam, De discordia regni et sacerdotii, non eum increpans, sed ut seniorem obsecrans et Patrem, et amicabili inductione quasi affectu dolentis, suggerens ei omnia quae contra jus legum et fas religionis cum fecisse et dixisse divulgabat loquax fama. CAP. CLXI. Anselmus, Lucensis episcopus, vir litterarum scientia clarus, scripsit super Jeremiam prophetam. Fecit tractatus super Psalmos. Ipse, indefessus cooperator papae Gregorii, scripsit pro eo contra Guibertum, superordinatum ei ab Henrico imperatore. Doctrinam Gregorii VII libro testimoniis Scripturarum deflorato confirmavit. CAP. CLXII. Petrus Damiani, Romanae Ecclesiae septimus levita, scripsit Vitam Odilonis, quarti Cluniacensium abbatis. Inveniuntur etiam homeliae ab eo luculento sermone conscriptae. CAP. CLXIII. Anselmus, clericus Legiensis, scripsit Gesta pontificum Legiensium, et in eo libro Vitam Guazonis episcopi veraciter sibi notam plene descripsit. CAP. CLXIV. Franco, scholasticus Leodiensis, religione et utraque litterarum scientia nominatus, quantum valuerit scribendo notificavit posteris. Amatores scientiae saecularis taxent ejus scientiam ex libro quem scripsit, ad Hermannum Coloniae archiepiscopum, de quadratura circuli, de qua Aristoteles ait: «Quadratura circuli, si est scibile, scientia quidem nondum est.» Ob illud vero scibile conferant, vel etiam praeferant eum saeculares philosophi, nos laudamus eum, quia divinae Scripturae invigilavit, et plura scripsit, ut de ratione computi librum unum, et alia quae ab aliis habentur. CAP. CLXV. Bernardus, monachus de gente Saxonum, scripsit luculento quidem, sed amaro stylo, ad Harduinum, Magdeburgensem archiepiscopum, librum contra Henricum, quartum hujus nominis imperatorem, cujus solius verba sufficiunt omnibus ad intelligendum quam gravis et odiosus fuerit ipse imperator Saxonibus. CAP. CLXVI. Gunterus, monachus Sancti Amandi, scripsit martyrium sancti Cyriaci metrico stylo. CAP. CLXVII. Ivo, Carnotensis episcopus, scripsit ad Hugonem, Lugdunensem archiepiscopum et apostolicae Ecclesiae legatum, epistolam non multum prolixam, sed multum canonicis et catholicis testimoniis auctorizatam, pro dissidio regni et sacerdotii, et pro inusitatis Ecclesiae Romanae decretis. Scripsit et ad diversos amicos utiles valde epistolas; composuit etiam insigne volumen canonum. CAP. CLXVIII. Anselmus, Cantuariorum archiepiscopus, scripsit librum De Spiritu sancto adversus quosdam Graecos negantes Spiritum sanctum esse aequalem Patri et Filio. Scripsit et librum quem intitulavit: Cur Deus homo; et alium De meditanda Divinitatis essentia, quem intitulavit Monologium; alium similiter de eadem materia, quem intitulavit Proslogion; in quorum primo exemplum meditandi de ratione fidei, in secundo fides intellectum quaerens dignoscitur; alium De incarnatione Verbi, ad Urbanum papam; alium De peccato originali et conceptu virginali; alium De veritate, alium De libero arbitrio, alium De casu diaboli, alium aliis quantitate minorem De pane sacrificii contra Graecos. Scripsit et volumen grandiusculum meditationum, vel orationum; alium librum introducendis ad dialecticam admodum utilem, cujus initium est: De grammatica, etc. Qui ejus notitia vel praesentia usi sunt, eum etiam alia plura scripsisse dicunt CAP. CLXIX. Bernardus, Ultrajectensis clericus, super Eclogas Theodoli commentatus, divinas historias et saeculares fabulas allegorica expositione dilucidavit CAP. CLXX. Theodericus, monachus et abbas Sancti Trudonis, Vitas sanctorum Bavonis, Trudonis et Rumoldi urbaniore stylo melioravit, et eleganti ingenio multa breviter quidem, sed laudabiliter metrice scripsit. CAP. CLXXI. Sigebertus, Gemblacensis monachus, multa scripsi opuscula Metis positus in prima aetate in ecclesia Sancti Vincentii, ad instruendos pueros. Scripsi Vitam Theoderici episcopi, conditoris ipsius ecclesiae et abbatiae, in qua etiam per digressionem laudem ipsius urbis heroico metro declamavi. Scripsi Passionem sanctae Luciae, quae ibi requiescit, alcaico metro. Quibusdam etiam reprehendentibus illam sanctae Luciae prophetiam, Annuntio vobis pacem Ecclesiae Dei datam, Diocletiono ejecto de regno suo, et Maximiano hodie mortuo, respondi diligenter considerata temporum ratione, et rerum veritate. Scripsi nihilominus sermonem in laudem ipsius virginis, in quo translationes ipsius a Sicilia in Corfinium, civitatem Italiae, et a Corfinio in Metim, urbem Galliae, ordinata temporum consequentia, digessi. Scripsi Vitam Sigeberti regis, conditoris ecclesiae et abbatiae Sancti Martini, extra civitatem Metensem sitae. Regressus ad monasterium Gemblacense, scripsi Passionem Thebaeorum, patronorum nostrorum, heroico carmine. Scripsi Vitam sancti Guiberti confessoris, fundatoris ecclesiae nostrae Gemblacensis, de qua excerpsi lectiones competenti ordine in ejus depositione; arte autem musica antiphonas et responsoria de sanctis Maclovo et Guiberto mellificavi. Scripsi et Gesta abbatum Gemblacensium; Vitas sanctorum Maclovi et Theodardi urbaniore stylo melioravi. Vitam quoque sancti Lantberti cum in primis urbane meliorassem, postea rogatu Henrici archidiaconi et decani ecclesiae sancti Lantberti, defloravi comparationibus antiquorum, juxta consequentiam rerum, quamvis priorem, utpote simplicem, quidam magis amplectantur, et curiosius transcribant; est enim sensu apertior et verbis clarior. Rogatu etiam praedicti viri, validis Patrum argumentis respondi epistolae Hildebrandi papae, quam scripsit ad Hermanum Metensem episcopum, in potestatis regiae calumniam. Scripsi ad ipsum Henricum apologiam, contra eos qui calumniantur missas conjugatorum sacerdotum. Ipso etiam rogante, respondi epistolae Paschalis papae, qui Leodiensem ecclesiam, aeque ut Cameracensem, a Roberto Flandrensium comite jubebat perditum iri. Nihilominus ipso poscente respondi Treverensibus de jejunio Quatuor Temporum, qui regulas cujusdam Bernonis, secundum allegoriam, ut sibi videtur, bene concinnatas, observant, et a consuetudine Leodiensium discordant. Descripsi heroico metro Ecclesiasten, quem opere stromateo tripliciter digessi, ad litteram, allegorice, mythologice. Imitatus Eusebium Pamphili, qui primus apud Graecos Chronica tempore Abrahae digessit, ipse quoque a loco intermissionis ejus usque ad annum omnem consequentiam temporum, et rerum gestarum, quanta potui styli temperantia, ordinavi. Cum diligenter Bedam De temporibus relegerem, et ab eo notam ironiae Dionysio cyclorum scriptori infligi viderem, quia male dispositis annis Dominicae passionis, in terminis paschalibus contraire per omnia videretur Evangelio Joannis, dignum mihi visum est, altius repetendo, omnem dimovere nubem erroris, et verum diligentibus infundere lumen veritatis. Siquidem Marianus Scotus, vir suo aevo longe disertus, hoc idem ingressus erat, et Chronicam suam texens a nativitate Christi usque ad statum sui temporis, hinc annos Christi juxta fidem Evangelii, inde a regione juxta Dionysium ordinaverat, ut diligentiae lectoris pateret quantum ipse Dionysius a veritate Evangelii deviaret. Ego autem, considerans fautores Dionysii semel imbibita non leviter descire, ita cautelam ingenioli mei aequa lance libravi, ut medius horum incedens omnes annos ab origine mundi decursos, vel in futurum decursuros, inscripta ratione juxta Hebraicam veritatem, colligerem: scilicet per cyclos lunares, qui novemdecim annis, et per cyclos solares, qui XXVIII annis clauduntur, et per alterum multiplicati magnum cyclum quingentorum triginta duorum annorum conficiunt: lineatim distinctis hinc inde annis Adae, epactis concurrentibus terminis paschalibus, diebus Dominicis Paschae, eadem via incedens qua Dionysius, sed non eisdem vestigiis. Quod diligens lector facile inveniet, si curiosus fuerit. Et quia decem magnis cyclis, qui singuli quingentis XXXII annis constant, opus omne distinxi, ipsum librum hoc titulo praenotavi, ut Decemnovennalis vocetur. Prologum etiam in morem dialogi anteposui, quem tribus tomellis divisi, indicans, sub persona interrogantis et respondentis, intentionem et utilitatem ipsius operis, et ad quam partem philosophiae pertineat, scilicet ad physicam. Subjunxi etiam utiles regulas inveniendi annos, et terminos et indictiones, secundum dispositiones ipsius. Imitatus etiam Hieronymum et Gennadium, scripsi ultimum hunc libellum De illustribus viris, quantum notitia meae investigationis exquirere potui. |
IACOBUS DE VORAGINE HISTORIA DE SACTA MARINA VIRGINE Marina virgo unica erat patri suo. Cum autem pater quoddam monasterium intrasset, mutavit habitum filiae suae, ut non femina, sed masculus videretur. Rogavitque abbatem et fratres, ut filium suum unicum reciperent. Quibus eius precibus annuentibus in monachum est receptus et frater Marinus ab omnibus appellatus. Coepit autem valde religiose vivere et valde oboediens esse. Cum autem esset viginti septem annorum et pater eius se mori appropinquare sentiret, filiam suam vocavit et ipsam in bono proposito confirmans praecepit, ne aliquando alicui revelaret, quod mulier esset. Ibat igitur frequenter cum plaustro et bobus et ligna monasterio deferebat. Consueverat autem hospitari in domo cuiusdam viri, cuius filia, cum de quodam milite concepisset. Interrogata Marinum monachum se violasse asseruit. Interrogatus autem Marinus, cur tantum flagitium perpetrasset, se pecasse fatetur et veniam precatur. Statim de monasterio eiectus ad ostium monasterii mansit et tribus annis ibidem permanens bucella panis sustentabatur. Postmodum filius ablactatus abbati mittitur et Marino educandus traditur et cum eo ibidem per duos annos commoratur. Omnia autem cum maxima patientia recipiebat et in omnibus gratias Deo.referebat. Tandem eius humilitatis et patientiae fratres miserti eum in monasterium recipiunt et quaeque officia viliora sibi iniungunt. Ipse autem omnia hilariter suscipiebat et cuncta patienter et devote agebat. Tandem in bonis operibus vitam ducens migravit ad Dominum. Cum autem corpus eius lavarent, et in vili loco sepelire disponerent, respicientes mulierem ipsum esse viderunt. Stupefacti sunt omnes et perterriti, se in Dei famulam plurimam deliquisse fatentur. Currunt omnes ad tam grande spectaculum et veniam postulant ignorantiae et delicti. Corpus igitur eius in ecclesia honorifice posuerunt. Illa autem, quae famulam Dei infamaverat, a daemone arripitur et scelus suum confitens et ad sepulcrum virginis veniens liberatur. Ad cuius tumulum populi undique confluunt et multa miracula ibi fiunt. Obiit autem XVI calendas Iulii. |
EPISTOLA ENCYCLICA SANCTA DEI CIVITAS* Sancta Dei civitas quae est Ecclesia, cum nullis regionum finibus contineatur, banc habet vim a Conditore suo inditam, ut in dies magis dilatet locum tentorii sui, et pelles tabernaculorum suorum extendat (Is. Liv, 2). Haec autem christianarum gentium incrementa, quamvis intimo Sancti Spiritus afflatu auxilioque praecipue fiant, extrinsecus tamen hominum opera humanoque more perficiuntur: decet enim sapientiam Dei, eo modo res universas ordinari et ad metam perduci, qui naturae singularum conveniat. Non unum tamen est genus hominum vel officiorum, quorum ope fiat ad hanc terrestrem Sion novorum civium accessio. Nam primae quidem partes eorum sunt, qui praedicant verbum Dei: id exemplis et oraculis suis Christus edocuit; id Paullus Apostolus urgebat iis verbis: Quomodo credent ei quem non audierunt? quomodo autem audient sine praedicante?... Ergo fides ex audituj, auditus autem per verbum Christi (Rom. X, 14, 17). Istud autem munus ad eos pertinet, qui rite sacris initiati fuerint.— His porro operae studiique non parum afferunt qui vel auxilia in rebus externis posita suppeditare, vel fusis ad Deum precibus caelestia charismata conciliare solent. Quapropter laudantur in Evangelio mulieres, quae Christo evangelizanti regnum Dei ministrabant de facultatibus suis (Luc. VIII, 3), et Paullus testatur, iis qui Evangelium annuntiant voluntate Dei concessum esse ut de Evangelio vivant (I Cor. IX, 14). Pari modo assectatores auditoresque suos Christum ita iussisse novimus: Rogate Dominum messis, ut mittat operarios in messem suam (Matth. IX, 38, Luc. X, 2): primosque Eius alumnos, Apostolis praeeuntibus, ita supplicare Deo consuevisse: Da servis tuis eum omni fiducia loqui verbum tuum (Act. IV, 29). Duo haec munia quae in largiendo supplicandoque consistunt, cum perutilia sunt ad regni caelorum fines latius proferendos, tum illud habent proprium, ut ab hominibus cuiuslibet ordinis expleri facile queant. Quis enim est aut tam tenui fortuna, ut exiguam dare stipem, aut tantis rebus occupatus, ut pro nuntiis sacri Evangelii Deum obsecrare aliquandiu prohibeatur? Huiusmodi vero praesidia adhibere semper viri apostolici consueverunt, nominatim Pontifices romani, in quos christianae fidei propagandae maxime incumbit sollicitudo: tametsi non eadem perpetuo ratio fuit haec subsidia comparandi, sed varia et diversa, pro varietate locorum temporumque diversitate. Cum aetate nostra libeat ardua quaeque coniunctis plurimorum consiliis et viribus aggredi, societates passim coire vidimus, quarum nonnullae etiam ob eam caussam sunt initae, ut provehendae in aliquibus regionibus religioni prodessent. Eminet autem inter ceteras pia consociatio ante annos fere sexaginta Lugduni in Gallus coalita, quae a propagatione fidei nomen accepit. Haec primum illuc spectavit, ut quibusdam in America missionibus opem ferret: mox tamquam granum sinapis in arborem ingentem excrevit, cuius rami late frondescunt, adeoque ad missiones omnes, quae ubique terrarum sunt, actuosam beneficentiam porrigit. Praeclarum hoc institutum celeriter Ecclesiae Pastoribus probatum fuit et luculentis laudum testimoniis honestatum. Romani illud Pontifices Pius VII, Leo XII, Pius VIII, Decessores Nostri et commendarunt vehementer et indulgentiarum donis dita verunt. Ac multo etiam studiosius fovit, et plane caritate paterna complexus est Gregorius XVI, qui in encyclicis litteris die XV mensis Augusti anno huius saeculi quadragesimo datis in hanc sententiam de eodem loquutus est: « Magnum sane opus et sanctissimum, quod modicis oblationibus et quotidianis precibus a quolibet sodalium ad Deum fusis sustinetur, augetur, invalescit, quodque Apostolicis operariis sustentandis, christi an aeque caritatis operibus erga neophytos exercendis, nec non fidelibus ab impetu persecutionum liberandis inductum bonorum omnium admiratione atque amore dignissimum existimamus. Nec sine peculiari divinae providentiae consilio tantum commodi atque utilitatis Ecclesiae nuperrimis hisce temporibus obvenisse censendum est. Dum enim omnigena inferni hostis machinamenta dilectam Christi sponsam lacessunt, nihil illi opportunius contingere poterat, quam ut desiderio propagandae catholicae veritatis Christifideles infiammati iunctis studiis, collataque ope omnes Christo lucrifacere conarentur. » Haec prolocutus, Episcopos hortabatur, sedulo agerent in sua quisque Dioecesi, ut tam salutare institutum nova quotidie incrementa caperet.—Neque a vestigiis Decessoris sui deflexit gloriosae recordationis Pius IX, qui nullam praetermisit occasionem iuvandae societatis meritissimae, eiusque prosperitatis in maius provehendae. Revera auctoritate eius ampliora pontificalis indulgentiae privilegia in socios collata sunt, excitata ad eius operis subsidium christianorum pietas, et praestantissimi e sodalium numero, quorum singularia merita consti tissent, variis honorum insignibus decorati; demum externa aliquot adiumenta, quae buie instituto accesserant, ab eodem Pontifice ornata laude et amplificata sunt. Eodem tempore aemulatio pietatis effecit, ut binae aliae societates coalescerent, quarum altera a sacra Iesu Christi infantia, altera a Scholis Orientis nuncupata est. Priori propositum est tollere et ad christianos mores educere infantes miserrimos, quos desidia vel egestate compulsi parentes inhumaniter exponunt, praesertim in Sinensium regionibus, ubi plus est huius barbaria moris usitata. Illos itaque peramanter excipit sodalium caritas, pretioque interdum redemptos christianae regenerationis lavacro abluendos curat, ut scilicet vel in Ecclesiae spem, Deo iuvante, adolescant, vel saltem morte occupatis sempiternae felicitatis potiundae facultas praebeatur. — Sollicita est de adolescentibus alia quam commemoravimus societas, omnique industria contendit, ut ii sana doctrina imbuantur, studet que prohibere fallacis pericula scientiae, ad quam proni persaepe illi feruntur ob improvidam discendi cupiditatem.— Ceterum utraque sodalitas antiquiori illi, cui a fidei propagatione nomen est, adiutricem operam praebet, et stipe precibusque christianarum gentium sustentata ad idem propositum amico foedere conspirat; omnes enim eo intendunt, ut evangelicae lucis diffusione quamplurimi ab Ecclesia extorres veniant ad agnitionem Dei, Eumque colant, et quem misit Iesum Christum. Meritis proinde laudibus, velut innuimus, haec duo instituta, datis Apostolicis litteris, ornavit Pius IX Decessor Noster, iisque sacras indulgentias liberaliter est elargitus. Itaque cum tria sodalitia tam certa Pontificum maximorum gratia floruerint, cumque opus singula suum studio concordi urgere numquam desierint, uberes edidere salutis fructus, Congregationi Nostrae de propaganda fide haud mediocre attulere subsidium et levamen ad sustinenda missionum onera, atque ita vigere visa sunt, ut laetam quoque spem facerent in posterum segetis amplioris. At vero tempestates plures ac vehementes, quae adversus Ecclesiam excitatae sunt in regionibus iamdudum evangelica luce illustratos, detrimentum intulerunt iis etiam operibus, quae sunt ad barbaras gentes excolendas instituta. Etenim multae caussae extiterunt, quae sociorum numerum liberalitatemque minuerent. Et sane cum passim opiniones pravae spargantur in vulgus, per quas mundanae felicitatis appetitio acuitur,caelestium autem bonorum spes abiicitur, quid ab iis expectetur, qui animo ad excogitandas, corpore ad capiendas voluptates utuntur? Huiusmodi homines precesne fundant, quibus exoratus Deus populos sedentes in tenebris ad divinum Evangelii lumen victrici gratia adducat? Istine sacerdotibus pro fide laborantibus ac dimicantibus suppetias ferant? Restrictiores porro fieri ad munificentiam animos etiam piorum hominum temporis improbitate oportuit, partim quod abundante iniquitate refrixit multorum caritas, partim quod rerum privatarum angustiae, publicarum motus (iniecto etiam metu peioris aevi) plures in retinendo tenaces, parciores ad largiendum effecerunt. Multiplex contra gravisque necessitas Apostolicas missiones premit atque urget, cum sacrorum operariorum copia efficiatur quotidie minor; neque abreptis morte, senio confectis, labore attritis praesto sunt qui succedant pares numero et virtute. Religiosas enim familias, unde plures ad sacras missiones prodibant, infensis legibus dissociatas cernimus, clericos ab aris avulsos et onus militiae subire coactos, bona utriusque Cleri fere ubique publicata et proscripta.—Interim aditu ad alias plagas patefacto quae videbantur imperviae, crescente locorum et gentium notitia, aliae atque aliae quaesitae sunt expeditiones militum Christi, novaeque stationes constitutae: ideoque plures desiderantur, qui se iis missionibus devoveant, et tempestiva conferant subsidia.—Difficultates omittimus et impedimenta a contradictionibus oborta. Saepe enim viri fallaces, satores errorum, simulant Apostolos Christi, humanisque praesidiis affatim instructi munus catholicorum sacerdotum prae vertunt, vel deficientium loco subrepunt, vel posita ex adverso cathedra docentis obsistunt, satis se assequutos rati, si audientibus verbum Dei aliter ab aliis explicari ancipitem faciunt salutis viam. Utinam non aliquid artibus suis proficerenti Illud certe deflendum, quod ii vel ipsi, qui tales magistros aut fastidiunt aut prorsus non noverunt, puramque veritatis lucem inhiant, saepe hominem non habeant, a quo sana doctrina erudiantur et ad Ecclesiae sinum invitentur. Vere parvuli petunt panem, et non est qui frangat eis; regiones albae sunt ad messem, et haec quidem multa, operarii autem pauci, pauciores forsan propediem futuri. Quae cum ita sint, Venerabiles Fratres, Nostri muneris esse ducimus, piis studiis caritatique christianorum admovere stimulos, ut qua precibus, qua largitionibus sacrarum missionum opus iuvare et fidei propagationi favere contendant. Cuius rei quanta sit praestantia, cum bona ostendunt quae illi proposita sunt, tum quae inde percipiuntur compendia et fructus. Recta enim tendit sanctum hoc opus ad gloriam divini nominis et Christi regnum amplificandum in terris; incredibiliter autem beneficimi est iis, qui e vitiorum coeno et umbra mortis evocantur, et praeterquam quod salutis sempiternae compotes fiunt, ab agresti cultu ferisque moribus ad omnem civilis vitae humanitatem traducuntur. Quin etiam iis ipsis est valde utile ac fructuosum, quorum in eo aliquae sunt partes, cum spirituales illis divitias comparet, praebeat materiam meriti, et Deum quasi beneficii debitorem adstringat. Vos igitur, Venerabiles Fratres, in partem sollicitudinis Nostrae vocatos etiam atque etiam hortamur, ut concordibus animis apostolicas missiones sedulo vehementerque adiuvare Nobiscum studeatis, fiducia in Deum erecti et nulla difficultate deferriti. Salus agitur animorum, cuius rei caussa Redemptor Noster animam suam posuit, et Nos Episcopos et sacerdotes dedit in opus sanctorum, in consummationem corporis sui. Quare retenta licet ea statione gregisque custodia quam cuique Deus commisit, summa ope nitamur, ut sacris missionibus ea praesidia suppetant quae a primordiis Ecclesiae in usu fuisse commemoravimus, scilicet Evangelii praeconium, et piorum hominum cum preces tum eleemosynae. Si quos ergo noveritis divinae gloriae studiosos et ad sacras expeditiones suscipiendas promptos et idoneos, his addite animos, ut explorata compertaque voluntate Dei, non acquiescant carni et sanguini, sed Spiritus Sancti vocibus obtemperare festinent. A reliquis autem sacerdotibus, a religiosorum virorum utriusque sexus ordinibus, a cunctis denique fidelibus curae vestrae concreditis magnopere contendite, ut numquam intermissis precibus caeleste auxilium satoribus divini verbi concilient. Deprecatores autem adhibeant Deiparam Virginem, quae valet omnia errorum monstra interimere; purissimum eius Sponsum, quem plures missiones iam. sibi praestitem custodemque adsciverant , et nuper Apostolica Sedes universae Ecclesiae Patronum dedit; Apostolorum Principes agmenque totum, unde profecta primum Evangelii praedicatio omni terrarum orbe personuit; ceteros demum praeclaros sanctitate viros, qui in eodem ministerio absumpsere vires, vel vitam cum sanguine profuderunt.—Precationi supplici eleemosyna accedat, cuius quidem ea vis est, ut vel loco dissitos et alienis curis distentos apostolicorum virorum adiutores, eorumque cum in laborando tum in benemerendo socios efficiat. Tempus quidem est huiusmodi, ut plures premat rei familiaris inopia; nemo tamen idcirco animum despondeat: stipis enim, quae in hanc rem desideratur, collatio nulli ferme potest esse gravis, quamvis e multis in unum collatis satis grandia queant parari subsidia. Vobis autem, Venerabiles Fratres, commonentibus, unusquisque consideret, non iacturae sed lucro suam sibi liberalitatem futuram, quia feneratur Domino qui dat indigenti, eaque de caussa ars eleemosyna dicta est omnium artium quaestuosissima. Revera si, ipso Iesu Christo auctore, non perdet mercedem suam qui uni ex minimis eius poculum dederit aquae frigidae, amplissima profecto merces illum manebit, qui insumpto in sacras missiones aere vel exiguo, precibusque adiectis, plura simul et varia caritatis opera exercet, et quod divinorum omnium divinissimum sancti Patres dixerunt, adiutor fit Dei in salutem proximorum. Certa fiducia nitimur, Venerabiles Fratres, eos omnes qui catholico gloriantur nomine, haec reputantes animo et hortationibus Vestris incensos, minime defuturos huic, quod Nobis tantopere cordi est, pietatis officio; neque passuros studia sua in amplificando lesuChristi regno, eorum sedulitate et industria vinci, qui dominatum principis tenebrarum propagare nituntur.— Interea piis christianarum gentium coeptis Deum propitium adprecantes, Apostolicam benedictionem, praecipuae benevolentiae Nostrae testem, Vobis, Venerabiles Fratres, Clero et populo vigilantiae Vestrae commisso peramanter in Domino impertimus. Datum Romae apud s. Petrum die III Decembris A. MDCCCLXXX, Pontificatus Nostri Anno Tertio. LEO PP. XIII |
INCIPIUNT DECRETA MARCELLI PAPAE. (Anno Domini 304, sub Constantio et Galero.) Dilectissimis fratribus, universis episcopis per Antiochaenam provinciam constitutis, MARCELLUS. Sollicitudinem omnium Ecclesiarum, juxta Apostolum circumferentes divinae circa nos gratiae memores esse debemus, qui nos per dignationis suae misericordiam ob hoc ad fastigium sacerdotale provexit, ut mandatis ipsius inhaerentes, in quadam sacerdotum ejus specula constituti prohibeamus illicita, et sequenda doceamus. Unde, directis per Bonifacium diaconum nostrum litteris, admonemus ut quae male pullulant abscindantur, et malefacta corrigantur, atque bona sectentur, et Patrum nostrorum exempla et statuta imitentur. Rogamus ergo vos, fratres, ut non aliud doceatis, neque sentiatis quam quod a beato Petro apostolo, et a reliquis apostolis et Patribus accepistis. Ab illo enim primo instructi estis, ideo non oportet vos proprium derelinquere Patrem, et alteros sequi, ipse enim caput est totius Ecclesiae, cui ait Dominus: « Tu es Petrus, et super hanc petram aedificabo Ecclesiam meam (Matth. XVI, 18), » et reliqua. Ejus enim sedes primitus apud vos fuit quae postea jubente Domino Romam translata est, cui adminiculante gratia divina hodierna praesidemus die. Nec ab ejus dispositione nos deviare oportet, ad quam cuncta majora ecclesiastica negotia divina disponente gratia jussa sunt referenda, ut ab ea regulariter disponantur a qua sumpsere principia, si vestra vero Antiochaena, quae olim prima erat, Romanae cessit sedi, nulla est quae ejus non subjecta sit ditioni, ad quam omnes quasi ad caput, juxta apostolorum eorumque successorum sanctiones, episcopi qui voluerint vel quibus necesse fuerit suffugere, eamque appellare debent, ut inde accipiant tuitionem et liberationem unde acceperunt informationem atque consecrationem. Quod omnibus minime convenit denegare episcopis, sed absque ulla custodia aut excommunicatione, vel damnatione, vel exspoliatione libere ire concedatur. Simulque idem inspirante Domino constituerunt ut nulla synodus fieret praeter ejusdem sedis auctoritatem, nec ullus episcopus, nisi in legitima synodo suo tempore apostolica auctoritate convocata, super quibuslibet criminibus pulsatus, audiatur vel judicetur, quia (ut paulo superius praelibatum est) episcoporum judicia et summarum causarum negotia, sive cuncta dubia apostolicae sedis auctoritate sunt agenda et finienda, et omnia comprovincialia negotia hujus sanctae, universalis, et apostolicae Ecclesiae sunt retractanda judicio, si hujus Ecclesiae pontifex praeceperit. Nec cui liceat sine praejudicio Romanae Ecclesiae (cui in omnibus causis debetur reverentia) custodire, relictis his sacerdotibus qui in eadem provincia Dei Ecclesias nutu divino gubernant, ad alias convolare provincias, vel aliarum provinciarum episcoporum judicium experiri vel pati, sed omnibus ejusdem provinciae episcopis congregatis judicium auctoritate hujus sedis terminetur; quod tamen (ut praefatum est) per ejus vicarios, si libuerit, erit tractandum, et quidquid injuste actum est reformandum. Pastoralis ergo cura officii nos admonet et destitutis succurrere, et cuncta neglecta vel male acta reformare, ut ignis ille, quem Dominus veniens misit in terram, motu crebro emendationis, vel crebrae meditationis agitatus sic calescat ut ferveat, et sic inflammetur ut luceat. Saepe enim dicendum et agendum est quia mala pullulantia fraterna charitate oportet resecari, ut bona crescendi et augmentandi amplissimum locum inveniant. « Nolite ergo (ut Apostolus ait) plures fieri magistri mei, fratres, scientes, quoniam majus judicium sumitis. » In multis enim offendimus omnes. Si quis in verbo non offendit, hic perfectus est vir, potest etiam freno circumducere totum corpus. Si autem equorum frenos in ora mittimus, ad consentiendum nobis et omne corpus illorum circumferimus. Ecce et naves, cum magnae sint et a ventis validis minentur, circumferuntur autem a modico gubernaculo ubi impetus dirigentis voluerit, ita et lingua modicum quidem membrum est et magna exaltat. Ecce quantus ignis qui magnam silvam incendit! Et lingua ignis est, universitas iniquitatis. Lingua constituitur in membris nostris, quae maculat totum corpus et inflammat rotam nativitatis nostrae inflammata a gehenna. Omnes enim naturae bestiarum et volucrum et serpentum, etiam caeterorum domantur, et domita sunt a natura humana. Linguam autem nullus hominum domare potest; inquietum malum, plena veneno mortifero. In ipsa benedicimus Deum et Patrem, et in ipsa maledicimus homines qui ad similitudinem Dei facti sunt. Ex ipso ore benedictio procedit et maledictio. Non oportet, fratres mei, haec ita fieri. Nunquid fons de eodem foramine emanat dulcem et amaram aquam? Nunquid potest, fratres mei, ficus olivas facere, aut vitis ficus? Sic neque salsa dulcem potest facere aquam. Quis sapiens et disciplinatus inter nos, ostendat ex bona conversatione opera sua in mansuetudine sapientiae? Quod si zelum animarum habetis et contentiones sunt in cordibus vestris, nolite gloriari et mendaces esse adversus veritatem; non enim est ista desursum descendens, sed terrena, animalis, et diabolica. Ubi enim zelus et contentio, ibi inconstantia et omne opus pravum. Quae ante desursum est sapientia, primum quidem pudica est, deinde pacifica, modesta, suadibilis, bonis consentiens, plena misericordia, et fructibus bonis, indicans sine dissimulatione. « Fructus autem justitiae in pace seminatur facientibus pacem (Jac. III, 1 et seq.). » « Propter quod succincti lumbos mentis vestrae, sobrii, perfecti sperate in eam quae offertur vobis gratiam, in revelatione Jesu Christi, quasi filii obedientiae non configurati prioribus ignorantiae vestrae desideriis, sed secundum eum qui vocavit vos sanctum, ut et ipsi facti sancti in omni conversatione sitis, quoniam scriptum est: Sancti eritis, quoniam ego sanctus sum. Et si Patrem, invocatis eum qui sine acceptione personarum judicat, secundum unuiuscujusque opus in timore incolatus vestri tempore conversamini. Scientes quod non corruptibili auro vel argento redempti estis de vana vestra conversatione paternae traditionis, sed pretioso sanguine Agni, quasi incontaminati et immaculati Jesu Christi, praecogniti quidem ante constitutionem mundi, manifestati autem novissimis temporibus propter vos, qui per ipsum fideles estis in Deo, qui suscitavit eum a mortuis, et dedit ei gloriam ut fides nostra et spes esset in Deo. 51 Animas vestras castificantes in obedientia charitatis, in fraternitatis amore, simplici ex corde invicem diligite attentius, renati non ex semine corruptibili, sed incorruptibili per verbum Dei vivi et permanentis, quia omnis caro ut fenum, et omnis gloria ejus tanquam flos feni; exaruit fenum et flos ejus decidit, verbum autem Domini manet in aeternum. Hoc est autem verbum quod evangelizatum est in vobis. Deponentes quidem omnem malitiam et omnem dolum et simulationes, et invidias et omnes detractiones, sicut modo geniti infantes rationabiles sine dolo lac concupiscite, ut in eo crescatis in salutem, si gustatis quoniam dulcis est Dominus. At quem attendentes lapidem vivum ab hominibus quidem reprobatum, a Deo autem electum et honorificatum, et ipsi tanquam lapides vivi superaedificamini, domos spirituales, sacerdotium sanctum offerre spirituales hostias acceptabiles Deo per Jesum Christum, propter quod continet Scriptura: Ecce pono in Sion lapidem summum, angularem et electum, pretiosum, et qui crediderit in eum non confundetur, vobis igitur honor credentibus, non credentibus autem lapis, quem reprobaverunt aedificantes, hic factus est in caput anguli. Et lapis offensionis et petra scandali his qui offendunt verbo, nec credunt in quo et positi sunt. Vos autem genus electum, regale sacerdotium, gens sancta, populus acquisitionis, ut virtutes annuntietis ejus qui de tenebris vos revocavit in admirabile lumen suum (I Petr. I, 13-25; 1-9). Estote ergo, charissimi, prudentes et vigilate in orationibus; ante omnia autem mutuam in vobismetipsis charitatem continuam habentes, quia charitas operit multitudinem peccatorum, hospitales invicem sine murmuratione unusquisque sicut accepit gratiam in alterutrum illam administrantes sicut boni dispensatores multiformis gratiae Dei. Si quis loquitur quasi sermones Dei. Si quis ministrat tanquam ex virtute quam administrat Deus ut in omnibus honorificetur Deus per Jesum Christum, cui est gloria et imperium in saecula saeculorum. Amen. (I Petr. IV, 7 et seq.) » Data Kalend. Aprilis, Maxentio et Maximo IV cc. consul. |
SILIUS ITALICUS PUNICA LIBER UNDECIMUS |
Prooemium. Super montem excelsum ascende, tu qui evangelizas Sion; exalta in fortitudine vocem tuam, qui evangelizas Ierusalem; exalta, noli timere. Dic civitatibus Iudae: ecce Deus vester; ecce dominus Deus in fortitudine veniet, et brachium eius dominabitur, ecce merces eius cum eo." (Is. 40, 9-10)". Evangelii praenuntiator apertus Isaias propheta, evangelicae doctrinae sublimitatem, nomen et materiam breviter comprehendens, evangelicum doctorem ex persona domini alloquitur, dicens super montem excelsum ascende tu, et cetera. Ut autem ab ipso Evangelii nomine sumamus exordium." Augustinus contra Faustum. "Evangelii nomen Latine interpretatur bonum nuntium vel bona Annuntiatio; quod quidem cum aliquod bonum annuntiatur, semper dici potest, proprie tamen hoc vocabulum obtinuit Annuntiatio salvatoris. Narratores quippe originis, factorum, dictorum, passionum domini Iesu Christi proprie dicti sunt Evangelistae." Chrysostomus super Matth. "Quid enim his bonis nuntiatis fiat aequale? Deus in terra, homo in caelo, amicitia Dei ad nostram facta naturam, prolixum solutum praelium, Diabolus confusus, mors soluta, Paradisus apertus. Et haec omnia super dignitatem nostram, et cum facilitate nobis data sunt, non quia laboravimus, sed quia dilecti sumus a Deo." Augustinus de vera religione. "Cum enim omnibus modis medeatur animis Deus, pro temporum opportunitatibus, quae mira sapientia eius ordinantur, nullo modo beneficentius consuluit generi humano, quam cum unicus filius consubstantialis patri et coaeternus, totum hominem suscipere dignatus est, et verbum caro factum est, et habitavit in nobis, ita enim demonstravit quam excelsum locum inter creaturas habeat humana natura, in hoc quod hominibus in vero homine apparuit." Augustinus in sermone 9 de nativitate. "Demum factus est Deus homo, ut homo fieret Deus. Hoc igitur bonum evangelizandum praenuntiat propheta dicens ecce Deus vester." Leo ad Flavianum. "Exinanitio autem illa, qua se invisibilem praebuit, et creator ac dominus omnium rerum unus voluit esse mortalium, inclinatio fuit miserationis, non desertio potestatis. "Glossa." Ne ergo sic Deus adesse credatur ut fieret aliqua diminutio potestatis, subiungit propheta ecce dominus in fortitudine veniet." Augustinus de doctrina Christiana. "Non per locorum spatia veniendo, sed in carne mortali mortalibus apparendo." Leo in Serm. 19 de passione domini. "De ineffabili autem Dei potentia factum est ut dum Deus verus est in carne passibili, conferatur homini gloria per contumeliam, incorruptio per supplicium, vita per mortem." Augustinus de peccatorum meritis. "Fuso enim sanguine sine culpa, omnium culparum chirographa deleta sunt, quibus homines a Diabolo antea tenebantur." Glossa. "Quia ergo per virtutem Christi patientis homines a peccato liberati servi facti sunt Dei, sequitur et brachium eius dominabitur." Leo Papa in Serm. 10 de passione. "Affuit autem nobis in Christo singulare praesidium, ut in natura passibili mortis conditio non maneret, quam impassibilis essentia recepisset; et per id quod non poterat mori, possit id quod mortuum fuerat, suscitari." Glossa. "Et sic per Christum nobis immortalis gloriae aditus aperitur, unde sequitur ecce merces eius cum eo; de qua scilicet ipse dicit: merces vestra copiosa est in caelis." Augustinus contra Faustum. "Aeternae enim vitae promissio, regnumque caelorum ad novum pertinet testamentum, temporalium vero promissiones testamento veteri continentur." Glossa. "Sic ergo quatuor nobis de Christo evangelica doctrina tradit: divinitatem assumentem, humanitatem assumptam, mortem per quam a servitute eripimur, resurrectionem per quam nobis aditus gloriae vitae aperitur; et propter hoc in Ezechiele sub figura quatuor animalium demonstratur." Gregorius super Ezech. "Ipse enim unigenitus Dei filius veraciter factus est homo; ipse in sacrificio nostrae redemptionis dignatus est mori, ut vitulus; ipse per virtutem suae fortitudinis surrexit, ut leo; ipse etiam ascendens ad caelos est elevatus, ut aquila." Glossa. "In qua ascensione manifeste ostendit suam divinitatem. Matthaeus ergo in homine intelligitur, quia circa humanitatem Christi principaliter immoratur; Marcus in leone, quia agit de resurrectione; Lucas in vitulo, quia agit de sacerdotio; Ioannes in aquila, scribens sacramenta divinitatis." Ambrosius super Lucam (in praefatione in Lucam, parum ante finem). "Et bene accidit, ut quoniam Evangelii huius librum secundum Matthaeum dicimus esse moralem, opinio huius praemitteretur: mores enim proprie dicuntur humani. Figura autem leonis ascribitur Marco, quia a potentiae coepit expressione divinae, cum dixit: initium Evangelii Iesu Christi filii Dei. Ioanni autem figura aquilae, eo quod divinae miracula resurrectionis expressit." Gregorius super Ezech. "Haec autem ipsa uniuscuiusque libri evangelica exordia testantur: nam quia ab humana generatione coepit, iure per hominem Matthaeus; quia per clamorem in deserto, recte per leonem Marcus; quia a sacrificio exorsus est, bene per vitulum Lucas; quia vero a divinitate verbi coepit, digne per aquilam significatur Ioannes." Augustinus de Cons. "Evang. Vel Matthaeus, qui regiam Christi personam maxime commendavit, per leonem significatur; Lucas autem per vitulum, propter victimam sacerdotis; Marcus autem, qui neque stirpem regiam, neque sacerdotalem narrare voluit, et tamen in humanis versatus ostenditur, hominis figura significatur. Haec autem tria animalia: leo, homo, vitulus in terra gradiuntur, unde isti tres Evangelistae in istis maxime occupati sunt quae Christus in carne operatus est. At vero Ioannes velut aquila volat, et lucem incommutabilis veritatis acutissimis cordis oculis intuetur. Ex quo datur intelligi tres Evangelistas circa activam vitam fuisse versatos, Ioannem vero circa contemplativam. Doctores autem Graecorum per hominem intelligunt Matthaeum, quia genealogiam domini secundum carnem descripsit; per leonem vero Ioannem, quia sicut leo suo rugitu cunctis bestiis timorem incutit, sic et Ioannes cunctis haereticis timorem incussit; per vitulum intellexerunt Lucam, quia vitulus sacerdotalis est hostia, et ipse semper circa templum et sacerdotium versatus est; et per aquilam Marcum intellexerunt, quia aquila in Scripturis divinis solet significare spiritum sanctum, qui locutus fuit per ora prophetarum, et ipse a prophetico testimonio exorsus est." Hieronymus super Matth. "Circa numerum vero Evangelistarum sciendum est plures fuisse qui Evangelia scripserunt, sicut et Lucas Evangelista testatur dicens: quoniam quidem multi conati sunt ordinare etc., et sicut perseverantia usque ad praesens tempus monimenta declarant, quae a diversis auctoribus edita, diversarum haeresum fuere principia, ut est illud iuxta Aegyptios, et Thomam et Matthiam et Bartholomaeum, duodecim quoque apostolorum, et Basilidis, atque Apellis, et reliquorum, quos enumerare longissimum est. Ecclesia autem, quae supra petram domini voce fundata est, quatuor fluminum Paradisi instar eructans, quatuor annulos et angulos habet, per quos quasi arca testamenti et custos legis domini lignis mobilibus vehitur." Augustinus de Cons. Evang. "Vel quoniam quatuor sunt partes orbis terrae, per cuius universitatem Christi Ecclesia dilatatur. Alius autem fuit eis ordo cognoscendi atque praedicandi, alius autem scribendi. Ad cognoscendum quippe atque praedicandum primi fuerunt qui secuti sunt dominum in carne praesentem, docentem audierunt, facientemque viderunt, atque ex eius ore ad evangelizandum sunt missi; sed in conscribendo Evangelio, quod divinitus ordinatum esse credendum est, ex numero eorum, quos ante passionem dominus elegit, primum ultimumque locum duo tenuerunt: primum Matthaeus, ultimum Ioannes, ut reliqui duo, qui ex illo numero non erant, sed tamen Christum in illis loquentem secuti erant tanquam filii amplectendi, ac per hoc in loco medio constituti, utroque ab eis latere munirentur." Remigius. "Matthaeus quidem scripsit in Iudaea sub tempore Caii Caligulae imperatoris; Marcus in Italia, Romae, sub tempore Neronis vel Claudii, secundum Rabanum; Lucas vero in Achaiae Baeotiaeque partibus, rogatus a Theophilo; et Ioannes Ephesi in Asia minori sub tempore Nervae principis." Beda. "Sed tamen cum sint quatuor Evangelistae, non tam quatuor Evangelia quam unum quatuor librorum veritati consonum ediderunt. Sicut enim duo versus eamdem prorsus habentes materiam, pro diversitate metri et verborum duo sunt, et tamen non nisi unam continent sententiam, sic Evangelistarum libri, cum sint quatuor, unum continent Evangelium, quia unam doctrinam faciunt de fide Catholica." Chrysostomus super Matth. "Sufficiebat autem ut unus Evangelista omnia diceret, sed cum quatuor ab uno ore omnia loquantur, non secundum eadem tempora, neque in eisdem locis convenientes, et ad invicem colloquentes, maxima fit demonstratio veritatis. Et hoc ipsum quod in aliquibus modicis dissonare videntur, maximum signum veritatis est; si enim omnia consonarent, crederent inimici, quod ex placito quodam humano convenientes scripserint quae scripserunt. In principalibus quidem, quae pertinent ad informationem vitae et praedicationem fidei, nequaquam dissonant nec in parvo. Si autem in miraculis hic quidem haec, ille vero illa dixit, hoc te non conturbet; si enim unus omnia dixisset, superfluus esset numerus reliquorum; si omnes diversa, nequaquam consonantiae demonstratio appareret; si autem aliquid de temporibus vel modis differenter annuntiant, hoc nihil impedit eorum quae dicta sunt veritatem, ut infra ostendetur." Augustinus de Cons. Evang. "Quamvis autem singuli eorum suum quemdam narrandi ordinem tenuisse videantur, non tamen unusquisque eorum velut alterius praecedentis ignarus voluisse scribere reperitur, vel ignorata praetermisisse, quae scripsisse alius invenitur; sed sicut unicuique inspiratum est, non superfluam cooperationem sui laboris adiunxit." Glossa. "Sublimitas autem evangelicae doctrinae consistit quidem primo in eius excellentissima auctoritate." Augustinus de Cons. Evang. "Inter omnes enim divinas auctoritates, quae sanctis litteris continentur, Evangelium merito excellit, cuius primi praedicatores apostoli fuerunt, qui dominum Iesum salvatorem nostrum Christum etiam in carne praesentem viderunt; quorum quidam, hoc est Matthaeus et Ioannes, etiam scripta de illo, quae scribenda visa sunt, libris singulis ediderunt. Ac ne putaretur, quod attinet ad percipiendum ac praedicandum Evangelium, interesse aliquid utrum illi annuntient qui eumdem dominum hic in carne apparentem secuti sunt, an alii qui ex illis comperta fideliter crediderunt, divina providentia procuratum est per spiritum sanctum ut quibusdam etiam ex illis qui primos apostolos sequebantur non solum annunciandi, verum etiam scribendi Evangelium tribueretur auctoritas." Glossa. "Et sic patet quod sublimitas evangelicae auctoritatis a Christo dependet, et hoc designatur in verbis prophetae praemissis, cum dicitur super montem excelsum ascende tu. Mons enim excelsus Christus est, de quo idem Isaias dicit: erit in novissimis diebus praeparatus mons domus domini in vertice montium, idest super omnes sanctos, qui a monte Christo montes dicuntur, quia de plenitudine eius omnes accepimus. Recte autem ad Matthaeum dicitur supra montem excelsum ascende tu, quia, sicut praedictum est, ipse in propria persona facta Christi vidit et eius doctrinam audivit." Augustinus de quaest. Evang. "Illud autem discutiendum est quod solet nonnullos movere, cur ipse dominus nihil scripserit ut aliis de ipso scribentibus necesse sit credere. Sed nequaquam dicendum est quod ipse non scripserit, quandoquidem membra eius id operata sunt quod dictante capite cognoverunt. Quicquid enim de suis factis et dictis nos legere voluit, hoc scribendum illis tamquam suis manibus imperavit. "Glossa." Secundo etiam habet evangelica doctrina sublimitatem virtutis, unde apostolus dicit quod Evangelium virtus Dei est in salutem omni credenti. Et hoc ostendit propheta in praemissis verbis, cum dicit exalta in fortitudine vocem tuam, in quo etiam modum evangelicae doctrinae designat in exaltatione vocis, per quam doctrinae claritas datur. Augustinus ad Volusianum. Modus enim ipse quo sancta Scriptura contexitur, est omnibus accessibilis, paucissimis penetrabilis; ea quae aperte continet quasi amicus familiaris sine fuco ad cor loquitur indoctorum atque doctorum; ea vero quae in mysteriis occultat, nec ipsa eloquio superbo erigit, quo non audeat accedere mens tardiuscula et inerudita, quasi pauper ad divitem; sed invitat omnes humili sermone, quos non solum manifesta pascat, sed etiam secreta exerceat veritate, hoc tam in promptis quam in reconditis habens. Sed ne aperta fastidirentur, eadem rursum aperta desiderantur, desiderata quodammodo renovantur, renovata suaviter intimantur. His salubriter et prava corriguntur et parva nutriuntur et magna oblectantur ingenia." Glossa. "Sed quia vox exaltata longius auditur, potuit in exaltatione vocis, evangelicae doctrinae publicatio designari: quia non ad unam tantum gentem, sed ad universas nationes praedicanda mandatur. Praedicate, inquit dominus, Evangelium omni creaturae." Gregorius in Evang. "Potest enim omnis creaturae nomine natio gentium designari." Glossa. "Tertio autem habet evangelica doctrina altitudinem libertatis. Augustinus contra adversarium legis et Proph. In veteri enim testamento, propter temporalium bonorum promissionem, malorumque comminationem, servos parit temporalis Ierusalem, in novo autem, ubi fides impetrat caritatem, qua lex possit impleri, non magis timore poenae quam dilectione iustitiae, liberos parit Ierusalem aeterna." Glossa. "Unde et hanc sublimitatem doctrinae evangelicae propheta designat dicens exalta, noli timere. Restat autem videre quibus et qua de causa hoc Evangelium sit scriptum." Hieronymus super Matth. "Matthaeus enim Evangelium in Iudaea Hebraeo sermone edidit, ob eorum maxime causam qui in Ierusalem crediderant ex Iudaeis. Cum enim primo praedicasset Evangelium in Iudaea, volens transire ad gentes, primus Evangelium scripsit Hebraice, quod fratribus a quibus ibat, in memoria dereliquit. Sicut enim necesse fuit ad confirmationem fidei Evangelium praedicari, sic et contra haereticos scribi." Chrysostomus super Matth. "Corpus autem suae narrationis ordinavit Matthaeus: primum ergo nativitatem, deinde Baptismum, tertio tentationem, quarto doctrinam, quinto miracula, sexto passionem, septimo resurrectionem et ascensionem ipsius; non solum historiam de Christo exponere volens per hoc, verum etiam evangelicae vitae statum docere, quoniam nihil est quod ex parentibus nascimur, nisi iterum per aquam et spiritum renati fuerimus ex Deo. Post Baptismum autem necesse est contra Diabolum stare. Post hoc quasi omni superata tentatione factus idoneus ad docendum, si quidem sacerdos est, doceat, et doctrinam suam bonae vitae quasi miraculis factis commendet; si laicus est, operibus doceat fidem. Deinde necesse est exire nos de hoc stadio mundi et tunc restat ut tentationum victoriam resurrectionis merces sequatur, et gloria." Glossa. "Patet igitur ex praemissis Evangelii nomen, evangelicae doctrinae materia, scriptorum Evangelii figura, numerus, tempus, lingua, differentia et ordo, evangelicae doctrinae sublimitas, et quibus hoc Evangelium sit conscriptum et ordo processus ipsius. Caput 1. Lectio 1. "Hieronymus." Quia faciem hominis Matthaeus significat, quasi de homine exorsus est scribere, dicens liber generationis. "Rabanus." Quo exordio satis ostendit generationem Christi secundum carnem suscepisse narrandam. "Chrysostomus, super Matth." Iudaeis enim Evangelium scripsit, quibus superfluum erat exponere divinitatis naturam, quam cognoscebant; necessarium autem fuit eis mysterium incarnationis ostendere. Ioannes autem cum gentibus Evangelium scripsit, quae non cognoscebant si Deus filium habet; ideo necessarium fuit primum illis ostendere quia est filius Dei Deus, deinde quia carnem suscepit. "Rabanus." Cum autem parvam libri particulam teneat generatio, dixit liber generationis. Consuetudo enim Haebraeorum est ut voluminibus ex eorum principiis imponant nomina, ut est Genesis. "Glossa." Planior autem sensus esset: hic est liber generationis, sed hic est mos in multis, ut visio Isaiae, subaudis: haec est: generationis autem singulariter dicitur, quamvis multae per ordinem replicentur, quia propter Christi generationem ceterae hic indicuntur. "Chrysostomus in Matth." Vel ideo librum hunc generationis nominat, quia haec est totius dispensationis summa, et radix bonorum omnium, Deum hominem factum esse: hoc enim facto alia secundum rationem sequebantur. "Remigius." Dicit autem liber generationis Iesu Christi quia noverat scriptum esse: liber generationis Adae; et ideo sic exorsus est, ut opponeret librum libro. Adam novum Adae veteri, quia omnia per istum sunt restaurata quae per illum sunt corrupta. "Hieronymus in Matth." In Isaia autem legimus: generationem eius quis enarrabit? Non ergo putemus Evangelistam prophetae esse contrarium, ut quod ille impossibile dixit esse effatu, hic narrare incipiat, quia ibi de generatione divinitatis, hic de incarnatione dictum est. "Chrysostomus in Matth." Nec tamen parva aestimes te audire, hanc audiens generationem. Est enim valde auditu mirabile quod ineffabilis Deus ex muliere nasci dignatus est, et habere progenitores David et Abraham. "Remigius." Si autem aliquis dixerit quia propheta de nativitate humanitatis dixit, non est respondendum ad interrogationem prophetae. Nullus generationem domini narravit, sed perrarus, quia Matthaeus et Lucas. "Rabanus." In hoc autem quod dicit Iesu Christi, regalem et sacerdotalem in eo exprimit dignitatem; nam Iesus, qui nominis huius praesagium praetulit, primus post Moysen in populo Israel ducatum tenuit; Aaron vero mystico consecratus unguento, primus in lege sacerdos fuit. "Augustinus de quaest. novi et veteris testamenti." Quod autem per olei unctionem praestabat Deus illis qui in reges vel sacerdotes ungebantur, hoc praestitit spiritus sanctus homini Christo, addita expiatione: spiritus enim sanctus purificavit quod de Maria virgine in corpus salvatoris profecit; et haec est unctio corporis salvatoris, quare Christus est appellatus. "Chrysostomus super Matth." Quia vero impia prudentia Iudaeorum negabat Iesum de David semine esse natum, subdit filii David, filii Abraham. Quare autem non sufficiebat dicere illum filium Abrahae solius, aut David solius? Quia ad ambos de Christo nascituro ex eis promissio fuerat facta: ad Abraham quidem sic: et in semine tuo benedicentur omnes gentes terrae; ad David autem ita: de fructu ventris tui ponam super sedem tuam. Ideo ergo utriusque filium dixit, ut utriusque promissiones in Christo adimpletas ostenderet. Deinde, quia Christus tres dignitates fuerat habiturus: rex, propheta, sacerdos. Abraham propheta fuit et sacerdos, sicut Deus ad illum dicit in Genesi: accipe mihi vaccam triennem; propheta autem, sicut ait dominus ad Abimelech de illo: propheta est, et orabit pro te. David rex fuit et propheta; sacerdos autem non fuit. Ideo ergo amborum filius nominatus est, ut utriusque patris triplex dignitas originali iure recognosceretur in Christo. "Ambrosius super Lucam." Ideo etiam duos generis auctores elegit: unum qui de cognatione populorum promissum accepit, alterum qui de generatione Christi oraculum consecutus est. Et ideo, licet sit ordine successionis posterior, prior tamen describitur quia plus est, promissum accepisse de Christo, quam de Ecclesia, quae est per Christum potior est enim qui salvat eo quod salvatur. "Hieronymus in Matth." Ordo etiam praeposterus, sed necessario commutatus. Si enim primum posuisset Abraham, et postea David, rursus ei repetendus fuisset Abraham, ut generationis series texeretur. "Chrysostomus super Matth." Altera autem ratio est, quia regni dignitas maior est quam naturae, nam etsi Abraham praecedat in tempore, David praecedebat in dignitate. "Glossa." Quia vero ex hoc titulo apparet totum hunc librum conscribi de Iesu Christo, necessarium est praecognoscere quid sit sentiendum de ipso, sic enim melius exponi poterunt quae in hoc libro de eo dicuntur. "Augustinus de quaest. Evang." Error autem haereticorum de Christo tribus generibus terminatur: aut de divinitate, aut de humanitate, aut de utroque falluntur. "Augustinus de Haeres." Cerinthus ergo et Ebion Iesum Christum hominem tantum fuisse dixerunt, quos secutus Paulus Samosatenus, Christum non semper fuisse, sed eius initium, ex quo de Maria natus est, asseverat, nec enim aliquid amplius quam hominem putat; et haec haeresis postea a Photino confirmata est. "Athanasius contra Haeret." Ioannes autem apostolus istius insaniam longe ante spiritu sancto conspiciens, eum alto imperitiae sopore demersum suae vocis praeconio excitat, dicens: in principio erat verbum. Ei ergo quod in principio erat apud Deum non relinquitur in novissimo tempore ut originis suae ab homine principium sumpserit. Item inquit: pater, clarifica me illa gloria quam habui apud te priusquam mundus fieret. Audiat Photinus eum gloriam ante principium possedisse. "Augustinus de Haeres." Nestorii autem perversitas fuit ut hominem tantummodo ex beata Maria virgine genitum praedicaret, quem verbum Dei non in unitatem personae, et in societatem inseparabilem recepisset; quod Catholicorum aures nequaquam ferre potuerunt. "Cyrillus Alex. ad monachos Aegypti." Ait enim apostolus de unigenito quod cum in forma Dei esset, non rapinam arbitratus est esse se aequalem Deo. Quis est ergo ille qui est in forma Dei? Aut quomodo exinanitus est, et descendit ad humilitatem secundum hominis formam? Et quidem si praedicti haeretici in duo dividentes Christum, idest in hominem et verbum, hominem dicunt sustinuisse exinanitionem, separantes ab eo Dei verbum, praeostendendum est quia in forma et in aequalitate intelligitur et fuit patris sui, ut exinanitionis sustineret modum. Sed nihil creaturarum est, si secundum propriam intelligatur naturam, in patris aequalitate quomodo ergo exinanitus dicitur, et ex qua eminentia ut esset homo descendit? Aut quomodo intelligitur assumpsisse tamquam non habens in principio servi formam? Sed aiunt quod verbum patri aequale existens habitavit in homine nato per mulierem: et haec exinanitio. Certe audio filium dicentem sanctis apostolis: si quis diligit me, verbum meum custodiet, et pater meus diliget eum, et ad eum veniemus, et mansionem apud eum faciemus. Audis quomodo in eis qui se diligunt, se et sibi cohabitare dixit Deum patrem? Putas ergo, ipsum exinanitum et vacuatum dabimus et servi formam accepisse, quia in diligentium se animabus facit mansionem? Quid autem spiritus habitans in nobis, putatis, et ipse humanationis dispensationem adimplet? "Abbas Isidorus ad Atribium presbyterum." Verum ne universa annumeremus, unum, ad quod universa intendunt, dicemus quia illum qui Deus erat, humilia loqui, et dispensativum simul et utile est, et nihil inviolabili naturae praeiudicat. Eum vero qui homo est, divina et supernaturalia quaedam loqui summae praesumptionis est malum; nam regi quidem licet etiam et humiliter agere, militi vero non licet imperiales voces emittere. Si igitur Deus erat humanatus, etiam humilia locum habent; si vero homo tantum erat, excelsa non habent locum. "Augustinus de Haeres." Sabellium discipulum Noeti quidam perhibent, qui dicebat Christum eumdem et patrem et spiritum sanctum. "Athanasius contra Haeret." huius autem insanissimi furoris audaciam caelestium testimoniorum auctoritate frenabo ad demonstrandum propriae substantiae filii personam, non illa quae homini suscepto congruere cavillatur, assumens, sed illa in medium proferens testimonia, quae sine ullo ancipitis intelligentiae scrupulo divinitati eius competere omnes pariter confitentur. In Genesi enim Deum dixisse legimus: faciamus hominem ad imaginem et similitudinem nostram. Ecce pluraliter dicit faciamus, alium videlicet indicans ad quem loquentis factus est sermo. Si unus est, ad imaginem suam fecisse diceretur; nunc autem alius et alterius imaginem apertius fecisse describitur. "Glossa." Alii vero veram Christi humanitatem negaverunt. Valentinus enim dixit Christum a patre missum spiritale vel caeleste corpus attulisse, nihilque assumpsisse de Maria virgine, sed per illam tamquam per rivum aut fistulam sine assumpta carne transisse. Nos autem non ideo credimus natum ex Maria virgine, quod aliter in vera carne existere atque hominibus apparere non posset, sed quia sic scriptum est in ea Scriptura, cui nisi crediderimus, nec Christiani nec salvi esse poterimus. Si autem de caelesti, vel aerea, vel humida creatura corpus assumptum vellet commutare in humanae carnis verissimam qualitatem, hoc eum potuisse facere quis negaret? "Augustinus de Haeres." Manichaei vero dixerunt, phantasma esse dominum Iesum Christum, nec femineo posse nasci ex utero. "Augustinus, Lib. 83 quaest." Sed si phantasma fuit corpus Christi, fefellit Christus; et si fallit, veritas non est. Est autem veritas Christus; non ergo phantasma fuit corpus eius. "Glossa." Et quia principium huius Evangelii, et etiam Evangelii secundum Lucam, manifeste ostendit Christum natum ex femina, ex quo apparet vera Christi humanitas, ergo utriusque Evangelii principia negant. "Augustinus contra Faustum." Unde Faustus dicit: Evangelium quidem a praedicatione Christi et esse coepit et nominari, in quo ipse nusquam se natum ex hominibus dicit. At vero genealogia adeo non est Evangelium, ut nec eius scriptor ausus fuerit eam Evangelium nominare. Quid enim scribit? Liber generationis Iesu Christi filii David; non ergo liber Evangelii Iesu Christi, sed liber generationis. At vero Marcus, quia generationem scribere non curavit, sed tantum praedicationem filii Dei, quod est Evangelium, vide quam competenter sit exorsus: Evangelium, inquit, Iesu Christi filii Dei, ut hinc satis appareat genealogiam non esse Evangelium; namque et in ipso Matthaeo, post inclusum Ioannem in carcere, tunc legitur Iesum coepisse praedicare Evangelium regni. Ergo quicquid ante hoc narratur, genealogiam esse constat, non Evangelium. Ad Ioannem ergo et Marcum me contuli, quorum mihi principia non immerito placuerunt, quia nec David nec Mariam inducunt, nec Ioseph. "Contra quem Augustinus:" quid ergo respondebit apostolo dicenti: memor esto Iesum Christum resurrexisse a mortuis, ex semine David, secundum Evangelium meum? Quod autem erat apostoli Pauli Evangelium, hoc etiam ceterorum apostolorum et omnium fidelium; hoc enim alibi dicit: sive ego, sive illi Evangelium praedicaverunt. "Augustinus de Haeres." Ariani autem patrem et filium et spiritum sanctum nolunt esse unius eiusdemque substantiae, naturae, aut existentiae; sed esse filium creaturam patris, spiritum vero sanctum creaturam creaturae, hoc est, ab ipso filio creatum volunt. Christum etiam sine anima carnem suscepisse arbitrantur. "Augustinus de Trinit." Sed Ioannes in eo declarat filium non tantum Deum esse, sed etiam eiusdem cum patre substantiae, quia cum dixisset: et Deus erat verbum, addidit: omnia per ipsum facta sunt. Unde apparet ipsum factum non esse, per quem facta sunt omnia; et si factus non est, creatus non est; et sic eiusdem cum patre substantiae est; omnis enim substantia quae Deus non est, creatura est. "Augustinus contra Felicianum." Nescio enim quid nobis mediatoris persona contulerit, qui melius nostrum non redimens, carnem, quae sine anima nec beneficium possit sentire, suscepit. Si enim venit Christus salvum facere quod perierat, quia totus homo periit, totus beneficio salvatoris indiget; et ideo Christus veniendo, totum salvat, corpus et animam assumendo. "Augustinus Lib. 83 quaest." Quomodo etiam ipsi respondent tam manifestis obiectionibus ex evangelica Scriptura, in qua contra eos dominus tam multa commemorat? Ut est illud: tristis est anima mea usque ad mortem; et: potestatem habeo ponendi animam meam; et multa huiusmodi. Qui si dicant in parabolis eum locutum esse, habemus Evangelistarum rationes, qui res gestas narrantes, sicut eum corpus habuisse testantur, sic eum indicant habere animam per affectiones quae non possunt esse nisi in anima. Eis enim narrantibus legimus: et miratus est Iesus, et iratus, et multa huiusmodi. "Augustinus de Haeres." Apollinaristae autem sicut Ariani, Christum dixerunt carnem solam sine anima suscepisse. In qua quaestione testimoniis evangelicis victi, mentem, quae rationalis est anima hominis, defuisse animae Christi, sed pro hac ipsum verbum in ea fuisse dixerunt. "Augustinus Lib. 83 quaest." Sed si ita est, belluam quamdam cum figura humani corporis Dei verbum suscepisse crederetur. "Augustinus de Haeres." De ipsa vero eius carne sic a recta fide dissensisse perhibentur ut dicerent carnem illam et verbum unius eiusdemque substantiae esse, contentiosissime asseverantes verbum carnem factum, hoc est; verbi aliquid in carnem fuisse mutatum atque conversum, non autem carnem de Mariae carne suscepisse. "Cyrillus ad Ioannem Antiochenum." Furere autem arbitramur eos qui suspicati sunt, quod mutationis obumbratio circa divinam verbi naturam potest contingere: manet enim quod est semper, et non mutatur, nec conversionis est capax. "Leo ad Constantinopolitanos." Nos autem non ita dicimus Christum hominem ut aliquid ei desit quod ad humanam certum est pertinere naturam, sive animam sive mentem rationabilem, sive carnem, quae non de femina sumpta sit, sed facta de verbo in carnem converso atque mutato. Quae ter falsa Apollinaristarum haeresis tres varias protulit partes. "Leo ad Palaestinos." Eutyches quoque tertium Apollinaris dogma delegit, ut, negata humanae carnis atque animae veritate, totum dominum nostrum Iesum Christum unius assereret esse naturae, tamquam verbi divinitas ipsa se in carnem animamque verteret, et concipi, nasci aut nutriri, et cetera huiusmodi, eius tantum essentiae fuerit, scilicet divinae, quae nihil horum in se sine carnis recepit veritate, quoniam natura unigeniti, natura est patris, natura est spiritus sancti, simul impassibilis et sempiterna. Verum si ab Apollinaris perversitate haereticus iste decesserit, ne convinceretur deitatem passibilem sentire atque mortalem, et tamen verbi incarnati, id est verbi et carnis, unam audet pronuntiare naturam; non dubie in Manichaei et Marcionis transit insaniam, et dominum Iesum Christum simultorie omnia credit egisse, nec humanum ipsum corpus, sed phantasticam corporis speciem oculis apparuisse cernentium. "Idem ad Iulianum." In eo vero quod Eutyches in episcopali iudicio ausus est dicere ante incarnationem duas fuisse in Christo naturas, post incarnationem autem unam, necessarium fuit ut ad reddendam rationem professionis suae sollicitis interrogationibus urgeretur. Arbitror enim eum talia loquentem hoc habere persuasum quod anima quam salvator assumpsit, prius in caelis sit commorata quam de Maria virgine nasceretur. Sed hoc Catholicae mentes auresque non tolerant, quia nil secum dominus de caelo veniens nostrae conditionis exhibuit, nec animam eius, quae anterior extitisset, nec carnem, quae non materni corporis esset, accepit. Unde quod in Origene merito damnatum est, qui animarum antequam corporibus insererentur non solum miras, sed et diversas fuisse asseruit actiones, necesse est quod in isto plectatur. "Remigius." Has igitur haereses in principio Evangelii sui Evangelistae destruunt, nam Matthaeus cum narrat eum duxisse originem per reges Iudaeorum, verum hominem eum ostendit, et veram carnem habuisse. Similiter et Lucas, qui sacerdotalem stirpem et personam describit. Marcus autem, cum ait: initium Evangelii Iesu Christi filii Dei, et Ioannes cum ait: in principio erat verbum manifestant eum ante omnia saecula semper fuisse Deum apud Deum patrem. Lectio 2. "Augustinus de Cons. Evang." Matthaeus Evangelista ostendit generationem Christi secundum carnem se suscepisse narrandam, quia genealogiam Christi exorsus est. Lucas autem tamquam sacerdotem in expiandis peccatis magis assignans, non ab initio Evangelii sui, sed a Baptismo Christi generationes enarrat, ubi testimonium Ioannes perhibuit dicens: ecce qui tollit peccata mundi. In generationibus etiam Matthaei significatur nostrorum susceptio peccatorum a domino Christo. In generationibus autem Lucae significatur abolitio nostrorum peccatorum ab ipso, ideo generationes Christi Matthaeus descendens enarrat, Lucas autem ascendens. Humanam autem Christi generationem Matthaeus descendendo describens, ab Abraham generationes commemorat. "Ambrosius super Lucam." Prior enim Abraham meruit fidei testimonium, quia credidit Deo, et reputatum est ei ad iustitiam. Ideo etiam auctor generis debuit significari, quia instaurandae Ecclesiae sponsionem primus emeruit, cum dicitur: benedicentur in te omnes tribus terrae. Et iterum David delatum est quod Iesus filius eius diceretur, unde huic praerogativa servatur ut ab eo generationis dominicae manaret exordium. "Chrysostomus in Matth." Evangelista igitur Matthaeus generationem dominicae carnis per seriem parentum volens commendare memoriae, ordiens a patre Abraham, dicit Abraham genuit Isaac. Cur non dixit: Ismael, quem primitus genuit? Sequitur Isaac autem genuit Iacob. Cur non dixit: Esau, qui eius primogenitus fuit? Quia scilicet per illos ad David pervenire non posset. "Glossa." Omnes tamen fratres Iudae, cum ipso in generatione computat, quod etiam ideo factum est, quia Ismael et Esau non remanserunt in cultu unius Dei; fratres vero Iudae in populo sunt computati. "Chrysostomus in Matth." Vel propterea duodecim patriarcharum meminit, ut eam quae ex progenitorum nobilitate est, elationem auferret. Etenim multi horum ex ancillis nati fuerunt, sed omnes similiter erant patriarchae et tribuum principes. "Glossa." Ideo autem Iudam nominatim posuit, quia de illo tantum dominus descendit. In singulis autem patribus non solum debet notari historia, sed allegoria et moralitas: allegoria quidem in quo unusquisque patrum Christum praefiguret; moralitas in hoc notatur quod ex singulis patribus in nobis aliqua virtus per significationem nominis vel exemplum aedificetur. Abraham ergo in multis locis figuram Christi portat, et praeterea in nomine: Abraham enim pater multarum gentium interpretatur, et Christus est pater multorum fidelium. Abraham etiam de cognatione sua exiit, et in terra aliena demoratus est, et Christus, derelicto Iudaico populo, ad gentes per praedicatores suos exivit. "Chrysostomus super Matth." Isaac autem interpretatur risus. Risus autem sanctorum est, non stulta cachinnatio labiorum, sed rationabile gaudium cordis, quod fuit mysterium Christi. Sicut enim ille parentibus in ultima senectute donatus est laetitia suis, ut cognoscatur quia non erat filius naturae, sed gratiae, sic et Christus in novissimo fine productus est a matre Iudaea gaudium cunctis; sed iste per virginem, ille de anu, ambo contra spem naturae. "Remigius." Iacob supplantator interpretatur, et de Christo dicitur: supplantasti insurgentes in me subtus me. Iacob genuit Iudas et fratres eius. "Chrysostomus super Matth." Et noster Iacob genuit duodecim apostolos in spiritu, non in carne; verbo, non in sanguine. Iudas autem interpretatur confessor, quoniam Christi erat imago, qui confessor patris erat futurus, dicens: confiteor tibi, pater, domine caeli et terrae. "Glossa." Moraliter autem Abraham nobis virtutem fidei per exempla Christi significat, cum de eo legatur: Abraham credidit Deo, et reputatum est ei ad iustitiam. Isaac significat spem, quia interpretatur risus, fuit enim gaudium parentum; spes vero similiter est gaudium nostrum, dum aeterna bona sperare facit et de eis gaudere. Abraham ergo genuit Isaac quia fides generat spem. Iacob autem significat caritatem. Caritas enim amplectitur duas vitas: activam per dilectionem proximi, contemplativam per dilectionem Dei; activa per Liam, contemplativa per Rachel significatur. Lia enim laborans interpretatur, quia activa in labore est; Rachel visum principium, quia per contemplativam principium, id est Deus, videtur. Nascitur ergo Iacob de duobus parentibus, quia caritas nascitur de fide et spe; quod enim credimus et speramus, diligimus. Lectio 3. "Glossa." Praetermissis aliis filiis Iacob, Evangelista Iudae prosequitur generationem dicens Iudas autem genuit Phares et Zaram de Thamar. "Augustinus de Civit. Dei." Nec Iudas primogenitus, nec istorum geminorum aliquis fuit primogenitus Iudae; sed ante illos iam tres genuerat. Eos itaque tenuit in ordine generationum per quos ad David, atque inde quo intenderet, perveniret. "Hieronymus." Notandum autem in genealogia salvatoris nullam sanctarum assumi mulierum, sed eas quas Scriptura reprehendit, ut qui propter peccatores venerat, de peccatoribus nascens, omnium peccata deleret, unde et in sequentibus Ruth Moabitis ponitur. "Ambrosius super Lucam." Lucas autem has declinavit, ut immaculatam sacerdotalis generis seriem declararet. Sed sancti Matthaei consilium a rationis iustitia non abhorret, nam cum evangelizaret secundum carnem generatum esse qui omnium peccata susciperet, subiectum iniuriis, subditum passioni. Nec hoc quidem putavit exortem asserendum esse pietatis, ut maculatae quoque originis non recusaret iniuriam; simul ne puderet Ecclesiam de peccatoribus congregari, cum dominus de peccatoribus nasceretur; postremo ut beneficium redemptionis etiam a suis maioribus inchoaret, ne quis putaret originis maculam impedimento posse esse virtuti, nec se insolens de sui nobilitate iactaret. "Chrysostomus in Matth." Post hoc monstratur omnes obnoxios fuisse peccatis: instat enim Thamar fornicatio Iudam accusans, et David a fornicaria muliere genuit Salomonem. Si autem a magnis lex non est impleta, nec a minoribus; et sic omnes peccaverunt, et necessaria facta est Christi praesentia. "Ambrosius super Lucam." Vide autem quia non otiose Matthaeus utrumque significavit, cum Phares tantummodo commemorationem causa deposceret, quia hic in utroque mysterium est. Per geminos enim gemina describitur vita populorum: una secundum legem, altera secundum fidem. "Chrysostomus super Matth." Per Zaram enim significatur Iudaicus populus, qui primus apparuit in luce fidei, quasi de vulva tenebrosa mundi procedens. Et ideo significatus est cocco circumcisionis, putantibus omnibus, quia ipse populus Dei erat futurus, sed posita est ante faciem eius lex, quasi sepes vel maceria. Sic ergo impeditus est populus Iudaicus per legem, sed temporibus Christi rupta est sepes legis, quae erat inter Iudaeos et gentes, sicut ait apostolus: medium parietem maceriae solvens. Sic factum est ut gentilis per Phares significatus, postquam rupta est lex per Christi mandata, primus ad fidem procedat; et postea sequitur Iudaicus populus. Sequitur Phares autem genuit Esron. "Glossa." Iudas genuit Phares et Zaram antequam intraret Aegyptum, in quam ambo postea cum patre transierunt. In Aegypto vero Phares genuit Esron. Esron autem genuit aram. Aram autem genuit Aminadab, Aminadab autem genuit Naasson; et tunc Moyses eduxit eos de Aegypto. Naasson autem fuit dux sub Moyse in tribu Iuda per desertum, in quo genuit Salmon. Iste Salmon fuit princeps de tribu Iuda, qui cum Iosue terram promissionis intravit. "Chrysostomus super Matth." Quoniam autem ex aliqua causa, secundum providentiam Dei, posita horum patrum nomina credimus. Sequitur Naasson autem genuit Salmon. Iste Salmon mortuo patre fuit princeps in tribu Iuda, qui cum Iosue terram promissionis intravit. "Chrysostomus super Matth." Accepit autem uxorem nomine Rahab. Haec autem Rahab dicitur fuisse Rahab meretrix de Iericho, quae suscepit exploratores filiorum Israel, abscondit eos, et servavit incolumes. Cum autem Salmon nobilis esset inter filios Israel, quia de tribu erat Iuda et quia filius principis erat, vidit Rahab sic fidelem quasi magnam aliquam constitutam, meruit accipere in uxorem. Forsitan autem et ideo interpretatur Salmon, quasi per ipsum nomen invitaretur a providentia Dei ut acciperet vas electionis Rahab. Interpretatur enim Salmon accipe vas. Sequitur Salmon autem genuit Booz de Rahab. "Glossa." Iste Salmon in terra promissionis genuit de illa Rahab Booz. Booz autem genuit Obed ex Ruth. "Chrysostomus super Matth." Quomodo autem Booz accepit uxorem Moabitidem nomine Ruth, exponere aestimavi superfluum, cum de his Scriptura sit omnibus manifesta. Hoc autem dicimus solum, quoniam Ruth, pro merito fidei suae nupsit Booz, quia deos patrum suorum repulit et Deum viventem elegit. Et Booz pro merito fidei suae illam accepit uxorem, ut ex coniugio tali sanctificato genus nasceretur regale. "Ambrosius super Luc." Quomodo autem Ruth, cum esset alienigena, Iudaeo nupsit, et qua ratione in Christi generatione eius putaverit Evangelista copulae commemorationem esse faciendam, quae legis serie moechabatur? Quia ergo non de legitima salvator generatione manavit, videtur esse deforme, nisi ad apostolicam sententiam revertatis, quia non est lex posita iustis, sed iniustis. Haec enim cum esset alienigena et Moabitis, praesertim cum lex Moysi prohiberet has nuptias, Moabitasque excluderet ab Ecclesia, quomodo introivit in Ecclesiam nisi quia sancta et immaculata moribus supra legem facta est? Destinationem ergo legis excessit et meruit inter maiores dominici generis computari, propter cognationem mentis electam, non corporis. Magnum autem nobis exemplum est quod in illa nostrum omnium, qui ex gentibus collecti sumus, ingrediendi in Ecclesiam domini figura praecessit. "Hieronymus in epistola ad Paulinum." Ruth etiam Moabitis Isaiae explet vaticinium dicentis: emitte agnum, domine, dominatorem terrae, de petra deserti ad montem filiae Sion. Sequitur Obed autem genuit Iesse. "Glossa." Iesse pater David binomius est, quia frequentius vocatus est Isai. Sed quia propheta vocat eum non Isai, sed Iesse, dicens: egredietur virga de radice Iesse ut ostenderet illam prophetiam completam in Maria et in Christo, Evangelista posuit Iesse. Sequitur Iesse autem genuit David regem. "Remigius." Sed quaerendum est quare sanctus Evangelista solum David nominaverit regem, quod ideo dixit ut ostenderet eum primum fuisse regem in tribu Iuda. Ipse autem Christus est Phares divisor, ut est illud: dividet agnos ab haedis. Est et Zaram oriens, ut est illud: ecce vir, oriens nomen eius. Est Esron sagitta, ut est illud: posuit me sicut sagittam electam. "Rabanus." Vel atrium, propter abundantiam gratiae et latitudinem caritatis. Aram electus, secundum illud: ecce puer meus electus: vel excelsus, secundum illud: excelsus super omnes gentes dominus. Ipse est Aminadab, idest voluntarius, qui dicit: voluntarie sacrificabo tibi. Idem est et Naasson, idest augurium, qui novit praeterita, praesentia et futura. Vel serpentinus, secundum illud: Moyses exaltavit serpentem in deserto: est et Salmon, id est sensibilis, qui dicit: ego sensi de me virtutem exisse. "Glossa." Ipse accipit Rahab, id est Ecclesiam de gentibus. Rahab enim fames, vel latitudo, vel impetus, quia Ecclesia gentium esurit et sitit iustitiam et impetu doctrinae philosophos et reges convertit. Ruth etiam interpretatur videns vel festinans, et significat Ecclesiam, quae puro corde videt Deum et festinat ad bravium supernae vocationis. "Remigius." Est et Booz in quo robur, ut est illud: cum exaltatus fuero a terra, omnia traham ad me. Est et Obed serviens, ut est illud. Filius hominis non venit ministrari, sed ministrare. Est et Iesse incensum, secundum illud: ignem veni mittere in terram. Ipse est David manu fortis, secundum illud: dominus fortis et potens; desiderabilis, secundum illud: veniet desideratus cunctis gentibus; pulcher aspectu, secundum illud: speciosus forma prae filiis hominum. "Glossa." Interim videamus quas virtutes isti patres in nobis aedificent, quia fides, spes et caritas omnium virtutum sunt fundamentum. Sequentes virtutes sunt quasi superadditiones. Iudas interpretatur confessio. Duplex est autem confessio: est altera fidei, altera peccatorum. Si ergo post tres supradictas virtutes peccatur, necessaria est non solum fidei, sed peccatorum confessio. Post Iudam sequitur Phares et Zaram. Phares divisio, Zaram oriens interpretatur, et Thamar amaritudo. Confessio enim generat divisionem a vitiis, et ortum virtutum, et amaritudinem poenitentiae. Post Phares sequitur Esron, qui sagitta interpretatur, postquam enim aliquis divisus est a vitiis et saecularibus debet fieri sagitta, ut in aliis vitia praedicando perimat. Sequitur aram, qui interpretatur electus, vel excelsus, quia postquam aliquis a mundo remotus est, et aliis proficit, necesse est ut Deo electus, hominibus celebris, excelsus in virtutibus habeatur. Naasson interpretatur augurium, hoc autem augurium non est saeculare, sed caeleste. De hoc gloriabatur Ioseph, fratribus mandans: vos detulistis scyphum domini mei, in quo augurari solebat. Scyphus est divina Scriptura, ubi est potus sapientiae, in hac auguratur sapiens, quia ibi videt futura, id est caelestia. Sequitur Salmon, idest sensibilis. Postquam enim aliquis studet in divina Scriptura, fit sensibilis, idest discernens gustu rationis, quid bonum, quid malum, quid dulce, quid amarum. Sequitur Booz, idest fortis. Instructus enim in Scripturis, fit ad omnia adversa toleranda fortis. "Chrysostomus super Matth." Iste autem fortis est filius Rahab, id est Ecclesiae. Rahab enim interpretatur latitudo vel dilatata, quia enim ex omnibus finibus terrae vocata est Ecclesia gentium, latitudo appellatur. "Rabanus." Sequitur Obed, id est servitus. Non enim idoneus est ad servitutem nisi qui fortis est; quae servitus generatur ex Ruth, idest festinantia. Oportet enim promptum esse servum, non pigrum. "Chrysostomus super Matth." Nunc autem qui divitias et non mores, pulchritudinem et non fidem, et quod in meretricibus quaeri solet, hoc in coniugibus optant, non generant subditos filios vel sibi vel Deo, sed contumaces et contra se et contra Deum, ut filii eorum sint poena irreligiositatis eorum. Iste Obed genuit Iesse, id est refrigerium, nam quicumque est subditus Deo et parentibus suis, tales filios generat, Deo praestante, a quibus refrigeratur. "Glossa." Vel Iesse, id est incensum. Si enim servimus ex amore et timore, erit devotio in corde, quae ex igne et desiderio cordis suavissimum incensum offert Deo. Postquam autem aliquis idoneus est servus et sacrificium Deo factus, sequitur ut sit David, id est manu fortis qui contra hostes fortiter dimicavit et Idumaeos tributarios fecit. Similiter ipse debet carnales, id est homines, verbo et exemplo Deo subiugare. Lectio 4. "Glossa." Secundi quaterdenarii generationis seriem Evangelista decurrit, quae a regibus continetur; et ideo a David incipit qui primus in tribu Iudae regnavit, dicens David rex genuit Salomonem ex ea quae fuit Uriae. "Augustinus de Cons. Evang." Quia enim in generationibus Matthaei significatur nostrorum susceptio peccatorum, ideo ipse a David per Salomonem descendit, in cuius matre ille peccavit. Lucas vero ad David per Nathan ascendit, per quem prophetam Deus peccatum illius expiavit, quia in generationibus Lucae significatur abolitio peccatorum. "Augustinus in libro Retract." Dicendum tamen fuit per cuius nominis prophetam, ne putaretur idem fuisse homo, cum alter fuerit, quamvis et ipse hoc nomine vocaretur. "Remigius." Quaerendum est autem quare Evangelista Bersabee proprio nomine non nominavit sicut ceteras mulieres. Quod ideo est quia ceterae mulieres quamvis reprehensibiles fuissent, tamen laudabiles erant virtutibus. Bersabee vero non solum fuit conscia adulterii, sed etiam homicidii mariti sui, et ideo proprio nomine eam non nominavit in genealogia domini. "Glossa." Tacet etiam nomen Bersabee, ut nominando Uriam, reducat ad memoriam illud maximum scelus quod in eum fecit. "Ambrosius super Lucam." At vero sanctus David in eo est praecellentior quod hominem se ipse cognovit, et commissum super arrepta Uriae uxore peccatum poenitentiae curavit lacrymis abluendum, ostendens nobis neminem propriae virtuti debere confidere; habemus enim adversarium magnum, qui vinci a nobis sine Dei adiutorio non possit. Et plerumque in illustribus viris gravia peccata reperies, ut quasi homines tentationi potuisse succumbere cognoscas, ne virtutibus egregiis plusquam homines crederentur. "Chrysostomus super Matth." Salomon autem interpretatur pacificus, quoniam omnibus in circuitu gentibus pacificatis et tributa reddentibus pacificum habuit regnum. Salomon autem genuit Roboam. Roboam interpretatur a multitudine populi. Multitudo enim mater est seditionis, quia quod a pluribus peccatur, plerumque manet invindicabile. Paucitas autem magistra est disciplinae. Lectio 5. "Hieronymus." In quarto autem regum volumine legimus de Ioram Ochoziam fuisse generatum. Quo mortuo, Iosabeth filia Ioram regis, soror Ochoziae, tulit Ioas filium fratris sui, et eum internecioni, quae exercebatur ab Athalia, subtraxit. Cui successit in regnum filius eius Amasias. Post quem regnavit filius eius Azarias, qui appellatur Ozias, cui successit Ioatham filius eius. Cernis ergo quod, secundum fidem historiae, tres reges in medio fuerunt, quos Evangelista praetermisit. Ioram quoque non genuit Oziam, sed Ochoziam et reliquos quos numeravimus. Verum quia Evangelistae propositum erat tessaradecades in diverso temporis statu ponere, et quia Ioram generi se miscuerat impiissimae Iezabelis, idcirco usque ad tertiam generationem eius memoria tollitur, ne in sanctae nativitatis ordine poneretur. "Hilarius in Matth." Purgata vero labe familiae gentilis, iam regalis in quarta generationum consequentium origo numeratur. "Chrysostomus super Matth." Quod spiritus sanctus per prophetam contestatus est, dicens ut dispergeret omnem masculum de domo Achab et Iezabel, implevit Iehu filius Nansi, et accepit promissionem, ut usque ad quartam generationem sedeant filii eius in sede regni supra Israel. Quanta ergo benedictio facta est super domum Achab, tanta maledictio facta est super domum Ioram propter filiam iniqui Achab et Iezabel, ut usque ad quartam generationem praecidantur filii eius de regum numero, et sic peccatum eius descendit in filios eius, sicut fuerat scriptum: reddam peccata patrum in filios, usque ad tertiam et quartam generationem. Videte ergo quam periculosum est inire coniugia ex genere impiorum. "Augustinus de quaest. novi et Vet. testamenti." Vel non immerito sublati sunt de numero ceterorum Ochozias, Ioas et Amasias. Sic enim eorum continuavit impietas, ut nullum intervallum haberet. Salomon autem merito patris dimissum in regno est; Roboam autem merito filii; illi autem tres maligne agentes erasi sunt. Ad perditionem enim generis exemplum est quando iugiter malignitas panditur. Sequitur Ozias autem genuit Ioatham. Ioatham autem genuit Achaz. Achaz autem genuit Ezechiam. "Glossa." Cui, cum esset sine liberis, dictum est: dispone domui tuae, quia morieris. Ideo flevit non propter longiorem vitam, cum sciret inde Salomonem placuisse Deo, quod non petiisset ampliores annos, sed quia dubitabat ne promissio Dei impleretur, cum se sciret esse de David, per quem oportebat venire Christum, et ipse erat sine liberis. Sequitur Ezechias autem genuit Manassen. Manasses autem genuit Amon. Amon autem genuit Iosiam. Iosias autem genuit Iechoniam et fratres eius in transmigratione Babylonis. "Chrysostomus super Matth." Sed non sic positum est in libro regum, ubi talis est ordo: Iosias genuit Eliacim, postea vocatum Ioakim; Ioakim autem genuit Ieconiam. Sed Ioakim sublatus est de numero regum, quia non populus Dei constituerat eum in regnum, sed Pharao per potentatum. Si enim iustum fuit ut propter solam commixtionem generis Achab tollerentur tres reges de numero regum, quare non erat iustum ut similiter tolleretur Ioakim, quem Pharao vi hostili fecerat regem? Et sic Iechonias, qui est filius Ioakim, nepos autem Iosiae, sublato patre de numero regum, ipse est positus pro eo, quasi filius Iosiae. "Hieronymus." Vel aliter. Sciamus Iechoniam priorem ipsum esse qui Ioakim, secundum autem filium, non patrem: quorum primus per k et m, secundus per ch et n scribitur. Quod scriptorum vitio et longitudine temporum apud Graecos Latinosque confusum est. "Ambrosius super Lucam." Duos enim fuisse Ioakim regnorum libri indicant, sic enim scriptum est: dormivit Ioakim cum patribus eius, et regnavit Ioachin filius eius pro eo. Filius autem est cui Ieremias nomen imposuit Iechoniam. Et bene s. Matthaeus a propheta voluit discrepare, ut non Ioachin et Iechoniam vocaret simul, quia maiorem fructum dominicae pietatis astruxit. Generis enim nobilitatem dominus in hominibus non requisivit, sed de captivis et peccatoribus congrue nasci voluit qui remissionem veniebat praedicare captivis. Non igitur suppressit alterum Evangelista, sed utrumque significavit quod uterque Iechonias dictus sit. "Remigius." Sed quaeri potest quare dicat Evangelista eos natos in transmigratione, cum nati fuissent antequam transmigratio fuerit facta. Ideo autem dicit hoc quia ad hoc nati sunt ut de regno totius populi pro suis et aliorum peccatis captivi ducerentur. Et quia praescius erat Deus eos esse ducendos captivos, idcirco dixit eos natos in transmigratione. De his autem quos sanctus Evangelista in genealogia domini simul ponit, sciendum quia aut similes fuerunt fama aut infamia: Iudas et fratres eius laudabiles fuerunt fama; similiter Phares et Zara, Iechonias et fratres eius notabiles fuerunt infamia. "Glossa." Mystice autem David est Christus, qui Goliam, id est Diabolum, superavit. Urias autem, id est lux mea Deus, est Diabolus, qui dicit. Similis ero altissimo; cui Ecclesiam coniugatam Christus de solario paternae maiestatis adamavit, et pulchram factam sibi matrimonio copulavit. Vel Urias, id est Iudaicus populus, qui per legem de luce gloriatur. Sed huic Christus legem abstulit, quam de se loqui docuit. Bersabee autem est puteus satietatis, id est abundantia gratiae spiritualis. "Remigius." Vel Bersabee interpretatur puteus septimus, sive puteus iuramenti, per quod significatur fons Baptismatis, in quo datur donum spiritus septiformis et fit ibi adiuratio contra Diabolum. Est et Christus Salomon pacificus, secundum illud apostoli: ipse est pax nostra. Est Roboam latitudo populi, secundum illud: multi venient ab oriente et ab occidente. "Rabanus." Vel impetus populi, quia velociter populus convertit ad fidem. "Remigius." Ipse est Abias, id est pater dominus, secundum illud: unus est pater vester qui in caelis est; et iterum: vos vocatis me magister et domine. Est et Asa, idest attollens, secundum illud: qui tollit peccata mundi. Est et Iosaphat, idest iudicans, secundum illud: pater omne iudicium dedit filio. Est et Ioram, id est excelsus, secundum illud: nemo ascendit in caelum, nisi qui de caelo descendit. Est et Ozias, idest robustus domini, secundum illud: fortitudo mea et laus mea dominus. Est et Ioatham consummatus vel perfectus, secundum illud apostoli: finis legis, Christus. Est et Achaz convertens, secundum illud: convertimini ad me. "Rabanus." Vel comprehendens, quia nemo novit patrem nisi filius. "Remigius." Est et Ezechias fortis dominus vel dominus confortavit, secundum illud: confidite, ego vici mundum. Ipse est Manasses obliviosus sive oblitus, secundum illud: peccatorum vestrorum non recordabor amplius. Est et Amon fidelis, secundum illud: fidelis dominus in omnibus verbis suis. Est et Iosias, ubi est incensum domini, secundum illud: factus in agonia, prolixius orabat. "Rabanus." Quod vero incensum orationem significat, Psalmista testatur dicens: dirigatur oratio mea sicut incensum in conspectu tuo. Vel domini salus, secundum illud: salus autem mea in sempiternum erit. "Remigius." Ipse Iechonias praeparans, vel domini praeparatio, secundum illud: si abiero, et praeparavero locum. "Glossa." Moraliter autem post David sequitur Salomon, qui interpretatur pacificus. Tunc enim aliquis fit pacificus, motibus sedatis illicitis, et quasi iam in aeterna tranquillitate positus, cum Deo servit et alios ad eum convertit. Sequitur Roboam, id est populi latitudo: postquam enim non habet quod in se vincat, amplecti alios debet et late populum Dei ad superna trahere secum. Sequitur Abias, idest pater dominus: his enim praemissis potest se profiteri filium Dei, et tunc esse Asa, idest attollens, ut de virtute in virtutem ad patrem suum ascendat; et tunc erit Iosaphat, idest iudicans, ut alios iudicet et a nemine iudicetur. Ita fit Ioram, idest excelsus, quasi in caelestibus habitans; unde efficitur Ozias, idest robustus domini, quasi robur suum Deo attribuens et in suo proposito perseverans. Et sequitur Ioathan, idest perfectus, quia quotidie in maius proficit. Et sic fit Achaz, idest comprehendens: ex operatione enim augmentatur agnitio, secundum illud: annuntiaverunt opera Dei, et facta eius intellexerunt. Sequitur Ezechias, idest fortis dominus, quia Deum fortem esse intelligit; et ideo in amorem eius conversus fit Manasses, idest obliviosus, temporalia tradens oblivioni; et ex hoc fit Amon, idest fidelis: qui enim temporalia contemnit, neminem in re sua defraudat. Et fit Iosias, idest salutem domini secure expectans: Iosias enim salus domini interpretatur. Lectio 6. "Chrysostomus super Matth." Post transmigrationem inter privatas personas primo ponit Iechoniam quasi privatum et ipsum. "Ambrosius super Lucam." De quo Ieremias dicit: scribe virum istum abdicatum: quia non exsurget ex semine eius sedens in throno David. Quomodo autem ex semine Iechoniae nullus regnaturus dicitur per prophetam? Si enim Christus regnavit, ex semine autem Iechoniae Christus est, propheta mentitus est. Sed illic futuros ex semine Iechoniae non negatur; et ideo de semine eius Christus est; et quod regnaverit Christus, non contra prophetam est: non enim saeculari honore regnavit; ipse enim dixit: regnum meum non est de hoc mundo. Iechonias autem genuit Salathiel. "Chrysostomus super Matth." De Salathiel quidem nihil legimus vel boni vel mali; tamen putamus sanctum eum fuisse, et in captivitate assidue Deum petiisse pro ipsa calamitate quae contigerat Israel: ideo petitionem Dei eum appellatum fuisse; interpretatur enim petitio Dei. Salathiel autem genuit Zorobabel, qui interpretatur fluitio postposita, vel ex commixtione, vel hic doctor Babyloniae. Legi (si verum est nescio) quia sacerdotale et regale genus mixtum est in Zorobabel. Propter istum autem reversi sunt filii Israel in terram propriam quia cum contenderent tres pro sua sententia, vicit Zorobabel, et pronuntiata est omnibus fortior veritas esse; propter quod Darius concessit ei filios Israel redire in sua; et ideo recte secundum providentiam Dei nominatus est Zorobabel, idest doctor Babyloniae. Quae enim maior doctrina quam ostendere veritatem dominatricem esse omnium rerum? "Glossa." Sed hoc videtur esse contrarium generationi quae legitur in Paralipomenon. Dicitur enim ibi Iechonias genuisse Salathiel et Phadaia, et Phadaia Zorobabel, et Zorobabel Mosollam, Ananiam et Salamith sororem eorum. Sed scimus multa in Paralipomenon vitio scriptorum depravata. Unde multae et indeterminatae genealogiarum veniunt quaestiones, quas iubet apostolus evitari. Vel potest dici Salathiel et Phadaia eumdem esse, quasi binomium. Vel Salathiel et Phadaia fratres esse, et filios eiusdem nominis habuisse; et historiographum secutum fuisse generationem Zorobabel filii Salathiel. De Abiud usque ad Ioseph nulla historia invenitur in Paralipomenon; sed alii multi annales leguntur fuisse apud Hebraeos, qui dicebantur verba dierum, de quibus Herodes rex alienigena dicitur multos combussisse ut ordo regiae stirpis confunderetur. Et forsitan Ioseph nomina parentum ibi legerat, vel alio quoquo modo retinuerat. Unde Evangelista seriem istius generationis poterat scire. Notandum tamen, quod prior Iechonias domini resurrectio, sequens domini praeparatio dicitur. Utrumque autem convenit domino Christo, qui dicit: ego sum resurrectio et vita; et: vado parare vobis locum. Salathiel, idest petitio mea Deus, illi convenit qui dicit: pater sancte, serva illos quos dedisti mihi. "Remigius." Est etiam Zorobabel, idest magister confusionis, secundum illud: magister vester cum publicanis et peccatoribus manducat. Ipse est Abiud, idest pater meus iste, secundum illud: ego et pater unum sumus. Est et Eliacim, idest Deus resuscitans, secundum illud: resuscitabo eum in novissimo die. Est et Azor, idest adiutus, secundum illud: qui me misit, mecum est. Ipse est et Sadoch iustus, sive iustificatus, secundum illud: traditus iustus pro iniustis. Est et Achim, idest frater meus iste, secundum illud: qui fecerit voluntatem patris mei, hic meus frater est. Est etiam Eliud, idest Deus meus iste, secundum illud: Deus meus et dominus meus. "Glossa." Est et Eleazar, idest Deus meus adiutor, secundum illud: Deus meus adiutor meus. Est et Mathan, idest donans vel donatus, secundum illud: dedit dona hominibus et: sic Deus dilexit mundum ut filium suum daret unigenitum. "Remigius." Est et Iacob supplantans, quia non solum ipse supplantavit Diabolum, sed et huius potestatem suis fidelibus dedit, secundum illud: ecce dedi vobis potestatem calcandi supra serpentes. Est et Ioseph, idest apponens, secundum illud: ego veni ut vitam habeant, et abundantius habeant. "Rabanus." Sed videamus quid moraliter isti patres significent: quia post Iechoniam, qui dicitur praeparatio domini, sequitur Salathiel, idest petitio mea Deus; qui enim praeparatus est non petit nisi solum Deum. Sed iterum fit Zorobabel, idest magister Babylonis, scilicet terrenorum hominum, quos facit cognoscere de Deo quod pater est, quod sonat Abiud; et tunc ille populus resurgit a vitiis: unde sequitur Eliacim, qui resurrectio interpretatur. Et idem ad bene operandum adiutus, quod sonat Azor, fit Sadoch, idest iustus; et tunc dicit fidelis dilectionem proximi. Ipse est frater meus, quod sonat Achim; et per dilectionem Dei dicit Deus meus, quod sonat Eliud. Et sequitur Eleazar, idest Deus meus adiutor, quia recognoscit Deum suum adiutorem. Ad quid autem tendit, ostendit Mathan, qui dicitur donum vel donans: expectat enim Deum datorem; et sicut luctatus est in principio et vitia supplantavit, sic et in fine vitae, quod ad Iacob pertinet; et sic pervenitur ad Ioseph, idest ad augmentum virtutum. Lectio 7. "Glossa." Post omnes generationes patrum ponit ultimo generationem Ioseph viri Mariae, propter quam omnes aliae introducuntur, dicens Iacob autem genuit Ioseph. "Hieronymus." Hunc locum obiicit nobis Iulianus Augustus de dissonantia Evangelistarum: cur Matthaeus Ioseph filium dixit Iacob, et Lucas filium eum appellaverit Heli; non intelligens consuetudinem Scripturarum, quod alter secundum naturam, alter secundum legem ei pater sit. Scimus enim hoc per Moysen Deo iubente praeceptum, ut si frater aut propinquus absque liberis mortuus fuerit, alius eius accipiat uxorem ad suscitandum semen fratris vel propinqui sui. Super hoc Africanus, temporum scriptor, et Eusebius Caesariensis plenius disputaverunt. "Ex historia autem ecclesiastica." Mathan enim et Melchi diversis temporibus ex una eademque uxore Iescha nomine singulos filios procrearunt. Quia Mathan per Salomonem descendit, uxorem eam primum ceperat, et relicto filio uno Iacob nomine, defunctus est. Post cuius obitum, quoniam lex viduam alii viro non vetat nubere, Melchi, qui per Mathan genus ducit, cum esset ex eadem tribu, sed non ex eodem genere, relictam Mathan accepit uxorem, ex qua ipse suscepit filium nomine Heli, per quos ex diverso patrum genere efficiuntur Iacob et Heli uterini fratres; quorum alter, idest Iacob, fratris Heli sine liberis defuncti uxorem ex mandato legis accipiens, genuit Ioseph, natura quidem generis suum filium; propter quod et scribitur Iacob autem genuit Ioseph. Secundum legis vero praeceptum, Heli efficitur filius Iacob quia frater erat et ad suscitandum fratris semen acceperat uxorem eius. Et per hoc recta invenitur atque integra generatio et ea quam Matthaeus enumerat et ea quam Lucas, qui legalem successionem, quae velut adoptione quadam erga defunctos constat, competenti satis per hoc designavit indicio, observans ne in huiusmodi successionibus genuisse aliquem nominaret. "Augustinus de Cons. Evang." Commodius enim filius eius dictus est a quo fuerat adoptatus, quam si diceretur ab illo genitus cuius carne non erat natus. Matthaeus autem dicens Abraham genuit Isaac, et in hoc perseverans donec diceret Iacob genuit Ioseph, satis expressit eum patrem produxisse secundum ordinem generationum a quo Ioseph non adoptatus, sed genitus erat. Quamquam si etiam Lucas genitum diceret Ioseph ab Heli, nec sic nos hoc verbum perturbare deberet; neque enim absurde quisquam dicitur non carne sed caritate genuisse quem sibi filium adoptaverit. "Ex historia Eccles." Haec autem non nobis ad lubitum reperta aut absque ullis auctoribus commentata sunt, sed ipsi salvatoris nostri secundum carnem propinqui, seu studio tanti seminis demonstrandi, seu edocendi quae secundum veritatem gesta sunt, haec tradiderunt. "Augustinus de Cons. Evang." Merito autem Lucas, qui non ab initio Evangelii sui sed a Baptismo Christi generationes enarrat tamquam sacerdotem in expiandis peccatis magis assignans, adoptionis originem ipse suscepit, quia per adoptionem efficimur filii Dei credendo in filium Dei. Per carnalem vero generationem, quam Matthaeus prosequitur, filius Dei potius propter nos homo factus est. Satis autem ostendit Lucas se dixisse Ioseph filium Heli, quod illi fuerit adoptatus, cum Adam filium dixerit Dei per gratiam, quam postea peccando amisit, tamquam filius in Paradiso constitutus sit. "Chrysostomus in Matth." Positis igitur progenitoribus universis et finiens in Ioseph, addit virum Mariae, monstrans quod propter illam et hunc in genealogia posuit. "Hieronymus." Cum autem virum audieris, tibi suspicio non subeat nuptiarum; sed recordare consuetudinis Scripturarum, quod sponsae uxores, et sponsi viri vocantur. "Gennadius de ecclesiasticis dogmatibus." Natus est autem Dei filius ex homine, idest ex Maria, et non per hominem, idest ex viri coitu, sicut Ebion dicit; unde signanter subdit de qua natus est Iesus. "Augustinus de Haeres." Quod est contra Valentinum, qui dixit Christum nihil assumpsisse de virgine, sed per illam tamquam per rivum aut fistulam pertransisse. "Augustinus contra Faustum." Cur autem carnem ex utero feminae assumere voluerit, summa consilii penes ipsum est: sive quod utrumque sexum hoc modo honorandum iudicavit assumendo formam viri et nascendo de femina, sive aliqua alia causa quam non temere dixerim. "Augustinus de quaest. novi et Vet. Testam." Quod autem per olei unctionem praestabat Deus his qui in reges ungebantur, hoc praestitit spiritus sanctus homini Christo addita expiatione; quare natus, Christus est appellatus; et hoc est quod dicitur qui vocatur Christus. "Augustinus de Cons. Evang." Non tamen erat fas ut eum ob hoc a coniugio Mariae separandum putaret quod non ex eius concubitu, sed virgo peperit Christum; hoc enim exemplo magnifice insinuatur fidelibus coniugatis et servata pari consensu continentia, posse permanere coniugium non permixto corporis sexu, sed custodito mentis affectu; praesertim quia nasci eis filius potuit sine ullo complexu carnali. "Augustinus de Nupt. et Conc." Omne autem nuptiarum bonum impletum est in illis parentibus Christi: fides, proles et sacramentum; prolem cognoscimus ipsum dominum, fidem quia nullum adulterium, sacramentum quia nullum divortium. "Hieronymus." Quaerat autem diligens lector, et dicat: cum Ioseph non sit pater domini salvatoris, quid pertinet ad dominum generationis ordo deductus usque ad Ioseph? Cui respondebimus primo, non esse consuetudinis Scripturarum ut mulierum in generationibus ordo texatur, deinde ex una tribu fuisse Ioseph et Mariam unde ex lege eam accipere cogebatur ut propinquam et quod simul censentur in Bethlehem, ut de una videlicet stirpe generati. "Augustinus de Nupt. et Conc." Fuit et series generationis usque ad Ioseph producenda ne in illo coniugio virili sexui, utique potiori, fieret iniuria, cum veritati nihil deperiret quia ex semine David erat Maria. "Augustinus contra Faustum." Nos ergo credimus etiam Mariam fuisse in cognatione David quia eis Scripturis credimus quae utrumque dicunt: et Christum ex semine David secundum carnem, et eius matrem Mariam, non cum viro concumbendo, sed virginem. "Concilium Ephesinum." Cavendus autem est hic Nestorii error qui sic dicit: cum divina Scriptura dictura est aut nativitatem Christi, quae ex Maria virgine est, aut mortem, nusquam videtur ponens Deus, sed aut Christus aut filius aut dominus, quoniam haec tria naturarum significativa duarum: aliquando quidem huius, aliquando vero illius, aliquando autem et illius et istius. Accipe autem ad hoc testimonium: Iacob genuit Ioseph virum Mariae, de qua natus est Iesus qui dicitur Christus. Deus enim verbum secunda ex muliere non eguit nativitate. "Augustinus contra Felicianum." Sed non alius Dei et alius hominis, sed idem Christus Dei et hominis filius fuit. Et sicut in uno homine aliud animus et aliud corpus, sic in mediatore Dei et hominum aliud Dei filius, aliud hominis filius fuit, unus tamen ex utroque Christus dominus fuit. Aliud, inquam, pro discretione substantiae, non alius pro unitate personae. Sed obiicit haereticus: nescio quomodo natum doceatis ex tempore quem coaeternum patri dicitis iam fuisse. Nasci enim est velut quidam motus rei non extantis antequam nascatur, id agens beneficio nativitatis ut sit. Quo colligitur, eum qui erat nasci non potuisse, et si nasci potuit, non fuisse. "Ad quod respondetur ab Augustino." Fingamus, sicut plerique volunt, esse in mundo animam generalem quae sic ineffabili motu semina cuncta vivificet ut non sit concreta cum genitis; nempe cum haec in uterum passibilem materiam ad usus suos formatura pervenerit, unam facit secum esse personam eius rei, quam non eamdem constat habere substantiam; et fit, operante anima et patiente materia, ex duabus substantiis unus homo, cum anima aliud doceatur esse, aliud caro. Sicque animam nasci fatemur ex utero, quam ad uterum venientem vitam dicimus contulisse concepto. Nasci, inquam, ex matre dicitur qui ex hac sibi corpus aptavit in quo nasci posset, non quia antequam nasceretur, quantum ad se attinet, ipsa penitus non fuisset. Sic ergo, immo multo incomprehensibilius atque sublimius, natus est susceptione perfecti hominis de matre filius Dei, qui per omnipotentiam singularem omnibus genitis est causa nascendi. Lectio 8. "Chrysostomus super Matth." Positis generationibus ab Abraham usque ad Christum, eas in tres partes divisit per generationes quatuordecim quia ter completis quatuordecim generationibus mutatus est in Iudaeis status hominum. Ab Abraham enim usque ad David fuerunt sub iudicibus, a David usque ad transmigrationem Babylonis sub regibus, a transmigratione usque ad Christum sub pontificibus. Hoc ergo vult demonstrare: sicut semper completis quatuordecim generationibus mutatus est hominum status, sic completis quatuordecim generationibus a transmigratione ad Christum necesse est a Christo mutari similiter hominum statum; quod et factum est. Post Christum enim omnes gentes sub uno Christo iudice, rege et pontifice factae sunt; unde quando iudices, reges et pontifices Christi dignitatem praefigurabant, semper principia eorum in figura fuerunt Christi: primus iudicum Iesus Nave, primus regum David, primus pontificum Iesus filius Iosedech. Hoc in figura Christi fuisse, dubitat nemo. "Chrysostomus in Matth." Vel ideo in tres partes divisit omnes generationes demonstrans quod neque regimine transmutato facti sunt meliores, sed sub iudicibus, regibus, pontificibus et sacerdotibus in eisdem permanserunt malis; propter quod et captivitatem Babylonis commemorat manifestans quod neque ex hoc sunt correcti. Descensus autem in Aegyptum non meminit quia Aegyptios non timebant sicut Babylonios vel Assyrios, et quia illud erat antiquum, hoc autem recens et quia illuc non propter peccata deducti fuerant sicut in Babylonem. "Ambrosius super Lucam." Illud autem non praetermittendum putamus quod a David temporibus usque ad Iechoniam, cum septemdecim fuerint reges Iudaeae, quatuordecim generationes Matthaeus posuit. Oportet autem cognoscere, posse plures esse successiones, pauciores generationes; possunt enim diutius vivere aliqui et serius generare, aut certe penitus exortes generationis existere; itaque non quae regum, eadem generationum tempora. "Glossa." Vel potest dici tres reges esse praetermissos, ut superius dictum est. "Ambrosius super Lucam." Rursus ergo cum a Iechonia usque ad Ioseph generationes duodecim computentur, postea quatuordecim generationes descriptas esse commemoravit. Sed si diligenter advertas, hic quoque quatuordecim generationum poteris invenire rationem. Duodecim enim a Ioseph numerantur, tertiadecima est Christus; duos autem Ioakim, idest duos Iechonias fuisse historia indicat, patrem et filium. Non igitur suppressit alterum Evangelista, sed utrumque significat. Ita, addito minori Iechonia, generationes quatuordecim computantur. "Chrysostomus super Matth." Vel unus Iechonias bis numeratur in Evangelio, semel ante transmigrationem, iterum autem post transmigrationem. Hic enim Iechonias, cum esset unus, duas habuit conditiones: fuit enim et rex ante transmigrationem, quasi rex factus a populo Dei; factus est et privatus post transmigrationem. Ideo ante transmigrationem numeratur inter reges quasi rex, post transmigrationem autem inter privatos. "Augustinus de Cons. Evang." Vel ideo unus in illis progenitoribus bis numeratur, idest Iechonias, a quo facta est quaedam in extraneas gentes deflexio quoniam in Babyloniam transmigratus est. Ubi autem ordo a rectitudine flectitur ut eat in diversum, tamquam angulum facit; illud autem quod in angulo est bis numeratur. Et hic iam Christum praefigurat a circumcisione ad praeputium migraturum, et lapidem angularem futurum. "Remigius." Ideo autem quatuordecim posuit generationes quia denarius significat Decalogum, quaternarius vero quatuor libros Evangelii; unde in hoc ostendit concordiam legis et Evangelii. Ideo etiam quaterdenarium numerum triplicavit, ut ostenderet quia perfectio legis, prophetiae et gratiae, in fide sanctae Trinitatis consistit. "Glossa." Vel in hoc numero septiformis gratia spiritus sancti significatur; hic enim numerus ex septem conficitur; quod autem geminatur significat gratiam spiritus sancti corpori et animae esse necessariam ad salutem. Sic ergo haec generatio dividitur in tres tessaradecades: prima est ab Abraham usque ad David, ita quod David ibi includitur; sed secunda a David usque ad transmigrationem, ita quod David ibi non includitur, sed transmigratio sub eo continetur; tertia est a transmigratione usque ad Christum, in qua si dicamus Iechoniam bis numeratum, transmigratio inclusa est. In prima significantur homines ante legem, in qua quosdam homines naturalis legis invenies, scilicet Abraham, Isaac et Iacob, usque ad Salomonem; in secunda significantur homines sub lege: omnes enim qui in ea inveniuntur sub lege fuerunt; in tertia homines gratiae quia terminatur ad Christum qui gratiae dator fuit, in qua etiam liberatio a captivitate Babyloniae facta est significans liberationem a captivitate per Christum factam. "Augustinus de Cons. Evang." Cum autem quaterdenas generationes tribus distinxisset articulis, non tamen eas dixit in summa, ut diceret: fiunt omnes quadraginta et duae. Unus enim in illis progenitoribus bis numeratur, scilicet Iechonias; sic ergo non quadraginta et duae, quod faciunt ter quatuordecim, sed propter unam bis numeratam quadraginta et una generationes fiunt. Matthaeus igitur, qui regiam in Christo constituerat insinuare personam, excepto Christo quadraginta homines in generationum serie numeravit. Numerus enim iste illud tempus significat quo in hoc saeculo regi nos oportet a Christo, secundum disciplinam laboriosam, quam significat illa virga ferrea de qua in Psalmis legitur: reges eos in virga ferrea. Quod autem numerus iste hanc temporalem vitam aeternamque significet, illa interim causa de proximo occurrit, quod et tempora annorum quadripartitis vicibus currunt, et mundus ipse quatuor partibus terminatur, ab oriente et occidente, Aquilone et meridie. Quadraginta autem quatuor habent decem. Porro ipsa decem ab uno usque ad quatuor progrediente numero consummantur. "Glossa." Vel denarius ad Decalogum refertur, quaternarius ad praesentem vitam quae per quatuor tempora transit; vel per decem vetus testamentum, per quatuor novum. "Remigius." Si quis autem voluerit dicere quod sunt quadraginta et duae generationes, quia non est unus Iechonias, sed duo, dicendum est quod et iste numerus congruit sanctae Ecclesiae; nascitur enim a septenario et senario: nam sexies septem quadraginta et duo faciunt. Senarius refertur ad laborem, septenarius vero ad requiem. Lectio 9. "Chrysostomus super Matth." Quoniam superius dixerat Iacob autem genuit Ioseph cui desponsata Maria genuit Iesum, ne aliquis audientium sic aestimaret esse nativitatem quomodo praecedentium patrum, ipse ordinem narrationis suae praecidens dicit Christi autem generatio sic erat, ac si dicat: generatio quidem eorum quos exposuimus patrum sic fuit quemadmodum retuli; Christi autem generatio non sic, sed ita erat: cum esset desponsata mater. "Chrysostomus in Matth." Quasi enim aliquid novum dicturus praemittit modum generationis dicere, ne audiens virum Mariae aestimes natum esse lege naturae. "Remigius." Potest autem ad superiora referri hoc modo: sic erat Christi generatio sicut dixi; idest: Abraham genuit Isaac. "Hieronymus." Sed quare non de simplici virgine, sed de desponsata concipitur? Primum, ut per generationem Ioseph origo Mariae monstraretur; secundo, ne lapidaretur a Iudaeis ut adultera; tertio, ut in Aegyptum fugiens haberet solatium mariti. Martyr etiam Ignatius quartam addit causam: ut partus, inquiens, eius celaretur Diabolo, dum eum putat non de virgine, sed de uxore generatum. "Chrysostomus super Matth." Ideo autem et desponsata et domi habita: nam quemadmodum in ea quae in domo viri concipit, intelligitur conceptio naturalis, ita in ea quae extra domum concepit, est suspecta coniunctio. "Hieronymus contra Helvidium." Sciendum autem quod Helvidius, quidam homo turbulentus, accepta materia disputandi, blasphemare contra Dei matrem incepit; cuius prima propositio fuit: Matthaeus loquitur sic: cum esset desponsata. Ecce, inquit, habes desponsatam, non commendatam, ut dicitis; et utique non ob aliud desponsatam nisi quoniam nupturam. "Origenes." Desponsata fuit quidem Ioseph, non tamen in concupiscentia iuncta. Mater eius, inquit, mater immaculata, mater incorrupta, mater intacta. Mater eius; cuius eius? Mater est Dei, unigeniti, domini, regis, omnium plasmatoris et redemptoris cunctorum. "Cyrillus ad Ioannem Antioch." Quid enim videbit aliquis in sancta virgine praeter alias? Si Dei mater non sit, sed Christi vel domini, ut Nestorius dicit, nihil enim absurdum est etiam si voluerit quis matrem uniuscuiusque unctorum Christi nominare genitricem. Sola vero praeter illas sancta virgo et Christi genitrix intelligitur ac dicitur. Genuit enim non purum hominem, secundum vos, sed incarnatum potius, et hominem factum ex Deo patre verbum. Sed forsitan illud ais: dic mihi, putasne divinitatis mater facta est virgo? Et ad hoc quoque dicimus quia natum est ex ipsa Dei substantia eius verbum et sine principio temporis semper coexistens genitori; in novissimis autem temporibus, quoniam caro factum est, hoc est unitum carni animam habenti rationalem, natum etiam dicitur carnaliter per mulierem. Assimilatur autem quodammodo nativitati quae est secundum nos, hoc sacramentum; matres etenim terrenorum ministrant naturae coagulatam paulatim carnem perficiendam in specie humana. Immittit autem animali spiritum Deus. Sed licet sint istae solummodo terrenorum corporum matres, attamen parientes, totum animal et non partem peperisse dicuntur. Tale autem aliquid gestum percipimus in generatione Emmanuel; natum enim est ex patris substantia Dei verbum; quia vero carnem assumpsit propriam eam faciens, necessarium est confiteri quia natus est secundum carnem per mulierem. Quia igitur et Deus vere est, quomodo dubitabit quispiam sanctam virginem Dei dicere genitricem? "Leo Papa in sermone de Nativ." Non autem te Dei conceptus turbet, partus te non confundat auditus, quando virginitas quicquid est humani pudoris excusat. Aut quae hic verecundiae laesio, ubi iniit deitas cum amica sibi semper integritate consortium, ubi est interpres Angelus, fides pronuba, dispensatio castitas, donatio virtus, iudex conscientia, causa Deus, conceptio integritas, virginitas partus, virgo mater? "Cyrillus ad Ioannem Antioch." Sed si de caelo et non ex ipsa sanctum corpus Christi factum esse diceremus, ut Valentinus, quomodo intelligeretur Dei genitrix Maria? Nomen autem matris ostendit cum subdit Maria. "Beda super Lucam." Interpretatur autem Maria stella maris Hebraice, domina Syriace, quia et lucem salutis et dominum mundo edidit. Cui autem desponsata fuerit ostendit subdens Ioseph. "Chrysostomus super Matth." Ideoque fabro lignario Maria desponsata erat, quoniam Christus Ecclesiae sponsus omnium salutem hominum operaturus erat per lignum crucis. "Chrysostomus in Matth." Quod autem sequitur antequam convenirent, non dicitur: antequam duceretur in domum sponsi; etenim iam intus erat. Consuetudo enim multoties veteribus erat in domo desponsatas habere, quod et nunc quoque fieri videtur, et generi Lot intus cum ipso erant. "Glossa." Sed dicitur antequam convenirent ad carnis commixtionem. "Chrysostomus super Matth." Ut non ex compassione carnis et sanguinis nasceretur, qui ideo natus est ut carnis et sanguinis solveret passionem. "Augustinus de Nupt. et Concup." Nuptialis etiam concubitus ibi non fuit quia in carne peccati fieri non poterat sine ulla carnis concupiscentia quae accidit ex peccato, sine qua concipi voluit qui futurus erat sine peccato, ut hinc etiam doceret omnem quae de concubitu nascitur, carnem esse peccati; quandoquidem sola, quae non inde nata est, non fuit caro peccati. "Augustinus in sermone 6 de Nativ." Nascitur etiam ab intacta femina Christus quia fas non erat ut virtus per voluptatem, castitas per luxuriam, per corruptionem incorruptio nasceretur. Nec poterat nisi novo ordine adventare de caelo qui vetustum mortis destruere veniebat imperium. Regnum igitur tenuit virginitatis quae regem genuit castitatis. Ideo etiam dominus noster virgineum sibi requisivit hospitium habitandi, ut nobis ostenderet Deum in casto corpore portari debere. Ergo qui scripsit lapideas tabulas sine stylo ferreo, ipse gravidavit Mariam spiritu sancto; unde dicitur inventa est in utero habens de spiritu sancto. "Hieronymus." Non ab alio inventa est nisi a Ioseph, qui pene licentia maritali omnia noverat. "Chrysostomus super Matth." Nam, sicut historia non incredibilis docet, quando gesta sunt quae refert Lucas, Ioseph absens erat; nec enim conveniens est putare praesente Ioseph introisse Angelum ad Mariam et dixisse quae dixit, et Mariam respondisse quaecumque respondit. Et si credamus Angelum potuisse intrare ad eam et loqui, plane tamen Mariam abiisse in montana et mansisse cum Elisabeth mensibus tribus possibile non fuit praesente Ioseph, quia necesse erat ut absentationis eius et mansionis diutinae requireret causas. Postquam autem rediit peregre post tot menses, invenit eam gravidam manifeste. "Chrysostomus in Matth." Proprie autem dicit inventa est, quod de non excogitatis dici consuetum est. Ne autem molestes Evangelistam interrogando qualiter sit natus ex virgine, breviter expedivit se dicens de spiritu sancto; quasi dicat: spiritus sanctus est qui est hoc miraculum operatus. Neque enim Gabriel neque Matthaeus amplius dicere potuerunt. "Glossa." Hoc ergo quod dicitur est ex spiritu sancto, Evangelista ex parte sua adduxit, ut cum diceretur habere in utero, omnis mala removeretur suspicio a mentibus audientium. "Augustinus in sermone de Trin." Non autem, sicut quidam sceleratissime opinantur, spiritum sanctum dicimus fuisse pro semine, sed potentia ac virtute creatoris dicimus operatum. "Ambrosius de spiritu sancto." Quod enim ex aliquo est, aut ex substantia est aut ex potestate eius est: ex substantia, sicut filius qui a patre; ex potestate, sicut ex Deo omnia, quomodo et in utero habuit Maria ex spiritu sancto. "Augustinus Ench. ad Laurentium." Profecto autem iste modus quo natus est Christus de spiritu sancto insinuat nobis gratiam Dei, qua homo nullis praecedentibus meritis, in ipso exordio naturae suae quo esse coepit, verbo Dei copularetur in tantam personae unitatem ut idem ipse esset filius Dei. Sed cum illam creaturam quam virgo concepit et peperit, quamvis ad solam personam filii pertinentem tota Trinitas fecerit (neque enim separabilia sunt opera Trinitatis), cur in ea facienda solus spiritus sanctus nominatus est? An et quando unus trium in aliquo opere nominatur, universa operari Trinitas intelligitur? "Hieronymus contra Helvidium." Sed inquit Helvidius: neque de non conventuris Evangelista dixisset priusquam convenirent, quia nemo de non pransuro dicit: antequam pranderet; quasi si quis diceret: antequam in portu pranderem ad Africam navigavi, non posset stare sententia nisi ei in portu prandendum sit quandoque; aut non potius sit intelligendum sic quod ante, licet saepe et sequentia indicet, tamen nonnumquam ea tantum quae prius cogitabantur ostendit; nec necesse sit ut cogitata fiant cum ideo aliud intervenerit ne ea quae cogitata sunt fierent. "Hieronymus." Non ergo sequitur ut postea convenerint, sed Scriptura quod factum non sit ostendit. "Remigius." Vel hoc verbum conveniendi, non ipsum concubitum, sed tempus significat nuptiarum, idest quando ea quae fuerat sponsa incipit esse uxor. Est enim sensus antequam convenirent, idest antequam rite solemnia nuptiarum celebrarent. "Augustinus de Cons. Evang." Hoc quemadmodum factum sit, quod hic praetermisit, Lucas exponit post commemoratum conceptum Ioannis ita enarrans: in mense autem sexto missus est Angelus; et infra: spiritus sanctus superveniet in te. Hoc ergo est quod Matthaeus commemoravit dicens inventa est in utero habens de spiritu sancto. Nec contrarium est, quia Lucas exposuit quod Matthaeus praetermisit; sicut non est contrarium, quia Matthaeus deinceps continet quod Lucas praetermisit. Sequitur enim Ioseph autem vir eius cum esset iustus, usque ad eum locum ubi scriptum est de magis quod per aliam viam reversi sunt in regionem suam. Si quis autem velit unam narrationem ex omnibus quae de Christi nativitate dicuntur ab alterutro, si haec praetermittuntur, ordinare sic potest: Christi generatio sic erat: fuit in diebus Herodis usque ibi: mansit autem Maria cum illa quasi mensibus tribus, et reversa est in domum suam. Et tunc addendum est quod hic dicitur: et inventa est in utero habens de spiritu sancto. Lectio 10. "Chrysostomus in Matth." Cum dixisset Evangelista quod ex spiritu sancto et sine concubitu inventa est in utero habens, ne suspectum habeas Christi discipulum quasi grandia de suo magistro fingentem, introducit Ioseph per ea quae passus est, ad fidem quae dicta sunt conferentem; unde dicit Ioseph autem vir eius cum esset iustus. "Augustinus in Serm. 14 de Nativ." Intelligens enim Ioseph Mariae uterum gravidari, turbatur quod Mariam quam de templo domini acceperat et nondum cognoverat gravidam sentiebat; secumque aestuabat disputans et dicens: quid faciam? Prodo aut taceo? Si prodidero, adulterio non consentio, sed vitium crudelitatis incurro quia secundum Moysi sententiam lapidandam eam esse cognosco. Si tacuero, malo consentio et cum adulteris portionem meam pono. Quoniam ergo tacere malum est, adulterium prodere peius est, dimittam eam a coniugio. "Ambrosius super Lucam." Pulchre autem docuit sanctus Matthaeus quid facere debeat iustus qui opprobrium coniugis deprehenderit, ut incruentum ab homicidio, castum ab adulterio praestare se debeat. Et ideo dicit cum esset iustus. Ubique ergo in Ioseph iusti gratia et persona servatur ut testis ornetur; lingua enim iusti loquitur iudicium veritatis. "Hieronymus." Sed quomodo Ioseph, cum crimen celet uxoris, iustus describitur? In lege enim praeceptum est non solum reos, sed conscios criminis obnoxios esse peccato. "Chrysostomus in Matth." Sed sciendum quod iustum hic virtuosum in omnibus dicit. Est enim iustitia specialis quaedam, ut avaritiam non habere, et altera universalis virtus; et sic nomine iustitiae maxime utitur Scriptura. Iustus igitur existens, idest benignus et mitis, voluit occulte dimittere eam, quae non solum traductioni, sed etiam poenae secundum legem obnoxia videbatur. Sed Ioseph utrumque remisit quasi supra legem vivens. Sicut enim sol antequam radios monstret mundum clarificat, sic et Christus antequam nasceretur multa signa perfectae virtutis apparere fecit. "Augustinus de Verb. Dom." Vel aliter: si solus nosti quia aliquis peccaverit in te, eum vis coram hominibus arguere, non es corrector sed proditor. Unde vir iustus Ioseph tanto flagitio quod de uxore fuerat suspicatus, magna benignitate pepercit. Aestuabat utique certa adulterii suspicio; et tamen, quia ipse solus sciebat, noluit eam divulgare sed occulte dimittere, volens prodesse peccanti, non punire peccantem. "Hieronymus." Vel hoc testimonium Mariae est quod Ioseph sciens illius castitatem et admirans quod evenerat, celat silentio cuius mysterium nesciebat. "Remigius." Videbat enim gravidam quam noverat castam; et quia legerat: egredietur virga de radice Iesse, unde novit Mariam duxisse originem et legerat etiam: ecce virgo concipiet, non diffidebat hanc prophetiam in ea esse implendam. "Origenes." Sed si suspicionem in ea non habebat, quomodo iustus erat ut immaculatam dimitteret? Ideo ergo dimittere volebat quoniam magnum sacramentum in ea esse cognoscebat cui approximare se indignum aestimabat. "Glossa." Vel cum vellet eam dimittere iustus erat; cum occulte, pius notatur, eam ab infamia defendens. Et hoc est: cum esset iustus voluit dimittere eam; cum nollet eam traducere in publicum, idest diffamare, voluit hoc facere occulte. "Ambrosius super Lucam." Nemo autem quam non accepit, dimittit; et ideo quam volebat dimittere, fatebatur acceptam. "Glossa." Vel cum nollet eam traducere in domum suam ad cohabitationem assiduam voluit occulte dimittere eam, idest tempus nuptiarum mutare; vera enim virtus est cum nec pietas sine iustitia nec sine pietate servatur iustitia, quae separatae ab invicem dilabuntur. Vel iustus erat per fidem, qua credebat Christum de virgine nasciturum; unde voluit se humiliare ante tantam gratiam. Lectio 11. "Remigius." Quia, sicut dictum est, cogitabat Ioseph occulte Mariam dimittere, hoc autem si fecisset perpauci essent qui non magis suspicarentur eam esse meretricem quam virginem, idcirco repente consilium Ioseph divino mutatum est consilio; unde dicitur: haec autem eo cogitante. "Glossa." In quo notatur animus sapientis, qui nihil temere vult incipere. "Chrysostomus in Matth." Notatur etiam mansuetudo Ioseph quia nulli enarravit suam suspicionem, neque ei quae suspecta erat; sed in se cogitabat. "Augustinus in Serm. 14 de Nativ." Sed Ioseph ista cogitante, non timeat Maria David filia, quoniam sicut David veniam contulit sermo propheticus, sic Mariam liberat Angelus salvatoris. Ecce enim iterum virginis ille paranymphus Gabriel advenit; unde sequitur ecce Angelus domini apparuit Ioseph. "Glossa." Hoc igitur verbo apparuit significatur potestas apparentis, qui quando vult et quomodo, exhibet se videndum. "Rabanus." Quomodo autem Angelus Ioseph apparuerit, demonstratur cum dicitur in somnis, idest quomodo Iacob scalam vidit per imaginationem quamdam oculis cordis ostensam. "Chrysostomus in Matth." Ideo autem non apparuit manifeste Ioseph sicut pastoribus quia valde fidelis erat; pastores autem indigebant quasi rudes. Virgo autem indiguit quasi primo de maximis instruenda. Similiter etiam Zacharias indiguit ante conceptionem prolis mirabili visione. "Glossa." Apparens Angelus nomen exprimit, genus commemorat et timorem excludit dicens: Ioseph fili David. Ioseph, eum ex nomine quasi notum et familiarem sibi ostendit. "Chrysostomus super Matth." Filium David eum nominans, voluit eum adducere in memoriam promissionis Dei ad David, ut de semine eius Christus nasceretur. "Chrysostomus in Matth." Dicens autem noli timere, monstrat eum iam timere ne offenderet Deum quasi adulteram habens; alias neque cogitasset eam expellere. "Severianus." Sponsus etiam ne timeat admonetur quia pius animus, dum compatitur, plus pavescit, ac si dicat: hic non est mortis causa, sed vitae, quia quae vitam parturit non meretur occidi. "Chrysostomus super Matth." Dicens etiam ne timeas, cognitionem se cordis eius ostendere voluit, ut per hoc futurorum bonorum, quae de Christo erat dicturus, faceret fidem. "Ambrosius super Lucam." Non autem te moveat quod eam coniugem vocat; non enim virginitatis ereptio, sed coniugii testificatio, nuptiarum celebratio declaratur. "Hieronymus contra Helvidium." Non tamen est putandum quod ex eo quod uxor est appellata, sponsa esse desierit, cum hanc esse consuetudinem Scripturae noverimus, quod sponsos viros, et sponsas appellet uxores sicut Deuteronomii testimonio approbatur: si quis (inquit) invenerit virginem desponsatam viro in campo, et vim faciens dormierit cum ea, moriatur, quia humiliavit uxorem proximi sui. "Chrysostomus in Matth." Dicit autem noli timere accipere, idest domi retinere; iam enim mente dimissa erat. "Rabanus." Vel noli timere accipere eam nuptiali conventu et assidua cohabitatione. "Chrysostomus super Matth." Propter tres autem causas apparuit Angelus Ioseph hoc dicens ei. Primo, ne iustus homo ignorans faceret rem iniustam ex proposito iusto. Deinde propter honorem ipsius matris; nam si dimissa fuisset, apud infideles turpi suspicione carere non poterat. Tertio, ut intelligens Ioseph sanctam conceptionem, diligentius se custodiret ab illa quam prius. Ideo tamen non ante conceptionem virginis venit ad Ioseph, ut nec cogitaret haec quae cogitavit nec pateretur quae passus est Zacharias culpam infidelitatis incurrens de conceptione coniugis iam longaevae; incredibilior enim erat res virginem posse concipere quam anum. "Chrysostomus in Matth." Vel ideo turbato iam Ioseph Angelus venit ut appareat Ioseph sapientia, et ut hoc ipsum fieret ei eorum quae dicebantur demonstratio. Dum enim audit ab Angelo quae intra se cogitaverat, indubitabile signum erat quod a Deo mitteretur, cuius solius est scire cordis secreta. Sermo etiam Evangelistae insuspicabilis fit, demonstrans Ioseph passum quod probabile est virum pati. Virgo etiam omnem malam suspicionem effugit, ex hoc quod vir qui zelotypiam passus est, eam suscepit et post conceptionem servavit. Ideo autem virgo Ioseph haec quae Angelus nuntiarat, non dixit, quia non aestimabat sibi credi a sponso et maxime iam in suspicionem adducto. Virgini autem ante conceptionem annuntiat Angelus, ne si post conceptionem differret, in angustia esset. Oportebat autem extra turbationem esse illam matrem quae omnium conditorem recepit. Non solum autem Angelus ab iniqua commixtione virginem excusat, sed et supra naturam concepisse demonstrat, non solum timorem auferens, sed et laetitiam addens; unde subdit quod enim in ea natum est, de spiritu sancto est. "Glossa." Aliud est nasci in ea, et aliud ab ea: nasci ab ea, est prodire in lucem; nasci in ea est idem quod concipi. Vel secundum praesentiam Angeli quam habet ex Deo, cui futurum quasi praeteritum est, natum dicitur. "Augustinus de quaest. Nov. et Vet. Testam." Sed si de spiritu sancto natus est Christus, cur dictum est: sapientia aedificavit sibi domum? Domus ista gemina ratione debet intelligi. Primum enim domus Christi Ecclesia est, quam aedificavit sibi sanguine suo; deinde potest et corpus eius dici domus eius, sicut dicitur templum eius. Factum autem spiritus sancti, factum filii Dei est, propter naturae et voluntatis unitatem; sive enim pater faciat sive filius sive spiritus sanctus, Trinitas est quae operatur; et quidquid tres fecerint, Dei unius est. "Augustinus Enchir." Numquid tamen ideo dicturi sumus patrem hominis Christi esse spiritum sanctum, ut Deus pater verbum genuerit, spiritus sanctus hominem? Quod ita absurdum est, ut nullae fideles aures id valeant sustinere. Quomodo ergo dicimus Christum natum de spiritu sancto, si non eum genuit spiritus sanctus? An quia fecit eum? Inquantum enim homo est, factus est, sicut apostolus dicit: factus ex semine David, secundum carnem. Neque enim quia mundum istum fecit Deus, dici eum fas est Dei filium aut natum ex Deo, sed factum vel creatum vel conditum. Hic autem, cum confiteamur eum natum de spiritu sancto et Maria virgine, quomodo non sit filius spiritus sancti, et sit filius Mariae virginis? Non ergo concedendum est quicquid de aliqua re nascitur, continuo eiusdem rei filium nuncupandum. Ut enim omittam aliter de homine nasci filium, aliter capillum, pediculum et lumbricum, quorum nihil est filius, certe homines qui nascuntur ex aqua et spiritu, non aquae filios recte eos dixerit quispiam, sed Dei patris, et matris Ecclesiae. Sic ergo de spiritu sancto natus est et filius Dei patris est, non spiritus sancti. Lectio 12. "Chrysostomus in Matth." Quia hoc quod Angelus ad Ioseph dixerat supra humanam cogitationem et legem naturae erat, non solum ex praeteritorum revelatione confirmat quae dixerat, sed etiam ex futuris, dicens pariet autem filium. "Glossa." Ut enim non videretur Ioseph amplius coniugio non esse necessarius cum conceptio esset facta sine eius auxilio, ostendit quod quamvis non sit necessarius conceptui, tamen utilis est procurationi quia ipsa pariet filium, et tunc matri et filio erit necessarius: matri, ut ab infamia defendat, filio, ut eum nutriat et circumcidat; quae circumcisio notatur ubi dicit et vocabis nomen eius Iesum. In circumcisione enim solet dari nomen. "Chrysostomus super Matth." Non autem dixit: pariet tibi filium sicut ad Zachariam: ecce Elisabeth uxor tua pariet tibi filium; quia mulier quae ex viro concipit, marito suo filium parit, quia magis ex illo est quam de ipsa; haec autem quae non de viro conceperat, non viro filium peperit, sed sibi tantummodo. "Chrysostomus in Matth." Vel indeterminate hoc posuit ut ostendat quod eum peperit orbi terrarum universo. "Rabanus." Dicit autem vocabis nomen, et non imponens, quia ab aeterno impositum est. "Chrysostomus in Matth." Hinc autem ostendit admirabilem esse partum, quia Deus est qui nomen desuper per Angelum mittit, nec nomen quodcumque, sed quod est infinitorum bonorum thesaurus. Ideoque interpretatur illud Angelus, bonam substituens spem, et ex hoc ad credendum quod dicebatur inducit. Facilius namque sollicitamur ad prospera et promptius fidem accommodamus secundis. "Hieronymus." Iesus enim Hebraeo sermone salvator dicitur. Etymologiam ergo nominis significat dicens ipse enim salvum faciet populum suum a peccatis eorum. "Remigius." Ostendit enim eumdem totius mundi salvatorem, et nostrae salutis auctorem. Salvat quidem non incredulos, sed populum suum, hoc est in se credentes salvat non tam a visibilibus hostibus quam potius invisibilibus; hoc est, a peccatis salvat non armis pugnando sed peccata relaxando. "Severianus." Veniant et audiant qui requirunt: quis est quem Maria genuit? Ipse enim salvum faciet populum suum, non alterius salvum faciet populum. Unde? A peccatis eorum. Esse Deum qui peccata donat si Christianis non credis, crede infidelibus, vel Iudaeis dicentibus: nemo potest peccata dimittere nisi solus Deus. Lectio 13. "Remigius." Mos fuit Evangelistae, ea quae dicit, de veteri testamento confirmare propter Iudaeos qui in Christum crediderant, ut agnoscerent ea esse completa in gratia Evangelii quae praedicta fuerant in veteri testamento; et subdit hoc autem totum factum est. Quaerendum autem est in hoc loco quare dixerit hoc totum factum esse, cum superius solam conceptionem narraverit. Sed sciendum quod hoc ideo dixit, ut demonstraret quod ante in praesentia Dei factum fuit quam fieret apud homines. Sive quia praeteritarum rerum erat narrator, totum factum esse dixit, quia quando hoc scripsit, iam totum factum erat. "Rabanus." Vel hoc totum factum esse dicit, quod virgo desponsaretur, quod casta servaretur, quod gravida inveniretur, quod per Angelum revelaretur ut adimpleretur quod dictum est. Non enim hoc impleretur quod virgo conciperet et pareret, nisi desponsata esset, ne lapidaretur, et nisi ab Angelo secretum detegeretur, et ita eam Ioseph acciperet, ne dimissa per infamiam efflueret et lapidatione periret. Si ergo ante partum periret, cessaretur prophetia quae ait: pariet filium. "Glossa." Vel potest dici quod ut non ponitur causaliter: non enim ideo impletum est quia implendum erat; ponitur autem consecutive sicut et in Genesi: suspendit alterum in patibulo, ut coniectoris veritas probaretur, quia uno suspenso, coniectoris veritas est probata; sic et in hoc loco intelligendum est, quod hoc facto quod praedictum est, prophetia impleta est. "Chrysostomus in Matth." Vel aliter. Quia vidit Angelus abyssum divinae misericordiae, naturae leges solutas, et eum qui erat omnibus superior, ad hominem, qui erat omnibus inferior, descendisse, haec et huiusmodi uno verbo ostendit dicens hoc autem totum factum est, quasi dicat: ne putes quod haec nunc tantum Deo placeant, olim praeordinata sunt; decenter enim Angelus non virgini, sed Ioseph prophetiam inducit, quasi in prophetis meditanti et experto. Et primo quidem virginem coniugem appellaverat, nunc autem virginem propheta inducit, ut hoc etiam a propheta audiret quasi diu praemeditatum. Unde ad fidem eorum quae dicebantur inducit Isaiam, vel magis Deum; non enim dicit: ut impleretur quod dictum est ab Isaia, sed quod dictum est a domino per Isaiam. "Hieronymus super Isaiam." Quoniam autem praemittitur in propheta: dabit dominus ipse vobis signum, novum debet esse atque mirabile. Si autem iuvencula vel puella, ut Iudaei volunt, et non virgo pariat, quale signum poterat appellari, cum hoc nomen aetatis sit, non integritatis? Et revera virgo Hebraice bethula appellatur, quae in praesenti loco non scribitur in propheta; sed pro hoc verbo positum est halma, quod praeter LXX omnes adolescentulam transtulerunt. Porro halma apud eos ambiguum est; dicitur enim et adolescentula et abscondita; ergo halma non solum puella vel virgo, sed virgo abscondita dicitur, et secreta, quae nunquam virorum patuerit aspectibus, sed magna parentum diligentia custodita sit. Lingua quoque Punica, quae de Hebraeorum fontibus manare dicitur, proprie virgo halma appellatur. In nostro quoque sermone halma dicitur sancta; omniumque pene linguarum verbis utuntur Hebraei; et quantum cum mea pugno memoria, numquam me arbitror halma de muliere nupta legisse, sed de ea quae est virgo, ut non virgo solummodo sit, sed in annis adolescentiae; potest enim fieri ut virgo sit vetula. Ista autem virgo erat in annis puellaribus, vel certe virgo, non puella quae adhuc virum nosse non posset. "Hieronymus." Pro eo autem quod Evangelista Matthaeus dicit in utero habebit, in propheta, quia futurum praedicit, significat quod futurum sit: et scripsit accipiet; Evangelista autem, quia non de futuro, sed de praeterito narrat historiam, mutavit accipiet et posuit habebit; qui autem habet, nequaquam accepturus est. Dicit autem ecce virgo in utero habebit, et pariet filium. "Leo ad Flavianum." Conceptus quippe est de spiritu sancto intra uterum virginis matris, quae ita illum salva virginitate edidit, quemadmodum salva virginitate concepit. "Augustinus in Serm. 11 de Nativ." Qui enim dirupta corporum membra in aliis poterat reintegrare tangendo, quanto magis in sua matre quod invenit integrum non violavit nascendo? Crevit enim in eius partu corporis integritas potius quam decrevit, et virginitas ampliata est potius quam fugata. "Theodotus in Serm. Ephesini Concilii." Quia vero Photinus purum hominem dicit qui natus est, Dei non dicens partum, et qui ex vulva processit hominem proponit a Deo divisum, dicat nunc quomodo natura humana per vulvam virginalem nata, virginitatem vulvae servavit incorruptam? Nullius enim hominis mater virgo permansit. Sed quia natus est carne Deus verbum, custodit virginitatem, seipsum verbum esse ostendens; neque enim nostrum verbum cum paritur corrumpit mentem, neque Deus verbum partum eligens peremit virginitatem. Sequitur et vocabunt nomen eius Emmanuel. "Chrysostomus in Matth." Consuetudo quidem est Scripturae res quae contingunt pro nominibus ponere. Nihil ergo est aliud quod dicit vocabunt nomen eius Emmanuel, quam videbunt Deum cum hominibus; unde non dicit vocabis sed vocabunt. "Rabanus." Primo quidem Angeli psallentes, secundo apostoli praedicantes, adhuc et sancti martyres, deinde cuncti credentes. "Hieronymus super Isaiam." Septuaginta autem et tres reliqui transtulerunt similiter vocabis, pro quo hic scriptum est vocabunt; quod in Hebraeo non habetur; verbum enim charatim, quod omnes interpretati sunt vocabis, potest intelligi et vocabit, quod ipsa scilicet virgo quae concipiet et pariet Christum, Emmanuel appellatura sit nomine, quod interpretatur nobiscum Deus. "Remigius." Quaerendum autem est quis est interpretatus hoc nomen: propheta aut Evangelista aut aliquis translator? Sed sciendum quod propheta non est interpretatus, sancto autem Evangelistae quid necesse fuerat interpretari, cum scriberet Hebraeo sermone? Fortassis quia hoc nomen obscurum erat apud Hebraeos, idcirco dignum erat interpretatione. Sed magis credendum est quod aliquis translator sit interpretatus ne haberetur hoc nomen obscurum apud Latinos. Hoc denique nomine duae substantiae, divinitatis scilicet et humanitatis, in una persona domini Iesu Christi designantur, quia qui ante omnia saecula ineffabiliter genitus est a Deo patre, idem ipse in fine temporum factus est Emmanuel, idest nobiscum Deus, ex virgine matre. Quod autem dicitur nobiscum Deus, potest intelligi hoc modo: nobiscum factus est, idest passibilis mortalis et per omnia nostri similis absque peccato, sive quia substantiam nostrae fragilitatis quam assumpsit, substantiae suae divinitatis in unitate personae coniunxit. "Hieronymus super Isaiam." Sed sciendum quod Hebraei hoc de Ezechia filio Achaz prophetari arbitrantur, quod ipso regnante capta sit Samaria; quod omnino probari non potest. Siquidem Achaz filius Ioathan regnavit super Iudaeam et Ierusalem annis sexdecim, cui successit in regnum filius eius Ezechias annos natus viginti tres, et regnavit super Iudaeam et Ierosolymam annis viginti novem; quomodo ergo quam vidit primo anno Achaz prophetiam, de Ezechiae conceptu dicitur et nativitate, cum eo tempore cum regnare coeperat Achaz, iam novem esset Ezechias annorum? Nisi forte sextum Ezechiae regni annum quo capta est Samaria, infantiam eius appellari dicant, non aetatis, sed imperii; quod coactum esse ac violentum etiam stultis patet. Quidam de nostris Isaiam prophetam duos filios habuisse contendit, Iasub et Emmanuel, et Emmanuel de prophetissa uxore sua esse generatum in typum domini salvatoris. Hoc autem fabulosum est. "Petrus Alphonsus." Non enim scitur quod aliquis homo illius temporis Emmanuel sit vocatus. Sed obiicit Hebraeus: quomodo stare poterit quod hoc propter Christum dictum sit et Mariam, cum ab Achaz usque ad Mariam multa centena annorum transierunt? Sed licet ad Achaz loqueretur propheta, non solum tamen ad eum vel de suo tempore dicta est prophetia. Propter hoc enim dictum est: audite domus David, non: audite Achaz. Iterum: dabit dominus ipse vobis signum; addit ipse, ac si diceret: non alius; ex quo potest intelligi ipsum dominum signum esse futurum. Quod etiam pluraliter ait vobis et non tibi, innuit non propter Achaz vel ad ipsum solum hoc dictum fuisse. "Hieronymus super Isaiam." Est ergo sic intelligendum quod dicitur ad Achaz: iste puer qui nascetur ex virgine, domus David, nunc appelletur Emmanuel, idest nobiscum Deus, quia a rebus ipsis (probabiliter, a duobus regibus inimicis liberata) patebit Deum te habere praesentem. Postea autem vocabitur Iesus, idest salvator, eo quod universum genus homini sit salvaturus. Non mireris ergo, o domus David, ad rei novitatem, si virgo Deum pariat quae tantam habeat potestatem ut multo post tempore nasciturus te nunc liberet invocatus. "Augustinus contra Faustum." Quis autem dementissimus diceret cum Manichaeo, enervis esse fidei de Christo sine teste non credere, cum apostolus dicat: quomodo credent ei quem non audierunt? Aut quomodo audient sine praedicante? Ut autem non contemnerentur neque fabulosa ducerentur quae apostoli nuntiabant, demonstrantur haec a prophetis fuisse praedicta, quia etsi attestabantur miracula, non defuissent qui magicae potentiae cuncta illi tribuerent, nisi talis eorum cogitatio contestatione prophetica vinceretur. Magicis enim artibus longe antequam nasceretur, prophetas sibi constituere a quibus praenuntiaretur, nemo utique diceret: si etiam dixerimus homini gentili crede Christo quia Deus est et responderit: unde credo? Prolataque auctoritate prophetarum, eis se nolle credere dixerit, ostendimus fidem prophetarum ex his quae ventura cecinerunt et venisse cernuntur. Credo enim quod eum non lateret quantas a regibus huius saeculi persecutiones prius pertulerit Christiana religio; videat nunc ipsos reges terrae Christi imperio subiugatos omnesque gentes eidem servientes, quae omnia per prophetas fuerunt praedicta. Hoc ergo audiens de Scriptura prophetica et cernens in universa terra completa, moveretur ad fidem. "Glossa." Horum ergo errorem Evangelista excludit dicens ut adimpleretur quod dictum est a domino per prophetam. Prophetia autem alia est ex praedestinatione Dei, quam necessarium est evenire omnibus modis ut sine nostro impleatur arbitrio, ut illa de qua modo agimus: unde dicit ecce, ad demonstrandum certitudinem prophetiae; alia est ex praescientia Dei, cui nostrum admiscetur arbitrium et cooperante gratia consequimur praemium, vel ab ea iuste relicti tormentum; alia non ex praescientia, sed est quaedam comminatio more humano facta, sicut illud: adhuc quadraginta dies et Ninive subvertetur, intelligendo nisi Ninivitae corrigantur. Lectio 14. "Remigius." Eo audito rediit vita quo ingressa est mors. Per inobedientiam enim Adae omnes perditi sumus, per obedientiam Ioseph omnes ad pristinum statum incipimus revocari; nam his verbis magna nobis virtus obedientiae commendatur, quibus dicitur exurgens autem Ioseph fecit sicut praeceperat ei Angelus domini. "Glossa." Non tantum quod praecepit Angelus fecit, sed etiam sicut praecepit. Quisquis etiam a Deo monetur, solvat moras, surgat a somno, faciat quod iubetur. Et accepit Mariam coniugem suam. "Chrysostomus super Matth." Non in domum accepit eam, nec enim adhuc dimiserat eam de domo, sed de animo suo deposuerat eam, et iterum in animum suum eam recepit. "Remigius." Vel accepit celebratis nuptiis ut coniux vocaretur, non tamen ut concumberet, quia sequitur et non cognoscebat eam. "Hieronymus contra Helvidium." Sed Helvidius superfluo labore desudat, cognoscendi verbum ad coitum magis quam ad scientiam esse referendum, quasi hoc quisquam negaverit et eas ineptias quas redarguit aliquando prudens quispiam suspicari potuerit. Deinde vult dicere quod donec sive usque adverbium certum tempus significet, quo completo fiat aliud quod usque ad illud tempus non fiebat, ut hic: non cognoscebat eam donec peperit filium. Apparet, inquit, cognitam esse post partum, cuius cognitionem filii tantum generatio differebat. Et ad hoc approbandum congerit de Scripturis exempla quam plurima. Ad quod respondemus: et non cognoscebat, et usque, vel donec in Scripturis dupliciter intelligenda. Et de eo quidem scriptum est, non cognoscebat, ad coitum esse referendum ipse disseruit, nullo dubitante quin ad scientiam saepe referatur, ut ibi: remansit puer Iesus in Ierusalem et non cognoverunt parentes eius. Sic etiam donec in Scriptura saepe certum tempus, sicut ipse disseruit, significat, saepe infinitum, ut est illud: donec consenescatis, ego sum. Numquid postquam illi senuerint, Deus desistit? Et salvator in Evangelio: ecce ego vobiscum sum usque ad consummationem saeculi. Ergo post consummationem saeculi a discipulis abscedet? Et apostolus: oportet illum regnare donec ponat inimicos sub pedibus eius. Numquid postquam illi sub pedibus erunt, regnare desistet? Intelligat ergo ea de quibus posset ambigi, si non fuissent scripta, significari, cetera vero nostrae intelligentiae derelinqui; iuxta quod Evangelista illud indicat de quo scandalum poterat moveri, non eam cognitam esse a viro usque ad partum, ut multo magis intelligeremus cognitam non fuisse post partum. "Chrysostomus super Matth." Ut si quis dicat: donec ille vixit, non est hoc locutus, numquid per hoc significavit quia post mortem ille locutus est? Quod fieri non potest. Sic et Ioseph ante partum credibile fuit ut non cognosceret eam quia nondum cognoscebat mysterii dignitatem; postquam vero cognovit quia est facta unigeniti Dei templum, quomodo poterat hoc usurpare? Sed sequentes Eunomium putant, quia illi ausi sunt hoc dicere, quod Ioseph hoc ausus fuit, sicut insanus neminem reputat esse sanum. "Hieronymus contra Helvidium." Ad summum illud requiro, cur se abstinuerit Ioseph usque ad partus diem. Respondebit utique: quia Angelum audierat dicentem quod in ea natum est. Qui ergo somnio tantum credidit ut uxorem non auderet tangere, hic postquam pastores audierat, magos viderat, miracula tanta cognoverat, templum Dei, spiritus sancti sedem, domini sui matrem audebat attingere? "Chrysostomus super Matth." Potest etiam dici quod verbum cognoscendi hic accipitur pro agnitione; vere enim non agnovit eam ante, cuius fuerat dignitatis; et postquam peperit, tunc cognovit eam, qua speciosior et dignior facta fuerat quam totus mundus, quia quem totus mundus capere non poterat, in angusto cubiculo uteri sui sola suscepit. "Hilarius." Vel aliter. Propter sanctissimae Mariae glorificationem a Ioseph cognosci non potuit donec peperit; dominum enim gloriae habens in utero quomodo cognosceretur? Si Moysi cum Deo colloquentis glorificata est facies ut non possent intendere in eum filii Israel, quanto magis Maria agnosci vel intueri non poterat, quae dominum potentiae in utero habebat? Post partum autem a Ioseph agnita invenitur specie faciei, non tactu libidinis. "Hieronymus in Matthaeum." Ex hoc autem quod dicitur filium suum primogenitum, quidam perversissime suspicantur et alios filios habuisse Mariam dicentes primogenitum non dici nisi qui habeat et fratres, cum hic mos Scripturarum sit ut primogenitum non eum vocent quem fratres sequuntur, sed eum qui primus natus sit. "Hieronymus contra Helvidium." Alioquin si non est primogenitus nisi quem sequuntur et fratres, tamdiu sacerdotibus primogenita non debentur quamdiu et alia fuerint procreata. "Glossa." Vel primogenitus dicitur inter omnes electos per gratiam; proprie autem unigenitus Dei patris vel Mariae dicitur. Sequitur et vocavit nomen eius Iesum, die octavo quo fiebat circumcisio et nomen imponebatur. "Remigius." Liquet autem hoc nomen fuisse notissimum sanctis patribus et Dei prophetis, maxime illi qui dicebat: defecit in salutari tuo anima mea; et: exultavit cor meum in salutari tuo; et illi qui dicebat: exultabo in Deo Iesu meo. Caput 2. Lectio 1. "Augustinus in Serm. 5 de Epiph." Post miraculum virginei partus quo uterus divino numine plenus, salvo pudoris signo, Deum hominem profudit, inter obscuras cubiculi latebras et praesepis angustias, in quibus infinita maiestas membris contractioribus stabulabat, dum pendet ad ubera et vilium patitur Deus involumenta pannorum, repente novum de caelo sidus terris effulsit, et, totius mundi dissipata caligine, noctem convertit in diem ne dies celaretur in nocte; unde Evangelista dicit cum ergo natus esset Iesus in Bethlehem et cetera. "Remigius." In principio autem huius evangelicae lectionis tria ponit: personam, cum dicitur cum natus esset Iesus; locum, cum ait in Bethlehem Iudae; tempus, cum addit in diebus Herodis regis. Et haec tria ad confirmationem narrandae rei ponuntur. "Hieronymus in Matth." Putamus autem ab Evangelista primum editum, sicut in Hebraico legimus, Iudae, non Iudaeae. Quae est enim aliarum gentium Bethlehem, ut ad distinctionem eius hic Iudaeae poneretur? Iudae autem idcirco scribitur, quia et aliam Bethlehem in Iudaea legimus in libro Iesu filii Nave. "Glossa." Duae enim Bethlehem sunt: alia quae est in terra Zabulon, altera quae in terra Iuda, quae prius vocata est Ephrata. "Augustinus de Cons. Evang." De civitate autem Bethlehem Matthaeus Lucasque consentiunt. Sed quomodo et qua causa ad eam venerint Ioseph et Maria, Lucas exponit, Matthaeus praetermittit. E contra de magis ab oriente venientibus Lucas tacet, Matthaeus dicit. "Chrysostomus super Matthaeum." Sed videamus quid ad utilitatem respiciat quod Evangelista tempus designat quo Christus nascitur, dicens in diebus Herodis regis, quod dicit ut prophetiam Danielis impletam demonstraret, quae post LXX septimanas annorum Christum nasciturum esse praedicit. Nam ex illo tempore usque ad regnum Herodis LXX septimanarum anni sunt consummati; vel ideo quia quamdiu Iudaica gens sub Iudaicis regibus, quamvis peccatoribus, tenebatur, prophetae mittebantur ad remedium eius; nunc autem quando lex Dei sub potestate regis iniqui tenebatur et iustitia Dei sub dominatione Romana premebatur, nascitur Christus, quia magna et desperabilis infirmitas medicum artificiosiorem quaerebat. "Rabanus." Vel ideo regis alienigenae mentionem fecit, ut impleretur prophetia quae dixit: non auferetur sceptrum de Iuda nec dux de femore eius, donec veniat qui mittendus est. "Ambrosius super Lucam." Fertur autem quod Idumaei latrones Ascalonem ingressi, Antipatrum inter alios adduxerunt captivum. Is igitur imbutus mysteriis Iudaeorum, Hircano Iudaeae regi amicitia copulatur, quem pro se ad Pompeium Hircanus direxit; et quia legationis fructu potitus est, per eam gratiam partem regni affectavit. Occiso autem Antipatro, filius eius Herodes sub Antonio senatus consulto Iudaeis regnare praeceptus est; in quo claret Herodem nulla affinitate gentis Iudaeorum regnum quaesisse. "Chrysostomus in Matth." Dicitur autem Herodis regis, dignitatem addens, quia et alius fuit Herodes qui Ioannem interfecit. "Chrysostomus super Matth." Dum ergo hoc tempore natus esset, ecce magi veniunt, hoc est confestim ut natus est, magnum Deum ostendentes in parvulo homine. "Rabanus." Magi vero sunt qui de singulis rebus philosophantur; sed sermo communis magos pro maleficis accepit; qui aliter tamen habentur apud gentem suam, eo quod sint philosophi Chaldaeorum, et ab huius artis scientia reges quoque et principes eiusdem gentis omnia sapiunt, et ipsi primum ortum domini intellexerunt. "Augustinus in Serm. 4 de Epiph." Isti autem magi quid fuerunt nisi primitiae gentium? Israelitae pastores, magi gentiles; illi prope, isti longe, utrique tamen ad angularem lapidem cucurrerunt. Manifestatus est ergo Iesus non doctis nec iustis; praevalet namque imperitia in rusticitate pastorum, et impietas in sacrilegiis magorum. Utrosque sibi lapis ille angularis attribuit, quippe qui venerit stulta eligere ut confunderet sapientes, et non vocare iustos, sed peccatores, ut nullus magnus superbiret, nullus infirmus desperaret. "Glossa." Hi autem magi reges fuerunt, qui etsi tria munera obtulisse dicuntur, non ideo non plures quam tres fuisse probantur, sed ut per eos gentes, quae ex tribus filiis Noe natae sunt, venturae ad fidem praefigurarentur. Vel tot fuerunt principes, qui plures duxerunt in comitatu suo. Venerunt autem non post annum, quia tunc inveniretur in Aegypto, non in praesepio, sed tertiadecima die. Ad ostendendum autem unde venirent, dicitur ab oriente. "Remigius." Sciendum est autem quia varia est de magis opinio. Quidam enim dicunt eos fuisse Chaldaeos; Chaldaei enim stellam pro Deo colebant, et idcirco dixerunt quod nuncupativus eorum Deus ostenderit Deum verum natum. Alii vero dicunt Persas eos fuisse. Nonnulli dicunt illos de ultimis finibus terrae fuisse. Alii vero dicunt illos fuisse nepotes Balaam, quod magis est credendum; Balaam enim inter cetera quae prophetavit dixit: orietur stella ex Iacob. Illi vero habentes hanc prophetiam, mox ut viderunt stellam novam, intellexerunt regem natum, et venerunt. "Hieronymus in Matth." Et sic hanc stellam futuram vaticinio Balaam noverant, cuius erant successores. Sed quaerendum est: si Chaldaei vel Persae aut de ultimis finibus terrae fuerunt, quomodo in tam brevi spatio Hierosolymam venire potuerunt? "Remigius." Sed sciendum est quod aliqui solent dicere quod puer qui tunc natus est, in tam brevi spatio temporis de ultimis finibus terrae ad se perducere potuit. "Glossa." Vel non mirandum est eos in tredecim diebus venisse in Bethlehem, cum equos Arabicos et dromedarios haberent, qui scilicet sunt veloces ad iter. "Chrysostomus super Matth." Vel per biennium ante Christi nativitatem profecti sunt, et stella eos praecedebat, et neque esca neque potus defecit in peris eorum. "Remigius." Vel si fuerunt successores Balaam, reges isti non longe distant a terra promissionis; idcirco in tam brevi spatio temporis Ierusalem venire potuerunt. Sed tunc quaerendum est quare Evangelista dicat eos ab oriente venisse. Quod ideo est, quia ab illa regione venerunt quae in Orientali parte Iudaeis posita est. Pulchre autem ipsi ab oriente venisse dicuntur, quia omnes qui ad dominum veniunt, ab ipso et per ipsum veniunt; ipse est oriens, secundum illud: ecce vir, oriens nomen eius. "Chrysostomus super Matth." Vel ab oriente venerunt. Unde dies nascitur, inde initium fidei processit, quia fides lumen est animarum. Ab oriente ergo venerunt, sed Hierosolymam. "Remigius." Quamvis dominus ibi natus non esset quia licet agnoscerent nativitatis tempus, locum tamen non cognoverunt. Ierusalem enim regia civitas est, et crediderunt quod talis puer non nisi in urbe regia nasci debuisset. Sive ideo venerunt ut adimpleretur quod scriptum est: de Sion exibit lex, et verbum domini de Ierusalem, quia ibi primo annuntiatus est Christus; sive ut studio magorum damnaretur pigritia Iudaeorum. Venerunt ergo Hierosolymam, dicentes: ubi est qui natus est rex Iudaeorum? "Augustinus in Serm. 2 de Epiph." Cum autem multi nati atque defuncti essent reges Iudaeorum, numquid quemquam eorum adorandum magi quaesierunt? Non, quia nec quemquam eorum de caelo loquentem didicerunt. Non itaque regi Iudaeorum, quales esse illic solebant, hunc tam magnum honorem longinqui alienigenae ab eodem regno prorsus extranei a se deberi arbitrantur. Sed talem natum esse didicerant, in quo adorando se salutem, quae secundum Deum est, consecuturos minime dubitarent; neque enim aetas erat saltem cui adulatio humana serviret, non de membris purpura, non in capite diadema fulgebat, non pompa famulantium, non terror exercitus, non gloriosa fama praeliorum hos ad eum viros ex remotis terris cum tanto voto supplicationis attraxerunt. Iacebat in praesepio puer, ortu recens, exiguus corpore, contemptibilis paupertate. Sed magnum aliquid latebat in parvo, quod illi homines primitiae gentium, non terra portante, sed caelo narrante didicerant; unde sequitur vidimus enim stellam eius in oriente. Annuntiant et interrogant, credunt et quaerunt, tamquam significantes eos qui ambulant per fidem et desiderant speciem. "Chrysostomus in Matth." Sciendum autem, quod Priscillianistae haeretici, qui nasci unumquemque hominem sub constitutionibus stellarum putant, hoc in adiutorium sui erroris assumunt, quod nova stella exiit, cum dominus in carne apparuit, cuius fuisse fatum eamdem quae apparuit stellam putant. "Augustinus contra Faustum." Et secundum Faustum hic stella inducitur, quae confirmat Genesim, ut recte genesidium hoc magis nuncupari possit quam Evangelium. "Gregorius in Evang." Sed absit a fidelium cordibus ut esse quid fatum dicant. "Augustinus de Civ. Dei." Nam homines quando fatum audiunt, usitata loquendi consuetudine non intelligunt nisi vim positionis siderum, qualis est quando quis nascitur sive concipitur; quod aliqui alienant a Dei voluntate. Et hi ab auribus omnium repellendi sunt, qui qualiumcumque deorum volunt esse cultores. Aliqui vero stellas hanc putant habere potestatem traditam sibi a summa Dei potestate: qui magnam caelo faciunt iniuriam, in cuius velut splendidissima curia opinantur scelera facienda decerni; qualia si aliqua terrena civitas decrevisset, genere humano decernente fuerat evertenda. "Chrysostomus super Matth." Si ergo aliquis adulter et homicida fiat per stellam, magna est iniquitas illarum stellarum, magis illius qui creavit stellas; nam cum sit praescius futurorum Deus, ex quo tanta iniquitas futura per stellas, si voluit ei dare, non est bonus; si noluit ei dare, et non potuit, impotens est. Si etiam stellae est quod aut mali sumus aut boni, ergo nec bonum nostrum laudandum est, nec malum vituperandum, quia nec in nobis est voluntarius actus; ut quid enim mali mei poenam suscipiam, quod non voluntate, sed necessitate commisi? Ipsa denique mandata Dei ne peccent homines, aut hortamenta ut faciant bonum, hanc insipientiam destruunt. Quis enim iubet aliquem ne faciat malum quod non potest declinare, aut faciat bonum ad quod non potest pervenire? "Gregorius Nyssenus Philos." Insipientes vero sunt orationes omnibus secundum fatum existentibus; exulat autem et providentia Dei cum pietate, cum his et homo organum solum invenitur superni circularis motus; ab hoc enim moveri ad operationes aiunt non solum partes corporis, sed animae excogitationes; et universaliter qui hoc dicunt, quae in nobis sunt, et contingentis naturam destruunt; et ita nihil aliud est hoc quam omnia evertere. Ubi etiam de reliquo erit liberum arbitrium? Liberum enim oportet esse quod est in nobis. "Augustinus de Civ. Dei." Non usquequaque autem absurde dici potest, ad solas corporum differentias afflatus quosdam valere sidereos, sicut solaribus accessibus et decessibus videmus anni tempora variari, et lunaribus incrementis atque decrementis augeri et minui quaedam genera rerum, sicut conchas et mirabiles aestus Oceani; non autem animi voluntates positionibus siderum subdi. Quod si dicantur stellae significare ista potius quam facere, quid est quod nunquam dicere potuerunt cur in vita geminorum, in actionibus, in eventibus, professionibus, actibus, honoribus, ceterisque rebus ad humanam vitam pertinentibus, atque in ipsa morte plerumque sit tanta diversitas, ut similiores sint multi extranei quam ipsi inter se gemini, per exiguum temporis intervallum in nascendo separati, in conceptu autem per concubitum uno etiam momento seminati? Quod ergo conantur efficere de intervallo exigui temporis quod ipsi inter se gemini dum nascerentur habuerunt, non tantum valet quanta invenitur in geminorum voluntatibus, actibus, moribus casibusque diversitas. Quidam vero non astrorum constitutionem, sed omnium connexionem seriemque causarum, quam Dei summi tribuunt voluntati et potestati, fati nomine appellant. Si quis ergo res humanas fato tribuit quia ipsam Dei voluntatem vel potestatem fati nomine appellat, sententiam teneat, linguam corrigat, quoniam fati nomen solet a loquentibus poni in siderum constitutione. Unde voluntatem Dei fati vocabulo non nuncupamus, nisi forte ut fatum a fando, idest a loquendo, dictum intelligamus. Scriptum est enim: semel locutus est Deus: duo haec audivi. Unde non est multum cum eis de verbi controversia laborandum atque certandum. "Augustinus contra Faustum." Si autem sub fato stellarum nullius hominis Genesim ponimus ut liberum arbitrium voluntatis ab omni necessitatis vinculo vindicemus, quanto minus illius temporalem generationem sub astrorum conditionem credimus factam, qui est universorum aeternus creator et dominus? Itaque illa stella quam viderunt magi, Christo secundum carnem nato, non ad decretum dominabatur, sed ad testimonium famulabatur. Proinde non ex illis erat stellis quae ab initio creaturae itinerum suorum ordinem sub creatoris lege custodiunt, sed novo virginis partu novum sidus apparuit, quod ministerium officii sui etiam ipsis magis quaerentibus Christum, cum ante faciem praeiret, exhibuit, donec eos usque ad ipsum locum ubi Deus verbum infans erat, praeeundo perduceret. Quidam autem astrologi ita constituerunt nascentium hominum fata sub stellis, ut aliquam stellarum, homine aliquo nato, circuitus sui ordinem reliquisse, et ad eum qui natus est, perrexisse asseverent. Sortem quippe nascentis astrorum ordini colligari arbitrantur, non astrorum ordinem ad hominis nati diem posse mutari. Quapropter si stella illa ex his erat quae in caelo peragunt ordines suos quomodo poterat discernere quid Christus acturus erat, quae nato Christo iussa est relinquere quod agebat? Si autem, ut probabilius creditur, ad demonstrandum Christum, quae non erat, exorta est; non ideo Christus natus quia illa extitit, sed illa extitit quia Christus natus est; unde si dici oporteret, non stellam Christo, sed Christum stellae, fatum fuisse diceremus: ipse quippe illi, non illa huic nascendi attulit causam. "Chrysostomus super Matth." Non est hoc etiam astronomiae opus a stellis scire eos qui nascuntur, sed ab hora nativitatis futura praedicere; hi autem tempus nativitatis non cognoverunt, ut hinc sumentes initium a stellarum motu futura cognoscerent, sed e converso. Dicunt ergo vidimus stellam eius. "Glossa." Idest propriam, quia hanc creavit ad ostensionem sui. "Augustinus in Serm. 2 de Epiph." Pastoribus Angeli, magis stella Christum demonstrat: utrisque loquitur lingua caelorum, quia lingua cessaverat prophetarum. Caelos Angeli habitant, et sidera exornant: utrisque ergo caeli enarrant gloriam Dei. "Gregorius in Evang." Et rationabiliter Iudaeis, tamquam ratione utentibus, rationale animal, idest Angelus, praedicare debuit. Gentiles vero, quia ratione uti nesciebant, ad cognoscendum dominum non per vocem, sed per signa perducuntur, quia et illis prophetiae tamquam fidelibus, et istis signa tamquam infidelibus data sunt. Eisdem autem gentibus Christum, cum perfectae esset aetatis, apostoli praedicant, eumque parvulum et necdum per humanitatis officium loquentem stella gentibus denuntiat: quia nimirum rationis ordo poscebat ut loquentem iam dominum loquentes nobis praedicatores, et necdum loquentem elementa muta praedicarent. "Leo Papa in Serm. 3 de Epiph." Ipse etiam Christus expectatio gentium, de quibus quondam beatissimo patri Abrahae innumerabilis fuit promissa successio, non carnis semine, sed fidei fecunditate generanda; et ideo stellarum multitudini comparata, ut ab omnium gentium patre, non terrena, sed caelestis progenies speraretur. Ad credendum ergo promissae posteritatis heredes in sideribus designati, ortu novi sideris excitantur, ut in quo caelum est adhibitum in testimonium, caeli famuletur obsequium. "Chrysostomus in Matth." Quoniam autem non caelestium una stellarum haec fuit, manifestum est; nulla enim alia stellarum hac via procedit; haec enim ab oriente in meridiem ferebatur, ita enim Palaestina ad Persidem iacet. Secundo autem a tempore quo videbatur: non enim in nocte apparuit tantum, sed in media die; quod non est virtutis stellae, sed nec etiam lunae. Tertio, ab eo quod apparebat et occultabatur rursus: cum enim intraverunt Hierosolymam, occultavit seipsam; deinde ubi Herodem reliquerunt, seipsam monstravit. Neque etiam proprium quemdam gressum habebat, sed cum oportebat ire magos, ibat: quando autem stare oportebat, stabat, sicut et de columna nubis erat in deserto. Quarto, quia non sursum manens partum virginis ostendebat, sed deorsum descendens hoc faciebat; quod non est stellae motus, sed virtutis cuiusdam rationalis; unde videtur haec stella virtutis invisibilis fuisse in talem apparentiam formata. "Remigius." Nonnulli dicunt hanc stellam fuisse spiritum sanctum, ut ipse qui postea super baptizatum dominum descendit in specie columbae, in specie stellae apparuerit magis. Alii dicunt fuisse Angelum ut ipse qui apparuit pastoribus, apparuerit etiam magis. "Glossa." Sequitur etiam in oriente. Utrum stella in oriente orta sit, an ipsi ibi positi natam et occidentem viderint, ambiguum est: potuit enim nasci in oriente et eos in Ierusalem perducere. "Augustinus in Serm. de Epiph." Sed dicturus es: a quibus audierunt quod talis, scilicet stella, Christum natum significaret? Profecto ab Angelis aliqua monitione revelationis. Quaeris fortassis: ab Angelis bonis an malis? Christum quidem et Angeli mali, hoc est Daemones, filium Dei esse confessi sunt. Sed cur non et a bonis hoc audierunt quando in Christo adorando salus eorum iam quaerebatur, non iniquitas damnabatur? Potuerunt ergo illis et Angeli dicere: stella quam vidistis, Christus est. Ite, adorate illum ubi natus est, et simul iudicate qualis quantusque natus sit. "Leo Papa in Serm. 4 de Epiph." Vel praeter illam stellae speciem quae corporeum incitavit obtutum, fulgentior veritatis radius eorum corda perdocuit; et hoc quidem ad illuminationem fidei pertinebat. "Augustinus de quaest. Nov. et Vet. Testam." Vel Iudaeorum natum regem intellexerunt, cum stella indice temporalis rex soleat designari. Hi enim magi Chaldaei non malevolentia astrorum cursum, sed rerum curiositate speculabantur. Sicut enim datur intelligi, traditionem Balaam sequebantur, qui dixit: orietur stella ex Iacob. Unde videntes stellam extra ordinem mundi hanc intellexerunt quam Balaam futuram indicem regis Iudaeorum prophetaverat. "Leo Papa in Serm. 4 de Epiph." Potuerunt autem illis credita et intellecta sufficere, ut corporali intuitu non inquirerent quod plenissimo visu mentis inspexerant; sed diligentia sagacis officii ad videndum usque puerum perseverans nostri temporis hominibus serviebat, ut sicut omnibus nobis profuit quod post resurrectionem domini vestigia vulnerum eius Thomae apostoli exploravit manus, ita ad nostram utilitatem proficeret quod infantiam ipsius magorum probavit aspectus; unde dicunt venimus adorare eum. "Chrysostomus super Matth." Sed numquid nesciebant quia in Ierusalem regnabat Herodes? Numquid non intelligebant quia quicumque, rege vivente, alterum regem pronuntiat aut adorat, punitur in sanguine? Sed dum considerabant regem futurum non timebant praesentem; adhuc non viderant Christum, et iam parati erant mori pro eo. O beati magi, qui ante conspectum crudelissimi regis, priusquam Christum cognoscerent, Christi facti sunt confessores. Lectio 2. "Augustinus in Serm. de Epiph." Sicut magi desiderant redemptorem, ita Herodes timet successorem; unde sequitur audiens autem Herodes rex, turbatus est. "Glossa." Rex dicitur ut ex collatione eius qui quaeritur, hic intelligatur extraneus. "Chrysostomus super Matth." Et ideo turbatur audiens regem natum Iudaeis ex genere Iudaeorum, cum esset ipse genere Idumaeus, ne regno revoluto iterum ad Iudaeos, ipse a Iudaeis expelleretur, et semen eius post ipsum praecideretur a regno: semper enim grandis potestas maiori timori subiecta est; sicut enim rami arborum in excelso positarum, etiam si levis aura flaverit, moventur, sic et sublimes homines etiam levis nuntii fama conturbat; humiles autem, sicut in convalle, plerumque in tranquillitate consistunt. "Augustinus in Serm. 2 de Epiph." Quid autem erit tribunal iudicantis, quando superbos reges timere faciebat nativitas infantis? Pertimeant reges ad patris dexteram iam sedentem, quem rex impius timuit adhuc matris ubera lambentem. "Leo Papa in Serm. 4 de Epiph." Superfluo tamen, Herodes, timore turbaris: non capit Christum regio tua, nec mundi dominus potestatis tuae coepit esse contentus angustiis. Quem in Iudaea regnare non vis, ubique regnat. "Glossa." Vel non solum propter se timuit, sed propter iram Romanorum; decreverant enim Romani ne quis rex vel Deus sine eorum consilio diceretur. "Gregorius in Evang." Caeli autem rege nato, rex terrae turbatus est, quia nimirum terrena altitudo confunditur cum celsitudo caelestis aperitur. "Leo Papa in Serm. 6 de Epiph." Herodes etiam Diaboli personam gerit, cuius sicut tunc fuit incentor, ita nunc quoque est indefessus imitator. Cruciatur enim vocatione gentium, et quotidiana potestatis suae destructione torquetur. "Chrysostomus super Matth." Uterque ergo zelo proprio turbatur, et sui regni successorem timebat: Herodes terrenum, Diabolus autem caelestem. Ecce autem et Iudaicus populus turbatur, qui magis de auditu isto gaudere debuerat quia rex Iudaeus surgere dicebatur. Sed turbabantur quia de adventu iusti non poterant gaudere iniqui. Aut certe turbantur ne forte iratus Iudaico regi genus eius vexaret; unde sequitur et omnis Hierosolyma cum illo. "Glossa." Volens illi favere quem timebat; populus enim plus iusto eis favet quos crudeles sustinet. Sequitur et congregans omnes principes sacerdotum et Scribas populi. Ubi nota diligentiam inquirentis, ut si invenerit, faciat quod postea se velle ostendit; sin autem, excusatus sit Romanis. "Remigius." Scribae autem dicti sunt, non tantum ab officio scribendi, sed potius ab interpretatione Scripturarum; erant enim legis doctores. Sequitur sciscitabatur ab eis ubi Christus nasceretur. Hic attendendum est, quia non dixit: ubi Christus natus est, sed ubi nasceretur. Callide enim interrogavit eos, ut posset agnoscere si de rege nato laetarentur. Christum autem vocat, quia noverat inungi regem Iudaeorum. "Chrysostomus super Matth." Ut quid autem interrogat Herodes, qui non credebat Scripturis? Aut si credebat, quomodo sperabat posse interficere illum quem regem futurum esse dicebant? Sed Diabolus instigabat, qui credebat quod Scripturae non mentiuntur. Sic sunt omnes peccatores, qui hoc ipsum quod credunt, perfecte credere non permittuntur; quod enim credunt, veritatis est virtus, quae non potest esse occulta; quod autem non credunt, excaecatio est inimici. Si enim perfecte crederent, sic viverent quasi post modicum transituri de hoc mundo, non quasi in aeternum mansuri. Sequitur at illi dixerunt: in Bethlehem Iudae. "Leo Papa in Serm. 1 de Epiph." Magi quidem humano sensu significatum sibi regis ortum existimaverunt in civitate regia esse quaerendum. Sed qui servi susceperat formam, et non iudicare venerat, sed iudicari, Bethlehem praeelegit nativitati, Hierosolymam passioni. "Theodorus in Serm. Conc. Ephes." Si enim maximam Romam elegisset civitatem, potentia civium mutationem orbis terrarum factam putarent; si filius fuisset imperatoris, potestati utilitatem adscriberent. Sed quid fecit? Omnia egena et vilia elegit, ut divinitas cognosceretur orbem transformasse terrarum. Propterea pauperculam elegit matrem, pauperiorem patriam, egenus fit pecuniis, et hoc tibi exponit praesepe. "Gregorius in Evang." Bene etiam in Bethlehem nascitur: Bethlehem quippe domus panis interpretatur: ipse namque est qui ait: ego sum panis vivus, qui de caelo descendi. "Chrysostomus super Matth." Cum autem debuissent celare mysterium regis praefiniti a Deo, maxime in conspectu alienigenae regis, facti sunt non praedicatores operum Dei, sed proditores mysteriorum eius; et non solum manifestant mysterium, sed etiam propheticum protulerunt exemplum; unde subiungunt sic enim scriptum est per prophetam, scilicet Michaeam: et tu Bethlehem terra Iuda. "Glossa." Hoc sic ponit ut ab eis dictum est, qui etsi non verba, veritatem sensus quodammodo ponunt. "Hieronymus de optimo interpretandi genere." Unde hic reprehenduntur Iudaei de ignorantia, quoniam prophetia dicit: tu Bethlehem Ephrata, illi dixerunt tu Bethlehem terra Iuda. "Chrysostomus super Matth." Sed adhuc ipsam prophetiam praecidentes, interficiendorum parvulorum facti sunt causa: sic enim scriptum erat: ex te exiet rex, qui pascet populum meum Israel, et dies eius a diebus saeculi. Si ergo integram prophetiam protulissent, considerans Herodes quia non erat rex terrenus cuius dies a diebus saeculi erant, in tantum furorem non exarsisset. "Hieronymus super Matthaeum, et super Michaeam." Est autem sensus prophetiae talis: tu Bethlehem terra Iuda vel Ephrata (quod ideo dicitur, quia est alia Bethlehem in Galgalis sita), quamvis parvus vicus sis inter millia civitatum Iuda, tamen ex te nascetur Christus, qui erit dominator Israel, qui secundum carnem de David est, de me tamen natus est ante saecula; et ideo dicitur: egressus eius ab initio a diebus aeternitatis quia in principio verbum erat apud Deum. Sed hoc ultimum, ut dictum est, Iudaei tacuerunt, alia vero mutaverunt, vel propter ignorantiam, ut dictum est, vel ad maiorem manifestationem, ut Herodi alienigenae intellectum prophetiae aperirent; unde pro eo quod propheta dixit Ephrata, quod erat nomen antiquum et forte Herodi ignotum, dixerunt terra Iuda; pro eo autem quod propheta dixerat: minima es in milibus Iuda, volens ostendere parvitatem eius quantum ad populi multitudinem, dixerunt nequaquam minima es in principibus Iuda, volentes ostendere magnitudinem dignitatis provenientem ex dignitate principis nascituri quasi dicerent: magna es inter civitates ex quibus principes prodierunt. "Remigius." Vel talis est sensus: quamvis minima videaris inter urbes principatum habentes, tamen non es minima, quia ex te exiet dux qui regat populum meum Israel. Dux autem iste Christus est, qui populum fidelem regit et gubernat. "Chrysostomus in Matth." Intende autem certitudinem prophetiae; non enim dixit quod in Bethlehem erit, sed quod de Bethlehem exiet, ostendens quod ibi solum nasceretur. Quomodo autem habet rationem de Zorobabel haec dicta esse ut quidam dicunt? Non enim exitus eius fuit a principio ex diebus saeculi, neque etiam ex Bethlehem exivit, cum non in Iudaea, sed in Babylonia natus sit. Est etiam ad hoc, testimonium quod dicit: nequaquam minima es, quia ex te exiet: nullus enim alius illustrem fecit villam in qua nasceretur quam Christus. Post nativitatem enim a finibus orbis terrarum veniunt visuri praesepe et tugurii locum. Non autem dixit: ex te exiet filius Dei, sed dux qui pascet populum meum Israel: oportebat enim in principio condescendere ut non scandalizarentur, et quae ad salutem hominum pertinebant praedicare, ut magis inducerentur. Mystice autem dicit qui regat populum meum Israel. Israel enim hic dicit eos qui crediderunt ex Iudaeis; si autem non omnes Christus rexit, eorum est accusatio. De gentibus autem interim tacuit ne scandalizaret Iudaeos. Vide autem mirabilem dispensationem: Iudaei enim et magi simul se invicem docent: Iudaei a magis audiunt quod Christum in orientis regione stella praedicabat, et magi a Iudaeis quod prophetae antiquitus eum nuntiaverunt; ut geminato testimonio confirmati, ardentiori fide expeterent quem et stellae claritas et prophetiae manifestabat auctoritas. "Augustinus in Serm. de Epiph." Poterat enim stella quae magos perduxit ad locum ubi erat cum matre virgine Deus infans, ad ipsam eos perducere civitatem; sed tamen subtraxit se, nec eis prorsus apparuit, donec de civitate in qua Christus nasceretur et ipsi Iudaei dicerent in Bethlehem Iuda: similes facti fabris arcae Noe, qui aliis ubi evaderent, praestiterunt, et ipsi diluvio perierunt; similes lapidibus milliariis viam ostenderunt, nec ipsi ambulare potuerunt. Audierunt et abierunt inquisitores, dixerunt et remanserunt doctores. Nunc quoque Iudaei simile aliquid nobis exhibere non desinunt: nonnulli enim Paganorum, quando eis de Scripturis testimonia clare proferimus, ut noverunt Christum ante prophetatum, suspecti ne forte a Christianis ista conficta sint, malunt credere codicibus Iudaeorum; et sicut tunc magi fecerunt, Iudaeos dimittunt inaniter lectitare, ipsi pergunt fideliter adorare. Lectio 3. "Chrysostomus super Matth." Postquam audivit Herodes responsum duplici modo credibile: primum quia a sacerdotibus fuerat dictum, deinde quia exemplo prophetico fuerat comprobatum, non tamen ad devotionem flectitur nascituri regis, sed ad malitiam interfectionis eius per dolum. Vidit enim quia non poterat magos nec blandimentis flectere nec minis terrere nec auro corrumpere, ut consentirent in interfectionem regis futuri; ideo illos decipere cogitavit; unde dicitur tunc Herodes clam vocatis magis. Occulte autem vocavit eos ut non viderent Iudaei quos habebat suspectos, ne forte quasi regem suae gentis amantes proderent consilium eius. Diligenter didicit ab eis tempus stellae. "Remigius." Idcirco diligenter, quia callidus erat et timebat ne non reverterentur ad eum, ut tunc sciret quid ageret de puero occidendo. "Augustinus in Serm. 7 de Epiph." Ferme autem biennio ante visa est stella mirantibus quid esset. Sed tunc intelligitur indicatum eis cuius esset stella quae iamdiu videbatur, quando natus est qui per illam significabatur. Sed postquam Christo nato revelatum est magis, venerunt ab oriente, et tertiadecima die adoraverunt eum, quem ante paucos dies natum fuisse didicerunt. "Chrysostomus in Matth." Vel ante multum tempus haec stella apparuit, quoniam multum tempus in itinere erant magi consumpturi, ut confestim cum natus esset, Christo assisterent, eum in fasciis adorantes, ut mirabilior appareret. "Glossa." Secundum alios vero a die nativitatis Christi creditur stella tantum apparuisse, et peracto officio, cum nova esset, desiit esse. Ait enim Fulgentius: puer natus novam stellam fabricavit. Cognito autem loco et tempore, personam pueri vult non ignorare; unde dicit ite, et interrogate diligenter de puero. Illud praeceperat quod absque praecepto erant facturi. "Chrysostomus in Matth." Non autem dicit interrogate de rege, sed de puero: ei enim etiam nomen potestatis inviderat. "Chrysostomus super Matth." Ergo ut ad hoc eos induceret, devotionem promittebat, et per eam gladium acuebat et malitiam cordis sui humilitatis colore depingebat. Talis est consuetudo omnium malignorum: quando aliquem in occulto gravius laedere volunt, humilitatem illi et amicitias fingunt. Unde dicit et cum inveneritis, renuntiate mihi, ut et ego veniens adorem eum. "Gregorius in Evang." Adorare eum se velle simulat, ut quasi hunc, si invenire possit, extinguat. Sequitur qui cum audissent regem, abierunt. "Remigius." Audierunt magi Herodem ut quaererent dominum, sed non ut ad eum reverterentur. Significabant enim bonos auditores, qui bona quae audiunt a malis praedicatoribus faciunt; sed tamen opera illorum non imitantur. Lectio 4. "Chrysostomus super Matth." Ex hoc loco ostenditur, quia cum stella deduxisset magos prope Ierusalem, abscondita est ab eis, ut relicti a stella cogerentur in Ierusalem interrogare de Christo simul et manifestare propter duo: primo ad confusionem Iudaeorum, quia gentiles stellae tantummodo visione confirmati, Christum per alienas provincias requirebant, et Iudaei ab infantia prophetias legentes de Christo, et in suis finibus natum non susceperunt; demum ut interrogati sacerdotes unde nascitur Christus, ad praeiudicium suum responderent de Bethlehem, quia qui Herodem docuerant de Christo, ipsi ignorabant de illo; et ideo post interrogationem et responsionem habitam subditur et ecce stella quam viderant in oriente, antecedebat eos, ut considerantes obsequium stellae, regis intelligerent dignitatem. "Augustinus in Serm. de Epiph." Et ut Christo plenum redderet obsequium, temperavit gradum, donec magos perduceret ad puerum. Obsequium praebuit, non imperium adduxit: supplices ostendit, hospitium radiavit amplissimo lumine, et tecta nati perfudit, sicque discessit; unde sequitur usque dum veniens staret supra ubi erat puer. "Chrysostomus super Matth." Quid autem mirum si soli iustitiae orituro stella ministrabat divina? Stetit enim supra caput pueri, quasi dicens: hic est; ut quia loquendo monstrare non poterat, stando demonstraret. "Glossa." Hic autem apparet quod stella in aere posita erat, et domui in qua puer erat multum vicina; aliter enim domum non discrevisset. "Ambrosius super Luc." Haec autem stella via est, et via Christus est, quia secundum incarnationis mysterium Christus est stella: ipse enim est stella splendida et matutina; unde ubi Herodes est, non videtur; ubi autem Christus, rursum videtur, et viam monstrat. "Remigius." Vel stella significat gratiam Dei, Herodes Diabolum. Qui autem per peccatum se Diabolo subdit, mox gratiam perdit; quod si per poenitentiam recesserit, mox gratiam invenit, quae non dimittit donec perducat ad domum pueri, idest Ecclesiam. "Glossa." Vel stella est illuminatio fidei, quae ad proximum ducit, quam dum divertunt ad Iudaeos, magi amittunt: quia dum a malis consilium quaerunt, veram illuminationem perdunt. Lectio 5. "Glossa." Postquam praemisit stellae obsequium, subiungit Evangelista magorum gaudium dicens videntes autem stellam, gavisi sunt gaudio magno valde. "Remigius." Et sciendum quod non satis fuit dicere Evangelistae gavisi sunt, sed addidit gaudio magno et valde. "Chrysostomus super Matth." Gavisi sunt quia spes eorum non erat decepta, sed amplius confirmata, quod tanti itineris non sine causa susceperunt laborem. "Glossa." Gaudio gaudet qui propter Deum gaudet, qui est verum gaudium. Addidit autem et magno, quia de magno gaudebant. "Chrysostomus super Matth." Per mysterium enim stellae intelligebant quoniam dignitas tunc nati regis excedebat mensuram omnium mundalium regum. Addidit etiam valde. "Remigius." Quia voluit ostendere quod magis gaudent homines de rebus perditis quam semper possessis. Subditur autem et intrantes domum, invenerunt. "Leo Papa in Serm. 4 de Epiph." Quantitate parvum, alienae opis indigum, fandi impotentem, et in nullo ab humanae infantiae generalitate discretum; quia sicut fidelia erant testimonia quae in eo maiestatem invisibilis divinitatis ostenderent, ita probatissimum debebat esse, sempiternam illam essentiam filii Dei veram suscepisse hominis naturam. Cum Maria matre eius. "Chrysostomus super Matth." Non diademate coronata aut in lecto aureo recumbente, sed vix tunicam habente unam, non ad ornamentum corporis, sed ad tegumentum nuditatis, qualem habere potuit carpentarii uxor peregre constituta. Si ergo regem terrenum quaerentes venissent, magis fuissent confusi quam gavisi, quia tanti itineris laborem sine causa suscepissent. Nunc autem quia caelestem regem quaerebant, etsi nihil regale videbant, in eo tamen solius stellae testimonio contenti, gaudebant oculi eorum contemptibilem puerum aspicere, quia spiritus in corde eorum terribilem eum monstrabat; unde procidentes adoraverunt eum; vident enim hominem et agnoscunt Deum. "Rabanus." Divino autem nutu factum est quod abierat Ioseph, ne aliqua malae suspicionis occasio daretur gentibus. "Glossa." Qui licet morem suae gentis in donis offerendis sequantur Arabes enim auro, thure et diversis generibus aromatum abundant tamen aliquid mysterii muneribus demonstrare volebant; unde sequitur apertis thesauris, obtulerunt ei munera: aurum, thus et myrrham. "Gregorius in Evang." Aurum quippe regi congruit, thus vero in Dei sacrificium ponebatur, myrrha autem mortuorum corpora condiuntur. "Augustinus in Serm. de Epiph." Aurum igitur solvitur quasi regi magno, thus immolatur ut Deo, myrrha praebetur quasi pro salute omnium morituro. "Chrysostomus super Matth." Haec autem etsi tunc non intelligebantur secundum quale mysterium ista gerebant, vel quid significaret unumquodque munus, eorum nihil contrarium est: gratia enim quae illos haec omnia facere hortabatur, ipsa ordinaverat universa. "Remigius." Et sciendum quod isti non singula obtulerunt, sed singuli tria; et singuli cum suis muneribus regem, Deum et hominem praedicaverunt. "Chrysostomus super Matth." Erubescant ergo Marcion et Paulus Samosatenus, qui nolunt videre quae magi viderunt, qui Ecclesiae sunt progenitores, Deum in carne adorantes. Nam quod in carne vera sit, panni monstrant et praesepe; quoniam autem non ut purum hominem adorant, sed ut Deum, demonstrant dona quae Deo offerre decens erat. Confundantur et Iudaei videntes se praeventos a magis, et neque post illos venire studentes. "Gregorius in Evang." Potest et in his aliud intelligi. Auro namque sapientia designatur, Salomone teste, qui ait: thesaurus desiderabilis requiescit in ore sapientis; thure, quod Deo incenditur, virtus orationis exprimitur, secundum illud: dirigatur oratio mea sicut incensum in conspectu tuo; per myrrham vero carnis mortificatio figuratur. Nato ergo regi aurum offerimus, si in conspectu eius sapientiae lumine splendemus; thus offerimus, si per orationum studia Deo redolere valeamus; myrrham offerimus, si carnis vitia per abstinentiam mortificamus. "Glossa." Tres autem viri qui offerunt, significant gentes de tribus partibus mundi venientes. Thesauros aperiunt dum fidem cordis per confessionem ostendunt. Bene autem in domo docentes ne thesaurum bonae conscientiae iactando propalemus. Offerunt tria munera, hoc est fidem sanctae Trinitatis; vel apertis thesauris Scripturarum, historicum, moralem, et allegoricum sensum offerunt, vel logicam, physicam et Ethicam, dum illa fidei servire faciunt. Lectio 6. "Augustinus in Serm. de Epiph." Herodes impius factus ex timore crudelis voluit desaevire. Sed quomodo poterat capere eum qui ipsas fraudes venerat amputare? Ut ergo eius fraus elideretur, sequitur et responso accepto. "Hieronymus." Qui enim munera obtulerunt domino, consequenter responsum accipiunt. Responsum, quod Graece krematisthentes dicitur, non per Angelum fit, sed per ipsum dominum, ut meritorum Ioseph privilegium demonstretur. "Glossa." Fit autem haec responsio per ipsum dominum quia nullus alius viam reversionis instituit nisi ille qui dicit: ego sum via. Non tamen loquitur puer ad eos ne divinitas ante tempus reveletur, et ut vera humanitas habeatur. Dicit autem et responso accepto; sicut enim Moyses tacitus clamat, sic isti pie affectu interrogabant quid divina iuberet voluntas. Dicit autem per aliam viam reversi sunt in regionem suam, quia infidelitati miscendi non erant Iudaeorum. "Chrysostomus in Matth." Intuere autem magorum fidem, qualiter non scandalizati sunt in seipsis dicentes: si magnus est puer hic, quae necessitas fugae est et occultae recessionis? Hoc enim est verae fidei non quaerere causas eorum quae fieri praecipiuntur, sed suaderi solum ab eis. "Chrysostomus super Matth." Si autem magi Christum quasi terrenum regem quaesissent, invenientes eum, apud ipsum mansissent; tunc autem adoraverunt et reversi sunt. Cum autem reversi fuissent, manserunt colentes Deum magis quam ante, et praedicantes multos erudierunt. Et denique cum Thomas ivisset ad provinciam illam, adiuncti sunt ei; et baptizati, facti sunt executores praedicationis ipsius. "Gregorius in Evang." Magnum vero nobis aliquid magi innuunt, quod in regionem suam per aliam viam revertuntur. Regio quippe nostra Paradisus est, ad quem Iesu cognito redire per viam qua venimus prohibemur. A regione etenim nostra superbiendo, inobediendo, visibilia sequendo, cibum vetitum gustando discessimus; sed ad eam necesse est ut flendo, obediendo, visibilia contemnendo, atque appetitum carnis refrenando redeamus. "Chrysostomus super Matth." Nec etiam erat possibile ut qui ab Herode ad Christum venissent, redirent ad Herodem: qui enim relicto Christo ad Diabolum transeunt per peccatum, frequenter per poenitentiam revertuntur ad Christum. Qui enim fuit in innocentia, dum nescit quid sit malum, facile decipitur; sed cum expertus fuerit malum quod invenit et recordatus bonum quod perdidit, compunctus redit ad Deum. Qui autem relicto Diabolo venit ad Christum, difficile redit ad Diabolum, quia dum gaudet in bonis quae invenit et recordatur mala quae evasit, difficile redit ad malum. Lectio 7. "Rabanus." Hic praetermittit Matthaeus diem purificationis, in qua oportebat primogenitum offerri in templo, et agnum vel par turturum aut columbarum. Et quamvis timerent Herodem, tamen non sunt ausi transgredi legem, quin ad templum puerum deferrent. Cum itaque rumor de puero iam inciperet dilatari, mittitur Angelus qui in Aegyptum faciat puerum transportari; unde dicit Angelus domini apparuit in somnis Ioseph. "Remigius." Per hoc quod semper Angelus Ioseph in somnis apparuisse dicitur, mystice designatur quia illi qui a curis terrenis et saecularibus negotiis quiescunt, perfrui angelica visione merentur. Dicit ergo ei: surge et accipe puerum et matrem eius. "Hilarius in Matth." Cum desponsatam eam iusto significabat, coniugem nuncupavit; sed post partum mater tantum Iesu ostenditur, ut quemadmodum iusto Ioseph deputaretur Mariae in virginitate coniugium, ita venerabilis esse ostenderetur in Iesu matre virginitas. "Chrysostomus super Matth." Non autem dicit: accipe matrem et puerum eius: sed e converso, quia non propter matrem puer natus est, sed propter puerum mater praeparata est. Sequitur et fuge in Aegyptum. Quomodo autem filius Dei ante hominem fugit, aut quis liberet de inimicis, si et ipse inimicos suos timet? Et primum quidem oportet ut regulam humanae naturae quam suscepit conservet et in hac parte, quia humanae naturae et puerilitati convenit fugere potestatem minantem; deinde ut ceteri Christiani, cum necessitas persecutionis advenerit, fugere non erubescant. Sed quare in Aegyptum? Recordatus est enim dominus, qui non in finem irascitur, quanta mala fecerit super Aegyptum; ideo mittit filium suum in eam et dat illi magnae reconciliationis signum, ut decem plagas Aegypti una medicina sanaret; ut populus qui ante fuerat persecutor populi primogeniti, custos fieret filii unigeniti; ut quia illi violenter dominati sunt, isti cum devotione servirent; ut iam non irent ad mare rubrum demergendi, sed vocarentur ad aquas Baptismatis vivificandi. "Augustinus in Serm. de Epiph." Audi etiam magni mysterii sacramentum. Moyses aliquando in Aegypto perfidis clauserat diem; illuc Christus adveniens sedentibus in tenebris reddidit lucem; fugit ut illuminaret, non fugit ut lateret. Sequitur et esto ibi usque dum dicam tibi; futurum est enim ut Herodes quaerat puerum ad perdendum eum. Putabat enim infelix tyrannus salvatoris adventu regali se solio detrudendum, sed non ita est: non ad hoc venerat Christus ut alienam gloriam invaderet, sed ut suam donaret. Sequitur qui consurgens, accepit puerum et matrem eius nocte et secessit in Aegyptum. "Hilarius in Matth." Scilicet idolis plenam: iam enim post Iudaeorum insectationem Iudaeam relinquens, Christus ad gentes inanissimis religionibus deditas, colendus infertur. "Hieronymus in Matth." Quando igitur tollit puerum et matrem eius ut in Aegyptum transeat, nocte tollit et in tenebris; quando vero revertitur in Iudaeam, nec nox nec tenebrae ponuntur in Evangelio. "Chrysostomus super Matth." Omnis enim perfectionis angustia nox est, refrigerium autem dies. "Rabanus." Vel quia luce vera recedente, lucis ipsius osores in tenebris remanserunt, ipsa vero redeunte illuminantur. "Chrysostomus in Matth." Vide autem statim ipso nato tyrannum insanire, et quod mater cum puero ad extraneam effugatur regionem, ut si tu incipiens alicui spirituali rei deservire, videaris tribulari, non turberis, sed omnia viriliter feras, hoc habens exemplum. "Beda." Quod enim dominus a parentibus sublatus est in Aegyptum, significat electos saepius malorum improbitate suis effugandos ex sedibus, vel etiam exilio damnandos. Si quidem ipse qui suis erat praecepturus: cum vos persecuti fuerint in una civitate, fugite in aliam, primus fecit quod praecepit, fugiendo hominem quasi homo in terra, quem stella magis paulo ante adorandum monstravit ex caelo. "Remigius." Quod autem dominus in Aegyptum iturus esset praedixerat Isaias cum ait: ecce dominus ascendet super nubem levem et ingredietur Aegyptum et disperdet simulacra Aegypti. Consuetudo autem fuit istius Evangelistae omnia quae dixit confirmare, et hoc ideo, quia Iudaeis scribebat; ideoque subiungit ut adimpleretur quod dictum est a domino per prophetam dicentem: ex Aegypto vocavi filium meum. "Hieronymus de optimo genere interpretandi." Hoc LXX interpretes non habent; sed in Osee propheta iuxta Hebraicam scribitur veritatem: quia puer Israel est, et dilexi eum et ex Aegypto vocavi filium meum, pro quo LXX transtulerunt: quia parvulus est Israel, et dilexi eum, ex Aegypto vocavi filium meum. "Hieronymus super Osee." Hoc autem testimonio utitur Evangelista, quia haec typice referuntur ad Christum. Notandum enim, quod in hoc propheta et in aliis ita de adventu Christi et de vocatione gentium praenuntiatur, ut radix historiae non penitus deseratur. "Chrysostomus in Matth." Est etiam prophetiae lex multa multoties dici de aliis, compleri autem in aliis; sicut de Simeone et levi dictum est: dividam eos in Iacob et dispergam in Israel; quod non in eis, sed in nepotibus completum est, quod et hic apparet. Christus enim natura Dei filius est, et sic in eo vere prophetia completur. "Hieronymus." Possumus autem et hunc locum conciliare, et inducemus testimonium ex numeris: Deus ex Aegypto vocavit eum; gloria eius sicut Unicornis. "Remigius." Per Ioseph autem designatur ordo praedicatorum, per Mariam sacra Scriptura, per puerum notitia salvatoris, per persecutionem Herodis persecutio quam passa est Ecclesia in Hierosolymis, per fugam Ioseph in Aegyptum transitus praedicatorum ad gentes infideles: Aegyptus enim tenebrae interpretatur; per tempus quo fuit in Aegypto spatium temporis ab ascensione domini usque ad adventum Antichristi; per obitum Herodis extinctio invidiae in cordibus Iudaeorum. Lectio 8. "Chrysostomus super Matth." Postquam parvulus Iesus magos suo imperio subiugavit, non potestate corporis, sed gratia spiritus, irascebatur Herodes, quia quos ipse sedens in throno regni suadere non potuit, his Iesus parvulus placuit in praesepio iacens. Deinde contemnentes eum, magi addiderunt causas doloris; unde dicitur tunc Herodes videns quoniam illusus esset a magis, iratus est valde. Illa enim regum ira magna et inextinguibilis est quam regni zelus accendit. Sed quid fecit? Mittens occidit omnes pueros. Sicut enim bestia vulnerata, quicquid oculis eius occurrit, quasi auctorem sui vulneris dilaniat, sic et ille delusus a magis iram suam super parvulos diffundebat. Dicebat enim cogitans in furore: certe magi puerum invenerunt, quem regnaturum dicebant: nam rex regni zelo repletus, de his omnia timet, omnia suspicatur. Ideo ergo misit, et interfecit omnes parvulos, ut unum inveniret in omnibus. "Augustinus in Serm. de Epiph." Et dum insequitur Christum, regi nostro coaevum procuravit exercitum stolis victricibus candidatum. "Augustinus in Serm. 3 de Innocent." Ecce profanus hostis beatis parvulis nunquam tantum prodesse potuisset obsequio, quantum profuit odio: nam quantum contra eos iniquitas abundavit, tantum gratia benedictionis effulsit. "Idem." O parvuli beati. Ille de vestra corona dubitabit in passione pro Christo qui etiam parvulis Baptismum prodesse non existimat Christi: nam qui natus habere potuit praedicatores Angelos, narratores caelos, adoratores magos, potuit et illis, ne pro eo sic morerentur, praestare, si sciret illa morte perituros, et non potius maiore felicitate victuros. Absit ut ad liberandos homines Christus veniens, de illorum praemio qui pro illo interficerentur, nihil egerit, qui pendens in ligno pro eis a quibus interficiebatur, oravit. "Rabanus." Non est autem contentus vastatione Bethlehem, sed et adiacentia loca vastavit; nec ullam misericordiam aetatis habuit, a filio unius noctis usque ad filium duorum annorum, qui omnes occideret; unde subdit in Bethlehem et in omnibus finibus eius a bimatu et infra. "Augustinus." In caelo enim viderant magi ignotissimam stellam non ante paucos dies, sed ante finem biennii, sicut inquirenti Herodi patefecerunt; unde a bimatu et infra occidit infantes; propter quod sequitur secundum tempus quod exquisierat a magis. "Augustinus." Vel quia timebat ne puer cui sidera famulantur, speciem suam paulo super aetatem vel infra transformaret, vel aetatem sui temporis occultaret; ideo videtur pueros a bimatu usque ad pueros unius diei interfecisse. "Augustinus de Cons. Evang." Vel aliquorum magis propinquantium periculorum terroribus agitatus, Herodes ab illa cura, scilicet interficiendi pueros, mente abrepta, in aliis potius occupatur; vel potuit credere, magos fallaci stellae visione deceptos, posteaquam non invenerunt quem natum putaverant, erubuisse ad se redire; atque ita timore depulso, a persequendo puero quievit, et sic completis diebus purgationis, tute cum illo ascendere in templum potuerunt. Quis enim non videat unum illum diem regem multis occupatum latere potuisse? Deinde vulgatis rebus quae in templo dictae factaeque fuerant, Herodes sensit se a magis illusum; ac deinde, sicut hic dicitur, multos infantes occidit. "Beda in Hom. in festo Innocent." In hac autem morte puerorum, omnium Christi martyrum pretiosa est mors designata: quod parvuli occisi sunt, significat per humilitatis meritum ad martyrii perveniendum gloriam; quod in Bethlehem et in omnibus finibus eius occisi sunt, ostendit in Iudaea, unde Ecclesiae coepit origo, et ubique per orbem persecutionem saevituram; quod bimi occisi sunt, doctrina et operatione perfectos indicat; qui vero infra, simplices; quod illi quidem occisi sunt, et Christus evasit, insinuat corpora martyrum ab impiis posse perimi, sed Christum ab eis non posse auferri. Lectio 9. "Chrysostomus in Matth." Quia Evangelista horrore implevit auditorem, crudelem occisionem narrans, rursus mitigationem apponit ostendens quod haec non facta sunt Deo nequeunte prohibere atque ignorante, sed per prophetam praedicente; unde dicit tunc impletum est. "Hieronymus super Ierem." Hoc Ieremiae testimonium Matthaeus, non secundum Hebraicam veritatem nec iuxta LXX protulit. Ex quo perspicuum est Evangelistas et apostolos non interpretationem alicuius secutos, sed tamquam Hebraeos, quod legebant Hebraice, suis sermonibus expressisse. "Hieronymus in Matth." Quod autem dicitur in Rama, non putamus loci nomen esse, quod est iuxta Gabaa, sed Rama excelsum interpretatur; ut sit sensus: vox in excelso audita est, idest longe lateque dispersa. "Chrysostomus super Matth." Vel quoniam de morte innocentium mittebatur, ideo in excelso audiebatur, secundum illud: vox pauperis penetrat nubes. Quod autem dicit ploratus, fletum parvulorum ostendit; quod autem dicit ululatus, matrum significat lamentum. In parvulis autem mors faciebat finem doloris, in matribus autem semper per memoriam reparatur; et ideo dicit: ululatus multus; Rachel plorans filios suos. "Hieronymus." De Rachel natus est Beniamin, in cuius tribu non est Bethlehem. Quaeritur ergo quomodo Rachel filios Iudae, idest filios Bethlehem, quasi suos ploret. Respondebimus breviter, quia sepulta sit iuxta Bethlehem in Ephrata, et ex corpusculi hospitio matris nomen accepit. Sive quoniam Iuda et Beniamin duae tribus iunctae erant, et Herodes praeceperat, non solum in Bethlehem interfici pueros, sed et in omnibus finibus eius; per occisionem Bethlehem intelligimus multos etiam de Beniamin fuisse caesos. "Augustinus de quaest. Nov. et Vet. Testam." Vel quia filii Beniamin, qui ad Rachel pertinent, olim a reliquis tribubus extincti sunt, et in praesenti et in futuro erasi. Tunc ergo Rachel coepit filios suos plangere quando filios sororis suae in tali causa vidit occisos, ut aeternae vitae heredes existerent: cui enim aliquid adversum evenit, ex felicitate alterius infausta sua miserius luget. "Remigius." Assumpsit autem sanctus Evangelista ad exaggerandam magnitudinem luctus, ut diceret etiam Rachelem mortuam plorasse filios suos et noluit consolari, quia non sunt. "Hieronymus." Et hoc secundum duplicem intelligentiam: sive quod eos in aeternum mortuos existimaret, sive quod se consolari nollet de his quos scivit esse victuros; ut sit sensus: noluit consolari, de hoc quod non essent. "Hilarius in Matth." Non enim non erant hi qui mortui putabantur: in aeternitatis enim profectum per martyrii gloriam efferebantur; consolatio autem rei amissae erat praestanda, non auctae. Rachel Ecclesiae typum praetulit diu sterilis, nunc fecundae. Huius ploratus ex filiis, non idcirco quia peremptos dolebat, auditur, sed quia ab his perimebatur quos primum genitos filios retinere voluisset. "Rabanus." Vel significat Ecclesiam quidem plorare sanctorum de hoc saeculo ablationem, sed non ita velle se consolari, ut qui saeculum morte vicerunt, rursus ad saeculi certamina secum redeant toleranda, quia non sunt ultra revocandi in mundum. "Glossa." Vel non vult consolari in praesenti, quia non sunt, sed omnem spem et consolationem ad aeternam transmittit vitam. "Rabanus." Bene autem Rachel, quia ovis vel videns dicitur, Ecclesiam figurat, cuius tota intentio ut Deum contempletur, invigilat; et ipsa est ovis centesima quam pastor in humeris reportat. Lectio 10. "Ex historia Eccles." Cum pro sacrilegio, quod Herodes in salvatorem commiserat et scelere quod in aequaevos eius peregerat, ultio eum divina perurgeret in mortem, corpus eius, ut Iosephus refert, morbus invasit diversus, ita ut diceretur a vatibus, non morbi corporis haec, sed divinae ultionis esse supplicia. Ipse autem furore iam plenus nobiliores et primarios ex omni Iudaea ad se colligi, et recludi iubet in carcere, mandans, statim ut spiritum exhalasset, omnes interfici ut eius obitum omnis Iudaea defleret invita. Paulo autem antequam novissimum spiritum redderet, Antipatrum filium suum iugulavit, post duos pueros ante necaverat, scilicet Alexandrum et Aristobulum. Talis igitur Herodis finis, qui digna supplicia scelere quod in Bethlehem erga parvulos gesserat, et pro insidiis salvatoris exactus est: ab Evangelista designatur cum dicit defuncto autem Herode. "Hieronymus." Multi propter ignorantiam historiae labuntur in errorem, putantes eumdem esse Herodem a quo in passione dominus irridetur, et qui nunc mortuus esse refertur. Ergo Herodes ille, qui cum Pilato postea amicitias fecit, huius Herodis filius est, frater Archelai, quem Tiberius Caesar Lugdunum relegavit, fratremque eius Herodem successorem regni fecit. Primo ergo Herode defuncto, ecce apparuit Angelus domini in somnis Ioseph in Aegypto dicens: surge, et accipe puerum et matrem eius. "Dionysius de caelesti hierarchia." Vide quoniam et ipse Iesus super caelestibus essentiis superexistens, ad id quod secundum nos est immutabiliter veniens, non refugit ad se ordinatam et assumptam humanam ordinationem, sed obediens subditur Dei patris per Angelos dispositionibus et per Angelos ipsos annuntiatur Ioseph a patre disposita filii ad Aegyptum recessio, et iterum ad Iudaeam ex Aegypto transductio. "Chrysostomus super Matth." Vides enim quia Ioseph ad ministerium Mariae erat electus: eunte enim illa in Aegyptum et redeunte, quis ministerium ei tantae necessitatis impleret nisi desponsata fuisset? Nam prima quidem facie Maria puerum nutriebat et Ioseph conservabat; revera autem puer et matrem nutriebat et Ioseph tuebatur. Sequitur et vade in terram Israel: quasi medicus enim descendit in Aegyptum, ut visitaret eam languentem erroribus, non ut remaneret in ea. Ratio autem reversionis assignatur cum subditur defuncti sunt enim qui quaerebant animam pueri. "Hieronymus." Ex hoc loco intelligimus non solum Herodem, sed etiam sacerdotes et Scribas eo tempore necem domini fuisse meditatos. "Remigius." Sed si multi fuerunt, quomodo in tam brevi spatio extincti sunt? Quia, ut dictum est, Herode mortuo, occisi sunt omnes maiores qui in custodia tenebantur. "Chrysostomus super Matth." Quod dicitur consilio factum esse, quia consenserunt Herodi, ut inquireret puerum et occideret, quia scriptum est: turbatus est Herodes, et omnis Hierosolyma cum illo. "Remigius." Aut certe locutus est Evangelista per speciem tropi, quando multi ponuntur pro uno. In hoc autem quod dicit animam pueri, destruuntur haeretici qui dixerunt Christum non sumpsisse animam, sed loco animae habuisse divinitatem. "Beda in Hom. de Innocent." Quod autem occisis pro domino pueris, Herodes non longe post obiit, et Ioseph dominum cum matre ad terram Israel reduxit, significat omnes persecutiones quae contra Ecclesiam erant movendae, persecutorum morte vindicandas, et pacem Ecclesiae denuo reddendam, et sanctos qui latuerant ad sua loca reversuros. Vel quod defuncto Herode, redit ad terram Israel Iesus, denuntiat quod Enoch et Elia praedicantibus, Iudaei, sopita modernae invidiae flamma, fidem veritatis accipient. Lectio 11. "Glossa." Angelicae admonitioni Ioseph non inobediens fuit; unde sequitur qui consurgens, accepit puerum et matrem eius et venit in terram Israel. Non enim determinaverat Angelus in quo loco terrae Israel; ut dubitante Ioseph, iterum revertatur, et frequentiori visitatione Angeli certior redderetur; unde sequitur audiens autem quod Archelaus regnaret in Iudaea pro Herode patre suo, timuit illo ire. "Iosephus Antiq. Iud. et de bello Iud." Habuit siquidem Herodes uxores novem, ex quarum septem numerosam suscepit sobolem: primogenitus eius Antipater ex Iosida, Alexander et Aristobulus ex Mariamne, Archelaus ex Mathaca Samaritide, Herodes Antipas, qui postea tetrarcha fuit, et Philippus, ex Cleopatra Hierosolymitide. Tribus igitur primis ab Herode interfectis, et post mortem eius occasione testamenti patris, Archelao gubernationem regni usurpante, et causa de successione regni ad Caesarem Augustum delata, tandem de consilio senatus omnem Herodis monarchiam distribuit: mediam partem, scilicet Idumaeam et Iudaeam, tradens Archelao sub nomine tetrarchiae, pollicitus se facturum eum regem, si se dignum praebuisset; mediam vero partem in duas secuit tetrarchias: cessitque Galilaea in partem Herodis tetrarchae, Ituraeae vero et Trachonitidis regio Philippo. Factus est ergo post Herodem defunctum Archelaus quasi diarchus, quod dominii genus hic regnum appellat. "Augustinus de Cons. Evang." Sed hic aliquis quaeret: quomodo, sicut Lucas narrat, ibant parentes eius per omnes annos pueritiae Christi in Ierusalem, si Archelai timore ibi prohibebantur accedere? Hoc dissolvere non est difficile: fieri enim poterat ut per diem festum, inter tam ingentem turbam latenter ascenderent mox reversuri, cum tamen aliis diebus habitare metuerent: ut nec solemnitate praetermissa essent irreligiosi, nec continua mansione perspicui. Iste quoque intellectus patet; ut quod Lucas dicit per omnes annos eos ascendere solitos in Ierusalem, tunc accipiamus factum cum iam non metueretur Archelaus, qui, secundum historiam Ioseph, solum novem annis regnavit. Sequitur et admonitus in somnis secessit in partes Galilaeae. Sed forte hic quispiam moveatur: cum Matthaeus dixerit, ideo timuisse Ioseph cum puero redeuntem ire in Iudaeam quia pro patre suo Herode Archelaus filius eius regnabat, quomodo potuit ire in Galilaeam, ubi alius filius eius Herodes tetrarcha erat, ut Lucas testatur? Quasi vero ipsa sint tempora quibus puero timebatur, quae Lucas commemoravit, quae usque adeo mutata erant ut in ipsa Iudaea non rex esset Archelaus, sed praeses Pilatus. "Glossa." Sed tunc quaeritur: quare non timuit Ioseph in Galilaeam ire, cum et ibi Archelaus regnaret? Sed melius potuit latere cum puero in Nazareth, quam in Ierusalem, ubi erat caput regni et assiduus Archelaus. "Chrysostomus in Matth." Immo quia regionem ortus sui mutavit, res in posterum caligine obducta est. Omnis quippe impetus persequentis in Bethlehem eiusque fines desaevierat. Venit igitur Ioseph in Nazareth et periculum fugiens et in patriam rediens; unde sequitur et veniens habitavit in civitate quae vocatur Nazareth. "Augustinus de Cons. Evang." Forte et hoc movet, quomodo dicat Matthaeus, propterea cum puero Iesu parentes eius isse in Galilaeam, quia metu Archelai in Ierusalem ire noluerint; cum propterea magis esse in Galilaea videantur, quia civitas eorum erat Nazareth Galilaeae, sicut Lucas non tacuit. Sed intelligendum est, quia ubi Angelus in somnis in Aegypto dixit ad Ioseph: vade in terram Israel, sic intellectum primo esse a Ioseph, ut putaret rectius esse pergere in Iudaeam: ipsa enim primitus intelligi potuit terra Israel. Postquam vero comperit ibi regnare Archelaum, noluit obiicere se periculo, cum posset terra Israel etiam Galilaea intelligi, quia et ipsam populus Israel incolebat. Quamquam possit et aliter solvi: quia potuit videri parentibus Christi non esse habitandum ibi cum puero, nisi in Ierusalem ubi erat templum domini; et illuc ivissent, nisi Archelai praesentia terrerentur. Non autem divinitus iubebantur in Iudaea vel in Ierusalem habitare, ut de Archelao quod timebant deberent contemnere; sed in terra Israel, in qua etiam, ut dictum est, poterat intelligi Galilaea. "Hilarius in Matth." Verum typica ratio conservata est: Ioseph enim apostolorum tenet speciem, quibus Christus circumferendus est creditus. Hi tamquam Herode mortuo, idest populo eius in passione domini deperdito, Iudaeis praedicare sunt iussi (missi enim erant ad oves perditas domus Israel); sed manente hereditariae infidelitatis dominatu, metuunt et recedunt; admoniti per visum, spiritus sancti donum in gentibus contemplantes, ad eas conferunt Christum. "Rabanus." Vel hoc ultima tempora Ecclesiae designat, quando plurimis Iudaeorum ad praedicationem Enoch et Eliae conversis, ceteri ad instinctum Antichristi contra fidem pugnabunt. Pars igitur Iudaeae in qua regnabat Archelaus, Antichristi sequaces ostendit; Nazareth autem Galilaeae, quo transfertur Christus, partem eiusdem gentis quae fidem est susceptura designat: unde Galilaea transmigratio, Nazareth autem flos virtutum interpretatur, quia Ecclesia quo ardentius a terrenis ad caelestia transmigrat, eo magis virtutum flore et germine abundat. "Glossa." Huic autem prophetae testimonium adiungit dicens ut impleretur quod dictum est per prophetas, quoniam Nazaraeus vocabitur. "Hieronymus." Si fixum de Scripturis posuisset exemplum, nunquam diceret quod dictum est per prophetas; sed simpliciter: quod dictum est per prophetam. Nunc autem pluraliter prophetas vocans, ostendit se non verba de Scripturis sumpsisse, sed sensum. Nazaraeus interpretatur sanctus; sanctum autem dominum futurum omnis Scriptura commemorat. Possumus et aliter dicere: quod etiam eisdem verbis iuxta Hebraicam veritatem in Isaia scriptum sit: exiet virga de radice Iesse, et Nazaraeus de radice eius consurget. "Chrysostomus super Matth." Aut forte legerunt et aliquos prophetas ita dicentes, qui non sunt nobis canonizati, sicut Nathan et Esdra. Et quoniam hoc prophetatum erat, manifestat Philippus dicens ad Nathanaelem: quem scripsit Moyses in lege, invenimus Iesum a Nazareth. Unde etiam prius Christiani Nazaraei vocabantur; sed apud Antiochiam mutatum est hoc nomen, et dicti sunt Christiani. "Augustinus de Cons. Evang." Haec autem omnia quae sunt a narratione magorum et deinceps, Lucas tacet. Hoc proinde cognoscendum, quod deinceps ad cetera valeat: sic unumquemque Evangelistarum contexere narrationem suam, ut tanquam nihil praetermittentis series digesta videatur; tacitis enim quae non vult dicere, sic ea quae vult dicere illis quae dicebat adiungit ut ipsa continuo sequi videantur; sed cum alter dicit ea quae alter tacuit, diligenter ordo consideratus indicat locum ubi ea potuerint a quo praetermissa sunt, transiliri. Caput 3. Lectio 1. "Chrysostomus super Matth." Sol appropians, antequam appareat, mittit radios suos et facit albescere orientem, ut praecedens aurora adventum diei demonstret; sic dominus natus in mundo, antequam appareat, per doctrinam spiritus sui fulgore transmisso illuminavit Ioannem, ut praecedens ille adventum annuntiet salvatoris: et ideo post ortum Christi enarratum, doctrinam eius enarraturus Evangelista et Baptismum, in quo testimonium habuit, de praecursore et Baptista praemittit, dicens in diebus autem illis venit Ioannes Baptista praedicans in deserto. "Remigius." His autem verbis, beati Ioannis non solum tempus et locum et personam, sed etiam officium et studium demonstrat. Tempus generale demonstrat cum dicit in diebus autem illis. "Augustinus de Cons. Evang." Hoc autem tempus Lucas per terrenas potestates expressit cum dixit: anno quintodecimo. Sed intelligere debemus Matthaeum cum diceret in diebus illis, in multo longiori spatio accipi voluisse. Mox enim ut narravit regressum de Aegypto Christum, quod utique tempore pueritiae vel infantiae factum est, ut possit stare quod Lucas de illo cum duodecim esset annorum narravit, continuo intulit in diebus autem illis: non utique pueritiae tantum illius dies insinuans, sed omnes dies ab eius nativitate usque quo praedicare coepit Ioannes. "Remigius." Personam ostendit cum dicit venit Ioannes; idest, manifestavit se, qui tamdiu prius latuerat. "Chrysostomus." Sed quare necessarium fuit ut Ioannes Christum praeveniret operum testimonio Christum praedicante? Primo quidem ut hinc Christi dignitatem discas, quod sicut pater, ita et ipse prophetas habet, secundum illud Zachariae: et tu, puer, propheta altissimi vocaberis. Deinde ut nullam causam inverecundiae Iudaeis relinquat: quod et ipse demonstrat dicens: venit Ioannes neque manducans neque bibens, et dicunt: Daemonium habet. Venit filius hominis manducans et bibens, et dicunt: ecce homo edax. Sed et aliter necessarium erat ab alio prius dici quae de Christo erant, et non ab ipso; alias Iudaei quid dixissent, qui post testimonium Ioannis dixerunt: tu testimonium perhibes de teipso? Testimonium tuum non est verum. "Remigius." Officium subiungit cum dicit Baptista: in quo domini viam praeparavit: nisi enim baptizari homines consuescerent, Baptismum Christi abhorrerent. Studium ostendit cum ait praedicans. "Rabanus." Quia etiam Christus praedicaturus erat: postquam enim visum fuit idoneum tempus, scilicet circa triginta annos, incipiens praedicationem suam, viam domini praeparavit. "Remigius." Locum subiungit dicens in deserto Iudaeae. "Maximus." Ubi ad praedicationem eius nec insolens turba perstreperet nec infidelis auditor rediret, sed hi tantum audire possent qui praedicationem cura divini cultus expeterent. "Hieronymus super Isaiam." Vel in hoc considerandum est quod salutare Dei et gloria domini non praedicatur in Ierusalem sed in solitudine Ecclesiae et in deserta gentium multitudine. "Hilarius in Matth." Vel etiam ad Iudaeam venit desertam Dei frequentatione, non populi, ut praedicationis locus, eorum quibus praedicatio erat missa, solitudinem testaretur. "Glossa." Vel typice desertum significat vitam a mundi illecebris segregatam, quae poenitentibus competit. "Augustinus de utilitate poenitentiae." Nisi autem poeniteat aliquem vitae veteris, novam non potest inchoare. "Hilarius." Et ideo poenitentiam, regno caelorum appropinquante, pronuntiat, per quam est reditus ab errore, recursus a crimine, et post vitiorum pudorem professio desinendi, dicens poenitentiam agite. "Chrysostomus super Matth." Ubi manifestat in ipso principio, quia benigni regis est nuntius: non enim peccatoribus minus intendebat, sed indulgentiam promittebat. Solent reges nato sibi filio, indulgentiam in regno suo donare; sed ante transmittunt acerbissimos exactores. Deus autem nato sibi filio, volens donare indulgentiam peccatorum, praemisit quasi exactorem exigentem, et dicentem poenitentiam agite. O exactio quae non fecit pauperes, sed divites reddit. Nam cum quis debitum iustitiae suae reddiderit, Deo nihil praestat, sed sibi lucrum suae salutis acquirit. Poenitentia enim cor emundat, sensus illuminat et ad susceptionem Christi praeparat humana praecordia; unde subiungit appropinquabit enim regnum caelorum. "Hieronymus." Primus Baptista Ioannes regnum caelorum praedicat, ut praecursor domini hoc honoretur privilegio. "Chrysostomus in Matth." Ideoque quod nunquam Iudaei audierunt neque etiam a prophetis, caelos et regnum quod ibi est, praedicat, et nihil de cetero de terra dicit. Sic ergo ex novitate eorum quae dicuntur erigit eos ad quaerendum eum qui praedicatur. "Remigius." Regnum autem caelorum quatuor modis dicitur: nempe Christus, secundum illud: regnum Dei intra vos est; sancta Scriptura, secundum illud: auferetur a vobis regnum Dei, et dabitur genti facienti fructum eius; sancta Ecclesia, secundum illud: simile est regnum caelorum decem virginibus; supernum solium, secundum illud: multi venient ab oriente et occidente, et recumbent in regno caelorum; et hoc totum hic potest intelligi. "Glossa." Dicit autem appropinquabit regnum caelorum, quia nisi appropinquaret, nemo redire posset, quia infirmi et caeci via, quae est Christus, carebant. "Augustinus de Cons. Evang." Haec autem verba Ioannis alii Evangelistae praetermiserunt. Iam vero quod sequitur hic est qui dictus est per Isaiam prophetam dicentem: vox clamantis in deserto: rectas facite semitas eius, ambigue positum est, nec elucet utrum ex persona sua Evangelista commemoraverit, an adhuc verba eiusdem Ioannis secutus adiunxerit, ut totum hoc Ioannes dixisse intelligatur: poenitentiam agite: appropinquabit enim regnum caelorum. Hic est enim de quo dictum est per Isaiam prophetam. Neque enim hoc movere debet quia non ait: ego sum, sed hic est; nam et Matthaeus dixit: invenit hominem sedentem in telonio, et non dixit: invenit me. Quod si ita est, non est mirum si et interrogatus quid diceret de seipso, sicut narrat Ioannes Evangelista, respondit: ego vox clamantis in deserto. "Gregorius in Evang." Sicut autem, quia unigenitus filius verbum patris vocatur, secundum illud: in principio erat verbum. Ex ipsa autem nostra locutione cognoscimur, quia vox sonat ut verbum possit audiri. Adventum itaque domini Ioannes praecurrens vox dicitur, quia per eius ministerium patris verbum ab hominibus auditur. "Chrysostomus super Matth." Vox etiam est sonus confusus, nullum secretum cordis ostendens, sed hoc tantummodo significans quia vult aliquid dicere ille qui clamat; verbum autem est sermo mysterium cordis aperiens. Ad haec, vox inter homines et animalia communis est; verbum autem est hominum tantum. Ideo ergo Ioannes dictus est vox, non verbum, quia per eum Deus sua consilia non demonstravit, sed hoc solum quod Deus aliquid facere in hominibus meditabatur; postea autem per filium suum plenissime mysterium suae voluntatis aperuit. "Rabanus." Qui recte vox clamantis ob fortitudinem praedicationis dicitur. Tribus autem modis clamor accidit: hoc est, si longe positus est cui loquatur, si surdus, si per indignationem; et haec humano generi acciderunt. "Glossa." Est igitur Ioannes quasi vox verbi clamantis: verbum enim clamat in voce, idest Christus in Ioanne. "Beda." Sicut etiam clamavit in omnibus qui a principio aliquid divinitus dixerunt; et tamen iste solus est vox: quia per eum praesens verbum ostenditur, quod alii longe nuntiaverunt. "Gregorius in Evang." Ipse autem Ioannes est clamans in deserto, quia derelictae ac destitutae Iudaeae solatium redemptoris annuntiat. "Remigius." Quantum autem ad historiam attinet, in deserto clamabat, quia remotus erat a turbis Iudaeorum. Quid autem clamet, insinuat cum subiungit parate viam domini. "Chrysostomus super Matth." Sicut enim magno regi in expeditionem venturo praeparatores praecedunt qui sordida abluunt, dirupta componunt, sic et dominum nostrum praecessit Ioannes, qui ab humanis cordibus poenitentiae scopis peccatorum sordes eiiceret, et quae dissipata fuerant, spiritualium praeceptorum ordinatione componeret. "Gregorius in Evang." Omnis autem qui fidem rectam et bona opera praedicat, domino ad corda audientium viam parat, rectas domino semitas facit, dum mundas animo cogitationes per sermonem bonae praedicationis format. "Glossa." Vel fides est via qua verbum ad cor descendit: cum mores in melius mutantur, fiunt semitae rectae. Lectio 2. "Chrysostomus super Matth." Postquam ostendit quia ipse est vox clamantis in deserto, prudenter Evangelista subiunxit ipse autem Ioannes habebat vestimentum de pilis camelorum, in quo ostenditur quae sit vita ipsius: nam ipse quidem testificabatur de Christo, vita autem eius de ipso. Nemo autem potest esse alterius testis idoneus, nisi prius fuerit suus. "Hilarius in Matth." Fuerant enim praedicanti Ioanni et locus opportunior et vestitus utilior et cibus aptior. "Hieronymus." De pilis enim camelorum habebat vestimentum, non de lana. Aliud austerae vestis indicium est, aliud luxuriae mollioris. "Chrysostomus super Matth." Servis autem Dei non convenit habere vestimentum ad speciem visionis vel ad carnis delectamentum, sed tantum ad tegumentum nuditatis. Habebat enim Ioannes vestem non mollem neque delicatam, sed cilicinam, gravem et asperam, et conterentem corpus potius quam foventem, ut de virtute animae eius ipse habitus corporis loqueretur. Sequitur et zonam pelliceam circa lumbos suos. Consuetudo enim erat apud Iudaeos ut zonis laneis uterentur: ideo iste, quasi durius aliquid facere volens, zona pellicea cingebatur. "Hieronymus." Porro quod sequitur, esca eius erat locustae et mel silvestre, habitatori solitudinis congruum est, ut non delicias ciborum, sed necessitates humanae carnis expleret. "Rabanus." Tenui victu contentus, et ex minutis volatilibus et melle invento in truncis arborum. In dictis autem Arnulphi Galliarum episcopi reperimus minimum genus locustarum fuisse in deserto Iudaeae, quae corpusculis in modum digiti manus exilibus et brevibus in herbis facile capiuntur, coctaeque in oleo pauperem praebent gustum. Similiter narrat, in eodem deserto esse arbores habentes lata folia et rotunda, lactei coloris, et melliti saporis, quae natura fragilia manibus fricantur et eduntur, et hoc est quod mel silvestre dicitur. "Remigius." Sub hoc autem habitu vestimentorum et vilitate ciborum ostendit se peccata totius generis humani deflere. "Rabanus." Potest et habitus et gustus eius, qualitatem internae conversationis exprimere: nam austerioribus utebatur indumentis quia vitam peccantium increpavit. "Hieronymus." Zona quidem pellicea, qua cinctus fuit et Elias, mortificationis est indicium. "Rabanus." Locustas et mel silvestre edebat quia dulcius sapiebat turbis praedicatio eius; sed citius finem sortita est: in melle enim dulcedo, in locustis est alacer volatus, sed cito deciduus. "Remigius." Per Ioannem autem, qui Dei gratia interpretatur, significatur Christus, qui mundo gratiam attulit; per vestimentum illius designatur Ecclesia gentium. "Hilarius in Matth." Cum exuviis immundarum pecudum, quibus gentiles pares existimantur, Christi praedicator induitur, fitque sanctificatum habitu prophetali quidquid in eis vel inutile fuerat vel sordidum. Zonae autem praecinctio, efficax in omne opus bonum est apparatus, ut ad omne ministerium Christi simus accincti. In esum etiam eliguntur locustae fugaces hominum, et ad omnem adventum nostri sensus evolantes: nos scilicet, qui ab omni sermone et congressu ipsis quibusdam corporis saltibus efferebamur voluntate vagi, in operibus inutiles, in verbis queruli, sede peregrini; nunc sumus sanctorum alimonia et satietas prophetarum electi, simul cum melle silvestri, dulcissimum ex nobis cibum non ex alveariis legis, sed ex truncis silvestrium arborum praebituri. Lectio 3. "Chrysostomus super Matth." Conversatione Ioannis exposita, convenienter subiungit tunc exibat ad eum; amplius enim resonabat conversatio vitae eius in eremo, quam vox clamoris ipsius. "Chrysostomus in Matth." Erat enim mirabile in humano corpore tantam patientiam videre: quod denique et Iudaeos magis attrahebat, magnum Eliam in eo videntes. Conferebat autem ad stuporem quod dereliquerat eos gratia prophetarum, et post longum tempus reversa videbatur ad eos. Praedicationis etiam modus immutatus ad id proderat: nihil enim assuetorum apud alios prophetas audiebant, puta praelia et victorias Babylonicas et Persicas, sed caelos, et quidem illic regnum, et supplicium Gehennae. Dicit autem tunc exibat ad eum Ierosolyma et omnis Iudaea et omnis regio circa Iordanem, et baptizabantur ab eo in Iordane. "Glossa." Baptismo praecurrente, non peccata dimittente. "Remigius." Baptismus enim Ioannis figuram gerebat catechumenorum: nam sicut modo catechizantur pueri, ut digni fiant sacramento Baptismatis, ita Ioannes baptizabat, ut baptizati ab eo, postea devote vivendo digni fierent accedere ad Christi Baptismum. In Iordane autem baptizabat, ut ibi aperiretur ianua regni caelestis ubi datus est aditus filiis Israel terram promissionis intrandi. Sequitur confitentes peccata sua. "Chrysostomus super Matth." Ad comparationem enim sanctitatis Ioannis quis poterat arbitrari se iustum? Sicut enim vestis candida si fuerit posita iuxta nivem, ad comparationem nivis sordida invenietur, sic ad comparationem Ioannis omnis homo videbatur immundus; et ideo peccata sua confitebantur. Confessio autem peccatorum testimonium est conscientiae timentis Deum. Perfectus enim timor solvit omnem pudorem. Illic autem turpitudo confessionis aspicitur ubi futuri iudicii poena non creditur. Et quia ipsum erubescere poena est gravis, ideo iubet nos Deus confiteri peccata nostra ut verecundiam patiamur pro poena: nam et hoc ipsum pars iudicii est. "Rabanus." Bene autem qui baptizandi erant, exire ad prophetam dicuntur, quia nisi quis ab infirmitate recedat, pompae Diaboli ac mundi illecebris abrenuntiet, Baptismum salubre consequi non poterit. Bene autem in Iordane, qui descensio eorum dicitur, baptizantur: quia de superbia vitae ad humilitatem verae confessionis descenderant. Exemplum autem iam tunc confitendi peccata ac meliorem vitam promittendi baptizandis dabatur. Lectio 4. "Gregorius regula Pastor." Pro qualitate audientium formari debet sermo doctorum, ut ad sua singulis congruat, et tamen a communis aedificationis arce nunquam recedat. "Glossa." Unde necesse fuit ut post doctrinam quam Ioannes turbis tradiderat, Evangelista etiam illius doctrinae faceret mentionem qua instruxit eos qui provectiores videbantur; et ideo dicit videns autem multos Pharisaeorum et Sadducaeorum venientes ad Baptismum suum. "Isidorus in Lib. Etymol." Pharisaei et Sadducaei inter se contrarii sunt: nam Pharisaei ex Hebraeo in Latinum interpretantur divisi, eo quod traditionum et observationum iustitiam praeferunt: unde divisi vocantur a populo quasi per iustitiam. Sadducaei interpretantur iusti: vindicant enim sibi quod non sunt, corporum resurrectionem negant, et animam cum corpore interire praedicant. Hi tantum quinque libros legis recipiunt, prophetarum vaticinia respuunt. "Glossa." Hos ergo qui inter Iudaeos maiores videbantur, videns Ioannes ad Baptismum suum venire, dixit eis: progenies viperarum, quis vobis demonstrabit fugere a ventura ira? "Remigius." Consuetudo Scripturarum est ab imitatione operum nomina imponere, secundum illud Ezech.: pater tuus Amorrhaeus; sic et isti ab imitatione viperarum, progenies viperarum dicuntur. "Chrysostomus super Matth." Sicut enim artificiosus medicus si viderit aegrotantis colorem, intelligit speciem passionis, sic Ioannes venientium ad se Pharisaeorum pravas cogitationes intellexit; forsitan enim apud se cogitaverunt: imus, et confitemur peccata nostra; nullum laborem nobis imponit; baptizemur, et consequamur indulgentiam peccatorum. Insipientes, numquid facta digestione impuritatis, non est necessaria sumptio medicinae? Sic multa diligentia necessaria est homini post confessionem et Baptismum, ut vulnus peccatorum perfecte sanetur; ideo dicit progenies viperarum. Natura enim viperarum est, quod statim cum momorderit hominem, currit ad aquam, quam si non invenerit, moritur; ideo istos dicebat progeniem viperarum, quia peccata mortifera committentes currebant ad Baptismum, ut sicut viperae per aquam tantum pericula mortis evaderent. Item viperarum natura est rumpere viscera matrum suarum, et sic nasci. Quoniam ergo Iudaei assidue persequentes prophetas corruperunt matrem suam synagogam, ideo progenies viperarum nuncupantur. Item viperae a foris speciosae sunt et quasi pictae, intus autem veneno repletae; ita et isti pulchritudinem sanctitatis ostendebant in vultu. "Remigius." Cum ergo dicitur quis demonstrabit vobis fugere a ventura ira? Subauditur: nisi Deus. "Chrysostomus super Matth." Vel quis vobis demonstrabit? Num Isaias propheta? Absit: si enim ipse vos docuisset, non spem in aqua poneretis tantum, sed etiam in operibus bonis: ille enim dicit: lavamini et mundi estote; auferte nequitiam ab animabus vestris, discite bene facere. Numquid etiam David dicens: lavabis me, et super nivem dealbabor? Absit: ille enim sic dicit postea: sacrificium Deo spiritus contribulatus. Si ergo essetis discipuli David, cum gemitu ad Baptismum veniretis. "Remigius." Si vero quis demonstrabit sub futuro legatur tempore, hic est sensus: quis doctor, quis praedicator dabit vobis consilium ut possitis evadere iram aeternae damnationis? "Augustinus de Civ. Dei." Deus autem propter quamdam operum similitudinem, non propter affectionum infirmitatem, secundum Scripturas, irascitur, nec tamen ulla passione turbatur: hoc enim verbum vindictae usurpavit effectus, non ille turbulentus affectus. Si ergo vultis effugere, facite dignum fructum poenitentiae. "Gregorius in Evang." In quibus verbis notandum est, quod non solum fructus poenitentiae, sed dignos poenitentiae admonet esse faciendos. Sciendum enim est, quia quisquis illicita nulla commisit, huic iure conceditur ut licitis utatur; at si quis in culpam lapsus est, tanto a se debet licita abscindere quanto se meminit et illicita perpetrasse. Uniuscuiusque ergo conscientia convenitur, ut tanto maiora quaerat bonorum operum lucra per poenitentiam, quanto graviora sibi intulerit damna per culpam. Sed Iudaei de generis nobilitate gloriantes, idcirco se agnoscere peccatores nolebant quia de Abrahae stirpe descenderant; et ideo recte dicitur et ne velitis dicere intra vos: patrem habemus Abraham. "Chrysostomus in Matth." Haec autem dixit, non prohibens illos dicere ex illo se esse, sed prohibet in hoc confidere, virtuti animae non insistentes. "Chrysostomus super Matth." Quid enim prodest ei quem sordidant mores, generatio clara? Aut quid nocet illi generatio vilis, quem mores adornant? Melius est enim alicui ut in eo glorientur parentes quia talem filium habent, quam ut ipse in parentibus glorietur. Sic et vos nolite gloriari dicentes quia patrem habemus Abraham; sed magis erubescite, quia filii estis eius, et sanctitatis eius non estis heredes. De adulterio enim natus videtur qui non assimilat patrem. Parentum igitur gloriam excludit dicens et ne velitis dicere. "Rabanus." Quia ergo praeco veritatis ad dignum poenitentiae fructum faciendum eos incitare volebat, ad humilitatem provocabat, sine qua nullus poenitere potest, subdens dico enim vobis quoniam potens est Deus de lapidibus istis suscitare filios Abrahae. "Remigius." Fertur, quod in eo loco praedicavit Ioannes circa Iordanem, ubi iubente Deo duodecim lapides de medio alveo Iordanis sublati positi sunt. Potuit ergo fieri ut hos demonstrando diceret de lapidibus istis. "Hieronymus." In quo Dei indicat potentiam, quod qui de nihilo cuncta fecerat, posset et de saxis durissimis populum procreare. "Glossa." Prima enim sunt rudimenta fidei credere Deum posse quicquid voluerit. "Chrysostomus." Ex lapidibus autem generari homines, simile est ei quod ex Sara processit Isaac; unde et propheta dicit: aspicite ad petram de qua excisi estis. Huius igitur prophetiae eos memores faciens, monstrat quod possibile est nunc etiam simile fieri. "Rabanus." Vel aliter. Lapidum nomine gentes significatae sunt, quae lapides coluerunt. ‘’Chrysostomus super Matth.’’ Item lapis durus est ad opus; sed cum factum fuerit opus ex eo, deficere nescit; sic et gentes cum difficultate crediderunt quidem, tamen credentes permanent in aeternum in fide. "Hieronymus." Lege Ezechielem: auferam, inquit, a vobis cor lapideum, et dabo vobis cor carneum. In lapide duritia, in carne mollitudo monstratur. "Rabanus." De lapidibus ergo filii Abrahae suscitati sunt, quia dum gentiles in Abrahae semine, idest in Christo, crediderunt, eius filii facti sunt cuius semini sunt uniti. Sequitur iam enim securis ad radicem arboris posita est. "Chrysostomus super Matth." Securis est acutissima ira consummationis, quae totum praecisura est mundum. Sed si posita est, quare non praecidit? Quia rationales sunt arbores et in potestate habent facere bonum aut non facere; ut videntes ad radices suas positam esse securim, timeant et faciant fructum. Ergo denuntiatio irae, quod est securis positio, etsi in malis nihil agat, tamen a malis segregat bonos. "Hieronymus." Vel securis est praedicatio Evangelii, iuxta Ieremiam qui verbum domini comparat securi caedenti petram. "Gregorius in Evang." Vel securis est redemptor noster, qui velut ex manubrio et ferro, ex divinitate constans et humanitate, tenetur ex humanitate, sed incidit ex divinitate; quae videlicet securis ad radicem arboris posita est, quia etsi per patientiam expectat, videtur tamen quid factura est. Omnis enim arbor quae non facit fructum bonum, excidetur, et in ignem mittetur: quia unusquisque perversus paratam citius Gehennae concremationem invenit qui hic fructum boni operis facere contemnit. Securim autem non iuxta ramos positam, sed ad radicem dicit: cum enim malorum filii tolluntur, rami infructuosae arboris abscinduntur; cum vero tota simul progenies cum parente tollitur, infructuosa arbor a radice abscissa est, ne remaneat unde prava iterum soboles succrescat. "Chrysostomus in Matth." Cum autem dicit omnis, excludit primatum, quod est a nobilitate; quasi dicat: etsi nepos fueris Abrahae, sustinebis poenam sine fructu manens. "Rabanus." Quatuor autem sunt species arborum: quarum una tota est arida, cui assimilantur Pagani; altera viridis, sed sine fructu, cui assimilantur hypocritae; tertia viridis et fructuosa, sed venenosa, cui assimilantur haeretici; quarta viridis est, et fructum bonum gignit, cui assimilantur viri Catholici. "Gregorius in Evang." Igitur omnis arbor non faciens fructum bonum, excidetur et in ignem mittetur: quia paratam Gehennae concremationem invenit qui hic boni operis fructum facere contemnit. Lectio 5. "Glossa." Quia in praecedentibus verbis Ioannes explicaverat quod supra summarie de agenda poenitentia praedicavit, restabat ut etiam distinctius praedicaret quod de regni caelorum appropinquatione iam dixerat; ideo dixit ego quidem baptizo vos in aqua in poenitentiam. "Gregorius in Evang." Ioannes non in spiritu, sed in aqua baptizat, quia peccata solvere non valebat: corpora quidem per aquam lavat, sed tamen animas per veniam non lavat. "Chrysostomus in Matth." Cum enim nondum esset oblata hostia neque peccatum solutum esset nec spiritus descendisset in aquam, qualiter fieret remissio peccatorum? Sed quia Iudaei nequaquam propria sentiebant peccata, et hoc erat eis causa malorum, advenit Ioannes, in cognitionem eos ducens propriorum peccatorum, poenitentiam memorando. "Gregorius in Evang." Cur ergo baptizat qui peccata non relaxat, nisi ut praecursionis suae ordinem servans, qui nasciturum nascendo praevenerat, baptizaturum quoque dominum baptizando praeveniret? "Chrysostomus super Matth." Vel missus erat Ioannes ad baptizandum, ut ad Baptismum venientibus praesentiam filii Dei in corpore praedicaret, sicut ipse testatur alibi dicens: ut manifestetur in Israel, ideo ego veni in aqua baptizare. "Augustinus super Ioannem." Vel ideo baptizat quia oportebat baptizari Christum. Sed quare non solus ipse baptizatus est a Ioanne, si ad hoc missus erat Ioannes per quem baptizaretur Christus? Quia si solus dominus baptizatus esset Baptismate Ioannis, non deessent qui putarent Baptismum Ioannis maiorem esse quam Baptismum Christi, usque adeo ut solus Christus eo baptizari meruisset. "Rabanus." Vel ideo baptizat ut poenitentes hoc signaculo ab impoenitentibus secernendo, ad Baptismum dirigat Christi. "Chrysostomus super Matth." Quia ergo propter Christum baptizabat, ideo ad ipsum venientibus Christum praedicat appariturum et eminentiam potestatis eius annuntiat, dicens qui autem post me venturus est, fortior me est. "Remigius." Sciendum est autem, quod quinque modis venit Christus post Ioannem: nascendo, praedicando, baptizando, moriendo et ad Inferos descendendo. Et pulchre dominus dicitur fortior Ioanne, quia ille purus homo, hic vero Deus et homo. "Rabanus." Ac si Ioannes dicat: ego quidem fortis sum ad poenitentiam invitando, ille peccata remittendo; ego regnum caelorum praedicando, ille donando; ego in aqua baptizando, ille in spiritu. "Chrysostomus in Matth." Cum autem audieris: quia fortior me est, ne aestimes secundum comparationem me hoc dicere; neque enim inter servos illius ordinari sum dignus, ut vilissimam ministerii susciperem particulam; unde subdit cuius non sum dignus calceamenta portare. "Hilarius in Matth." Apostolis utique circumferendae praedicationis gloriam derelinquens, quibus speciosis pedibus pacem Dei erat debitum nuntiare. "Chrysostomus super Matth." Vel per pedes Christi intelligere possumus Christianos, praecipue apostolos, ceterosque praedicatores, inter quos erat Ioannes Baptista; calceamenta autem sunt infirmitates quibus operit praedicatores. Haec ergo calceamenta Christi omnes praedicatores portant; et Ioannes etiam portabat; sed se dignum non esse portare pronuntiat, ut maiorem ostenderet gratiam Christi meritis suis. "Hieronymus." In alio Evangelio ait: cuius non sum dignus solvere corrigiam calceamenti. Hic humilitas, ibi ministerium demonstratur, quia Christus cum sponsus sit, et Ioannes non mereatur sponsi corrigiam solvere, ne vocetur domus eius, iuxta legem Moysi, et exemplum Ruth, domus discalceati. "Chrysostomus super Matth." Quia vero nemo potest dare dignius beneficium quam ipse est nec facere alterum quod ipse non est, recte subdit ille vos baptizabit in spiritu sancto et igni. Ioannes quidem cum sit corporalis, spiritualem Baptismum dare non potest, sed baptizat in aqua, quae corpus est; et ideo corpus cum corpore baptizat. Christus autem spiritus est, quia Deus est. Spiritus etiam sanctus, spiritus est; anima quoque spiritus est: ideo spiritus cum spiritu spiritum nostrum baptizat. Baptismus autem spiritus proficit, quia ingrediens spiritus circumplectitur animam, et quasi muro quodam inexpugnabili circuit eam, et non permittit ut carnales concupiscentiae praevaleant contra eam. Non quidem facit ut caro non concupiscat, sed tenet animam ut ei non consentiat. Et quoniam Christus iudex est, baptizat in igne, idest in tentationibus; in igne autem baptizare non potest homo purus. Ille enim tentandi habet licentiam qui remunerandi habet potestatem. Hic autem Baptismus tribulationis, idest ignis, comburit carnem ut non germinet concupiscentias: nam caro spirituales quidem poenas non timet, sed carnales. Ideo ergo dominus super servos suos carnales tribulationes mittit, ut timens angustias suas caro non concupiscat malum. Vides ergo quia spiritus repellit concupiscentias, et praevalere non sinit; ignis autem ipsas concupiscentiarum radices comburit. "Hieronymus." Vel in spiritu sancto et igni: quia ignis est spiritus sanctus, quo descendente, sedit quasi ignis super linguas credentium. Et impletus est sermo domini dicens: ignem veni mittere in terram, sive quia, in praesenti, spiritu baptizamur, et in futuro, igni, secundum illud apostoli: uniuscuiusque opus quale sit, ignis probabit. "Chrysostomus in Matth." Non autem dicit: dabit vobis spiritum sanctum, sed baptizabit vos in spiritu sancto, copiam gratiae metaphorice ostendens. Per hoc etiam monstratur quod sola voluntate etiam in fide indiget ad iustificandum, non laboribus et sudoribus; et sicut facile est baptizari, ita facile est per eum transmutari et fieri meliores. In igne vero vehementiam gratiae, quae vinci non possit, demonstrat; et ut intelligatur quod similes antiquis et magnis prophetis repente suos faciat: propter hoc enim ignis meminit, quia plures visionum prophetalium per ignem apparuerunt. "Chrysostomus super Matth." Patet ergo quod Baptismus Christi non solvit Ioannis Baptismum, sed in se inclusit: qui enim baptizatur in nomine Christi, utrumque Baptismum habet, et aquae et spiritus: quia Christus et spiritus erat, et corpus suscepit, ut et corporale et spirituale Baptisma daret. Ioannis autem Baptismus non includit in se Baptismum Christi, quia quod minus est, maius in se includere non potest. Ideo apostolus cum invenisset quosdam Ephesios Ioannis Baptismate baptizatos, iterum baptizavit eos in nomine Christi, quia in spiritu non erant baptizati, quoniam et Christus iterum baptizavit eos qui a Ioanne fuerant baptizati, sicut sermo Ioannis demonstrat, dicens ego vos baptizo in aqua, ille vos baptizabit in spiritu. Nec videbatur iterum baptizare, sed semel: quia enim amplius erat Baptisma Christi quam Ioannis, novum dabatur, et non iteratum. "Hilarius in Matth." Salutis igitur nostrae et iudicii tempus designat in domino, dicens baptizabit vos in spiritu sancto et igni, quia baptizatis in spiritu sancto reliquum sit consummari igne iudicii; unde subditur cuius ventilabrum in manu sua. "Rabanus." Per ventilabrum, idest palam, discretio iusti examinis designatur, quod habet dominus in manu, idest in potestate, quia pater omne iudicium dedit filio. Sequitur et permundabit aream suam. "Chrysostomus super Matth." Area idest Ecclesia, horreum vero regnum caeleste, ager autem hic mundus. Mittens ergo dominus apostolos ceterosque doctores quasi messores, praecidit omnes gentes de mundo et in aream Ecclesiae congregavit. Hic ergo triturandi sumus, hic ventilandi: omnes enim homines in rebus carnalibus delectantur, sicut grana in palea. Sed qui fidelis est et boni cordis habet medullam, mox ut leviter tribulatus fuerit, negligens carnalia, currit ad dominum; si autem modicae fidei fuerit, vix cum grandi tribulatione; qui autem omnino infidelis est et vacuus, quantumcumque tribulatus fuerit, non transit ad Deum. Triticum autem cum primum trituratum fuerit, iacet cum paleis in uno loco confusum, postea autem ventilatur ut separetur; sic et in una Ecclesia fideles cum infidelibus habentur commixti; ideo movetur persecutio quasi ventus, ut ventilabro Christi iactati, qui iam disiuncti fuerant actibus, separentur et locis. Et vide quia non dixit: mundabit aream suam: sed permundabit: necesse est enim ut diversis modis tentetur Ecclesia donec permundetur. Et primum quidem ventilaverunt illam Iudaei, deinde gentiles, modo haeretici, postmodum perventilabit Antichristus. Sicut enim quando modica est aura, non permundatur tota tritici massa, sed leviores paleae iactantur, graviores autem remanent, sic et modo modico flatu tentationis sufflante pessimi homines recedunt. Si autem surrexerit maior tempestas, etiam illi qui videntur esse stabiles, sunt exituri. Ideo necessaria est tentatio maior, ut permundetur Ecclesia. "Remigius." Hanc etiam aream, scilicet Ecclesiam, dominus mundat in hac vita, cum vel per iudicium sacerdotum mali de Ecclesia tolluntur, vel per mortem de hac vita abscinduntur. "Rabanus." Universaliter autem areae purgatio in fine perficietur, quando mittet Angelos suos filius hominis et colliget de regno suo omnia scandala. "Gregorius Moralium." Nam post trituram vitae praesentis, in qua nunc triticum sub paleis gemit, ita illo extremi iudicii ventilabro triticum paleaque discernitur, ut nec in tritici horreum paleae transeant, nec in palearum ignem horrei grana dilabantur; et hoc est quod sequitur et congregabit triticum suum in horreum, paleas autem comburet igni inextinguibili. "Hilarius in Matth." Triticum suum, perfectos scilicet credentium fructus, dicit caelestibus horreis recondendum; paleas vero infructuosorum hominum inanitatem. "Rabanus." Verum hoc inter paleas et zizania distat, quod paleae non alio quam triticorum semine prodeunt, zizania vero diverso. Paleae ergo sunt qui fidei sacramentis imbuuntur, sed solidi non sunt; zizania vero qui et opere et professione secernuntur a bonorum sorte. "Remigius." Ignis autem inextinguibilis dicitur poena aeternae damnationis: sive quia quos semel suscepit, nunquam extinguit, sed semper cruciat; sive ad differentiam ignis Purgatorii, qui ad tempus accenditur et extinguitur. "Augustinus de Cons. Evang." Si autem quaeritur quae verba potius Ioannes Baptista dixerit, utrum quae Matthaeus an quae Lucas an quae Marcus eum dixisse commemorat, nullo modo hic laborandum esse iudicat qui prudenter intelligit ipsas sententias esse necessarias cognoscendae veritati, quibuslibet verbis fuerint explicatae. Et in hoc apparet non debere nos arbitrari mentiri quemquam, si pluribus reminiscentibus rem quam audierunt vel viderunt, non eodem modo atque eisdem verbis eadem res fuerit indicata. Quisquis autem dicit Evangelistis per spiritus sancti potentiam hoc potuisse concedi ut nec in genere verborum nec in ordine nec in numero discreparent, non intelligit quanto amplius Evangelistarum excellit auctoritas, tanto magis per eos fuisse firmandam ceterorum hominum vera loquentium securitatem. Quod autem alius dixit cuius non sum dignus calceamenta portare, alius vero: calceamenti corrigiam solvere, non verbis tantum, sed et re ipsa videtur aliud esse. Merito ergo quaeri potest quid horum Ioannes dixerit. Verum enim videtur narrasse qui hoc potuit narrare quod ille dixit; qui autem aliud, etsi non est mentitus certe vel oblitus, aliquid pro alio dixisse putabitur. Omnem autem falsitatem abesse ab Evangelistis decet, non solum eam quae mentiendo promitur, sed etiam eam quae obliviscendo. Ita si ad rem pertinet aliquid aliud intelligere ex utroque dictorum, recte existimandum est Ioannem utrumque dixisse, sive aliud alio tempore, sive confestim. Si autem nihil intendit Ioannes cum de calceamentis domini diceret, nisi excellentiam eius et suam humilitatem, quodlibet dictorum dixerit, eamdem tamen sententiam tenuit, quisquis etiam verbis suis per calceamentorum commemorationem eamdem significationem humilitatis expressit; unde ab eadem voluntate non aberravit. Utilis ergo modus, et memoriae commendandus, non esse mendacium cum quis voluntatem eius explicat de quo aliquid narrat, etiam dicens aliquid aliud quod ille non dixit; voluntatem tamen suam explicavit eamdem quam et ille cuius verba commemorat. Ita enim salubriter dicimus nihil aliud esse quaerendum quam quid velit ille qui loquitur. Lectio 6. "Glossa." Postquam praedicatione sui praecursoris Christus mundo praenuntiatus est, tandem qui diu latuerat, hominibus se manifestare voluit; unde dicitur tunc venit Iesus a Galilaea in Iordanem ad Ioannem, ut baptizaretur ab eo. "Remigius." Est sciendum quod in his verbis describuntur personae, loca, tempus et officium. Tempus, cum dicit tunc. "Rabanus." Quando scilicet tricenarius erat: in quo ostendit nullum vel sacerdotem vel praedicatorem debere institui, nisi sit perfectae aetatis. Ioseph tricenarius regimen Aegypti suscepit; David ea aetate regnum inchoavit; Ezechiel sub eodem tempore prophetiam promeruit. "Chrysostomus in Matth." Quia etiam post Baptismum hanc legem cessare oportebat, hac aetate ad Baptismum venit, qui potest omnia peccata suscipere, ut lege servata, nullus dicat quia ideo eam solvit quia implere non potuit. "Chrysostomus super Matth." Tunc etiam, scilicet quando Ioannes praedicaverat: poenitentiam agite, ut confirmaret praedicationem ipsius et ut testimonium acciperet a Ioanne. Sicut autem cum processerit Lucifer, lux solis non expectat occasum Luciferi, sed eo procedente, egreditur, et suo lumine obscurat illius candorem, sic et Christus non expectavit ut cursum suum Ioannes impleret, sed adhuc eo docente apparuit. "Remigius." Personae ponuntur cum dicit venit Iesus ad Ioannem, idest Deus ad hominem, dominus ad servum, rex ad militem, lux ad lucernam. Loca designantur cum dicit a Galilaea in Iordanem. Galilaea enim transmigratio interpretatur. Quicumque ergo vult baptizari, transmigret de vitiis ad virtutes, et veniendo ad Baptismum se humiliet: Iordanis enim interpretatur descensus. "Augustinus in Serm. de Epiph." Multa autem mirabilia in hoc flumine saepius facta esse Scriptura sancta commemorat, inter cetera dicens: Iordanis conversus est retrorsum. Ante quidem retrorsum aquae conversae fuerant, modo retrorsum peccata conversa sunt; sicut etiam Elias in Iordane divisionem fecit aquarum, et Christus dominus in eodem Iordane separationem operatus est peccatorum. "Remigius." Officium designatur cum sequitur ut baptizaretur ab eo. "Chrysostomus super Matth." Non ut ipse remissionem peccatorum acciperet per Baptismum, sed ut sanctificatas aquas relinqueret postmodum baptizandis. "Augustinus." Salvator enim ideo baptizari voluit, non ut sibi munditiam acquireret, sed ut nobis fluentia mundaret. Ex quo ipse in aquam demergitur, ex eo omnium peccata abluit aqua. Nec mirum quod aquam, hoc est substantiam corporalem, ad purificandam animam dicimus pervenire: pervenit plane, et penetrat conscientiae universa latibula. Quamvis enim ipsa sit subtilis et tenuis, benedictione tamen Christi facta subtilior, occultas vitae causas ac secreta mentis subtiliore rore pertransit. Subtilior enim est benedictionum cursus quam aquarum meatus. Unde quae de salvatoris Baptismate benedictio fluxit, tamquam fluvius spiritalis, omnium gurgitum tractus, universorum fontium venas implevit. "Chrysostomus super Matth." Ad hoc autem ad Baptismum venit, ut qui humanam suscepit naturam, totum humanae naturae inveniatur implesse mysterium: nam quamvis ipse non erat peccator, tamen naturam suscepit peccatricem. Propterea etsi pro se Baptismate non egebat, tamen aliis carnalis natura opus habebat. "Augustinus in Serm. de Epiph." Item ideo baptizari voluit, quia voluit facere quod faciendum omnibus imperabat; ut bonus magister doctrinam suam non tam verbis insinuaret, quam actibus exerceret. "Augustinus super Ioannem." Hinc ergo dignatus est a Ioanne baptizari, ut cognoscerent servi quanta alacritate debeant currere ad Baptisma domini, quando ipse non dedignatus est accipere Baptisma servi. "Hieronymus." Item baptizari voluit, ut Baptismate suo Ioannis Baptisma comprobaret. "Chrysostomus in Matth." Quia vero Baptismus poenitentiae erat, et in demonstrationem delictorum inducebatur, ne aliquis aestimaret quod hac ratione Christus ad Iordanem venit, ideo venienti dixit ego a te debeo baptizari et tu venis ad me? Quasi dicat: "Chrysostomus super Matth.": ut tu me baptizes, est idonea ratio, ut iustus efficiar, et dignus caelo; ut autem ego te baptizem, quae est ratio? Omne bonum de caelo descendit in terram, non de terra ascendit in caelum. "Hilarius in Matth." Denique a Ioanne baptizari prohibetur ut Deus, et ita in se fieri oportere ut homo docet; unde sequitur respondens autem Iesus dixit ei: sine modo. "Hieronymus." Pulchre dixit modo, ut ostenderet Christum in aqua a Ioanne, Ioannem a Christo in spiritu baptizandum. Sive aliter sine modo, ut qui formam servi assumpsi, expleam et humilitatem eius; alioquin scito te in die iudicii meo esse Baptismate baptizandum. Vel sine modo, ut dicat dominus: habeo et aliud Baptisma, quo et baptizandus sum. Tu me baptizas in aqua, ut ego te baptizem pro me in sanguine tuo. "Chrysostomus super Matth." In quo etiam ostendit quia postea Christus baptizavit Ioannem, quamvis etiam in apocryphis libris hoc manifeste scriptum sit. Sed sine modo ut iustitiam Baptismatis non verbis sed factis adimpleam: prius suscipiam, postea praedicabo; unde sequitur sic enim decet nos omnem implere iustitiam; ubi non hoc significat, ut si fuerit baptizatus, adimpleat omnem iustitiam, sed sic: idest, quemadmodum Baptismatis iustitiam prius factis implevit, postea praedicavit, sic et omnem aliam iustitiam, secundum illud: coepit Iesus facere et docere. Aut ita: sic oportet nos implere omnem iustitiam Baptismi, idest secundum dispensationem humanae naturae; sic enim implevit iustitiam nascendi, crescendi et similium. "Hilarius in Matth." Erat et per eum omnis implenda iustitia, per quem solum lex poterat impleri. "Hieronymus." Non autem addit iustitiam legis, sive naturae, ut utrumque intelligamus. "Remigius." Vel sic: decet nos implere omnem iustitiam, idest, ostendere exemplum omnis implendae iustitiae in Baptismo, sine quo non aperitur aditus regni caelestis. Vel etiam discant superbi exemplum humilitatis, ut non dedignentur baptizari ab humilibus membris meis, dum viderint me baptizatum a te Ioanne servo meo. Illa autem est vera humilitas quam comes obedientia sequitur; unde subditur tunc dimisit eum, idest, ad ultimum assensum praebuit ut baptizaret eum. Lectio 7. "Augustinus in Serm. de Epiph." Quia, ut dictum est, cum salvator noster abluitur, iam tunc in nostrum Baptismum tota aqua mundatur, ut secuturis postmodum populis lavacri gratia ministretur. Oportuit etiam Christi Baptismo ea designari quae per Baptismum consequuntur fideles; unde dicitur baptizatus autem Iesus, confestim ascendit de aqua. "Chrysostomus super Matth." Factum Christi ad mysterium pertinet omnium qui postmodum fuerant baptizandi; et ideo dixit confestim, et non dixit simpliciter ascendit: quia omnes qui digne baptizantur in Christo, confestim de aqua ascendunt; idest, proficiunt ad virtutes et ad dignitatem sublevantur caelestem; qui enim in aquam ingressi fuerant carnales et filii Adae peccatores, confestim de aqua ascendunt spirituales filii Dei facti. Si autem quidam ex sua culpa nihil proficiunt baptizati, quid ad Baptismum? "Rabanus." Quia ergo nobis dominus sui corporis intinctu Baptismi lavacrum dedicavit, nobis quoque post acceptum Baptisma caeli aditum patere et spiritum sanctum dari demonstravit; unde sequitur et aperti sunt ei caeli. "Hieronymus in Matth." Non reseratione elementorum, sed spiritualibus oculis, sicut et Ezechiel in principio voluminis sui apertos esse commemorat. "Chrysostomus super Matth." Si enim ipsa creatura caelorum rupta fuisset, non dixisset aperti sunt ei, quia quod corporaliter aperitur, omnibus est apertum. Sed dicet aliquis: quid enim? Ante oculos filii Dei clausi fuerant caeli, qui etiam in terra constitutus erat in caelo? Sed sciendum quod sicut secundum dispensationem humanam baptizatus est, sic secundum humanam dispensationem aperti sunt ei caeli; secundum autem naturam divinam erat in caelis. "Augustinus." Sed numquid tunc primo aperti ei caeli etiam secundum humanam naturam? Fides enim Ecclesiae et credit et tenet quod non minus aperti sunt ei caeli ante quam post. Ideo ergo dicitur quod aperti sunt ei caeli, quia omnibus renatis aperitur ianua regni caelestis. "Chrysostomus super Matth." Forte enim erant invisibilia quaedam obstacula prius, quibus obsistentibus animae defunctorum non poterant introire caelos. Nullam enim animam ante Christum arbitror ascendisse in caelum ex quo peccavit Adam et clausi sunt caeli. Sed ecce baptizato Christo aperti sunt tantum; postquam vero tyrannum vicit per crucem, quia non erant necessariae portae caelo nunquam claudendo, non dicunt Angeli: aperite portas: iam enim erant apertae; sed: tollite portas. Vel baptizatis aperiuntur caeli, et vident ea quae sunt in caelo, non carnalibus oculis videndo, sed spiritualibus fidei credendo. Aut ita: caeli sunt Scripturae divinae, quas omnes legunt, non tamen omnes intelligunt, nisi qui fuerint sic baptizati ut accipiant spiritum sanctum. Unde et apostolis primitus erant clausae Scripturae prophetarum; sed accepto spiritu sancto, reseratae sunt eis omnes Scripturae. Tamen quocumque modo intelligatur, caeli aperti sunt ei, idest omnibus propter eum; sicut si imperator alicui pro alio petenti dicat: hoc beneficium non illi do, sed tibi: idest, propter te illi. "Glossa." Vel tantus splendor circumfulsit Christum in Baptismo, ut Empyreum videretur caelum reseratum esse. "Chrysostomus in Matth." Si autem tu non vides, non incredulus sis; etenim in principiis spiritualium rerum semper sensibiles apparent visiones, propter illos qui nullam intelligentiam incorporalis naturae suscipere possunt; ut si postea non fiat, ex his quae semel facta sunt, recipiant fidem. "Remigius." Sicut autem omnibus per Baptismum renatis aperitur ianua regni caelestis, ita omnes in Baptismate accipiunt dona spiritus sancti; ideo subditur et vidit spiritum Dei descendentem sicut columbam, et venientem super se. "Augustinus in Serm. 1 in Dom. infra Oct. Epiph." Christus enim postquam natus est hominibus renascitur sacramentis; ut quemadmodum tunc eum miramur incorrupta matre progenitum, ita et nunc suscipiamus illum pura unda submersum. Filium enim genuit mater, et casta est; Christum lavit unda, et sancta est. Denique spiritus sanctus, qui tunc illi in utero affuit, modo eum in gurgite circumfulsit; qui tunc Mariam castificavit, nunc fluenta sanctificat. Unde dicit et vidit spiritum Dei descendentem. "Chrysostomus super Matth." Ideo autem spiritus sanctus speciem columbae suscepit, quoniam prae omnibus animalibus haec cultrix est caritatis. Omnes autem iustitiae species quas habent servi Dei in veritate, possunt habere servi Diaboli in simulatione; solam autem caritatem sancti spiritus non potest immundus spiritus imitari. Ideo ergo hanc privatam speciem caritatis tibi servavit spiritus sanctus, quia per nullius testimonium sic cognoscitur ubi est spiritus sanctus, sicut per gratiam caritatis. "Rabanus." Significantur etiam quatuor virtutes in baptizatis per columbam. Columba enim secus fluenta habitat, ut, viso accipitre, mergat se et evadat; meliora grana eligit, alienos pullos nutrit, non lacerat rostro, felle caret, in cavernis petrae nidificat, gemitum pro cantu habet; ita et sancti secus divinae Scripturae fluenta resident, ut incursum Diaboli evadant; sanas sententias quibus pascantur eligunt, non haereticas; homines qui Diaboli fuerunt pulli, idest imitatores, doctrina nutriunt et exemplo; bonas sententias lacerando non pervertunt haereticorum more; ira irreconciliabili carent; in plagis mortis Christi, qui petra firma est, nidum ponunt, idest suum refugium et spem; sicut etiam alii delectantur in cantu, ita ipsi in gemitu pro peccatis. "Chrysostomus in Matth." Veteris etiam recordatur historiae: in diluvio enim apparuit hoc animal, ramum ferens olivae et communem orbis tranquillitatem annuntians; quae omnia typus erant futurorum. Etenim nunc columba apparet liberatorem nobis demonstrans, et pro ramo olivae adoptionem generi humano affert. "Augustinus de Trin." Est autem in promptu intelligere cur spiritus sanctus missus dicatur, cum in ipsum dominum corporali specie velut columba descendit: facta est enim quaedam creaturae species ex tempore, in qua visibiliter ostenderetur spiritus sanctus. Haec autem operatio visibiliter expressa, et oculis oblata mortalibus missio spiritus sancti dicta est; non ut appareret invisibilis eius substantia, sed ut corda hominum exterioribus visis commota, ad occultam aeternitatem converterentur. Non autem sic assumpta est creatura, in qua spiritus sanctus apparuit, in unitatem scilicet personae, sicut assumpta est humana illa forma ex virgine. Neque enim columbam beatificavit spiritus aut sibi in personae suae unitatem in aeternum coniunxit. Proinde, quamquam illa columba spiritus dicta sit, ut ostenderetur per columbam spiritum demonstratum, non tamen ita possumus dicere spiritum sanctum et Deum et columbam, sicut dicimus filium et Deum et hominem; nec sicut dicimus filium agnum Dei, non solum Ioanne Baptista dicente, sed etiam Ioanne Evangelista vidente agnum occisum in Apocalypsi: illa quippe visio prophetica non est exhibita oculis corporeis per formas corporeas, sed in spiritu per spiritales imagines corporum. De illa vero columba nullus unquam dubitavit quin oculis visa sit; nec sicut dicimus filium petram (scriptum est enim 1 Cor. 10, 4: petra erat Christus), ita possumus dicere spiritum columbam. Illa enim petra iam erat in creatura, et per actionis modum nuncupata est nomine Christi quem significabat; non autem sic illa columba, quae ad haec tantummodo significanda repente extitit. Magis autem simile hoc mihi videtur flammae illi quae in rubo apparuit Moysi, et illi quam populus in eremo fiebant dum lex daretur in monte. Ad hoc sequebatur, et fulguribus ac tonitruis quae enim rerum illarum corporalis extitit species, ut aliquid significaret atque praeteriret. Propter has ergo corporales formas missus dicitur spiritus sanctus; illae vero species corporales ad demonstrandum quod opus fuit, ad tempus apparuerunt, et postea destiterunt. "Hieronymus in Matth." Sedit autem super caput Iesu, ne quis putaret vocem patris ad Ioannem factam, non ad dominum; unde sequitur et venientem super se. Lectio 8. "Augustinus in Serm. de Epiph." Non enim ut ante per Moysen aut per prophetas, nec per typos aut figuras, venturum in carne pater filium docuit, sed palam venisse monstravit, dicens hic est filius meus. "Hilarius in Matth." Vel ut ex his quae consummabantur in Christo, cognosceremus post aquae lavacrum et de caelestibus portis sanctum in nos spiritum involare et caelestis nos gloriae unctione perfundi et paternae vocis adoptione filios Dei fieri. "Hieronymus in Matth." Mysterium autem Trinitatis in Baptismate demonstratur. Dominus baptizatur, spiritus descendit in habitu columbae, patris vox filio testimonium perhibentis auditur. "Augustinus in Serm. de Epiph." Nec mirum si in dominico lavacro mysterium non defuit Trinitatis, cum nostrum lavacrum Trinitatis compleat sacramentum. Voluit enim dominus primo circa se exhibere quod erat postea humano generi praecepturus. "Augustinus de fide ad Petrum." Quamvis autem pater et filius et spiritus sanctus sint una natura, firmissime tamen tene tres esse personas; patremque solum esse qui dixit hic est filius meus dilectus, et filium solum esse super quem illa vox patris insonuit, et spiritum sanctum solum esse qui in specie columbae super Christum baptizatum descendit. "Augustinus de Trin." Haec autem opera sunt totius Trinitatis. In sua quippe substantia pater et filius et spiritus sanctus unum sunt, sine ullis intervallis temporum vel locorum; in meis autem vocibus separati sunt pater, filius et spiritus sanctus, nec simul dici poterunt; et in litteris visibilibus sua separatim locorum spatia tenuerunt: quia similitudine utcumque cognoscitur, inseparabilem in seipsa Trinitatem per visibilis creaturae speciem separabiliter demonstrari. Quod autem solius patris vox sit, ostenditur ex hoc quod dicit hic est filius meus. "Hilarius in libro de Trin." Non solum nomine contestatus est eum esse filium, sed proprietate. Multi enim nos filii Dei sumus, sed non talis est hic filius; hic enim et proprius et verus est filius: origine, non adoptione; veritate, non nuncupatione; nativitate, non creatione. "Augustinus super Ioannem." Pater autem diligit filium, sed quomodo pater filium, non quomodo dominus servum; sed quomodo unicum, non quomodo adoptatum. Et ideo subditur in quo mihi complacui. "Remigius." Vel si ad humanitatem Christi referatur, si legatur in quo mihi complacui, quia istum solum reperi sine peccato. Si vero legatur in quo mihi complacuit, subauditur placitum meum constituere, ut per eum agerem quae agenda sunt, idest genus humanum redimerem. "Augustinus de Cons. Evang." Haec autem verba et alii duo, Marcus et Lucas, similiter narrant; sed de verbis vocis quae de caelo facta est, variant locutionem, salva tamen sententia. Quod enim Matthaeus ait dictum hic est filius meus dilectus, et alii duo dicunt: tu es filius meus dilectus, ad eamdem sententiam explicandam valet; vox enim caelestis unum horum dixit; sed Evangelista ostendere voluit ad id valere quod dictum est hic est filius meus, ut illis potius qui audiebant indicaretur quod ipse esset filius Dei; atque ita dictum referre voluit: tu es filius meus, ac si illi diceretur hic est filius meus. Non enim Christo indicabatur quod sciebat; sed audiebant qui aderant, propter quos vox facta est. Iam vero quod alius dicit in quo mihi complacui, alius: in te complacuit mihi, si quaeris quid horum illa voce sonuerit, quodlibet accipe, dum intelligas eos qui non eamdem locutionem retulerunt, eamdem retulisse sententiam; quod enim Deus in filio sibi complacuit, admonetur aliquis ex eo quod dictum est: in te complacuit; quod autem in filio pater placuerit hominibus, admonetur ex eo quod dictum est: in te complacuit mihi, seu intelligatur hoc dictum esse ab omnibus Evangelistis, tamquam diceretur: in te complacitum meum constitui; hoc est, implere quod mihi placet. Caput 4. Lectio 1. "Chrysostomus super Matth." Postquam baptizatus est dominus a Ioanne in aqua, ducitur a spiritu in desertum ut baptizaretur igne tentationis; unde dicitur tunc Iesus ductus est in desertum a spiritu. Tunc, scilicet quando pater clamavit de caelo: hic est filius meus dilectus. "Chrysostomus in Matth." Quisquis ergo post Baptismum maiores sustines tentationes, non turberis; etenim propter hoc accepisti arma ut non cadas, sed ut praelieris. Ideo autem tentationem a te Deus non prohibet, primum quidem, ut discas quoniam multo factus es fortior; deinde ut magnitudine donorum non extollaris; tertio ut Diabolus experientia cognoscat quod perfecte ab eo abscessisti; quarto ut per hoc fortior reddaris; quinto ut crediti tibi thesauri signum accipias: neque enim Diabolus superveniret tibi ad tentandum, nisi te in maiori honore effectum videret. "Hilarius in Matth." In sanctificatis enim maxime Diaboli tentamenta grassantur quia victoria ei est magis optata de sanctis. "Gregorius in Evang." Dubitari autem a quibusdam solet a quo spiritu sit ductus Iesus in desertum, propter hoc quod subditur assumpsit eum Diabolus in sanctam civitatem. Sed vere et absque ulla quaestione convenienter accipitur ut a spiritu sancto ductus esse credatur, ut illuc eum suus spiritus duceret ubi hunc ad tentandum spiritus malignus invenit. "Augustinus de Trin." Cur seipsum quoque tentandum praebuit? Ut ad superandas tentationes mediator esset, non solum per adiutorium, verum etiam per exemplum. "Chrysostomus super Matth." Est autem ductus a spiritu sancto, non quasi minor maioris praecepto: non enim solum ductus dicitur qui alicuius potestate ducitur, sed etiam ille qui alicuius rationabili exhortatione placatur, sicut scriptum est de Andrea, quod invenit Simonem fratrem suum et adduxit eum ad Iesum. "Hieronymus." Ducitur autem non invitus aut captus, sed voluntate pugnandi. "Chrysostomus super Matth." Ad homines enim Diabolus vadit ut tentet eos; quoniam autem adversus Christum Diabolus ire non poterat, ideo contra Diabolum Christus processit; unde dicitur ut tentaretur a Diabolo. "Gregorius in Evang." Sed sciendum nobis est, quia tribus modis tentatio agitur: suggestione, delectatione et consensu; et nos cum tentamur, plerumque in delectationem aut in consensum labimur, quia de carnis peccato propagati in nobisipsis etiam gerimus unde certamina toleramus; Deus vero, qui in utero virginis incarnatus, in mundum sine peccato venerat, nihil contradictionis in semetipso tolerabat. Tentari ergo per suggestionem potuit, sed eius mentem peccati delectatio non momordit; atque ideo omnis diabolica illa tentatio, foris, non intus fuit. "Chrysostomus in Matth." Tunc autem maxime instat Diabolus ad tentandum cum viderit solitarios; unde etiam in principio mulierem tentavit sine viro eam inveniens; unde et sic per hoc etiam Diabolo datur occasio tentandi quod ducitur in desertum. "Glossa." Hoc desertum est in Ierusalem et Iericho ubi morabantur latrones, qui locus vocatur dammin, idest sanguinis, propter effusionem sanguinis quam ibi latrones faciebant; unde et homo cum descendisset a Ierusalem in Iericho incidisse dicitur in latrones, gerens figuram Adae, qui a Daemonibus victus est. Conveniens ergo fuit ut ibi Christus Diabolum superaret ubi Diabolus hominem sub figura superasse dictum est. "Chrysostomus super Matth." Non solum autem Christus ductus est in desertum a spiritu, sed et omnes filii Dei habentes spiritum sanctum: non enim sunt contenti sedere otiosi, sed spiritus sanctus urget eos aliquid magnum apprehendere opus, quod est ire in desertum quantum ad Diabolum, quia non est ibi iniustitia, qua Diabolus delectatur. Omne etiam bonum est extra carnem et mundum, quia non est secundum voluntatem carnis et mundi. Ad tale ergo desertum omnes filii Dei exeunt ut tententur: ut puta si non proposuisti ducere uxorem, duxit te spiritus sanctus in desertum, idest extra fines carnis et mundi, ut tenteris concupiscentia carnis: quomodo enim tentatur libidine qui tota die est cum uxore? Scire debemus, quod filii Dei non tentantur a Diabolo nisi in desertum exierint; filii autem Diaboli in carne et mundo constituti confringuntur et parent; sicut bonus homo, si uxorem habuerit, non fornicatur, sed sufficit ei uxor sua; malus autem etiam habens uxorem, fornicatur, et non est uxore contentus; et sic in omnibus invenies. Filii ergo Diaboli non exeunt ad Diabolum ut tententur. Quid enim opus habet ad certamen exire qui non desiderat vincere? Qui autem gloriosiores sunt filii Dei, extra fines carnis exeunt contra illum quia victoriae gloriam concupiscunt. Propterea et in hoc Christus exiit ad Diabolum ut tentaretur ab eo. "Chrysostomus in Matth." Ut autem discas quam magnum bonum est ieiunium, et qualiter scutum est adversum Diabolum, et quoniam post Baptismum non lasciviae, sed ieiunio intendere oportet, ipse ieiunavit, non eo indigens, sed nos instruens. "Chrysostomus super Matth." Et ut quadragesimi nostri ieiunii poneret mensuram, quadraginta diebus et quadraginta noctibus ieiunavit; unde sequitur et cum ieiunasset quadraginta diebus et quadraginta noctibus. "Chrysostomus in Matth." Non autem ultra processit ieiunando quam Moyses et Elias ne incredibilis videretur carnis assumptio. "Gregorius in Evang." Ipse autem auctor omnium in quadraginta diebus nullum omnino cibum sumpsit. Nos quoque quantum possumus, Quadragesimae tempore carnem nostram per abstinentiam affligamus. Quadragenarius autem numerus custoditur, quia virtus Decalogi per libros quatuor sancti Evangelii impletur; denarius etenim quater ductus, in quadragenarium surgit. Vel quia in hoc mortali corpore ex quatuor elementis subsistimus, per cuius voluptatem praeceptis dominicis contraimus, quae per Decalogum sunt accepta. Qui ergo per carnis desideria Decalogi mandata contempsimus, dignum est ut eamdem carnem quaterdecies affligamus. Vel sicut in lege offerre debemus decimas rerum, ita ei offerre contendimus decimas dierum. A prima enim dominica Quadragesimae usque ad paschalis solemnitatis gaudia sex hebdomadae veniunt, quarum dies quadraginta et duo sunt, ex quibus dum sex dies dominici ab abstinentia subtrahuntur, remanent triginta sex. Dum vero per tercentum sexaginta quinque dies annus ducitur, nos autem per trigintasex dies affligimur, quasi anni nostri decimas Deo damus. "Augustinus in Lib. 83 quaest." Vel aliter. Omnis sapientiae disciplina est creatorem creaturamque cognoscere. Creator est Trinitas: pater et filius et spiritus sanctus; creatura vero partim est invisibilis, sicut anima, cui ternarius numerus tribuitur (diligere enim Deum tripliciter iubemur: ex toto corde, ex tota anima et ex tota mente), partim visibilis, sicut corpus, cui quaternarius debetur propter calidum et frigidum, humidum et siccum. Denarius ergo numerus, qui totam insinuat disciplinam, quater ductus, id est numero qui corpori debetur, multiplicatus, quia per corpus administratio geritur, quadragesimum numerum conficit, cuius partes aequales ad quinquaginta perveniunt; unum enim et duo et quatuor et quinque et octo et decem et viginti, quae sunt partes quadragenarii, simul iuncta, efficiunt quinquaginta. Et ideo tempus quo ingemiscimus et dolemus quadragenario numero celebratur. Status autem beatitudinis, in quo erit gaudium, quinquagesimae celebratione praefiguratur, idest a Pascha usque ad Pentecosten. "Augustinus in Serm. de Quadragesima." Non autem quia Christus post acceptum Baptismum continuo ieiunavit, regulam observationis dedisse credendum est, ut post Christi Baptismum continuo ieiunare necesse sit. Sed quando acriori certamine cum tentatore confligitur, ieiunandum est, ut corpus impleat de castigatione militiam et animus impetret de humiliatione victoriam. "Chrysostomus super Matth." Sciebat autem dominus cogitationem Diaboli, quia volebat eum tentare: audierat enim quia Christus natus est in hoc mundo Angelis praedicantibus, pastoribus referentibus, magis quaerentibus et Ioanne ostendente. Unde dominus processit contra eum, non quasi Deus, sed quasi homo; magis autem quasi Deus et homo. Nam per quadraginta dies non esurire non erat hominis; aliquando autem esurire non erat Dei. Unde esurivit, ne manifeste intelligatur Deus, et sic Diaboli spem tentandi extingueret, suam autem victoriam impediret; unde sequitur postea esuriit. "Hilarius in Matth." Nam post quadraginta dies, non in quadraginta diebus esuriit. Igitur cum dominus esuriit, non inediae surrepsit operatio, sed naturae suae hominem dereliquit. Non enim erat a Deo Diabolus, sed a carne vincendus. Qua rerum ratione indicat, post quadraginta dierum consummationem, quibus post passionem in saeculo erat commoratus, esuritionem se humanae salutis habiturum; quo in tempore expectatum Deo patri munus, hominem quem assumpserat, reportavit. Lectio 2. "Chrysostomus super Matth." Quia Diabolus videns per quadraginta dies Christum ieiunantem desperaverat, postquam esurientem sensit, iterum coepit sperare; unde sequitur et accedens tentator. Si ergo ieiunaveris et tenteris, ne dicas quia perdidi fructum ieiunii mei; nam etsi non tibi profuit ieiunium tuum ut non tenteris, tamen proficiet ut a tentationibus non vincaris. "Gregorius in Evang." Sed si ipsum ordinem tentationis aspicimus, pensamus quanta magnitudine nos a tentatione liberamur. Antiquus enim hostis primum hominem ex gula tentavit cum cibum ligni vetitum ad comedendum suasit; ex vana gloria, cum diceret: eritis sicut dii; ex avaritia, cum diceret: scientes bonum et malum: avaritia enim non solum pecuniae est, sed etiam altitudinis, cum supra modum sublimitas ambitur. Quibus autem modis primum hominem stravit, istis modis secundo homini tentato succubuit. Per gulam tentat, cum dicit dic ut lapides isti panes fiant; per vanam gloriam cum dicit si filius Dei es, mitte te deorsum; per sublimitatis avaritiam, cum regna mundi ostendit, dicens haec omnia tibi dabo. "Ambrosius super Lucam." Inde autem coepit unde iam vicerat, scilicet a gula; unde dixit ei si filius Dei es, dic ut lapides isti panes fiant. Quid autem sibi vult talis sermonis exorsus, nisi quia cognoverat Dei filium esse venturum, sed venisse per infirmitatem corporis non putabat? Aliud explorantis, aliud tentantis est; et Deo se profitetur credere, et homini conatur illudere. "Hilarius in Matth." Eam ergo in tentando conditionem operis proposuit, per quam in Deo ex mutatione lapidum in panes virtutem potestatis agnosceret, et in homine oblectamento cibi potentiam esurientis illuderet. "Hieronymus." Sed duobus contrariis teneris, o Diabole: si ad imperium eius possunt lapides panes fieri, ergo frustra tentas eum qui tantae potentiae est; si autem non potest facere, frustra Dei filium suspicaris. "Chrysostomus super Matth." Sicut autem Diabolus omnes excaecabat, sic modo invisibiliter a Christo est excaecatus. Post quadraginta enim dies esurientem sensit, et per quadraginta non esurientem non intellexit. Cum suspicatus est eum non esse filium Dei, non cogitavit quoniam fortis athleta ad ea quae infirma sunt descendere potest; infirmus autem ad ea quae fortia sunt ascendere non potest. Magis ergo ex eo quod per tot dies non esuriit, intelligere debuit quia Deus est, quam ex eo quod post tot dies esuriit, quia homo est. Sed dicit: Moyses et Elias quadraginta dies ieiunaverunt, et homines erant. Sed illi ieiunantes esuriebant et sustinebant, iste quadraginta diebus non esuriit, sed postea. Esurire enim et non manducare, patientiae est humanae; non esurire autem, divinae naturae. "Hieronymus." Propositum autem Christi erat humilitate vincere; unde adversarium vicit testimoniis legis, non potestate virtutis, ut hoc ipso et hominem plus honoraret et adversarium plus puniret, cum hostis generis humani non quasi a Deo, sed quasi ab homine vinceretur; unde sequitur qui respondens, dixit ei: scriptum est: non in solo pane vivit homo, sed in omni verbo quod procedit de ore Dei. "Gregorius in Evang." Sic ergo tentatus a Diabolo dominus, sacri eloquii praecepta respondit; et qui tentatorem suum mergere in abyssum poterat, virtutem suae potentiae non ostendit, quatenus nobis praeberet exemplum ut quoties a pravis hominibus aliquid patimur, ad doctrinam excitemur potius quam ad vindictam. "Chrysostomus super Matth." Non autem dixit: non in solo pane vivo, ne videatur de se dictum esse; sed non in solo pane vivit homo, ut posset Diabolus dicere si filius Dei es. Abscondit se ut non ostendatur; quod potest, si homo est; astute excusat se, ne ostendatur non posse. "Rabanus." Testimonium autem hoc de Deuteronomio sumptum est. Ergo si quis non vescitur verbo Dei, iste non vivit, quia sicut corpus humanum non vivit sine terreno cibo, ita et anima vivere non potest sine Dei verbo. Procedere autem verbum de ore Dei dicitur cum voluntatem suam per Scripturarum testimonia revelat. Lectio 3. "Chrysostomus super Matth." Cum ex praemisso Christi responso nihil certum discere Diabolus potuisset utrum Christus Deus esset an homo, assumpsit eum ad aliam tentationem, dicens apud se: iste qui fame non vincitur, etsi filius Dei non est, tamen sanctus est. Valent enim homines sancti fame non vinci; sed postquam omnem necessitatem carnis vicerunt, per vanam gloriam cadunt; ideo coepit eum tentare in gloria vana; propter quod sequitur tunc assumpsit eum Diabolus in sanctam civitatem. "Hieronymus." Assumptio ista non ex imbecillitate domini venit, sed de inimici superbia, qui voluntatem salvatoris necessitatem putat. "Rabanus." Sancta autem civitas Ierusalem dicebatur, in qua templum Dei erat et sancta sanctorum et cultus unius Dei secundum legem Moysi. "Remigius." In quo ostenditur quia Diabolus fidelibus Christi etiam in sanctis locis insidiatur. "Gregorius in Evang." Sed ecce dum dicitur Deus homo in sanctam civitatem a Diabolo assumptus, humanae aures audire expavescunt; iniquorum tamen omnium Diabolus caput est. Quid autem mirum si se ab illo permisit in montem duci, qui se permisit a membris illius crucifigi? "Glossa." Diabolus enim semper ad alta ducit elevando per iactantiam, ut praecipitare possit; ideo sequitur et statuit eum supra pinnaculum templi. "Remigius." Pinnaculum sedes erat doctorum: templum enim non habebat culmen erectum sicut nostrae domus habent, sed et planum erat desuper more Palaestinorum, et in ipso templo tria tabulata erant. Et sciendum, quia in pavimento pinnaculum erat, et in unoquoque tabulato pinnaculum erat. Sive ergo statuerit eum in illo pinnaculo quod erat in pavimento, sive in illis quae erant in primo, secundo vel tertio tabulato, intelligendum est quod in illo statuisset eum unde aliquod praecipitium esse potuit. "Glossa." Nota vero, haec omnia corporeis sensibus esse completa: si enim verba ad invicem conferuntur, in specie hominis Diabolum apparuisse verisimile est. "Chrysostomus Sup. Matth." Sed forte dicis: quomodo in corpore constitutum videntibus omnibus statuit supra templum? Sed forsitan Diabolus sic eum assumebat ut ab omnibus videretur; ipse autem, nesciente Diabolo, invisibiliter sic agebat ut a nemine videretur. "Glossa." Ideo autem duxit eum supra pinnaculum, cum vellet eum de vana gloria tentare, quia in cathedra doctorum multos deceperat inani gloria, et ideo putavit istum positum in sede magisterii inani gloria extolli posse; unde sequitur et dixit: si filius Dei es, mitte te deorsum. "Hieronymus." In omnibus enim tentationibus hoc agit Diabolus ut intelligat si filius Dei sit. Dicit autem mitte te, quia vox Diaboli, qua semper homines cadere deorsum desiderat, persuadere potest, praecipitare non potest. "Chrysostomus super Matth." Per hanc autem propositionem quomodo poterat cognoscere si est filius Dei, an non? Volare enim per aerem non est proprie opus Dei, quia nulli utile est. Si ergo aliquis volaverit provocatus, propter ostentationem solam hoc facit, et est potius ex Diabolo quam ex Deo. Si ergo homini sapienti sufficit esse quod est et non est necessarium ei apparere quod non est, quanto magis filius Dei ostendere se necessarium non habet, de quo nemo potest tantum cognoscere quantum est apud se? "Ambrosius super Lucam." Sed quia Satanas transfigurat se sicut Angelum lucis et de Scripturis ipsis divinis laqueum fidelibus parat, utitur testimoniis Scripturarum, non ut doceat, sed ut fallat; unde sequitur scriptum est enim: quia Angelis suis mandavit de te. "Hieronymus." Hoc enim in Psalmo 90, 11 legimus; verum ibi non de Christo, sed de viro sancto prophetia est. Male ergo Diabolus interpretatur Scripturas. "Chrysostomus super Matth." Vere enim filius Dei Angelorum manibus non portatur, sed ipse magis Angelos portat; et si portatur manibus Angelorum, non ut offendat ad lapidem pedem suum, quasi infirmus, sed propter honorem, quasi dominus. O Diabole, quoniam filius Dei manibus portatur legisti, et quia super aspidem et basiliscum calcat, non legisti? Sed illud quidem exemplum profert quasi superbus, hoc autem tacet quasi astutus. "Chrysostomus in Matth." Intuere etiam quia testimonia a domino allata sunt convenienter, a Diabolo autem indecenter: non enim quod scriptum est Angelis suis mandavit de te, et in manibus tollent te, suadet proiicere seipsum et praecipitare. "Glossa." Est ergo sic exponendum. Ait enim Scriptura de quolibet bono homine, quod Angelis suis, id est administratoribus spiritibus, praecepit de ipso quod in manibus suis, idest in auxiliis suis, tollant eum et custodiant ne offendat pedem, idest affectum mentis, ad lapidem idest ad veterem legem scriptam in lapideis tabulis. Vel per lapidem potest intelligi omnis peccati occasio et ruinae. "Rabanus." Notandum est autem, quod salvator noster licet permisisset se a Diabolo supra pinnaculum templi poni, tamen renuit ad imperium eius descendere, nobis exemplum donans, ut quisquis imperaverit viam veritatis arctam nos ascendere, obtemperemus. Si autem vult nos de altitudine veritatis et virtutum ad ima erroris et vitiorum praecipitare, non illum audiamus. "Hieronymus." Falsas autem de Scripturis Diaboli sagittas veris Scripturarum frangit clypeis; unde sequitur ait illi rursus Iesus: scriptum est: non tentabis dominum Deum tuum. "Hilarius in Matth." Diaboli enim conatus contundens, et Deum se protestatur et dominum. "Chrysostomus super Matth." Non autem dixit: non tentabis me dominum Deum tuum; sed ita: non tentabis dominum Deum tuum, quod poterat dicere omnis homo Dei tentatus a Diabolo, quoniam et qui hominem Dei tentat, Deum tentat. "Rabanus." Vel aliter. Suggerebatur ei quasi homini ut aliquo signo exploraret quantum Deus posset. "Augustinus contra Faustum." Pertinet autem ad sanam doctrinam, quando habet homo quid faciat, non tentare dominum Deum suum. "Theodotus." Tentat enim Deum qui sine ratione obiiciens se periculo, quidpiam agit. "Hieronymus." Et notandum, quod necessaria testimonia de Deuteronomio tantum protulit, ut secundae legis sacramenta monstraret. Lectio 4. "Chrysostomus super Matth." Diabolus ex secundo responso incertus, transit ad tertiam tentationem: quia enim Christus retia ventris disruperat, retia vanae gloriae transiverat, ponit ei retia avaritiae; propter quod dicitur iterum assumpsit eum Diabolus in montem excelsum valde, quem scilicet Diabolus circuiens omnem terram excelsiorem ceteris cognoscebat. Quanto enim excelsior fuerit mons, tanto ex eo spatiosior terra videtur; unde sequitur et ostendit ei omnia regna mundi et gloriam eorum. Ostendit autem ita non ut ipse regna vel civitates eorum vel populos vel argentum vel aurum videret, sed partes terrae in quibus unumquodque regnum vel civitas posita erat: ut puta, si ascendens super excelsum locum digito extenso dicam tibi: ecce ibi est Roma aut Alexandria, non sic ostendo tibi ut ipsas videas civitates, sed partes terrae in quibus positae sunt; sic et Diabolus poterat Christo singula loca demonstrare digito et uniuscuiusque regni honores et statum verbis exponere: nam ostensum dicitur etiam quod exponitur ad intelligendum. "Origenes super Lucam." Vel aliter. Non est arbitrandum quod regna ei mundi ostendens, Persarum verbi gratia regnum Indorumque ostenderit; sed ostendit ei regnum suum, quomodo regnaret in mundo, idest quomodo alii regnentur a fornicatione, alii ab avaritia. "Remigius." Gloriam eorum appellat aurum, argentum et lapides pretiosos et temporalia bona. "Rabanus." Ostendit autem haec Diabolus domino, non quod ipse visum eius amplificare potuerit aut aliquid ignotum demonstrare, sed vanitatem pompae mundanae, quam ipse diligebat, quasi speciosam ac desiderabilem verbis ostendens, in amorem Christo suggerens venire volebat. "Glossa." Qui non concupiscentiae oculo intuetur sicut nos, sed sicut medici vident morbos sine laesione. "Hieronymus." Sequitur et dixit illi: haec omnia tibi dabo. Arrogans et superbus de iactantia loquitur: non enim potest omnia regna dare, cum sciamus plerosque sanctos viros a Deo reges factos. "Chrysostomus super Matth." Sed eas quae per iniquitatem fiunt in mundo, ut puta per furtum aut per periuria acquisitas divitias Diabolus dat. Non ergo Diabolus quibus vult divitias dare potest, sed his qui volunt ab illo recipere. "Remigius." Miranda etiam est Diaboli dementia. Illi promittebat dare regna terrena qui suis fidelibus dat regna caelestia, et gloriam mundi ei qui est caelestis gloriae dominus. "Ambrosius super Lucam." Habet autem ambitio domesticum periculum: ut enim dominetur aliis prius servit, curvatur obsequio ut honore dominetur, et dum vult esse sublimior fit remissior. Unde aperte subditur si cadens adoraveris me. "Glossa." Ecce antiqua Diaboli superbia. Sicut enim in principio voluit se similem Deo facere, ita nunc volebat divinum sibi usurpare cultum, dicens si cadens adoraveris me. Ergo qui adoraturus est Diabolum, ante corruit. Sequitur tunc dicit ei Iesus: vade, Satana. "Chrysostomus super Matth." In quo finem tentandi Diabolo ponit, ne progrediatur ulterius tentans. "Hieronymus." Non autem, ut plerique putant, eadem Satanas et Petrus condemnantur sententia. Petro enim dicitur: vade retro me, Satana, idest sequere me qui contrarius es meae voluntati; huic autem dicitur vade, Satana; et non ei dicitur retro, ut subaudiatur: vade in ignem aeternum qui paratus est tibi et Angelis tuis. "Remigius." Vel, secundum alia exempla: vade retro, idest, reminiscere, recordare in quanta gloria conditus fuisti et in quantam miseriam cecidisti. "Chrysostomus super Matth." Videndum autem quia Christus cum passus fuisset tentationis iniuriam, dicente sibi Diabolo si filius Dei es, mitte te deorsum, non est turbatus neque Diabolum increpavit. Nunc autem quando Diabolus usurpavit sibi Dei honorem, exasperatus est, et repulit eum dicens vade, Satana, ut nos illius discamus exemplo nostras quidem iniurias magnanimiter sustinere, Dei autem iniurias nec usque ad auditum sufferre, quoniam in propriis iniuriis esse quempiam patientem laudabile est, iniurias autem Dei dissimulare nimis est impium. "Hieronymus." Dicens autem Diabolus salvatori si cadens adoraveris me, e contrario audit, quod ipse magis adorare eum debeat dominum et Deum suum. "Augustinus contra sermonem Arianorum." Unde sequitur scriptum est enim: dominum Deum tuum adorabis et illi soli servies. Unus dominus Deus noster est ipsa Trinitas, cui soli servitutem pietatis iure debemus. "Augustinus de Civ. Dei." Nomine autem servitutis, cultus Deo debitus intelligitur: latriam quippe nostri, ubicumque sanctarum Scripturarum positum est, interpretati sunt servitutem; sed ea servitus quae debetur hominibus, secundum quam praecepit apostolus servos dominis suis subditos esse debere, Graece nuncupari solet dulia; latria vero aut semper, aut tam frequenter ut pene semper, ea servitus dicitur quae pertinet ad colendum Deum. "Chrysostomus super Matth." Diabolus autem, sicut, rationabiliter intelligi potest, non quasi obediens praecepto recessit, sed divinitas Christi et spiritus sanctus qui erat in eo excussit inde Diabolum; unde sequitur tunc reliquit eum Diabolus. Quod ad nostram proficit consolationem, quia non tamdiu homines Dei Diabolus tentat quamdiu vult, sed quamdiu Christus permittit. Etsi permittit eum paulisper tentare, tamen repellit propter infirmam naturam. "Augustinus de Civ. Dei." Post tentationem vero sancti Angeli spiritibus immundis metuendi domino ministrabant, et per hoc magis magisque innotescebat Daemonibus quantus esset; unde sequitur et ecce Angeli accesserunt et ministrabant ei. "Chrysostomus super Matth." Non autem dixit: descendentes Angeli, ut ostendat quia semper ad ministerium eius erant in terris, sed tunc praecipiente domino recesserunt ab eo, ut locus Diabolo adversus Christum daretur, ne forte videns Angelos circa eum non appropinquaret ad eum. In quibus autem rebus illi ministrabant scire non possumus: utrum ad sanationes infirmitatum, an ad correctiones animarum, an ad effugationem Daemonum, quae omnia per Angelos facit, unde eis facientibus ipse facere videtur; tamen manifestum est quod non propter necessitatem impotentiae eius ei ministrabant, sed propter honorem potestatis ipsius: non enim dicitur quod adiuvent eum, sed quod ministrent. "Gregorius in Evang." Ex his autem unius personae utraque natura ostenditur: quia et homo est quem Diabolus tentat, et idem ipse Deus est cui ab Angelis ministratur. "Chrysostomus super Matth." Nunc breviter perstringamus quid significent Christi tentationes. Ieiunium est abstinentia rei malae, esuries est desiderium eius, usus eius est panis. Qui ergo peccatum sibi convertit ad usum, lapidem convertit in panem. Respondeat ergo Diabolo persuadenti, quia non in solo usu illius rei vivit homo, sed in observantia mandatorum Dei. Quando vero quis inflatus fuerit quasi sanctus, ductus est quasi super templum, et quando aestimaverit se consistere in sanctimoniae summitate, positus est supra pinnaculum templi. Et haec tentatio sequitur primam, quia victoria tentationis gloriationem operatur et fit causa iactantiae. Sed vide quod Christus ieiunium ultro susceperit. Super templum autem Diabolus eum duxit, ut tu ad abstinentiam laudabilem sponte procedas; extolli autem ad fastigium sanctitatis non acquiescas; fuge exaltationem cordis et non patieris ruinam. Ascensio autem montis est processio ad altitudinem divitiarum et gloriae huius mundi quae de superbia cordis descendit. Cum ergo volueris dives fieri, quod est ascendere in montem, incipis cogitare de divitiis et honoribus acquirendis, et tunc princeps mundi gloriam regni sui tibi ostendit. Tertio loco providet tibi causas, ut si volueris illa consequi, servias ei negligens iustitiam Dei. "Hilarius in Matth." Victo autem a nobis calcatoque Diaboli capite, Angelorum ministeria et virtutum in nos caelestium officia non defutura ostenditur. "Augustinus de Cons. Evang." Lucas has tentationes non eodem ordine persecutus est; unde incertum est quid prius factum sit: utrum regna terrae prius demonstrata sint et postea in pinnaculum templi levatus sit, an e converso; nihil tamen ad rem, dum omnia facta esse manifestum sit. "Glossa." Sed quod dicit Lucas magis videtur secundum historiam esse, sed Matthaeus has refert tentationes secundum hoc quod in Adam factae sunt. Lectio 5. "Rabanus." Postquam Matthaeus de quadraginta dierum ieiunio et de tentatione Christi et de Angelorum ministerio narravit, continuo subiecit dicens cum autem audisset Iesus quia Ioannes traditus esset. "Chrysostomus super Matth." Sine dubio a Deo, quia in virum sanctum nemo potest aliquid nisi tradiderit eum Deus. Sequitur secessit in Galilaeam, scilicet de Iudaea, ut passionem suam opportuno tempori reservaret, deinde ut nobis fugiendi periculum daret exemplum. "Chrysostomus in Matth." Non enim accusabile est non proicere seipsum in periculum, sed incidentem non stare viriliter. Recedit etiam de Iudaea, Iudaicam invidiam mitigans, simul quidem prophetiam complens et magistros orbis terrarum piscari studens, qui in Galilaea morabantur. Attende etiam qualiter ad gentes abiturus a Iudaeis accepit causam: etenim cum praecursorem in vincula misissent, impellunt Iesum transire ad Galilaeam gentium. "Glossa." Ut autem refert Lucas, venit Nazareth, ubi erat nutritus, et ibi intravit in synagogam, ubi legit et dixit multa, propter quae voluerunt eum praecipitare de monte; et tunc descendit Capharnaum; unde modo ait Matthaeus et relicta civitate Nazareth, venit et habitavit Capharnaum. "Hieronymus." Nazareth est in Galilaea vicus iuxta montem Thabor; Capharnaum est oppidum in Galilaea gentium iuxta stagnum Genesareth; et ideo dicit maritima. "Glossa." Addit etiam in finibus Zabulon et Nephthalim, ubi prima captivitas Hebraeorum fuit ab Assyriis. Ubi ergo prima legis oblivio est, ibi prima Evangelii praedicatio, ut de loco quasi medio difflueret ad gentes et Iudaeos. "Remigius." Reliquit autem unam, scilicet Nazareth, ut praedicando et miracula faciendo plures illuminaret; in quo facto reliquit praedicatoribus exemplum, ut eo tempore et illis in locis studeant praedicare, quando multis prodesse possunt. Sequitur ut adimpleretur quod dictum est per Isaiam prophetam: terra Zabulon et terra Nephthalim et cetera. In prophetia ita habetur: primo tempore alleviata est terra Zabulon et terra Nephthalim, et novissimo aggravata est via maris, trans Iordanem, Galilaeae gentium. "Hieronymus super Isaiam." Dicitur autem primo tempore alleviata esse ab onere peccatorum, quia in regionibus duarum tribuum, primum salvator Evangelium praedicavit, novissimo vero tempore aggravata est fides eorum, plurimis Iudaeorum in errore permanentibus. Mare autem hic lacum appellat Genesareth, qui Iordane influente efficitur, in cuius litore Capharnaum et Tiberias et Bethsaida et Corozaim sitae sunt, in qua maxime regione Christus praedicavit. Vel, secundum Hebraeos in Christum credentes, hae duae tribus Zabulon et Nephthalim ab Assyriis captae sunt, et Galilaea deserta est, quam propheta dicit esse alleviatam, eo quod peccata populi sustineret; sed postea reliquae tribus, quae habitabant trans Iordanem et in Samaria, ductae sunt in captivitatem et hoc, inquiunt, Scriptura nunc dicit, quod regio, cuius populus primum captivatus est, ipsa primum lucem praedicantis viderit Christi. Vel, secundum Nazaraeos, adveniente Christo, primo terra Zabulon et Nephtalim est Pharisaeorum erroribus liberata, postea per Evangelium apostoli Pauli ingravata est, idest multiplicata praedicatio in terminos gentium. "Glossa." Hic autem in Evangelio diversi nominativi ad idem verbum reducuntur; ita et terra Zabulon et terra Nephthalim, quae est via maris, quae est trans Iordanem, scilicet populus Galilaeae gentium, qui ambulabat in tenebris. "Hieronymus in Lib. de locis Hebr." Nota autem, quod duae Galilaeae sunt: una quae dicitur Iudaeorum, et alia quae dicitur gentium. Divisa est enim tempore Salomonis, qui dedit viginti civitates in Galilaea Hyram regi Tyri, quae pars dicta est postea Galilaea gentium; reliqua Iudaeorum. Vel legendum est trans Iordanem Galilaeae gentium, ita, inquam, ut populus, qui vel sedebat vel ambulabat in tenebris, lucem viderit, nequaquam parvam, ut aliorum prophetarum, sed magnam, scilicet illius qui in Evangelio loquitur: ego sum lux mundi. Et qui habitabant in regione umbrae mortis, lux orta est eis. Inter mortem et umbram mortis hoc interesse puto, quod mors eorum est qui cum operibus mortis ad Inferos perrexerunt; umbra autem mortis eorum est qui dum peccant, nondum de hac vita egressi sunt: possunt enim, si voluerint, agere poenitentiam. "Chrysostomus super Matth." Vel in regione umbrae mortis sedebant gentiles, quia colebant idola et Daemones. Iudaei autem, qui legis opera faciebant, in tenebris erant quia Dei iustitia nondum erat eis manifesta. "Chrysostomus in Matth." Ut autem discas quod neque lumen neque tenebras sensibiles ait, de lumine dixit lumen magnum, quod alibi dicitur lumen verum; tenebras autem exponens nominavit umbram mortis. Deinde monstrans quod non ipsi quaerentes invenerunt, sed Deus ipsis apparuit, dixit quod lumen ortum est et effulsit: non enim prius ipsi ad lumen cucurrerunt, etenim in ultimis malis homines erant ante Christi praesentiam: neque enim ambulabant in tenebris, sed sedebant; quod signum erat quia non sperabant liberari; sicut enim nescientes quo oporteret progredi, ita comprehensi a tenebris sedebant, iam non potentes stare. Tenebras autem vocat hic errorem et impietatem. "Rabanus." Allegorice autem Ioannes est vox praecedens verbum et alii prophetae. Postquam autem propheta cessavit et ligatus est, accessit verbum complens quod praedicaverat vox, idest propheta. Et secessit in Galilaeam, idest de figuris ad veritatem. Vel in Galilaeam, idest in Ecclesiam, ubi est transmigratio de vitiis ad virtutes. Nazareth interpretatur flos, Capharnaum villa pulcherrima. Reliquit ergo florem figurarum, quo fructus Evangelii significabatur et venit in Ecclesiam, quae est Christi virtutibus pulchra. Et maritima est, quia iuxta fluctus saeculi posita, quotidie tunditur procellis persecutionum. Inter Zabulon et Nephthalim sita est, idest Iudaeis communis et gentibus. Zabulon enim habitaculum fortitudinis dicitur: quia apostoli, qui de Iudaea electi sunt, fortes fuerunt. Nephthalim dilagatio, quia gentium Ecclesia per orbem dilatata est. "Augustinus de Cons. Evang." Ioannes autem Evangelista, priusquam iret Iesus in Galilaeam, dicit de Petro et Andrea et Nathanaele, et de miraculo in Cana Galilaeae; quae omnia ceteri Evangelistae praetermiserunt, id contexentes suis narrationibus quod Iesus reversus sit in Galilaeam; unde intelligitur fuisse interpositos aliquos dies, quibus illa de discipulis gesta sunt quae interponuntur a Ioanne. "Remigius." Sed illud solertius attendendum est, quare Ioannes dicat dominum iisse in Galilaeam antequam Ioannes missus fuisset in carcerem. Nam post vinum de aqua factum et descensum eius in Capharnaum et post ascensum eius in Ierusalem, dicitur in Evangelio Ioannis, quod rediit in Iudaeam et baptizabat, et nondum erat missus Ioannes in carcerem. Hic autem dicitur, quod postquam traditus fuit Ioannes, secessit in Galilaeam; et hoc quidem dicit Marcus. Non autem debet hoc contrarium videri: nam Ioannes primum adventum domini in Galilaeam descripsit, qui scilicet fuit ante incarcerationem Ioannis. Sed et de secundo adventu alibi facit mentionem, cum ait quod Iesus reliquit Iudaeam et abiit iterum in Galilaeam; et de hoc tantum secundo adventu in Galilaeam, qui scilicet fuit post incarcerationem Ioannis, alii Evangelistae dicunt. "Eusebius Hist. Eccl." Ioannem enim tradunt usque ad ultimum pene vitae suae tempus absque ullius Scripturae indiciis Evangelium praedicasse; sed cum trium Evangeliorum ad ipsum notitia pervenisset, probasse quidem veritatem dictorum, deesse tamen vidit aliqua, et maxime quae primo praedicationis suae tempore dominus gesserat. Certum est enim, quod in aliis tribus Evangeliis haec videntur sola contineri quae in eo gesta sunt anno quo Ioannes Baptista vel inclusus est in carcerem vel punitus. Matthaeus enim post tentationem Christi continuo subiecit audiens autem quia Ioannes traditus esset; et Marcus similiter. Lucas vero priusquam aliquid de actibus Christi referret, dicit quod Herodes conclusit Ioannem in carcerem. Rogatus est ergo Ioannes apostolus, ut ea quae praeterierant priores ante traditionem Ioannis, salvatoris gesta conscriberet: et ideo dicit in Evangelio suo: hoc fecit initium signorum Iesus. Lectio 6. "Chrysostomus super Matth." Ille debet Christi iustitiam praedicare qui ventri suo contradicere potest, qui saeculi istius bona contemnit, qui vanam gloriam non desiderat. Et ideo dicitur exinde coepit Iesus praedicare, idest ex quo tentatus, famem vicit in deserto, avaritiam sprevit in monte, vanam gloriam repercussit in templo. Vel exinde coepit praedicare, ex quo traditus est Ioannes: nam si praedicante Ioanne praedicare coepisset, vilem reddidisset Ioannem, et inveniretur praedicatio Ioannis esse superflua quantum ad istius doctrinam, sicut si uno tempore sol cum Lucifero oriatur, gratiam Luciferi celat. "Chrysostomus in Matth." Ideo etiam non praedicavit donec Ioannes in carcerem mitteretur, ne ex hoc multitudo scinderetur; propter quod etiam Ioannes nullum fecit signum, ut per miracula omnes traherentur ad Christum. "Rabanus." In hoc etiam docet ne quis ab inferiori persona sermonem contemnat; unde apostolus: si cui sedenti revelatum fuerit, prior taceat. "Chrysostomus super Matth." Sapienter autem inde praedicationis suae sumpsit initium, non ut conculcet Ioannis doctrinam, sed ut magis confirmet, et testem eum verum fuisse demonstret. "Hieronymus." In quo etiam ostendit se eiusdem esse Dei filium, cuius ille fuerat propheta, et ideo dicit poenitentiam agite. "Chrysostomus super Matth." Non enim statim iustitiam praedicavit quam omnes cognoscebant, sed poenitentiam, qua omnes indigebant. Quis ergo ausus est dicere: volo bonus esse, et non possum? Poenitentia enim correctio est voluntatis; et si vos mala non terrent, ut scilicet poenitentiam agatis, saltem bona delectent; unde sequitur appropinquavit enim regnum caelorum, idest beatitudo regni caelestis; ac si dicat: parate vos per poenitentiam, quia appropinquavit tempus mercedis aeternae. "Remigius." Et notandum, quia non dicit: appropinquavit regnum Chananaeorum aut Iebuzaeorum, sed regnum caelorum. Lex enim promittebat bona temporalia, sed dominus regna caelestia. "Chrysostomus in Matth." Considerandum etiam, quod in hac praedicatione nihil de seipso manifeste praedicabat, quod interim conveniens erat, quia nondum de eo decentem habebant opinionem. Incipiens etiam, nihil grave et onerosum dixit, sicut Ioannes dixerat securim exscindendae arbori imminentem, et huiusmodi; sed in principio benigna proposuit, regnum caelorum evangelizans. "Hieronymus." Mystice autem: Ioanne tradito, Christus incipit praedicare, quia desinente lege, consequenter oritur Evangelium. Lectio 7. "Chrysostomus super Matth." Antequam Christus aliquid dicat vel faciat, vocat apostolos, ut nihil illos lateat nec verborum Christi nec operum, ut postmodum fiducialiter dicere possint: non possumus quae vidimus et audivimus non loqui. Hinc est quod dicitur ambulans Iesus iuxta mare Galilaeae. "Rabanus." Mare Galilaeae idem est quod stagnum Genesareth, mare Tiberiadis et lacus salinarum. "Glossa." Decenter autem per piscatoria vadit loca, piscatores piscaturus; unde sequitur vidit duos fratres, Simonem, qui vocatur Petrus, et Andream fratrem eius. "Remigius." Vidit autem non tam corporaliter quam spiritualiter ad corda eorum respiciens. "Chrysostomus in Matth." In mediis autem operationibus existentes eos vocavit, monstrans quod omnibus occupationibus sequelam suam praeponere oportet; unde sequitur mittentes retia in mare, quod quidem eorum officio congruebat; propter quod sequitur erant enim piscatores. "Augustinus de Verb. Dom." Non enim elegit reges aut senatores aut philosophos aut oratores, immo elegit plebeios, pauperes et indoctos piscatores. "Augustinus super Ioann." Si enim doctus eligeretur, fortassis ideo se diceret electum, quia doctrina eius eligi meruit. Dominus autem noster Iesus Christus volens superborum frangere cervices, non quaesivit per oratorem piscatorem, sed de piscatore lucratus imperatorem. Magnus Cyprianus orator, sed prius Petrus piscator. "Chrysostomus super Matth." Futurae etiam dignitatis gratiam artificii opera prophetabant: nam sicut qui retia iactat in aquam, nescit quos pisces comprehensurus est, sic doctor, quando divini sermonis retia super populum iactat, nescit qui sunt accessuri ad Deum. Sed quoscumque Deus excitaverit, illi adhaerent eius doctrinae. "Remigius." De his autem piscatoribus loquitur dominus per Ieremiam dicens: mittam in vos piscatores meos et piscabuntur vos. Unde et hic subditur venite post me. "Glossa." Non tam pedibus, quam affectu et imitatione. Et faciam vos fieri piscatores hominum. "Chrysostomus super Matth." Idest doctores; ut cum rete verbi Dei comprehendatis homines de mundo tempestuoso et periculoso ubi homines non ambulant, sed feruntur, quia Diabolus cum delectatione compellit eos in mala, ubi alterutrum homines se comedunt, sicut pisces fortiores devorant iuniores – ut translati vivant in terra, corporis Christi membra facti. "Gregorius in Evang." Nulla autem Petrus et Andreas Christum miracula facere viderant, nihil ab eo de praemio aeternae retributionis audierant, et tamen ad unum domini praeceptum, hoc quod possidere videbantur, obliti sunt; unde sequitur at illi continuo, relictis retibus, secuti sunt eum. In quo affectum debemus potius pensare quam censum. Multum enim reliquit qui sibi nihil retinuit, multum dimisit qui cum re possessa et concupiscentiis renuntiavit. A sequentibus ergo tanta dimissa sunt quanta a non sequentibus concupisci potuerunt. Exteriora enim nostra domino quantumlibet parva sufficiunt, nec perpendit quantum in eius sacrificio, sed ex quanto proferatur. Aestimationem quippe pretii regnum Dei non habet, sed tantum valet quantum habes. "Chrysostomus super Matth." Non autem praedicti discipuli secuti sunt Christum, doctoris cupientes honorem, sed operis lucrum: sciebant enim quam pretiosa est anima hominis, quam grata est apud Deum salus ipsius et quanta est merces. "Chrysostomus in Matth." Tantae igitur promissioni crediderunt, et per sermones quibus sunt capti, crediderunt se alios posse piscari. "Chrysostomus super Matth." Haec igitur cupientes, secuti sunt, omnibus relictis; in quo nos docuerunt quia nemo potest terrena possidere et perfecte ad caelestia pervenire. "Glossa." In his ergo datum est exemplum illis qui censum deserunt pro Christi amore. Subditur autem exemplum eorum qui etiam carnales affectus pro Deo postponunt; unde dicitur et procedens inde, vidit alios duos. Nota, quia vocat binos et binos, sicut alibi legitur quod misit eos binos et binos ad praedicandum. "Gregorius in Evang." Quatenus hic nobis tacitus innuat, quia qui caritatem erga alterum non habet, praedicationis officium suscipere nullatenus debet. Duo enim sunt praecepta caritatis, et minus quam inter duos caritas haberi non potest. "Chrysostomus super Matth." Super caritatem etiam fraternitatis Ecclesiae recte posuit fundamenta, ut ex radicibus caritatis exuberans quasi humor ascendat in ramos; et hoc super naturalem caritatem, ut non solum per gratiam, sed etiam per naturam ipsa caritas firmior habeatur; unde dicit fratres: sic enim fecit Deus et in veteri testamento, super Moysen et Aaron fratres, ponens aedificationis initium. Quoniam autem abundantior est gratia novi testamenti quam veteris, ideo primum populum aedificavit super unam fraternitatem, hunc autem super duas. Iacobum, inquit, Zebedaei, et Ioannem fratrem eius in navi cum Zebedaeo patre eorum, reficientes retia sua, quod est maximae paupertatis indicium: vetera enim reficiebant qui nova unde emerent non habebant. Et quod ad maiorem pietatem eorum pertinet, in tanta paupertate sic patri suo succurrebant, ut secum eum baiularent, in navi, non ut ille istos adiuvaret in opere, sed ut isti illum consolarentur sua praesentia. "Chrysostomus in Matth." Non parva autem est hic demonstratio virtutis, inopiam facile ferre, ex iustis nutriri laboribus, colligari invicem amoris virtute, patrem inopem habere secum et in eius obsequio laborare. "Chrysostomus super Matth." Aestimare autem primos velociores ad praedicandum, quia retia mittebant, istos autem quasi pigriores quia adhuc retia componebant, non sumus ausi, quia differentiam eorum cognoscere solius est Christi. Forte ergo illi propter Petrum dicti sunt mittentes retia, qui praedicavit Evangelium, sed non composuit; isti autem propter Ioannem componentes, qui Evangelium composuit. Sequitur et vocavit eos: erant enim habitatione cives, dilectione concordes, artificio pares, fraternitatis coniuncti pietate. Ideo simul vocavit eos, ne tot bonis coniunctos dissimilis vocatio separaret. "Chrysostomus in Matth." Vocando autem nihil eis promisit, sicut prioribus; obedientia enim eorum qui praevenerant, viam eis ad credendum praeparaverat. Sed et multa de ipso audierant, scilicet tamquam familiares et consanguinitate coniuncti. Sequitur illi autem, relictis retibus et patre, secuti sunt eum. "Chrysostomus super Matth." Tria enim sunt quae relinquere debet qui venit ad Christum: actus carnales, qui per retia piscationis significantur; substantiam mundialem, quae per navem; et parentes, qui per patrem. Reliquerunt ergo navem, ut fierent ecclesiasticae navis gubernatores; reliquerunt retia, ut non pisces afferrent ad civitatem terrenam, sed homines ad caelestem; reliquerunt unum patrem, ut spirituales patres omnium fierent. "Hilarius in Matth." Eis igitur artem et patriam domum relinquentibus, docemur, Christum secuturi, et saecularis vitae sollicitudine et paternae domus consuetudine non teneri. "Remigius." Mystice autem per mare designatur iste mundus, propter amaritudinem et fluctuationem. Galilaea autem interpretatur volubilis, sive rota, et significat mundi volubilitatem. Ambulavit igitur Iesus iuxta mare dum ad nos per incarnationem venit: quia non carnem peccati, sed similitudinem carnis peccati suscepit ex virgine. Per duos fratres duo populi designantur qui ab uno Deo patre creati sunt, quos vidit quando eos misericorditer respexit. Per Petrum enim, qui interpretatur agnoscens, et dicitur Simon, idest obediens, designatur Iudaicus populus, qui per legem Deum agnovit et praeceptis eius obedivit; per Andream, qui interpretatur virilis sive decorus, intelligitur gentilis populus qui post agnitionem Dei viriliter in fide permansit. Nos populum vocavit quando praedicatores in mundum misit, dicens venite post me, idest relinquite deceptorem et sequimini creatorem. De utroque etiam populo facti sunt hominum piscatores, idest praedicatores. Relictis autem navibus, idest carnalibus desideriis, et retibus, idest mundi cupiditatibus, secuti sunt Christum. Per Iacobum etiam intelligitur Iudaicus populus, qui per cognitionem Dei Diabolum supplantavit; per Ioannem gentilis populus, qui sola gratia salvatus est. Zebedaeus autem, quem relinquunt, et interpretatur fugitivus sive labens, significat mundum qui transit et Diabolum qui de caelis lapsus est. Per Petrum etiam et Andream mittentes retia in mare, designantur illi qui in prima aetate, dum de navi corporis sui mittunt retia carnalis concupiscentiae in mare huius saeculi, vocantur a domino. Per Iacobum et Ioannem reficientes retia designantur illi qui post peccata ante adversitates veniunt ad Christum recuperantes quae perdiderunt. "Rabanus." Duae naves duas Ecclesias figurant: eam quae ex circumcisione, et eam quae ex praeputio vocata est. Quilibet etiam fidelis fit Simon, Deo obediendo; Petrus, peccatum suum agnoscendo; Andreas, viriliter labores patiendo; Iacobus, vitia supplantando. "Glossa." Et Ioannes, ut totum gratiae Dei adscribat. Et ideo quarta tantum vocatio ponitur, per quos praedicatores Dei a quatuor mundi partibus vocatos signetur. "Hilarius in Matth." Vel in hoc futurorum Evangelistarum numerus figuratur. "Remigius." Per hoc etiam quatuor virtutes principales designantur: prudentia enim refertur ad Petrum, propter divinam cognitionem; iustitia ad Andream, propter operum virilitatem; fortitudo ad Iacobum, propter Diaboli supplantationem; temperantia ad Ioannem, propter divinae gratiae effectum. "Augustinus de Cons. Evang." Sane movere potest quomodo Ioannes dicat non in Galilaea, sed iuxta Iordanem Andream secutum esse dominum cum alio cuius nomen tacetur; deinde Petrum ab illo nomen accepisse; ceteri autem tres Evangelistae de piscatione vocatos eos dicunt, satis inter se convenienter, maxime Matthaeus et Marcus; nam Lucas Andream non nominat, qui tantum intelligitur in eadem navi fuisse. Hoc etiam videtur distare quod tantum Petro a domino dictum esse commemorat Lucas: ex hoc iam homines eris capiens quod Matthaeus et Marcus ambobus dixisse narrant. Sed potuit prius Petro dici secundum Lucam, et ambobus postea secundum alios duos. Sed quod de Ioanne diximus, diligenter considerandum est, cum et locorum plurimum intersit et temporis et ipsius vocationis. Sed intelligendum est, Petrum et Andream non sic vidisse dominum iuxta Iordanem ut ei iam inseparabiliter inhaererent, sed tantum cognovisse quis esset, et eum miratos ad propria remeasse. Forte autem quod praetermiserat recapitulat, quia sine ulla consequentis temporis differentia dicit ambulans autem iuxta mare. Quaeri etiam potest quomodo binos et binos seorsum eos vocaverit, sicut narrat Matthaeus et Marcus, cum Lucas dicat Iacobum et Ioannem tamquam socios Petri ad adiuvandum vocatos fuisse, et simul subductis ad terram navibus Christum secutos? Unde intelligendum est hoc primo esse factum quod Lucas insinuat, et eos ad capturam piscium ex more remeasse: non enim erat dictum Petro quod pisces nunquam esset capturus, cum post resurrectionem hoc fecerit, sed quod homines esset capturus; postea hoc factum est quod Matthaeus et Marcus narrant: non enim subductis ad terram navibus, tamquam cura redeundi secuti sunt eum, sed tamquam iubentem ut sequerentur. Lectio 8. "Chrysostomus super Matth." Omnis rex pugnaturus contra adversarium, prius congregat exercitum, et sic vadit ad pugnam; sic et dominus contra Diabolum pugnaturus, prius congregavit apostolos, et sic coepit Evangelium praedicare; unde sequitur et circuibat Iesus. "Remigius." In quo doctorum vita instruitur: ut enim non sint pigri, docentur per hoc quod dicitur circuibat Iesus. "Chrysostomus super Matth." Quia enim illi ut debiles ad medicum venire non poterant, ipse sicut studiosus medicus circuibat graviter aegrotantes. Et dominus quidem circuibat singulas regiones; qui autem sunt unius regionis pastores considerando debent circuire populi singulas passiones, ut ad remedium passionis eorum aliquod medicamentum in Ecclesia proferatur. "Remigius (Rabanus in hoc loco id habet)." Ut autem non sint acceptores personarum docentur praedicatores per hoc quod subiungitur totam Galilaeam. Ut autem vacui non discurrant, docentur per hoc quod subditur docens. Ut autem non paucis, sed multis prodesse studeant, monentur per hoc quod sequitur in synagogis. "Chrysostomus in Matth." Hinc quoque Iudaeos docebat, quod nec esset Dei adversarius nec animarum seductor, sed quod patri consentiens advenisset. "Remigius." Ut autem non errores neque fabulas, sed salutaria praedicent, docentur per hoc quod subditur praedicans Evangelium regni. Distat autem inter docens et praedicans: docens enim refertur ad praesentia, praedicans ad futura: docebat enim de praesentibus mandatis, praedicabat de futuris promissis. "Chrysostomus super Matth." Vel docebat iustitias naturales, quas scilicet ratio naturalis docet: ut castitatem, humilitatem, et huiusmodi, quas per seipsos omnes bona esse intelligunt: de quibus necessaria est doctrina, non tantum propter manifestationem eorum, quantum propter excitationem cordis. Praevalentibus enim delectationibus carnalibus, scientia iustitiae naturalis quasi in oblivionem deducta obdormit. Cum ergo coepit doctor reprehendere carnalia mala, eius doctrina non novam scientiam introducit, sed oblitam commonefacit. Praedicabat autem Evangelium annuntiando bona, quae antiqui manifeste nec audierant, ut beatitudinem caelestem, mortuorum resurrectionem, et huiusmodi. Vel docebat interpretando prophetias de ipso: Evangelium praedicabat denuntiando in se bona futura. "Remigius." Ut autem doctores doctrinam suam virtutibus commendare studeant, docentur per hoc quod subditur sanans omnem languorem et omnem infirmitatem in populo. Infirmitas quidem est corporum, languor autem animarum. "Chrysostomus super Matth." Vel per languorem, animae aliquam passionem intelligimus, ut avaritiam, libidinem, et huiusmodi; per infirmitatem autem infidelitatem, per quam aliquis infirmatur in fide. Vel per languores intelliguntur graviores corporis passiones, per infirmitates autem leviores. Sicut autem passiones corporales divinitatis virtute sanabat, sic spirituales verbo pietatis. Primo autem docet et postea sanat; propter duo: primo, quia praemittitur quod magis necessarium est: verba enim pietatis aedificant animam, non miracula; deinde quia verba per miracula commendantur, et non e converso. "Chrysostomus in Matth." Considerandum autem, quod quando novum fit aliquid, ac politicae cuiusdam introductio, signa Deus facere consuevit praestans suae potentiae pignora his qui legem eius accepturi sunt. Sic cum hominem facturus esset, prius mundum creavit, ac tum demum facto homini legem in Paradiso dedit; et cum sancto Noe legem positurus esset, magna utique mirabilia monstravit; sed et Iudaeis quidem, cum legem laturus esset prius prodigia magna ostendit, ac tum demum eis praecepta legis imposuit. Ita hic sublimem quamdam vivendi introducturus disciplinam, auctoritatem mandatis suis praestruxit claritate signorum: quia enim aeternum regnum, quod praedicabat, non apparebat, ex his quae videntur, etiam illud quod nondum apparebat, manifestum fecit. "Glossa." Sed quia praedicatores debent habere bonum testimonium ab his qui foris sunt, ne, si vita despicitur, praedicatio contemnatur, subditur et abiit opinio eius in totam Syriam. "Rabanus." Syria est omnis regio ab Euphrate usque ad mare magnum, a Cappadocia usque ad Aegyptum, in qua est provincia Palaestina, in qua habitant Iudaei. "Chrysostomus in Matth." Intende autem moderationem Evangelistae, quia non unumquemque nobis enarrat curatorum, sed brevibus verbis copiositatem transcurrit signorum; unde sequitur et obtulerunt ei omnes male habentes. "Remigius." Per quos varias vult intelligi infirmitates, sed leviores. Cum vero dicit variis languoribus et tormentis comprehensos, illos vult intelligi de quibus subinfertur et qui Daemonia habebant. "Glossa." Languor diuturnus est; tormentum est morbus acutus, ut dolor lateris, et huiusmodi; qui autem Daemonia habebant, sunt qui a Daemonibus vexabantur. "Remigius." Lunatici enim dicti sunt a luna, quae dum menstruis temporibus crescit et decrescit, ipsi vexantur. "Hieronymus." Daemones enim observantes lunaria tempora, creaturam infamare cupiebant, ut in creatorem blasphemiae redundarent. "Augustinus de Civ. Dei." Illiciuntur tamen Daemones ad inhabitandum per creaturas (quas non ipsi, sed Deus condidit) delectabilibus pro sua diversitate diversis, non ut animalia cibis, sed ut spiritus signis, quae cuiusque delectationi congruunt. "Rabanus." Paralytici autem sunt corpore dissoluti: paralysis enim Graece, Latine dicitur dissolutio. Sequitur et curavit eos. "Chrysostomus super Matth." Cum in quibusdam locis dicatur: multos curavit, hic simpliciter dicitur et curavit eos, signans quod omnes curavit, sicut et novitius medicus intrans civitatem, omnes ad se venientes curat propter suam opinionem commendandam. "Chrysostomus in Matth." A nullo autem eorum fidem exquisivit, quoniam nondum virtutis suae demonstrationem dederat, et illi e longinquo venientes et aegros adducentes, non parvam ostenderant fidem. Sequitur et secutae sunt eum turbae multae. "Rabanus." Quae quadripartitae sunt alii propter caeleste magisterium, ut discipuli; alii ob curationem infirmitatum; alii sola fama et curiositate, volentes experiri an verum esset quod dicebatur; alii per invidiam, volentes eum in aliquo capere et accusare. Mystice autem Syria interpretatur elata, Galilaea volubilis vel rota, idest Diabolus et mundus, qui et superbus est et ad ima semper rotatur; in quo fama Christi per praedicationem innotuit: daemoniaci enim sunt idololatrae; lunatici, instabiles; paralytici, pigri et dissoluti. "Glossa." Turbae autem quae sequuntur dominum, sunt de Ecclesia, quae spiritualiter est Galilaea transmigrans ad virtutes; et Decapolis decem praecepta servans; et Hierosolyma et Iudaea, quam visio pacis et confessio illustrat; et trans Iordanem, quia Baptismo transito, terram promissionis intrat. "Remigius." Vel sequitur dominum de Galilaea, idest de volubilitate mundi, et Decapoli, quae est regio decem urbium, et significat Decalogi transgressores, et de Hierosolyma, quia scilicet prius innoxia pace detinebatur, et de Iudaea, idest de confessione diabolica, et de trans Iordanem, qui prius erant in Paganismo constituti, sed transeuntes per aquam Baptismi venerunt ad Christum. Caput 5. Lectio 1. "Chrysostomus super Matth." Omnis artifex secundum professionem suam, opportunitatem operis videns gaudet: carpentarius enim si viderit arborem bonam, concupiscit eam praecidere ad opus artificii sui; et sacerdos, cum viderit Ecclesiam plenam, gaudet animus eius et delectatur ut doceat. Sic et dominus videns magnam congregationem populi, excitatus est ad docendum; unde dicit: videns autem turbas Iesus, ascendit in montem. "Augustinus de Cons. Evang." Vel hic potest videri multas turbas vitare voluisse, et ob hoc ascendisse in montem ut solis discipulis loqueretur. "Chrysostomus in Matth." Per hoc autem quod non in civitate et foro, sed in monte et solitudine sedit, erudivit nos nihil ad ostentationem facere, et a tumultibus ascendere, et praecipue cum philosophandum est ac de rebus seriis disserendum. "Remigius." Hoc enim sciendum est, quod tria refugia legitur dominus habuisse: navim, montem et desertum; ad quorum alterum, quotiescumque a turbis opprimebatur, conscendebat. "Hieronymus in Matth." Nonnulli autem simpliciorum fratrum putant dominum ea quae sequuntur in oliveti monte docuisse; quod nequaquam ita est: ex praecedentibus enim et sequentibus in Galilaea monstratur locus, quem putamus esse vel Thabor, vel quemlibet alium montem excelsum. "Chrysostomus super Matth." Ascendit autem in montem: primo quidem ut impleret prophetiam Isaiae dicentis: super montem ascende tu; deinde ut ostendat quoniam in altitudine spiritalium virtutum consistere debet qui docet Dei iustitiam, pariter et qui audit: nemo enim potest in valle stare et de monte loqui. Si in terra stas, de terra loquere; si autem de caelo loqueris, in caelo consiste. Vel ascendit in montem, ut ostendat quod omnis qui vult discere mysteria veritatis, in montem Ecclesiae debet ascendere; de quo propheta: mons Dei, mons pinguis. "Hilarius in Matth." Vel ascendit in montem, quia in paternae maiestatis celsitudine positus, caelestis vitae praecepta constituit. "Augustinus de Serm. Dom." Vel ascendit in montem, ut significet, quia minora erant praecepta iustitiae quae a Deo data sunt per prophetas populo Iudaeorum, quem timore adhuc alligari oportebat; per filium autem suum maiora populo quem caritate iam convenerat liberari. Sequitur et cum sedisset, accesserunt ad eum discipuli eius. "Hieronymus." Ideo autem non stans, sed sedens, loquitur, quia non poterant eum intelligere in sua maiestate fulgentem. "Augustinus de Serm. Dom." Vel quod sedens docebat, pertinet ad dignitatem magistri. Accesserunt autem ad eum discipuli eius, ut audiendis verbis illius hi essent etiam corpore viciniores qui praeceptis implendis animo appropinquabant. "Rabanus." Mystice autem sessio domini, incarnatio eius est: quia nisi dominus incarnatus esset, humanum genus ad eum accedere non potuisset. "Augustinus de Cons. Evang." Movet autem quod Matthaeus in monte dicit hunc habitum esse sermonem a domino sedente; Lucas autem in loco campestri a domino stante. Haec igitur diversitas facit videri alium fuisse illum, alium istum. Qui enim prohibet Christum quaedam alibi repetere quae ante iam dixerat, aut iterum facere quae ante iam fecerat? Quamquam etiam possit illud occurrere: in aliqua excellentiori parte montis primo cum solis discipulis dominum fuisse, quando ex eis duodecim elegit; deinde cum eis descendisse non de monte, sed de ipsa montis celsitudine in campestrem locum, idest, in aliquam aequalitatem quae in latere montis erat et multos capere poterat, atque ibi stetisse donec ad eum turbae congregarentur; ac postea cum sedisset, accessisse propinquius discipulos eius, atque ita illis ceterisque turbis praesentibus, unum habuisse sermonem, quem Matthaeus Lucasque narrant diverso narrandi modo, sed eadem veritate rerum. "Gregorius Moralium." Sublimia autem praecepta domino in monte dicturo praemittitur aperiens os suum, docebat eos, qui dudum aperuerat ora prophetarum. "Remigius." Ubicumque autem legitur dominus aperuisse os, inspiciendum est, quia magna sunt quae sequuntur. "Augustinus de Serm. Dom." Vel dicit aperiens os suum, ut ipsa mora commendet aliquanto longiorem futurum esse sermonem. "Chrysostomus in Matth." Vel hoc dicit, ut discas quoniam nunc quidem docebat os aperiens in loquendo, nunc autem vocem, quae est ab operibus, emittens. "Augustinus." Si quis autem pie sobrieque consideravit, inveniet in hoc sermone, quantum ad mores opportunos pertinet, perfectum vitae Christianae modum; unde sic ipse sermo concluditur: omnis qui audit verba mea haec et facit ea, similabo eum viro sapienti. "Augustinus de Civ. Dei." Nulla autem est causa philosophandi, nisi finis boni; quod autem beatum facit, ipse est finis boni. Et ideo a beatitudine incipit dicens beati pauperes spiritu. "Augustinus de Serm. Dom." Praesumptio quidem spiritus, audaciam et superbiam significat. Vulgo etiam magnum spiritum superbi habere dicuntur, et recte, nam spiritus ventus vocatur; qui vero nesciat superbos inflatos dici, quasi vento distentos? Quapropter recte hic intelliguntur pauperes spiritu humiles et timentes Deum, idest non habentes inflantem spiritum. "Chrysostomus in Matth." Vel spiritum hic elationem et animum dicit: quia enim sunt multi humiles nolentes, rerum necessitate coacti, non est laus; unde illos beatificat qui se ex electione humiliant. Ideo autem hic incipit radicitus evellens superbiam, quia haec fuit radix et fons malitiae universae; contra quam ponit humilitatem, velut quoddam stabile fundamentum; qua subiecta, cum stabilitate alia superaedificantur; hac autem destructa, pereunt quaecumque congregaveris bona. "Chrysostomus super Matth." Ideo autem dixit manifeste beati humiles spiritu, ut sic humiles ostendat, ut semper adiutorium Dei sint mendicantes; unde in Graeco dicitur beati ptochi, mendici, vel egeni. Sunt enim multi naturaliter humiles, et non ex fide, qui non pulsant adiutorium Dei; sed solum qui secundum fidem sunt humiles. "Chrysostomus in Matth." Vel quia pauperes spiritu hic dicit formidantes et trementes Dei iussiones, quomodo dominus per Isaiam commendat. Quid autem amplius quam simpliciter humiles? Humilium enim hic quidem mediocriter est, hic autem superabundanter. "Augustinus de Serm. Dom." Superbi ergo appetant regna terrarum; sed humilium est regnum caelorum. "Chrysostomus super Matth." Nam sicut cetera vitia deponunt ad Inferos, maxime tamen superbia, sic et omnes virtutes inducunt in regnum caelorum, maxime tamen humilitas, quia proprium est ut qui se humiliat exaltetur. "Hieronymus." Vel beati pauperes spiritu, qui scilicet propter spiritum sanctum voluntarie sunt pauperes. "Ambrosius de Offic." Inde autem incipit beatitudo iudicio divino, ubi aerumna aestimatur humana. "Glossa." Pauperibus autem in praesenti convenienter promittuntur divitiae caeli. Lectio 2. "Ambrosius super Lucam." Cum simpliciter contentus fuero inops, superest ut mores meos temperem. Quid enim mihi prodest carere saecularibus, nisi fuero mitis? Congrue igitur sequitur beati mites. "Augustinus de Serm. Dom." Mites sunt qui cedunt improbitatibus et non resistunt malo, sed vincunt in bono malum. "Ambrosius super Lucam." Mitiga ergo affectum tuum, ut non irascaris, aut certe iratus ne peccaveris. Praeclarum est enim motum temperare consilio; nec minoris virtutis dicitur prohibere iracundiam, quam omnino non irasci, cum plerumque illud lentius, hoc fortius aestimetur. "Augustinus." Rixentur igitur immites et dimicent pro terrenis et temporalibus rebus; sed beati mites, quoniam ipsi hereditabunt terram de qua evelli non possunt; illam, inquam, terram de qua dicitur: portio mea in terra viventium. Significat enim quamdam stabilitatem hereditatis perpetuae, ubi anima per bonum affectum tamquam loco suo requiescit, sicut corpus in terra, et inde cibo suo alitur, sicut corpus ex terra: ipsa est requies et vita sanctorum. "Chrysostomus super Matth." Vel terra hic, sicut quidam dicunt, quamdiu est in hoc statu, terra mortuorum est, quia vanitati subiecta est; cum autem liberata fuerit de corruptione, fit terra vivorum, ut mortales hereditent immortalem. Alterum exponentem legi, quasi caelum, in quo habitaturi sunt sancti, dicatur terra vivorum, quod quantum ad inferiorem regionem caelum est, quantum autem ad superius caelum dicitur terra. Alii dicunt, quia corpus nostrum terra est, et quamdiu subiacet morti, terra est mortuorum; cum autem fuerit conforme factum gloriae corporis Christi, erit terra vivorum. "Hilarius in Matth." Vel hereditatem terrae mitibus dominus pollicetur, idest eius corporis quod ipse assumpsit habitaculum: et quia per mansuetudinem mentis nostrae habitat Christus in nobis, nos quoque clarificati corporis eius gloria vestiemur. "Chrysostomus in Matth." Vel aliter, Christus hic spiritualibus sensibilia immiscuit: quoniam enim aestimatur qui mitis est omnia sua perdere, contrarium promittit, dicens quod cum stabilitate sua possidet qui non est protervus; qui autem aliter est, multoties animam et hereditatem paternam perdit. Quia vero propheta dixerat: mansueti hereditabunt terram, a consuetis verbis contexit sermonem. "Glossa." Mites etiam, qui seipsos possederunt, hereditatem patris in futuro possidebunt. Plus autem est possidere quam habere: multa enim habemus quae statim amittimus. Lectio 3. "Ambrosius super Lucam." Cum hoc feceris, ut scilicet sis pauper et mitis, memento quia peccator es, et lugeto peccata tua; unde sequitur beati qui lugent. Et bene tertia benedictio est peccata deflentis, quia Trinitas est quae peccata condonat. "Hilarius in Matth." Lugentes enim hic dicuntur non orbitates aut contumelias aut damna moerentes, sed peccata vetera flentes. "Chrysostomus super Matth." Et qui sua quidem peccata lugent, beati sunt, sed mediocriter; beatiores autem sunt qui aliena lugent peccata: tales convenit esse omnes doctores. "Hieronymus." Luctus enim hic non mortuorum ponitur communi lege naturae, sed peccatis et vitiis mortuorum. Sic flevit Samuel Saulem, et Paulus eos qui post immunditiam poenitentiam egerunt. "Chrysostomus super Matth." Cum autem consolatio sit lugentium cessatio luctus, qui sua peccata lugent, consolabuntur indulgentiam consecuti. "Chrysostomus in Matth." Et licet talibus sufficiat venia frui, non terminat retributionem in peccatorum remissione, sed et multarum facit participes consolationum et hic et in futuro. Semper enim maiores laboribus Deus dat retributiones. "Chrysostomus super Matth." Qui vero aliena peccata lugent, consolabuntur: qui cum in saeculo illo providentiam cognoverint Dei et intellexerint quod qui perierunt non fuerunt Dei, de cuius manu nemo rapere potest, de eis, luctu derelicto, in sua beatitudine laetabuntur. Vel aliter. "Augustinus de Serm. Dom." Luctus est tristitia de amissione carorum. Conversi autem ad Deum ea quae in hoc mundo cara habebant amittunt: non enim gaudent his rebus quibus ante gaudebant; et donec fiant in illis amor aeternorum, nonnulla moestitia sauciantur. Consolabuntur ergo spiritu sancto, qui maxime propterea Paraclitus nominatur, idest consolator, ut temporalem amittentes, aeterna laetitia perfruantur, et ideo dicit quoniam ipsi consolabuntur. "Glossa." Vel per luctum duo genera compunctionis intelliguntur: scilicet pro miseriis huius mundi, et pro desiderio caelestium; unde filia Caleph petivit irriguum superius et inferius. Huiusmodi autem luctum non habet nisi pauper et mitis, qui cum mundum non diligat, quod miser est recognoscit, et ideo caelum concupiscit. Convenienter ergo lugentibus promittitur consolatio, ut qui tristatus est in praesenti, gaudeat in futuro. Maior est autem retributio lugentis quam pauperis et mitis: plus enim est gaudere in regno, quam habere et possidere: multa enim cum dolore possidemus. "Chrysostomus in Matth." Notandum autem, quod hanc beatitudinem non simpliciter, sed omnino cum intensione et cumulo posuit; ideoque non dixit: qui moerent, sed qui lugent. Siquidem praeceptum istud totius philosophiae magisterium est. Si enim qui filios vel proximos mortuos lugent, toto illo doloris sui tempore nec pecuniarum nec gloriae amore tenentur, non invidia consumuntur, non iniuriis permoventur nec aliis vitiis obsidentur, utpote solis luctibus mancipati; multo magis qui propria peccata lugent, sicut ea lugere dignum est, celsiorem hanc philosophiam debent ostendere. Lectio 4. "Ambrosius super Lucam." Postquam delicta deflevi, esurire incipio et sitire iustitiam. Aeger enim cum in gravi morbo est, non esurit; unde sequitur beati qui esuriunt et sitiunt iustitiam. "Hieronymus." Non nobis sufficit velle iustitiam, nisi iustitiae patiamur famem, ut sub hoc exemplo, nunquam nos satis iustos, sed semper esurire iustitiae opera intelligamus. "Chrysostomus super Matth." Quoniam omne bonum quod non ex amore ipsius boni faciunt homines, ingratum est ante Deum. Esurit autem iustitiam qui secundum iustitiam Dei desiderat conversari; sitit autem iustitiam qui scientiam eius acquirere cupit. "Chrysostomus in Matth." Iustitiam autem dicit vel universalem, vel particularem avaritiae contrariam. Quia enim de misericordia dicturus erat, praemonstrat qualiter misereri oporteat, quia non ex rapina neque ex avaritia; unde etiam quod est avaritiae proprium, scilicet esurire et sitire, iustitiae attribuit. "Hilarius in Matth." Sitientibus autem et esurientibus iustitiam, beatitudinem tribuit, significans extensam in Dei doctrinam sanctorum aviditatem perfecta in caelo satietate repleri; et hoc est quod dicitur quoniam ipsi saturabuntur. "Chrysostomus super Matth." Scilicet largitatem remunerantis Dei: quoniam maiora erunt praemia Dei quam sanctorum desideria. "Augustinus de Serm. Dom." Vel illo cibo saturabuntur in praesenti, de quo dominus dicit: meus cibus est ut faciam voluntatem patris mei, quod est iustitia, et illa aqua de qua: quisque biberit, fiet ei fons aquae salientis in vitam aeternam. "Chrysostomus in Matth." Vel rursus sensibile praemium statuit: quia enim plurimos divites facere putatur avaritia, dicit hoc esse contrarium, magisque id praestare iustitiam: qui enim iustitiam diligit, tutissime omnia possidet. Lectio 5. "Glossa." Iustitia et misericordia ita coniunctae sunt, ut altera ab altera debeat temperari: iustitia enim sine misericordia crudelitas est; misericordia sine iustitia, dissolutio; unde de misericordia post iustitiam subdit beati misericordes. "Remigius." Misericors dicitur, quasi miserum habens cor, quia alterius miseriam quasi suam reputat et de malo alterius quasi de suo dolet. "Hieronymus." Misericordia hic non solum in eleemosynis intelligitur, sed in omni peccato fratris, si alter alterius onera portemus. "Augustinus de Serm. Dom." Beatos autem dicit esse qui subveniunt miseris, quoniam eis ita rependitur ut de miseria liberentur; unde sequitur quoniam ipsi misericordiam consequentur. "Hilarius in Matth." Intantum enim Deus benevolentiae nostrae in omnes delectatur affectu, ut suam misericordiam sit solis misericordibus praestaturus. "Chrysostomus in Matth." Videtur autem esse aequalis retributio, sed est multo maior: non enim est aequalis humana misericordia et divina. "Glossa." Merito ergo misericordibus misericordia impenditur, ut plus accipiant quam meruissent; et sicut plus recipit qui ultra saturitatem habet quam ille qui habet tantum ad saturitatem, sic maior est gloria misericordiae quam praecedentium. Lectio 6. "Ambrosius super Lucam." Qui misericordiam defert, misericordiam amittit, nisi mundo corde misereatur: nam si iactantiam quaerit, nullus est fructus; unde sequitur beati mundo corde. "Glossa." Convenienter autem sexto loco ponitur cordis munditia, quia sexto die homo conditus est ad imaginem Dei, quae quidem obtenebrata erat in homine per culpam, sed in mundis cordibus reformatur per gratiam. Merito autem post praedicta sequitur, quia, nisi illa praecedant, mundum cor in homine non creatur. "Chrysostomus in Matth." Mundos autem hic ait vel eos qui universalem virtutem possident et nullius sibi malitiae conscii sunt, vel eos qui in temperantia consistunt, quae maxime necessaria est ad videndum Deum, secundum illud Pauli: pacem sequimini cum omnibus, et sanctimoniam, sine qua nemo videbit Deum. Quia enim multi miserentur quidem, sed impudica agunt, monstrans quod non sufficit primum, scilicet misereri, hoc de munditia opposuit. "Hieronymus." Mundus autem Deus a mundo corde concupiscitur: templum enim Dei non potest esse pollutum; et hoc est quod dicitur quoniam ipsi Deum videbunt. "Chrysostomus super Matth." Qui enim omnem iustitiam facit et cogitat, mente sua Deum videt quoniam iustitia figura est Dei, Deus enim iustitia est. Secundum ergo quod aliquis eripuerit se a malis et fecerit bona, secundum hoc Deum videt, aut parum aut amplius aut interdum aut semper, secundum possibilitatem humanam. In saeculo autem illo mundi corde Deum videbunt facie ad faciem, non in speculo et in aenigmate, sicut hic. "Augustinus de Serm. Dom." Stulti autem sunt qui Deum videre istis exterioribus oculis quaerunt, cum corde videatur, sicut alibi scriptum est: in simplicitate cordis quaerite illum; hoc enim est simplex cor quod mundum cor. "Augustinus de Civ. Dei." Si autem tantum poterunt in corpore spirituali oculi etiam ipsi spirituales quantum possunt isti quales nunc habemus, proculdubio per eos Deus videri non poterit. "Augustinus de Trin." Haec autem visio merces est fidei; cui mercedi per fidem corda mundantur, sicut scriptum est: mundans fide corda eorum. Hoc autem probatur illa maxime sententia: beati mundo corde, quoniam ipsi Deum videbunt. "Augustinus super Gen. ad Litt." Nemo autem videns Deum vivit vita ista qua mortaliter vivitur et istis sensibus corporis. Sed nisi ab hac vita quisque funditus moriatur, sive omnino exiens de corpore, sive ita alienatus a carnalibus sensibus ut merito nesciat, sicut ait apostolus: utrum in corpore an extra corpus sit, non in illam subvehitur visionem. "Glossa." Maiorem autem remunerationem isti habent quam primi, sicut qui in curia regis non solum prandet, sed etiam faciem regis videt. Lectio 7. "Ambrosius super Lucam." Cum interiora tua vacua feceris ab omni labe peccati, ne dissensiones contentionesque ex affectu tuo prodeant, a te pacem incipe, ut sic pacem aliis feras; unde sequitur beati pacifici. "Augustinus de Civ. Dei." Est autem pax tranquillitas ordinis. Ordo autem est parium dispariumque sua cuique loca tribuens dispositio. Sicut autem nemo est qui gaudere nolit, ita nemo est qui pacem habere nolit; quandoquidem ipsi qui bella volunt, nihil aliud quam ad gloriosam pacem cupiunt bellando pervenire. "Hieronymus." Pacifici autem dicuntur beati, qui primum in corde suo, deinde et inter fratres dissidentes faciunt pacem. Quid enim prodest alios per te pacari, cum in tua anima sint bella vitiorum? "Augustinus de Serm. Dom." Pacifici autem in semetipsis sunt qui omnes animi sui motus componentes et subiicientes rationi, carnalesque concupiscentias habentes edomitas, fiunt regnum Dei, in quo ita ordinata sunt omnia ut quod est in homine praecipuum et excellens imperet ceteris reluctantibus quae sunt nobis bestiisque communia; atque idipsum quod excellit in homine, idest mens et ratio, subiiciatur potiori quod est ipsa veritas, filius Dei. Neque enim imperare inferioribus potest nisi superioribus subiiciatur. Et haec est pax quae datur in terra hominibus bonae voluntatis. "Augustinus in Lib. Retract." Non tamen cuiquam provenire potest in hac vita ut lex repugnans legi mentis omnino non sit in membris. Sed hoc nunc pacifici agunt domando concupiscentias carnis, ut ad pacem plenissimam quandoque veniatur. "Chrysostomus super Matth." Pacifici autem ad alios sunt non solum qui inimicos in pace reconciliant, sed etiam illi qui immemores malorum, diligunt pacem. Pax enim illa beata est quae in corde posita est, non tantum in verbis. Qui autem pacem diligunt, filii sunt pacis. "Hilarius in Matth." Pacificorum autem beatitudo, adoptionis est merces; et ideo dicitur quoniam filii Dei vocabuntur. Parens enim omnium Deus noster est, neque aliter transire in nuncupationem familiae eius licebit, nisi fraternae invicem caritatis pace vivamus. "Chrysostomus in Matth." Vel cum pacifici dicantur qui non adversum se mutuo dimicant, sed alios dissidentes in concordiam revocant, iure etiam filii Dei appellantur, quia unigeniti hoc praecipuum fuit opus: distantia copulare, conciliare pugnantia. "Augustinus de Serm. Dom." Vel quia in pace perfectio est, ubi nihil repugnat; pacifici filii Dei dicuntur, quoniam nihil resistit Deo, et utique filii Dei similitudinem patris debent habere. "Glossa." Maximam ergo dignitatem habent pacifici; sicut qui filius regis dicitur in domo regia summus est. Septimo autem loco beatitudo haec ponitur, quia in sabbato verae requiei dabitur pax, sed aetatibus transactis. Lectio 8. "Chrysostomus in Matth." Posita pacificorum beatitudine, ne aliquis existimaret quod semper pacem sibi quaerere sit bonum, subdit beati qui persecutionem patiuntur propter iustitiam, hoc est propter virtutem, propter defensionem aliorum, propter pietatem: iustitiam enim consuevit pro omni virtute animae ponere. "Augustinus de Serm. Dom." Pace enim intrinsecus constituta ac firmata, quascumque persecutiones ille qui foras missus est, forinsecus concitaverit aut gesserit, auget gloriam quae secundum Deum est. "Hieronymus." Signanter autem addit propter iustitiam: multi enim propter sua peccata persecutionem patiuntur, et non sunt iusti. Simulque considera quod octava verae circumcisionis beatitudo martyrio terminetur. "Chrysostomus super Matth." Non autem dixit: beati qui a gentibus persecutionem patiuntur, ne putes illum solum beatum qui persecutionem patitur propter idola non colenda; ideo et ab haereticis persecutionem patiens propter veritatem non relinquendam, beatus est, quia propter iustitiam patitur. Sed et si quis ex potentibus, qui Christiani videntur, forsitan propter sua peccata correctus a te, fuerit te persecutus, beatus es cum Ioanne Baptista. Si enim verum est quod prophetae martyres sunt, qui a suis occisi sunt, sine dubio qui propter causam Dei aliquid patitur, etsi a suis patitur, mercedem martyrii habet. Et ideo non posuit Scriptura personas persequentium, sed solam causam persecutionis, ut non aspicias quis te persequitur, sed propter quod. "Hilarius in Matth." Sic ergo ad postremum eos in beatitudine numerat quibus omnia pro Christo pati, qui iustitia est, pronus affectus est. His igitur et regnum servatur, qui in contemptu saeculi sunt pauperes spiritu; unde dicit quoniam ipsorum est regnum caelorum. "Augustinus de Serm. Dom." Vel octava beatitudo tamquam ad caput redit, quia consummatum perfectumque ostendit et probat. Itaque in prima et in octava nominatum est regnum caelorum: septem enim sunt quae perficiunt; nam octava clarificat et perfectum demonstrat; ut per hos gradus perficiantur et ceteri, tamquam accipiatur rursus exordium. "Ambrosius super Lucam." Vel aliter: primum regnum caelorum sanctis propositum est in absolutione corporis, secundum post resurrectionem esse cum Christo. Post resurrectionem enim terram incipies tuam possidere absolutus a morte, et in ipsa possessione consolationem reperies. Consolationem sequitur delectatio, delectationem divina miseratio. Cui autem miseretur dominus, et vocat et sic vocatus videt vocantem. Qui autem viderit, in ius divinae generationis assumitur, et tunc demum quasi Dei filius caelestis regni divitiis delectatur. Ille igitur incipit, hic repletur. "Chrysostomus in Matth." Ne autem mireris si secundum unamquamque beatitudinem regnum non audis, quia cum dicit consolabuntur, misericordiam consequentur, et cetera huiusmodi, per haec universa nihil aliud quam regnum caelorum occulte insinuat, ut nihil sensibile expectes. Neque enim beatus est qui in his coronatur quae cum praesenti vita discedunt. "Augustinus de Serm. Dom." Diligenter autem attendendus est numerus harum sententiarum: his enim septem gradibus congruit operatio spiritus sancti septiformis quam Isaias describit; sed ille a summo, hic ab imo: quia ibi docetur filius Dei ad ima descensurus, hic homo de imis ad similitudinem Dei ascensurus. In his prius est timor, qui congruit hominibus humilibus, de quibus dicitur beati pauperes spiritu, idest non alta sapientes, sed timentes. Secunda est pietas, quae convenit mitibus: qui enim pie quaerit, honorat, non reprehendit, non resistit, quod est mitem fieri. Tertia est scientia, quae convenit lugentibus, qui didicerunt quibus malis nunc vincti sunt, quae quasi bona petierunt. Quarta, quae est fortitudo, congruit esurientibus et sitientibus, quia desiderantes gaudium de veris bonis, laborant, a terrenis cupientes averti. Quinta, consilium, convenit misericordibus, quia unicum remedium est de tantis malis erui, dimittere aliis et dare. Sexta est intellectus, et convenit mundis corde, qui purgato oculo possunt videre quod oculus non vidit. Septima est sapientia, quae convenit pacificis, in quibus nullus motus est rebellis, sed obtemperant spiritui. Unum autem praemium, quod est regnum caelorum, varie nominatum est. In prima, sicut oportebat, positum est regnum caelorum, quod est perfectae sapientiae initium, ac si diceretur: initium sapientiae timor domini. Mitibus hereditas tamquam testamentum patris cum pietate quaerentibus; lugentibus consolatio, tamquam scientibus quid amiserunt et in quibus mersi sunt; esurientibus saturitas, tamquam refectio laborantibus ad salutem; misericordibus misericordia, tamquam optimo consilio utentibus, ut hoc eis exhibeatur quod exhibent; mundis corde facultas videndi Deum, tamquam purum oculum ad intelligenda aeterna gerentibus; pacificis Dei similitudo. Et ista quidem in hac vita possunt compleri, sicut completa esse in apostolis credimus: nam quod post hanc vitam promittitur, nullis verbis exponi potest. Lectio 9. "Rabanus." Superiores sententias generaliter dirigebat; iam incipit loqui praesentes compellans, praedicens eis persecutiones quas pro nomine eius passuri erant, dicens beati estis cum maledixerint vobis homines et persecuti vos fuerint et dixerint omne malum adversum vos. "Augustinus de Serm. Dom." Quaeri autem potest quid intersit quod ait cum vobis maledicent et dicent omne malum, cum maledicere hoc sit malum dicere. Sed aliter est maledictum iactatum cum contumelia coram illo qui maledicitur, aliter cum absentis fama laeditur. Persequi autem est vim inferre, vel insidiis appetere. "Chrysostomus super Matth." Si autem verum est, quoniam qui calicem aquae porrexerit, merces eius non perit, consequenter qui vel unius levissimi verbi iniuriam fuerit passus, vacuus non erit a mercede. Ut autem blasphematus sit beatus, duo convenire debent: ut et mendaciter blasphemetur, et propter Deum; alioquin si unum defuerit, non est beatitudinis merces. Et ideo dicit mentientes propter me. "Augustinus de Serm. Dom." Quod propter illos dictum puto qui volunt de persecutionibus et de fama suae turpitudinis gloriari, et ideo dicere ad se pertinere Christum, quod multa de illis dicuntur mala, cum et vera dicantur, quando et de errore illorum dicuntur; et si aliquando falsa iactantur, non tamen propter Christum ista patiuntur. "Gregorius super Ezech." Quid autem poterit obesse si homines vobis derogent, et sola vos conscientia defendat? Sed tamen linguas detrahentium sicut nostro studio non debemus excitare ne ipsi pereant, ita per suam malitiam excitatam debemus aequanimiter tolerare, ut nobis meritum crescat; unde et hic dicitur gaudete et exultate, quoniam merces vestra copiosa est in caelis. "Glossa." Gaudete mente quidem, et exultate corpore, quia merces vestra non tantum magna est, sicut aliorum, sed copiosa est in caelis. "Augustinus de Serm. Dom." Non hic caelos puto dici superiores partes huius visibilis mundi: non enim merces vestra in rebus visibilibus collocanda est; sed in caelis, dictum puto in spiritalibus firmamentis, ubi habitat sempiterna iustitia. Sentiunt ergo istam mercedem qui gaudent spiritualibus, sed ex omni parte perficietur cum mortale hoc induerit immortalitatem. "Hieronymus." Gaudere et exultare debemus, ut merces nobis in caelestibus praeparetur. Hoc qui vanam sectatur gloriam, implere non potest. "Chrysostomus super Matth." Quia quantum aliquid laetatur de laude hominum, tantum de vituperatione tristatur. Qui vero gloriam concupiscis in caelo, opprobria non times in terris. "Gregorius super Ezech." Aliquando tamen detractores debemus compescere, ne dum de nobis mala disseminant, eorum qui audire a nobis bona poterant, corda innocentia corrumpant. "Glossa." Non solum autem praemio, sed etiam exemplo eos ad patientiam provocat, cum subdit sic enim persecuti sunt prophetas qui fuerunt ante vos. "Remigius." Magnam enim consolationem accipit homo in tribulatione positus, dum recordatur passiones aliorum a quibus exemplum patientiae accipit; ac si diceret: mementote quia illius vos estis apostoli cuius illi fuerunt prophetae. "Chrysostomus in Matth." Simul etiam insinuat coaequalitatem sui honoris ad patrem, ac si dicat: sicut illi propter patrem, ita et vos propter me patiemini. Cum etiam dixit prophetas qui fuerunt ante vos, monstrat et ipsos prophetas iam factos. "Augustinus de Serm. Dom." Persecutionem autem hic generaliter posuit et in maledictis et in laceratione famae. Lectio 10. "Chrysostomus in Matth." Quoniam sublimia praecepta apostolis dederat et multo quam in lege veteri maiora, ne turbarentur, ac dicerent: quonam modo haec implere poterimus? Eos laudum admixtione permulcet, dicens vos estis sal terrae, per quod ostendit quam necessario ista praecipiat. Non enim pro vestra, inquit, salute tantummodo, aut pro una solum gente, sed pro universo prorsus orbe haec vobis doctrina committitur. Proinde non oportet vos adulari atque palpare, sed e contrario salis instar mordicare. Quod si homines mordendo ac perstringendo, male audieritis, gaudete: hoc enim salis est opus, laxa quaeque mordicare atque restringere. Sic itaque aliorum maledictio nihil vobis afferet incommodi; sed vestrae potius firmitatis testimonium est. "Hilarius in Matth." Est autem hic proprietas quaerenda dictorum, quam et apostolorum officium et ipsius salis natura monstrabit. Hoc igitur in omnem usum humani generis effectum incorruptionem corporibus, quibus fuerit aspersum, impertit, et ad omnem sensum conditi saporis aptissimum est. Apostoli autem sunt rerum caelestium praedicatores et aeternitatis velut salitores, merito sal terrae nuncupati, quia per virtutem doctrinae quasi salientes, aeternitati corpora servant. "Remigius." Sal etiam, per aquam et ardorem solis et flatum venti in naturam alteram commutatur; sic et apostolici viri per aquam Baptismi et ardorem dilectionis et flatum spiritus sancti in spiritalem regenerationem commutati sunt. Sapientia etiam caelestis, per apostolos praedicata, exsiccat humores carnalium operum, aufert foetorem et putredinem malae conversationis et vermem libidinosae cogitationis et illum de quo dicit propheta: vermis eorum non moritur. "Remigius." Sunt apostoli sal terrae, idest hominum terrenorum, qui amando terram, terra vocantur. "Hieronymus." Vel apostoli sal terrae appellantur, quia per illos universum hominum conditur genus. "Chrysostomus super Matth." Doctor enim cum fuerit omnibus praedictis virtutibus ornatus, tunc est quasi optimum sal, et totus populus de illo conditur videndo eum et audiendo. "Remigius." Et sciendum, quia nullum sacrificium offerebatur Deo in veteri testamento nisi prius condiretur sale: quia nullus potest laudabile sacrificium Deo offerre absque sapore caelestis sapientiae. "Hilarius." Verum quia conversioni homo subiacet, ideo apostolos sal terrae nuncupatos monet in traditae sibi potestatis virtute persistere, cum subdit quod si sal evanuerit, in quo salietur? "Hieronymus." Idest si doctor erraverit, a quo alio doctore emendabitur? "Augustinus de Serm. Dom." Et si vos, per quos condiendi sunt populi, metu persecutionum temporalium, amiseritis regna caelorum, qui erunt homines per quos a vobis error auferatur? Alia littera habet si sal infatuatum fuerit, ostendens fatuos esse iudicandos qui temporalium bonorum vel copiam sectantes vel inopiam metuentes amittunt aeterna, quae nec dari possunt ab hominibus nec auferri. "Hilarius (ut supra)." Si autem doctores infatuati nil saliant, et ipsi sensu accepti saporis amisso vivificare non possunt corrupta, redduntur inutiles; unde sequitur ad nihilum valet ultra, nisi ut mittatur foras et conculcetur ab hominibus. "Hieronymus." Exemplum de agricultura sumptum est. Sal enim ut in condimentum ciborum et ad siccandas carnes necessarium est, ita alium usum non habet. Certe legimus in Scripturis urbes quasdam ira victorum sale seminatas, ut germen nullum in ipsis oriretur. "Glossa." Postquam ergo illi qui capita sunt aliorum, defecerint, nulli usui apti sunt, nisi ad hoc ut mittantur foras ab officio docendi. "Hilarius (ut supra)." Vel etiam de Ecclesiae promptuariis proiecti, pedibus incedentium conterantur. "Augustinus de Serm. Dom." Non autem calcatur ab hominibus qui patitur persecutionem, sed qui persecutionem timendo infatuatur. Calcari enim non potest nisi inferior; inferior autem non est qui quamvis corpore multa in terra sustineat, corde tamen in caelo fixus est. Lectio 11. "Chrysostomus super Matth." Sicut doctores propter bonam conversationem sunt sal quo populus conditur, ita propter verbum doctrinae sunt lux qua ignorantes illuminantur. Prius autem est bene vivere quam bene docere; et ideo postquam apostolos dixerat sal, consequenter vocat eos lucem, dicens vos estis lux mundi. Vel quia sal in eo statu tenet rem ne ad deterius mutetur, lux ad melius perducit illustrando. Propter quod apostoli dicti sunt prius sal propter Iudaeos et propter populum Christianum, a quibus Deus cognoscitur, quos servant in Dei scientia; lux autem propter gentes quas ad scientiae lumen perducunt. "Augustinus de Serm. Dom." Oportet autem hic mundum non caelum et terram, sed homines qui sunt in mundo, intelligi, vel qui diligunt mundum, quibus illuminandis apostoli missi sunt. "Hilarius in Matth." Natura enim luminis est ut lucem, quocumque circumferatur, emittat, illatumque aedibus tenebras interimat, luce dominante. Igitur mundus extra cognitionem Dei positus, obscuris tenebatur ignorantiae tenebris, cui per apostolos scientiae lumen invehitur, et cognitio Dei claret, et de parvis eorum corpusculis, quocumque incesserint, lux tenebris ministratur. "Remigius." Sicut autem sol dirigit radios suos, ita et dominus, qui est sol iustitiae, direxit apostolos suos ad effugandas humani generis tenebras. "Chrysostomus in Matth." Intellige autem quam magna eis promittit, ut qui in regione propria cogniti non erant, ad fines orbis terrarum eorum veniret fama. Nec persecutiones quas praedixerat, eos potuerunt occultare, sed propter hoc magis praeclari redduntur. "Hieronymus." Ne autem apostoli abscondantur ob metum, sed tota libertate se prodant, docet eos fiduciam praedicandi, cum consequenter dicit non potest civitas abscondi supra montem posita. "Chrysostomus in Matth." Per hoc etiam eos docet esse sollicitos de propria vita, quasi in oculis omnium positos, sicut civitas quae est supra montem posita, vel lucerna supra candelabrum lucens. "Chrysostomus super Matth." Haec autem civitas Ecclesia sanctorum est, de qua dicitur: gloriosa dicta sunt de te, civitas Dei. Cives eius sunt omnes fideles, de quibus apostolus: vos estis cives sanctorum. Haec ergo civitas posita est supra montem Christum, de quo Daniel: lapis abscissus sine manibus factus est mons magnus. "Augustinus de Serm. Dom." Vel posita est supra montem, idest supra magnam iustitiam, quam significat mons, in quo disputat dominus. "Chrysostomus super Matth." Non potest ergo civitas abscondi posita supra montem, etiam si ipsa voluerit: mons enim qui eam portat, facit eam omnibus manifestam; sic et apostoli et sacerdotes, qui fundati sunt in Christo, non possunt esse absconditi etiam si voluerint, quia Christus eos manifestat. "Hilarius in Matth." Vel civitatem, carnem quam assumpserat nuncupat, quia in eo per naturam suscepti corporis, quaedam humani generis congregatio continetur, et nos per consortium carnis suae sumus habitatio civitatis. Abscondi ergo non potest, quia in altitudine positus celsitudinis Dei, admiratione operum suorum offertur omnibus contemplandus. "Chrysostomus super Matth." Quare autem sanctos suos Christus manifestet et non sinat eos esse absconditos, per alteram comparationem ostendit, cum subditur neque accendunt lucernam et ponunt eam sub modio, sed supra candelabrum. "Chrysostomus in Matth." Vel per hoc quod dixit non potest civitas abscondi, demonstravit suam virtutem; in hoc autem quod subdit neque accendunt lucernam, eos inducit ad liberam praedicationem, ac si diceret: ego quidem lucernam accendi; ut vero perseveret ardens, vestri erit studii, non solum propter vos, sed propter alios qui illuminabuntur, sed et propter gloriam Dei. "Chrysostomus super Matth." Lucerna est verbum divinum, de quo dictum est: lucerna pedibus meis verbum tuum. Accendentes lucernam sunt pater et filius et spiritus sanctus. "Augustinus de Serm. Dom." Quid autem putamus dictum esse et ponunt eam sub modio? Ut occultatio tantum lucernae accipienda sit (tanquam si diceret: nemo accendit lucernam et occultat eam), an aliquid etiam modius significat, ut hoc sit ponere lucernam sub modio, superiora facere corporis commoda quam praedicationem veritatis? Sub modio ergo lucernam ponit quisquis lucem doctrinae bonae commodis temporalibus obscurat et tegit. Et bene modius dicitur res corporalis, sive propter retributionem mensurae, quia ea quisquis recipit quae gessit in corpore, sive quia temporalia bona, quae corpore peraguntur, circa dierum mensuram, quam significat modius, inchoantur, et transeunt; aeterna vero et spiritualia nullo tali fine coercentur. Super candelabrum autem lucernam ponit qui corpus suum ministerio verbi subiicit, ut superior sit praedicatio veritatis et inferior servitus corporis: per ipsam enim corporis servitutem excelsior lucet doctrina, dum per vocem et ceteros corporis motus in bonis operibus insinuatur discentibus. "Chrysostomus super Matth." Vel modii sunt homines mundiales: quoniam sicut modii desuper quidem vacui sunt, subtus autem pleni, sic omnes mundi amatores in rebus spiritualibus insensati sunt, in terrenis autem sapientes; et ideo quasi modius verbum Dei tenet absconditum, quando propter aliquam causam terrenam verbum Dei non est ausus palam proloqui, nec fidei veritatem. Candelabrum est Ecclesia, quae baiulat verbum vitae, et omnis ecclesiasticus vir. "Hilarius." Vel synagogam dominus modio comparavit, quae susceptos fructus intra se tantum receptans, certum modium dimensae observantiae continebat. "Ambrosius super Lucam." Et ideo nemo fidem suam intra mensuram legis includat, sed ad Ecclesiam conferat, in qua septiformis spiritus relucet gratia. "Beda." Vel ipse Christus accendit lucernam, qui testam humanae naturae flamma suae divinitatis implevit, quam nec credentibus abscondere, nec modio supponere, hoc est sub mensura legis includere, vel intra unius gentis terminos noluit cohibere. Candelabrum Ecclesiam dicit, cui lucernam superposuit, quia nostris in frontibus fidem suae incarnationis affixit. "Hilarius in Matth." Vel lucerna Christi ponitur in candelabro, idest in ligno per passionem suspensa, quae lumen aeternum est in Ecclesia habitantibus praebitura; et ideo dicit ut luceat omnibus qui in domo sunt. "Augustinus de Serm. Dom." Si quis enim domum vult accipere Ecclesiam, non est absurdum. Vel domus est ipse mundus, propter id quod superius ait vos estis lux mundi. "Hilarius (ut supra)." Tali etiam lumine monet fulgere apostolos, ut ex admiratione operis eorum Deo laus impartiatur; unde sequitur sic luceat lux vestra coram hominibus, ut videant opera vestra bona. "Chrysostomus super Matth." Idest sic illuminate docentes ut non vestra tantum audiant verba, sed et opera videant; et quos illuminaveritis per verbum quasi lux, condiatis per exemplum quasi sal. Per illos autem doctores qui docent et faciunt magnificatur Deus, nam disciplina domini ex moribus familiae demonstratur; et ideo sequitur et glorificent patrem vestrum qui in caelis est. "Augustinus de Serm. Dom." Si tantummodo diceret ut videant opera vestra bona, finem constituisse videretur in laudibus hominum, quas quaerunt hypocritae; sed addidit et glorificent patrem vestrum qui in caelis est, ut hoc ipsum quod homo per bona opera placet hominibus, non ibi finem constituat, sed referat ad laudem Dei, et propterea placeat hominibus ut in illo glorificetur Deus. "Hilarius." Non quod ab hominibus oporteat gloriam quaerere, sed ut dissimulantibus nobis, opus nostrum his inter quos vivimus, in honorem Dei eluceat. Lectio 12. "Glossa." Postquam hortatus est audientes ut se praeparent ad omnia sustinenda pro iustitia, et non absconderent quod accepturi erant, sed ea benevolentia discerent, ut ceteros docerent, incipit eos informare qui doceant, tamquam si quaereretur: quid est hoc quod non vis abscondi, pro quo iubes omnia tolerari? Numquid aliquid dicturus es extra ea quae in lege sunt scripta? Ideo inquit nolite autem putare quoniam veni solvere legem aut prophetas. "Chrysostomus super Matth." Quod propter duas causas dicit: primum ut discipulos his verbis ad suum provocaret exemplum; ut sicut ipse omnem legem adimplebat, sic et illi studerent implere. Denique futurum erat ut calumniarentur eum Iudaei, quasi legem solventem; unde priusquam incurrat calumniam, calumniae satisfacit, ne putaretur sic venisse ut simpliciter legem praedicaret, sicut prophetae fecerant. "Remigius." Duo dixit: negat venisse se solvere, et affirmat venisse se implere: et ideo addit non enim veni legem solvere, sed implere. "Augustinus de Serm. Dom." In hac autem sententia duplex est sensus: nam adimplere legem aut est addendo aliquid quod minus habet, aut faciendo quod habet. "Chrysostomus in Matth." Implevit igitur Christus prophetas complendo omnia quae per eos de ipso fuerant dicta; legem autem, primo quidem nihil transgrediendo legalium, secundo iustificando per fidem quod lex per litteram facere non valebat. "Augustinus contra Faustum." Demum etiam, quia sub gratia positis in hac mortali vita difficile erat implere quod in lege scriptum est: non concupisces, ille per carnis suae sacrificium sacerdos effectus impetrat nobis indulgentiam; etiam hinc adimplens legem, ut quod per nostram infirmitatem minus possumus, per illius perfectionem curetur, cuius capitis membra effecti sumus. Puto etiam sic esse accipiendum quod dicitur non veni legem solvere, sed adimplere; his videlicet additamentis, quae vel ad expositionem pertinent antiquarum sententiarum, vel ad conversationem in eis. Aperuit enim dominus, etiam iniquum motum ad nocendum fratri, in homicidii genere deputari. Maluit etiam nos dominus non iurantes non recedere a vero, quam verum iurantes appropinquare periurio. Sed cur, o Manichaei, legem non accipitis et prophetas, cum Christus eos se non venisse solvere dixerit, sed adimplere? Ad hoc respondet Faustus haereticus: quis hoc testatur dixisse Iesum? Matthaeus. Quomodo ergo Ioannes non id testatur, qui fuit in monte; Matthaeus hoc scripsit, qui postquam Iesus descendit de monte, secutus est eum? Ad hoc Augustinus respondet: si nemo de Christo vera dixit nisi qui vidit eum vel audivit, hodie de eo vera dicit nullus. Cur ergo ex ore Ioannis non potuit vera Matthaeus audire de Christo, si ex libro Ioannis possumus vera loqui de eo nos tanto tempore post nati? Hinc enim non solum Matthaei, sed etiam Lucae ac Marci Evangelium, et non impari auctoritate, receptum est. Huc accedit, quia et ipse dominus potuit narrare Matthaeo quod egerat, antequam eum vocasset. Aperte autem dicite non vos credere Evangelio; nam qui in Evangelio non nisi quod vultis creditis, vobis potius quam Evangelio creditis. "Item Faustus." Probemus et Matthaeum hoc non scripsisse, sed alium, nescio quem, sub nomine eius. Quid enim dicit? Cum transisset Iesus, vidit sedentem hominem ad telonium, Matthaeum nomine. Et quis ergo scribens de seipso dicat: vidit hominem, et non vidit me? "Ad quod Augustinus:" ita Matthaeus de se, tamquam de alio scripsit, sicut et Ioannes fecit dicens: conversus Petrus vidit alium discipulum quem diligebat Iesus manifestum est enim hunc morem fuisse scriptorum cum gesta narrarent. "Item Faustus." Quid quod etiam ex ipso sermone quo praecepit non putare quia venerit legem solvere, magis intelligi datur quia solveret? Neque enim nihil tale eo faciente Iudaei suspicari hoc possent. "Ad quod Augustinus." Hoc quidem valde infirmum est: non enim negamus Iudaeis non intelligentibus videri potuisse Christum destructorem esse legis et prophetarum. "Item Faustus." Quid quod etiam lex et prophetae nec adimpletione gaudent, cum in Deuteronomio dicatur: haec praecepta quae mando tibi observabis, nec addas quicquam eis nec minuas? "Ad quod Augustinus:" non intelligit Faustus quid sit legem implere, cum hoc de verborum adiectione putat accipiendum. Plenitudo enim legis caritas est, quam dominus dedit mittendo fidelibus spiritum sanctum. Impletur ergo lex, vel cum fiunt quae ibi praecepta sunt, vel cum exhibentur quae ibi prophetata sunt. "Item Faustus." Quod novum testamentum Iesum condidisse fatemur, quid aliud quam destructionem fatemur veteris testamenti? "Ad quod Augustinus:" in veteri testamento figurae erant futurorum, quas rebus per Christum praesentatis auferri oportebat, ut eo ipso lex et prophetae implerentur, in quibus scriptum est daturum Deum novum testamentum. "Item Faustus." Hoc igitur si dixit Christus, aut aliud significans dixit, aut (quod absit) mentiens dixit, aut omnino nec dixit. Sed Iesum quidem mentitum fuisse nullus dicat; ac per hoc aliter dictum est, aut nec omnino dictum est. Me quidem iam adversus capituli huius necessitudinem Manichaea fides reddidit tutum, quae principio mihi non cunctis quae ex salvatoris nomine leguntur scripta, passim credere persuasit. Esse enim multa zizania, quae in contagium boni seminis Scripturis bene omnibus noctivagus quidam seminator insparsit. "Ad quod Augustinus:" Manichaeus docuit impiam perversitatem, ut ex Evangelio quod haeresim tuam non impedit hoc accipias, quod autem impedit non accipias. Nos autem docuit apostolus piam provisionem: ut quisquis nobis annuntiaverit praeter id quod accepimus, anathema sit. Dominus autem exposuit quid sint zizania, non aliqua falsa veris Scripturis immissa, sicut tu interpretaris, sed homines filios maligni. "Item Faustus." Cum te Iudaeus interpellabit, cur legis et prophetarum praecepta non serves, quae Christus dixit non se venisse solvere, sed adimplere, cogeris aut vanae superstitioni succumbere, aut capitulum profiteri falsum, aut te Christi negare discipulum. "Ad quod Augustinus:" nullas ex hoc capitulo Catholici patiuntur angustias, quasi legis et prophetarum praecepta non servent, quia caritatem Dei et proximi habent, in quibus praeceptis pendet lex et prophetae. Et quaecumque ibi rebus gestis vel sacramentorum celebrationibus vel locutionum modis figurate prophetata sunt, in Christo et Ecclesia compleri cognoscunt. Unde nec vanae superstitioni succumbimus, nec istud Evangelii capitulum falsum esse dicimus, nec Christi discipulos nos negamus. Qui ergo dicit: si Christus legem et prophetas non solvisset, illa sacramenta legis et prophetarum in Christianorum celebrationibus permanerent, potest dicere: si Christus legem et prophetas non solvisset, adhuc promitteretur nasciturus, passurus, resurrecturus; cum ideo magis hoc non solverit sed adimpleverit, quia iam non promittitur nasciturus, passurus, resurrecturus, quod illa sacramenta quodammodo personabant; sed annuntiatur quod natus sit, passus sit, resurrexit, quod haec sacramenta, quae a Christianis aguntur, iam personant. Patet ergo quanto errore delirent qui putant, signis sacramentisque mutatis, etiam res ipsas esse diversas, quas ritus propheticus pronuntiavit promissas, et evangelicus demonstrat impletas. "Item Faustus." Quaerendum est si hoc Christus dixit, cur dixerit: utrum nec compalpandi Iudaeorum furoris causa, qui sancta sua ab eo conculcari videntes, nec audiendum quidem eum existimabant; aut ut nos, qui ei credebamus ex gentibus, instrueret legis subire iugum. Si autem haec non ei fuit causa dicendi, illa debet esse quam dixit; nec ipsum mentitus est. Sunt enim tria genera legum: unum Hebraeorum, quod peccati ac mortis Paulus appellat; aliud gentium, quod naturale vocat, dicens: gentes naturaliter, quae legis sunt, faciunt; tertium est veritatis, de qua dixit: lex spiritus vitae. Item prophetae: alii sunt Iudaeorum, de quibus notum est; alii gentium, de quibus Paulus dicit: dixit quidam proprius eorum propheta; alii veritatis, de quibus Iesus dicit: mitto ad vos sapientes et prophetas. Et quidem si observationes Hebraicas adimpletionis gratia protulisset, dubium non erat quin de Iudaeorum lege et prophetis dixisset; ubi vero sola recenset antiquiora praecepta, idest non occides, non moechaberis, quae olim promulgata fuerant per Henoch et Seth et ceteros iustos, cui non videatur hoc eum dixisse de veritatis lege et prophetis? Ubi vero Iudaeorum quaedam visus est nominasse, penitus eradicavit, praecipiendo contraria: ut est illud: oculum pro oculo, dentem pro dente. "Ad quod Augustinus:" manifestum est quam legem et quos prophetas Christus non venerit solvere, sed implere. Ipsa enim est lex quae per Moysen data est. Non autem, sicut Faustus opinatur, quaedam dominus adimplevit, quae ab antiquis iustis iam dicta erant ante legem Moysi, sicut non occides, quaedam vero solvit, quae propria videbantur legis Hebraeorum. Nos enim dicimus, et haec pro tempore bene fuisse tunc instituta, et nunc a Christo non soluta, sed adimpleta, ut patebit per singula. Hoc etiam non intelligebant qui in ea perversitate manserunt ut gentes cogerent iudaizare, haeretici scilicet qui Nazaraei dicuntur. "Chrysostomus super Matth." Quoniam vero omnia quae ab initio mundi usque ad finem erant futura, mystice erant prophetata in lege, ne videatur aliquid eorum quae fiunt non antea cognovisse, propterea dicit: non potest fieri ut transeat caelum et terra, donec omnia quae in lege prophetata sunt, rebus ipsis fuerint adimpleta; et hoc est quod dicit amen quippe dico vobis, donec transeat caelum et terra, iota unum aut unus apex non praeteribit a lege, donec omnia fiant. "Remigius." Amen, Hebraeus sermo est, et Latine dicitur vere, fideliter, sive fiat. Duabus autem de causis hoc sermone utitur dominus: sive propter duritiam illorum qui tardi erant ad credendum, sive propter credentes, ut profundius attenderent ea quae sequuntur. "Hilarius in Matth." Per hoc autem quod ait donec transeat caelum et terra, caelum quidem et terram maxima elementa non arbitramur esse solvenda. "Remigius." Permanebunt enim essentialiter, sed transibunt per renovationem. "Augustinus de Serm. Dom." Per hoc autem quod ait iota unum, aut unus apex non transibit a lege, nihil potest aliud intelligi nisi vehemens expressio perfectionis, quae per litteras singulas demonstrata est; inter quas litteras iota minor est ceteris, quia uno ductu fit; apex etiam est ipsius aliqua in summo particula. Quibus verbis ostendit in lege ad effectum et minima quaeque perduci. "Rabanus." Apte quoque Graecum iota, et non iod Hebraeum posuit, quia iota in numero, decem significat, et Decalogum legis enumerat, cuius quidem apex et perfectio est Evangelium. "Chrysostomus super Matth." Si autem ingenuus homo vel in vili mendacio inventus fuerit, erubescit, et vir sapiens verbum quod dixit, non relinquit in vacuum, quomodo verba divina sine exitu vacua poterant permanere? Unde concludit qui ergo solverit unum de mandatis istis minimis et docuerit sic homines, minimus vocabitur in regno caelorum. Puto autem quod ipse dominus manifeste hoc respondit, quae sunt minima mandata monstrans, dicendo si quis solverit unum de mandatis istis minimis, id est quae modo dicturus sum. "Chrysostomus in Matth." Non enim pro veteribus legibus hoc dixit, sed pro his quae ipse erat praecepturus; quae quidem minima vocat, licet magna. Sicut enim multoties de se humilia locutus est, ita et de suis praeceptis humiliter loquitur. Vel aliter. "Chrysostomus super Matth." Mandata Moysi in actu facilia sunt: non occides, non adulterabis; ipsa enim criminis magnitudo voluntatem faciendi repercutit; et ideo in remuneratione modica sunt, in peccato autem magna. Mandata autem Christi, idest: non irascaris, non concupiscas, in actu difficilia sunt; et ideo in remuneratione magna, in peccato autem minima. Minima igitur dicit ista Christi mandata: non irascaris, non concupiscas; ergo illi qui levia peccata committunt, minimi sunt in regno Dei; idest qui iratus fuerit, et grande peccatum non fecerit, a poena quidem securus est, scilicet damnationis aeternae; non tamen est in gloria, scilicet quam consequuntur illi qui etiam haec minima implent. "Augustinus de Serm. Dom." Vel e converso illa quae praecepta sunt in lege, dicuntur minima; quae autem Christus dicturus est, sunt maxima. Mandata autem minima significantur per unum iota et unum apicem. Qui ergo solverit, et docuerit sic, idest secundum quod solvit, minimus vocabitur in regno caelorum. Et fortasse ideo non erit, quia ibi nisi magni esse non possunt. "Glossa." Solvere autem est non agere quod recte quis intelligit, vel non intelligere quae depravavit, aut minuere integritatem superadditionis Christi. "Chrysostomus in Matth." Vel cum audieris minimum in regno caelorum, nihil suspicare quam supplicium et Gehennam. Regnum enim consuevit dicere non solum regni utilitatem, sed tempus resurrectionis, et adventum Christi terribilem. "Gregorius in Evang." Vel per regnum caelorum Ecclesia intelligenda est, in qua doctor qui solvit mandatum, minimus vocatur, quia cuius vita despicitur, restat ut eius praedicatio contemnatur. "Hilarius in Matth." Vel minima dicit domini passionem et crucem: quae si quis tamquam erubescenda non confitebitur, erit minimus, idest novissimus, ac pene nullus; confitenti vero magnam in caelo vocationis gloriam pollicetur; unde sequitur qui autem fecerit et docuerit, hic magnus vocabitur in regno caelorum. "Hieronymus." Suggillat in hoc Pharisaeos, qui contemptis mandatis Dei, statuebant proprias traditiones, quod non eis prosit doctrina in populo, si vel parvum quod in lege est destruant. Possumus autem et aliter intelligere: quod magistri eruditio, etiam si parvo peccato obnoxia sit, deducat eum de gradu maximo; nec prosit docere iustitiam quam minima culpa destruit; beatitudoque perfecta sit, quae sermone docueris, opere complere. "Augustinus de Serm. Dom." Vel aliter. Qui solverit illa minima, scilicet praecepta legis, et sic docuerit, minimus vocabitur; qui autem fecerit, illa minima, et sic docuerit non iam magnus habendus est, sed tamen, non tam minimus quam ille qui solvit. Ut autem sit magnus, facere debet et docere quae Christus docet. Lectio 13. "Hilarius in Matth." Pulcherrimo ingressu opus legis coepit excedere, aditum in caelum apostolis, nisi iustitiam Pharisaeorum anteissent, denuntians non futurum; et hoc est quod dicit dico enim vobis. "Chrysostomus in Matth." Iustitiam autem hic dicit universalem virtutem. Intende autem gratiae additamentum: discipulos enim suos adhuc rudes magistris qui in veteri testamento erant, vult esse meliores. Scribas autem ac Pharisaeos non dixit iniquos, quia non dixisset eos habere iustitiam. Vide etiam quoniam hic vetus testamentum confirmat, comparationem faciens eius ad novum: plus enim et minus eiusdem generis est. Scribarum autem et Pharisaeorum iustitiae sunt mandata Moysi; superimpletiones autem istorum mandatorum sunt mandata Christi. Hoc est ergo quod dicit: nisi quis supra legis mandata, etiam haec mea praecepta, quae apud illos minima existimabantur, impleverit, non intrabit in regnum caelorum: quoniam illa de poena liberant, quae scilicet transgressoribus legis debetur, non autem in regnum inducunt; haec autem et de poena liberant, et in regnum inducunt. Cum autem sit idem solvere minima mandata, et non custodire, quare supra de solvente dicit quod minimus vocabitur in regno Dei, hic autem de non conservante: non introibit in regnum caelorum? Sed vide quia minimum esse in regno idem est quod non intrare in regnum. Esse autem aliquem in regno non est regnare cum Christo, sed esse tantum in populo Christi; tamquam si dicat de solvente, quod inter Christianos quidem erit, tamen minimus Christianus. Qui autem intrat in regnum, fit particeps regni cum Christo. Consequenter et iste qui non intrat in regnum caelorum, gloriam quidem non habebit cum Christo, erit tamen in regno caelorum, idest in numero eorum super quos Christus caelorum rex regnat. "Augustinus de Civ. Dei." Vel aliter. Nisi abundaverit iustitia vestra plusquam Scribarum et Pharisaeorum, idest super eos qui solvunt quod docent, quia de iis alibi dictum est: dicunt enim et non faciunt; ac si dicat: nisi ita abundaverit iustitia vestra, ut vos non solvatis, sed faciatis potius quod docetis, non intrabitis in regnum caelorum. Alio ergo modo intelligendum est regnum caelorum ubi ambo sunt, et ille scilicet qui solvit quod docet, et ille qui facit, sed minimus ille, iste magnus: quod quidem regnum caelorum est Ecclesia praesens. Alio autem modo regnum caelorum dicitur quo non intrat nisi ille qui facit, et hoc est Ecclesia qualis in futuro erit. "Augustinus contra Faustum." Hoc autem nomen regnum caelorum, quod tam crebro nominat dominus, nescio utrum in libris veteris testamenti quisquam inveniat; proprie enim pertinet ad revelationem novi testamenti quod ori eius etiam nominandum servabatur quem regem ad regendum servos suos vetus testamentum praefigurabat. Hic ergo finis, quo praecepta referenda sunt, occultus erat in veteri testamento, quamvis secundum eum etiam tunc viverent sancti, qui futuram eius revelationem videbant. "Glossa." Vel hoc quod dicit nisi abundaverit, referendum est ad intellectum Pharisaeorum et Scribarum, non ad continentiam veteris testamenti. "Augustinus contra Faustum." Pene enim omnia quae monuit vel praecepit dominus, ubi adiungebat ego autem dico vobis, inveniuntur et in illis veteribus libris. Sed quia non intelligebant homicidium nisi peremptionem corporis humani, aperuit dominus omnem iniquum motum ad nocendum fratri in homicidii genere deputari; unde subdit audistis quia dictum est antiquis: non occides. "Chrysostomus super Matth." Volens Christus ostendere quia ipse est Deus, qui aliquando locutus est in lege et qui nunc mandat in gratia, illud mandatum quod ponitur in lege, ante omnia, scilicet prohibitiva, quae sunt contra proximum, et nunc ponit in principio mandatorum suorum. "Augustinus de Civ. Dei." Non autem quod audivimus non occides, virgultum vellere nefas ducimus, secundum Manichaeorum errorem, nec de irrationabilibus animalibus dictum intelligimus, quia iustissima ordinatione creatoris, vita et mors eorum nostris usibus subditur. Unde restat quod de homine intelligamus quod dictum est non occides: non alterum, ergo nec te; neque enim qui se occidit, aliud quam hominem occidit. Nequaquam autem contra hoc praeceptum fecerunt qui auctore Deo bella gesserunt, ac personam gerentes publicae potestatis iustissimae rationis imperio sceleratos morte punierunt. Et Abraham non solum non est culpatus crudelitatis crimine, verum etiam laudatus est nomine pietatis, quod voluit filium obedienter occidere. Hi ergo excipiuntur quos Deus occidi iubet sive lege data, sive ad personam pro tempore expressa iussione: non autem ipse occidit qui ministerium dat iubenti, sicut adminiculum gladio utenti; nec Samson aliter excusatur, quod seipsum cum hostibus ruina domus oppressit, nisi quod latenter spiritus hoc iusserat, qui per illum miracula faciebat. "Chrysostomus in Matth." Per hoc autem quod dicit dictum est antiquis, ostendit multum tempus esse ex quo mandatum hoc acceperant. Hoc ergo dicit, ut auditores ad sublimiora progredi praecepta cunctantes acrius incitet; ut si quispiam doctor dicat puero negligenti: nescis iam quantum temporis syllabarum meditatione consumpseris? Et ideo subdit ego autem dico vobis, quoniam omnis qui irascitur fratri suo, reus erit iudicio. In quo considera legislatoris potestatem: nullus enim antiquorum prophetarum ita locutus est, sed sic: haec dicit dominus, quia illi ut servi ea quae sunt domini annuntiabant, hic autem ut filius ea quae sunt patris, quae etiam sua sunt; et illi conservis praedicabant, hic autem suis servis legem ponebat. "Augustinus de Civ. Dei." Duae quidem sunt sententiae philosophorum de animi passionibus. Stoicis enim non placet huiusmodi passiones cadere in sapientem; Peripatetici vero has passiones in sapientem cadere dicunt, sed moderatas, rationique subiectas; sicut cum ita praebetur misericordia ut iustitia conservetur. In disciplina autem Christiana non tam quaeritur utrum prius animus irascatur aut tristetur, sed unde. "Chrysostomus super Matth." Qui enim sine causa irascitur, reus erit; qui vero cum causa, non erit reus: nam si ira non fuerit, nec doctrina proficit nec iudicia stant nec crimina compescuntur. Itaque qui cum causa non irascitur, peccat; patientia enim irrationabilis vitia seminat, negligentiam nutrit, et non solum malos, sed etiam bonos invitat ad malum. "Hieronymus." In quibusdam ergo codicibus additur sine causa; ceterum in veris definita sententia est: et ira penitus tollitur. Si enim iubemur orare pro persequentibus, omnis irae occasio tollitur. Radendum ergo est sine causa, quia ira viri iustitiam Dei non operatur. "Chrysostomus super Matth." Sed tamen iracundia quae cum causa est, non est iracundia, sed iudicium: iracundia enim proprie intelligitur commotio passionis; qui autem cum causa irascitur, ira illius non est ex passione; ideo iudicare dicitur, non irasci. "Augustinus in Lib. Retract." Illud etiam dicimus intuendum quid sit irasci fratri suo: quoniam non fratri irascitur qui peccato fratris irascitur. Qui ergo fratri, non peccato irascitur, sine causa irascitur. "Augustinus de Civ. Dei." Irasci autem fratri ut corrigatur, nullus sanae mentis reprehendit: huiusmodi enim motus de amore boni et de sancta caritate venientes, vitia dicenda non sunt, cum rectam rationem sequantur. "Chrysostomus super Matth." Puto autem quod non de iracundia carnis loquitur Christus, sed de iracundia animae: caro enim non potest obedire, ut non conturbetur. Quando ergo homo irascitur et non vult facere quod ira compellit, caro eius irata est, animus autem eius non est iratus. "Augustinus de Serm. Dom." Sic ergo in hoc primo est unum, idest ira sola; in secundo autem sunt duo, scilicet ira et vox, quae iram signat; unde sequitur qui autem dixerit fratri suo: racha, reus erit Concilio. Nonnulli de Graeco trahere voluerunt interpretationem huius vocis, putantes pannosum dici racha, quoniam Graece dicitur pannus idest racos. Probabilius autem est non esse vocem significantem aliquid, sed indignantis animi motum exprimentem. Has autem voces grammatici interiectiones vocant, velut cum dicitur a dolente: heu. "Chrysostomus in Matth." Vel racha est verbum contemptus et parvipensionis. Sicut enim nos vel famulis vel iunioribus iniungentes dicimus: vade tu, dic illi tu, ita et qui Syrorum utuntur lingua, racha dicunt, pro tu. Dominus enim et quae parvissima sunt evellit, et cum honore nobis invicem uti iubet. "Hieronymus." Vel racha Hebraeum verbum est, et dicitur chenos, idest inanis aut vacuus, quem nos possumus vulgata iniuria absque cerebro nuncupare. Signanter autem addidit qui dixerit fratri suo: frater enim noster nullus est nisi qui eumdem nobiscum habet patrem. "Chrysostomus super Matth." Indigna autem res est dicere hominem vacuum, qui habet in se spiritum. "Augustinus." In tertio autem significantur tria: ira, et vox quae iram significat, et in voce vituperationis expressio; unde dicitur qui autem dixerit: fatue, reus erit Gehennae ignis. Gradus itaque sunt in istis peccatis: primo, ut quisquis irascitur, motum retineat corde conceptum. Iam si extorsit vocem non significantem aliquid, sed animi motum ipsa eruptione testantem, plus est quam si ira surgens silentio premeretur. Sed adhuc plus est, si etiam verbum proferatur, quod iam certam vituperationem designat. "Chrysostomus super Matth." Sicut autem nemo est vacuus qui habet spiritum sanctum, ita nemo est vacuus qui Christum cognoscit; sed si racha idem est quod vacuus, quantum ad sensum verbi, unum est dicere fatue et racha; sed differunt quantum ad dicentis propositum: racha enim verbum vulgare erat apud Iudaeos, quod non ex ira neque odio, sed ex aliquo motu vano dicebant, magis fiduciae causa, quam iracundiae. Sed forte dices: si racha iracundiae causa non dicitur, quare peccatum est? Quia contentionis causa dicitur, non aedificationis; si enim nec bonum verbum dicere debemus nisi pro aedificatione, quanto magis illud quod in se naturaliter malum est? "Augustinus." Vide etiam nunc tres reatus: iudicii, Concilii et Gehennae ignis; in quibus quosdam gradus factos admonet a levioribus ad graviora: nam in iudicio adhuc defensionis locus datur; ad Concilium autem pertinere videtur sententiae prolatio, quando inter se iudices conferunt quo supplicio damnari oporteat; in Gehenna vero ignis certa est damnatio et poena damnati. Unde patet quantum intersit inter iustitiam Pharisaeorum et Christi: ibi enim occisio reum facit iudicio, hic autem ira facit reum iudicio, quod horum trium est levissimum. "Rabanus." Gehennam hic salvator Inferni cruciatum nominat, quam nomen traxisse putant a valle idolis consecrata, quae est iuxta Ierusalem, repleta olim cadaveribus quam et Iosiam contaminasse in libro regum legimus. "Chrysostomus in Matth." Hic autem primum Gehennae nomen posuit, postquam de regno caelorum supra dixerat, ostendens quod illud dare, est ex suo amore, hoc autem ex nostra desidia. Multis autem hoc grave videtur, si pro solo verbo tantam patiemur poenam; propter quod quidam dicunt hoc hyperbolice dictum esse. Sed timeo ne verbis hic nosmetipsos decipientes, illic opere ultimum patiamur supplicium. Non ergo aestimes hoc esse onerosum: plures enim poenarum et peccatorum a verbis habent principium: etenim parva verba multoties homicidium pepererunt et civitates integras everterunt. Nec enim parvum aestimes fratrem stultum vocare, auferens ei prudentiam et intellectum, quo homines sumus et ab irrationabilibus distamus. "Chrysostomus super Matth." Vel reus erit Concilio: idest, ut sit unus ex Concilio eorum qui adversus Christum fuerunt, sicut apostoli in suis canonibus interpretantur. "Hilarius in Matth." Vel qui spiritu sancto plenum convicio vacuitatis insinuat, fit reus Concilio sanctorum contumeliam spiritus sancti sanctorum iudicio animadversione luiturus. "Augustinus." Quisquis autem dixerit: quo graviori supplicio punitur homicidium, si Gehenna ignis punitur convicium? Cogit intelligi esse differentiam Gehennarum. "Chrysostomus in Matth." Vel iudicium et Concilium sunt poenae in praesenti: Gehenna autem poena futura. Ideo autem irae iudicium apposuit, ut ostendat quod non est possibile hominem omnino esse sine passionibus, sed refrenare eas possibile est; et propterea determinatam poenam non apposuit, ne videretur prorsus iram prohibere. Concilium autem posuit nunc pro iudicio Iudaeorum, ne videatur semper nova inducere ac peregrina docere. "Augustinus." In istis autem tribus sententiis subauditio verborum intuenda est. Habet enim prima sententia omnia verba necessaria, ut nihil subaudiatur. Qui irascitur, inquit, fratri suo, sine causa, secundum quosdam; in secunda vero, cum ait qui autem dixerit fratri suo: racha, subauditur sine causa; nam in tertia, ubi ait qui autem dixerit: fatue, duo subaudiuntur: fratri suo et sine causa. Et hoc est unde defenditur quod apostolus Galatas vocat stultos, quos etiam fratres nominat: non enim id facit sine causa. Lectio 14. "Augustinus de Serm. Dom." Si irasci non est fas fratri, aut dicere racha, aut fatue, multo minus in animo tenere aliquid, ut in odium indignatio convertatur; et ideo subdit si ergo offers munus tuum ad altare, et ibi recordatus fueris quia frater tuus habet aliquid adversum te, et cetera. "Hieronymus." Non dixit: si tu habes aliquid adversus fratrem tuum, sed si frater tuus habet aliquid adversum te, ut durior tibi reconciliationis imponatur necessitas. "Augustinus." Tunc enim ipse habet adversus nos, si nos eum in aliquo laesimus: nam nos adversus illum habemus, si ille nos laeserit, ubi non est opus pergere ad reconciliationem: non enim veniam postulabis ab eo qui tibi fecit iniuriam; sed tantum dimittas, sicut tibi a domino dimitti cupis quod ipse commiseris. "Chrysostomus super Matth." Si autem ille te laeserit, et prius rogaveris, magnam habebis mercedem. "Chrysostomus in Matth." Sed si aliquis propter amorem proximi ei reconciliari non curat, ad hoc eum inducit ut saltem eius opus non remaneat imperfectum, et praecipue in loco sacro; unde subdit relinque ibi munus tuum ante altare, et vade prius reconciliari fratri tuo. "Chrysostomus super Matth." Ecce a discordantibus accipere non vult sacrificium. Hinc ergo perpendite quantum sit malum discordiae, propter quod et illud abiicitur per quod culpa relaxatur. Vide autem misericordiam Dei, quomodo hominum utilitates amplius aspicit quam suos honores: plus enim diligit concordiam fidelium quam munera: quamdiu enim fideles homines aliquam dissensionem habuerint, munus eorum non suscipitur, oratio eorum non exauditur. Nemo enim inter duos inimicos potest esse fidelis amicus amborum; ideo et Deus non vult esse amicus fidelium, quamdiu inter se fuerint inimici. Et nos ergo fidem Deo non servamus, si inimicos eius non diligimus et amicos eius odimus. Qualis autem praecessit offensio, talis debet sequi reconciliatio. Si cogitatu offendisti, cogitatu reconciliare; si verbis offendisti, verbis reconciliare; si operibus offendisti, operibus reconciliare. Omne enim peccatum quo modo committitur, eo modo de ipso poenitentia agitur. "Hilarius in Matth." Reconciliata autem humana pace, reverti in divina iubet, in Dei caritatem de caritate hominum transituros. Et ideo sequitur et tunc veniens offeres munus tuum. "Augustinus." Si autem quod hic dicitur, accipiatur ad litteram, fortassis aliquis credit ita fieri oportere, si frater sit praesens: non enim diutius differri potest, cum munus tuum relinquere ante altare iubearis. Si vero de absente, et, quod fieri potest, etiam trans mare constituto aliquid tale veniat in mentem, absurdum est credere ante altare munus relinquendum, quod post terras et maria pererrata offeras Deo. Et ideo prorsus intro ad spiritualia refugere cogimus, ut quod dictum est, sine absurditate possit intelligi. Altare itaque spiritualiter fidem accipere possumus. Munus enim quod offerimus Deo sive doctrina, sive oratio, vel quicquid aliud, Deo acceptum esse non potest nisi fide fulciatur. Si ergo fratrem in aliquo laesimus, pergendum est ad reconciliationem, non pedibus corporis, sed motibus animi, ubi te humili affectu prosternas fratri in conspectu eius, cuius munus es oblaturus. Ita enim, ac si praesens sit, poteris eum non simulato animo lenire veniam postulando, atque inde veniens, idest intentionem revocans ad id quod agere coeperas, offeras munus tuum. Lectio 15. "Hilarius in Matth." Quia nullum tempus vacuum affectu placabilitatis dominus esse permittit, cito in vitae nostrae via reconciliari nos adversario praecepit, ne in mortis tempus non inita pace transeamus; et ideo dicit esto consentiens adversario tuo cito dum es cum eo in via, ne forte tradat te adversarius iudici. "Hieronymus." Pro eo quod nos habemus in Latinis codicibus consentiens, in Graecis scriptum est eunoon, quod interpretatur benevolus, aut benignus. "Augustinus de Serm. Dom." Sed videamus quis sit adversarius, cui iubemur esse benevoli. Aut enim Diabolus est, aut homo, aut caro, aut Deus, aut praeceptum eius. Sed Diabolo non video qualiter iubeamur esse benevoli aut consentientes: ubi enim benevolentia, ibi amicitia; nec quisquam dixerit amicitiam cum Diabolo esse faciendam; neque concordare cum illo expedit cui semel renuntiando bellum indiximus; neque consentire illi oportet, cui si nunquam consensissemus, nunquam in istas incidissemus materias. "Hieronymus." Quidam tamen dicunt a salvatore praecipi ut simus benevoli erga Diabolum, ne faciamus eum poenam sustinere pro nobis, quem dicunt pro nobis esse torquendum, si ei consenserimus vitia suggerenti. Quidam cautius disputant, in Baptismate singulos pactum inire cum Diabolo ei abrenuntiando. Si ergo servaverimus pactum, benevoli et consentientes sumus adversario, et nequaquam in carcere recludendi. "Augustinus." Non autem video quomodo accipiam, ab homine nos iudici tradi, ubi Christum iudicem intelligo, ante cuius tribunal omnes exhiberi oportet. Quomodo ergo iudici traditurus est qui ante iudicem pariter exhibetur? Et etiam si occidendo quis nocuerit homini, non erit iam tempus quo concordet cum eo in via, idest in hac vita; nec tamen ideo non sanabitur poenitendo. Carni vero multo minus video quomodo consentientes esse iubeamur; magis enim peccatores ei consentiunt: qui vero eam servituti subiiciunt, non ei consentiunt, sed eam sibi consentire cogunt. "Hieronymus." Quomodo etiam caro mittenda erit in carcerem si animae non consenserit, cum et anima et caro pariter recludendae sint, nec quicquam possit caro facere nisi quod animus imperaverit? "Augustinus." Fortassis ergo iubemur Deo consentire, quia ab eo peccando recessimus, ut adversarius noster dici possit dum nobis resistit: Deus enim superbis resistit. Quisquis ergo in hac vita non fuerit reconciliatus Deo per mortem filii eius, tradetur ab illo iudici, idest filio, cui pater iudicium dedit. Quomodo autem potest recte dici homo esse in via cum Deo, nisi quia Deus ubique est? Aut si non placet dici impios esse cum Deo, qui ubique praesto est, sicut non dicimus caecos esse cum luce quae eos circumfundit, unum reliquum est ut hic adversarium praeceptum Dei intelligamus, quod adversatur peccare volentibus, et datum est nobis ad hanc vitam ut sit nobiscum in via; cui oportet nos consentire cito, legendo, praeaudiendo, deferendo ei culmen auctoritatis, ut quod aliquis intelligit non oderit propter hoc quod adversatur peccatis suis, sed magis diligat propter correctionem; quod vero obscurum est, oret ut intelligat. "Hieronymus." Sed ex praecedentibus manifestus est sensus, quod dominus nos ad concordiam proximi cohortatur; nam supra dictum est vade reconciliari fratri tuo. "Chrysostomus super Matth." Festinat enim dominus ut ad amicitiam festinemus inimicorum nostrorum quamdiu vivimus in hac vita, sciens quam periculosum est si unus ex inimicis pace non facta mortuus fuerit. Si enim inimicantes per mortem iveritis ante iudicem, tradet te Christo, convincens te reum iudicio eius. Tradet autem te iudici, etiam si te prius rogaverit: qui enim rogat prius inimicum, reum facit eum ante Deum. "Hilarius in Matth." Vel adversarius tradet vos iudici, quia manens in eum simultatis vestrae ira vos arguit. "Augustinus." Iudicem intelligo Christum: pater enim omne iudicium dedit filio; ministrum autem intelligo Angelum: et Angeli, inquit Matthaeus, ministrabant ei; et cum Angelis suis venturum credimus ad iudicandum. Unde sequitur et iudex tradat te ministro. "Chrysostomus super Matth." Vel ministro, idest Angelo poenarum crudeli, et ille mittet te in carcerem Gehennae; unde sequitur et in carcerem mittaris. "Augustinus." Carcerem autem intelligo poenas, videlicet tenebrarum. Et ne quis istum carcerem contemneret, sequitur amen dico tibi: non exies inde donec reddas novissimum quadrantem. "Hieronymus." Quadrans genus nummi est quod habet duo minuta; hoc est ergo: non egredieris de carcere donec etiam minuta peccata persolvas. "Augustinus." Aut enim pro eo positum est quod nihil relinquitur impunitum; sicut cum volumus exprimere aliquid ita exactum ut nihil relinqueretur, dicimus usque ad fecem; vel significantur sub nomine quadrantis novissimi terrena peccata. Quarta enim pars elementorum huius mundi, et ea novissima, terra invenitur. In hoc autem quod dictum est solvas, significatur poena aeterna. Et sicut positum est donec, ubi dictum est: sede a dextris meis, donec ponam inimicos tuos sub pedibus tuis (non enim cum fuerint inimici sub pedibus positi, desinit regnare), ita et hic accipi potest non exies donec solveris quadrantem; semper non exiturum, quia solvet semper novissimum quadrantem, dum sempiternas poenas peccatorum terrenorum luet. "Chrysostomus super Matth." Vel si quidem in hoc saeculo pacem feceris, etiam gravissimi operis poteris accipere indulgentiam; si autem semel condemnatus fueris, missus in carcerem, non solum de gravibus peccatis, sed etiam de verbo otioso, quod potest significari per quadrantem, exigentur a te supplicia. "Hilarius in Matth." Quia enim caritas plurimum peccatorum tegit, novissimum poenae quadrantem solvemus, nisi pretio ipsius culpa criminum redimatur. "Chrysostomus super Matth." Vel angustiae huius mundi appellantur carceres, in quas plerumque peccantes mittuntur a Deo. "Chrysostomus in Matth." Vel loquitur hic de iudicibus qui sunt in mundo isto et de via quae est ad hoc iudicium et de carcere isto, ut non solum a futuris, sed et a praesentibus auditorem inducat, quae sunt ante oculos, et magis consueverunt movere; sicut et Paulus dicit: si male feceris, time potestatem: non enim sine causa gladium portat. Lectio 16. "Chrysostomus in Matth." Postquam dominus quid primum mandatum contineret edocuit, scilicet non occides, instituto pergens ordine provehitur ad secundum, dicens audistis quia dictum est antiquis: non moechaberis. "Augustinus de decem chordis." Idest, non ibis ad aliquam aliam praeter uxorem tuam. Si enim hoc exigis ab uxore, non vis hoc reddere uxori, cum debeas in virtute praecedere uxorem. Turpe autem est ut vir dicat hoc non posse fieri. Quod femina facit, vir non potest? Noli autem dicere: uxorem non habeo, ad meretricem pergo, nec hoc praeceptum violo, quod dicit non moechaberis; iam enim nosti pretium tuum, iam nosti quod manduces, quod bibas. Abstine ergo te a fornicationibus. Cum enim imaginem Dei (quod es tu) corrumpis per fornicationes et defluentias libidinis, ipse etiam dominus, qui scit quid tibi utile sit, hoc praecipit, ne per illicitas voluptates corruat templum eius, quod esse coepisti. "Augustinus contra Faustum." Sed quoniam putabant Pharisaei, tantummodo corporalem cum femina illicitam commixtionem vocari moechiam, demonstravit dominus talem concupiscentiam nihil aliud esse, dicens ego autem dico vobis quia omnis qui viderit mulierem ad concupiscendum eam, iam moechatus est eam in corde suo. Quod autem lex praecipit: non concupisces uxorem proximi tui, videbatur Iudaeis intelligendum esse de ablatione non de concubitu. "Hieronymus." Inter pathos, et propathian, idest inter passionem et propassionem, hoc interest, quod passio reputatur in vitium, propassio, licet vitii culpam habeat, tamen non tenetur in crimine. Ergo qui viderit mulierem, et anima eius fuerit titillata, hic propassione percussus est. Si ergo consenserit, de propassione transivit ad passionem, et huic non voluntas peccandi deest, sed occasio. Quicumque igitur viderit ad concupiscendum, idest sic aspexerit ut concupiscat, et facere disponat, recte moechatus dicitur in corde suo. "Augustinus de Serm. Dom." Nam tria sunt quibus impletur peccatum: scilicet suggestio quae per memoriam fit, sive per corporis sensus; quod si frui delectaverit, delectatio illicita refrenanda est; si autem consensio facta fuerit, plenum peccatum est. Verumtamen delectatio ante consensum vel nulla est, vel tenuis; cui consentire peccatum est. Si autem et in factum processerit, videtur satiari et extingui cupiditas. Sed postea cum suggestio repetitur, maior accenditur delectatio, quae adhuc minor est quam illa quae in consuetudinem vertitur; quam vincere difficile est. "Gregorius Moralium." Quisquis vero incaute exterius respicit, plerumque in delectationem peccati cadit, atque obligatus desideriis, incipit velle quod noluit. Valde namque est quod caro deorsum trahit, et semel species formae cordi per oculos alligata, vix magni luctaminis manu solvitur. Providendum ergo nobis est: quia intueri non debet quod non licet concupisci. Ut enim munda mens in cogitatione servetur, a lascivia voluptatis suae deprimendi sunt oculi, quasi quidam raptores ad culpam. "Chrysostomus in Matth." Si ergo studeas venustis vultibus oculos frequenter infigere, profecto capieris, etiam si secundo et tertio possis fortasse animum continere. Neque enim extra naturam aleamque humanam consistis. Qui enim in se flammam cupiditatis accenderit, etiam absente muliere quam vidit, iugiter apud se turpium rerum simulacra depingit, et nonnumquam ad flagitium ipsum etiam opere pervenit. Si qua vero ideo ornatur et comitur, ut in se oculos hominum irritet, etiam si nullum pulchritudine sua potuerit vulnerare, dabit tamen extrema supplicia: paravit quippe venenum, porrexit poculum, etiam si nullus qui biberet inventus sit. Quod autem ad solos viros videtur dirigere, etiam feminis competit: cum enim capiti loquitur, toti profecto corpori admonitio communis est. Lectio 17. "Glossa." Quia non solum peccata vitanda sunt, sed et occasiones peccatorum tollendae, postquam docuit vitare moechiae peccatum, non solum in opere, sed etiam in corde, consequenter docet occasiones peccatorum abscindere, dicens quod si oculus tuus dexter scandalizat te. "Chrysostomus super Matth." Sed, si secundum prophetam, non est sanitas in carne nostra, quot membra quis habet, debet abscindere, ut secundum malitiam carnis, sufficiat poena membrorum. Sed videamus si sic possibile est intelligere de oculo corporali vel manu. Sicut totus homo, cum conversus fuerit ad Deum, mortuus est peccato, sic et oculus, cum desierit male aspicere, eiectus est peccato; sed neque sic convenit. Si enim dexter oculus scandalizat, sinister quid facit? Numquid contradicit dextero, ut quasi innocens reservetur? "Hieronymus." In dextero ergo oculo et dextera manu, et fratrum et uxoris et liberorum atque affinium et propinquorum innititur affectus; quem si ad contemplandam veram lucem nobis impedimento cernimus, debemus truncare huiusmodi portiones. "Augustinus de Serm. Dom." Quemadmodum autem in oculo contemplatio, sic in manu actio recte intelligitur. Per oculum autem intelligimus dilectissimum amicum: solet enim ab eis qui vehementer volunt exprimere dilectionem suam, ita dici: diligo eum ut oculum meum. Oportet autem intelligi per oculum amicum consiliarium, quia oculus iter demonstrat. Quod autem additum est, dexter, fortasse ad augendam vim dilectionis valet: dextrum enim oculum homines magis formidant amittere. Vel quia dexter est, intelligitur consiliarius in rebus divinis, sinister autem oculus est consiliarius in rebus terrenis; ut sic ille sit sensus: quicquid illud est quod ita diligis ut pro dextero oculo habeas, si scandalizat te, idest si impedimento est tibi ad veram beatitudinem, eiice eum, et proiice abs te. De sinistro autem scandalizante superfluum erat dicere, quando quidem nec dextero parcendum est. Dextera autem manus accipitur dilectus adiutor in divinis operibus; sinistra autem in operibus quae huic vitae et corpori sunt necessaria. "Chrysostomus super Matth." Vel aliter vult Christus ut non solum de periculo nostri peccati curemus, sed etiam ne ad nos pertinentes turbae aliquid agant: ut puta si habes aliquem amicum qui res tuas bene aspicit, quasi proprius oculus, aut qui procurat res tuas quasi propria manus, si eum agnoveris aliquid turpiter agere, proiice eum longe abs te, quia scandalizat te: quia non solum pro nostro peccato, sed etiam proximorum, quos prohibere possumus, dabimus rationem. "Hilarius in Matth." Fit ergo innocentiae gradus celsior: carere enim non solum propriis vitiis, sed etiam extrinsecus incidentibus admonemur. "Hieronymus." Vel aliter. Quia supra de concupiscentia mulieris dixerat, recte nunc cogitationem et sensum in diversa volitantem oculum nuncupavit. Per dexteram autem et ceteras corporis partes, voluntatis ad effectum initia demonstrantur. "Chrysostomus super Matth." Oculus enim iste carnalis speculum est interioris oculi. Habet autem et corpus suum sensum, quod est oculus sinister, et appetitum, quod est manus sinistra. Partes autem animae, dexterae vocantur, quoniam in libero arbitrio anima est creata, et sub lege iustitiae, ut recte videat et agat. Pars autem corporis, quae non habet liberum arbitrium, et est sub lege peccati, sinistra dicitur. Non autem carnis sensum vel appetitum praecidere iubet: desideria enim carnis retinere possumus, ut non faciamus quod desiderat caro; praecidere autem non possumus, ut non desideret. Quando autem ex proposito volumus malum et cogitamus, tunc dexter sensus et dextera voluntas nos scandalizant, et ideo hic praecidere iubet. Possunt enim praecidi propter arbitrii libertatem. Vel aliter. Omne bonum generaliter quod nos vel alios scandalizat, praescindere debemus a nobis; sicut si visito aliquam mulierem causa religionis, bonus respectus est oculus dexter; sed si assidue visitans decidi in laqueum desiderii eius, vel etiam quidam videntes scandalizantur, dexter oculus scandalizat, quod bonum est scandalizat: oculus enim dexter est bonus respectus, idest intentio; manus dextera, bona voluntas. "Glossa." Vel oculus dexter est vita contemplativa, quae scandalizat in desidiam mittendo, vel arrogantiam, vel cum ex infirmitate contemplari ad purum non valemus. Dextera autem manus est bona operatio, vel vita activa, quae scandalizat dum per saeculi frequentiam et occupationis taedio illaqueamur. Si quis ergo non potest frui contemplativa, non torpeat otio ab activa, vel ne, dum occupatur actibus, arescat ab interna dulcedine. "Remigius." Sed quare eiiciendus sit dexter oculus et dextera manus abscindenda, manifestat cum subdit expedit enim, et cetera. "Chrysostomus super Matth." Quoniam enim alter alterius membra sumus, melius est ut sine uno tali membro salvemur, quam ut volentes tales habere, et ipsi pereamus cum eis. Vel melius est ut sine uno respectu aut uno bono opere salvemur, quam dum omnia opera bona volumus facere, cum omnibus pereamus. Lectio 18. "Glossa." Docuerat superius dominus alienam uxorem non esse concupiscendam; consequenter hic docet suam non esse dimittendam, dicens dictum est autem: quicumque dimiserit uxorem suam, det illi libellum repudii. "Hieronymus." In posteriori parte istum locum plenius dominus et salvator exponit, quod Moyses libellum repudii dari iusserit propter duritiam cordis maritorum, non dissidium concedens, sed auferens homicidium. "Chrysostomus super Matth." Quando enim Moyses filios Israel eduxit de Aegypto, genere quidem erant Israelitae, moribus autem Aegyptii. Propter mores gentilium contingebat ut vir odiret uxorem, et quia dimittere illam non permittebatur, paratus erat interficere eam aut assidue affligere. Ideo iussit dari libellum repudii, non quia bonum erat, sed quia remedium erat mali peioris. "Hilarius in Matth." Sed dominus aequitatem in omnes concilians, manere eam maxime in coniugiorum pace praecepit; unde subdit ego autem dico vobis, quia omnis qui dimiserit uxorem suam, et cetera. "Augustinus contra Faustum." Quod hic praecepit dominus de uxore non dimittenda, non est contrarium ei quod lex praecipit, ut Manichaeus dicebat; neque enim ait lex: qui voluerit dimittat uxorem, cui esset contrarium non dimittere; sed utique nolebat dimitti uxorem a viro, qui hanc interposuit moram, ut in dissidium animus praeceps libelli conscriptione refractus absisteret, praesertim quia, ut perhibetur apud Hebraeos, scribere litteras Hebraeas nulli fas erat nisi Scribis solis, qui excellentiorem profitebantur scientiam. Ad hos igitur lex mittere voluit eum quem iussit libellum dare repudii, si dimisisset uxorem, qui inter ipsum et uxorem pacifice agendo, concordiam suaderent, et libellum non scriberent nisi in animo nimis perverso consilium concordiae non valeret. Sic ergo neque primorum hominum legem per verborum additamenta implevit, neque illam quae per Moysen data est, quasi contrariorum oppositione destruxit, ut Manichaeus dicebat; sed potius omnia ex Hebraeorum lege commemorata ita commendavit ut quicquid ex persona sua insuper loqueretur, vel ad expositionem requirendam valeret, si quid illa obscure posuisset, vel ad tutius observandum quod illa voluisset. "Augustinus de Serm. Dom." Qui ergo dimittendi moram quaesivit, significavit quantum potuit duris hominibus, se nolle dissidium. Dominus ergo ad illud confirmandum, ut non facile uxor dimittatur, solam causam fornicationis excepit, dicens excepta causa fornicationis; ceteras vero universas molestias, si quae forte extiterint, iubet pro fide coniugali fortiter sustineri. "Chrysostomus super Matth." Si enim extraneorum vitia supportare debemus, dicente apostolo: invicem onera vestra portate, quanto magis uxorum? Vir autem Christianus non solum se inquinare non debet, sed nec aliis inquinandi occasionem praebere; alioquin illorum crimen ad istius redundat peccatum qui aliis committendi criminis factus est causa. Qui ergo dimittens uxorem occasionem dedit adulteriorum committendorum, ut et illa adulteretur in alterum et alter in illam, pro adulteriis huiusmodi condemnatur; et ideo dicit quod qui dimiserit uxorem suam, facit eam moechari. "Augustinus." Ulterius etiam moechum dicit virum qui eam duxerit quae dimissa est a viro, scilicet per libellum repudii; et ideo subdit et qui dimissam duxerit, adulterat. "Chrysostomus in Matth." Non enim dicas quoniam vir suus eam dimisit, quia etiam postquam dimissa est, remanet dimittentis uxor. "Augustinus." Huius autem rei apostolus terminum ostendit, qui tamdiu observandum dicit quamdiu vir eius vivit. Illo autem mortuo dat nubendi licentiam. Si autem non conceditur alteri nubere mulieri vivente viro a quo recessit, multo minus fas est illicita cum quibuslibet stupra committere; neque enim contra istud praeceptum, quo dominus dimitti coniugem vetat, facit qui cum ea non carnaliter, sed spiritualiter vivit, cum non eam dimittat. Beatiora namque sunt coniugia eorum qui inter se pari consensu continentiam servant. Oritur autem hic quaestio: cum dominus causa fornicationis permittat dimitti uxorem, qualiter hic intelligenda sit fornicatio: utrum ut eam fornicationem credamus dictam quae stupris committitur, an quemadmodum Scripturae solent fornicationem vocare omnem illicitam corruptionem, sicut est idololatria, vel avaritia, et omnis iam transgressio legis per illicitam concupiscentiam. Sed si licet, secundum apostolum, ut dimittatur coniux infidelis, quamvis melius sit non dimittere, et tamen non licet secundum praeceptum domini ut dimittatur coniux, nisi causa fornicationis; fornicatio est etiam ipsa infidelitas. Porro si infidelitas fornicatio est, et idololatria infidelitas, et avaritia idololatria, non est dubitandum et avaritiam fornicationem esse. Quis ergo iam quamlibet illicitam concupiscentiam potest recte a fornicationis genere separare, si avaritia fornicatio est? "Augustinus in Lib. Retract." Nolo tamen putare lectorem in re tam difficili istam sibi disputationem nostram debere sufficere: non enim omne peccatum fornicatio est spiritalis: neque enim omnem peccantem Deus perdit, qui quotidie sanctos suos exaudit dicentes: dimitte nobis debita nostra, cum perdat omnem qui fornicatur ab eo. Utrum etiam propter hanc liceat dimittere uxorem, latebrosissima quaestio est; licere tamen propter istam quae in stupris committitur, nulla quaestio est. "Augustinus in Lib. 83 quaest." Si enim aliquis asserat solam illam fornicationem dominum admittere ad causam relinquendae coniugis, quae concubitu illicito perpetratur, potest dicere dominum de utroque fideli dixisse, ut neutri liceat alterum relinquere nisi causa fornicationis. "Augustinus de Serm. Dom." Non tantum fornicantem uxorem dimittere conceditur, sed quisquis eam quoque uxorem dimittit a qua ipse cogitur fornicari, causa fornicationis utique dimittit, non tantum illius, sed et suae: illius, quia fornicatur; suae, ne fornicetur. "Augustinus de fide et operibus." Eodem etiam modo eam rectissime dimittit, si viro suo dicat: non ero uxor tua nisi nihil de latrocinio divitias congreges, aut si quid aliud vel facinorosum vel flagitiosum in viro monuerit. Tunc enim ille cui hoc uxor dicit, si veraciter poenitens est, membrum quod eum scandalizat amputabit. "Augustinus de Serm. Dom." Nihil autem est iniquius quam fornicationis causa uxorem dimittere, si et ipse convincitur fornicari; occurrit enim illud: in quo alterum iudicas, teipsum condemnas. De eo autem quod dicit et qui dimissam duxerit, adulterat, potest quaeri utrum sicut moechatur ille qui eam ducit, sic et illa quam ducit: iubetur enim ab apostolo et illa manere innupta, aut viro reconciliari. Sed tamen si discesserit a viro, multum interest utrum dimittat an dimittatur: si enim ipsa virum dimiserit et alteri nupserit, videtur cupiditate mutandi coniugii virum priorem reliquisse; quae adulterina cogitatio est; sed si dimittatur a viro, inveniri non potest quomodo, cum vir et mulier pari consensu misceatur, unus eorum moechatus sit, et non alter. Huc accedit quia si moechatur ille ducendo eam quae dimissa est a viro, ipsa facit eum moechari; quod hic dominus vetat. Lectio 19. "Glossa." Docuerat supra dominus non esse iniuriam proximo inferendam, prohibendo iram cum homicidio, concupiscentiam cum adulterio, et dimissionem uxoris cum libello repudii; nunc autem consequenter docet ab iniuria Dei abstinendum, cum prohibet non solum periurium tamquam malum, sed etiam iuramentum tamquam mali occasionem; unde dicit iterum audistis quia dictum est antiquis: non periurabis. Dicitur enim in Levitico: non periurabis in nomine meo; et ne creaturas facerent sibi deos, praecepit reddere Deo iuramenta, et non iurare per creaturas; unde subditur redde autem domino iuramenta tua; idest, si iurare contigerit, per creatorem iurabis, non per creaturam; unde dicitur in Deuteronomio: dominum Deum tuum timebis, et per nomen eius iurabis. "Hieronymus." Hoc autem quasi parvulis fuerat lege concessum, ut quomodo victimas immolabant Deo, ne eas idolis immolarent, sic et iurare permitterentur in Deum non quod recte hoc facerent, sed quod melius esset Deo hoc exhibere quam Daemoniis. "Chrysostomus super Matth." Nemo enim frequenter iurat qui non aliquando periuret; sicut qui fecit consuetudinem multa loqui, aliquando loquitur importuna. "Augustinus contra Faustum." Quia vero periurare grave peccatum est, longius autem remotus est a periurio qui nec iurare consuevit quam qui verum iurare proclivis est, maluit nos dominus non iurantes non recedere a vero, quam verum iurantes, appropinquare periurio; unde subdit ego autem dico vobis: non iurare omnino. "Augustinus de Serm. Dom." In quo Pharisaeorum iustitiam, quae est non peierare, confirmat: non enim potest periurare qui non iurat. Sed quoniam ille iurat qui adhibet Deum testem, considerandum est ne contra hoc praeceptum domini apostolus fecisse videatur, quia saepe hoc modo iuravit cum dixit: quae scribo vobis ecce coram Deo, quia non mentior. Et: testis est mihi Deus, cui servio in spiritu meo. Nisi forte quis dicat tunc cavendam esse iurationem cum aliquid dicitur per quod iuratur: ut non iuraverit, quia non dixit per Deum, sed dixit testis est mihi Deus. Ridiculum est hoc putare; sed tamen etiam sciat hoc modo iurasse apostolum dicentem: quotidie morior per gloriam vestram, fratres. Quod ne quis ita existimet dictum tamquam si diceretur: vestra gloria me fecit quotidie mori, Graeca exemplaria diiudicant, in quibus quod scriptum est, ni tin kauchisin himeteran, idest per gloriam vestram, non nisi a iurante dicitur. "Augustinus contra mendacium." Sed pleraque in verbis intelligere non valentes, in factis sanctorum colligimus quemadmodum oporteat accipi quod facile in aliam partem duceretur, nisi exemplis revocaretur. Iuravit apostolus in epistolis suis, et sic ostendit quomodo accipiendum est quod dictum est dico autem vobis non iurare omnino, ne scilicet iurando, ad facilitatem iurandi veniatur, ex facilitate autem iurandi veniatur ad consuetudinem, a consuetudine in periurium decidatur. Et ideo non invenitur iurasse nisi scribens, ubi consideratio cautior non habet linguam praecipitem. Et tamen dominus omnino ait non iurare: non enim concessit ut id liceret scribentibus. Sed quia praecepti violati reum Paulum praesertim in epistolis conscriptis nefas est dicere, est intelligendum illud quod positum est, omnino, ad hoc positum, ut quantum in te est non affectes, vel quasi pro bono cum aliqua delectatione appetas iusiurandum. "Augustinus contra Faustum." In scriptis ergo ubi est consideratio maior, pluribus locis apostolus iurasse invenitur, ne quisquam putaret etiam verum iurando peccari, sed potius intelligeret humanae fragilitatis corda non iurando tutius a periurio conservari. "Hieronymus." Denique considera, quod hic salvator non per Deum iurare prohibuit, sed per caelum, per terram et per Hierosolymam et per caput tuum: hanc enim per elementa iurandi pessimam consuetudinem semper habuere Iudaei. Qui iurat, aut veneratur aut diligit eum per quem iurat; Iudaei autem per Angelos et urbem Ierusalem et templum et elementa iurantes, creaturas venerabantur Dei honore; cum in lege praeceptum sit ut non iuremus nisi per dominum Deum nostrum. "Augustinus de Serm. Dom." Vel ideo additum est neque per caelum, quia Iudaei non putabant se teneri iuramento, si per ista iurassent; ac si dicat: cum iuras per caelum et terram, non te arbitreris non debere domino iusiurandum tuum, quia per eum iurare convinceris cuius caelum thronus est et cuius terra scabellum est; quod non est sic dictum quasi habeat Deus collocata membra in caelo et in terra, ut nos cum sedemus: sed illa sedes Dei iudicium significat. Et quoniam in hoc universo mundi corpore maximam speciem caelum habet, sedere in caelo dicitur tamquam praestantior sit excellenti pulchritudine vis divina; terramque dicitur calcare, quod minimam speciem ordinet in extremis. Spiritualiter autem sanctas animas caeli nomine significat, et terrae, peccatrices: quoniam: spiritualis omnia iudicat. Peccatori autem dictum est: terra es et in terram ibis. Et qui in lege manere voluit, sub lege ponitur; et ideo congruenter dicit scabellum pedum eius. Sequitur neque per Hierosolymam, quia civitas est magni regis; quod melius dicitur quam si diceret mea, cum tamen hoc dixisse intelligatur. Et quia ipse utique est dominus. Domino iusiurandum debet qui per Hierosolymam iurat. Sequitur neque per caput tuum iuraveris. Quid enim poterat quisquam magis ad se pertinere arbitrari quam caput suum? Sed quomodo nostrum est ubi potestatem faciendi unum capillum album aut nigrum non habemus? Propter quod dicitur quia non potes unum capillum album facere aut nigrum. Ergo Deo debet iusiurandum quisquis etiam per caput suum iurare voluerit. Et hinc etiam cetera intelliguntur. "Chrysostomus in Matth." Attendite autem, quod elementa mundi extollit, non ex propria natura, sed ex habitudine quam habent ad Deum, ne idololatriae daretur occasio. "Rabanus." Qui autem iurare prohibuit, quomodo loqui oporteat docuit, subdens sit autem sermo vester: est, est, non, non; idest quod est, sufficiat dicere: est; quod non est, sufficiat dicere: non est. Sive ideo dicitur bis, est, est, non, non, ut quod ore affirmas, operibus probes; et quod verbis negas, factis non confirmes. "Hilarius in Matth." Vel aliter. In fidei simplicitate viventibus iurare opus non est cum quibus semper quod est, est, quod non, non; et per hoc eorum et opus et sermo omnis in verbo est. "Hieronymus." Evangelica igitur veritas non recipit iuramentum, cum omnis sermo fideli pro iuramento sit. "Augustinus de Serm. Dom." Quapropter qui intelligit non in bonis sed in necessariis iurationem habendam, refrenet se quantum potest, ut non ea utatur nisi in necessitate, cum videt pigros esse homines ad credendum quod utile est credere, nisi iuratione firmetur. Hoc ergo est bonum et appetendum, quod hic dicitur sit sermo vester: est, est, non, non. Quod autem his abundantius est, a malo est, idest, si iurare cogeris, scias de necessitate venire infirmitatis eorum quibus aliquid suades; quae utique infirmitas malum est. Itaque non dixit: quod amplius est, malum est; tu enim non malum facis qui bene uteris iuratione, ut alteri persuadeas quod utiliter persuades; sed a malo est illius cuius infirmitate iurare cogeris. "Chrysostomus in Matth." Vel a malo est, idest ab infirmitate eorum quibus lex iurare permisit. Ita enim Christus non monstrat veterem legem Diaboli esse; sed a veteri imperfectione ducit ad abundantem novitatem. Lectio 20. "Glossa." Quia superius docuerat dominus non esse proximo iniuriam inferendam, nec irreverentiam domino, consequenter hic docet qualiter se Christianus habere debeat ad iniuriam sibi inferentes; unde dicit audistis quia dictum est: oculum pro oculo, et dentem pro dente. "Augustinus contra Faustum." Quod quidem ad reprimendas flammas odiorum in se invicem saevientium et immoderatos animos refrenandos ita praeceptum est. Quis enim facile contentus est tantum rependere vindictae quantum accipit iniuriae? Nonne videmus leviter laesos homines moliri caedem, sitire sanguinem vixque invenire in malis inimici unde satientur? Huic igitur immoderatae ac iniustae ultionis lex iustum modum figens, poenam talionis instituit; hoc est, ut qualem quisque intulit iniuriam, tale supplicium rependat; quod non fomes, sed limes furoris est; non ut id quod sopitum erat, hinc accenderetur, sed ne id quod ardebat, ultra extenderetur; imposita est enim iusta vindicta, quae iuste debetur ei qui passus fuerit iniuriam. Quod autem debetur, etsi benigne remittitur, non tamen inique repetitur. Itaque cum peccet qui immoderate vult vindicari, non peccet autem qui iuste vult vindicari, remotior est a peccato qui non vult omnino vindicari; et ideo subdit ego autem dico vobis non resistere malo. Poteram autem et ego sic ponere: dictum est antiquis: non iuste vindicabis; ego autem dico vobis: ne vindicetis, quod adimpletio est, si per haec verba, quod legi defuit, a Christo additum mihi videretur; ac non potius id quod lex volebat efficere, ne iniuste se quisquam vindicaret, conservari tutius, si omnino non vindicaret. "Chrysostomus super Matth." Sine hoc enim mandato, legis mandatum stare non potest, quia si secundum legis mandatum omnibus reddere mala pro malis coeperimus, omnes efficiemur mali, eo quod persequentes abundant. Si autem, secundum Christi praeceptum, non resistitur malo, et si mali non leniuntur, tamen boni permanebunt bonis. "Hieronymus." Dominus ergo noster, vicissitudinem tollens, truncat initia peccatorum: in lege namque culpa emendatur, hic peccatorum auferuntur exordia. "Glossa." Vel potest dici, quod dominus hoc dixit, iustitiae veteris legis aliquid addens. "Augustinus de Serm. Dom." Pharisaeorum enim iustitia minor est, non excedere vindictae modum: et hoc est pacis inchoatio; perfecta autem pax est talem penitus nolle vindictam. Intra illud ergo primum quod praeter legem est, ut maius malum pro minori malo reddatur, et hoc quod dominus perficiendis discipulis dicit, ne pro malo ullum malum reddatur, medium locum tenet ut tantum reddatur quantum et acceptum est; per quod a summa discordia ad summam concordiam transitus factus est. Quisquis enim malum prior infert, maxime a iustitia distat; quisquis autem nulli prior malefecit, sed tamen laesus rependit gravius, recessit aliquantum a summa iniquitate; qui vero tantum reddit quantum accepit, iam aliquid donat: iustum est enim eum qui laesit prior, gravius laedi. Hanc ergo inchoatam minimam iustitiam ille perficit qui legem venit implere. Duos autem gradus qui intersunt, intelligendos relinquit: nam est qui non reddat tantum, sed minus; et hinc ascendit, qui omnino nil rependerit; quod parum videtur domino, nisi et amplius sit paratus suscipere. Quapropter non ait non reddere malum pro malo, sed non resistere adversus malum; ut non solum non rependas quod tibi fuerat irrogatum, sed etiam non resistas quin aliud irrogetur. Hoc enim est quod convenienter exponitur: sed si quis te percusserit in dexteram maxillam tuam, praebe ei et alteram: quod ad misericordiam pertinere maxime sentiunt qui eis quos multum diligunt, serviunt, vel pravis vel phreneticis, a quibus multa saepe patiuntur; et si eorum salus id exigat, praebent se etiam ut plura patiantur. Docet ergo dominus medicus animarum, ut discipuli sui, eorum quorum saluti consulere vellent, imbecillitates aequo animo tolerarent. Omnis namque improbitas ex imbecillitate animi venit; quia nihil Innocentius est eo qui in virtute perfectus est. "Augustinus de mendacio." Ea vero quae in novo testamento a sanctis facta sunt, valent ad exempla intelligendarum Scripturarum, quae in praeceptis digesta sunt, velut cum legimus in Evangelio Lucae: accepisti alapam et cetera. Exemplum autem patientiae nullum quam ipsius domini excellentius invenimus; et ipse cum alapa percussus esset, non ait: ecce alteram maxillam, sed ait: si male dixi, exprobra de malo; si autem bene, quid me caedis? Ubi ostendit illam praeparationem alterius maxillae in corde faciendam. "Augustinus de Serm. Dom." Paratus enim fuit dominus non solum in alteram maxillam caedi pro salute omnium, sed in toto corpore crucifigi. Quaeri autem potest quid sit dextera maxilla. Sed cum facies sit qua quisque cognoscitur, in faciem caedi, secundum apostolum est contemni ac despici. Sed quoniam facies non potest dici dextera et sinistra, et tamen nobilitas est secundum Deum et secundum saeculum, ita distribuitur tamquam in dexteram maxillam et sinistram, ut in quocumque discipulo Christi contemptum fuerit quod Christianus est, multo magis in se contemni paratus sit, si quos huiusmodi saeculi honores habet. Omnia autem in quibus improbitatem aliquam patimur, in duo genera dividuntur: quorum unum est quod restituit non potest, alterum quod potest. Sed in illo quod restitui non potest, vindictae solatium quaeri solet. Quid enim prodest quod percussus repercutis? Numquid propterea quod in corpore laesum est restituitur? Sed tumidus animus talia fomenta desiderat. "Chrysostomus super Matth." Numquid autem si repercusseris eum, compescuisti eum, ut te non percutiat? Sed magis excitasti eum ut adhuc percutiat. Nam iracundia per iracundiam non compescitur, sed amplius irritatur. "Augustinus de Serm. Dom." Unde dominus potius misericorditer perferendam alterius infirmitatem iudicat, quam alieno supplicio suam mitigandam; neque tamen hic ea vindicta prohibetur quae ad correctionem valet: ipsa enim pertinet ad misericordiam, nec impedit illud propositum quo quisquam paratus est ab eo quem correctum esse vult plura perferre. Requiritur tamen ut et ille vindicet cui ordine rerum potestas data est, et ea voluntate vindicet qua pater in filium parvulum, quem odisse non potest. Sancti autem viri nonnulla peccata morte punierunt, quo et viventibus utilis metus incuteretur, et illis qui morte puniebantur non ipsa mors noceret, sed peccatum quod augeri posset si viverent. Inde est quod Elias multos morte affecit; de quo cum exemplum cepissent discipuli, reprehendit in eis dominus non exemplum prophetae, sed ignorantiam vindicandi, animadvertens eos non amore correctionis, sed odio desiderare vindictam. Sed postquam eos docuit diligere proximum, infuso etiam spiritu sancto, non defuerunt tales vindictae: nam et verbis Petri Ananias et uxor eius exanimes ceciderunt; et Paulus apostolus tradidit quemdam Satanae in interitum carnis; et ideo quidam adversus corporales vindictas quae sunt in veteri testamento, nescio qua caecitate saeviunt, quo animo facta sunt, nescientes. "Augustinus ad Bonifacium comitem." Quis autem mente sobrius regibus dicat: non ad vos pertinet quis velit esse, sive religiosus sive sacrilegus? Quibus dici non potest: non ad vos pertinet in regno vestro, quis velit pudicus esse aut impudicus. Melius est quidem ad Deum colendum doctrina homines duci, quam poena compelli; multis autem profuit, quod experimentis probavimus, prius dolore vel timore cogi, ut postea possint doceri, aut quod iam verbis didicerant, opere sectari. Sicut enim meliores sunt quos dirigit amor, ita plures sunt quos corrigit timor. Agnoscant in apostolo Paulo prius cogentem Christum, et postea docentem. "Augustinus de Serm. Dom." Tenebitur ergo in hoc iniuriarum genere quod per vindictam luitur, iste modus a Christianis: ut accepta iniuria non surgat odium, sed paratus sit animus plura perpeti, nec correctionem negligat qui vel consilio vel auctoritate uti potest. "Hieronymus." Secundum autem mysticos intellectus percussa dextera nostra, non debemus sinistram praebere, sed alteram, hoc est alteram dexteram: iustus enim sinistram non habet. Si nos haereticus in disputatione percusserit, et dextrum dogma voluerit vulnerare, opponatur ei aliud de Scripturis testimonium. "Augustinus de Serm. Dom." Aliud autem iniuriarum genus et quod integrum restitui potest: cuius duae sunt species: una ad pecuniam, altera ad opera pertinet; unde de primo horum duorum subdit et ei qui vult tecum in iudicio contendere et tunicam tuam tollere, dimitte ei et pallium. Sicut ergo quod positum est de percussa maxilla, omnia significat quae sic ingeruntur ab improbis ut restitui non possint nisi vindicta, ita quod positum est de vestimento, omnia significat quae possunt restitui sine vindicta; et hoc etiam ad praeparationem cordis, non ad ostensionem operis praeceptum recte intelligitur. Et quod de tunica et vestimento dictum est, in omnibus faciendum est quae aliquo iure temporaliter nostra esse dicimus. Si enim de necessariis hoc imperatum est, quanto magis superflua contemnere convenit? Et hoc ipse signat cum dicit qui vult tecum in iudicio contendere; omnia ergo intelliguntur de quibus in iudicio nobiscum contendi potest. Sed utrum et de servis accipiendum sit, magna quaestio est: non enim Christianum oportet sic possidere servum quomodo equum, quamvis fieri possit ut maiori pretio valeat equus quam servus. Sed si servus rectius a te regitur quam ab illo qui eum cupit auferre, nescio utrum quisquam audeat dicere eum ut vestimentum debere contemni. "Chrysostomus super Matth." Indigna autem res est ut homo fidelis stet in iudicio ante conspectum iudicis infidelis. Vel si fidelis, certe saecularis, et qui te venerari debuerat propter dignitatem fidei, iudicat te propter necessitatem causae, perdes dignitatem Christi propter negotium mundi. Deinde omne iudicium irritatio cordis est, et cogitationum malarum: nam si videris quod causa tua fraudibus aut pecuniis expugnetur, et similiter tu causae tuae adesse festinas, etsi ab initio hoc consilium non habuisti. "Augustinus Enchir." Et ideo prohibuit hic dominus suos de saecularibus rebus cum aliis habere iudicium. Tamen cum apostolus sinit in Ecclesia talia iudicia finiri inter fratres, fratribus iudicantibus, extra Ecclesiam vero terribiliter vetat; manifestum est quid secundum veniam concedatur infirmis. "Gregorius Moralium." Sed tamen quidam dum temporalia nobis rapiunt, solummodo sunt tolerandi; quidam vero sunt servata caritate prohibendi, non sola cura ne nostra subtrahantur, sed ne rapientes non sua, semetipsos perdant. Plus enim ipsis raptoribus debemus metuere quam rebus irrationabilibus defendendis inhiare. Cum autem pro terrena re pax a corde cum proximo scinditur, apparet quod plus res quam proximus amatur. "Augustinus de Serm. Dom." Tertium vero iniuriarum genus quod ad operam pertinet, ex utroque confectum est et cum vindicta, et sine vindicta potest restitui: nam qui angariat hominem, et cogit se improbe adiuvari ab invito, et poenam improbitatis potest luere, et operam reddere. In hoc ergo genere iniuriarum, dominus docet animum Christianum esse patientissimum, et ad plura perferenda paratum; unde subdit et quicumque te angariaverit mille passus, vade cum illo alia duo. Et hoc utique monet non tam ut pedibus agas, quam ut animo sis paratus. "Chrysostomus in Matth." Angariare enim est iniuste trahere et sine ratione vexare. "Augustinus de Serm. Dom." Sic ergo dictum putamus vade cum illo alia duo, scilicet millia, ut tria compleri voluerit, quo numero significatur perfectio, ut meminerit quisquis hoc facit, perfectam se implere iustitiam; propter quod et tribus exemplis hoc praeceptum insinuavit, et in hoc tertio exemplo, simplo duplum additur, ut triplum compleatur. Vel per hoc accipitur quod in praecipiendo tamquam tolerabilius incipiens paulatim creverit; nam primo praeberi voluit alteram maxillam, cum fuerit dextra percussa, ut minus perferre paratus sis quam pertulisti. Deinde illi qui tunicam vult tollere, iubet et pallium dimitti, vel vestimentum, secundum aliam litteram; quod aut tantumdem est, aut non multo amplius. Tertio de mille passibus, quibus addenda dicit duo millia, usque ad duplum perducit. Sed quoniam parum est non nocere, nisi et beneficium praestes, consequenter adiungit et dicit qui autem petit a te, da ei. "Chrysostomus super Matth." Quia divitiae nostrae non sunt, sed Dei: Deus enim dispensatores divitiarum suarum voluit nos esse, non dominos. "Hieronymus." Sed si de eleemosynis tantum intelligamus, in pluribus pauperibus hoc stare non potest; sed et divites si semper dederint, semper dare non poterunt. "Augustinus de Serm. Dom." Dicit ergo: omni petenti da, non omnia petenti, ut id des quod dare honeste potes et iuste. Quid enim si pecuniam petat qua innocentem conetur opprimere? Quid si stuprum petat? Dandum est ergo quod nec tibi nec alteri noceat, quantum ab homine credi potest; et cum negaveris quod petit, indicanda est iustitia, ut non eum inanem dimittas, et aliquando melius aliquid dabis, cum petentem iniuste correxeris. "Augustinus ad Vincentium." Utilius enim esurienti panis tollitur, si de cibo securus iustitiam negligat, quam esurienti panis frangitur, ut vi iniustitiae seductus acquiescat. "Hieronymus." Potest enim intelligi de pecunia doctrinae quae nunquam deficit, sed quanto plus datur, tanto amplius duplicatur. "Augustinus de Serm. Dom." Quod autem ait et volenti mutuari a te ne avertaris, ad animam referendum est; hilarem enim datorem diligit Deus. Mutuatur autem omnis qui accipit, etsi ipse non soluturus sit, quia misericordibus Deus plura restituit. Aut si non placet accipere mutuantem nisi eum qui accipit redditurus, intelligendum est dominum ipsa duo genera praestandi esse complexum: nam aut donamus, aut reddituro commendamus. Recte ergo ad hoc beneficii genus hortando dicit ne avertaris, idest, ne propterea voluntatem alienes, quasi Deus non redditurus sit, cum homo reddiderit: cum enim ex praecepto Dei facis, infructuosum esse non potest. "Chrysostomus super Matth." Ergo iubet nos Christus mutuum dare, non tamen sub usuris: quia qui sic dat, non sua dat, sed aliena tollit; de uno vinculo solvit, et multis alligat; et non propter Dei iustitiam dat, sed propter proprium lucrum. Similis est etiam pecunia usuraria aspidis morsui: nam sicut venenum aspidis latenter omnia membra corrumpit, sic usura omnes facultates convertit in debitum. "Augustinus ad Marcellinum." Obiciunt autem quidam, quod haec Christi doctrina rei publicae moribus nulla ex parte conveniat: nam quis, inquiunt, tolli sibi ab hoste aliquid patiatur, vel Romanae provinciae depraedatoribus non mala velit belli iure rependere? Sunt autem ista praecepta patientiae semper in cordis praeparatione retinenda, ipsaque benevolentia, ne reddatur malum pro malo, semper in voluntate complenda est. Agenda sunt autem multa etiam cum invitis benigna quadam asperitate plectendis; ac per hoc si terrena res publica praecepta Christiana custodiat, et ipsa bella sine benevolentia non gerentur, ut ad pietatis iustitiaeque pacatam societatem victis facilius consulatur; nam cui licentia iniquitatis eripitur, utiliter vincitur: quoniam nihil est infelicius felicitate peccantium, qua poenalis nutritur impunitas, et mala voluntas velut hostis interior roboratur. Lectio 21. "Glossa." Docuit dominus supra, iniuriam inferenti non esse resistendum, sed ad plura perferenda paratum esse; nunc autem ulterius docet iniuriam inferentibus impendendum esse caritatis affectum simul et effectum. Et cum praemissa ad complementum iustitiae legis pertineant, convenienter hoc ultimum rite pertinet ad impletionem caritatis, quae, secundum apostolum, est legis plenitudo. Dicit ergo audistis quia dictum est: diliges proximum tuum. "Augustinus de Doctr. Christ." Quod autem nullum hominem excepit qui praecepit proximum diligere, dominus in parabola semivivi relicti ostendit, dicens proximum qui erga illum extitit misericors, ut eum intelligamus proximum cui exhibendum esset misericordiae officium, si indigeret: quod nulli negandum esse, quis non videat? Domino dicente benefacite his qui oderunt vos. "Augustinus de Serm. Dom." Gradum autem esse in Pharisaeorum iustitia, quae ad legem veterem pertineret, hinc intelligitur quod multi etiam eos a quibus diliguntur oderunt. Ascendit ergo aliquem gradum qui proximum diligit, quamvis adhuc oderit inimicum; unde ad hoc designandum subditur et odio habebis inimicum tuum: quae vox non est accipienda ut iubentis iusto, sed permittentis infirmo. "Augustinus contra Faustum." Quaero autem a Manichaeis, cur proprium velint esse legis Moysi quod dictum est antiquis oderis inimicum tuum. An et Paulus non dixit homines quosdam Deo odibiles? Quaerendum est ergo quomodo intelligatur exemplo Dei, cui dixit Paulus quosdam odibiles, odio habendos inimicos; et rursus exemplo Dei, qui facit solem suum oriri super bonos et malos, diligendos inimicos. Haec itaque regula est qua et oderimus inimicum propter id quod in eo malum est, idest iniquitatem, et diligamus inimicum propter id quod in eo bonum est, idest rationalem creaturam. Audito igitur et non intellecto quod antiquis dictum erat oderis inimicum tuum, ferebantur homines in hominis odium, cum non deberent odire nisi vitium. Hos ergo corrigit dominus cum subdit ego autem dico vobis: diligite inimicos vestros; ut qui iam dixerat: non veni solvere legem sed implere, praecipiendo utique ut diligamus inimicos, cogeret nos intelligere quomodo possemus unum eumdemque hominem et odisse propter culpam, et diligere propter naturam. "Glossa." Sed sciendum est, in toto corpore legis non esse scriptum odio habebis inimicum tuum; sed hoc dicitur quantum ad traditionem Scribarum, quibus visum est hoc addendum, quia dominus praecepit filiis Israel persequi inimicos et delere Amalech de sub caelo. "Chrysostomus super Matth." Sicut enim quod dictum est non concupisces, non dictum est ad carnem, sed ad animam, sic in hoc loco caro quidem inimicum suum diligere non potest, anima autem potest: quia dilectio vel odium carnis in sensu est, animae vero in intellectu. Quando ergo nocemur ab aliquo, etsi sentimus odium, non tamen exequi volumus; cognosce quia caro nostra odit inimicum, anima vero diligit. "Gregorius Moralium." Inimici autem dilectio tunc veraciter custoditur cum non de profectu deiicimur, nec de ruina illius laetamur. Non enim amat aliquis quem non vult esse meliorem, eumque stantem voto persequitur quem cecidisse gratulatur. Evenire tamen plerumque solet ut, non amissa caritate, et inimici nos ruina laetificet, et rursum eius gloria sine invidiae culpa contristet; cum et redeunte eo quosdam bene erigi credimus, et proficiente illo plerosque iniuste opprimi timemus. Sed ad hoc servandum est discretionis examen, ne cum nostra odia exequimur, fallamur sub specie utilitatis alienae. Oportet etiam pensare quid debemus ruinae peccatoris, et quid iustitiae ferientis; nam cum perversum quemquam omnipotens percutit, et congaudendum est iustitiae iudicis, et condolendum miseriae pereuntis. "Glossa." Qui autem sunt contra Ecclesiam, tribus modis ei adversantur: odio, verbis, cruciatu corporis. Ecclesia contra diligit, unde dicit diligite inimicos vestros; benefacit, unde sequitur benefacite his qui oderunt vos; et orat, unde sequitur et orate pro persequentibus et calumniantibus vos. "Hieronymus." Multi praecepta Dei imbecillitate sua, non sanctorum viribus aestimantes, impossibilia putant esse quae praecepta sunt; et dicunt sufficere virtutibus, non odisse inimicos; ceterum diligere plus praecipi quam humana natura patiatur. Sciendum est ergo Christum non impossibilia praecipere, sed perfecta; quae fecit David in Saul et Absalon; Stephanus quoque martyr pro lapidantibus deprecatus est, et Paulus anathema cupit esse pro persecutoribus suis. Hoc autem Iesus et docuit et fecit, dicens: pater, ignosce illis. "Augustinus Enchir." Sed perfectorum sunt ista filiorum Dei: quo quidem se debet omnis fidelis extendere, et humanum animum ad hunc affectum, orando Deum secumque luctando, perducere. Tamen hoc tam magnum bonum, tantae multitudinis non est, quantam credimus exaudiri, cum in oratione dicitur: dimitte nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris. "Augustinus de Serm. Dom." Oritur autem hic quaestio, quod huic praecepto domini in quo nos hortatur orare pro inimicis, multae aliae Scripturae partes videntur adversae: quia in prophetis inveniuntur multae imprecationes adversus inimicos, ut est illud Ps. 108, 9: fiant filii eius pupilli. Sed sciendum, quod prophetae solent figura imprecantis futura praedicere. Sed illud magis movet quod dicit Ioannes: est autem peccatum ad mortem, non pro illo dico ut oret quis; aperte enim ostendit esse aliquos fratres pro quibus orare nobis non praecipitur, per hoc quod praemittit: si quis scit peccare fratrem suum etc., cum dominus etiam pro persecutoribus nos iubeat orare. Nec ista quaestio solvi potest, nisi fateamur aliqua peccata esse in fratribus, quae inimicorum persecutione sunt graviora. Nam et Stephanus orat pro eis a quibus lapidatur, quia nondum Christo crediderant; et apostolus Paulus non orat pro Alexandro, quia frater erat et, per invidentiam, fraternitatem oppugnando peccaverat. Pro quo autem non oras, iam non contra illum oras. Sed quid agimus de his contra quos oratum a sanctis accipimus, non ut corrigerentur (nam hoc modo pro ipsis potius oratum est), sed illam ultimam damnationem, non sicut contra domini traditorem per prophetam (nam illa, praedictio futurorum, non optatio supplicii fuit), sed sicut in Apocalypsi legimus martyres orare ut vindicentur? Sed hinc non oportet moveri. Quis enim audeat affirmare utrum contra ipsos homines, an contra regnum peccati petierint? Nam ipsa iustitiae et misericordiae vindicta martyrum, ut evertatur regnum peccati, quo regnante tanta perpessi sunt. Destruitur autem partim correctione hominum, partim damnatione perseverantium in peccato. Nonne tibi videtur Paulus in seipso Stephanum vindicasse cum dicit: castigo corpus meum et in servitutem redigo? "Augustinus de quaest. Nov. et Vet. Testam." Vel animae occisorum clamant, vindicari se postulantes; sicut sanguis Abel clamavit de terra non voce, sed ratione. Nam et opus opificem laudare dicitur per hoc ipsum quod videntem se oblectet; non enim tam impatientes sunt sancti ut urgeant fieri quod sciunt tempore praefinito futurum. "Chrysostomus in Matth." Vide autem quot gradus ascendit, et qualiter nos in ipsum virtutis verticem statuit. Primus gradus est non incipere iniuriam; secundus ut iniuriam ulciscens, aequali supplicio sis contentus; tertius non facere vexanti quae quis passus est; quartus exponere seipsum ad patiendum mala; quintus amplius se tribuere quam ille vult qui fecit mala; sextus non odio habere eum qui hoc operatur; septimus diligere; octavus benefacere; nonus pro ipso orare. Et quia magnum erat praeceptum, praeclarum praemium subdit, scilicet fieri similes Deo; unde dicit ut sitis filii patris vestri qui in caelis est. "Hieronymus." Si quis enim praecepta Dei custodiat, filius Dei efficitur; ergo non in natura filius est, hic scilicet de quo loquitur, sed arbitrio suo. "Augustinus de Serm. Dom." Ex illa autem regula intelligendum est quod hic dicitur, qua et Ioannes dicit: dedit eis potestatem filios Dei fieri. Unus enim naturaliter filius est; nos autem potestate accepta efficimur filii, inquantum illa quae ab eo praecipiuntur implemus. Itaque non ait: facite ista, quia estis filii; sed: facite ista, ut sitis filii. Cum autem ad hoc nos vocat, ad similitudinem suam vocat; unde sequitur qui solem suum facit oriri super bonos et malos, et pluit super iustos et iniustos. Potest autem per solem intelligi non iste visibilis, sed ille de quo dicitur: vobis qui timetis nomen domini, orietur sol iustitiae, et per pluviam irrigatio doctrinae veritatis, quia et bonis et malis apparuit et evangelizatus est Christus. "Hilarius in Matth." Vel in Baptismi et spiritus sacramento tribuit solem et pluviam. "Augustinus de Serm. Dom." Vel potest accipi sol iste visibilis, et pluvia qua fructus gignuntur: quia iniqui in libro sapientiae plangunt: sol non ortus est nobis. Et de pluvia spirituali dicitur: mandabo nubibus meis ne pluant super eam. Sed sive hoc sive illud, magna Dei bonitate fit, quae nobis imitanda praecipitur. Non autem solum ait qui facit solem oriri, sed addidit suum, idest quem ipse fecit; ut hinc admoneremur quanta liberalitate ex praecepto eius praestare debemus quod non creamus, sed ex muneribus eius accipimus. "Augustinus ad Vincentium." Sed sicut ista dona eius laudamus, ita etiam flagella in eos quos diligit cogitemus. Unde non omnis qui parcit, amicus est, nec omnis qui verberat, inimicus; melius est enim cum severitate diligere, quam cum lenitate decipere. "Chrysostomus super Matth." Caute autem dixit super iustos et iniustos, non super iustos ut iniustos: quia omnia bona Deus non propter homines dat, sed propter sanctos, sicut et flagella propter peccatores; sed in nobis non separat peccatores a iustis, ne desperent; nec in malis iustos a peccatoribus, ne glorientur; maxime cum malis bona non prosint quae male viventes ad praeiudicium suum percipiunt; nec bonis mala noceant, sed magis prosint ad iustitiae lucrum. "Augustinus de Civ. Dei." Nam bonus temporalibus bonis non extollitur, nec malis frangitur. Malus autem ideo huiusmodi infelicitate punitur, quia felicitate corrumpitur. Vel ideo ista temporalia bona et mala utrisque voluit esse communia, ut nec bona cupidius appetantur, quae mali habere cernuntur, nec mala turpiter evitentur, quibus et boni afficiuntur. "Glossa." Amare autem amantem, naturae est; inimicum vero amare est caritatis; et ideo sequitur si enim diligitis eos qui vos diligunt, quam mercedem habebitis, scilicet in caelo? Nullam: de his enim dicitur: recepistis mercedem vestram. Sed tamen haec oportet facere, illa non omittere. "Rabanus." Si ergo peccatores erga dilectores suos natura duce volunt esse benefici, multo magis vos maioris dilectionis signo amplecti debetis etiam non amantes; unde sequitur nonne et publicani hoc faciunt? Idest qui publica vectigalia exigunt, vel qui publica negotia saeculi vel lucra sectantur. "Glossa." Si vero pro his tantum oraveritis qui aliqua affinitate vobis coniuncti sunt, quid amplius habet beneficium vestrum quam infidelium? Unde sequitur et si salutaveritis fratres vestros tantum, quid amplius facitis? Salutatio enim est quaedam species orationis. Nonne et ethnici hoc faciunt? "Rabanus." Idest gentiles: nam ethnos Graece, Latine gens dicitur, qui tales sunt ut fuerunt geniti, scilicet sub peccato. "Remigius." Quia vero perfectio dilectionis ultra dilectionem inimicorum non potest procedere, ideo postquam dominus praecepit diligere inimicos, subiunxit estote ergo et vos perfecti, sicut et pater vester caelestis perfectus est. Ipse quidem perfectus est ut omnipotens, homo autem ut ab omnipotente adiutus: nam sicut quandoque in Scripturis pro veritate et aequalitate accipitur, ut ibi: sicut fui cum Moyse, ita ero et tecum; aliquando autem pro similitudine, ut hic. "Chrysostomus super Matth." Sicut enim filii carnales similant patres in aliquo corporis signo, ita filii spirituales Deum in sanctitate. Lectio 22. "Glossa." Postquam Christus legem quantum ad praecepta implevit, incipit nunc eam adimplere quantum ad promissa, ut pro caelesti mercede praecepta Dei faciamus, non pro terrenis quae lex promittebat. Omnia autem terrena ad duo potissima reducuntur: scilicet ad humanam gloriam, et ad terrenorum affluentiam; quorum utrumque in lege promissum esse videtur. De gloria enim dicitur in Deuteronomio: faciet te dominus excelsiorem cunctis gentibus quae versantur in terra. De affluentia vero temporalium ibidem subditur: abundare te faciet dominus in omnibus bonis. Et ideo dominus haec duo ab intentione fidelium excludit, scilicet gloriam et terrenorum affluentiam. Sed sciendum quod appetitus gloriae propinquus est virtuti. "Chrysostomus super Matth." Ubi enim res agitur gloriosa, ibi facilius invenit locum gloriationis occasio; et ideo intentionem gloriae primo dominus excludit: prae omnibus enim vitiis carnalibus periculosius hoc esse in hominibus intellexit: cum enim omnia mala servos Diaboli vexent, concupiscentia vanae gloriae magis vexat servos Dei quam servos Diaboli. "Prosper in libro Sentent. August." Quas etiam vires nocendi habeat humanae gloriae amor, non sentit nisi qui ei bellum indixerit: quia etsi cuiquam facile est laudem non cupere dum negatur, difficile tamen est ea non delectari cum offertur. "Chrysostomus super Matth." Intuere autem qualiter incepit velut de fera aliqua difficile cognita disputans, et apta furari eum qui non valde vigilat: occulte enim ingreditur, et omnia quae intus sunt, insensibiliter aufert. "Chrysostomus in Matth." Et ideo hoc cautius cavendum mandat dicens attendite ne iustitiam vestram faciatis coram hominibus. Cor autem nostrum attendere debemus: invisibilis enim est serpens quem observare iubemur, et latenter ingreditur et seducit. Sed in corde mundo si surreptio inimici successerit, mox homo iustus discernit quia spiritu alieno pulsatur; si autem cor fuerit iniquitatibus plenum, suggestionem Diaboli non facile intelligit; et ideo praemisit ne irascaris, ne concupiscas: quia qui malis istis subiectus est, cor suum non potest attendere. Sed quomodo potest fieri ut non coram hominibus eleemosynam faciamus? Aut si fiat, quomodo non sentiemus? Si enim praesente aliquo occurrerit pauper, quomodo dabitur ei absconse? Sed educendo eum in secreto, videtur quia datur. Sed considera, quia non dixit: ne tantum coram hominibus faciatis; sed addidit ut videamini ab eis. Qui ergo non ideo facit ut ab hominibus videatur, etsi coram hominibus fecerit, non tamen coram hominibus fecisse videtur: qui enim aliquid facit propter Deum, neminem videt in corde suo nisi Deum propter quem facit; sicut artifex eum semper habet prae oculis qui sibi opus faciendum commisit. "Gregorius Moralium." Si ergo dantis gloriam quaerimus, et publicata nostra opera in conspectu illius occulta servamus; si vero per hoc nostram laudem concupiscimus, foras ab eius conspectu iam fusa sunt, etiam si a multis ignorentur. Sed valde perfectorum est, sic ostenso opere, auctoris gloriam quaerere, ut de illata laude, privata nesciant exultatione gaudere, quam infirmi quia perfecte contemnendo non superant, necesse est ut bonum quod operantur, abscondant. "Augustinus de Serm. Dom." In hoc vero quod dicit ut videamini ab eis, nihil addens, apparet hoc eum prohibuisse ut ibi finem nostri propositi collocemus. Nam et apostolus qui dicit: si adhuc hominibus placerem, Christi servus non essem, alio loco dicit: ego omnibus per omnia placeo. Quod non ideo facit ut placeret hominibus, sed Deo, ad cuius amorem corda hominum volebat convertere ex eo quod eis placebat; sicut non absurde loqueretur qui diceret: in hoc opere quo navem quaero, non navem quaero, sed patriam. "Augustinus de Serm. Dom." Dicit autem ut videamini ab eis, quia sunt quidam qui sic faciunt iustitiam coram hominibus ut non videantur ab eis, sed ut ipsa opera videantur, et glorificetur pater qui in caelis est: non enim suam iustitiam deputant, sed eius cuius fide vivunt. "Augustinus de Serm. Dom." In hoc etiam quod addit alioquin mercedem non habebitis apud patrem vestrum qui in caelis est, nihil aliud demonstrat, nisi illud, nos cavere oportere ne humanam laudem pro nostrorum operum mercede quaeramus. "Chrysostomus super Matth." Quid autem a Deo recipies qui Deo nihil dedisti? Nam quod propter Deum fit, Deo datur, et ab eo recipitur; quod autem propter homines fit, in ventos effunditur. Quae est autem sapientia res dare, et verba vacua comparare, et mercedem Dei contemnere? Vel illum aspice a quo laudem expectas, qui te propter Deum facere putat; alioquin vituperaret te magis. Ille autem qui plena quidem voluntate propter homines facit, ille propter homines fecisse videtur. Si autem per alicuius cor cogitatio vana ascendit, desiderans hominibus apparere, anima autem intelligens contradicit, ille non propter homines fecisse videtur: quia quod cogitavit, passio carnis est; quod elegit, iudicium animae. |
PIUS PP. X LITTERAE APOSTOLICAE FULDENSEM* EMINENTISSIMIS VIRIS S. R. E. CARDINALIBUS GEORGIO KOPP, EPISCOPO WRATISLAVIENSIUM, Dilecti Filii Nostri ac Venerabiles Fratres, salutem et apostolicam benedictionem.— Fuldensem de more acturi Conventum quo sitis animo comparati, satis declarant plenae amoris et observantiae litterae ad Nos datae die XXIII proxime lapsi mensis Augusti. Rati enim eam esse condicionem temporum, quae singularem postulet sacrorum Antistitum vigilantiam atque solertiam, nihil opportunius censuistis quam Caroli Borromaei praeclara exempla vobismetipsis imitanda proponere, simulque habere prae oculis quae nuperrimis encyclicis Litteris de Sancto illo Viro fuse monuimus. Cuius exempli luce vobis ad intuendum constituta, vix est cur nova studiis vestris adiciantur incitamenta ut, funestos huius aetatis errores a commisso vobis grege arceatis, ut foveatis pietatem, ut populi mores ad christianae vitae instituta conformandos curetis. Quapropter nihil dubitantes quin vestrae congressiones dignum explorata prudentia vestra et exspectatione Nostra habiturae sint exitum, clementissimum Deum vehementer precamur, ut vos in proposito sancto confirmet, Nobiscum et cogitando et agendo arctius usque coniungat, impavidos efficiat catholicae Fidei adsertores disciplinaeque vindices, quo possitis de religione ac de populo vestro, sicut antea, mereri quam optime. Quae omnia ut pro votis cedant, Apostolicam Benedictionem, paternae dilectionis testem, vobis, dilecti Filii Nostri ac Venerabiles Fratres, et fidelibus vigilantiae vestrae concreditis peramanter in Domino impertimus. Datum Romae apud S. Petrum, die II mensis Septembris MDCCCCX, Pontificatus Nostri anno octavo. R. CARD. MERRY DEL VAL, |
S c a e n a I Nutrix. Phaedra. Chorus. |
Praefatio.. AD JOVINIANUM, MINERVIUM, LEONTIUM ET THEODORUM. Emensis, juvante gratia Christi, decem collationibus Patrum, quae, exigentibus beatissimis episcopis Helladio ac Leontio, utcumque digestae sunt, septem alias beato episcopo Honorato, sancto quoque famulo Christi Eucherio dedicavi: Totidem et nunc vobis, o sancti fratres, Joviniane, Minervi, Leonti et Theodore, credidi deputandas. Posterior siquidem vestrum illam coenobiorum sanctam atque egregiam disciplinam in provinciis Gallicanis antiquarum virtutum districtione fundavit; caeteri vero non solum coenobialem professionem apprime monachos expetere, verum etiam anachoreticam sitire sublimitatem vestris institutionibus provocastis. Ea namque collationes istae summorum Patrum disputatione contextae sunt, et ita in omnibus temperatae, ut utrique professioni, qua non solum occiduas regiones, verum etiam insulas, maximis fratrum catervis fecistis florere, conveniant; id est, ut non solum hi qui adhuc in congregatione laudabili subjectione perdurant, sed etiam illi qui haud longe a vestris coenobiis secedentes anachoretarum sectari gestiunt disciplinam, pro conditione locorum ac status sui mensura plenius instruantur. Quibus hoc praecipuum contulit praecedens vestri laboris industria, ut parati jam atque in iisdem exercitiis deprehensi, facilius praecepta seniorum atque instituta suscipiant, ipsosque in cellulas suas auctores collationum cum ipsis collationum voluminibus recipientes, et quotidianis quodammodo cum eis interrogationibus ac responsis colloquentes, non propriis adinventionibus arduam istam et incognitam ferme in hac regione appetant viam, sed periculosam etiam illic, ubi jam tritissimi calles et innumera praecedentium exempla non desunt, anachoreseos disciplinam illorum potius praeceptis capere consuescant, quos in omnibus et antiqua traditio et longae experientiae instruxit industria. |
I 1 Iam nunc quaeramus diligentius quantum dat deus quod paulo ante distulimus, utrum et singula quaeque in trinitate persona possit et per se ipsam non cum ceteris duabus dici deus aut magnus aut sapiens aut uerus aut omnipotens aut iustus et si quid aliud de deo dici potest, non relatiue sed ad se ipsum, an uero non dicantur ista nisi cum trinitas intellegitur. Hoc enim quaestionem facit quia scriptum est: Christum dei uirtutem et dei sapientiam, utrum ita sit pater sapientiae atque uirtutis suae ut hac sapientia sapiens sit quam genuit et hac uirtute potens quam genuit, et quia semper potens et sapiens, semper genuit uirtutem et sapientiam. Dixeramus enim si ita est cur non et magnitudinis suae pater sit qua magnus est et bonitatis qua bonus et iustitiae qua iustus et alia si qua sunt. Aut si haec omnia pluribus uocabulis in eadem sapientia et uirtute intelleguntur ut ea sit magnitudo quae uirtus, ea bonitas quae sapientia, et ea rursus sapientia quae uirtus sicut iam tractauimus, meminerimus cum aliquid horum nomino sic accipiendum esse ac si omnia commemorem. Quaeritur ergo an pater etiam singulus sit sapiens atque ipsa sibi ipse secundum, an ita sit sapiens quomodo dicens. Verbo enim quod genuit dicens est, non uerbo quod profertur et sonat et transit, sed uerbo quod erat apud deum et deus erat uerbum et omnia per ipsum facta sunt, uerbo aequali sibi quo semper atque incommutabiliter dicit se ipsum. Non est enim ipse uerbum sicut nec filius nec imago. Dicens autem (exceptis illis temporalibus uocibus dei quae in creatura fiunt, nam sonant et transeunt), dicens ergo illo coaeterno uerbo non singulus intellegitur sed cum ipso uerbo sine quo non est utique dicens. Itane et sapiens sicut dicens ut ita sit sapientia sicut uerbum et hoc sit uerbum esse quod est esse sapientiam, hoc etiam esse uirtutem ut uirtus et sapientia et uerbum idem sit et relatiue dicatur sicut filius et imago, atque ille non singulus potens uel sapiens sed cum ipsa uirtute atque sapientia quam genuit sicut non singulus dicens sed eo uerbo et cum eo uerbo quod genuit, atque ita magnus ea et cum ea magnitudine quam genuit? Et si non alio magnus, alio deus, sed eo magnus quo deus quia non aliud illi est magnum esse, aliud deum esse, consequens est ut nec deus singulus sed ea et cum ea deitate quam genuit ut sic sit filius deitas patris sicut sapientia et uirtus patris et sicuti est uerbum et imago patris. Et quia non aliud illi est esse, aliud deum esse, ita sit etiam essentia patris filius sicuti est uerbum et imago eius. Ac per hoc etiam excepto eo quod pater est non sit aliquid pater nisi quia est ei filius ut non tantum id quod dicitur pater (quod manifestum est eum non ad se ipsum sed ad filium relatiue dici et ideo patrem quia est ei filius), sed omnino ut sit quod ad se ipsum est ideo sit quia genuit essentiam suam. Sicut enim magnus est non nisi ea quam genuit magnitudine, ita et est non nisi ea quam genuit essentia quia non aliud est illi esse, aliud magnum esse. Itane igitur pater est essentiae suae sicut pater est magnitudinis suae, sicut pater est uirtutis et sapientiae suae? Eadem quippe eius magnitudo quae uirtus et eadem essentia quae magnitudo. 2 Haec disputatio nata est ex eo quod scriptum est: Christum esse dei uirtutem et dei sapientiam. Quapropter in eas angustias sermo coartatur cum ineffabilia fari cupimus ut aut dicamus Christum non esse dei uirtutem et dei sapientiam atque ita impudenter et impie resistamus apostolo; aut Christum quidem dei uirtutem et dei sapientiam esse fateamur sed eius patrem non esse patrem uirtutis et sapientiae suae, quod non minus impium est (sic enim nec Christi erit pater quia Christus dei uirtus et dei sapientia est); aut non esse patrem uirtute sua potentem neque sapientia sua sapientem, quod quis audeat dicere?; aut aliud in patre intellegi esse, aliud sapientem esse ut non hoc ipso sit quo sapiens est, quod de anima intellegi solet quae alias insipiens, alias sapiens est uelut natura mutabilis et non summe perfecteque simplex; aut patrem non esse aliquid ad se ipsum et non solum quod pater est sed omnino quod est, ad filium relatiue dici. Quomodo ergo eiusdem essentiae filius cuius pater quandoquidem ad se ipsum nec essentia est, nec omnino est ad se ipsum sed etiam esse ad filium illi est? At enim multo magis unius eiusdemque essentiae quia una eademque essentia pater et filius quandoquidem patri non ad se ipsum est ipsum esse sed ad filium quam essentiam genuit et qua essentia est quidquid est. Neuter ergo ad se est, et uterque ad inuicem relatiue dicitur. An pater solus non solum quod pater dicitur sed omnino quidquid dicitur relatiue ad filium dicitur, ille autem dicitur et ad se? Et si ita est, quid dicitur ad se? An ipsa essentia? Sed patris essentia est filius sicut patris uirtus et sapientia, sicut uerbum patris et imago patris. Aut si essentia dicitur ad se filius, pater autem non est essentia sed genitor essentiae, non est autem ad se ipsum sed hac ipsa essentia quam genuit sicut hac ipsa magnitudine magnus quam genuit, ergo et magnitudo dicitur ad se filius, ergo et uirtus et sapientia et uerbum et imago. Quid autem absurdius quam imaginem ad se dici? Aut si non idipsum est imago et uerbum quod est uirtus et sapientia, sed illa relatiue dicuntur, haec autem ad se non ad aliud, incipit non ea sapientia quam genuit sapiens esse pater quia non potest ipse ad eam relatiue dici et illa ad eum relatiue non dici. Omnia enim quae relatiue dicuntur ad inuicem dicuntur. Restat itaque ut etiam essentia filius relatiue dicatur ad patrem. Ex quo conficitur inopinatissimus sensus ut ipsa essentia non sit essentia, uel certe cum dicitur essentia, non essentia sed relatiuum indicetur. Quomodo cum dicitur dominus, non essentia indicatur sed relatiuum quod refertur ad seruum; cum autem homo dicitur uel aliquid tale quod ad se non ad aliud dicitur, tunc indicatur essentia; homo ergo cum dicitur dominus, ipse homo essentia est, dominus uero relatiue dicitur; homo enim ad se dicitur, dominus ad seruum. Hoc autem unde agimus si essentia ipsa relatiue dicitur, essentia ipsa non est essentia? Huc accedit quia omnis essentia quae relatiue dicitur est etiam aliquid excepto relatiuo sicut homo dominus et homo seruus et equus iumentum et nummus arra; homo et equus et nummus ad se dicuntur et substantiae sunt uel essentiae; dominus uero et seruus et iumentum et arra ad aliquid relatiue dicuntur. Sed si non esset homo, id est aliqua substantia, non esset qui relatiue dominus diceretur; et si non esset equus quaedam essentia, non esset quod iumentum relatiue diceretur; ita si nummus non esset aliqua substantia, nec arra posset relatiue dici. Quapropter si et pater non est aliquid ad se ipsum, non est omnino qui relatiue dicatur ad aliquid. Non enim sicut ad aliquid coloratum refertur color eius, nec omnino ad se dicitur color sed semper alicuius colorati est; illud autem cuius color est etiam si eo quod coloratum dicitur ad colorem refertur, tamen id quod corpus dicitur ad se dicitur, ullo modo ita putandum est patrem non dici aliquid ad se ipsum, sed quidquid dicitur ad filium dici; eundem uero filium et ad se ipsum dici et ad patrem, cum dicitur magnitudo magna et uirtus potens utique ad se ipsum, et magnitudo atque uirtus magni et potentis patris qua pater magnus et potens est. Non ergo ita, sed utrumque substantia et utrumque una substantia. Sicut autem absurdum est dicere candidum non esse candorem, sic absurdum est dicere sapientem non esse sapientiam; et sicut candor ad se ipsum candidus dicitur, ita et sapientia ad se ipsam dicitur sapiens. Sed candor corporis non est essentia quoniam ipsum corpus essentia est et illa eius qualitas, unde et ab ea dicitur candidum corpus cui non hoc est esse quod candidum esse. Aliud enim ibi forma et aliud color et utrumque non in se ipso sed in aliqua mole, quae moles nec forma nec color est sed formata atque colorata. Sapientia uero et sapiens est et se ipsa sapiens est. Et quoniam quaecumque anima participatione sapientiae fit sapiens, si rursus desipiat, manet tamen in se sapientia; nec cum fuerit anima in stultitiam commutata, illa mutatur. Non ita est in eo qui ex ea fit sapiens quemadmodum candor in corpore quod ex illo candidum est; cum enim corpus in alium colorem fuerit commutatum, non manebit candor ille atque omnino esse desinet. Quod si et pater qui genuit sapientiam ex ea fit sapiens neque hoc est illi esse quod sapere, qualitas eius est filius, non proles eius, et non ibi erit iam summa simplicitas. Sed absit ut ita sit quia uere ibi est summe simplex essentia; hoc ergo est ibi esse quod sapere. Quod si hoc est ibi esse quod sapere, non per illam sapientiam quam genuit sapiens est pater; alioquin non ipse illam, sed illa eum genuit. Quid enim aliud dicimus cum dicimus hoc illi est esse quod sapere nisi eo est quo sapiens est? Quapropter quae causa illi est ut sapiens sit, ipsa illi causa est ut sit. Proinde si sapientia quam genuit causa est illi ut sapiens sit, etiam ut sit ipsa illi causa est. Quod fieri non potest nisi gignendo eum aut faciendo. Sed neque genitricem neque conditricem patris ullo modo quisquam dixerit sapientiam. Quid enim est insanius? Ergo et pater ipse sapientia est, et ita dicitur filius sapientia patris quomodo dicitur lumen patris, id est ut quemadmodum lumen de lumine et utrumque unum lumen, sic intellegatur sapientia de sapientia et utrumque una sapientia. Ergo et una essentia quia hoc est ibi esse quod sapere. Quod enim est sapientiae sapere et potentiae posse, aeternitati aeternam esse, iustitiae iustam esse, magnitudini magnam esse, hoc est essentiae ipsum esse. Et quia in illa simplicitate non est aliud sapere quam esse, eadem ibi sapientia quae essentia. II 3 Pater igitur et filius simul una essentia et una magnitudo et una ueritas et una sapientia. Sed non pater et filius simul ambo unum uerbum quia non simul ambo unus filius. Sicut enim filius ad patrem refertur, non ad se ipsum dicitur, ita et uerbum ad eum cuius uerbum est refertur cum dicitur uerbum. Eo quippe filius quo uerbum et eo uerbum quo filius. Quoniam igitur pater et filius simul non utique unus filius, consequens est ut pater et filius simul non ambo unum uerbum. Et propterea non eo uerbum quo sapientia quia uerbum non ad se dicitur sed tantum relatiue ad eum cuius uerbum est sicut filius ad patrem; sapientia uero eo quo essentia.Et ideo quia una essentia, una sapientia. Quoniam uero et uerbum sapientia est, sed non eo uerbum quo sapientia (uerbum enim relatiue, sapientia essentialiter intellegitur), id dici accipiamus cum dicitur uerbum ac si dicatur nata sapientia, ut sit et filius et imago. Et haec duo cum dicuntur, id est 'nata sapientia,' in uno eorum eo quod est 'nata' et uerbum et imago et filius intellegatur, et in his omnibus nominibus non ostendatur essentia quia relatiue dicuntur; at in altero quod est 'sapientia,' quoniam et ad se dicitur (se ipsa enim sapiens est), etiam essentia demonstretur et hoc eius esse quod sapere. Vnde pater et filius simul una sapientia quia una essentia, et singillatim sapientia de sapientia sicut essentia de essentia. Quapropter non quia pater non est filius et filius non est pater, aut ille ingenitus, ille autem genitus, ideo non una essentia quia his nominibus relatiua eorum ostenduntur. Vterque autem simul una sapientia et una essentia ubi hoc est esse quod sapere; non autem simul uterque uerbum aut filius quia non hoc est esse quod uerbum esse aut filium esse sicut iam satis ostendimus ista relatiue dici. III 4 Cur ergo in scripturis nusquam fere de sapientia quidquam dicitur nisi ut ostendatur a deo genita uel creata? Genita scilicet per quam facta sunt omnia; creata uero uel facta sicut in hominibus cum ad eam quae non creata et facta sed genita est conuertuntur et inlustrantur; in ipsis enim fit aliquid quod uocetur eorum sapientia; uel illud scripturis praenuntiantibus aut narrantibus quod uerbum caro factum est et habitauit in nobis; hoc modo enim Christus facta sapientia est quia factus est homo. An propterea non loquitur in illis libris sapientia uel de illa dicitur aliquid nisi quod eam de deo natam ostendat aut factam, quamuis sit et pater ipsa sapientia, quia illa nobis sapientia commendanda erat et imitanda cuius imitatione formamur? Pater enim eam dicit ut uerbum eius sit, non quomodo profertur ex ore uerbum sonans aut ante pronuntiationem cogitatur (spatiis enim temporum hoc completur, illud autem aeternum est), et inluminando dicit nobis et de se et de patre quod dicendum est hominibus. Ideoque ait: Nemo nouit filium nisi pater, et nemo nouit patrem nisi filius et cui uoluerit filius reuelare quia per filium reuelat pater, id est per uerbum suum. Si enim hoc uerbum quod nos proferimus temporale et transitorium et se ipsum ostendit et illud de quo loquimur, quanto magis uerbum dei per quod facta sunt omnia, quod ita ostendit patrem sicuti est pater quia et ipsum ita est, et hoc est quod pater secundum quod sapientia est et essentia? Nam secundum quod uerbum non hoc est quod pater quia uerbum non est pater, et uerbum relatiue dicitur sicut filius quod utique non pater. Et ideo Christus uirtus et sapientia dei quia de patre uirtute et sapientia etiam ipse uirtus et sapientia est sicut lumen de patre lumine et fons uitae apud deum patrem utique fontem uitae. Quoniam apud te, inquit, fons uitae, in lumine tuo uidebimus lumen, quia sicut pater habet uitam in semetipso, sic dedit filio uitam habere in semetipso; et erat lumen uerum quod inluminat omnem hominem uenientem in hunc mundum, et lumen hoc uerbum erat apud deum, sed et deus erat uerbum. Deus autem lumen est, et tenebrae in eo non sunt ullae; lumen uero non corporale sed spiritale, neque ita spiritale ut inluminatione factum sit quemadmodum dictum est apostolis: Vos estis lumen mundi, sed lumen quod inluminat omnem hominem, ea ipsa et summa sapientia deus unde nunc agimus. Sapientia ergo filius de sapientia patre sicut lumen de lumine et deus de deo ut et singulus pater lumen et singulus filius lumen, et singulus pater deus et singulus filius deus; ergo et singulus pater sapientia et singulus filius sapientia. Et sicut utrumque simul unum lumen et unus deus, sic utrumque una sapientia. Sed filius factus est nobis sapientia a deo et iustitia et sanctificatio quia temporaliter nos ad illum conuertimur, id est ex aliquo tempore, ut cum illo maneamus in aeternum. Et ipse ex quodam tempore uerbum caro factum est et habitauit in nobis. 5 Propterea igitur cum pronuntiatur in scripturis aut enarratur aliquid de sapientia , siue dicente ipsa siue cum de illa dicitur, filius nobis potissimum insinuatur. Cuius imaginis exemplo et nos non discedamus a deo quia et nos imago dei sumus, non quidem aequalis, facta quippe a patre per filium, non nata de patre sicut illa; et nos quia inluminamur lumine, illa uero quia lumen inluminans, et ideo illa sine exemplo nobis exemplum est. Neque enim imitatur praecedentem aliquem ad patrem a quo numquam est omnino separabilis quia idipsum est quod ille de quo est. Nos autem nitentes imitamur manentem et sequimur stantem et in ipso ambulantes tendimus ad ipsum quia factus est nobis uia temporalis per humilitatem quae mansio nobis aeterna est per diuinitatem. Quoniam quippe spiritibus mundis intellectualibus qui superbia non lapsi sunt in forma dei et deo aequalis et deus praebet exemplum, ut se idem exemplum redeundi etiam lapso praeberet homini qui propter immunditiam peccatorum poenamque mortalitatis deum uidere non poterat semetipsum exinaniui non mutando diuinitatem suam sed nostram mutabilitatem assumendo, et formam serui accipiens uenit ad nos in hunc mundum qui in hoc mundo erat quia mundus per eum factus est ut exemplum sursum uidentibus deum, exemplum deorsum mirantibus hominem, exemplum sanis ad permanendum, exemplum infirmis ad conualescendum, exemplum morituris ad non timendum, exemplum mortuis ad resurgendum esset, in omnibus ipse primatum tenes. Quia enim homo ad beatitudinem sequi non debebat nisi deum et sentire non poterat deum, sequendo deum hominem factum sequeretur simul et quem sentire poterat et quem sequi debebat. Amemus ergo eum et inhaereamus illi caritate diffusa in cordibus nostris per spiritum sanctum qui datus est nobis. Non igitur mirum si propter exemplum quod nobis ut reformemur ad imaginem dei praebet imago aequalis patri, cum de sapientia scriptura loquitur, de filio loquitur quem sequimur uiuendo sapienter, quamuis et pater sit sapientia sicut lumen et deus. 6 Spiritus quoque sanctus siue sit summa caritas utrumque coniungens nosque subiungens, quod ideo non indigne dicitur quia scriptum est: Deus caritas est, quomodo non est etiam ipse sapientia cum sit lumen, quoniam deus lumen est? Siue alio modo essentia spiritus sancti singillatim ac proprie nominanda est, quoniam deus est utique lumen est, et quoniam lumen est utique sapientia est. Deum autem esse spiritum sanctum scriptura clamat apud apostolum qui dicit: Nescitis quia templum dei estis? Statimque subiecit: et spiritus dei habitat in uobis. Deus enim habitat in templo suo. Non enim tamquam minister habitat spiritus dei in templo dei cum alio loco euidentius dicat: Nescitis quia corpora uestra templum in uobis est spiritus sancti quem habetis a deo et non estis uestri? Empti enim estis pretio magno. Glorificate ergo deum in corpore uestro. Quid est autem sapientia nisi lumen spiritale et incommutabile? Est enim et sol iste lumen sed corporale; est et spiritalis creatura lumen sed non incommutabile. Lumen ergo pater, lumen filius, lumen spiritus sanctus; simul autem non tria lumina sed unum lumen. Et ideo sapientia pater, sapientia filius, sapientia spiritus sanctus; et simul non tres sapientiae, sed una sapientia; et quia hoc est ibi esse quod sapere, una essentia pater et filius et spiritus sanctus. Nec aliud est ibi esse quam deum esse. Vnus ergo deus pater et filius et spiritus sanctus. IV 7 Itaque loquendi causa de ineffabilibus ut fari aliquo modo possemus quod effari nullo modo possumus dictum est a nostris graecis una essentia, tres substantiae, a latinis autem una essentia uel substantia, tres personae quia sicut iam diximus non aliter in sermone nostro, id est latino, essentia quam substantia solet intellegi. Et dum intellegatur saltem in aenigmate quod dicitur placuit ita dici ut diceretur aliquid cum quaereretur quid tria sint, quae tria esse fides uera pronuntiat cum et patrem non dicit esse filium, et spiritum sanctum quod est donum dei nec patrem dicit esse nec filium. Cum ergo quaeritur quid tria uel quid tres, conferimus nos ad inueniendum aliquod speciale uel generale nomen quo complectamur haec tria, neque occurrrit animo quia excedit supereminentia diuinitatis usitati eloquii facultatem. Verius enim cogitatur deus quam dicitur, et uerius est quam cogitatur. Cum enim dicimus non eundem esse Iacob qui est Abraham, Isaac autem nec Abraham esse nec Iacob, tres esse utique fatemur, Abraham, Isaac et Iacob. Sed cum quaeritur quid tres, respondemus tres homines nomine speciali eos pluraliter appellantes; generali autem si dicamus tria animalia (homo enim sicut ueteres definierunt animal est rationale, mortale); aut sicut scripturae nostrae loqui solent, tres animas, cum a parte meliore totum appellari placet, id est ab anima, et corpus et animam quod est totus homo. Ita quippe dictum est in Aegyptum descendisse cum Iacob animas septuaginta quinque pro tot hominibus. Item cum dicimus equum tuum non eum esse qui meus est et tertium alicuius alterius nec meum esse nec tuum, fatemur tres esse, et interroganti quid tres respondemus tres equos nomine speciali, generali autem animalia tria. Itemque cum dicimus bouem non esse equum, canem uero nec bouem esse nec equum, tria quaedam dicimus; et percontantibus quid tria non iam speciali nomine dicimus tres equos aut tres boues aut tres canes quia non eadem specie continentur, sed generali, tria animalia, siue superiore genere, tres substantias uel tres creaturas uel tres naturas. Quaecumque autem plurali numero enuntiantur specialiter uno nomine etiam generaliter enuntiari possunt; non autem omnia quae generaliter nomine uno appellantur etiam specialiter appellare uno nomine possumus. Nam tres equos, quod est nomen speciale, etiam animalia tria dicimus; equum uero et bouem et canem, animalia tantum tria dicimus uel substantias, quae sunt generalia nomina, et si quid aliud de his generaliter dici potest; tres uero equos aut boues aut canes, quae specialia uocabula sunt, non ea possumus dicere. Ea quippe uno nomine quamuis pluraliter enuntiamus quae communiter habent illud quod eo nomine significatur. Abraham quippe et Isaac et Iacob commune habent id quod est homo, itaque dicuntur tres homines; equus quoque et bos et canis commune habent id quod est animal, dicuntur ergo tria animalia. Ita tres aliquas lauros, etiam tres arbores dicimus; laurum uero et myrtum et oleam, tantum tres arbores uel tres substantias aut naturas. Atque ita res lapides, etiam tria corpora; lapidem uero et lignum et ferrum, tantum tria corpora uel si quo etiam superiore generali nomine dici possunt. Pater ergo et filius et spiritus sanctus quoniam tres sunt, quid tres sint quaeramus, quid commune habeant. Non enim commune illis est id quod pater est ut inuicem sibi sint patres, sicut amici cum relatiue ad alterutrum dicantur, possunt dici tres amici quod inuicem sibi sunt; non autem hoc ibi quia tantum pater ibi pater, nec duorum pater sed unici filii. Nec tres filii cum pater ibi non sit filius nec spiritus sanctus. Nec tres spiritus sancti quia et spiritus sanctus propria significatione qua etiam donum dei dicitur nec pater nec filius. Quid igitur tres? Si enim tres personae, commune est eis id quod persona est. Ergo speciale hoc aut generale nomen est eis si consuetudinem loquendi respicimus. Sed ubi est naturae nulla diuersitas ita generaliter enuntiantur aliqua plura ut etiam specialiter enuntiari possint. Naturae enim differentia facit ut laurus et myrtus et olea, aut equus et bos et canis non dicantur speciali nomine, istae, tres lauri, aut illi, tres boues, sed generali, et istae, tres arbores; et illa, tria animalia. Hic uero ubi nulla est essentiae diuersitas oportet et speciale nomen habeant haec tria, quod tamen non inuenitur. Nam persona generale nomen est in tantum ut etiam homo possit hoc dici, cum tantum intersit inter hominem et deum. 8 Deinde in ipso generali uocabulo si propterea dicimus tres personas quia commune est eis id quod persona est (alioquin nullo modo possunt ita dici, quemadmodum non dicuntur tres filii quia non commune est eis id quod est filius), cur non etiam tres deos dicimus? Certe enim quia pater persona et filius persona et spiritus sanctus persona, ideo tres personae. Quia ergo pater deus et filius deus et spiritus sanctus deus, cur non tres dii? Aut quoniam propter ineffabilem coniunctionem haec tria simul unus deus, cur non etiam una persona ut ita non possimus dicere tres personas, quamuis singulam quamque appellemus personam, quemadmodum non possumus dicere tres deos, quamuis singulum quemque appellemus deum siue patrem siue filium siue spiritum sanctum? An quia scriptura non dicit tres deos? Sed nec tres personas alicubi scripturam commemorare inuenimus. An quia nec tres nec unam personam scriptura dicit haec tria (legimus enim personam domini, non personam dominum), propterea licuit loquendi et disputandi necessitate tres personas dicere non quia scriptura dicit, sed quia scriptura non contradicit, si autem diceremus tres deos, contradiceret scriptura dicens: Audi, Israhel: Dominus deus tuus, deus unus est? Cur ergo et tres essentias non licet dicere quod similiter scriptura sicut non dicit, ita nec contradicit? Nam essentia si speciale nomen est commune tribus, cur non dicantur tres essentiae sicut Abraham, Isaac et Iacob, tres homines, quia homo speciale nomen est commune omnibus hominibus? Si autem speciale nomen non est essentia sed generale quia homo et pecus et arbor et sidus et angelus dicitur essentia, cur non dicuntur istae tres essentiae sicut tres equi dicuntur tria animalia et tres lauri dicuntur tres arbores et tres lapides tria corpora? Aut si propter unitatem trinitatis non dicuntur tres essentiae sed una essentia, cur non propter eandem unitatem non dicuntur tres substantiae uel tres personae, sed una substantia et una persona? Quam enim est illis commune nomen essentiae ita ut singulus quisque dicatur essentia, tam illis commune est uel substantiae uel personae uocabulum. Quod enim de personis secundum nostram, hoc de substantiis secundum graecorum consuetudinem ea quae diximus oportet intellegi. Sic enim dicunt illi tres substantias, unam essentiam, quemadmodum nos dicimus tres personas, unam essentiam uel substantiam. 9 Quid igitur restat? An ut fateamur loquendi necessitate parta haec uocabula cum opus esset copiosa disputatione aduersus insidias uel errores haereticorum? Cum enim conaretur humana inopia loquendo proferre ad hominum sensus quod in secretario mentis pro captu tenet de domino deo creatore suo siue per piam fidem siue per qualemcumque intellegentiam, timuit dicere tres essentias ne intellegeretur in illa summa aequalitate ulla diuersitas. Rursus non esse tria quaedam non poterat dicere, quod Sabellius quia dixit in haeresim lapsus est. Certissime quippe et de scripturis cognoscitur quod pie credendum est, et aspectu mentis indubitata perceptione perstringitur et patrem esse et filium esse et spiritum sanctum, nec eundem filium esse qui pater est nec spiritum sanctum eundem patrem esse uel filium. Quaesiuit quid tria diceret et dixit substantias siue personas, quibus nominibus non diuersitatem intellegi uoluit sed singularitatem noluit ut non solum ibi unitas intellegatur ex eo quod dicitur una essentia, sed et trinitas ex eo quod dicuntur tres substantiae uel personae. Nam si hoc est deo esse quod subsistere, ita non erant dicendae tres substantiae ut non dicuntur tres essentiae, quemadmodum quia hoc est deo esse quod sapere sicut non tres essentias ita nec tres sapientias dicimus. Sic enim quia hoc illi est deum esse quod est esse, tam tres essentias quam tres deo dici fas non est. Si autem aliud est deo esse, aliud subsistere, sicut aliud deo esse ,aliud patrem esse uel dominum esse (quod enim est ad se dicitur, pater autem ad filium et dominus ad seruientem creaturam dicitur; relatiue ergo subsistit sicut relatiue gignit et relatiue dominatur), ita iam substantia non erit substantia quia relatiuum erit. Sicut enim ab eo quod est esse appellatur essentia, ita ab eo quod est subsistere substantiam dicimus. Absurdum est autem ut substantia relatiue dicatur; omnis enim res ad se ipsam subsistit. Quanto magis deus V 10 si tamen dignum est ut deus dicatur subsistere? De his enim rebus recte intellegitur in quibus subiectis sunt ea quae in aliquo subiecto esse dicuntur sicut color aut forma in corpore. Corpus enim subsistit et ideo substantia est; illa uero in subsistente atque in subiecto corpore, quae non substantiae sunt sed in substantia; et ideo si esse desinat uel ille color uel illa forma, non adimunt corpori corpus esse quia non hoc est ei esse quod illam uel illam formam coloremue retinere. Res ergo mutabiles neque simplices proprie dicuntur substantiae. Deus autem si subsistit ut substantia proprie dici possit, inest in eo aliquid tamquam in subiecto, et non est simplex cui hoc sit esse quod illi est quidquid aliquid de illo ad illum dicitur sicut magnus, omnipotens, bonus, et si quid huiusmodi de deo non incongrue dicitur. Nefas est autem dicere ut subsistat et subsit deus bonitati suae atque illa bonitas non substantia sit uel potius essentia, neque ipse deus sit bonitas sua, sed in illo sit tamquam in subiecto. Vnde manifestum est deum abusiue substantiam uocari ut nomine usitatiore intellegatur essentia, quod uere ac proprie dicitur ita ut fortasse solum deum dici oporteat essentiam. Est enim uere solus quia incommutabilis est, idque suum nomen famulo suo Moysi enuntiauit cum ait: Ego sum qui sum, et: Dices ad eos: Qui est misit me ad uos. Sed tamen siue essentia dicatur quod proprie dicitur, siue substantia quod abusiue, utrumque ad se dicitur, non relatiue ad aliquid. Vnde hoc est deo esse quod subsistere, et ideo si una essentia trinitas, una etiam substantia. Fortassis igitur commodius dicuntur tres personae quam tres substantiae. VI 11 Sed ne nobis uideatur suffragari hoc quoque requiramus, quamquam et illi si uellent, sicut dicunt tres substantias, *treis hypostaseis, possent dicere tres personas, *tria prosopa. Illud autem maluerunt quod forte secundum linguae suae consuetudinem aptius diceretur. Namque et in personis eadem ratio est; non enim aliud est deo esse, aliud personam esse sed omnino idem. Nam si esse ad se dicitur, persona uero relatiue. Sic dicamus tres personas patrem et filium et spiritum sanctum quemadmodum dicuntur aliqui tres amici aut tres propinqui aut tres uicini quod sint ad inuicem, non quod unusquisque eorum sit ad se ipsum. Quapropter quilibet ex eis amicus est duorum ceterorum, aut propinquus aut uicinus quia haec nomina relatiuam significationem habent. Quid ergo? Num placet dicamus patrem personam esse filii et spiritus sancti, aut filium personam esse patris et spiritus sancti, aut spiritum sanctum personam esse patris et filii? Sed neque persona ita dici alicubi solet, neque in hac trinitate cum dicimus personam patris aliud dicimus quam substantiam patris. Quocirca ut substantia patris ipse pater est, non quo pater est sed quo est; ita et persona patris non aliud quam ipse pater est. Ad se quippe dicitur persona, non ad filium uel spiritum sanctum; sicut ad se dicitur deus et magnus et bonus et iustus et si quid aliud huiusmodi. Et quemadmodum hoc illi est esse quod deum esse, quod magnum, quod bonum esse, ita hoc illi est esse quod personam esse. Cur ergo non haec tria simul unam personam dicimus sicut unam essentiam et unum deum, sed dicimus tres personas, cum tres deos aut tres essentias non dicamus, nisi quia uolumus uel unum aliquod uocabulum seruire huic significationi qua intellegitur trinitas ne omnino taceremus interrogati quid tres, cum tres esse fateremur? Nam si genus est essentia, species autem substantia siue persona ut nonnulli sentiunt (omitto illud quod iam dixi, oportere appellari tres essentias ut appellantur tres substantiae uel personae sicut appellantur tres equi eademque animalia tria, cum sit specie equus, animal genus. Neque enim species ibi pluraliter dicta est et genus singulariter tamquam diceretur tres equi unum animal, sed sicut tres equi speciali nomine ita tria animalia nomine generali. Quod si dicunt substantiae uel personae nomine non speciem significari sed aliquid singulare atque indiuiduum, ut substantia uel persona non ita dicatur sicut dicitur homo quod commune est omnibus hominibus, sed quomodo dicitur hic homo uelut Abraham, uelut Isaac, uelut Iacob, uel si quis alius qui etiam digito praesens demonstrari possit, sic quoque illos eadem ratio consequetur. Sicut enim dicuntur Abraham, Isaac, Iacob tria indiuidua, ita tres homines et tres animae. Cur ergo et pater et filius et spiritus sanctus si secundum genus et speciem et indiuiduum etiam ista disserimus, non ita dicuntur tres essentiae ut tres substantiae seu personae? Sed hoc, ut dixi, omitto). Illud dico, si essentia genus est, una essentia iam non habet species sicut quia genus est animal, unum animal iam non habet species. Non sunt ergo tres species unius essentiae pater et filius et spiritus sanctus. Si autem species est essentia sicut species est homo, tres uero illae quas appellamus substantias siue personas sic eandem speciem communiter habent quemadmodum Abraham et Isaac et Iacob speciem quae homo dicitur communiter habent (non sicut homo subdiuiditur in Abraham, Isaac et Iacob, ita unus homo et in aliquos singulos homines subdiuidi potest; omnino enim non potest quia unus homo iam singulus homo est). Cur ergo una essentia in tres substantias uel personas subdiuiditur? Nam si essentia species est sicut homo, sic est una essentia sicut unus homo. An sicut dicimus aliquos tres homines eiusdem sexus, eiusdem temperationis corporis, eiusdemque animi unam esse naturam (tres enim sunt homines sed una natura), sic etiam ibi dicimus tres substantias unam essentiam, aut tres personas unam substantiam uel essentiam? Hoc uero utcumque simile est quia et ueteres qui latine locuti sunt antequam haberent ista nomina, quae non diu est ut in usum uenerunt, id est essentiam uel substantiam, pro his naturam dicebant. Non itaque secundum genus et species ista dicimus sed quasi secundum communem eandemque materiem. Sicut ex eodem auro si fierent tres statuae, diceremus tres statuas unum aurum, nec tamen genus diceremus aurum, species autem statuas; nec aurum speciem, statuas uero indiuidua. Nulla quippe species indiuidua sua transgreditur ut aliquid extra comprehendat. Cum enim definiero quid sit homo, quod est nomen speciale, singuli quique homines quae sunt indiuidua eadem definitione continentur, nec aliquid ad eam pertinet quod homo non sit. Cum uero aurum definiero, non solae statuae si aureae fuerint sed et anuli et si quid aliud de auro fuerit ad aurum pertinebit. Etsi nihil inde fiat, aurum dicitur quia etiamsi non sint aureae, non ideo non erunt statuae. Item nulla species excedit definitionem generis sui. Cum enim definiero animal, quoniam generis huius species est equus, omnis equus animal est, non autem statua omnis aurum est. Ideo quamuis in tribus statuis aureis recte dicamus tres statuas unum aurum, non tamen ita dicimus ut genus aurum, statuas uero species intellegamus. Nec sic ergo trinitatem dicimus tres personas uel substantias unam essentiam et unum deum tamquam ex una materia tria quaedam subsistant, etiamsi quidquid illud est in his tribus explicatum sit; non enim aliquid aliud eius essentiae est praeter istam trinitatem. Tamen tres personas eiusdem essentiae uel tres personas unam essentiam dicimus; tres autem personas ex eadem essentia non dicimus quasi aliud ibi sit quod essentia est, aliud quod persona sicut tres statuas ex eodem auro possumus dicere; aliud enim est illic esse aurum, aliud esse statuas. Et cum dicuntur tres homines una natura uel tres homines eiusdem naturae, possunt etiam dici tres homines ex eadem natura quoniam ex eadem natura et alii tales homines possunt exsistere; in illa uero essentia trinitatis nullo modo alia quaelibet persona ex eadem essentia potest exsistere. Deinde in his rebus non tantum est unus homo quantum tres homines simul, et plus aliquid sunt homines duo quam unus homo; et in statuis aequalibus plus auri est tres simul quam singulae, et minus auri est una quam duae. At in deo non ita est; non enim maior essentia est pater et filius simul quam solus pater aut solus filius, sed tres simul illae substantiae siue personae, si ita dicendae sunt, aequales sunt singulis, quod animalis homo non percipit. Non enim potest cogitare nisi moles et spatia uel minuta uel grandia uolitantibus in animo eius phantasmatis tamquam imaginibus corporum. 12 Ex qua immunditia donec purgetur credat in patrem et filium et spiritum sanctum, unum deum, solum, magnum, omnipotentem, bonum, iustum, misericordem, omnium uisibilium et inuisibilium conditorem, et quidquid de illo pro humana facultate digne uereque dici potest. Neque cum audierit patrem solum deum separet inde filium aut spiritum sanctum, cum eo quippe solus deus cum quo et unus deus est quia et filium cum audimus solum deum sine ulla separatione patris aut spiritus sancti oportet accipere. Atque ita dicat unam essentiam ut non existimet aliud alio uel maius uel melius uel aliqua ex parte diuersum, non tamen ut pater ipse sit et filius et spiritus sanctus et quidquid aliud ad alterutrum singula dicuntur sicut uerbum quod non dicitur nisi filius aut donum quod non dicitur nisi spiritus sanctus. Propter quod etiam pluralem numerum admittunt sicut in euangelio scriptum est: Ego et pater unum sumus. Et unum dixit et sumus; unum secundum essentiam, quod idem deus; sumus secundum relatiuum, quod ille pater, hic filius. Aliquando et tacetur unitas essentiae et sola pluraliter relatiua commemorantur: Veniemus ad eum ego et pater et habitabimus apud eum. Veniemus et habitabimus pluralis est numerus quia praedictum est ego et pater, id est filius et pater, quae relatiue ad inuicem dicuntur. Aliquando latenter omnino sicut in genesi: Faciamus hominem ad imaginem et similitudinem nostram. Et faciamus et nostram pluraliter dictum est et nisi ex relatiuis accipi non oportet, non enim ut facerent dii aut ad imaginem et similitudinem deorum, sed ut facerent pater et filius et spiritus sanctus ad imaginem ergo patris et filii et spiritus sancti ut subsisteret homo imago dei; deus autem trinitas. Sed quia non omnino aequalis fiebat illa imago dei tamquam non ab illo nata sed ab eo creata, huius rei significandae causa ita imago est ut ad imaginem sit, id est non aequatur parilitate sed quadam similitudine accedit. Non enim locorum interuallis sed similitudine acceditur ad deum, et dissimilitudine receditur ab eo. Sunt enim qui ita distinguunt ut imaginem uelintesse filium, hominem uero non imaginem sed ad imaginem. Refellit autem eos apostolus dicens: Vir quidem non debet uelare caput cum sit imago et gloria dei. Non dixit ad imaginem sed imago. Quae tamen imago cum alibi dicitur ad imagninem non quasi ad filium dicitur quae imago aequalis est patri; alioquin non diceret ad imaginem nostram. Quomodo enim nostram cum filius solius patris imago sit? Sed propter imparem ut diximus similitudinem dictus est homo ad imaginem, et ideo nostram ut imago trinitatis esset homo, non trinitati aequalis sicut filius patri, sed accedens ut dictum est quadam similitudine sicut in distantibus significatur quaedam uicinitas non loci sed cuiusdam imitationis. Ad hoc enim et dicitur: Reformamini in nouitate mentis uestrae; quibus item dicit: Estote itaque imitatores dei sicut filii dilectissimi. Nouo enim homini dicitur: Qui renouatur in agnitionem dei secundum imaginem eius qui creauit eum. Aut si iam placet propter disputandi necessitatem etiam exceptis nominibus relatiuis pluralem numerum admittere ut uno nomine respondeatur cum quaeritur quid tria, et dicere tres substantias siue personas, nullae moles aut interualla cogitentur, nulla distantia quantulaecumque dissimilitudinis aut ubi intellegatur aliud alio uel paulo minus quocumque modo minus esse aliud alio potest ut neque personarum sit confusio nec talis distinctio qua sit impar aliquid. Quod si intellectu capi non potest, fide teneatur donec inlucescat in cordibus ille qui ait per prophetam: Nisi credideritis non intellegetis. |
Quodsi hoc illustri solemnique die, Auditores, quo sub faustissimis auspiciis clementissimae Principis nostrae innumerabiles populi, placidissima tranquillitate fruentes, triumphant gaudio, et gloriosissime suscepti haereditarii Imperii suavissima memoria oblectantur, fieri posset, ut nos laetitia elati, relicta terrarum sede, eo altitudinis pertingeremus, unde amplissimum Illius Imperium oculis subjicere, et hilarissimas gestientium voces ab oriente sole ad occidentem personantes, ac Elisabetam ad sidera efferentes, exaudire liceret; quam pulchrum, quam magnificum, quam jucundum nobis spectaculum praeberetur! Quam multiplici solemnium forma perfrueretur animus, si per urbes firmius pace quam muris munitas, perque rura plenis horreis beatissima, ad maria a bellorum procellis et metu libera, inter amnes, amoenissimas ripas ditissimis undis interfluentes, per campos ubertate et securitate pulcherrimos, per montes sublimius prosperitate surgentes, perque colles laetitia exsultantes, diversos incolas diverso ritu, diversos ordines diversa pompa, diversos populos diversis linguis, unam efferre laudibis, unam laetis acclamationibus extollere, per unam eandemque clementissimam suam Dominam se beatos praedicare, sensu perciperemus! Hinc religiosissimum sacerdotum ordinem cum surgentibis ad coelum thuris odoribus miscere supplices voces et vota pro incolumitate Autocratoris suae protegentis et ornantis alta in pace Ecclesiam Dei; inde insonare per aera sociatos laetissimo pacificorum armorum fragori triumphales plausus Russiaci militis ardentissimum amorem erga felicissimam ac liberalissimam Dominam suam testantis; hic proceres atque cives festivum celebrare convivium, crebrisque usurpare sermonibus Petri Magni labores, quibus vigilantissima ejus Filia summam imponit manum; ibi post fertilissimae aestatis sudores, circum collectas sine strepitu fruges, choros agere ac tripudiare agricolas, et rustico quidem carmine, sincero tamen ex animo Propugnatricem suam decantare; tum nautam fidissima fretum statione superatos procellarum furores laeta memoria repetere, et geminato gaudio diem hunc celebrare; rursus per vastissimos Asiae tractus campestres incolas equitare alacres, missisque mira arte sagittis indicare, quam promti paratique sint eas super hostes Dominae suae fundere. Quamvis autem humanae conditionis ratio haud patitur, nos tam sublime evehi, tacitique spectaculi varietate recreari, tamen mente exsurgimus, et publica gaudia usquequaque animi oculis contuemur. Qui praesertim ad antiquam Imperantium sedem, expectatissima praesentia Serenissimae Imperatricis illustratam respiciunt. Saepius animus noster, perlustrata solemnium varietate, qua felicissimum Russiae Imperium hodie exornatur, ad Augustam convertitur, et disseminata passim gaudia in serenissimo Illius ore sociata reperit. Ex hoc enim veram pietatem delicias Ecclesiae, ex hoc masculum vigorem militaris incitamentum virtutis, ex hoc clementem justitiam exemplum judicum, et miserorum solamen, ex hoc sapientiam futuri providam et consciam, remoti etiam e longinquo lucem suam nobis offundere sentimus; hoc absentes ut praesentes colimus. Sed quis attentiore mentis oculo sanctissimos Illius vultus contemplatur, quam haec, quae ad propagandas in Russia optimas artes atque scientias a Petro Magno fundata est, Academia, incredibili munificentissimae Ejus Filiae Liberalitate restaurata. Non sylvae, non montes interpositi abscondere valent Divinam Ejus Faciem, quae animis nostris infixa est. Obversatur nobis vividissima imago suavissimi oris, erectos nos esse imperantis, et oculorum mitissime nos inspectantium, et munificentissimae manus, prosperitati nostrae subscribentis. Exsuscitare nascentes Musas erogando largissimos sumptus, stabilire earum securitatem scriptis consentaneis legibus, munire singulari gratia in propriam receptas tutelam, patefacere illis ad se liberiorem aditum, demandata earum cura intimorum suorum procerum benevolentissimo, est amplissimum beneficium, cujus memoria nulla oblivione ex animis nostris delebitur; pro quo, adhibito summo ad propagandas optimas artes atque scientias studio, et ornando munificentissimam Dominam, laudibus re ipsa et animo gratissimos hos testari debemus. Quo autem magis tempore aequum est ad agendas optimae Principi gratias nos excitari, quam solemnissima hac die, Imperio Russiae mascula virtute Illius suscepto illustrissima, ubi singulari gaudio nostro publica celebratio conjungitur. Non se capit pectoris angustiis tantae laetitiae magnitudo, sed ex ore atque oculis multa et candida prorumpit. Intenduntur summae rationis et orationis vires ad exprimendas vere Regias Augustae virtutes, delicias subditorum, miraculura orbis, gloriam et ornamentum seculi nostri. Rem arduam, quae modulum ingenii mei excedit, aggredior, cum in hoc nobilissimo atque celeberrimo audientium coetu, tot eruditissimorum virorum nomine, pro incredibili munificentia, maximae inter Dominos terrarum Principi agere gratias atque laudes impertire incipio. Sed quum diligentius expendo, eandem haud ita difficilem invenio. Quod enim dicendi genus uberius invenire eloquentia, qua in re latius diffundi ingenii vires, ubi denique flagrantius spirare devotissimi amoris ardor potest, quam in laudibus tantae Principis celebrandis? Et hanc meam linguam liberalitate Illius animatam quando flecti promtius, et istam meam vocem munificentia Ejusdem firmatam quando elevari altius par est, quam praedicando atque celebrando divinas Illius dotes? Non verbosa cogitationum exaggeratione amplificata, non exquisito verborum lenocinio comta, non artificioso Rhetorum incessu elevata erit haec oratio mea; sed quidquid fertilitatis, quidquid suavitatis, quidquid sublimitatis aut pompae habebit; id omne ingentibus Augustae factis, pulcherrimisque Ejut virtutibus atque devotissimo ferventissimoque amori nostro acceptum feret. Quandoquidem aguntur gratiae Dominae piissimae: testes sunt tot exornatae Divorum arae, exstructa templa, tamque crebra jejunia, supplicationes et peregrinationes ad vota persolvenda institutae; aguntur gratiae Dominae fortissimae: testes sunt tot clarissimae victoriae a domesticis et externis hostibus reportatae; aguntur gratiae Dominae magnanimae: testis concessa illis delictorum et audaciae impunitas; aguntur gratiae Dominae sapientissimae: testis est prudentissime instituta rerum ordinatio ad pacem domi et foris firmandam; aguntur gratiae Dominae mansuetissimae: testis est materna Illius erga subditos comitas et acceptissima lenitas; aguntur gratiae Dominae clementissimae: testis est innumerabilis multitudo liberatorum a mortis poena, et concessus Illi a Deo gladius ad punienda crimina nondum sanguine humano tinctus aguntur gratiae Dominae liberalissimae: testes sunt amplissimis praemiis ornata fidelitas, honorata praeclaris muneribus merita, erecta opibus egens et fracta calamitate probitas. In. amoenissimo florentissimoque campo animus expatiatur meus, et inter varios pulcherrimarum virtutum flores ambiguus versatur! Omnes sunt memorandae, amplectendae omnes; ex omnibus elucet quam nobili stirpe tanta laudum seges sit procreata. Ex oninibus atque singulis Augustae virtutibus patet Serenissimorum Illius magnitudo Majorum, quibus resuscitata, elevata, firmata, amplificata, illustrata Russia super omnes terrarum gentes caput suum effert, quorum splendida facinora, magnaque erga Patriam merita non minus ad laudes Principis nostrae pertinent, quam Ejus procreatio ab illorum sanguine derivatur. Idcirco adumbrarem hic vobis Michaelem, tenera in aetate, propter gemitum et lacrymas majorum nostrorum suscipientem cum Regio diademate grave onus prostratae Russiae, renovantem dirutas urbes, instaurantem eversas aras, congregantem fugatos et dispersos cives, resarcientem direptos Imperii thesauros, exterminantem nefarios Russiaci sceptri usurpatores, et Mosquam ab infestissima audacissimorum hominum peste liberantem, et a lugubri vastitate revocantem; proponerem vobis prudentissimum et fortissimum Alexium vigore animi exsuscitare Russiam, jam suos moventem lacertos, firmare fortunam subditorum salutaribus legibus, exercitum militari disciplina, Ecclesiam exstirpata haeresi, circumferre victricia arma sua per Sarmatiam, magnasque provincias, ad Russiam antiquitus pertinentes, justissimo bello recuperare; redigerem in memoriam vestram Petrum, nomine Magnum, rebus gestis maximum, ut divinae sapientiae lumine illustraret Russiam et fortitudine orbi terrorem injiceret, ut altera manu sceptrum teneret atque gladium, altera optimas amplecteretur artes, et regendi arte omnes terrarum principes, laborum patientia servos suos vinceret, ut exterminaret barbariem et introduceret scientias, ut impleret novo exercitu terras, novaque classe maria occuparet, ut bellicas artes suo stabiliret exemplo, et secum Patriam ad sidera extolleret; depingerem vobis Heroida pulcherrimam Catharinam Augustam, inter barbarorum incursus, inter fragorem armorum et globorum stridorem immotam animo, Sapientissimo Principi sapientissima consilia adferentem, coronatam denique Illius manu, et interruptos morte indefessi Russiaci Herculis labores foemineis, fortissimis tamen, humeris suscipientem; verum tamen ad proprias Autocratoris nostrae virtutes atque pulcherrimas animi dotes festinat oratio mea, in illis solum vires consumtura suas, non equidem singulis enumerandis, sed potioribus percensendis. Quapropter praetereo tacitus excellentem pulchritudinem formae Ejus, pulcherrimi indicem animi; non commemoro honorem capitis ad portandum diadema nati, non proceritatem, non firmitatem corporis principibus decoram, hon sacratissimum os gratiarum sedem, non serenissimos oculos hilaritatis et solatii fontes, nam omnibus spectandam se praebet clementissima Princeps. Spectant omnes et clarissime in animo repraesentant, sic Petrum Magnum circumtulisse oculos, cum renovari a se Russiam contemplaretur; sic elevasse vocem, cum ad proelia milites, ad laborem subditos exhortaretur, sic extendisse manum, cum instauraret artium scientiarumque officinas, cum instrui aciem, vel portu excedere classem imperaret; sic elevasse caput, cum ingrederetur captas urbes, et projecta hostium arma calcaret; sic erectum incessisse, cum surgere sua moenia, reformari judicia, aedificari naves, et mediis ex undis arces atque portus erigi cerneret. Non praedicandis Augustae specrei miraculis immorabor, verum omnem meam operam conferam ad excellentissimas animi dotes, pulcherrimasque Principis nostrae celebrandas virtutes, quarum ducit chorum suavissima Deo, suavissima mortalibus pietas, firmum praesidium regnorum, decus et ornamentum diadematum, certissima fiducia in praeliis, arctissimum vinculum societatis humanae. Quam perniciosae turbae, quam cruenta luctuosaque bella inter gentes, cognatione sanguinis et sermonis sociatas, religionis dissidio concitantur, tam stricto amoris nexu conjungit illas unitas fidei, quae multum quidem doctrina, plus tamen exemplis corroboratur. Felix est Russia, quae una lingua unam fidem profitetur, et unius piissimae Principis imperio administrata maximum documentum, et verae devotionis instar iis Illa coram constitutum habet. Videt ut sidera coeli collucere ubique Divorum aras, sanctissimisque Ejus votis in dies magis magisque clarescere. Saepius miratur tot populorum Dominam, cui terra, maria et aer in suppeditando victu famulantur, fidei constantia roboratam, parcissimo cibo diuturna jejunia solari; eam denique, ad quam portandam non solum superbi currus et lectissimi equi, verum etiam humeri cervicesque nostrae sunt paratae, divino amore excitatam, inter suos subditos, ad celebrandas religiones, longa itinera pedibus emetiri. Quanto Dei amore inflammantur nostra pectora, quantaque fiducia gratiam illius nobis exspectamus, quando Principem nostram simul nobiscum adstare altaribus, et devotissimo animo ardentissimisque precibus sacra prosequi, ante oculos habemus! Quam animosos et alacres ad conserendas cum hostibus vires praebent se Russiaci milites, cum persuasum habeant, fortissimum in praeliis Deum, Deum piissimae suae Dominae propitium pro illis depugnaturum stare in acie! Quanto gaudio perfunduntur sanctissimae religiones acceptissimis Deo salutationibus Ejus celebratae! Ornata piissimis Illius votis, tanquam sponsa nuptialium celebritate sacrorum, triumphans Russiaca Ecclesia, purpura auroque fulgida, magis autem laetitiae et gloriae Majestate eminens, ascendit ad circumfusum divina luce sponsi sui solium, et splendidissimum cultum suum ostentans, sic, inquit, exornat me in terris suavissima tua Elisabeta; exorna sceptrum et diadema Ejus decore perennis gloriae: auget dignitatem meam in mundo; amplifica potentiam Ejus super omnes terrarum dominos: visitat me devotissima visitatione; visita Illam semper visitatione gratiae tuae: firmat columnas meas in Russia; firmam ac inconcussam valetudinem Ejus conserva: affert mihi opem et auxilium ad conterendam impietatem; affer opem et auxilium Illi ad conterendos superbos et invidos hostes, et Divino tuo numine ac virtute tua desuper tuere Illius militiam. His sacratissimis ecclesiae vocibus consentiunt omnium subditorum vota. Hinc credimus invictum illum piorum propugnatorem, gloriae Dominum, in omnibus Principis nostrae consiliis et conatibus ducem et auspicem esse, et altissima dextra sua dirigere Ejus fortitudinem, cui non illi, qui insederant atque inveterarant in visceribus Russiae, non qui fines illius oppugnaturi erant, hostes resistere valuerunt. Ad hos enim debellandos unius aestatis curriculum, ad illos vero opprimendos una nox suffecit. Obsessum firmis praesidiis Patrium diadema, fortique manu occupatum sceptrum recuperare, et magna vi praereptum Russiae Imperium redigere in ditionem, est facinus virili etiam animo formidabile, et a magno Heroe vix perpetrandum. At divino numine excitata Princeps nostra, parvo satellitio fidelium Patriae filiorum comitata, obstantia contemnit et vincit fata, triumphum sine sangujne, agit, et publicum adfert gaudium, haereditatem consecuta. Pulcherrimum admirandumque spectaculum animo praebetur meo, cum mihi repraesento, praeire cum signo Crucis Virginem, armatos milites sequi; Illam Patria virtute et ardentissima erga Deum pietate, hos devotissimo erga Ipsam amore incendi; Illam ad explenda totius Russiae vota, hos ad exequendam Illius voluntatem festinare; Illam victoriae jam proximam cruentam victoriam abhorrere, hos orbis terrarum potentiam Illius causa oppugnare non dubitare! Quid vero tandem sequitur? Obstupuerunt praesidiorum catervae, cum Petri Filiam venire sentirent, et sensu carentia arma trepidantibus excussa manibus coram legitima Domina sua procubuerunt. Perfunditur lumine Regia, Illa intrante, collustratur thronus, ascendente, et exsultantibus Russiae civibus etiam moenia Petri se commosse sunt visa. Contremuerunt tum perfida Botnica littora, et ingruentes finibus nostris superbi hostes repentino terrore exanimati diffidere rebus suis coeperunt, et fugam potius maturare quam proelium committere cogitabant. Repraesentabant perterritae eorum mentes Petrum Magnum in fortissima illius Filia redivivum. Oberrabat illis tristissima et sanguinolenta imago patrum, per Poltavae campos fusorum. Concipiebant animis gentis suae myriades super divisos infinita vastitate interjacentis soli campos duci captivas, flammis corripi urbes et agros, trajici siccum pariter ac freta triremibus, erumpere ex mediis maris fluctibus equites. Equidem profligati erant proelio hostes ad Willmanstrandiae muros; ambiguo tamen diu certatum est Marte, senserunt strenuae Russiaci militis manus obstantem pertinaciam cruentamque palmam obtinuerunt. At quamprimum Patrium sceptrum et gladium suscepit Augustissima Virago, tum non secus ac rapacissimo quodam turbine concussi in fugam se conjecerunt, desertisque munitionibus, firmissimis moenibus, praecisis sylvis, et rapidissimis fluminibus, cogitarent ea defendere, sed ne respicere quidem, sunt ausi, cum metu abjecti cogitarent, nec uliginosas paludes, nec torpentes lacus, nec alta praecipitia remorari posse justissimam Principis nostrae iram, et impetum fulminei Ejus militis. Denique eo arigustiarum erant corripulsi atque coacti, et victore exercitu ita claudebantur terra : marique, ut, si non magnanimae Victricis lenitas illis saluti fuisset, tum nemo eorum mortem effugisset, nec nuncius quidem tantae cladis superfuisset, qui omnium interitum domi prius referret, quam celeberrima Principis nostrae fama id divulgaret. Haec victoria eo fuit maxime memorabilis, quod et Mars ipse mitissimum Prmcipe nostrae ingenium imitari, et humano sanguini parcere videretur, et tota Europa judicaret Russiam non bello cum hostibus decertasse, sed solum temeritatem poena affecisse. Res sermonibus gentium est percelebrata, magnanimitatem propriam Principis nostrae esse virtutem, qua erga infensissimos etiam hostes suos utitur, cujusque ante devictos et confusos externos, etiam erga domesticos inimicos magnurn exhibuit specimen. Confugit in sinum Illius conturbata Russia, et voce lectissimorum filiorum suorum sic fidem et amorem suum testata est: Recipe me maternos in amplexus Tuos; capesse haereditarium sceptrum Tuum, et Patria virtute animata omnibus obstaculis esto major. Pone fiduciam in Deo, qui justae Tuae causae et salutaribus coeptis aspirabit; pone fiduciam in Te ipsa, quae unica es legitima haeres, et Filia mei Sideris; pone fiduciam in me, quae, quidquid firmamenti ac virium habeo, saluti et gloriae Tuae propugnandae impendam, perque concisa hostium Tuorum corpora viam ad solium Tuum recludam. At magnanima Princeps maluit potius haereditate Sua ad tempus privari, quam illam adire profuso sanguine. Tandem vero periculo et nutatione Patriae coacta magis, quam Maiestatis desiderio mota, accedit ad gubernandum, seu verius ad conservandum Imperium. Constituta in summa rerum omnium potestate, in eos, qui Patria haereditate Ipsam excludere, qui nefaria insectatione affligere, et impudentissimo fastu contemnere non dubitarunt, quamnam vindictam exercet? divina lege atque humana, optatisque Russiae civium ad acerbissimos cruciatus, ad atrocissimam mortem condemnatos, tantum a serenissimo conspectu suo vult esse remotos, et qui vita indigni judicati sunt, licentiore solum vita privatos vivere jussisse contenta est, et hac moderatissimi animi gloria magnum suscepti Imperii atque heroicum facinus majus reddit atque illustrius. Haec autem Augustae magnanimitas tanta est, ut etiam ultra vastissimi Russiarum Imperii fines ad exteras gentes exundet. Victa est Suecia Illius armis, sed magis victa magnanimitate Ejusdem; stupet invictissimum Illius exercitum, sed magis suspicit generosam animi excelsitatem. Quandoquidem acceptis tot commodis totque praerogativis invictissima Princeps cum victis penitus pacem componit, vel, ut verius dicam, veniam temerariis tribuit. Qui omnem hostium exercitum victum comprehensumque, et ex arbitrio suo pendentem tenet, ac ipsum belli impetu perculsum atque prostratum, attollit, nonne is culpam potius remittere, quam pacem componere dicendus est? Sed longius progreditur praeclara haec Principis nostrae virtus, magis illustre exemplum magnanimitatis exhibet Russiaca Herois. Etenim non solum data hostibus impunitate, tranquillissimam pacem et subactas ante armis suis eorum terras illis restituit, verum etiam eadem arma ad ipsos propugnandos extendit; reprimit ingruens illis novum bellum, atque firmata regni haereditate, asserit eorum libertatem. His perpensis, consideratoque florentissimo statu Russiaci Imperii, et ubertate amplissimae Patriae nostrae, perspectaque lenitate, qua clementissima Princeps nostra tot adorantes Ipsam populos moderatur, num etiam existimatis, finitimae gentes, generosum Illius animum ad vindicandas sibi alienas teiras esse pronum? Inviasne paludes concupiscet, quae tot longe lateque patentes fertilissimos campos possidet? torpentiumne stagnorum desiderio afficietur, quae super tot amnes, vastissimo Nilo ampliores, uberrimis undis in obedientia Illius profluentes, sceptrum suum extendit? et quae in terris lacte et melle affluentibus dominatur, rupesne et saxa sterilia requiret? Quamvis enim strenuissimum Russorum exercitum ad arma capienda procinctum, classemque ad frangendos Balticos fluctus instructam esse, omnem denique militiae apparatum adornari non ignoratis, eo tamen non bellum cuiquam comparari, sed securitati nostrae a sapientissima Elisabeta provideri intelligite. Peritus nauta non furentibus solum fluctibus et procellis, verum etiam, cum mitissimum coelum sit, vigilat, firmat armamenta, vela expedit, observat sidefa, coeli vicissitudines animadvertit, in distantiam littorum computatione inquirit, pertentat altum maris, et scopulorum fraudem evitare curat. Simili ratione sapientissima Elisabeta quamvis laetissimis oculis videt suos subditos carissima, quam illis attulit, pace frui; verum tamen etiam futurae eorum indolentiae prospicere non desistit; tuetur illos explicato terra marique exercitu, eosque, qui armati nobis sunt impares, animo bellum gerentes acutissima mente observat; scrutatur profundos cogitationum recessus, ubi placida quiete clandestinus dolus adumbratur; expendit praeterita, praesentia discernit ac pratevidet futura. Itaque si quis prosperitati nostrae invidens eo insolentiae furorisque processerit, ut amantissimam pacis Principem nostram excitet ad iram; nae ille, sive interfuso mari, sive vastissimis amnibus, aut denique montium praecipitiis defenditur, vigilantissima Illius cura omnia persapienter provisa experietur, indignationemque Ejus sentiet ita, ut poena perculsus, interceptum esse mare, exaruisse amnes, et montes in apertas planities subsedisse, nec classem Russiacam, sed terras nostras sibi illatas arbitretur. Fruere suavissimo otio tuo, carissima Patria, et sub auspiciis sapie.ntissimae Autocratoris Tuae tranquillissimi seculi utere deliciis. Quam secura est felicitas tua? Quanto multis aliis populis es beatior? Quidam enim luctu perditi fumantes urbium ruinas respiciunt; tu vero surgentia ad nubes magnifica tecta laetis metiris oculis. Alii concitatam civium multitudinem dies noctesque stricto ferro concursare, et germanum sanguinem per viarum compita profundere, trepidantes spectant; tibi vero unanimi obedientia conjunctissimi communis omnium Parentis et Dominae filii augent ornamenta. Plerique interrupta mercatura, disturbatis opificiis, desertaque agricultura, fame confecti algent; at tu apertam undique mercahtibus viam, patentes portus, foraque ditissimis mercibus plena habes; tibi artes atque sciehtiae vernant, tibi horrea frugibus exuberant. Alii denique quamvis belli strepiti ac horrore jam liberati sint; luctuosa tamen vestigia hostis sui exhorrent, et ferocissimus illius adspectus adhuc illis ante oculos versatur: te autem in secundo vitae sine ulla offensione cursu nec per somnium oblati proeliorum terrores turbant. Haec carissima, sanctissimaque otia sapientissimae tuae Principis cura tibi fecit. Illius providentia atque consilium auget tuas opes, afficit te publicae concbrdiae voluptate, locupletat imperturbata agricolarum mercatorumque diligentia, exornat jucundissima pace, et inclyta nominis tui fama orbem terrarum replet. Hanc consummatissimam indolentiam nostram, atque communem voluptatem, haec amplissima opum incrementa, jucundissima ornamenta, hanc denique celeberrimam gloriam nostram auget atque cumulat incomparabilis Princeps nostra incredibili mansuetudine sua, cum in summo rerum humanarum fastigio, constituta, inusitata erga subditos suos comitate supra mortalium sortem evecta videatur. Quid enim pulchrius, quidve jucundius visu, aut quid minus usitatum est, quam .terrarum Dominam, ab omnibus gentibus Principibusque venerandam, blando adspectu, placido colloquio et clementissima conversatione servos suos dignari videre? at nos tanti spectaculi voluptate saepissime fruimur. Discernitur mansuetissima Princeps a frequentissima circumstantium subditorum multitudine non fastuoso obtutu, non indignabunda voce, non minaci imperio, sed acceptissimo Majestatis decore, mitissima auctoritate, generosa popularitate, et divino quodam numine, ineffabile gaudium pectoribus nostris inspirante. Versatur pro foribus sanctissimae Illius domus non terror trepidus, sed mitissima mansuetudo, devincens sibi omnes dementia, et fidissimus Majestatis custos amor populi. Hanc ingredientes non timidos oculos circumferunt continuo, parietum etiam conspectu perturbati, sed praecurrentem sibi laetitiam consectando sacratissima alacres subeunt limina. Nec operta mentium rimari necesse est; extat in vultu cujusque hilaritatis publicae decus, et in serenis frontibus animorum indicia praeleguntur. Quam jucundissimo sensu perfunduntur pectora eorum, qui tam comem Majestatem intuentur! Quanto solatio recreantur pavidi sontes, cum clementisisimae Elisabetae misericordiam animo expendunt, quam nulla vis dicendi complecti potest! Nihil est tam laudabile, quam lenitas, nulla ex virtutibus miserirordia est gratior, nulla re homines propius ad divinam naturam accedunt, quam salutem hominibus et sontibus impunitatem dando. At ubi clementia in judicio magis praedicatur, ubi justitia et misericordia strictius conjunguntur, ubi convictio atque venia arctius sese amplectuntur, ubi denique condemnatio et liberatio conjunctius sese exosculantur, quam coram celsissimo Augustae Elisabetae solio? Occidant alii, ut velint, cives suos, eosque ad pauciores redigant, tingant ferrum sanguine, et discerpta hominum membra populo spectanda objiciant, eoque terrere improbos et scelera exterminare contendant; clementissima tamen Princeps nostra misericordia et liberalitate plus proficit. Statuant alii terribilia ad perdueendos homines ad frugem exempla; sed illa jucundissimis felicius idem exsequitur, cum virtutem beneficiis propagare studeat. Si quis horti cultor de frugiferis florentibusque plantis irrigandis minus sollicitus, sola zizania exscindere curat, is flore et fructu brevi se frustratum sentiet; contra qui fructiferas arbores et nascentes flores humore perspergere tempestive studet, despiciendo lolium, et transitu solum calcando, is ex floribus voluptatem, ex fructibus utilitatem capiet, cum fructuosae interim arbores auctis suis viribus succum et nutrimentum noxiis germinibus subducant, ariditate ac putredine ab stirpe interituris. Ita quoque licet utile sit legibus in scelera animadvertere, tamen, nisi etiam virtus justo ornetur praemio, vix alicujus fructus est: cum eo bonorum animi magis percellantur quam mali cogantur redire ad frugem. Contra, cum honoratur muneribus virtus, cum praemio afficiuntur merita, id solum, levior sit licet transgressorum punitio, sufficiet ad corrigendos hominum mores. Nam cum senserint se despectos et afflictos improbi, cumque cohonestatam virtutem justa sua mercede frui intellexerint, tum vel invidia confecti concident, vel converso animo a vitae pravitate, simili laudis honore dignos se praestare operam dabunt. Hujusmodi prudentissimo consilio utitur clementlssima Elisabeta, quo in vastissimo Imperio suo virtutem propagare et scelera exstirpare atque exterminare curat; castigat ut Mater, ut Princeps afficit praemiis, emendat absque severitate, ex abundanti confert munera: resuscitat errore lapsos, salutem illis impertiendo, accendit muneribus bene meritam virtutem. Quamvis autem tantam Augustae liberalitatem quilibet fidelis subditus omnisque Russia experiatur; quamvis munificentissima Illius manus passim largissima distribuat munera; tamen instaurata a carissimis Pareritibus Ejus haec Academia, in tantum a magnanima Domina sua locupletata est, ut nec majorem felicitatem desiderare, nec ad testandum gratissimum devotissimumque animum apta satis verba reperiri posse arbitretur. Hoc autem beneficium eo est majus, eo splendidius et Filiae Petri convenientius, quod non solum ad hanc societatem, non tantum ad consecratam studiis hanc juventutem, sed ad cujusvis ordinis atque conditionis cives, totumque Russiarum Imperium, atque adeo ad universum genus humanum spectat. Quandoquidem non solum nos, sustentati Augustae liberalitate, quidam in perscrutandis naturae mysteriis, mirabilibusque operibus sapientissimi Creatoris contemplandis, operam nostram collocamus, alii instituendo studiosam juventutem, germinantem jam segetem, laboribus nostris responsuram, laeti sentimus; non solum discentes largitate Autocratoris nostrae nutriti, omnibusque necessitatibus provisi, unice litterarum studio invigilare possunt; verum publica felicitas proponitur. Non locus est ullus in Russia, a Petro illustrata, ubi non fructum ferre possint scientiae; non homp est unicus, qui non commoda sibi ab illis praestolari queat. Quid sanctius quidve magis salutare esse potest, quare perpendendo Dei opera, altissimam gloriae ejus sedem mentis oculis contueri, ac majestatem, sapientiam et potentiam ejusdem depraedicare? hunc autem in finem patefacit Astronomia vastissimum ejus opificium, mundum hunc adspectabilem, et stupendorum illius operum multiplex artificium ostendit Physica, atque uberrimam materiam offert ad cognoscendum et celebrandum Creatorem ex operibus ejus. Quid utilius humano generi est ad communicanda mutua commoda, quid navigantibus tutius, quid magis comtnodum peregrinantibus, quam novisse situm locorum, fluviorum cursum, distantias urbium, amplitudinem, ubertatem et confinia regionum, mores, consuetudines, regiminaque populorum? haec clarissime ostendit Geographia, quae universi terrarum orbis vastitatem uni conspectui subjicit. Quid ardentius militares animos ad splendida facinora et ad Patriam ab hostium impetu strenue propugnandam accendit, quam magnorum exempla Heroum? horum vero memoriam repetit Historia atque Poesis, quae vivis coloribus depicta praeterita, ut praesentia ante oculos sistit; utriusque beneficio celebranda magnorum Principum facta ex voracissimis invidiosae vetustatis faucibus eripiuntur. Quid excellentius mente concipi potest, quam id, quod dirigit rationem, rectam monstrat voluntati viam, compescit affectus, et naturae atque civitatis leges firmat? at id Philosophia praestat. Quid homini vita sua est carius, quid jucundius sanitate? utraque tamen prorogatur et conservatur opera ac praesidio Medicinae. Quid fructuosius in republica machinarum usu, et cognitione interioris corporum mixtionis? Hanc recludit Chymia, Mechanica illas componit. Omnes circumspecta atque considerata Mathesi diriguntur; singulae ad promovendam humani generis felicitatem diversis quamvis modis, communi tamen fructu atque emolumento inserviunt. Omnes autem inusitata munificentissimae Principis nostrae liberalitate propagatae florem fructumque ferent tempore suo. Adolebunt hic jacta .a Petro, munita gratia et irrigata largitate dignae tanto Parente Filiae scientiarum semina in felicissimam segetem, cujus fertilitas per orbem terrarum exuberabit. Patefactus est largissima Augustae manu spatiosissimus in Russiam Musis introitus; ubi opibus potentes et securitate fretae, nova incrementa, novum decus, novamque sibi gloriam consequentur, novoque splendore nitentes, praeter opinionem, in summo perfectionis fastigio constitutae, orbi terrarum spectandas sese praebebunt, et pleno suo lumine reliquam barbariei noctem ex remotissimis et vix fama notis regionibus dissipabunt. Ubi enim expeditius absolvi potest siderum et terrarum orbis scientia, quam in amplissimo Elisabetae Imperio, in quo dimidium sol peragit cursum, et luminaria singula ortum atque occasum simul oculis usurpandum exhibent? Multifaria rerum et phaenomenorum facies ubi tanta varietate ac frequentia naturae scrutatoribus occurret, quam in Russiae campis, quorum spatiosissima planities, multiplici, florum varietate superbit; aut in montibus ultra nubium tractum exporrectis, opibusque refertis; sive in amnibus, ab aestuosa India ad perpetuas nives aeternamque glaciem decurrentibus; denique in variis iisque vastissimis maribus, quae plenos mirabilium Dei operum fluctus sub Elisabetae sceptro devolvunt? Quod tandem hospitium securius reperire possunt Musae, quam longe lateque pateirs Russiae Imperium, providentia Augustae ab armorum strepitu remotum, et invictissimo exercitu Illius praemunitum? Quam amplum beneficium ab hac Augustae munificentia universus terrarum orbis accipiet! Quam exoptatissima prosperitas vestra, Russiaci juvenes, qui tanta liberalitate Illius sustentati jucundissimis studiis operam tribuitis! considerate futuram prosperitatem vestram; animos venerabundi ad id advertite, quod Augustissima Imperatrix, erogando in vos sumptus amplissimos, clementissime jubet: Incumbite in litterarum studia: videre enim Russiacam Academiam ex civibus Meis compositam cupio; festinate ad consummandum scientiarum cursum: id enim honor et emolumentum Patriae, id consilium Meorum Parentum, id voluntas Nostra requirit. Non proditae sunt litteris Majorum Meorum res gestae, nec Petri gloriosa facta pro dignitate sunt decantata: conferte omne studium ad conquirendas ingenii opes, et ad patrium sermonem excolendum; in vastissimo Imperio Nostro pretiosissimi thesauri, quos natura uberrime profert, in obscuro jacent, et peritioris manus scrutationem opperiuntur: impendite indefessum laborem ad cognoscenda rerum naturalium arcana, atque his studiis gratiam nostram mereri contendite. Hoc clementissimo Augustae mandato accepto, pergite alacres, properate stadium laboris vestiri. Vos autem, quibus ad Musarum sacra patet aditus, utilitati liberorum vestrorum prospicite; et Petri consilium, Catharinae curam, atque liberalitatem Elisabetae infructuosam vobis esse nolite. Non enim sine industria et consilio in media civitate sua serenissimi Conditores Musarum sedem positam esse voluerunt; sed ut exercentes judicia de tribunalibus, sagati de summis Petri moenibus, purpurati ex Augustissima Regia, ii, qui classes instruunt, de navium tabulatis, mercantes e foro atque portu, scientiarum et artium officinam etiam inter exequenda negotia sua haberent ante oculos, amarent atque suspicerent. Equidem pulcherrimum hoc Musarum domicilium repentino fato, quod nobis fuit summae sollicitudini, et foedissima flamma in luctuosum horrendumque spectaculum commutatum, vix sine gemitu et lacrymis praeterire, aut contueri possumus; hunc tamen doloris atque aegritudinis sensum sola Principis nostrae clementia minuit, in sola liberalitate Illius omnem spem nostram ponimus, qui compertum habemus, nullam tam atrocem calamitatem, tamque adversam fortunam contingere nobis posse, quae non magnanimitate Ejus victa, et liberalissima manu propulsata esse queat. Tam inusitata est atque inaudita beneficentia Principis nostrae! Tanta virtute ornatur Russiacum solium. Istiusmodi Principes impertitur Deus terris, cura est mortalibus propitius; tam pios atque devotos, si precibus illorum annuere, nec dona vult aspernari; tam fortes, tamque magnanimos, si hostes illorum conterere atque confundere apud se statuit; tam sapientes, si prosperitatem eorum amplificare instituit; tam denique mansuetos, tam clementes, tamque liberales, si illos consolari, multiplicare atque opibus cumulare destinat. Fruere itaque tot divinis muneribus, clementissima Princeps, et beneficentissimo ingenio Tuo oblectare. Quocunque serenissimos Tuos oculos circumfers, ubique explicatas subditorum Tuorum frontes, ubique animi Tui generositate salutem consecutos, et per solam clementiam Tuam spiritum suum ducentes, ubique largissimis Tuis beneficiis ornatos atque elevatos conspicis. Tota septemtrionis regio, quamvis qublibet tempore, praesertim tamen celeberrimo isto die, post elapsam fertilissimam aestatem, decurrente beatissimo autumno, a terra ubertate, a mari divitiis, undique felicitate Tua affluens, concordissimis feriantium populorum vocibus gloriosissime susceptum Patrium Sceptrum Tibi gratulatur, atque illos plausus, quos tunc inopinatum gaudium et ardentissimus amor tulit, creberrime repetit. Devotissimus vero amor noster et gratissimus animus quamvis. nulla dicendi vi nulloque eloquio exprimi possit; verum tamen, quantum in nobis situm est, id testari muneris nostri ducimus, praesertim cum persuasum habeamus, Deo atque iis, qui vim et numen illius in terris tenent, puram devotamque mentem magis acceptam esse quam meditatam orationem. |
PRÆFATIO. Humanam impotentiam in moderandis et coercendis affectibus servitutem voco; homo enim affectibus obnoxius sui juris non est sed fortunæ in cujus potestate ita est ut sæpe coactus sit quanquam meliora sibi videat, deteriora tamen sequi. Hujus rei causam et quid præterea affectus boni vel mali habent, in hac parte demonstrare proposui. Sed antequam incipiam, pauca de perfectione et imperfectione deque bono et malo præfari lubet. Qui rem aliquam facere constituit eamque perfecit, rem suam perfectam esse non tantum ipse sed etiam unusquisque qui mentem auctoris illius operis et scopum recte noverit aut se novisse crediderit, dicet. Exempli gratia si quis aliquod opus (quod suppono nondum esse peractum) viderit noveritque scopum auctoris illius operis esse domum ædificare, is domum imperfectam esse dicet et contra perfectam simulatque opus ad finem quem ejus auctor eidem dare constituerat, perductum viderit. Verum si quis opus aliquod videt cujus simile nunquam viderat nec mentem opificis novit, is sane scire non poterit opusne illud perfectum an imperfectum sit. Atque hæc videtur prima fuisse horum vocabulorum significatio. Sed postquam homines ideas universales formare et domuum, ædificiorum, turrium etc. exemplaria excogitare et alia rerum exemplaria aliis præferre inceperunt, factum est ut unusquisque id perfectum vocaret quod cum universali idea quam ejusmodi rei formaverat, videret convenire et id contra imperfectum quod cum concepto suo exemplari minus convenire videret quanquam ex opificis sententia consummatum plane esset. Nec alia videtur esse ratio cur res naturales etiam quæ scilicet humana manu non sunt factæ, perfectas aut imperfectas vulgo appellent; solent namque homines tam rerum naturalium quam artificialium ideas formare universales quas rerum veluti exemplaria habent et quas naturam (quam nihil nisi alicujus finis causa agere existimant) intueri credunt sibique exemplaria proponere. Cum itaque aliquid in natura fieri vident quod cum concepto exemplari quod rei ejusmodi habent, minus convenit, ipsam naturam tum defecisse vel peccavisse remque illam imperfectam reliquisse credunt. Videmus itaque homines consuevisse res naturales perfectas aut imperfectas vocare magis ex præjudicio quam ex earum vera cognitione. Ostendimus enim in primæ partis appendice Naturam propter finem non agere; æternum namque illud et infinitum Ens quod Deum seu Naturam appellamus, eadem qua existit necessitate agit. Ex qua enim naturæ necessitate existit, ex eadem ipsum agere ostendimus (propositione 16 partis I). Ratio igitur seu causa cur Deus seu Natura agit et cur existit una eademque est. Ut ergo nullius finis causa existit, nullius etiam finis causa agit sed ut existendi, sic et agendi principium vel finem habet nullum. Causa autem quæ finalis dicitur, nihil est præter ipsum humanum appetitum quatenus is alicujus rei veluti principium seu causa primaria consideratur. Exempli gratia cum dicimus habitationem causam fuisse finalem hujus aut illius domus, nihil tum sane intelligimus aliud quam quod homo ex eo quod vitæ domesticæ commoda imaginatus est, appetitum habuit ædificandi domum. Quare habitatio quatenus ut finalis causa consideratur, nihil est præter hunc singularem appetitum qui revera causa est efficiens quæ ut prima consideratur quia homines suorum appetituum causas communiter ignorant. Sunt namque ut jam sæpe dixi suarum quidem actionum et appetituum conscii sed ignari causarum a quibus ad aliquid appetendum determinantur. Quod præterea vulgo aiunt Naturam aliquando deficere vel peccare resque imperfectas producere, inter commenta numero de quibus in appendice partis primæ egi. Perfectio igitur et imperfectio revera modi solummodo cogitandi sunt nempe notiones quas fingere solemus ex eo quod ejusdem speciei aut generis individua ad invicem comparamus et hac de causa supra (definitione 6 partis II) dixi me per realitatem et perfectionem idem intelligere; solemus enim omnia Naturæ individua ad unum genus quod generalissimum appellatur, revocare nempe ad notionem entis quæ ad omnia absolute Naturæ individua pertinet. Quatenus itaque Naturæ individua ad hoc genus revocamus et ad invicem comparamus et alia plus entitatis seu realitatis quam alia habere comperimus eatenus alia aliis perfectiora esse dicimus et quatenus iisdem aliquid tribuimus quod negationem involvit ut terminus, finis, impotentia etc. eatenus ipsa imperfecta appellamus quia nostram mentem non æque afficiunt ac illa quæ perfecta vocamus et non quod ipsis aliquid quod suum sit, deficiat vel quod Natura peccaverit. Nihil enim naturæ alicujus rei competit nisi id quod ex necessitate naturæ causæ efficientis sequitur et quicquid ex necessitate naturæ causæ efficientis sequitur, id necessario fit. Bonum et malum quod attinet, nihil etiam positivum in rebus in se scilicet consideratis indicant nec aliud sunt præter cogitandi modos seu notiones quas formamus ex eo quod res ad invicem comparamus. Nam una eademque res potest eodem tempore bona et mala et etiam indifferens esse. Exempli gratia musica bona est melancholico, mala lugenti, surdo autem neque bona neque mala. Verum quamvis se res ita habeat, nobis tamen hæc vocabula retinenda sunt. Nam quia ideam hominis tanquam naturæ humanæ exemplar quod intueamur formare cupimus, nobis ex usu erit hæc eadem vocabula eo quo dixi sensu retinere. Per bonum itaque in sequentibus intelligam id quod certo scimus medium esse ut ad exemplar humanæ naturæ quod nobis proponimus, magis magisque accedamus. Per malum autem id quod certo scimus impedire quominus idem exemplar referamus. Deinde homines perfectiores aut imperfectiores dicemus quatenus ad hoc idem exemplar magis aut minus accedunt. Nam apprime notandum est cum dico aliquem a minore ad majorem perfectionem transire et contra, me non intelligere quod ex una essentia seu forma in aliam mutatur. Equus namque exempli gratia tam destruitur si in hominem quam si in insectum mutetur sed quod ejus agendi potentiam quatenus hæc per ipsius naturam intelligitur, augeri vel minui concipimus. Deinde per perfectionem in genere realitatem uti dixi intelligam hoc est rei cujuscunque essentiam quatenus certo modo existit et operatur nulla ipsius durationis habita ratione. Nam nulla res singularis potest ideo dici perfectior quia plus temporis in existendo perseveravit; quippe rerum duratio ex earum essentia determinari nequit quandoquidem rerum essentia nullum certum et determinatum existendi tempus involvit sed res quæcunque, sive ea perfectior sit sive minus, eadem vi qua existere incipit, semper in existendo perseverare poterit ita ut omnes hac in re æquales sint. DEFINITIONES. I. Per bonum id intelligam quod certo scimus nobis esse utile. II. Per malum autem id quod certo scimus impedire quominus boni alicujus simus compotes. De his præcedentem vide præfationem sub finem. III. Res singulares voco contingentes quatenus dum ad earum solam essentiam attendimus, nihil invenimus quod earum existentiam necessario ponat vel quod ipsam necessario secludat. IV. Easdem res singulares voco possibiles quatenus dum ad causas ex quibus produci debent, attendimus, nescimus an ipsæ determinatæ sint ad easdem producendum. In scholio I propositionis 33 partis I inter possibile et contingens nullam feci differentiam quia ibi non opus erat hæc accurate distinguere. V. Per contrarios affectus in sequentibus intelligam eos qui hominem diversum trahunt quamvis ejusdem sint generis ut luxuries et avaritia quæ amoris sunt species nec natura sed per accidens sunt contrarii. VI. Quid per affectum erga rem futuram, præsentem et præteritam intelligam, explicui in scholiis I et II propositionis 18 partis III, quod vide. Sed venit hic præterea notandum quod ut loci sic etiam temporis distantiam non nisi usque ad certum quendam limitem possumus distincte imaginari hoc est sicut omnia illa objecta quæ ultra ducentos pedes a nobis distant seu quorum distantia a loco in quo sumus, illam superat quam distincte imaginamur, æque longe a nobis distare et perinde ac si in eodem plano essent, imaginari solemus, sic etiam objecta quorum existendi tempus longiore a præsenti intervallo abesse imaginamur quam quod distincte imaginari solemus, omnia æque longe a præsenti distare imaginamur et ad unum quasi temporis momentum referimus. VII. Per finem cujus causa aliquid facimus, appetitum intelligo. VIII. Per virtutem et potentiam idem intelligo hoc est (per propositionem 7 partis III) virtus quatenus ad hominem refertur, est ipsa hominis essentia seu natura quatenus potestatem habet quædam efficiendi quæ per solas ipsius naturæ leges possunt intelligi. AXIOMA : Nulla res singularis in rerum natura datur qua potentior et fortior non detur alia. Sed quacunque data datur alia potentior a qua illa data potest destrui. PROPOSITIO I : Nihil quod idea falsa positivum habet, tollitur præsentia veri quatenus verum. DEMONSTRATIO : Falsitas in sola privatione cognitionis quam ideæ inadæquatæ involvunt, consistit (per propositionem 35 partis II) nec ipsæ aliquid habent positivum propter quod falsæ dicuntur (per propositionem 33 partis II) sed contra quatenus ad Deum referuntur, veræ sunt (per propositionem 32 partis II). Si igitur id quod idea falsa positivum habet præsentia veri quatenus verum est, tolleretur, tolleretur ergo idea vera a se ipsa, quod (per propositionem 4 partis III) est absurdum. Ergo nihil quod idea etc. Q.E.D. SCHOLIUM : Intelligitur hæc propositio clarius ex II corollario propositionis 16 partis II. Nam imaginatio idea est quæ magis corporis humani præsentem constitutionem quam corporis externi naturam indicat, non quidem distincte sed confuse; unde fit ut mens errare dicatur. Exempli gratia cum solem intuemur, eundem ducentos circiter pedes a nobis distare imaginamur, in quo tamdiu fallimur quamdiu veram ejus distantiam ignoramus sed cognita ejusdem distantia tollitur quidem error sed non imaginatio hoc est idea solis quæ ejusdem naturam eatenus tantum explicat quatenus corpus ab eodem afficitur adeoque quamvis veram ejusdem distantiam noscamus, ipsum nihilominus prope nobis adesse imaginabimur. Nam ut in scholio propositionis 35 partis II diximus, non ea de causa solem adeo propinquum imaginamur quia ejus veram distantiam ignoramus sed quia mens eatenus magnitudinem solis concipit quatenus corpus ab eodem afficitur. Sic cum solis radii aquæ superficiei incidentes ad nostros oculos reflectuntur, eundem perinde ac si in aqua esset, imaginamur tametsi verum ejus locum noverimus et sic reliquæ imaginationes quibus mens fallitur, sive eæ naturalem corporis constitutionem sive quod ejusdem agendi potentiam augeri vel minui indicant, vero non sunt contrariæ nec ejusdem præsentia evanescunt. Fit quidem cum falso aliquod malum timemus, ut timor evanescat audito vero nuntio sed contra etiam fit cum malum quod certe venturum est, timemus ut timor etiam evanescat audito falso nuntio atque adeo imaginationes non præsentia veri quatenus verum evanescunt sed quia aliæ occurrunt iis fortiores quæ rerum quas imaginamur, præsentem existentiam secludunt, ut propositione 17 partis II ostendimus. PROPOSITIO II : Nos eatenus patimur quatenus Naturæ sumus pars quæ per se absque aliis non potest concipi. DEMONSTRATIO : Nos tum pati dicimur cum aliquid in nobis oritur cujus non nisi partialis sumus causa (per definitionem 2 partis III) hoc est (per definitionem 1 partis III) aliquid quod ex solis legibus nostræ naturæ deduci nequit. Patimur igitur quatenus Naturæ sumus pars quæ per se absque aliis nequit concipi. Q.E.D. PROPOSITIO III : Vis qua homo in existendo perseverat, limitata est et a potentia causarum externarum infinite superatur. DEMONSTRATIO : Patet ex axiomate hujus. Nam dato homine datur aliquid aliud, puta A potentius et dato A datur deinde aliud, puta B ipso A potentius et hoc in infinitum ac proinde potentia hominis potentia alterius rei definitur et a potentia causarum externarum infinite superatur. Q.E.D. PROPOSITIO IV : Fieri non potest ut homo non sit Naturæ pars et ut nullas possit pati mutationes nisi quæ per solam suam naturam possint intelligi quarumque adæquata sit causa. DEMONSTRATIO : Potentia qua res singulares et consequenter homo suum esse conservat, est ipsa Dei sive Naturæ potentia (per corollarium propositionis 24 partis I) non quatenus infinita est sed quatenus per humanam actualem essentiam explicari potest (per propositionem 7 partis III). Potentia itaque hominis quatenus per ipsius actualem essentiam explicatur, pars est infinitæ Dei seu Naturæ potentiæ hoc est (per propositionem 34 partis I) essentiæ, quod erat primum. Deinde si fieri posset ut homo nullas posset pati mutationes nisi quæ per solam ipsius hominis naturam possint intelligi, sequeretur (per propositiones 4 et 6 partis III) ut non posset perire sed ut semper necessario existeret atque hoc sequi deberet ex causa cujus potentia finita aut infinita sit nempe vel ex sola hominis potentia, qui scilicet potis esset ut a se removeret reliquas mutationes quæ a causis externis oriri possent vel infinita Naturæ potentia a qua omnia singularia ita dirigerentur ut homo nullas alias posset pati mutationes nisi quæ ipsius conservationi inserviunt. At primum (per propositionem præcedentem cujus demonstratio universalis est et ad omnes res singulares applicari potest) est absurdum; ergo si fieri posset ut homo nullas pateretur mutationes nisi quæ per solam ipsius hominis naturam possent intelligi et consequenter (sicut jam ostendimus) ut semper necessario existeret, id sequi deberet ex Dei infinita potentia et consequenter (per propositionem 16 partis I) ex necessitate divinæ naturæ quatenus alicujus hominis idea affectus consideratur, totius Naturæ ordo quatenus ipsa sub extensionis et cogitationis attributis concipitur, deduci deberet atque adeo (per propositionem 21 partis I) sequeretur ut homo esset infinitus, quod (per I partem hujus demonstrationis) est absurdum. Fieri itaque nequit ut homo nullas alias patiatur mutationes nisi quarum ipse adæquata sit causa. Q.E.D. COROLLARIUM : Hinc sequitur hominem necessario passionibus esse semper obnoxium communemque Naturæ ordinem sequi et eidem parere seseque eidem quantum rerum natura exigit, accommodare. PROPOSITIO V : Vis et incrementum cujuscunque passionis ejusque in existendo perseverantia non definitur potentia qua nos in existendo perseverare conamur sed causæ externæ potentia cum nostra comparata. DEMONSTRATIO : Passionis essentia non potest per solam nostram essentiam explicari (per definitiones 1 et 2 partis III) hoc est (per propositionem 7 partis III) passionis potentia definiri nequit potentia qua in nostro esse perseverare conamur sed (ut propositione 16 partis II ostensum est) definiri necessario debet potentia causæ externæ cum nostra comparata. Q.E.D. PROPOSITIO VI : Vis alicujus passionis seu affectus reliquas hominis actiones seu potentiam superare potest ita ut affectus pertinaciter homini adhæreat. DEMONSTRATIO : Vis et incrementum cujuscunque passionis ejusque in existendo perseverantia definitur potentia causæ externæ cum nostra comparata (per propositionem præcedentem) adeoque (per propositionem 3 hujus) hominis potentiam superare potest etc. Q.E.D. PROPOSITIO VII : Affectus nec coerceri nec tolli potest nisi per affectum contrarium et fortiorem affectu coercendo. DEMONSTRATIO : Affectus quatenus ad mentem refertur est idea qua mens majorem vel minorem sui corporis existendi vim quam antea affirmat (per generalem affectuum definitionem quæ reperitur sub finem tertiæ partis). Cum igitur mens aliquo affectu conflictatur, corpus afficitur simul affectione qua ejus agendi potentia augetur vel minuitur. Porro hæc corporis affectio (per propositionem 5 hujus) vim a sua causa accipit perseverandi in suo esse; quæ proinde nec coerceri nec tolli potest nisi a causa corporea (per propositionem 6 partis II) quæ corpus afficiat affectione illi contraria (per propositionem 5 partis III) et fortiore (per axioma hujus) atque adeo (per propositionem 12 partis II) mens afficietur idea affectionis fortioris et contrariæ priori hoc est (per generalem affectuum definitionem) mens afficietur affectu fortiori et contrario priori qui scilicet prioris existentiam secludet vel tollet ac proinde affectus nec tolli nec coerceri potest nisi per affectum contrarium et fortiorem. Q.E.D. COROLLARIUM : Affectus quatenus ad mentem refertur nec coerceri nec tolli potest nisi per ideam corporis affectionis contrariæ et fortioris affectione qua patimur. Nam affectus quo patimur nec coerceri nec tolli potest nisi per affectum eodem fortiorem eique contrarium (per propositionem præcedentem) hoc est (per generalem affectuum definitionem) nisi per ideam corporis affectionis fortioris et contrariæ affectioni qua patimur. PROPOSITIO VIII : Cognitio boni et mali nihil aliud est quam lætitiæ vel tristitiæ affectus quatenus ejus sumus conscii. DEMONSTRATIO : Id bonum aut malum vocamus quod nostro esse conservando prodest vel obest (per definitiones 1 et 2 hujus) hoc est (per propositionem 7 partis III) quod nostram agendi potentiam auget vel minuit, juvat vel coercet. Quatenus itaque (per definitiones lætitiæ et tristitiæ, quas vide in scholio propositionis 11 partis III) rem aliquam nos lætitia vel tristitia afficere percipimus, eandem bonam aut malam vocamus atque adeo boni et mali cognitio nihil aliud est quam lætitiæ vel tristitiæ idea quæ ex ipso lætitiæ vel tristitiæ affectu necessario sequitur (per propositionem 22 partis II). At hæc idea eodem modo unita est affectui ac mens unita est corpori (per propositionem 21 partis II) hoc est (ut in scholio ejusdem propositionis ostensum) hæc idea ab ipso affectu sive (per generalem affectuum definitionem) ab idea corporis affectionis revera non distinguitur nisi solo conceptu; ergo hæc cognitio boni et mali nihil est aliud quam ipse affectus quatenus ejusdem sumus conscii. Q.E.D. PROPOSITIO IX : Affectus cujus causam in præsenti nobis adesse imaginamur, fortior est quam si eandem non adesse imaginaremur. DEMONSTRATIO : Imaginatio est idea qua mens rem ut præsentem contemplatur (vide ejus definitionem in scholio propositionis 17 partis II) quæ tamen magis corporis humani constitutionem quam rei externæ naturam indicat (per corollarium II propositionis 16 partis II). Est igitur affectus (per generalem affectuum definitionem) imaginatio quatenus corporis constitutionem indicat. At imaginatio (per propositionem 17 partis II) intensior est quamdiu nihil imaginamur quod rei externæ præsentem existentiam secludit; ergo etiam affectus cujus causam in præsenti nobis adesse imaginamur, intensior seu fortior est quam si eandem non adesse imaginaremur. Q.E.D. SCHOLIUM : Cum supra in propositione 18 partis III dixerim nos ex rei futuræ vel præteritæ imagine eodem affectu affici ac si res quam imaginamur præsens esset, expresse monui id verum esse quatenus ad solam ipsius rei imaginem attendimus; est enim ejusdem naturæ sive res ut præsentes imaginati simus sive non simus sed non negavi eandem debiliorem reddi quando alias res nobis præsentes contemplamur quæ rei futuræ præsentem existentiam secludunt, quod tum monere neglexi quia in hac parte de affectuum viribus agere constitueram. COROLLARIUM : Imago rei futuræ vel præteritæ hoc est rei quam cum relatione ad tempus futurum vel præteritum secluso præsenti contemplamur, cæteris paribus debilior est imagine rei præsentis et consequenter affectus erga rem futuram vel præteritam cæteris paribus remissior est affectu erga rem præsentem. PROPOSITIO X : Erga rem futuram quam cito affuturam imaginamur, intensius afficimur quam si ejus existendi tempus longius a præsenti distare imaginaremur et memoria rei quam non diu præteriisse imaginamur, intensius etiam afficimur quam si eandem diu præteriisse imaginaremur. DEMONSTRATIO : Quatenus enim rem cito affuturam vel non diu præteriisse imaginamur, eo ipso aliquid imaginamur quod rei præsentiam minus secludit quam si ejusdem futurum existendi tempus longius a præsenti distare vel quod dudum præterierit, imaginaremur (ut per se notum) adeoque (per præcedentem propositionem) eatenus intensius erga eandem afficiemur. Q.E.D. SCHOLIUM : Ex iis quæ ad definitionem 6 hujus partis notavimus, sequitur nos erga objecta quæ a præsenti longiore temporis intervallo distant quam quod imaginando determinare possumus quamvis ab invicem longo temporis intervallo distare intelligamus, æque tamen remisse affici. PROPOSITIO XI : Affectus erga rem quam ut necessariam imaginamur, cæteris paribus intensior est quam erga possibilem vel contingentem sive non necessariam. DEMONSTRATIO : Quatenus rem aliquam necessariam esse imaginamur eatenus ejus existentiam affirmamus et contra rei existentiam negamus quatenus eandem non necessariam esse imaginamur (per scholium I propositionis 33 partis I) ac proinde (per propositionem 9 hujus) affectus erga rem necessariam cæteris paribus intensior est quam erga non necessariam. Q.E.D. PROPOSITIO XII : Affectus erga rem quam scimus in præsenti non existere et quam ut possibilem imaginamur, cæteris paribus intensior est quam erga contingentem. DEMONSTRATIO : Quatenus rem ut contingentem imaginamur, nulla alterius rei imagine afficimur quæ rei existentiam ponat (per definitionem 3 hujus) sed contra (secundum hypothesin) quædam imaginamur quæ ejusdem præsentem existentiam secludunt. At quatenus rem in futurum possibilem esse imaginamur eatenus quædam imaginamur quæ ejusdem existentiam ponunt (per definitionem 4 hujus) hoc est (per propositionem 18 partis III) quæ spem vel metum fovent atque adeo affectus erga rem possibilem vehementior est. Q.E.D. COROLLARIUM : Affectus erga rem quam scimus in præsenti non existere et quam ut contingentem imaginamur, multo remissior est quam si rem in præsenti nobis adesse imaginaremur. DEMONSTRATIO : Affectus erga rem quam in præsenti existere imaginamur, intensior est quam si eandem ut futuram imaginaremur (per corollarium propositionis 9 hujus) et multo vehementior est quam si tempus futurum a præsenti multum distare imaginaremur (per propositionem 10 hujus). Est itaque affectus erga rem cujus existendi tempus longe a præsenti distare imaginamur, multo remissior quam si eandem ut præsentem imaginaremur et nihilominus (per propositionem præcedentem) intensior est quam si eandem rem ut contingentem imaginaremur atque adeo affectus erga rem contingentem multo remissior erit quam si rem in præsenti nobis adesse imaginaremur. Q.E.D. PROPOSITIO XIII : Affectus erga rem contingentem quam scimus in præsenti non existere, cæteris paribus remissior est quam affectus erga rem præteritam. DEMONSTRATIO : Quatenus rem ut contingentem imaginamur, nulla alterius rei imagine afficimur quæ rei existentiam ponat (per definitionem 3 hujus). Sed contra (secundum hypothesin) quædam imaginamur quæ ejusdem præsentem existentiam secludunt. Verum quatenus eandem cum relatione ad tempus præteritum imaginamur eatenus aliquid imaginari supponimur quod ipsam ad memoriam redigit sive quod rei imaginem excitat (vide propositionem 18 partis II cum ejusdem scholio) ac proinde eatenus efficit ut ipsam ac si præsens esset, contemplemur (per corollarium propositionis 17 partis II) atque adeo (per propositionem 9 hujus) affectus erga rem contingentem quam scimus in præsenti non existere, cæteris paribus remissior erit quam affectus erga rem præteritam. Q.E.D. PROPOSITIO XIV : Vera boni et mali cognitio quatenus vera nullum affectum coercere potest sed tantum quatenus ut affectus consideratur. DEMONSTRATIO : Affectus est idea qua mens majorem vel minorem sui corporis existendi vim quam antea affirmat (per generalem affectuum definitionem) atque adeo (per propositionem 1 hujus) nihil positivum habet quod præsentia veri tolli possit et consequenter vera boni et mali cognitio quatenus vera nullum affectum coercere potest. At quatenus affectus est (vide propositionem 8 hujus) si fortior affectu coercendo sit, eatenus tantum (per propositionem 7 hujus) affectum coercere poterit. Q.E.D. PROPOSITIO XV : Cupiditas quæ ex vera boni et mali cognitione oritur, multis aliis cupiditatibus quæ ex affectibus quibus conflictamur oriuntur, restingui vel coerceri potest. DEMONSTRATIO : Ex vera boni et mali cognitione quatenus hæc (per propositionem 8 hujus) affectus est, oritur necessario cupiditas (per 1 affectuum definitionem) quæ eo est major quo affectus ex quo oritur major est (per propositionem 37 partis III). Sed quia hæc cupiditas (per hypothesin) ex eo quod aliquid vere intelligimus, oritur, sequitur ergo ipsa in nobis quatenus agimus (per propositionem 3 partis III) atque adeo per solam nostram essentiam debet intelligi (per definitionem 2 partis III) et consequenter (per propositionem 7 partis III) ejus vis et incrementum sola humana potentia definiri debet. Porro cupiditates quæ ex affectibus quibus conflictamur oriuntur, eo etiam majores sunt quo hi affectus vehementiores erunt atque adeo earum vis et incrementum (per propositionem 5 hujus) potentia causarum externarum definiri debet quæ, si cum nostra comparetur, nostram potentiam indefinite superat (per propositionem 3 hujus) atque adeo cupiditates quæ ex similibus affectibus oriuntur, vehementiores esse possunt illa quæ ex vera boni et mali cognitione oritur ac proinde (per propositionem 7 hujus) eandem coercere vel restinguere poterunt. Q.E.D. PROPOSITIO XVI : Cupiditas quæ ex cognitione boni et mali quatenus hæc cognitio futurum respicit, oritur, facilius rerum cupiditate quæ in præsentia suaves sunt, coerceri vel restingui potest. DEMONSTRATIO : Affectus erga rem quam futuram imaginamur, remissior est quam erga præsentem (per corollarium propositionis 9 hujus). At cupiditas quæ ex vera boni et mali cognitione oritur, tametsi hæc cognitio circa res quæ in præsentia bonæ sunt, versetur, restingui vel coerceri potest aliqua temeraria cupiditate (per propositionem præcedentem cujus demonstratio universalis est); ergo cupiditas quæ ex eadem cognitione quatenus hæc futurum respicit, oritur, facilius coerceri vel restingui poterit etc. Q.E.D. PROPOSITIO XVII : Cupiditas quæ oritur ex vera boni et mali cognitione quatenus hæc circa res contingentes versatur, multo adhuc facilius coerceri potest cupiditate rerum quæ præsentes sunt. DEMONSTRATIO : Propositio hæc eodem modo ac propositio præcedens demonstratur ex corollario propositionis 12 hujus. SCHOLIUM : His me causam ostendisse credo cur homines opinione magis quam vera ratione commoveantur et cur vera boni et mali cognitio animi commotiones excitet et sæpe omni libidinis generi cedat; unde illud poetæ natum : video meliora proboque, deteriora sequor. Quod idem etiam Ecclesiastes in mente habuisse videtur cum dixit : qui auget scientiam, auget dolorem. Atque hæc non eum in finem dico ut inde concludam præstabilius esse ignorare quam scire vel quod stulto intelligens in moderandis affectibus nihil intersit sed ideo quia necesse est nostræ naturæ tam potentiam quam impotentiam noscere ut determinare possimus quid ratio in moderandis affectibus possit et quid non possit et in hac parte de sola humana impotentia me acturum dixi. Nam de rationis in affectus potentia separatim agere constitui. PROPOSITIO XVIII : Cupiditas quæ ex lætitia oritur, cæteris paribus fortior est cupiditate quæ ex tristitia oritur. DEMONSTRATIO : Cupiditas est ipsa hominis essentia (per 1 affectuum definitionem) hoc est (per propositionem 7 partis III) conatus quo homo in suo esse perseverare conatur. Quare cupiditas quæ ex lætitia oritur, ipso lætitiæ affectu (per definitionem lætitiæ, quam vide in scholio propositionis 11 partis III) juvatur vel augetur; quæ autem contra ex tristitia oritur, ipso tristitiæ affectu (per idem scholium) minuitur vel coercetur atque adeo vis cupiditatis quæ ex lætitia oritur, potentia humana simul et potentia causæ externæ, quæ autem ex tristitia sola humana potentia definiri debet ac proinde hac illa fortior est. Q.E.D. SCHOLIUM : His paucis humanæ impotentiæ et inconstantiæ causas et cur homines rationis præcepta non servent, explicui. Superest jam ut ostendam quid id sit quod ratio nobis præscribit et quinam affectus cum rationis humanæ regulis conveniant, quinam contra iisdem contrarii sint. Sed antequam hæc prolixo nostro geometrico ordine demonstrare incipiam, lubet ipsa rationis dictamina hic prius breviter ostendere ut ea quæ sentio facilius ab unoquoque percipiantur. Cum ratio nihil contra naturam postulet, postulat ergo ipsa ut unusquisque seipsum amet, suum utile, quod revera utile est, quærat et id omne quod hominem ad majorem perfectionem revera ducit, appetat et absolute ut unusquisque suum esse quantum in se est, conservare conetur. Quod quidem tam necessario verum est quam quod totum sit sua parte majus (vide propositionem 4 partis III). Deinde quandoquidem virtus (per definitionem 8 hujus) nihil aliud est quam ex legibus propriæ naturæ agere et nemo suum esse (per propositionem 7 partis III) conservare conetur nisi ex propriæ suæ naturæ legibus, hinc sequitur primo virtutis fundamentum esse ipsum conatum proprium esse conservandi et felicitatem in eo consistere quod homo suum esse conservare potest. Secundo sequitur virtutem propter se esse appetendam nec quicquam quod ipsa præstabilius aut quod utilius nobis sit, dari, cujus causa deberet appeti. Tertio denique sequitur eos qui se interficiunt animo esse impotentes eosque a causis externis suæ naturæ repugnantibus prorsus vinci. Porro ex postulato 4 partis II sequitur nos efficere nunquam posse ut nihil extra nos indigeamus ad nostrum esse conservandum et ut ita vivamus ut nullum commercium cum rebus quæ extra nos sunt, habeamus et si præterea nostram mentem spectemus, sane noster intellectus imperfectior esset si mens sola esset nec quicquam præter se ipsam intelligeret. Multa igitur extra nos dantur quæ nobis utilia quæque propterea appetenda sunt. Ex his nulla præstantiora excogitari possunt quam ea quæ cum nostra natura prorsus conveniunt. Si enim duo exempli gratia ejusdem prorsus naturæ individua invicem junguntur, individuum componunt singulo duplo potentius. Homini igitur nihil homine utilius; nihil inquam homines præstantius ad suum esse conservandum optare possunt quam quod omnes in omnibus ita conveniant ut omnium mentes et corpora unam quasi mentem unumque corpus componant et omnes simul quantum possunt suum esse conservare conentur omnesque simul omnium commune utile sibi quærant; ex quibus sequitur homines qui ratione gubernantur hoc est homines qui ex ductu rationis suum utile quærunt, nihil sibi appetere quod reliquis hominibus non cupiant atque adeo eosdem justos, fidos atque honestos esse. Hæc illa rationis dictamina sunt quæ hic paucis ostendere proposueram antequam eadem prolixiore ordine demonstrare inciperem, quod ea de causa feci ut, si fieri posset, eorum attentionem mihi conciliarem qui credunt hoc principium, quod scilicet unusquisque suum utile quærere tenetur, impietatis, non autem virtutis et pietatis esse fundamentum. Postquam igitur rem sese contra habere breviter ostenderim, pergo ad eandem eadem via qua huc usque progressi sumus, demonstrandum. PROPOSITIO XIX : Id unusquisque ex legibus suæ naturæ necessario appetit vel aversatur quod bonum vel malum esse judicat. DEMONSTRATIO : Boni et mali cognitio est (per propositionem 8 hujus) ipse lætitiæ vel tristitiæ affectus quatenus ejusdem sumus conscii ac proinde (per propositionem 28 partis III) id unusquisque necessario appetit quod bonum et contra id aversatur quod malum esse judicat. Sed hic appetitus nihil aliud est quam ipsa hominis essentia seu natura (per definitionem appetitus, quam vide in scholio propositionis 9 partis III et 1 affectuum definitionem). Ergo unusquisque ex solis suæ naturæ legibus id necessario appetit vel aversatur etc. Q.E.D. PROPOSITIO XX : Quo magis unusquisque suum utile quærere hoc est suum esse conservare conatur et potest eo magis virtute præditus est et contra quatenus unusquisque suum utile hoc est suum esse conservare negligit eatenus est impotens. DEMONSTRATIO : Virtus est ipsa humana potentia quæ sola hominis essentia definitur (per definitionem 8 hujus) hoc est (per propositionem 7 partis III) quæ solo conatu quo homo in suo esse perseverare conatur, definitur. Quo ergo unusquisque magis suum esse conservare conatur et potest eo magis virtute præditus est et consequenter (per propositiones 4 et 6 partis III) quatenus aliquis suum esse conservare negligit eatenus est impotens. Q.E.D. SCHOLIUM : Nemo igitur nisi a causis externis et suæ naturæ contrariis victus suum utile appetere sive suum esse conservare negligit. Nemo inquam ex necessitate suæ naturæ sed a causis externis coactus alimenta aversatur vel se ipsum interficit, quod multis modis fieri potest nempe interficit aliquis se ipsum coactus ab alio qui ejus dexteram qua ensem casu prehenderat, contorquet et cogit versus cor ipsum gladium dirigere vel quod ex mandato tyranni ut Seneca cogatur venas aperire suas hoc est majus malum minore vitare cupiat vel denique ex eo quod causæ latentes externæ ejus imaginationem ita disponunt et corpus ita afficiunt ut id aliam naturam priori contrariam induat et cujus idea in mente dari nequit (per propositionem 10 partis III). At quod homo ex necessitate suæ naturæ conetur non existere vel in aliam formam mutari, tam est impossibile quam quod ex nihilo aliquid fiat, ut unusquisque mediocri meditatione videre potest. PROPOSITIO XXI : Nemo potest cupere beatum esse, bene agere et bene vivere qui simul non cupiat esse, agere et vivere hoc est actu existere. DEMONSTRATIO : Hujus propositionis demonstratio seu potius res ipsa per se patet et etiam ex cupiditatis definitione. Est enim cupiditas (per 1 affectuum definitionem) beate seu bene vivendi, agendi etc. ipsa hominis essentia hoc est (per propositionem 7 partis III) conatus quo unusquisque suum esse conservare conatur. Ergo nemo potest cupere etc. Q.E.D. PROPOSITIO XXII : Nulla virtus potest prior hac (nempe conatu sese conservandi) concipi. DEMONSTRATIO : Conatus sese conservandi est ipsa rei essentia (per propositionem 7 partis III). Si igitur aliqua virtus posset hac nempe hoc conatu prior concipi, conciperetur ergo (per definitionem 8 hujus) ipsa rei essentia se ipsa prior, quod (ut per se notum) est absurdum. Ergo nulla virtus etc. Q.E.D. COROLLARIUM : Conatus sese conservandi primum et unicum virtutis est fundamentum. Nam hoc principio nullum aliud potest prius concipi (per propositionem præcedentem) et absque ipso (per propositionem 21 hujus) nulla virtus potest concipi. PROPOSITIO XXIII : Homo quatenus ad aliquid agendum determinatur ex eo quod ideas habet inadæquatas, non potest absolute dici ex virtute agere sed tantum quatenus determinatur ex eo quod intelligit. DEMONSTRATIO : Quatenus homo ad agendum determinatur ex eo quod inadæquatas habet ideas eatenus (per propositionem 1 partis III) patitur hoc est (per definitiones 1 et 2 partis III) aliquid agit quod per solam ejus essentiam non potest percipi hoc est (per definitionem 8 hujus) quod ex ipsius virtute non sequitur. At quatenus ad aliquid agendum determinatur ex eo quod intelligit eatenus (per eandem propositionem 1 partis III) agit hoc est (per definitionem 2 partis III) aliquid agit quod per solam ipsius essentiam percipitur sive (per definitionem 8 hujus) quod ex ipsius virtute adæquate sequitur. Q.E.D. PROPOSITIO XXIV : Ex virtute absolute agere nihil aliud in nobis est quam ex ductu rationis agere, vivere, suum esse conservare (hæc tria idem significant) idque ex fundamento proprium utile quærendi. DEMONSTRATIO : Ex virtute absolute agere nihil aliud est (per definitionem 8 hujus) quam ex legibus propriæ naturæ agere. At nos eatenus tantummodo agimus quatenus intelligimus (per propositionem 3 partis III). Ergo ex virtute agere nihil aliud in nobis est quam ex ductu rationis agere, vivere, suum esse conservare idque (per corollarium propositionis 22 hujus) ex fundamento suum utile quærendi. Q.E.D. PROPOSITIO XXV : Nemo suum esse alterius rei causa conservare conatur. DEMONSTRATIO : Conatus quo unaquæque res in suo esse perseverare conatur, sola ipsius rei essentia definitur (per propositionem 7 partis III) eaque sola data, non autem ex alterius rei essentia necessario sequitur (per propositionem 6 partis III) ut unusquisque suum esse conservare conetur. Patet præterea hæc propositio ex corollario propositionis 22 hujus partis. Nam si homo alterius rei causa suum esse conservare conaretur, tum res illa primum esset virtutis fundamentum (ut per se notum) quod (per prædictum corollarium) est absurdum. Ergo nemo suum esse etc. Q.E.D. PROPOSITIO XXVI : Quicquid ex ratione conamur, nihil aliud est quam intelligere nec mens quatenus ratione utitur, aliud sibi utile esse judicat nisi id quod ad intelligendum conducit. DEMONSTRATIO : Conatus sese conservandi nihil est præter ipsius rei essentiam (per propositionem 7 partis III) quæ quatenus talis existit, vim habere concipitur ad perseverandum in existendo (per propositionem 6 partis III) et ea agendum quæ ex data sua natura necessario sequuntur (vide definitionem appetitus in scholio propositionis 9 partis III). At rationis essentia nihil aliud est quam mens nostra quatenus clare et distincte intelligit (vide ejus definitionem in II scholio propositionis 40 partis II). Ergo (per propositionem 40 partis II) quicquid ex ratione conamur, nihil aliud est quam intelligere. Deinde quoniam hic mentis conatus quo mens quatenus ratiocinatur suum esse conatur conservare, nihil aliud est quam intelligere (per primam partem hujus) est ergo hic intelligendi conatus (per corollarium propositionis 22 hujus) primum et unicum virtutis fundamentum nec alicujus finis causa (per propositionem 25 hujus) res intelligere conabimur sed contra mens quatenus ratiocinatur nihil sibi bonum esse concipere poterit nisi id quod ad intelligendum conducit (per definitionem 1 hujus). Q.E.D. PROPOSITIO XXVII : Nihil certo scimus bonum aut malum esse nisi id quod ad intelligendum revera conducit vel quod impedire potest quominus intelligamus. DEMONSTRATIO : Mens quatenus ratiocinatur nihil aliud appetit quam intelligere nec aliud sibi utile esse judicat nisi id quod ad intelligendum conducit (per propositionem præcedentem). At mens (per propositiones 41 et 43 partis II, cujus etiam scholium vide) rerum certitudinem non habet nisi quatenus ideas habet adæquatas sive (quod per scholia propositionis 40 partis II idem est) quatenus ratiocinatur; ergo nihil certo scimus bonum esse nisi id quod ad intelligendum revera conducit et contra id malum quod impedire potest quominus intelligamus. Q.E.D. PROPOSITIO XXVIII : Summum mentis bonum est Dei cognitio et summa mentis virtus Deum cognoscere. DEMONSTRATIO : Summum quod mens intelligere potest, Deus est hoc est (per definitionem 6 partis I) Ens absolute infinitum et sine quo (per propositionem 15 partis I) nihil esse neque concipi potest adeoque (per propositiones 26 et 27 hujus) summum mentis utile sive (per definitionem 1 hujus) bonum est Dei cognitio. Deinde mens quatenus intelligit eatenus tantum agit (per propositiones 1 et 3 partis III) et eatenus tantum (per propositionem 23 hujus) potest absolute dici quod ex virtute agit. Est igitur mentis absoluta virtus intelligere. At summum quod mens intelligere potest, Deus est (ut jam jam demonstravimus). Ergo mentis summa virtus est Deum intelligere seu cognoscere. Q.E.D. PROPOSITIO XXIX : Res quæcunque singularis cujus natura a nostra prorsus est diversa, nostram agendi potentiam nec juvare nec coercere potest et absolute res nulla potest nobis bona aut mala esse nisi commune aliquid nobiscum habeat. DEMONSTRATIO : Cujuscunque rei singularis et consequenter (per corollarium propositionis 10 partis II) hominis potentia qua existit et operatur, non determinatur nisi ab alia re singulari (per propositionem 28 partis I) cujus natura (per propositionem 6 partis II) per idem attributum debet intelligi per quod natura humana concipitur. Nostra igitur agendi potentia quomodocunque ea concipiatur, determinari et consequenter juvari vel coerceri potest potentia alterius rei singularis quæ aliquid commune nobiscum habet et non potentia rei cujus natura a nostra prorsus est diversa et quia id bonum aut malum vocamus quod causa est lætitiæ aut tristitiæ (per propositionem 8 hujus) hoc est (per scholium propositionis 11 partis III) quod nostram agendi potentiam auget vel minuit, juvat vel coercet, ergo res cujus natura a nostra prorsus est diversa nobis neque bona neque mala esse potest. Q.E.D. PROPOSITIO XXX : Res nulla per id quod cum nostra natura commune habet, potest esse mala sed quatenus nobis mala est eatenus est nobis contraria. DEMONSTRATIO : Id malum vocamus quod causa est tristitiæ (per propositionem 8 hujus) hoc est (per ejus definitionem, quam vide in scholio propositionis 11 partis III) quod nostram agendi potentiam minuit vel coercet. Si igitur res aliqua per id quod nobiscum habet commune, nobis esset mala, posset ergo res id ipsum quod nobiscum commune habet, minuere vel coercere, quod (per propositionem 4 partis III) est absurdum. Nulla igitur res per id quod nobiscum commune habet, potest nobis esse mala sed contra quatenus mala est hoc est (ut jam jam ostendimus) quatenus nostram agendi potentiam minuere vel coercere potest eatenus (per propositionem 5 partis III) nobis est contraria. Q.E.D. PROPOSITIO XXXI : Quatenus res aliqua cum nostra natura convenit eatenus necessario bona est. DEMONSTRATIO : Quatenus enim res aliqua cum nostra natura convenit, non potest (per propositionem præcedentem) esse mala. Erit ergo necessario vel bona vel indifferens. Si hoc ponatur nempe quod neque bona sit neque mala, nihil ergo (per definitionem 1 hujus) ex ipsius natura sequetur quod nostræ naturæ conservationi inservit hoc est (per hypothesin) quod ipsius rei naturæ conservationi inservit sed hoc est absurdum (per propositionem 6 partis III); erit ergo quatenus cum nostra natura convenit, necessario bona. Q.E.D. COROLLARIUM : Hinc sequitur quod quo res aliqua magis cum nostra natura convenit, eo nobis est utilior seu magis bona et contra quo res aliqua nobis est utilior, eatenus cum nostra natura magis convenit. Nam quatenus cum nostra natura non convenit, erit necessario a nostra natura diversa vel eidem contraria. Si diversa, tum (per propositionem 29 hujus) neque bona neque mala esse poterit; si autem contraria, erit ergo etiam ei contraria quæ cum nostra natura convenit hoc est (per propositionem præcedentem) contraria bono seu mala. Nihil igitur nisi quatenus cum nostra natura convenit, potest esse bonum atque adeo quo res aliqua magis cum nostra natura convenit, eo est utilior et contra. Q.E.D. PROPOSITIO XXXII : Quatenus homines passionibus sunt obnoxii, non possunt eatenus dici quod natura conveniant. DEMONSTRATIO : Quæ natura convenire dicuntur, potentia convenire intelliguntur (per propositionem 7 partis III) non autem impotentia seu negatione et consequenter (vide scholium propositionis 3 partis III) neque etiam passione; quare homines quatenus passionibus sunt obnoxii, non possunt dici quod natura conveniant. Q.E.D. SCHOLIUM : Res etiam per se patet; qui enim ait album et nigrum in eo solummodo convenire quod neutrum sit rubrum, is absolute affirmat album et nigrum nulla in re convenire. Sic etiam si quis ait lapidem et hominem in hoc tantum convenire quod uterque sit finitus, impotens vel quod ex necessitate suæ naturæ non existit vel denique quod a potentia causarum externarum indefinite superatur, is omnino affirmat lapidem et hominem nulla in re convenire; quæ enim in sola negatione sive in eo quod non habent conveniunt, ea revera nulla in re conveniunt. PROPOSITIO XXXIII : Homines natura discrepare possunt quatenus affectibus qui passiones sunt, conflictantur et eatenus etiam unus idemque homo varius est et inconstans. DEMONSTRATIO : Affectuum natura seu essentia non potest per solam nostram essentiam seu naturam explicari (per definitiones 1 et 2 partis III) sed potentia hoc est (per propositionem 7 partis III) natura causarum externarum cum nostra comparata definiri debet; unde fit ut uniuscujusque affectus tot species dentur quot sunt species objectorum a quibus afficimur (vide propositionem 56 partis III) et ut homines ab uno eodemque objecto diversimode afficiantur (vide propositionem 51 partis III) atque eatenus natura discrepent et denique ut unus idemque homo (per eandem propositionem 51 partis III) erga idem objectum diversimode afficiatur atque eatenus varius sit etc. Q.E.D. PROPOSITIO XXXIV : Quatenus homines affectibus qui passiones sunt, conflictantur, possunt invicem esse contrarii. DEMONSTRATIO : Homo exempli gratia Petrus potest esse causa ut Paulus contristetur propterea quod aliquid habet simile rei quam Paulus odit (per propositionem 16 partis III) vel propterea quod Petrus solus re aliqua potitur quam ipse Paulus etiam amat (vide propositionem 32 partis III cum ejusdem scholio) vel ob alias causas (harum præcipuas vide in scholio propositionis 55 partis III) atque adeo inde fiet (per definitionem 7 affectuum) ut Paulus Petrum odio habeat et consequenter facile fiet (per propositionem 40 partis III cum ejus scholio) ut Petrus Paulum contra odio habeat atque adeo (per propositionem 39 partis III) ut invicem malum inferre conentur hoc est (per propositionem 30 hujus) ut invicem sint contrarii. At affectus tristitiæ semper passio est (per propositionem 59 partis III); ergo homines quatenus conflictantur affectibus qui passiones sunt, possunt invicem esse contrarii. Q.E.D. SCHOLIUM : Dixi quod Paulus odio Petrum habeat quia imaginatur id eundem possidere quod ipse Paulus etiam amat; unde prima fronte videtur sequi quod hi duo ex eo quod idem amant et consequenter ex eo quod natura conveniunt, sibi invicem damno sint atque adeo si hoc verum est, falsæ essent propositio 30 et 31 hujus partis. Sed si rem æqua lance examinare velimus, hæc omnia convenire omnino videbimus. Nam hi duo non sunt invicem molesti quatenus natura conveniunt hoc est quatenus uterque idem amat, sed quatenus ab invicem discrepant. Nam quatenus uterque idem amat, eo ipso utriusque amor fovetur (per propositionem 31 partis III) hoc est (per definitionem 6 affectuum) eo ipso utriusque lætitia fovetur. Quare longe abest ut quatenus idem amant et natura conveniunt, invicem molesti sint. Sed hujus rei causa ut dixi nulla alia est quam quia natura discrepare supponuntur. Supponimus namque Petrum ideam habere rei amatæ jam possessæ et Paulum contra ideam rei amatæ amissæ. Unde fit ut hic tristitia et ille contra lætitia afficiatur atque eatenus invicem contrarii sint. Et ad hunc modum ostendere facile possumus reliquas odii causas ab hoc solo pendere quod homines natura discrepant et non ab eo in quo conveniunt. PROPOSITIO XXXV : Quatenus homines ex ductu rationis vivunt eatenus tantum natura semper necessario conveniunt. DEMONSTRATIO : Quatenus homines affectibus qui passiones sunt, conflictantur, possunt esse natura diversi (per propositionem 33 hujus) et invicem contrarii (per propositionem præcedentem). Sed eatenus homines tantum agere dicuntur quatenus ex ductu rationis vivunt (per propositionem 3 partis III) atque adeo quicquid ex humana natura quatenus ratione definitur, sequitur id (per definitionem 2 partis III) per solam humanam naturam tanquam per proximam suam causam debet intelligi. Sed quia unusquisque ex suæ naturæ legibus id appetit quod bonum et id amovere conatur quod malum esse judicat (per propositionem 19 hujus) et cum præterea id quod ex dictamine rationis bonum aut malum esse judicamus, necessario bonum aut malum sit (per propositionem 41 partis II). Ergo homines quatenus ex ductu rationis vivunt eatenus tantum ea necessario agunt quæ humanæ naturæ et consequenter unicuique homini necessario bona sunt hoc est (per corollarium propositionis 31 hujus) quæ cum natura uniuscujusque hominis conveniunt atque adeo homines etiam inter se quatenus ex ductu rationis vivunt, necessario semper conveniunt. Q.E.D. COROLLARIUM I : Nihil singulare in rerum natura datur quod homini sit utilius quam homo qui ex ductu rationis vivit. Nam id homini utilissimum est quod cum sua natura maxime convenit (per corollarium propositionis 31 hujus) hoc est (ut per se notum) homo. At homo ex legibus suæ naturæ absolute agit quando ex ductu rationis vivit (per definitionem 2 partis III) et eatenus tantum cum natura alterius hominis necessario semper convenit (per propositionem præcedentem); ergo homini nihil inter res singulares utilius datur quam homo etc. Q.E.D. COROLLARIUM II : Cum maxime unusquisque homo suum sibi utile quærit, tum maxime homines sunt sibi invicem utiles. Nam quo magis unusquisque suum utile quærit et se conservare conatur eo magis virtute præditus est (per propositionem 20 hujus) sive quod idem est (per definitionem 8 hujus) eo majore potentia præditus est ad agendum ex suæ naturæ legibus hoc est (per propositionem 3 partis III) ad vivendum ex ductu rationis. At homines tum maxime natura conveniunt cum ex ductu rationis vivunt (per propositionem præcedentem); ergo (per præcedens corollarium) tum maxime homines erunt sibi invicem utiles cum maxime unusquisque suum utile sibi quærit. Q.E.D. SCHOLIUM : Quæ modo ostendimus, ipsa etiam experientia quotidie tot tamque luculentis testimoniis testatur ut omnibus fere in ore sit : hominem homini Deum esse. Fit tamen raro ut homines ex ductu rationis vivant sed cum iis ita comparatum est ut plerumque invidi atque invicem molesti sint. At nihilominus vitam solitariam vix transigere queunt ita ut plerisque illa definitio quod homo sit animal sociale, valde arriserit et revera res ita se habet ut ex hominum communi societate multo plura commoda oriantur quam damna. Rideant igitur quantum velint res humanas satyrici easque detestentur theologi et laudent quantum possunt melancholici vitam incultam et agrestem hominesque contemnant et admirentur bruta; experientur tamen homines mutuo auxilio ea quibus indigent multo facilius sibi parare et non nisi junctis viribus pericula quæ ubique imminent, vitare posse; ut jam taceam quod multo præstabilius sit et cognitione nostra magis dignum hominum quam brutorum facta contemplari. Sed de his alias prolixius. PROPOSITIO XXXVI : Summum bonum eorum qui virtutem sectantur, omnibus commune est eoque omnes æque gaudere possunt. DEMONSTRATIO : Ex virtute agere est ex ductu rationis agere (per propositionem 24 hujus) et quicquid ex ratione conamur agere, est intelligere (per propositionem 26 hujus) atque adeo (per propositionem 28 hujus) summum bonum eorum qui virtutem sectantur, est Deum cognoscere hoc est (per propositionem 47 partis II et ejusdem scholium) bonum quod omnibus hominibus commune est et ab omnibus hominibus quatenus ejusdem sunt naturæ, possideri æque potest. Q.E.D. SCHOLIUM : Si quis autem roget quid si summum bonum eorum qui virtutem sectantur, non esset omnibus commune? an non inde ut supra (vide propositionem 34 hujus) sequeretur quod homines qui ex ductu rationis vivunt hoc est (per propositionem 35 hujus) homines quatenus natura conveniunt, essent invicem contrarii? Is hoc sibi responsum habeat non ex accidenti sed ex ipsa natura rationis oriri ut hominis summum bonum omnibus sit commune, nimirum quia ex ipsa humana essentia quatenus ratione definitur, deducitur et quia homo nec esse nec concipi posset si potestatem non haberet gaudendi hoc summo bono. Pertinet namque (per propositionem 47 partis II) ad mentis humanæ essentiam adæquatam habere cognitionem æternæ et infinitæ essentiæ Dei. PROPOSITIO XXXVII : Bonum quod unusquisque qui sectatur virtutem, sibi appetit, reliquis hominibus etiam cupiet et eo magis quo majorem Dei habuerit cognitionem. DEMONSTRATIO : Homines quatenus ex ductu rationis vivunt, sunt homini utilissimi (per corollarium I propositionis 35 hujus) atque adeo (per propositionem 19 hujus) ex ductu rationis conabimur necessario efficere ut homines ex ductu rationis vivant. At bonum quod unusquisque qui ex rationis dictamine vivit hoc est (per propositionem 24 hujus) qui virtutem sectatur, sibi appetit, est intelligere (per propositionem 26 hujus); ergo bonum quod unusquisque qui virtutem sectatur, sibi appetit, reliquis hominibus etiam cupiet. Deinde cupiditas quatenus ad mentem refertur, est ipsa mentis essentia (per 1 affectuum definitionem); mentis autem essentia in cognitione consistit (per propositionem 11 partis II) quæ Dei cognitionem involvit (per propositionem 47 partis II) et sine qua (per propositionem 15 partis I) nec esse nec concipi potest adeoque quo mentis essentia majorem Dei cognitionem involvit, eo cupiditas qua is qui virtutem sectatur, bonum quod sibi appetit, alteri cupit, etiam major erit. Q.E.D. ALITER : Bonum quod homo sibi appetit et amat, constantius amabit si viderit alios idem amare (per propositionem 31 partis III) atque adeo (per corollarium ejusdem propositionis) conabitur ut reliqui idem ament et quia hoc bonum (per propositionem præcedentem) omnibus commune est eoque omnes gaudere possunt, conabitur ergo (per eandem rationem) ut omnes eodem gaudeant et (per propositionem 37 partis III) eo magis quo hoc bono magis fruetur. Q.E.D. SCHOLIUM I : Qui ex solo affectu conatur ut reliqui ament quod ipse amat et ut reliqui ex suo ingenio vivant, solo impetu agit et ideo odiosus est præcipue iis quibus alia placent quique propterea etiam student et eodem impetu conantur ut reliqui contra ex ipsorum ingenio vivant. Deinde quoniam summum quod homines ex affectu appetunt bonum sæpe tale est ut unus tantum ejus possit esse compos, hinc fit ut qui amant mente sibi non constent et dum laudes rei quam amant narrare gaudent, timeant credi. At qui reliquos conatur ratione ducere, non impetu sed humaniter et benigne agit et sibi mente maxime constat. Porro quicquid cupimus et agimus cujus causa sumus quatenus Dei habemus ideam sive quatenus Deum cognoscimus, ad religionem refero. Cupiditatem autem bene faciendi quæ eo ingeneratur quod ex rationis ductu vivimus, pietatem voco. Cupiditatem deinde qua homo qui ex ductu rationis vivit, tenetur ut reliquos sibi amicitia jungat, honestatem voco et id honestum quod homines qui ex ductu rationis vivunt, laudant et id contra turpe quod conciliandæ amicitiæ repugnat. Præter hæc civitatis etiam quænam sint fundamenta ostendi. Differentia deinde inter veram virtutem et impotentiam facile ex supra dictis percipitur nempe quod vera virtus nihil aliud sit quam ex solo rationis ductu vivere atque adeo impotentia in hoc solo consistit quod homo a rebus quæ extra ipsum sunt, duci se patiatur et ab iis ad ea agendum determinetur quæ rerum externarum communis constitutio, non autem ea quæ ipsa ipsius natura in se sola considerata postulat. Atque hæc illa sunt quæ in scholio propositionis 18 hujus partis demonstrare promisi, ex quibus apparet legem illam de non mactandis brutis magis vana superstitione et muliebri misericordia quam sana ratione fundatam esse. Docet quidem ratio nostrum utile quærendi necessitudinem cum hominibus jungere sed non cum brutis aut rebus quarum natura a natura humana est diversa sed idem jus quod illa in nos habent, nos in ea habere. Imo quia uniuscujusque jus virtute seu potentia uniuscujusque definitur, longe majus homines in bruta quam hæc in homines jus habent. Nec tamen nego bruta sentire sed nego quod propterea non liceat nostræ utilitati consulere et iisdem ad libitum uti eademque tractare prout nobis magis convenit quandoquidem nobiscum natura non conveniunt et eorum affectus ab affectibus humanis sunt natura diversi (vide scholium propositionis 57 partis III). Superest ut explicem quid justum, quid injustum, quid peccatum et quid denique meritum sit. Sed de his vide sequens scholium. SCHOLIUM II : In appendice partis primæ explicare promisi quid laus et vituperium, quid meritum et peccatum, quid justum et injustum sit. Laudem et vituperium quod attinet, in scholio propositionis 29 partis III explicui; de reliquis autem hic jam erit dicendi locus. Sed prius pauca de statu hominis naturali et civili dicenda sunt. Existit unusquisque summo naturæ jure et consequenter summo naturæ jure unusquisque ea agit quæ ex suæ naturæ necessitate sequuntur atque adeo summo naturæ jure unusquisque judicat quid bonum, quid malum sit suæque utilitati ex suo ingenio consulit (vide propositiones 19 et 20 hujus) seseque vindicat (vide corollarium II propositionis 40 partis III) et id quod amat, conservare et id quod odio habet, destruere conatur (vide propositionem 28 partis III). Quod si homines ex ductu rationis viverent, potiretur unusquisque (per corollarium I propositionis 35 hujus) hoc suo jure absque ullo alterius damno. Sed quia affectibus sunt obnoxii (per corollarium propositionis 4 hujus) qui potentiam seu virtutem humanam longe superant (per propositionem 6 hujus) ideo sæpe diversi trahuntur (per propositionem 33 hujus) atque sibi invicem sunt contrarii (per propositionem 34 hujus) mutuo dum auxilio indigent (per scholium propositionis 35 hujus). Ut igitur homines concorditer vivere et sibi auxilio esse possint, necesse est ut jure suo naturali cedant et se invicem securos reddant se nihil acturos quod possit in alterius damnum cedere. Qua autem ratione hoc fieri possit ut scilicet homines qui affectibus necessario sunt obnoxii (per corollarium propositionis 4 hujus) atque inconstantes et varii (per propositionem 33 hujus) possint se invicem securos reddere et fidem invicem habere, patet ex propositione 7 hujus partis et propositione 39 partis III. Nempe quod nullus affectus coerceri potest nisi affectu fortiore et contrario affectui coercendo et quod unusquisque ab inferendo damno abstinet timore majoris damni. Hac igitur lege societas firmari poterit si modo ipsa sibi vindicet jus quod unusquisque habet sese vindicandi et de bono et malo judicandi quæque adeo potestatem habeat communem vivendi rationem præscribendi legesque ferendi easque non ratione quæ affectus coercere nequit (per scholium propositionis 17 hujus) sed minis firmandi. Hæc autem societas legibus et potestate sese conservandi firmata civitas appellatur et qui ipsius jure defenduntur, cives; ex quibus facile intelligimus nihil in statu naturali dari quod ex omnium consensu bonum aut malum sit quandoquidem unusquisque qui in statu est naturali suæ tantummodo utilitati consulit et ex suo ingenio et quatenus suæ utilitatis tantum habet rationem quid bonum quidve malum sit, decernit et nemini nisi sibi soli obtemperare lege ulla tenetur atque adeo in statu naturali peccatum concipi nequit. At quidem in statu civili ubi et communi consensu decernitur quid bonum quidve malum sit et unusquisque civitati obtemperare tenetur. Est itaque peccatum nihil aliud quam inobedientia quæ propterea solo civitatis jure punitur et contra obedientia civi meritum ducitur quia eo ipso dignus judicatur qui civitatis commodis gaudeat. Deinde in statu naturali nemo ex communi consensu alicujus rei est dominus nec in Natura aliquid datur quod possit dici hujus hominis esse et non illius sed omnia omnium sunt ac proinde in statu naturali nulla potest concipi voluntas unicuique suum tribuendi aut alicui id quod ejus sit eripiendi hoc est in statu naturali nihil fit quod justum aut injustum possit dici; at quidem in statu civili ubi ex communi consensu decernitur quid hujus quidve illius sit. Ex quibus apparet justum et injustum, peccatum et meritum notiones esse extrinsecas, non autem attributa quæ mentis naturam explicent. Sed de his satis. PROPOSITIO XXXVIII : Id quod corpus humanum ita disponit ut pluribus modis possit affici vel quod idem aptum reddit ad corpora externa pluribus modis afficiendum, homini est utile et eo utilius quo corpus ab eo aptius redditur ut pluribus modis afficiatur aliaque corpora afficiat et contra id noxium est quod corpus ad hæc minus aptum reddit. DEMONSTRATIO : Quo corpus ad hæc aptius redditur, eo mens aptior ad percipiendum redditur (per propositionem 14 partis II) adeoque id quod corpus hac ratione disponit aptumque ad hæc reddit, est necessario bonum seu utile (per propositiones 26 et 27 hujus) et eo utilius quo corpus ad hæc aptius potest reddere et contra (per eandem propositionem 14 partis II inversam et propositiones 26 et 27 hujus) noxium si corpus ad hæc minus aptum reddat. Q.E.D. PROPOSITIO XXXIX : Quæ efficiunt ut motus et quietis ratio quam corporis humani partes ad invicem habent, conservetur, bona sunt et ea contra mala quæ efficiunt ut corporis humani partes aliam ad invicem motus et quietis habeant rationem. DEMONSTRATIO : Corpus humanum indiget ut conservetur plurimis aliis corporibus (per postulatum 4 partis II). At id quod formam humani corporis constituit, in hoc consistit quod ejus partes motus suos certa quadam ratione sibi invicem communicent (per definitionem ante lemma 4, quam vide post propositionem 13 partis II). Ergo quæ efficiunt ut motus et quietis ratio quam corporis humani partes ad invicem habent, conservetur, eadem humani corporis formam conservant et consequenter efficiunt (per postulata 3 et 6 partis II) ut corpus humanum multis modis affici et ut idem corpora externa multis modis afficere possit adeoque (per propositionem præcedentem) bona sunt. Deinde quæ efficiunt ut corporis humani partes aliam motus et quietis rationem obtineant, eadem (per eandem definitionem partis II) efficiunt ut corpus humanum aliam formam induat hoc est (ut per se notum et in fine præfationis hujus partis monuimus) ut corpus humanum destruatur et consequenter ut omnino ineptum reddatur ne possit pluribus modis affici ac proinde (per propositionem præcedentem) mala sunt. Q.E.D. SCHOLIUM : Quantum hæc menti obesse vel prodesse possunt in quinta parte explicabitur. Sed hic notandum quod corpus tum mortem obire intelligam quando ejus partes ita disponuntur ut aliam motus et quietis rationem ad invicem obtineant. Nam negare non audeo corpus humanum retenta sanguinis circulatione et aliis propter quæ corpus vivere existimatur, posse nihilominus in aliam naturam a sua prorsus diversam mutari. Nam nulla ratio me cogit ut statuam corpus non mori nisi mutetur in cadaver; quin ipsa experientia aliud suadere videtur. Fit namque aliquando ut homo tales patiatur mutationes ut non facile eundem illum esse dixerim, ut de quodam hispano poeta narrare audivi qui morbo correptus fuerat et quamvis ex eo convaluerit, mansit tamen præteritæ suæ vitæ tam oblitus ut fabulas et tragœdias quas fecerat suas non crediderit esse et sane pro infante adulto haberi potuisset si vernaculæ etiam linguæ fuisset oblitus. Et si hoc incredibile videtur, quid de infantibus dicemus? Quorum naturam homo provectæ ætatis a sua tam diversam esse credit ut persuaderi non posset se unquam infantem fuisse nisi ex aliis de se conjecturam faceret. Sed ne superstitiosis materiam suppeditem movendi novas quæstiones, malo hæc in medio relinquere. PROPOSITIO XL : Quæ ad hominum communem societatem conducunt sive quæ efficiunt ut homines concorditer vivant, utilia sunt et illa contra mala quæ discordiam in civitatem inducunt. DEMONSTRATIO : Nam quæ efficiunt ut homines concorditer vivant, simul efficiunt ut ex ductu rationis vivant (per propositionem 35 hujus) atque adeo (per propositiones 26 et 27 hujus) bona sunt et (per eandem rationem) illa contra mala sunt quæ discordias concitant. Q.E.D. PROPOSITIO XLI : Lætitia directe mala non est sed bona; tristitia autem contra directe est mala. DEMONSTRATIO : Lætitia (per propositionem 11 partis III cum ejusdem scholio) est affectus quo corporis agendi potentia augetur vel juvatur; tristitia autem contra est affectus quo corporis agendi potentia minuitur vel coercetur adeoque (per propositionem 38 hujus) lætitia directe bona est etc. Q.E.D. PROPOSITIO XLII : Hilaritas excessum habere nequit sed semper bona est et contra melancholia semper mala. DEMONSTRATIO : Hilaritas (vide ejus definitionem in scholio propositionis 11 partis III) est lætitia quæ quatenus ad corpus refertur, in hoc consistit quod corporis omnes partes pariter sint affectæ hoc est (per propositionem 11 partis III) quod corporis agendi potentia augetur vel juvatur ita ut omnes ejus partes eandem ad invicem motus et quietis rationem obtineant atque adeo (per propositionem 39 hujus) hilaritas semper est bona nec excessum habere potest. At melancholia (cujus etiam definitionem vide in scholio propositionis 11 partis III) est tristitia quæ quatenus ad corpus refertur, in hoc solo consistit quod corporis agendi potentia absolute minuitur vel coercetur adeoque (per propositionem 38 hujus) semper est mala. Q.E.D. PROPOSITIO XLIII : Titillatio excessum habere potest et mala esse; dolor autem eatenus potest esse bonus quatenus titillatio seu lætitia est mala. DEMONSTRATIO : Titillatio est lætitia quæ quatenus ad corpus refertur, in hoc consistit quod una vel aliquot ejus partes præ reliquis afficiuntur (vide ejus definitionem in scholio propositionis 11 partis III) cujus affectus potentia tanta esse potest ut reliquas corporis actiones superet (per propositionem 6 hujus) eique pertinaciter adhæreat atque adeo impediat quominus corpus aptum sit ut plurimis aliis modis afficiatur adeoque (per propositionem 38 hujus) mala esse potest. Deinde dolor qui contra tristitia est, in se solo consideratus non potest esse bonus (per propositionem 41 hujus). Verum quia ejus vis et incrementum definitur potentia causæ externæ cum nostra comparata (per propositionem 5 hujus) possumus ergo hujus affectus infinitos virium concipere gradus et modos (per propositionem 3 hujus) atque adeo eundem talem concipere qui titillationem possit coercere ut excessum non habeat et eatenus (per primam partem propositionis hujus) efficere ne corpus minus aptum reddatur ac proinde eatenus erit bonus. Q.E.D. PROPOSITIO XLIV : Amor et cupiditas excessum habere possunt. DEMONSTRATIO : Amor est lætitia (per definitionem 6 affectuum) concomitante idea causæ externæ; titillatio igitur (per scholium propositionis 11 partis III) concomitante idea causæ externæ amor est atque adeo amor (per propositionem præcedentem) excessum habere potest. Deinde cupiditas eo est major quo affectus ex quo oritur major est (per propositionem 37 partis III). Quare ut affectus (per propositionem 6 hujus) reliquas hominis actiones superare potest, sic etiam cupiditas quæ ex eodem affectu oritur, reliquas cupiditates superare ac proinde eundem excessum habere poterit quem in præcedenti propositione titillationem habere ostendimus. Q.E.D. SCHOLIUM : Hilaritas quam bonam esse dixi, concipitur facilius quam observatur. Nam affectus quibus quotidie conflictamur, referuntur plerumque ad aliquam corporis partem quæ præ reliquis afficitur ac proinde affectus ut plurimum excessum habent et mentem in sola unius objecti contemplatione ita detinent ut de aliis cogitare nequeat et quamvis homines pluribus affectibus obnoxii sint atque adeo rari reperiantur qui semper uno eodemque affectu conflictentur, non desunt tamen quibus unus idemque affectus pertinaciter adhæreat. Videmus enim homines aliquando ab uno objecto ita affici ut quamvis præsens non sit, ipsum tamen coram habere credant, quod quando homini non dormienti accidit, eundem delirare dicimus vel insanire nec minus insanire creduntur qui amore ardent quique noctes atque dies solam amasiam vel meretricem somniant quia risum movere solent. At cum avarus de nulla alia re quam de lucro vel de nummis cogitet et ambitiosus de gloria etc. hi non creduntur delirare quia molesti solent esse et odio digni æstimantur. Sed revera avaritia, ambitio, libido etc. delirii species sunt quamvis inter morbos non numerentur. PROPOSITIO XLV : Odium nunquam potest esse bonum. DEMONSTRATIO : Hominem quem odimus destruere conamur (per propositionem 39 partis III) hoc est (per propositionem 37 hujus) aliquid conamur quod malum est. Ergo etc. Q.E.D. SCHOLIUM : Nota me hic et in sequentibus per odium illud tantum intelligere quod est erga homines. COROLLARIUM I : Invidia, irrisio, contemptus, ira, vindicta et reliqui affectus qui ad odium referuntur vel ex eodem oriuntur, mali sunt, quod etiam ex propositione 39 partis III et propositione 37 hujus patet. COROLLARIUM II : Quicquid ex eo quod odio affecti sumus, appetimus, turpe et in civitate injustum est. Quod etiam patet ex propositione 39 partis III et ex definitione turpis et injusti, quas vide in scholiis propositionis 37 hujus. SCHOLIUM : Inter irrisionem (quam in I corollario malam esse dixi) et risum magnam agnosco differentiam. Nam risus ut et jocus mera est lætitia adeoque modo excessum non habeat, per se bonus est (per propositionem 41 hujus). Nihil profecto nisi torva et tristis superstitio delectari prohibet. Nam qui magis decet famem et sitim extinguere quam melancholiam expellere? Mea hæc est ratio et sic animum induxi meum. Nullum numen nec alius nisi invidus mea impotentia et incommodo delectatur nec nobis lacrimas, singultus, metum et alia hujusmodi quæ animi impotentis sunt signa, virtuti ducit sed contra quo majore lætitia afficimur eo ad majorem perfectionem transimus hoc est eo nos magis de natura divina participare necesse est. Rebus itaque uti et iis quantum fieri potest delectari (non quidem ad nauseam usque nam hoc delectari non est) viri est sapientis. Viri inquam sapientis est moderato et suavi cibo et potu se reficere et recreare ut et odoribus, plantarum virentium amœnitate, ornatu, musica, ludis exercitatoriis, theatris et aliis hujusmodi quibus unusquisque absque ullo alterius damno uti potest. Corpus namque humanum ex plurimis diversæ naturæ partibus componitur quæ continuo novo alimento indigent et vario ut totum corpus ad omnia quæ ex ipsius natura sequi possunt, æque aptum sit et consequenter ut mens etiam æque apta sit ad plura simul intelligendum. Hoc itaque vivendi institutum et cum nostris principiis et cum communi praxi optime convenit; quare si quæ alia, hæc vivendi ratio optima est et omnibus modis commendanda nec opus est de his clarius neque prolixius agere. PROPOSITIO XLVI : Qui ex ductu rationis vivit, quantum potest conatur alterius in ipsum odium, iram, contemptum etc. amore contra sive generositate compensare. DEMONSTRATIO : Omnes odii affectus mali sunt (per corollarium I præcedentis propositionis) adeoque qui ex ductu rationis vivit, quantum potest conabitur efficere ne odii affectibus conflictetur (per propositionem 19 hujus) et consequenter (per propositionem 37 hujus) conabitur ne etiam alius eosdem patiatur affectus. At odium odio reciproco augetur et amore contra extingui potest (per propositionem 43 partis III) ita ut odium in amorem transeat (per propositionem 44 partis III). Ergo qui ex ductu rationis vivit, alterius odium etc. amore contra compensare conabitur hoc est generositate (cujus definitionem vide in scholio propositionis 59 partis III). Q.E.D. SCHOLIUM : Qui injurias reciproco odio vindicare vult, misere profecto vivit. At qui contra studet odium amore expugnare, ille sane lætus et secure pugnat; æque facile pluribus hominibus ac uni resistit et fortunæ auxilio quam minime indiget. Quos vero vincit, ii læti cedunt, non quidem ex defectu sed ex incremento virium; quæ omnia adeo clare ex solis amoris et intellectus definitionibus sequuntur ut opus non sit eadem sigillatim demonstrare. PROPOSITIO XLVII : Spei et metus affectus non possunt esse per se boni. DEMONSTRATIO : Spei et metus affectus sine tristitia non dantur. Nam metus est (per 13 affectuum definitionem) tristitia et spes (vide explicationem 12 et 13 affectuum definitionum) non datur sine metu ac proinde (per propositionem 41 hujus) hi affectus non possunt esse per se boni sed tantum quatenus lætitiæ excessum coercere possunt (per propositionem 43 hujus) Q.E.D. SCHOLIUM : Huc accedit quod hi affectus cognitionis defectum et mentis impotentiam indicant et hac de causa etiam securitas, desperatio, gaudium et conscientiæ morsus animi impotentis sunt signa. Nam quamvis securitas et gaudium affectus sint lætitiæ, tristitiam tamen eosdem præcessisse supponunt nempe spem et metum. Quo itaque magis ex ductu rationis vivere conamur eo magis spe minus pendere et metu nosmet liberare et fortunæ quantum possumus imperare conamur nostrasque actiones certo rationis consilio dirigere. PROPOSITIO XLVIII : Affectus existimationis et despectus semper mali sunt. DEMONSTRATIO : Hi enim affectus (per 21 et 22 affectuum definitiones) rationi repugnant adeoque (per propositiones 26 et 27 hujus) mali sunt. Q.E.D. PROPOSITIO XLIX : Existimatio facile hominem qui existimatur superbum reddit. DEMONSTRATIO : Si videmus aliquem de nobis plus justo præ amore sentire, facile gloriabimur (per scholium propositionis 41 partis III) sive lætitia afficiemur (per 30 affectuum definitionem) et id boni quod de nobis prædicari audimus, facile credemus (per propositionem 25 partis III) atque adeo de nobis præ amore nostri plus justo sentiemus hoc est (per definitionem 28 affectuum) facile superbiemus. Q.E.D. PROPOSITIO L : Commiseratio in homine qui ex ductu rationis vivit, per se mala et inutilis est. DEMONSTRATIO : Commiseratio enim (per 18 affectuum definitionem) tristitia est ac proinde (per propositionem 41 hujus) per se mala; bonum autem quod ex ea sequitur, quod scilicet hominem cujus nos miseret, a miseria liberare conamur (per corollarium III propositionis 27 partis III) ex solo rationis dictamine facere cupimus (per propositionem 37 hujus) nec nisi ex solo rationis dictamine aliquid quod certo scimus bonum esse, agere possumus (per propositionem 27 hujus) atque adeo commiseratio in homine qui ex ductu rationis vivit, per se mala est et inutilis. Q.E.D. COROLLARIUM : Hinc sequitur quod homo qui ex dictamine rationis vivit, conatur quantum potest efficere ne commiseratione tangatur. SCHOLIUM : Qui recte novit omnia ex naturæ divinæ necessitate sequi et secundum æternas naturæ leges et regulas fieri, is sane nihil reperiet quod odio, risu aut contemptu dignum sit nec cujusquam miserebitur sed quantum humana fert virtus, conabitur bene agere ut aiunt et lætari. Huc accedit quod is qui commiserationis affectu facile tangitur et alterius miseria vel lacrimis movetur, sæpe aliquid agit cujus postea ipsum pœnitet tam quia ex affectu nihil agimus quod certo scimus bonum esse quam quia facile falsis lacrimis decipimur. Atque hic expresse loquor de homine qui ex ductu rationis vivit. Nam qui nec ratione nec commiseratione movetur ut aliis auxilio sit, is recte inhumanus appellatur. Nam (per propositionem 27 partis III) homini dissimilis esse videtur. PROPOSITIO LI : Favor rationi non repugnat sed cum eadem convenire et ab eadem oriri potest. DEMONSTRATIO : Est enim favor amor erga illum qui alteri benefecit (per 19 affectuum definitionem) atque adeo ad mentem referri potest quatenus hæc agere dicitur (per propositionem 59 partis III) hoc est (per propositionem 3 partis III) quatenus intelligit ac proinde cum ratione convenit etc. Q.E.D. ALITER : Qui ex ductu rationis vivit, bonum quod sibi appetit alteri etiam cupit (per propositionem 37 hujus); quare ex eo quod ipse aliquem videt alteri benefacere, ipsius benefaciendi conatus juvatur hoc est (per scholium propositionis 11 partis III) lætabitur idque (ex hypothesi) concomitante idea illius qui alteri benefecit ac proinde (per 19 affectuum definitionem) ei favet. Q.E.D. SCHOLIUM : Indignatio prout ipsa a nobis definitur (vide 20 affectuum definitionem) est necessario mala (per propositionem 45 hujus) sed notandum quod quando summa potestas desiderio quo tenetur tutandæ pacis, civem punit qui alteri injuriam fecit, eandem civi indignari non dico quia non odio percita ad perdendum civem sed pietate mota eundem punit. PROPOSITIO LII : Acquiescentia in se ipso ex ratione oriri potest et ea sola acquiescentia quæ ex ratione oritur, summa est quæ potest dari. DEMONSTRATIO : Acquiescentia in se ipso est lætitia orta ex eo quod homo se ipsum suamque agendi potentiam contemplatur (per 25 affectuum definitionem). At vera hominis agendi potentia seu virtus est ipsa ratio (per propositionem 3 partis III) quam homo clare et distincte contemplatur (per propositiones 40 et 43 partis II). Ergo acquiescentia in se ipso ex ratione oritur. Deinde nihil homo dum se ipsum contemplatur, clare et distincte sive adæquate percipit nisi ea quæ ex ipsius agendi potentia sequuntur (per definitionem 2 partis III) hoc est (per propositionem 3 partis III) quæ ex ipsius intelligendi potentia sequuntur adeoque ex sola hac contemplatione summa quæ dari potest acquiescentia oritur. Q.E.D. SCHOLIUM : Est revera acquiescentia in se ipso summum quod sperare possumus. Nam (ut propositione 25 hujus ostendimus) nemo suum esse alicujus finis causa conservare conatur et quia hæc acquiescentia magis magisque fovetur et corroboratur laudibus (per corollarium propositionis 53 partis III) et contra (per corollarium propositionis 55 partis III) vituperio magis magisque turbatur, ideo gloria maxime ducimur et vitam cum probro vix ferre possumus. PROPOSITIO LIII : Humilitas virtus non est sive ex ratione non oritur. DEMONSTRATIO : Humilitas est tristitia quæ ex eo oritur quod homo suam impotentiam contemplatur (per 26 affectuum definitionem). Quatenus autem homo se ipsum vera ratione cognoscit eatenus suam essentiam intelligere supponitur hoc est (per propositionem 7 partis III) suam potentiam. Quare si homo dum se ipsum contemplatur, aliquam suam impotentiam percipit, id non ex eo est quod se intelligit sed (ut propositione 55 partis III ostendimus) ex eo quod ipsius agendi potentia coercetur. Quod si supponamus hominem suam impotentiam concipere ex eo quod aliquid se potentius intelligit cujus cognitione suam agendi potentiam determinat, tum nihil aliud concipimus quam quod homo se ipsum distincte intelligit sive (per propositionem 26 hujus) quod ipsius agendi potentia juvatur. Quare humilitas seu tristitia quæ ex eo oritur quod homo suam impotentiam contemplatur, non ex vera contemplatione seu ratione oritur nec virtus sed passio est. Q.E.D. PROPOSITIO LIV : Pœnitentia virtus non est sive ex ratione non oritur sed is quem facti pœnitet, bis miser seu impotens est. DEMONSTRATIO : Hujus prima pars demonstratur ut præcedens propositio. Secunda autem ex sola hujus affectus definitione (vide 27 affectuum definitionem) patet. Nam primo prava cupiditate, dein tristitia vinci se patitur. SCHOLIUM : Quia homines raro ex dictamine rationis vivunt, ideo hi duo affectus nempe humilitas et pœnitentia et præter hos spes et metus plus utilitatis quam damni afferunt atque adeo quandoquidem peccandum est, in istam partem potius peccandum. Nam si homines animo impotentes æque omnes superbirent, nullius rei ipsos puderet nec ipsi quicquam metuerent, qui vinculis conjungi constringique possent? Terret vulgus nisi metuat; quare non mirum quod prophetæ qui non paucorum sed communi utilitati consuluerunt, tantopere humilitatem, pœnitentiam et reverentiam commendaverint. Et revera qui hisce affectibus sunt obnoxii, multo facilius quam alii duci possunt ut tandem ex ductu rationis vivant hoc est ut liberi sint et beatorum vita fruantur. PROPOSITIO LV : Maxima superbia vel abjectio est maxima sui ignorantia. DEMONSTRATIO : Patet ex definitionibus 28 et 29 affectuum. PROPOSITIO LVI : Maxima superbia vel abjectio maximam animi impotentiam indicat. DEMONSTRATIO : Primum virtutis fundamentum est suum esse conservare (per corollarium propositionis 22 hujus) idque ex ductu rationis (per propositionem 24 hujus). Qui igitur se ipsum ignorat, omnium virtutum fundamentum et consequenter omnes virtutes ignorat. Deinde ex virtute agere nihil aliud est quam ex ductu rationis agere (per propositionem 24 hujus) et qui ex ductu rationis agit, scire necessario debet se ex ductu rationis agere (per propositionem 43 partis II); qui itaque se ipsum et consequenter (ut jam jam ostendimus) omnes virtutes maxime ignorat, is minime ex virtute agit hoc est (ut ex definitione 8 hujus patet) maxime animo est impotens atque adeo (per propositionem præcedentem) maxima superbia vel abjectio maximam animi impotentiam indicat. Q.E.D. COROLLARIUM : Hinc clare sequitur superbos et abjectos maxime affectibus esse obnoxios. SCHOLIUM : Abjectio tamen facilius corrigi potest quam superbia quandoquidem hæc lætitiæ, illa autem tristitiæ est affectus atque adeo (per propositionem 18 hujus) hæc illa fortior est. PROPOSITIO LVII : Superbus parasitorum seu adulatorum præsentiam amat, generosorum autem odit. DEMONSTRATIO : Superbia est lætitia orta ex eo quod homo de se plus justo sentit (per definitiones 28 et 6 affectuum) quam opinionem homo superbus quantum potest fovere conabitur (vide scholium propositionis 13 partis III) adeoque superbi parasitorum vel adulatorum (horum definitiones omisi quia nimis noti sunt) præsentiam amabunt et generosorum qui de ipsis ut par est, sentiunt, fugient. Q.E.D. SCHOLIUM : Nimis longum foret hic omnia superbiæ mala enumerare quandoquidem omnibus affectibus obnoxii sunt superbi sed nullis minus quam affectibus amoris et misericordiæ. Sed hic minime tacendum est quod ille etiam superbus vocetur qui de reliquis minus justo sentit atque adeo hoc sensu superbia definienda est quod sit lætitia orta ex falsa opinione quod homo se supra reliquos esse putat. Et abjectio huic superbiæ contraria definienda esset tristitia orta ex falsa opinione quod homo se infra reliquos esse credit. At hoc posito facile concipimus superbum necessario esse invidum (vide scholium propositionis 55 partis III) et eos maxime odio habere qui maxime ob virtutes laudantur nec facile eorum odium amore aut beneficio vinci (vide scholium propositionis 41 partis III) et eorum tantummodo præsentia delectari qui animo ejus impotenti morem gerunt et ex stulto insanum faciunt. Abjectio quamvis superbiæ sit contraria, est tamen abjectus superbo proximus. Nam quandoquidem ejus tristitia ex eo oritur quod suam impotentiam ex aliorum potentia seu virtute judicat, levabitur ergo ejus tristitia hoc est lætabitur si ejus imaginatio in alienis vitiis contemplandis occupetur, unde illud proverbium natum : solamen miseris socios habuisse malorum; et contra eo magis contristabitur quo se magis infra reliquos esse crediderit; unde fit ut nulli magis ad invidiam sint proni quam abjecti et ut isti maxime hominum facta observare conentur ad carpendum magis quam ad eadem corrigendum et ut tandem solam abjectionem laudent eaque glorientur sed ita ut tamen abjecti videantur. Atque hæc ex hoc affectu tam necessario sequuntur quam ex natura trianguli quod ejus tres anguli æquales sint duobus rectis et jam dixi me hos et similes affectus malos vocare quatenus ad solam humanam utilitatem attendo. Sed naturæ leges communem naturæ ordinem cujus homo pars est, respiciunt; quod hic in transitu monere volui ne quis putaret me hic hominum vitia et absurda facta narrare, non autem rerum naturam et proprietates demonstrare voluisse. Nam ut in præfatione partis tertiæ dixi, humanos affectus eorumque proprietates perinde considero ac reliqua naturalia. Et sane humani affectus si non humanam, naturæ saltem potentiam et artificium non minus indicant quam multa alia quæ admiramur quorumque contemplatione delectamur. Sed pergo de affectibus ea notare quæ hominibus utilitatem adferunt vel quæ iisdem damnum inferunt. PROPOSITIO LVIII : Gloria rationi non repugnat sed ab ea oriri potest. DEMONSTRATIO : Patet ex 30 affectuum definitione et ex definitione honesti, quam vide in scholio I propositionis 37 hujus. SCHOLIUM : Vana quæ dicitur gloria est acquiescentia in se ipso quæ sola vulgi opinione fovetur eaque cessante cessat ipsa acquiescentia hoc est (per scholium propositionis 52 hujus) summum bonum quod unusquisque amat; unde fit ut qui vulgi opinione gloriatur, quotidiana cura anxius nitatur, faciat, experiatur ut famam conservet. Est namque vulgus varius et inconstans atque adeo nisi conservetur fama, cito abolescit; imo quia omnes vulgi captare applausus cupiunt, facile unusquisque alterius famam reprimit, ex quo quandoquidem de summo quod æstimatur bono certatur, ingens libido oritur se invicem quocunque modo opprimendi et qui tandem victor evadit, gloriatur magis quod alteri obfuit quam quod sibi profuit. Est igitur hæc gloria seu acquiescentia revera vana quia nulla est. Quæ de pudore notanda sunt, colliguntur facile ex iis quæ de misericordia et pœnitentia diximus. Hoc tantum addo quod ut commiseratio sic etiam pudor quamvis non sit virtus, bonus tamen est quatenus indicat homini qui pudore suffunditur, cupiditatem inesse honeste vivendi, sicut dolor qui eatenus bonus dicitur quatenus indicat partem læsam nondum esse putrefactam; quare quamvis homo quem facti alicujus pudet, revera sit tristis, est tamen perfectior impudenti qui nullam habet honeste vivendi cupiditatem. Atque hæc sunt quæ de affectibus lætitiæ et tristitiæ notare susceperam. Ad cupiditates quod attinet, hæ sane bonæ aut malæ sunt quatenus ex bonis aut malis affectibus oriuntur. Sed omnes revera quatenus ex affectibus qui passiones sunt in nobis ingenerantur, cæcæ sunt (ut facile colligitur ex iis quæ in scholio propositionis 44 hujus diximus) nec ullius usus essent si homines facile duci possent ut ex solo rationis dictamine viverent, ut jam paucis ostendam. PROPOSITIO LIX : Ad omnes actiones ad quas ex affectu qui passio est, determinamur, possumus absque eo a ratione determinari. DEMONSTRATIO : Ex ratione agere nihil aliud est (per propositionem 3 et definitionem 2 partis III) quam ea agere quæ ex necessitate nostræ naturæ in se sola consideratæ sequuntur. At tristitia eatenus mala est quatenus hanc agendi potentiam minuit vel coercet (per propositionem 41 hujus); ergo ex hoc affectu ad nullam actionem possumus determinari quam non possemus agere si ratione duceremur. Præterea lætitia eatenus mala est quatenus impedit quominus homo ad agendum sit aptus (per propositiones 41 et 43 hujus) atque adeo eatenus etiam ad nullam actionem determinari possumus quam non possemus agere si ratione duceremur. Denique quatenus lætitia bona est eatenus cum ratione convenit (consistit enim in eo quod hominis agendi potentia augetur vel juvatur) nec passio est nisi quatenus hominis agendi potentia non eo usque augetur ut se suasque actiones adæquate concipiat (per propositionem 3 partis III cum ejus scholio). Quare si homo lætitia affectus ad tantam perfectionem duceretur ut se suasque actiones adæquate conciperet, ad easdem actiones ad quas jam ex affectibus qui passiones sunt, determinatur, aptus, imo aptior esset. At omnes affectus ad lætitiam, tristitiam vel cupiditatem referuntur (vide explicationem quartæ affectuum definitionis) et cupiditas (per 1 affectuum definitionem) nihil aliud est quam ipse agendi conatus; ergo ad omnes actiones ad quas ex affectu qui passio est, determinamur, possumus absque eo sola ratione duci. Q.E.D. ALITER : Actio quæcunque eatenus dicitur mala quatenus ex eo oritur quod odio aut aliquo malo affectu affecti sumus (vide corollarium I propositionis 45 hujus). At nulla actio in se sola considerata bona aut mala est (ut in præfatione hujus ostendimus) sed una eademque actio jam bona jam mala est; ergo ad eandem actionem quæ jam mala est sive quæ ex aliquo malo affectu oritur, ratione duci possumus (per propositionem 19 hujus). Q.E.D. SCHOLIUM : Explicantur hæc clarius exemplo. Nempe verberandi actio quatenus physice consideratur et ad hoc tantum attendimus quod homo brachium tollit, manum claudit totumque brachium vi deorsum movet, virtus est quæ ex corporis humani fabrica concipitur. Si itaque homo ira vel odio commotus determinatur ad claudendam manum vel brachium movendum, id ut in parte secunda ostendimus, fit quia una eademque actio potest jungi quibuscunque rerum imaginibus atque adeo tam ex iis imaginibus rerum quas confuse quam quas clare et distincte concipimus, ad unam eandemque actionem determinari possumus. Apparet itaque quod omnis cupiditas quæ ex affectu qui passio est, oritur, nullius esset usus si homines ratione duci possent. Videamus jam cur cupiditas quæ ex affectu qui passio est, oritur, cæca a nobis appellatur. PROPOSITIO LX : Cupiditas quæ oritur ex lætitia vel tristitia quæ ad unam vel ad aliquot, non autem ad omnes corporis partes refertur, rationem utilitatis totius hominis non habet. DEMONSTRATIO : Ponatur exempli gratia corporis pars A vi alicujus causæ externæ ita corroborari ut reliquis prævaleat (per propositionem 6 hujus); hæc pars vires suas amittere propterea non conabitur ut reliquæ corporis partes suo fungantur officio. Deberet enim vim seu potentiam habere vires suas amittendi, quod (per propositionem 6 partis III) est absurdum. Conabitur itaque illa pars et consequenter (per propositiones 7 et 12 partis III) mens etiam illum statum conservare adeoque cupiditas quæ ex tali affectu lætitiæ oritur, rationem totius non habet. Quod si contra supponatur pars A coerceri ut reliquæ prævaleant, eodem modo demonstratur quod nec cupiditas quæ ex tristitia oritur, rationem totius habeat. Q.E.D. SCHOLIUM : Cum itaque lætitia plerumque (per scholium propositionis 44 hujus) ad unam corporis partem referatur, cupimus ergo plerumque nostrum esse conservare nulla habita ratione integræ nostræ valetudinis : ad quod accedit quod cupiditates quibus maxime tenemur (per corollarium propositionis 9 hujus) temporis tantum præsentis, non autem futuri habent rationem. PROPOSITIO LXI : Cupiditas quæ ex ratione oritur, excessum habere nequit. DEMONSTRATIO : Cupiditas (per 1 affectuum definitionem) absolute considerata est ipsa hominis essentia quatenus quocunque modo determinata concipitur ad aliquid agendum adeoque cupiditas quæ ex ratione oritur hoc est (per propositionem 3 partis III) quæ in nobis ingeneratur quatenus agimus, est ipsa hominis essentia seu natura quatenus determinata concipitur ad agendum ea quæ per solam hominis essentiam adæquate concipiuntur (per definitionem 2 partis III) : si itaque hæc cupiditas excessum habere posset, posset ergo humana natura in se sola considerata se ipsam excedere sive plus posset quam potest, quod manifesta est contradictio ac proinde hæc cupiditas excessum habere nequit. Q.E.D. PROPOSITIO LXII : Quatenus mens ex rationis dictamine res concipit, æque afficitur sive idea sit rei futuræ vel præteritæ sive præsentis. DEMONSTRATIO : Quicquid mens ducente ratione concipit, id omne sub eadem æternitatis seu necessitatis specie concipit (per corollarium II propositionis 44 partis II) eademque certitudine afficitur (per propositionem 43 partis II et ejus scholium). Quare sive idea sit rei futuræ vel præteritæ sive præsentis, mens eadem necessitate rem concipit eademque certitudine afficitur et sive idea sit rei futuræ vel præteritæ sive præsentis, erit nihilominus æque vera (per propositionem 41 partis II) hoc est (per definitionem 4 partis II) habebit nihilominus semper easdem ideæ adæquatæ proprietates atque adeo quatenus mens ex rationis dictamine res concipit, eodem modo afficitur sive idea sit rei futuræ vel præteritæ sive præsentis. Q.E.D. SCHOLIUM : Si nos de rerum duratione adæquatam cognitionem habere earumque existendi tempora ratione determinare possemus, eodem affectu res futuras ac præsentes contemplaremur et bonum quod mens ut futurum conciperet, perinde ac præsens appeteret et consequenter bonum præsens minus pro majore bono futuro necessario negligeret et quod in præsenti bonum esset sed causa futuri alicujus mali, minime appeteret, ut mox demonstrabimus. Sed nos de duratione rerum (per propositionem 31 partis II) non nisi admodum inadæquatam cognitionem habere possumus et rerum existendi tempora (per scholium propositionis 44 partis II) sola imaginatione determinamus quæ non æque afficitur imagine rei præsentis ac futuræ; unde fit ut vera boni et mali cognitio quam habemus non nisi abstracta sive universalis sit et judicium quod de rerum ordine et causarum nexu facimus ut determinare possimus quid nobis in præsenti bonum aut malum sit, sit potius imaginarium quam reale atque adeo mirum non est si cupiditas quæ ex boni et mali cognitione quatenus hæc futurum prospicit, oritur, facilius rerum cupiditate quæ in præsentia suaves sunt, coerceri potest, de quo vide propositionem 16 hujus partis. PROPOSITIO LXIII : Qui metu ducitur et bonum ut malum vitet, agit, is ratione non ducitur. DEMONSTRATIO : Omnes affectus qui ad mentem quatenus agit hoc est (per propositionem 3 partis III) qui ad rationem referuntur, nulli alii sunt quam affectus lætitiæ et cupiditatis (per propositionem 59 partis III) atque adeo (per 13 affectuum definitionem) qui metu ducitur et bonum timore mali agit, is ratione non ducitur. Q.E.D. SCHOLIUM : Superstitiosi qui vitia exprobrare magis quam virtutes docere norunt et qui homines non ratione ducere sed metu ita continere student ut malum potius fugiant quam virtutes ament, nil aliud intendunt quam ut reliqui æque ac ipsi fiant miseri et ideo non mirum si plerumque molesti et odiosi sint hominibus. COROLLARIUM : Cupiditate quæ ex ratione oritur, bonum directe sequimur et malum indirecte fugimus. DEMONSTRATIO : Nam cupiditas quæ ex ratione oritur, ex solo lætitiæ affectu quæ passio non est, oriri potest (per propositionem 59 partis III) hoc est ex lætitia quæ excessum habere nequit (per propositionem 61 hujus) non autem ex tristitia ac proinde hæc cupiditas (per propositionem 8 hujus) ex cognitione boni, non autem mali oritur atque adeo ex ductu rationis bonum directe appetimus et eatenus tantum malum fugimus. Q.E.D. SCHOLIUM : Explicatur hoc corollarium exemplo ægri et sani. Comedit æger id quod aversatur timore mortis; sanus autem cibo gaudet et vita sic melius fruitur quam si mortem timeret eamque directe vitare cuperet. Sic judex qui non odio aut ira etc. sed solo amore salutis publicæ reum mortis damnat, sola ratione ducitur. PROPOSITIO LXIV : Cognitio mali cognitio est inadæquata. DEMONSTRATIO : Cognitio mali (per propositionem 8 hujus) est ipsa tristitia quatenus ejusdem sumus conscii. Tristitia autem est transitio ad minorem perfectionem (per 3 affectuum definitionem) quæ propterea per ipsam hominis essentiam intelligi nequit (per propositiones 6 et 7 partis III) ac proinde (per definitionem 2 partis III) passio est quæ (per propositionem 3 partis III) ab ideis inadæquatis pendet et consequenter (per propositionem 29 partis II) ejus cognitio nempe mali cognitio est inadæquata. Q.E.D. COROLLARIUM : Hinc sequitur quod si mens humana non nisi adæquatas haberet ideas, nullam mali formaret notionem. PROPOSITIO LXV : De duobus bonis majus et de duobus malis minus ex rationis ductu sequemur. DEMONSTRATIO : Bonum quod impedit quominus majore bono fruamur, est revera malum; malum enim et bonum (ut in præfatione hujus ostendimus) de rebus dicitur quatenus easdem ad invicem comparamus et (per eandem rationem) malum minus revera bonum est; quare (per corollarium propositionis 63 hujus) ex rationis ductu bonum tantum majus et malum minus appetemus seu sequemur. Q.E.D. COROLLARIUM : Malum minus pro majore bono ex rationis ductu sequemur et bonum minus quod causa est majoris mali, negligemus. Nam malum quod hic dicitur minus, revera bonum est et bonum contra malum; quare (per corollarium propositionis 63 hujus) illud appetemus et hoc negligemus. Q.E.D. PROPOSITIO LXVI : Bonum majus futurum præ minore præsenti et malum præsens minus præ majore futuro ex rationis ductu appetemus. DEMONSTRATIO : Si mens rei futuræ adæquatam posset habere cognitionem, eodem affectu erga rem futuram ac erga præsentem afficeretur (per propositionem 62 hujus); quare quatenus ad ipsam rationem attendimus, ut in hac propositione nos facere supponimus, res eadem est sive majus bonum vel malum futurum sive præsens supponatur ac proinde (per propositionem 65 hujus) bonum futurum majus præ minore præsenti etc. appetemus. Q.E.D. COROLLARIUM : Malum præsens minus quod est causa majoris futuri boni, ex rationis ductu appetemus et bonum præsens minus quod causa est majoris futuri mali, negligemus. Hoc corollarium se habet ad præcedentem propositionem ut corollarium propositionis 65 ad ipsam propositionem 65. SCHOLIUM : Si igitur hæc cum iis conferantur quæ in hac parte usque ad propositionem 18 de affectuum viribus ostendimus, facile videbimus quid homo qui solo affectu seu opinione homini qui ratione ducitur, intersit. Ille enim velit nolit ea quæ maxime ignorat, agit; hic autem nemini nisi sibi morem gerit et ea tantum agit quæ in vita prima esse novit quæque propterea maxime cupit et ideo illum servum, hunc autem liberum voco, de cujus ingenio et vivendi ratione pauca adhuc notare libet. PROPOSITIO LXVII : Homo liber de nulla re minus quam de morte cogitat et ejus sapientia non mortis sed vitæ meditatio est. DEMONSTRATIO : Homo liber hoc est qui ex solo rationis dictamine vivit, mortis metu non ducitur (per propositionem 63 hujus) sed bonum directe cupit (per corollarium ejusdem propositionis) hoc est (per propositionem 24 hujus) agere, vivere, suum esse conservare ex fundamento proprium utile quærendi atque adeo nihil minus quam de morte cogitat sed ejus sapientia vitæ est meditatio. Q.E.D. PROPOSITIO LXVIII : Si homines liberi nascerentur, nullum boni et mali formarent conceptum quamdiu liberi essent. DEMONSTRATIO : Illum liberum esse dixi qui sola ducitur ratione; qui itaque liber nascitur et liber manet, non nisi adæquatas ideas habet ac proinde mali conceptum habet nullum (per corollarium propositionis 64 hujus) et consequenter (nam bonum et malum correlata sunt) neque boni. Q.E.D. SCHOLIUM : Hujus propositionis hypothesin falsam esse nec posse concipi nisi quatenus ad solam naturam humanam seu potius ad Deum attendimus, non quatenus infinitus sed quatenus tantummodo causa est cur homo existat, patet ex 4 propositione hujus partis. Atque hoc et alia quæ jam demonstravimus, videntur a Mose significari in illa primi hominis historia. In ea enim nulla alia Dei potentia concipitur quam illa qua hominem creavit hoc est potentia qua hominis solummodo utilitati consuluit atque eatenus narratur quod Deus homini libero prohibuerit ne de arbore cognitionis boni et mali comederet et quod simulac de ea comederet, statim mortem metueret potius quam vivere cuperet. Deinde quod inventa ab homine uxore quæ cum sua natura prorsus conveniebat, cognovit nihil posse in natura dari quod ipsi posset illa esse utilius sed quod postquam bruta sibi similia esse credidit, statim eorum affectus imitari inceperit (vide propositionem 27 partis III) et libertatem suam amittere quam Patriarchæ postea recuperaverunt ducti spiritu Christi hoc est Dei idea a qua sola pendet ut homo liber sit et ut bonum quod sibi cupit, reliquis hominibus cupiat, ut supra (per propositionem 37 hujus) demonstravimus. PROPOSITIO LXIX : Hominis liberi virtus æque magna cernitur in declinandis quam in superandis periculis. DEMONSTRATIO : Affectus coerceri nec tolli potest nisi affectu contrario et fortiore affectu coercendo (per propositionem 7 hujus). At cæca audacia et metus affectus sunt qui æque magni possunt concipi (per propositiones 5 et 3 hujus). Ergo æque magna animi virtus seu fortitudo (hujus definitionem vide in scholio propositionis 59 partis III) requiritur ad audaciam quam ad metum coercendum hoc est (per definitiones 40 et 41 affectuum) homo liber eadem animi virtute pericula declinat qua eadem superare tentat. Q.E.D. COROLLARIUM : Homini igitur libero æque magnæ animositati fuga in tempore ac pugna ducitur sive homo liber eadem animositate seu animi præsentia qua certamen fugam eligit. SCHOLIUM : Quid animositas sit vel quid per ipsam intelligam, in scholio propositionis 59 partis III explicui. Per periculum autem id omne intelligo quod potest esse causa alicujus mali nempe tristitiæ, odii, discordiæ etc. PROPOSITIO LXX : Homo liber qui inter ignaros vivit, eorum quantum potest beneficia declinare studet. DEMONSTRATIO : Unusquisque ex suo ingenio judicat quid bonum sit (vide scholium propositionis 39 partis III); ignarus igitur qui in aliquem beneficium contulit, id ex suo ingenio æstimabit et si minoris ab eo cui datum est æstimari videt, contristabitur (per propositionem 42 partis III). At homo liber reliquos homines amicitia sibi jungere (per propositionem 37 hujus) nec paria hominibus beneficia ex eorum affectu referre sed se et reliquos libero rationis judicio ducere et ea tantum agere studet quæ ipse prima esse novit : ergo homo liber ne ignaris odio sit et ne eorum appetitui sed soli rationi obsequatur, eorum beneficia quantum potest declinare conabitur. Q.E.D. SCHOLIUM : Dico "quantum potest". Nam quamvis homines ignari sint, sunt tamen homines qui in necessitatibus humanum auxilium quo nullum præstabilius est, adferre queunt atque adeo sæpe fit ut necesse sit ab iisdem beneficium accipere et consequenter iisdem contra ex eorum ingenio congratulari; ad quod accedit quod etiam in declinandis beneficiis, cautio esse debet ne videamur eosdem contemnere vel præ avaritia remunerationem timere atque ita dum eorum odium fugimus, eo ipso in eorum offensionem incurramus. Quare in declinandis beneficiis ratio utilis et honesti habenda est. PROPOSITIO LXXI : Soli homines liberi erga invicem gratissimi sunt. DEMONSTRATIO : Soli homines liberi sibi invicem utilissimi sunt et maxima amicitiæ necessitudine invicem junguntur (per propositionem 35 hujus et I ejus corollarium) parique amoris studio sibi invicem benefacere conantur (per propositionem 37 hujus) adeoque (per 34 affectuum definitionem) soli homines liberi erga se invicem gratissimi sunt. Q.E.D. SCHOLIUM : Gratia quam homines qui cæca cupiditate ducuntur, invicem habent, mercatura seu aucupium potius quam gratia plerumque est. Porro ingratitudo affectus non est. Est tamen ingratitudo turpis quia plerumque hominem nimio odio, ira vel superbia vel avaritia etc. affectum esse indicat. Nam qui præ stultitia dona compensare nescit, ingratus non est et multo minus ille qui donis non movetur meretricis ut ipsius libidini inserviat nec furis ut ipsius furta celet vel alterius similis. Nam hic contra animum habere constantem ostendit qui scilicet se nullis donis ad suam vel communem perniciem patitur corrumpi. PROPOSITIO LXXII : Homo liber nunquam dolo malo sed semper cum fide agit. DEMONSTRATIO : Si liber homo quicquam dolo malo quatenus liber est, ageret, id ex dictamine rationis ageret (nam eatenus tantum liber a nobis appellatur) atque adeo dolo malo agere virtus esset (per propositionem 24 hujus) et consequenter (per eandem propositionem) unicuique ad suum esse conservandum consultius esset dolo malo agere hoc est (ut per se notum) hominibus consultius esset verbis solummodo convenire, re autem invicem esse contrarios, quod (per corollarium propositionis 31 hujus) est absurdum. Ergo homo liber etc. Q.E.D. SCHOLIUM : Si jam quæratur quid si homo se perfidia a præsenti mortis periculo posset liberare, an non ratio suum esse conservandi omnino suadet ut perfidus sit? Respondebitur eodem modo quod si ratio id suadeat, suadet ergo id omnibus hominibus atque adeo ratio omnino suadet hominibus ne nisi dolo malo paciscantur vires conjungere et jura habere communia hoc est ne revera jura habeant communia, quod est absurdum. PROPOSITIO LXXIII : Homo qui ratione ducitur magis in civitate ubi ex communi decreto vivit quam in solitudine ubi sibi soli obtemperat, liber est. DEMONSTRATIO : Homo qui ratione ducitur, non ducitur metu ad obtemperandum (per propositionem 63 hujus) sed quatenus suum esse ex rationis dictamine conservare conatur hoc est (per scholium propositionis 66 hujus) quatenus libere vivere conatur, communis vitæ et utilitatis rationem tenere (per propositionem 37 hujus) et consequenter (ut in scholio II propositionis 37 hujus ostendimus) ex communi civitatis decreto vivere cupit. Cupit ergo homo qui ratione ducitur, ut liberius vivat, communia civitatis jura tenere. Q.E.D. SCHOLIUM : Hæc et similia quæ de vera hominis libertate ostendimus, ad fortitudinem hoc est (per scholium propositionis 59 partis III) ad animositatem et generositatem referuntur. Nec operæ pretium duco omnes fortitudinis proprietates hic separatim demonstrare et multo minus quod vir fortis neminem odio habeat, nemini irascatur, invideat, indignetur, neminem despiciat minimeque superbiat. Nam hæc et omnia quæ ad veram vitam et religionem spectant, facile ex propositione 37 et 46 hujus partis convincuntur nempe quod odium amore contra vincendum sit et quod unusquisque qui ratione ducitur, bonum quod sibi appetit, reliquis etiam ut sit, cupiat. Ad quod accedit id quod in scholio propositionis 50 hujus partis et aliis in locis notavimus quod scilicet vir fortis hoc apprime consideret nempe quod omnia ex necessitate divinæ naturæ sequantur ac proinde quicquid molestum et malum esse cogitat et quicquid præterea impium, horrendum, injustum et turpe videtur, ex eo oritur quod res ipsas perturbate, mutilate et confuse concipit et hac de causa apprime conatur res ut in se sunt, concipere et veræ cognitionis impedimenta amovere ut sunt odium, ira, invidia, irrisio, superbia et reliqua hujusmodi quæ in præcedentibus notavimus atque adeo quantum potest conatur uti diximus bene agere et lætari. Quousque autem humana virtus ad hæc consequenda se extendat et quid possit in sequenti parte demonstrabo. APPENDIX : Quæ in hac parte de recta vivendi ratione tradidi, non sunt ita disposita ut uno aspectu videri possint sed disperse a me demonstrata sunt prout scilicet unum ex alio facilius deducere potuerim. Eadem igitur hic recolligere et ad summa capita redigere proposui. CAPUT I : Omnes nostri conatus seu cupiditates ex necessitate nostræ naturæ ita sequuntur ut vel per ipsam solam tanquam per proximam suam causam possint intelligi vel quatenus naturæ sumus pars quæ per se absque aliis individuis non potest adæquate concipi. CAPUT II : Cupiditates quæ ex nostra natura ita sequuntur ut per ipsam solam possit intelligi, sunt illæ quæ ad mentem referuntur quatenus hæc ideis adæquatis constare concipitur; reliquæ vero cupiditates ad mentem non referuntur nisi quatenus res inadæquate concipit et quarum vis et incrementum non humana sed rerum quæ extra nos sunt potentia definiri debet et ideo illæ recte actiones, hæ autem passiones vocantur; illæ namque nostram potentiam semper indicant et hæ contra nostram impotentiam et mutilatam cognitionem. CAPUT III : Nostræ actiones hoc est cupiditates illæ quæ hominis potentia seu ratione definiuntur, semper bonæ sunt, reliquæ autem tam bonæ quam malæ possunt esse. CAPUT IV : In vita itaque apprime utile est intellectum seu rationem quantum possumus perficere et in hoc uno summa hominis felicitas seu beatitudo consistit; quippe beatitudo nihil aliud est quam ipsa animi acquiescentia quæ ex Dei intuitiva cognitione oritur : at intellectum perficere nihil etiam aliud est quam Deum Deique attributa et actiones quæ ex ipsius naturæ necessitate consequuntur, intelligere. Quare hominis qui ratione ducitur finis ultimus hoc est summa cupiditas qua reliquas omnes moderari studet, est illa qua fertur ad se resque omnes quæ sub ipsius intelligentiam cadere possunt, adæquate concipiendum. CAPUT V : Nulla igitur vita rationalis est sine intelligentia et res eatenus tantum bonæ sunt quatenus hominem juvant ut mentis vita fruatur quæ intelligentia definitur. Quæ autem contra impediunt quominus homo rationem perficere et rationali vita frui possit, eas solummodo malas esse dicimus. CAPUT VI : Sed quia omnia illa quorum homo efficiens est causa, necessario bona sunt, nihil ergo mali homini evenire potest nisi a causis externis nempe quatenus pars est totius naturæ cujus legibus humana natura obtemperare et cui infinitis modis pene sese accommodare cogitur. CAPUT VII : Nec fieri potest ut homo non sit naturæ pars et communem ejus ordinem non sequatur sed si inter talia individua versetur quæ cum ipsius hominis natura conveniunt, eo ipso hominis agendi potentia juvabitur et fovebitur. At si contra inter talia sit quæ cum ipsius natura minime conveniunt, vix absque magna ipsius mutatione iisdem sese accommodare poterit. CAPUT VIII : Quicquid in rerum natura datur quod judicamus malum esse sive posse impedire quominus existere et vita rationali frui queamus, id a nobis removere ea via quæ securior videtur, licet et quicquid contra datur quod judicamus bonum sive utile esse ad nostrum esse conservandum et vita rationali fruendum, id ad nostrum usum capere et eo quocunque modo uti nobis licet et absolute id unicuique summo naturæ jure facere licet quod ad ipsius utilitatem conferre judicat. CAPUT IX : Nihil magis cum natura alicujus rei convenire potest quam reliqua ejusdem speciei individua adeoque (per caput 7) nihil homini ad suum esse conservandum et vita rationali fruendum utilius datur quam homo qui ratione ducitur. Deinde quia inter res singulares nihil novimus quod homine qui ratione ducitur, sit præstantius, nulla ergo re magis potest unusquisque ostendere quantum arte et ingenio valeat quam in hominibus ita educandis ut tandem ex proprio rationis imperio vivant. CAPUT X : Quatenus homines invidia aut aliquo odii affectu in se invicem feruntur eatenus invicem contrarii sunt et consequenter eo magis timendi quo plus possunt quam reliqua naturæ individua. CAPUT XI : Animi tamen non armis sed amore et generositate vincuntur. CAPUT XII : Hominibus apprime utile est consuetudines jungere seseque iis vinculis astringere quibus aptius de se omnibus unum efficiant et absolute ea agere quæ firmandis amicitiis inserviunt. CAPUT XIII : Sed ad hæc ars et vigilantia requiritur. Sunt enim homines varii (nam rari sunt qui ex rationis præscripto vivunt) et tamen plerumque invidi et magis ad vindictam quam ad misericordiam proclives. Unumquemque igitur ex ipsius ingenio ferre et sese continere ne eorum affectus imitetur, singularis animi potentiæ opus est. At qui contra homines carpere et vitia potius exprobrare quam virtutes docere et hominum animos non firmare sed frangere norunt, ii et sibi et reliquis molesti sunt; unde multi præ nimia scilicet animi impatientia falsoque religionis studio inter bruta potius quam inter homines vivere maluerunt ut pueri vel adolescentes qui parentum jurgia æquo animo ferre nequeunt, militatum confugiunt et incommoda belli et imperium tyrannidis præ domesticis commodis et paternis admonitionibus eligunt et quidvis oneris sibi imponi patiuntur dummodo parentes ulciscantur. CAPUT XIV : Quamvis igitur homines omnia plerumque ex sua libidine moderentur, ex eorum tamen communi societate multo plura commoda quam damna sequuntur. Quare satius est eorum injurias æquo animo ferre et studium iis adhibere quæ concordiæ et amicitiæ conciliandæ inserviunt. CAPUT XV : Quæ concordiam gignunt sunt illa quæ ad justitiam, æquitatem et honestatem referuntur. Nam homines præter id quod injustum et iniquum est, etiam ægre ferunt quod turpe habetur sive quod aliquis receptos civitatis mores aspernatur. Amori autem conciliando illa apprime necessaria sunt quæ ad religionem et pietatem spectant. De quibus vide scholia I et II propositionis 37 et scholium propositionis 46 et scholium propositionis 73 partis IV. CAPUT XVI : Solet præterea concordia ex metu plerumque gigni sed sine fide. Adde quod metus ex animi impotentia oritur et propterea ad rationis usum non pertinet ut nec commiseratio quamvis pietatis speciem præ se ferre videatur. CAPUT XVII : Vincuntur præterea homines etiam largitate, præcipue ii qui non habent unde comparare possint illa quæ ad vitam sustentandam necessaria sunt. Attamen unicuique indigenti auxilium ferre vires et utilitatem viri privati longe superat. Divitiæ namque viri privati longe impares sunt ad id suppeditandum. Unius præterea viri facultas limitatior est quam ut omnes sibi possit amicitia jungere; quare pauperum cura integræ societati incumbit et ad communem tantum utilitatem spectat. CAPUT XVIII : In beneficiis accipiendis et gratia referenda alia prorsus debet esse cura, de qua vide scholium propositionis 70 et scholium propositionis 71 partis IV. CAPUT XIX : Amor præterea meretricius hoc est generandi libido quæ ex forma oritur et absolute omnis amor qui aliam causam præter animi libertatem agnoscit, facile in odium transit nisi, quod pejus est, species delirii sit atque tum magis discordia quam concordia fovetur. Vide scholium propositionis 31 partis III. CAPUT XX : Ad matrimonium quod attinet, certum est ipsum cum ratione convenire si cupiditas miscendi corpora non ex sola forma sed etiam ex amore liberos procreandi et sapienter educandi, ingeneretur et præterea si utriusque, viri scilicet et fœminæ amor non solam formam sed animi præcipue libertatem pro causa habeat. CAPUT XXI : Gignit præterea adulatio concordiam sed fœdo servitutis crimine vel perfidia; nulli quippe magis adulatione capiuntur quam superbi qui primi esse volunt nec sunt. CAPUT XXII : Abjectioni falsa pietatis et religionis species inest. Et quamvis abjectio superbiæ sit contraria, est tamen abjectus superbo proximus. Vide scholium propositionis 57 partis IV. CAPUT XXIII : Confert præterea concordiæ pudor in iis tantum quæ celari non possunt. Deinde quia ipse pudor species est tristitiæ, ad rationis usum non spectat. CAPUT XXIV : Cæteri tristitiæ erga homines affectus directe justitiæ, æquitati, honestati, pietati et religioni opponuntur et quamvis indignatio æquitatis speciem præ se ferre videatur, ibi tamen sine lege vivitur ubi unicuique de factis alterius judicium ferre et suum vel alterius jus vindicare licet. CAPUT XXV : Modestia hoc est cupiditas hominibus placendi quæ ex ratione determinatur, ad pietatem (ut in scholio I propositionis 37 partis IV diximus) refertur. Sed si ex affectu oriatur, ambitio est sive cupiditas qua homines falsa pietatis imagine plerumque discordias et seditiones concitant. Nam qui reliquos consilio aut re juvare cupit ut simul summo fruantur bono, is apprime studebit eorum sibi amorem conciliare; non autem eos in admirationem traducere ut disciplina ex ipso habeat vocabulum nec ullas absolute invidiæ causas dare. In communibus deinde colloquiis cavebit hominum vitia referre et de humana impotentia non nisi parce loqui curabit : at largiter de humana virtute seu potentia et qua via possit perfici ut sic homines non ex metu aut aversione sed solo lætitiæ affectu, moti ex rationis præscripto quantum in se est, conentur vivere. CAPUT XXVI : Præter homines nihil singulare in natura novimus cujus mente gaudere et quod nobis amicitia aut aliquo consuetudinis genere jungere possumus adeoque quicquid in rerum natura extra homines datur, id nostræ utilitatis ratio conservare non postulat sed pro ejus vario usu conservare, destruere vel quocunque modo ad nostrum usum adaptare nos docet. CAPUT XXVII : Utilitas quam ex rebus quæ extra nos sunt, capimus, est præter experientiam et cognitionem quam acquirimus ex eo quod easdem observamus et ex his formis in alias mutamus, præcipua corporis conservatio et hac ratione res illæ imprimis utiles sunt quæ corpus ita alere et nutrire possunt ut ejus omnes partes officio suo recte fungi queant. Nam quo corpus aptius est ut pluribus modis possit affici et corpora externa pluribus modis afficere, eo mens ad cogitandum est aptior (vide propositiones 38 et 39 partis IV). At hujus notæ perpauca in natura esse videntur; quare ad corpus ut requiritur nutriendum necesse est multis naturæ diversæ alimentis uti. Quippe humanum corpus ex plurimis diversæ naturæ partibus componitur quæ continuo alimento indigent et vario ut totum corpus ad omnia quæ ex ipsius natura sequi possunt, æque aptum sit et consequenter ut mens etiam æque apta sit ad plura concipiendum. CAPUT XXVIII : Ad hæc autem comparandum vix uniuscujusque vires sufficerent nisi homines operas mutuas traderent. Verum omnium rerum compendium pecunia attulit, unde factum ut ejus imago mentem vulgi maxime occupare soleat quia vix ullam lætitiæ speciem imaginari possunt nisi concomitante nummorum idea tanquam causa. CAPUT XXIX : Sed hoc vitium eorum tantum est qui non ex indigentia nec propter necessitates nummos quærunt sed quia lucri artes didicerunt quibus se magnifice efferunt. Cæterum corpus ex consuetudine pascunt sed parce quia tantum de suis bonis se perdere credunt quantum sui corporis conservationi impendunt. At qui verum nummorum usum norunt et divitiarum modum ex sola indigentia moderantur, paucis contenti vivunt. CAPUT XXX : Cum igitur res illæ sint bonæ quæ corporis partes juvant ut suo officio fungantur et lætitia in eo consistat quod hominis potentia quatenus mente et corpore constat, juvatur vel augetur, sunt ergo illa omnia quæ lætitiam afferunt, bona. Attamen quoniam contra non eum in finem res agunt ut nos lætitia afficiant nec earum agendi potentia ex nostra utilitate temperatur et denique quoniam lætitia plerumque ad unam corporis partem potissimum refertur, habent ergo plerumque lætitiæ affectus (nisi ratio et vigilantia adsit) et consequenter cupiditates etiam quæ ex iisdem generantur, excessum; ad quod accedit quod ex affectu id primum habeamus quod in præsentia suave est nec futura æquali animi affectu æstimare possumus. Vide scholium propositionis 44 et scholium propositionis 60 partis IV. CAPUT XXXI : At superstitio id contra videtur statuere bonum esse quod tristitiam et id contra malum quod lætitiam affert. Sed ut jam diximus (vide scholium propositionis 45 partis IV) nemo nisi invidus mea impotentia et incommodo delectatur. Nam quo majore lætitia afficimur, eo ad majorem perfectionem transimus et consequenter eo magis de natura divina participamus nec lætitia unquam mala esse potest quam nostræ utilitatis vera ratio moderatur. At qui contra metu ducitur et bonum ut malum vitet, agit, is ratione non ducitur. CAPUT XXXII : Sed humana potentia admodum limitata est et a potentia causarum externarum infinite superatur atque adeo potestatem absolutam non habemus res quæ extra nos sunt, ad nostrum usum aptandi. Attamen ea quæ nobis eveniunt contra id quod nostræ utilitatis ratio postulat æquo animo feremus si conscii simus nos functos nostro officio fuisse et potentiam quam habemus non potuisse se eo usque extendere ut eadem vitare possemus nosque partem totius naturæ esse cujus ordinem sequimur. Quod si clare et distincte intelligamus, pars illa nostri quæ intelligentia definitur hoc est pars melior nostri, in eo plane acquiescet et in ea acquiescentia perseverare conabitur. Nam quatenus intelligimus nihil appetere nisi id quod necessarium est nec absolute nisi in veris acquiescere possumus adeoque quatenus hæc recte intelligimus eatenus conatus melioris partis nostri cum ordine totius naturæ convenit. Finis quartæ partis |
LIBER TERTIUS. Praef. Et superiore iam libro contestatus sum et nunc necessarie repeto secundum praeceptum tuum de anteactis conflictationibus saeculi: nec omnia nec per omnia posse quae gesta et sicut gesta sunt explicari, quoniam magna atque innumera copiosissime et a plurimis scripta sunt, scriptores autem etsi non easdem causas, easdem tamen res habuere propositas, quippe cum illi bella, nos bellorum miserias euoluamus. 2 praeterea ex hac ipsa de qua queror abundantia angustia oritur mihi et concludit me sollicitudo nodosior. si enim aliqua studio breuitatis omitto, putabuntur aut mihi nunc defuisse aut in illo tunc tempore non fuisse; si uero significare cuncta nec exprimere studens conpendiosa breuitate succingo, obscura faciam et ita apud plerosque erunt dicta, ut nec dicta uideantur: 3 maxime cum e contrario nos uim rerum, non imaginem commendare curemus; breuitas autem atque obscuritas, immo ut est semper obscura breuitas, etsi cognoscendi imaginem praefert, aufert tamen intellegendi uigorem. sed ego cum utrumque uitandum sciam, utrumque faciam ut quocumque modo alterutra temperentur, si nec multa praetermissa nec multum constricta uideantur. 1 Anno ab urbe condita CCCLXIIII, quem annum sicut grauissimum propter ignotam sibi captiuitatem Roma persensit ita magnificum propter insolitam pacem Graecia habuit, eo siquidem tempore, quo Galli Romam captam incensamque tenuerunt ac uendiderunt, Artaxerxes rex Persarum discedere ab armis et quiescere in pace uniuersam Graeciam per legatos praecepit, denuntians contradictorem pacis bello inpetendum. 2 quem ita iubentem potuissent utique Graeci tam constanter contemnere, quam fortiter saepe uicerunt, nisi porrectam undecumque occasionem, quam auide desiderauerant, tam libenter hausissent - 3 ostenderunt enim, quam aegre et misere illa eatenus gesserint, quae tam facile indigna etiam condicione posuerunt: nam quid tam indignum liberis et fortibus uiris, quam longe remoti, saepe uicti, adhuc hostis et deinde minitantis imperio arma deponere pacique seruire? - si non in ipso tantum adnuntiatae pacis sono per corda cunctorum aegra belli tabuisset intentio et post diuturnas laborum uigilias oscitantes ac stupefactos quies inopina laxasset, priusquam ipsam quietem uoluntas pacta conponeret. 4 unde autem tanta fatigatio omnium per totam Graeciam populorum corda corporaque oppresserit, quae efferos animos ignoto adquiescere otio tam facile persuasit, quam breuissime ostendam. 5 Lacedaemonii, utpote homines et Graeci homines, quo plura habebant, eo ampliora cupientes, postquam Atheniensium potiti sunt, uniuersam Asiam spe dominationis hauserunt. 6 itaque toto orienti bellum mouentes Hircyliden ducem in hanc militiam legunt. qui cum sibi aduersus duos potentissimos Artaxerxis Persarum regis praefectos Farnabazum et Tissafernen pugnandum uideret, prouiso ad tempus consilio, ut pondus geminae congressionis eluderet, unum denuntiato bello adpetit, alterum pacta pace suspendit. 7 Farnabazus Tissafernen apud Artaxerxen, communem tunc regem, defert ut proditorem, praesertim qui cum hoste belli tempore de foederis condicione pepigisset; hortaturque regem, ut in locum eius Cononem Atheniensem uirum, qui tunc forte apud Cyprum exulabat, ducem nauali bello constituat. acceptis igitur quingentis argenti talentis Conon per Farnabazum euocatur classique praeficitur. 8 quibus conpertis Lacedaemonii et ipsi auxilia naualis belli a rege Aegypti Hercynione per legatos petunt, a quo centum instructas triremes et sescenta milia modium frumenti acceperunt; a sociis etiam undique magna contraxere subsidia. 9 cui militiae consensu omnium Agesilaum ducem decreuerunt, uirum pede claudum, sed qui in difficillimo rerum statu mallent sibi regem claudicare quam regnum. raro umquam ita pares omni industria duces in unum coiere bellum, qui acerbissimis inuicem proeliis fatigati et multo sanguine obliti uelut inuicti ab alterutro recesserunt. 10 igitur Conon accepto iterum per se ipsum a Rege Magno stipendio reuersus ad classem inuadit hostiles agros, turres castella ceteraque praesidia expugnat et ueluti effusa tempestas quacumque incubuit cuncta prosternit. 11 Lacedaemonii uero domesticis malis circumuenti externis inhiare desistunt abiciuntque spem dominationis inminente periculo seruitutis; Agesilaum, quem cum exercitu in Asiam miserant, ad subsidium patriae reuocant. 12 interea Pisander, dux apud Spartam per Agesilaum regem relictus, maximam munitissimamque tunc classem instruxerat, motus aemulatione uirtutis Agesilai, ut, illo pedestrem expeditionem agitante, ipse quoque nauali discursu oram maritimam peruagaretur. 13 Conon uero suscepto negotio duplicem curam inpendebat debens sociis sollicitudinem, patriae fidem, ut huic exhiberet naturam, illis praeberet industriam: in hoc propensior ciuibus, quod quieti libertatique eorum alieni sanguinis discrimen inpenderet et pugnaret aduersus insolentissimos hostes periculo regis, praemio patriae. 14 conserunt itaque nauale certamen Persae Conone, Spartani Pisandro duce; milites remiges ipsique ductores uno pariter in mutuam caedem ardore rapiuntur. 15 magnitudinem atque atrocitatem belli istius inclinatus ex hoc semper in posterum Lacedaemoniorum status prodit: namque ex illo fluere ac sublapsa retro referri Spartanorum spes uisa, donec adsurgendo aegre ac misere recidendo confecta et potestate careret et nomine. 16 Atheniensibus uero haec eadem pugna initium recuperandae potentiae sicut Lacedaemoniis amittendae fuit. primi igitur Thebani, auxilio Atheniensium fulti, superiore clade saucios ac trepidos adgrediuntur, multa animati fiducia propter uirtutem atque industriam Epaminondae ducis sui, cum quo sibi facile obtinere posse imperium totius Graeciae uidebantur. 17 fit itaque terrestre proelium, Thebanis minimo negotio uincentibus. uincitur enim etiam hoc conflictu Lysander et occiditur; Pausanias quoque dux alter Lacedaemoniorum insimulatus proditionis in exilium truditur; 18 Thebani autem uictoria potiti, collecta uniuersi exercitus manu, Spartam contendunt, putantes se uacuam praesidio ciuitatem nullo intraturos negotio, cuius iam omnes paene copias cum ipso rege delessent atque ab omnibus sociis destitutos uiderent. 19 Lacedaemonii periculo ciuitatis inpulsi habito inexercitati militis qualicumque dilectu obuiam hosti procedunt. sed uictis semel aduersum uictores obsistendi nec uirtus nec animus erat. 20 cum igitur caedes tantum unius paene partis ageretur, repente rex Agesilaus arcessitus ex Asia inprouisus bello superuenit; Thebanos iam successu duplicis uictoriae laetiores segnioresque adgreditur nec difficile superat, maxime cum adhuc apud ipsum paene integrae uires haberentur. ipse tamen Agesilaus grauiter uulneratur. 21 at uero Athenienses cum conperissent insperata Lacedaemonios uictoria subleuatos, pristinae seruitutis, de qua tunc respirare uix coeperant, trepidi metu exercitum contrahunt eumque Boeotiis in auxilium adiungunt, commissum Iphicrati duci, qui adulescens admodum, uixdum annos uiginti natus, infirmitatem aetatis maturitate animi muniebat. 22 Conon quoque, uir quidem Atheniensis, dux autem Persici exercitus, audito Agesilai reditu ad populandos Lacedaemoniorum agros reuertitur. ita Spartani, strepitu circumsonantium undique hostium clausi atque exterriti, ultima propemodum desperatione tabuerunt. 23 sed Conon postquam uasta hostilis soli populatione satiatus est, Athenas pergit, in maximo gaudio ciuium ipse tristis, quippe cum uideret urbem populo quondam cultuque ornatissimam, nunc miserabili ruinarum ac desolationis squalore confectam. 24 itaque magnum pietatis miserationisque monumentum in reparatione eius operatus est. namque eam a Lacedaemoniis exinanitam Lacedaemoniorum praedis repleuit, Persis incendentibus concrematam Persis aedificantibus reformauit. 25 interea Artaxerxes rex Persarum, sicut principio dictum est, uniuersis Graeciae populis per legatos, ut ab armis discederent et paci adquiescerent, imperauit: non quia misericorditer fessis consuleret, sed ne se in Aegypto bellis occupato aliqua in regnum suum temptaretur inruptio. 2 Cunctis igitur Graecis optatissima quiete resolutis domesticoque otio torpentibus Lacedaemonii, inquieti magis quam strenui et furore potius quam uirtute intolerabiles, post bella deposita temptant furta bellorum. 2 nam speculati absentiam Arcadum castellum eorum repentina inruptione perfringunt. Arcades uero exciti iniuria, iuncto sibi Thebanorum auxilio amissa furto bello repetunt. 3 in eo proelio Archidamus dux Lacedaemoniorum uulneratus cum iam caedi suos ut uictos uideret, occisorum corpora per praeconem ad sepulturam poposcit: quod signum uictoriae traditae inter Graecos haberi solet. 4 Thebani autem hac confessione contenti, dato parcendi signo, finem dedere certamini. 5 paucis deinde interuenientibus indutiarum diebus, Lacedaemoniis ad alia bella conuersis, Thebani cum Epaminonda duce de inuadenda Lacedaemona quasi secura et destituta cepere fiduciam. taciti intempesta nocte Lacedaemonam ueniunt; sed non ita incautam uel indefensam, sicut rebantur, offendunt: 6 armati enim senes cum reliqua turba inbellis aetatis, praecognito aduentu hostium, in ipsis se portarum angustiis obiecerunt et aduersus quindecim milia militum uix centum confecti aeuo homines proruperunt. his itaque tantam belli molem sustinentibus iuuentus superueniens congredi aduersus Thebanos aperto certamine incunctanter decreuit. 7 commisso proelio cum Lacedaemonii uincerentur, repente Epaminondas dux Thebanorum incautius dimicans uulneratur. quare dum his ex dolore metus, illis ex gaudio stupor nascitur, veluti ex consensu tacito utrimque discessum est. 8 Epaminondas autem grauiter saucius cum de uictoria suorum conperisset scutumque exosculatus esset, remota manu, qua uulnus occluserat, egressum sanguinis ac mortis patefecit introitum: cuius mortem sic Thebanorum perditio subsecuta est, ut non perdidisse ducem sed ipsi cum eo tunc perisse uiderentur. 9 Contexui indigestae historiae inextricabilem cratem atque incertos bellorum orbes huc et illuc lymphatico furore gestorum uerbis e uestigio secutus inplicui, quoniam tanto, ut uideo, inordinatius scripsi, quanto magis ordinem custodiui. 10 improba dominandi Lacedaemoniorum cupiditas quantis populis, qualibus urbibus, quibus prouinciis cuiusmodi odiorum motus, quantas causas certaminum suscitarit, quis uel numero uel ordine uel ratione disponat? cum ipsi quoque non plus adflicti bellis quam bellorum confusione referantur: 11 siquidem tracto per aliquot aetates hoc continuo bello Athenienses Lacedaemonii Arcades Boeotii Thebani, postremo Graecia Asia Persis atque Aegyptos cum Libya insulisque maximis nauales simul pedestresque conflictus indiscretis egere discursibus. referre caesa hominum milia non possem, etiam si bella numerarem. 12 At nunc increpet haec tempora atque illa conlaudet quicumque nescit hosce omnes istarum urbium prouinciarumque populos ita nunc in solis ludis ac theatris consenescere, sicuti tunc in castris maxime proeliisque tabuisse. 13 florentissima illa et totius tunc imperium orientis adfectans Lacedaemoniorum ciuitas uix centum habere potuit senes; ita incessabilibus circumuenta malis inmaturas misere expendebat aetates: 14 et queruntur nunc homines, quorum refertae pueris et senibus ciuitates secura iuuenum peregrinatione ditantur pacificisque exercitiis stipendia domesticae uoluptatis adquirunt nisi forte - ut adsolent humanae mutabilitati omnia sordere praesentia - nouitates rerum actu audituque prurientibus ipsa etiam uita fastidio est. 3 Anno ab urbe condita CCCLXXVI saeuissimo terrae motu Achaia uniuersa concussa est et duae tunc ciuitates, id est Ebora et Helice, abruptis locorum hiatibus deuoratae. 2 At ego nunc e contrario poteram similia in diebus nostris apud Constantinopolim, aeque modo principem gentium, praedicta et facta sed non perfecta narrare, cum post terribilem denuntiationem conscientiamque mali sui praesciam subter commota funditus terra tremeret et desuper fusa caelitus flamma penderet, donec orationibus Arcadii principis et populi Christiani praesentem perditionem Deus exoratus auerteret, 3 probans se solum esse et conseruatorem humilium et punitorem malorum. sed haec ut commemorata sint magis quam explicita uerecundiae concesserim ut et qui scit recolat et qui nescit inquirat. 4 Interea Romani, qui per septuaginta annos ab urbe Vulscorum, praeterea Faliscorum Aequorum et Sutrinorum subacti et adtriti adsiduis bellis conficiebantur, tandem in supra scriptis diebus Camillo duce easdem cepere ciuitates et rediuiuo finem dedere certamini. 5 Praenestinos etiam eodem tempore, qui usque ad portam Romae bellando et caedendo peruenerant, ad flumen Haliam T. Quintio pugnante uicerunt. 4 Anno ab urbe condita CCCLXXXIIII L. Genucio et Q. Seruilio consulibus ingens uniuersam Romam pestilentia corripuit: 2 non ut adsolet plus minusue solito temporum turbata temperies, hoc est aut intempestiua siccitas hiemis aut repentinus calor ueris aut incongruus umor aestatis uel autumni diuitis indigesta inlecebra, insuper etiam exspirata de Calabris saltibus aura corrumpens, repentinos acutarum infirmitatum adferre transcursus; 3 sed grauis diuturnaque in nullo dispar sexu, in nulla aetate dissimilis generali cunctos per biennium iugiter tabe confecit, ut etiam quos non egit in mortem, turpi macie exinanitos adflictosque dimiserit. 4 conquererentur hoc, ut arbitror, loco obtrectatores temporis Christiani, si forte silentio praeterierim, quibus tunc caerimoniis Romani placauerint deos et sedauerint morbos. 5 cum pestilentia in dies crudesceret, auctores suasere pontifices, ut ludi scaenici diis expetentibus ederentur. ita pro depellenda temporali peste corporum arcessitus est perpetuus morbus animorum. 6 uber nunc quidem mihi iste doloris atque increpationis locus est, sed, in quo iam reuerentia tua studium sapientiae et ueritatis exercuit, mihi super eo audere fas non est. commonuisse me satis sit et ex qualibet intentione lectorem ad illius lectionis plenitudinem remisisse. 5 Sequitur hanc miseram luem miserioremque eius expiationem proximo anno satis triste prodigium. repente siquidem medio urbis terra dissiluit, uastoque praeruptu hiantia subito inferna patuerunt. 2 manebat diu ad spectaculum terroremque cunctorum patenti uoragine inpudens specus nefariamque uiui hominis sepulturam diis interpretibus expetebat. 3 satisfecit inprobis faucibus praecipitio sui M. Curtius, uir eques armatus, iniecitque crudeli terrae inopimam satietatem, cui parum esset, quod ex tanta pestilentia mortuos per sepulchra susciperet, nisi etiam uiuos scissa sorberet. 6 Anno ab urbe condita CCCLXXXVIII iterum terribilis Gallorum inundatio iuxta Anienem fluuium ad quartum ab urbe lapidem consedit, facile sine dubio pondere multitudinis et alacritate uirtutis perturbatam occupatura ciuitatem, nisi otio et lentitudine torpuisset. 2 ubi atrocissimam pugnam Manlius Torquatus singulariter inchoauit, T. Quintius dictator cruentissima congressione confecit. fugati ex hoc proelio plurimi Galli, instauratis iterum copiis in bellum ruentes a C. Sulpicio dictatore superati sunt. 3 post paululum quoque Tuscorum pugna sub C. Marcio consecuta est: ubi conici datur quantum hominum caesum sit, quando octo milia sunt capta Tuscorum. 4 Tertio autem in isdem diebus Galli se in praedam per maritima loca subiectosque campos ab Albanis montibus diffuderunt; aduersum quos, nouo militum dilectu habito conscriptisque legionibus decem, LX milia Romanorum, negatis sibi Latinorum auxiliis, processerunt. 5 confecit hanc pugnam M. Valerius, auxiliante coruo alite, unde postea Coruinus est dictus. occiso enim prouocatore Gallo, hostes territi sparsimque fugientes grauiter trucidati sunt. 7 Numerandum etiam inter mala censeo primum illud ictum cum Carthaginiensibus foedus, quod isdem temporibus fuit; praesertim ex quo tam grauia orta aunt mala, ut exim coepisse uideantur. 2 anno siquidem ab urbe condita CCCCII legati a Carthagine Romam missi sunt foedusque pepigerunt. 3 quem ingressum Carthaginiensium in Italiam malorum grandinem secuturam continuarumque miseriarum tenebras iuges historiarum fides locorumque infamia et abominatio dierum, quibus ea gesta sunt, protestantur. 4 Tunc etiam nox usque ad plurimam diei partem tendi uisa est et saxea de nubibus grando descendens ueris terram lapidibus uerberauit. 5 Quibus diebus etiam Alexander Magnus, uere ille gurges miseriarum atque atrocissimus turbo totius orientis, est natus. 6 Tunc etiam Ochus, qui et Artaxerxes, post transactum in Aegypto maximum diuturnumque bellum plurimos Iudaeorum in transmigrationem egit atque in Hyrcania ad Caspium mare habitare praecepit: 7 quos ibi usque in hodiernum diem amplissimis generis sui incrementis consistere atque exim quandoque erupturos opinio est. 8 cuius etiam belli tempestate transcurrens et Sidonam opulentissimam Phoenicis prouinciae urbem deleuit et Aegyptum, quamuis prius uictus, tunc tamen subactam comminutamque ferro Persarum subiecit imperio. 8 Iam hinc statim a Romanis aduersum Samnitas, gentem opibus armisque ualidam, pro Campanis et Sedicinis bella suscepta sunt. Samniticum bellum ancipiti statu gestum Pyrrhus uel maximus Romani nominis hostis excepit; Pyrrhi bellum mox Punicum consecutum est: 2 et quamuis numquam post mortem Numae a bellorum cladibus fuisse cessatum patentes semper Iani portae indicent, ex eo tamen ueluti per meridiem toto inpressus caelo malorum feruor incanduit. 3 porro autem, inchoato semel bello Punico utrum aliquando bella caedes ruinae atque omnia infandarum mortium genera nisi Caesare Augusto imperante cessauerint, inquirat inueniat prodat quisquis infamanda Christiana tempora putat. 4 absque illo tamen inter bella Punica unius anni ueluti auis praeteruolantis excursu Romani propter clausas Iani portas inter febres morbosque reipublicae ad hoc breuissimo pacis signo uelut tenuissimo aquae gelidae haustu inlecti sunt, ut in peius recalescentes multo grauius uehementiusque adflictarentur. 5 At uero, si indubitatissime constat sub Augusto primum Caesare post Parthicam pacem uniuersum terrarum orbem positis armis abolitisque discordiis generali pace et noua quiete conpositum Romanis paruisse legibus, Romana iura quam propria arma maluisse spretisque ducibus suis iudices elegisse Romanos, 6 postremo omnibus gentibus, cunctis prouinciis, innumeris ciuitatibus, infinitis populis, totis terris unam fuisse uoluntatem libero honestoque studio inseruire paci atque in commune consulere - quod prius ne una quidem ciuitas unusue populus ciuium uel, quod maius est, una domus fratrum iugiter habere potuisset -; 7 quodsi etiam, cum imperante Caesare ista prouenerint, in ipso imperio Caesaris inluxisse ortum in hoc mundo Domini nostri Iesu Christi liquidissima probatione manifestum est: 8 inuiti licet illi, quos in blasphemiam urguebat inuidia, cognoscere faterique cogentur, pacem istam totius mundi et tranquillissimam serenitatem non magnitudine Caesaris sed potestate filii Dei, qui in diebus Caesaris apparuit, exstitisse nec unius urbis imperatori sed creatori orbis uniuersi orbem ipsum generali cognitione paruisse, qui, sicut sol oriens diem luce perfundit, ita adueniens misericorditer extenta mundum pace uestierit. quod plenius, cum ad id ipso perficiente Domino uentum fuerit, proferetur. 9 Igitur anno ab urbe condita CCCCVIIII Romani bellum Latinis rebellantibus intulerunt Manlio Torquato et Decio Mure consulibus. in quo bello unus consul interfectus est, alter exstitit parricida. 2 Manlius enim Torquatus filium suum, iuuenem, uictorem, interfectoremque Maecii Tusculani, nobilis equitis et tum praecipue prouocantis atque insultantis hostis, occidit. 3 alius uero consul cum iterato conflictu illud cornu, cui praeerat, caedi atque adfligi uideret, in confertissimos hostes sponte prolapsus occubuit. 4 Manlius quamuis uictor occursum tamen nobilium iuuenum Romanorum, qui legitime exhiberi solet, triumphans parricida non meruit. 5 Anno autem post hunc subsequente Minucia uirgo Vestalis ob admissum incestum damnata est uiuaque obruta in campo, qui nunc sceleratus uocatur. 10 At uero paruo exim tempore interiecto horresco referre quod gestum est. nam Claudio Marcello et Valerio Flacco consulibus incredibili rabie et amore scelerum Romanae matronae exarserunt. 2 erat utique foedus ille ac pestilens annus inflictaeque iam undique cateruatim strages egerebantur et adhuc tamen penes omnes de corrupto aere simplex credulitas erat, cum, exsistente quadam ancilla indice et conuincente, primum multae matronae ut biberent quae coxerant uenena compulsae, deinde, simul atque hausere, consumptae sunt. 3 tanta autem multitudo fuit matronarum in his facinoribus consciarum, ut trecentae septuaginta damnatae ex illis simul fuisse referantur. 11 Anno ab urbe condita CCCCXXII Alexander rex Epirotarum, Alexandri illius Magni auunculus, traiectis in Italiam copiis cum bellum aduersus Romanos pararet et circa finitimas Romae urbes firmare uires exercitus sui auxiliaque uel sibi adquirere uel hostibus subtrahere studens bellis exerceretur, a Samnitibus, qui Lucanae genti suffragabantur, maximo bello in Lucania uictus atque occisus est. 2 Sed, quoniam aliquantum Romanas clades recensendo progressus sum, uel Alexandri istius mentione commonitus, de Philippo Macedonum rege, qui Olympiadem huius Alexandri Epirotae sororem uxorem habuit, ex qua Alexandrum Magnum genuit, paucissimis annis retro repetitis magna paruis in quantum potero colligam. 12 Anno ab urbe condita CCCC Philippus Amyntae filius, Alexandri pater, regnum Macedonum adeptus XXV annis tenuit, quibus hos omnes acerbitatum aceruos cunctasque malorum moles struxit. 2 hic primum ab Alexandro fratre obses Thebanis datus, per triennium apud Epaminondam strenuissimum imperatorem et summum philosophum eruditus est. 3 ipso autem Alexandro scelere Eurydices matris occiso, quamuis ea iam commisso adulterio et altero primum filio interfecto filiaque uiduata generi nuptias mariti morte pepigisset, conpulsus a populo regnum, quod paruo occisi fratris filio tuebatur, suscepit. 4 qui cum foris concursu exsurgentium undique hostium, domi autem deprehensarum saepe insidiarum metu fatigaretur, primum bellum cum Atheniensibus gessit. 5 quibus uictis arma ad Illyrios transtulit multisque milibus hostium trucidatis Larissam urbem nobilissimam cepit. 6 inde Thessaliam non magis amore uictoriae quam ambitione habendorum equitum Thessalorum, quorum robur ut exercitui suo admisceret, inuasit. 7 ita Thessalis ex inprouiso praeoccupatis atque in potestatem redactis, iungendo equitum peditumque fortissimas turmas et copias inuictissimum fecit exercitum. 8 igitur uictis Atheniensibus subiectisque Thessalis Olympiadem Arubae regis Molossorum sororem duxit uxorem. qui Aruba cum per hoc, quod societatem Macedonum adfinitate regis paciscebatur, imperium suum se dilataturum putaret, per hoc deceptus amisit priuatusque in exilio consenuit. 9 deinde Philippus, cum Mothonam urbem oppugnaret, ictu sagittae oculum perdidit. ipsam uero urbem mox expugnauit et cepit. 10 Exim Graeciam prope totam consiliis praeuentam uiribus domuit. quippe Graeciae ciuitates dum imperare singulae cupiunt, imperium omnes perdiderunt et dum in mutuum exitium sine modo ruunt, omnibus perire quod singulae amitterent oppressae demum seruientesque senserunt. 11 quarum dum insanas conuersationes Philippus ueluti e specula obseruat auxiliumque semper inferioribus suggerendo contentiones, bellorum fomites, callidus doli artifex fouet, uictos sibi pariter uictoresque subiecit. 12 huic autem ad obtinendam totius Graeciae dominationem immoderata Thebanorum dominatio facultatem dedit, qui uictos Lacedaemonios ac Phocenses, caedibus etiam rapinisque confectos, cum insuper in communi Graeciae concilio tanta pecuniae multa onerauissent, quantam illi soluere nullo modo possent, ad arma confugere coegerunt. 13 itaque Phocenses Philomelo duce et auxiliis Lacedaemoniorum Atheniensiumque fulti commissa pugna fugatisque hostibus Thebanorum castra ceperunt. sequenti proelio inter inmensas utriusque populi strages Philomelus occisus est; in cuius locum Phocenses Oenomaum ducem creauerunt. 14 Porro autem Thebani et Thessali omisso dilectu ciuium Philippum Macedoniae regem, quem hostem prius repellere laborabant, ultro sibi ducem expetiuerunt. commisso proelio et Phocensibus paene ad internecionem caesis uictoria ad Philippum concessit. 15 sed Athenienses audito belli euentu, ne Philippus transiret in Graeciam, angustias Thermopylarum pari ratione sicut aduentantibus antea Persis occupauere. 16 Igitur Philippus ubi exclusum se ab ingressu Graeciae praestructis Thermopylis uidet, paratum in hostes bellum uertit in socios: nam ciuitates, quarum paulo ante dux fuerat, ad gratulandum ac suscipiendum patentes hostiliter inuadit, crudeliter diripit, 17 omnique societatis conscientia penitus abolita coniuges liberosque omnium sub corona uendidit, templa quoque uniuersa subuertit spoliauitque, nec tamen umquam per XXV annos quasi iratis dis uictus est. 18 post haec in Cappadociam transiit ibique bellum pari perfidia gessit, captos per dolum finitimos reges interfecit totamque Cappadociam imperio Macedoniae subdidit. 19 inde post caedes incendia depraedationesque in sociis urbibus gestas parricidia in fratres conuertit, quos patri ex nouerca genitos cum coheredes regni uereretur, interficere adgressus est. 20 cum autem unum ex his occidisset, duo in Olynthum confugerunt: quam mox Philippus hostiliter adgressus urbem antiquissimam et florentissimam, caedibus ac sanguine repletam opibus hominibusque uacuauit, abstractos etiam fratres supplicio et neci dedit. 21 dein cum, excidio sociorum et parricidio fratrum elatus, licere sibi omnia quae cogitauisset putaret, auraria loca in Thessalia et argenti metalla in Thracia inuasit ac, ne quod ius uel fas inuiolatum praetermitteret, praeoccupato mari et classe dispersa piraticam quoque exercere instituit. 22 praeterea, cum eum fratres duo Thraciae reges de regni terminis ambigentes iudicem ex consensu praeoptauissent, Philippus more ingenii sui ad iudicium tamquam ad bellum cum instructo exercitu ingressus inscios iuuenes uita regnoque priuauit. 23 Athenienses uero, qui prius Philippi ingressum Thermopylarum munitione reppulerant, ultro pacem eius expetentes fraudulentissimum hostem de neglecta introitus custodia commonuerunt. 24 ceterae etiam Graeciae ciuitates ut intentius ciuilibus bellis uacarent, sub specie pacis et foederis sponte se externae dominationi subiecerunt, 25 maxime cum Thessali Boeotiique poscerent Philippum, ut professum se aduersum Phocenses ducem exhiberet susceptumque bellum gereret, contra Phocenses adhibitis secum Atheniensibus et Lacedaemoniis uel differri bellum uel auferri et pretio et precibus laborarent. 26 Philippus tacite utrisque diuersa promisit, Phocensibus pacem et ueniam se daturum sacramento confirmans, Thessalis uero adfuturum se mox cum exercitu spondet, bellum tamen ab utrisque parari uetat. 27 igitur Philippus instructis copiis angustias Thermopylarum securus ingreditur easque occupatas dispositis praesidiis emunit. 28 tunc primum se non Phocenses soli, sed omnis Graecia captam esse persensit: siquidem primos Phocenses Philippus rupta fide calcatoque sacramento infandae dilacerationi dedit, inde omnium urbes finesque populatus cruenta praesentia effecit, ut etiam absens timeretur. 29 ubi uero in regnum redit, more pastorum, qui pecora sua nunc per aestiuos nunc per hibernos saltus circumducunt, populos et urbes, ut illi replenda uel relinquenda quaeque loca uidebantur, ad libidinem suam transfert. 30 miseranda ubique facies et atrocissimum miseriarum genus obuersabatur, perpeti excidium sine inruptione, sine bello captiuitatem, sine crimine exilium, sine uictore dominatum. 31 premit miseros inter iniuriarum stimulos superfusus pauor ipsaque dissimulatione dolor crescit hoc altius demissus quo minus profiteri licet timentium, ne ipsae quoque lacrimae pro contumacia accipiantur. 32 alios populos, auulsos a sedibus suis, finibus hostium opponit; alios in extremis regni terminis statuit; quosdam aemulatione uirium, ne possint quod posse creduntur, in supplemento exhaustarum urbium diuidit. 33 ita gloriosissimum illud quondam florentis Graeciae corpus in multas laceratasque particulas exstincta primum libertate concidit. 13 Sed haec cum per aliquantas Graeciae ciuitates exercuisset et tamen omnes metu premeret, coniciens ex praeda paucorum opes omnium, ad perficiendam aequalem in uniuersis uastationem utili emolumento necessariam maritimam urbem ratus, Byzantium, nobilem ciuitatem, aptissimam iudicauit, ut receptaculum sibi terra marique fieret, eamque obsistentem ilico obsidione cinxit. 2 haec autem Byzantium quondam a Pausania rege Spartanorum condita, post autem a Constantino Christiano principe in maius aucta et Constantinopolis dicta, gloriosissimi nunc imperii sedes et totius caput orientis est. 3 Philippus uero post longam et inritam obsidionem, ut pecuniam quam obsidendo exhauserat praedando repararet, piraticam adgressus est. captas itaque CLXX naues mercibus confertas distraxit et anhelanti inopiae parua recreatione subuenit. 4 inde propter agendam praedam et curandam obsidionem diuisit exercitum. ipse autem cum fortissimis profectus multas Cherronesi urbes cepit profligatisque populis opes abstulit. ad Scythiam quoque cum Alexandro filio praedandi intentione pertransit. 5 Scythis tunc Atheas regnabat: qui cum Histrianorum bello premeretur, auxilium a Philippo per Apollonienses petiit, sed continuo Histrianorum rege mortuo et belli metu et auxiliorum necessitate liberatus pactionem foederis cum Philippo habitam dissoluit. 6 Philippus dimissa obsidione Byzantii Scythicum bellum totis uiribus adgreditur, commissoque proelio cum Scythae et numero et uirtute praestarent, Philippi fraude uincuntur. 7 in ea pugna XX milia puerorum ac feminarum Scythicae gentis capta, pecorum magna copia abducta, auri atque argenti nihil repertum: nam et ea res primo fidem inopiae Scythicae dedit. uiginti milia nobilium equarum sufficiendo generi in Macedoniam missa. 8 Sed reuertenti Philippo Triballi bello obuiant: in quo ita Philippus in femore uulneratus est, ut per corpus eius equus interficeretur. cum omnes occisum putarent, in fugam uersi praedam amiserunt. aliquantula deinde mora dum conualescit a uulnere in pace conquieuit; 9 statim uero ut conualuit Atheniensibus bellum intulit: qui in tanto discrimine positi Lacedaemonios quondam hostes tunc socios adsciscunt totiusque Graeciae ciuitates legationibus fatigant, ut communem hostem communibus uiribus petant. itaque aliquantae urbes Atheniensibus sese coniunxere, quasdam uero ad Philippum belli metus traxit. 10 proelio commisso cum Athenienses longe maiore numero militum praestarent, adsiduis tamen bellis indurata Macedonum uirtute uincuntur. 11 quam pugnam longe omnibus bellis anterioribus atrociorem fuisse ipse rerum exitus docuit: nam hic dies apud uniuersam Graeciam adquisitae dominationis gloriam et uetustissimae libertatis statum finiuit. 14 Postea Philippus cruentissimam uictoriam in Thebanos et Lacedaemonios exercuit: siquidem principes ciuitatum alios securi percussit, alios in exilium egit, omnes bonis priuauit. 2 pulsos dudum a ciuibus in patriam restituit: ex quibus trecentos exules iudices rectoresque praefecit, qui ut antiquum dolorem noua potestate curarent, pressos infeliciter populos in spem libertatis respirare non sinerent. 3 praeterea magno dilectu militum in subsidium regiae dispositionis ex tota Graecia habito, ducenta milia peditum et quindecim milia equitum absque exercitu Macedonum et infinita gentium barbaria Persicae expeditioni in Asiam missurus instruxit. 4 tres duces, hoc est Parmenionem Amyntam et Attalum, praemittendos in Persas legit. et dum suprascriptae copiae de Graecia congregantur, Alexandri - qui erat Olympiadis uxoris suae frater et post a Sabinis in Lucania prostratus est -, quem Epiri regem ob mercedem stupri in eum perpetrati constituerat, nuptias in copulando ei filiam suam Cleopatram celebrare decreuit. 5 qui cum pridie quam occideretur interrogatus fuisset, quis finis homini magis esset optandus, respondisse fertur, eum esse optimum, qui uiro forti post uirtutum suarum glorias in pace regnanti sine conflictatione corporis et dedecore animi subitus et celer inopinato ferro potuisset accidere: quod ipsi mox obtigit. 6 nec ab iratis dis, quos parui semper penderat quorumque aras templa et simulacra subuerterat, quin electissimam ut ipsi uidebatur mortem adipisceretur, potuit inpediri. 7 nam die nuptiarum cum ad ludos magnifice apparatos inter duos Alexandros filium generumque contenderet, a Pausania nobili Macedonum adulescente in angustiis sine custodibus circumuentus occisus est. 8 Adserant nunc multisque haec uocibus efferant quasi uirorum fortium laudes et facta felicia, quibus amarissimae aliorum calamitates in dulces fabulas cedunt, si tamen numquam ipsi iniurias, quibus aliquando uexantur, relatu tristiore deplorant. 9 si uero de propriis querimoniis tantum alios audientes adfici uolunt, quantum ipsi perpetiendo senserunt, prius ipsi non praesentibus praeterita sed gestis gesta conparent et utraque ex auditu uelut alienorum arbitri iudicent. 10 per uiginti et quinque annos incendia ciuitatum, excidia bellorum, subiectiones prouinciarum, caedes hominum, opum rapinas, praedas pecorum, mortuorum uenditiones captiuitatesque uiuorum unius regis fraus ferocia et dominatus agitauit. 15 sufficerent ista ad exemplum miseriarum insinuata memoriae nostrae gesta per Philippum, etiamsi Alexander ei non successisset in regnum. cuius bella immo sub cuius bellis mundi mala ordine sequentia suspendo paulisper, ut in hoc loco pro conuenientia temporum Romana subiciam. 2 Anno ab urbe condita CCCCXXVI Caudinas furculas satis celebres et famosas insignis Romanorum fecit infamia. nam cum superiore bello uiginti milia Samnitum Fabio magistro equitum pugnam conserente cecidissent, circumspectiore cura Samnites ac magis instructo apparatu apud Caudinas furculas consederunt; 3 ubi cum Veturium et Postumium consules omnesque copias Romanorum angustiis locorum armisque clausissent, Pontius dux eorum in tantum abusus est uictoriae securitate, ut Herennium patrem consulendum putaret, utrum occideret clausos an parceret subiugatis : ut uiuos tamen dedecori reseruaret, elegit. 4 Romanos enim antea saepissime uinci et occidi, numquam autem capi aut ad deditionem cogi potuisse constabat. 5 itaque Samnites uictoria potiti uniuersum exercitum Romanum turpiter captum armis etiam uestimentisque nudatum, tantum singulis uilioribus operimentis ob uerecunda corporum tegenda concessis, sub iugum missum seruitioque subiectum, longum agere pompae ordinem praeceperunt. 6 sescentis autem equitibus Romanis in obsidatum receptis oneratos ignominia, ceteris rebus uacuos consules remiserunt. 7 Quid de exaggeranda huius foedissimi foederis macula uerbis laborem, qui tacere maluissem ? hodie enim Romani aut omnino non essent aut Samnio dominante seruirent, si fidem foederis, quam sibi seruari a subiectis uolunt, ipsi subiecti Samnitibus seruauissent. 8 Posteriore anno infringunt Romani firmatam cum Samnitibus pactionem eosque in bellum cogunt, quod Papirio consule insistente commissum magnas strages utriusque populi dedit. 9 cum hinc ira recentis infamiae, inde gloria proximae uictoriae pugnantes instimularet, tandem Romani pertinaciter moriendo uicerunt; nec caedi pariter uel caedere destiterunt, nisi postquam uictis Samnitibus et capto duci eorum iugum reposuerunt. 10 idem deinde Papirius Satricum expulso inde Samnitico praesidio expugnauit et cepit. hic autem Papirius adeo tunc apud Romanos bellicosissimus ac strenuissimus habebatur, ut cum Alexander Magnus disponere diceretur ab oriente descendens obtinere uiribus Africam atque inde in Italiam transuehi, Romani inter ceteros duces tunc in republica sua optimos hunc praecipuum fore qui Alexandri impetum sustinere posset meditarentur. 16 Igitur Alexander anno ab urbe condita CCCCXXVI patri Philippo successit in regnum: qui primam experientiam animi et uirtutis suae conpressis celeriter Graecorum motibus dedit, quibus auctor, ut ab imperio Macedonum deficerent, Demosthenes orator auro Persarum corruptus exstiterat. 2 itaque Atheniensibus bellum deprecantibus remisit, quos insuper etiam multae metu soluit; Thebanos cum diruta ciuitate deleuit, reliquos sub corona uendidit; ceteras urbes Achaiae et Thessaliae uectigales fecit; Illyrios quoque et Thracas translato mox abhinc bello domuit. 3 inde profecturus ad Persicum bellum omnes cognatos ac proximos suos interfecit. in exercitu eius fuere peditum XXXII milia, equitum IIII milia quingenti, naues CLXXX. hac tam parua manu uniuersum terrarum orbem utrum admirabilius sit quia uicerit an quia adgredi ausus fuerit incertum est. 4 primo eius cum Dario rege congressu sescenta milia Persarum in acie fuere, quae non minus arte Alexandri superata quam uirtute Macedonum terga uerterunt. magna igitur caedes Persarum fuit. in exercitu Alexandri CXX equites et nouem tantum pedites defuere. 5 deinde Gordien Phrygiae ciuitatem, quae nunc Sardis uocitatur, obsessam oppugnatamque cepit ac direptioni dedit. inde nuntiato sibi Darii cum magnis copiis aduentu, timens angustias quibus inerat locorum, Taurum montem mira celeritate transcendit et quingentis stadiis sub una die cursu transmissis, Tarsum uenit, ibique cum sudans in Cydnum praefrigidum amnem descendisset, obriguit contractuque neruorum proximus morti fuit. 6 interea Darius cum CCC milibus peditum et C milibus equitum in aciem procedit. mouebat haec multitudo hostium etiam Alexandrum maxime respectu paucitatis suae, quamuis iam pridem DC milibus hostium eadem paucitate superatis non solum non timere pugnam sed etiam uictoriam sperare didicisset. 7 itaque cum intra iactum teli uterque constitisset exercitus et intentos ad signum belli populos discurrentes principes uariis incitamentis acuerent, ingentibus utrimque animis pugna committitur: 8 in qua ambo reges et Alexander et Darius uulnerantur, ac tam diu certamen anceps fuit, quoad fugeret Darius; exinde caedes Persarum secuta est. 9 ibi tum peditum LXXX milia, equitum X milia caesa, capta autem XL milia fuere. ex Macedonibus uero cecidere pedites CXXX, equites CL. in castris Persarum multum auri ceterarumque opum repertum. inter captiuos castrorum mater et uxor eademque soror et filiae duae Darii fuere; 10 quarum redemptionem Darius cum etiam oblata regni dimidia parte non inpetrauisset, tertio cunctis Persarum uiribus sociorumque auxiliis contractis, bellum instaurat. 11 sed dum haec Darius agit, Alexander Parmenionem ad inuadendam Persicam classem cum copiis mittit, ipse in Syriam proficiscitur, ibi ex multis sibi regibus cum infulis ultro occurrentibus alios allegit, alios mutauit, alios perdidit, Tyrum urbem antiquissimam et florentissimam, fiducia Carthaginiensium sibi cognatorum obsistentem, oppressit et cepit. 12 exim Ciliciam Rhodum atque Aegyptum pertinaci furore peruadit. inde ad templum Iouis Hammonis pergit, ut mendacio ad tempus conposito ignominiam sibi patris incerti et infamiam adulterae matris aboleret. 13 nam arcessitum ad se fani ipsius antistitem ex occulto monuit, quid sibi tamquam consulenti responderi uelit, sicut historici eorum dicunt. ita certus Alexander fuit nobisque prodidit, dis ipsis mutis et surdis uel in potestate esse antistitis quid uelit fingere uel in uoluntate consulentis quid malit audire. 14 reuertens ab Hammone ad tertium Persicum bellum Alexandriam in Aegypto condidit. 17 Darius uero spe pacis amissa CCCC milia peditum et C milia equitum Alexandro ab Aegypto reuertenti apud Tarsum bello opponit. 2 nec pugnae mora; omnes caeca rabie in ferrum ruunt: Macedones totiens a se uictis hostibus animosi, Persae nisi uincant mori praeoptantes. 3 raro in ullo proelio tantum sanguinis fusum est. sed Darius cum uinci suos uideret mori in bello paratus persuasu suorum fugere conpulsus est. 4 hoc proelio Asiae uires et regna ceciderunt totusque oriens in potestatem Macedonici cessit imperii atque ita attrita est in hoc bello Persarum omnis fiducia ut post hoc nullus rebellare ausus sit patienterque Persae post imperium tot annorum iugum seruitutis acceperint. 5 Alexander XXXIIII continuis diebus castrorum praedam percensuit; Persepolim caput Persici regni famosissimam confertissimamque opibus totius orbis inuasit; 6 Darium uero cum a propinquis suis uinctum conpedibus aureis teneri conperisset persequi statuit. itaque iusso ut subsequeretur exercitu ipse cum sex milibus equitum profectus inuenit in itinere solum relictum multis confossum uulneribus et extrema uitae per uulnera efflantem. 7 hunc mortuum inani misericordia referri in sepulchra maiorum sepelirique praecepit; cuius non dicam matrem uel uxorem sed etiam paruulas filias crudeli captiuitate retinebat. 8 In tanta malorum multitudine difficillima dictis fides: tribus proeliis totidemque annis quinquiens deciens centena milia peditum equitumque consumpta. et haec quidem ex eo regno illisque populis unde iam ante per annos non multo plures deciens nouiens centena milia profligata referuntur: 9 quamquam extra has clades per eosdem tres annos et Asiae ciuitates plurimae oppressae sint et Syria tota uastata, Tyrus excisa, Cilicia exinanita, Cappadocia subacta, Aegyptus addicta sit, Rhodus quoque insula ultro ad seruitutem tremefacta successerit plurimaeque subiectae Tauro prouinciae atque ipse mons Taurus diu detrectatum iugum domitus et uictus acceperit. 18 Et ne forte tunc quisquam opinetur uel Orientem solum Alexandri uiribus subactum uel Italiam tantummodo Romana inquietudine fatigatam: tunc etiam bellum Hagidis Spartanorum regis in Graecia, Alexandri regis Epiri in Lucania, Zopyrionis praefecti in Scythia gerebatur. 2 quorum Hagidis Lacedaemonius excitata et rebellante secum uniuersa Graecia cum Antipatri fortissimis copiis congressus inter magnas utrorumque strages et ipse procubuit. 3 Alexander autem in Italia adfectans occidentis imperium aemulans Alexandrum Magnum, post numerosa et grauia bella ibidem gesta a Bruttiis Lucanisque superatus est corpusque eius ad sepulturam uenditum. 4 Zopyrion uero praefectus Ponti adunato triginta milium exercitu Scythis bellum inferre ausus et usque ad internecionem caesus funditus cum omnibus copiis suis abrasus est. 5 Igitur Alexander Magnus post Darii mortem Hyrcanos et Mandos subegit: ubi etiam illum adhuc bello intentum Halestris siue Minothea, excita suscipiendae ab eo subolis gratia cum trecentis mulieribus procax Amazon inuenit. 6 post haec Parthorum pugnam adgressus, quos diu obnitentes deleuit propemodum antequam uicit, 7 inde Drangas Euergetas Parimas Parapamenos Adaspios ceterosque populos qui in radice Caucasi morabantur subegit, urbe ibi Alexandria super amnem Tanaim constituta. 8 sed nec minor eius in suos crudelitas quam in hostem rabies fuit. docent hoc Amyntas consobrinus occisus, nouerca fratresque eius necati, Parmenio et Philotas trucidati, Attalus Eurylochus Pausanias multique Macedoniae principes exstincti, Clitus quoque annis grauis, amicitia uetus nefarie interfectus: 9 qui cum in conuiuio fiducia amicitiae regiae aduersus regem, sua opera patri Philippo praeponentem, memoriam patris tueretur, ab offenso frustra rege uenabulo transfossus, commune conuiuium moriens cruentauit. 10 sed Alexander, humani sanguinis inexsaturabilis siue hostium siue etiam sociorum, recentem tamen semper sitiebat cruorem. 11 itaque pertinaci impetu in bella procurrens Chorasmos et Dahas indomitam gentem in deditionem accepit; Callisthenen philosophum sibique apud Aristotelen condiscipulum cum plurimis aliis principibus, cur eum deposita salutandi more ut deum non adoraret, occidit. 19 Post haec Indiam petit, ut Oceano ultimoque oriente finiret imperium; Nysam urbem adiit; Daedalos montes regnaque Cleophylis reginae expugnauit: quae cum se dedisset, concubitu regnum redemit. 2 peragrata perdomitaque Alexander India cum ad saxum mirae asperitatis et altitudinis, in quod multi populi confugerant, peruenisset, cognoscit Herculem ab expugnatione eiusdem saxi terrae motu prohibitum. aemulatione permotus, ut Herculis acta superaret, cum summo labore ac periculo saxo potitus omnes loci eius gentes in deditionem accepit. 3 cum Poro fortissimo Indorum rege cruentissimum bellum gessit: in quo Alexander cum ipso Poro singulariter congressus occisoque deiectus equo concursu satellitum praesentiam mortis euasit; Porus multis uulneribus confossus et captus est. 4 quo ob testimonium uirtutis in regnum restituto duas ibi condidit ciuitates Nicaeam et Bucefalen, quam de nomine equi sui ita uocari praecepit. inde Adrestas Catthenos Praesidas et Gangaridas caesis eorum exercitibus Macedones expugnauere. 5 cum ad Cofides uentum esset, ibi contra CC milia equitum hostium pugnam conseruerunt; et cum iam aetate detriti, animo aegri, uiribus lassi difficile uicissent; castra ob memoriam plus solito magnifica condiderunt. 6 exim Alexander ad amnem Agesinem pergit; per hunc in Oceanum deuehitur: ibi Gesonas Sibosque, quos Hercules condidit, oppressit. hinc in Mandros et Subagras nauigat: quae gentes eum armatis LXXX milibus peditum et LX milibus equitum excipiunt. 7 commisso proelio, diu anceps et cruenta pugna tandem tristem paene uictoriam Macedonibus dedit. nam fusis hostium copiis Alexander exercitum ad urbem duxit; et cum murum primus escendisset, uacuam ciuitatem ratus solus introrsum desiluit: 8 quem cum undique infesti hostes circumdedissent, incredibile dictu est ut eum non multitudo hostium, non uis magna telorum, non tantus lacessentium clamor terruerit, solus tot milia ceciderit ac fugarit. 9 at ubi se obrui a circumfusa multitudine persensit, muri obice posteriora tutatus, contrarios facilius eo usque sustinuit, donec ad periculum eius clamoremque hostium perfractis muris exercitus omnis inrumperet. 10 in eo proelio sagitta sub mamma traiectus, fixo genu eatenus pugnauit, donec eum a quo uulneratus esset occideret. 11 inde conscensis nauibus cum Oceani litora peragraret, ad urbem quandam cui Ambira rex praeerat peruenit. sed in expugnatione ciuitatis magnam partem exercitus sagittis hostium ueneno inlitis amisit, ac post herba per somnium sibi ostensa et in potum sauciis data cum reliquis subueniretur, urbem expugnauit et cepit. 20 Post quasi circumacta meta de Oceano Indum flumen ingressus, Babylonam celeriter rediit. 2 ubi eum exterritarum totius orbis prouinciarum legati opperiebantur, hoc est Carthaginiensium totiusque Africae ciuitatum, sed et Hispanorum Gallorum Siciliae Sardiniaeque, plurimae praeterea partis Italiae. 3 tantus timor in summo oriente constituti ducis populos ultimi occidentis inuaserat, ut inde peregrinam toto mundo cerneres legationem, quo uix crederes peruenisse rumorem. 4 Alexander uero apud Babylonam, cum adhuc sanguinem sitiens male castigata auiditate ministri insidiis uenenum potasset, interiit. 5 O dura mens hominum et cor semper inhumanum! ego ipse, qui haec pro adserenda omnium temporum alternanti calamitate percenseo, in relatu tanti mali, quo uel morte ipsa uel formidine mortis accepta totus mundus intremuit, numquid inlacrimaui oculis ? numquid corde condolui ? numquid reuoluens haec propter communem uiuendi statum maiorum miserias meas feci ? 6 cum tamen, si quando de me ipso refero, ut ignotos primum barbaros uiderim, ut infestos declinauerim, ut dominantibus blanditus sim, ut infideles praecauerim, ut insidiantes subterfugerim, 7 postremo ut persequentes in mari ac saxis spiculisque adpetentes, manibus etiam paene iam adprehendentes repentina nebula circumfusus euaserim, cunctos audientes me in lacrimas commoueri uelim et tacitus de non dolentibus doleam, reputans duritiae eorum, qui quod non sustinuere non credunt. 8 Hispanus et Morinus ad supplicandum Alexandro Babylonam adiit cruentumque ultro dominum, ne hostem exciperet, per Assyriam Indiamque quaesiuit, terrarum metas lustrans et utrique infeliciter notus Oceano: et tamen tam uiolentae necessitatis memoria uel obliuione defecit uel uiluit uetustate. 9 et nos perpetuae recordationi haesurum putamus, quod plurima orbis parte secura unum angulum fugax latro uiolauit? quasi uero Gotthorum et Sueborum pacem ut non dicam uersa uice Indus uel Assyrius, sed etiam uel ipse, qui hostem patitur, Hispanus orauerit. 10 at uero si illa Alexandri tempora laudanda potius propter uirtutem qua totus orbis obtentus, quam detestanda propter ruinam qua totus orbis euersus est iudicantur: inuenientur et modo plurimi, qui haec laudanda censeant, quia multa uicerunt et miserias aliorum felicitatem suam reputent. 11 sed dicat quisquam: isti hostes Romaniae sunt. respondebitur: hoc et tunc toto orienti de Alexandro uidebatur, talesque et Romani aliis uisi sunt, dum bellis ignotos quietosque petiuerunt. sed illi adquirere regna, isti euertere student. separata sunt hostis excidia et iudicia uictoris. 12 siquidem et illi prius eos bellis adflixerunt, quos postea suis legibus ordinarunt: et hi nunc hostiliter turbant quae - in quo non permiserit Deus - si edomita obtinerent, ritu suo conponere molirentur, dicendi posteris magni reges, qui nunc nobis saeuissimi hostes adiudicantur. 13 quolibet haec gesta talia nomine censeantur, hoc est siue dicantur miseriae siue uirtutes, utraque prioribus conparata in hoc tempore minora sunt, atque ita utraque pro nobis faciunt in conparatione Alexandri atque Persarum: si uirtus nunc uocanda est, minor est hostium; si miseria, minor est Romanorum. 21 Anno ab urbe condita CCCCL Fabio Maximo V Decio Mure IIII consulibus quattuor fortissimi florentissimique Italiae populi in unum agmen foedusque coierunt. namque Etrusci Umbri Samnites et Galli uno agmine conspirantes Romanos delere conati sunt. 2 tremefacti hoc bello Romanorum animi et labefactata fiducia est, nec ausi sunt totum sperare de uiribus: dolo diuisere hostes, tutius rati pluribus se bellis inplicare quam grauibus. 3 itaque cum, quibusdam suis ad populandos hostiles agros in Umbriam Etruriamque praemissis, Umbrorum Etruscorumque exercitum redire ad tuitionem suorum coegissent, cum Samnitibus et Gallis bellum inire properarunt. 4 in quo bello cum Gallorum impetu Romani premerentur Decius consul occisus est. Fabius tamen post magnam Decianae partis stragem tandem uicit. 5 eo proelio quadraginta milia Samnitium siue Gallorum caesa, Romanorum uero septem milia ex Decii tantummodo parte qui occisus est exstincta referuntur. 6 fuisse autem absque Etruscis et Umbris, quos astu Romani bello auocauerunt, Gallorum et Samnitium peditum CXL milia CCCXXX, equitum uero XLVII milia Liuius refert, et carpentarios mille in armis contra aciem stetisse Romanam. 7 Sed - ut saepe dictum est semper Romanorum aut domesticam quietem extraneis bellis interpellatam aut externos prouentus morbis interioribus adgrauatos, tantum ut omnimodis ingentes animi undecumque premerentur - 8 hanc cruentam tristemque uictoriam pestilentia ciuitatis onerauit et triumphales pompas obuiae mortuorum exsequiae polluerunt. nec erat cui de triumpho gaudium suaderetur, cum tota ciuitas aut aegris suspiraret aut mortuis. 22 Sequitur annus, quo Romani instaurato a Samnitibus bello uicti sunt atque in castra fugerunt. 2 postea uero Samnites nouum habitum animumque sumentes, hoc est deargentatis armis ac uestibus, paratoque animo ni uincant mori, bello sese offerunt. 3 aduersum quos Papirius consul cum exercitu missus cum a pullariis auguribus uana coniectantibus congredi prohiberetur, inridens eos tam feliciter confecit bellum quam constanter arripuit. 4 nam in hoc proelio XII milia hostium caesa, III milia capta referuntur. sed hanc quoque istius uere laudandam uictoriam, quam uani auspices impedire non potuerunt, oborti subito corrupere morbi. 5 nam tanta ac tam intolerabilis pestilentia tunc corripuit ciuitatem, ut propter eam quacumque ratione sedandam libros Sibyllinos consulendos putarint horrendumque illum Epidaurium colubrum cum ipso Aesculapi lapide aduexerint: quasi uero pestilentia aut ante sedata non sit aut post orta non fuerit. 6 Praeterea altero abhinc anno Fabius Gurges consul male aduersum Samnitas pugnauit. namque amisso exercitu uictus in urbem refugit. 7 itaque cum senatus de summouendo eo deliberaret, pater eius Fabius Maximus ignominiam filii deprecatus legatum se filio iturum ultro obtulit, si illi depellendae ignominiae et gerendi iterum belli facultas daretur. 8 qua impetrata proelioque conserto cum subito pugnantem filium consulem insistente Pontio Samnitarum duce et infestis hostium telis conclusum uideret, in medium se agmen pius senex equo uectus ingessit. 9 quo facto commoti Romani tota ibi incubuere acie, donec ipsum Pontium ducem deleto hostili exercitu uictum oppressumque ceperunt. 10 caesa sunt in eo proelio Samnitium XX milia, capta autem IIII milia cum rege suo; tandemque Samniticum bellum, quod per quadraginta et nouem annos multa Romanorum clade trahebatur, capti ducis destitutione finitum est. 11 Anno subsequente cum Sabinis Curio consule bellum gestum est, ubi quot milia hominum interfecta, quot capta sint, ipse consul ostendit. qui cum in senatu magnitudinem adquisiti agri Sabini et multitudinem capti populi referre uellet, numerum explicare non potuit. 12 Anno ab urbe condita CCCCLXIII Dolabella et Domitio consulibus Lucani Bruttii, Samnites quoque cum Etruscis et Senonibus Gallis facta societate, cum rediuiuum contra Romanos bellum molirentur, Romani ad exorandos Gallos misere legatos. 13 quos cum Galli interfecissent, Caecilius praetor ob ulciscendam legatorum necem et conprimendum tumultum hostium cum exercitu missus, ab Etruscis Gallisque oppressus interiit. 14 septem praeterea tribuni militum in ea pugna occisi, multi nobiles trucidati, tredecim milia etiam militum Romanorum illo bello prostrata sunt. 15 Ita autem quotienscumque Galli exarserunt, totis opibus suis Roma detrita est, ut sub praesenti nunc concursatione Gotthorum magis debeat meminisse Gallorum. 23 At ego nunc reuocar, ut per haec eadem tempora, quibus Romani ista perpessi sunt, quae inter se bella gesserint Macedonum duces reuoluam, qui mortuo Alexandro diuersas sortiti prouincias mutuis se bellis consumpserunt. 2 quorum ego tumultuosissimum tempus ita mihi spectare uideor, quasi aliqua inmensa castra per noctem de specula montis aspectans nihil in magno campi spatio praeter innumeros focos cernam. 3 ita per totum Macedoniae regnum, hoc est per uniuersam Asiam et plurimam Europae partem Libyaeque uel maximam, horrendi subito bellorum globi conluxerunt: 4 qui cum ea praecipue loca, in quibus exarsere, populati sunt, reliqua omnia terrore rumoris quasi fumi caligine turbauerunt. 5 sed nequaquam tantorum regum ac regnorum bella excidiaque explicabo, nisi prius ipsa cum regibus regna prodidero. 6 Igitur Alexander per duodecim annos trementem sub se orbem ferro pressit, principes uero eius quattuordecim annis dilaniauerunt et ueluti opimam praedam a magno leone prostratam auidi discerpsere catuli, seque ipsos inuicem in rixam inritatos praedae aemulatione fregerunt. 7 itaque prima Ptolemaeo Aegyptus et Africae Arabiaeque pars sorte prouenit. confinem huic prouinciae Syriam Laomedon Mytilenaeus, Ciliciam Philotas, Philo Illyrios accipiunt. 8 Mediae maiori Atropatus, minori socer Perdiccae praeponitur. Susiana gens Scyno, Phrygia maior Antigono Philippi filio adsignatur. 9 Lyciam et Pamphyliam Nearchus, Cariam Cassander, Lydiam Menander sortiuntur. Leonnatus minorem Phrygiam accipit. 10 Thracia et regiones Pontici maris Lysimacho, Cappadocia cum Paphlagonia Eumeni data. summa castrorum Seleuco Antiochi filio cessit; stipatoribus regis satellitibusque Cassander filius Antipatri praeficitur. 11 In Bactriana ulteriore et Indiae regionibus praefecti priores, qui so sub Alexandro esse coeperant, permanserunt. Seres inter duos amnes Hydaspen et Indum constitutos Taxiles habuit. 12 in colonias in Indis conditas Python Agenoris filius mittitur. Parapamenos fine Caucasi montis Oxyarches accepit. Arachossi Cedrosique Sibyrti decernuntur. 13 Drancheos et Areos Statanor, Bactrianos Amyntas sortitur, Sogdianos Scythaeus, Stacanor Parthos, Philippus Hyrcanios, Fratafernes Armenios, Tleptolemus Persas, Peucestes Babylonios, Archo Pelassos, Archelaus Mesopotamiam adepti sunt. 14 Igitur causa et origo bellorum epistula Alexandri fuit regis, qua iussit omnes exules patriae libertatique restitui. potentes enim ciuitatum Graeciae timentes, ne exules recepta libertate ultionem meditarentur, a regno Macedonum defecerunt. 15 primi Athenienses, contracto triginta milium exercitu et ducentis nauibus, bellum cum Antipatro, cui Graecia sorte uenerat, gerunt, per Demosthenen quoque oratorem Sicyonam Argos et Corinthum ceterasque ciuitates sibi socias adiungunt, Antipatrum obsidione cingunt. 16 ibi dux eorum Leosthenes telo e muris iacto perfossus occiditur. Athenienses Leonnato, qui Antipatro auxilium ferebat, occurrunt eiusque copiis conminutis ipsum interficiunt. 17 Perdicca uero bellum Ariarato Cappadocum regi intulit eumque uicit. in qua uictoria nihil praeter uulnera et pericula conquisiuit, nam omnes ante inruptionem urbis suae succensis domibus suis se suaque omnia concremauerunt. 18 Post haec bellum inter Antigonum et Perdiccam oritur, grauissime multis prouinciis et insulis ob auxilia uel negata uel praestita dilaceratis. 19 diu deliberatum, utrum in Macedoniam bellum transferretur an in Asia gereretur: nouissime ipse Perdicca Aegyptum cum ingenti exercitu petit. sic Macedonia, in duas partes discurrentibus ducibus, in sua uiscera armatur. 20 Ptolemaeus Aegypti uiribus et Cyrenensibus copiis instructus occurrere bello Perdiccae parat. inter haec Neoptolemus et Eumenes cruentissimo inter se proelio digladiati sunt. 21 uictus Neoptolemus ad Antipatrum fugit: quem ut Eumenen de insperato opprimat perurguet: quod Eumenes futurum ratus, insidiantes insidiis capit. 22 in eo bello Polypercon occiditur, Neoptolemus et Eumenes mutuis uulneribus confossi, sed Neoptolemus interiit, Eumenes uictor euasit. 23 Perdicca cum Ptolemaeo acerbissimo bello congressus, amissis copiis ipse quoque interfectus est. Eumenes Python et Illyrius et Alceta frater Perdiccae a Macedonibus hostes pronuntiantur, bellumque aduersus eos Antigono decernitur. 24 Itaque Eumenes et Antigonus conlatis aduersum se maximis copiis conflixerunt. Eumenes uictus in quoddam castellum munitissimum fugit, unde auxilia Antipatri tunc potentissimi per legatos poposcit: quo nuntio territus Antigonus ab obsidione discessit. 25 sed nec sic Eumeni spes firma aut salus certa. quare ultimo consilio argyraspidas ob arma deargentata sic dictos, hoc est milites, qui sub Alexandro militauerant, in auxilium rogat: 26 qui fastidiose ducem in disponendo bello audientes ab Antigono uicti castrisque priuati, et uxores et liberos simulque omnia, quae sub Alexandro adquisierant, perdiderunt. 27 qui postea turpiter per legatos reddi sibi quae perdiderant, uictorem rogant. Antigonus autem redditurum pollicetur, si sibi uinctum Eumenen pertraherent. 28 ita illi spe recuperationis inlecti, dedecorissima proditione ducem suum, cuius signa paulo ante secuti fuerant, captiui ipsi captum catenatumque duxerunt et mox cum foedissima ignominia in exercitu Antigoni dispersi sunt. 29 interea Eurydice, Arridaei regis Macedonum uxor, multa sub nomine uiri nefaria gerit per Cassandrum, quem flagitiose cognitum ad summum fastigium per omnes honorum gradus prouexerat: qui ex libidine mulieris multas Graeciae ciuitates adflixit. 30 tunc Olympias, mater Alexandri regis, hortante Polyperconta, cum ab Epiro in Macedoniam prosequente Aeacida rege Molossorum ueniret et ab Eurydice finibus prohiberetur, adnitentibus Macedonibus Arridaeum regem et Eurydicen iussit occidi. 31 quamquam et ipsa Olympias continuo meritas crudelitatis poenas luit: nam cum muliebri audacia multas principum caedes ageret, audito aduentu Cassandri diffisa Macedonibus cum Roxa nuru sua et nepote Hercule in urbem Pydnam concedit: 32 ubi continuo per Cassandrum capta et interfecta est. filius Alexandri Magni cum matre in arcem Amphipolitanam custodiendus est missus. 33 Perdicca Alceta et Polyperconte ceterisque ducibus, quos commemorare longum est, diuersae partis occisis finita bella inter successores Alexandri uidebantur, 34 cum Antigonus ardens cupiditate dominandi liberandum bello Herculem regis filium ab obsidione simulat. 35 his cognitis Ptolemaeus et Cassander, inita cum Lysimacho et Seleuco societate bellum terra marique enixe instruunt. Antigonus in eo bello cum filio Demetrio uincitur. 36 Cassander Ptolemaeo in uictoria particeps factus cum Apolloniam rediret, incidit in Auieniatas : qui propter intolerandae multitudinis ranas et mures relicto patrio solo et antiquis habitaculis emigrantes, nouas sedes praetenta interim pace requirebant. 37 sed Cassander et uirtutem et multitudinem gentis adgnoscens, ne adacti necessitate Macedoniam bello quaterent atque inuaderent, receptos in societatem in ultimis Macedoniae finibus conlocat. 38 inde cum iam Hercules Alexandri filius quattuordecim esset annorum, timens ne eum omnes quasi legitimum regem praeoptarent, occidendum tacite cum matre curauit. 39 Ptolemaeus iterum cum Demetrio nauali proelio conflixit et cum omnem paene classem atque exercitum perdidisset, uictus in Aegyptum refugit. 40 hac uictoria elatus Antigonus, regem cum Demetrio filio appellari iubet: quod exemplum omnes secuti regium sibi nomen dignitatemque sumpserunt. 41 igitur Ptolemaeus et Cassander ceterique alterius factionis duces cum decipi se ab Antigono singillatim uiderent, per epistulas se inuicem confirmantes coeundi in unum tempus locumque condicunt et bellum aduersus Antigonum communibus uiribus instruunt. 42 Cassander finitimorum bellis inplicitus Lysimachum, clarissimum inter omnes ducem, cum ingenti manu pro se sociis in auxilium misit. 43 Seleucus quoque ex Asia maiore descendens nouus Antigono hostis accessit. hic siquidem Seleucus plurima per orientem inter socios regni Macedonici bella gessit. 44 principio Babylonam bello expugnauit et cepit. Bactrianos nouis motibus adsurgentes perdomuit. 45 transitum deinde in Indiam fecit: quae post mortem Alexandri ueluti detracto excussoque a ceruicibus iugo praefectos eius occiderat Androcotto quodam ad uindicandam libertatem duce. qui postea crudeliter in ciues agens, quos de externa dominatione defenderat ipse seruitio premebat. 46 cum hoc ergo Androcotto Seleucus quamuis multa et grauia bella gessisset, nouissime firmatis regni condicionibus et pacta pace discessit. 47 Adunatis itaque copiis Ptolemaei sociorumque eius, pugna committitur: cuius quanto potentior apparatus tanto ruina grauior fuit, nam in ea tunc totius paene Macedonici regni uires conciderunt. 48 in ipso bello Antigonus occisus est; sed finis belli huius initium alterius fuit: nam cum uictoribus de praeda non conueniret, iterum in duas factiones diducuntur: Seleucus Demetrio, Ptolemaeus Lysimacho iungitur; 49 Cassandro defuncto filius Philippus succedit. sic quasi ex integro noua Macedoniae bella nascuntur. 50 Antipater Thessalonicen matrem suam, Cassandri uxorem, quamuis miserabiliter pro uita precantem, manu sua transuerberauit. 51 Alexander frater eius dum bellum aduersus fratrem ob ultionem matris instruit, a Demetrio, cuius auxilium petierat, circumuentus occiditur. 52 Lysimachus cum Dori regis Thracum infestissimo bello urgueretur, aduersus Demetrium pugnare non potuit. 53 Demetrius augmento Graeciae et totius Macedoniae elatus, in Asiam transire disponit. 54 Ptolemaeus autem et Seleucus et Lysimachus experti priore certamine, quantae uires essent concordiae, iterum societate pacta adunatisque exercitibus, bellum in Europam transferunt aduersus Demetrium. 55 his se comitem et belli socium Pyrrhus rex Epiri iungit, sperans Demetrium Macedonia posse depelli. nec spes frustra fuit: quippe exercitu eius corrupto ipsoque in fugam acto, regnum Macedoniae Pyrrhus inuasit. 56 deinde Lysimachus generum suum Antipatrum insidiantem sibi interfecit filiumque suum Agathoclem ultra humanum morem perosus occidit. 57 Quibus quidem diebus Lysimachia ciuitas formidolosissimo terrae motu euersa, oppressoque populo suo crudele sepulchrum fuit. 58 Lysimachum autem adsiduis se parricidiis cruentantem omnes socii deseruerunt et ad Seleucum deficientes, pronum iam regem aemulatione regni, ut bellum Lysimacho inferret, hortati sunt. 59 res foedissimi spectaculi erat, duo reges, quorum Lysimachus annos natus LXXIIII, Seleucus autem LXXVII, de eripiendis alterutrum regnis concurrere, in acie stare, arma gerere. 60 ultimum hoc quidem bellum Alexandri commilitonum fuit, sed quod ad exemplum humanae miseriae fuerit reseruatum: 61 quippe cum orbem terrarum exstinctis iam XXXIIII Alexandri ducibus soli possiderent et angustissimos senectutis ac uitae suae terminos non aspicientes, angustos esse imperio suo totius mundi terminos arbitrabantur. 62 in eo bello Lysimachus, uel amissis uel interfectis prius ante hanc pugnam quindecim liberis, postremus occisus est. sic Lysimachus solutio pugnae Macedonicae fuit. 63 sed ne Seleucus quidem tanta uictoria inpune laetatus est: nam neque ipse post LXXVII annos quietem naturalis mortis inuenit, sed extortam sibi infeliciter uitam uelut immatura morte finiuit: 64 quippe insistente Ptolemaeo, cuius sororem Lysimachus in matrimonio habuerat, insidiis circumuentus occisus est. 65 Haec sunt inter parentes filios fratres ac socios consanguinitatis societatisque commercia. tanti apud illos diuina atque humana religio pendebatur. 66 erubescant sane de recordatione praeteritorum, qui nunc interuentu solius fidei Christianae ac medio tantum iurationis sacramento uiuere se cum hostibus nec pati hostilia sciunt; 67 quibus indubitatissime probatur, quia non, sicut illi antea, caesa iungebant foedera porca, sed quia nunc inter barbaros ac Romanos creatorem et dominum suum contestantes tantam fidem adhibita in sacramentum seruant euangelia, quantam tunc nec inter parentes ac filios potuit seruare natura. 68 Nunc autem finis Macedonici belli finis etiam libri fiat, praesertim cum iam abhinc Pyrrhi bella incipiant et mox Punica consequantur. |
CAPUT 61 "Quod Deus est purissima veritas" Contra Gentiles, lib. 1 cap. 61 n. 1 Hoc autem ostenso, manifestum est quod in Deo est pura veritas, cui nulla falsitas vel deceptio admisceri potest. Contra Gentiles, lib. 1 cap. 61 n. 2 Veritas enim falsitatem non compatitur: sicut nec albedo nigredinem. Deus autem non solum est verus, sed est ipsa veritas. Ergo in eo falsitas esse non potest. Contra Gentiles, lib. 1 cap. 61 n. 3 Amplius. Intellectus non decipitur in cognoscendo quod quid est: sicut nec sensus in proprio sensibili. Omnis autem cognitio divini intellectus se habet ad modum intellectus cognoscentis quod quid est, ut ostensum est. Impossibile est igitur in divina cognitione errorem sive deceptionem aut falsitatem esse. Contra Gentiles, lib. 1 cap. 61 n. 4 Praeterea. Intellectus in primis principiis non errat, sed in conclusionibus interdum, ad quas ex principiis primis ratiocinando procedit. Intellectus autem divinus non est ratiocinativus aut discursivus, ut supra ostensum est. Non igitur potest esse in ipso falsitas aut deceptio. Contra Gentiles, lib. 1 cap. 61 n. 5 Item. Quanto aliqua vis cognoscitiva est altior, tanto eius proprium obiectum est universalius, plura sub se continens: unde illud quod visus cognoscit per accidens, sensus communis aut imaginatio apprehendit ut sub proprio obiecto contentum. Sed vis divini intellectus est in fine sublimitatis in cognoscendo. Ergo omnia cognoscibilia comparantur ad ipsum sicut cognoscibilia proprie et per se et non secundum accidens. In talibus autem virtus cognoscitiva non errat. In nullo igitur cognoscibili possibile est divinum intellectum errare. Contra Gentiles, lib. 1 cap. 61 n. 6 Amplius. Virtus intellectualis est quaedam perfectio intellectus in cognoscendo. Secundum autem virtutem intellectualem non contingit intellectum falsum dicere, sed semper verum: verum enim dicere est bonus actus intellectus, virtutis autem est actum bonum reddere. Sed divinus intellectus perfectior est per suam naturam quam intellectus humanus per habitum virtutis: est enim in fine perfectionis. Relinquitur igitur quod in intellectu divino non potest esse falsitas. Contra Gentiles, lib. 1 cap. 61 n. 7 Adhuc. Scientia intellectus humani a rebus quodammodo causatur: unde provenit quod scibilia sunt mensura scientiae humanae; ex hoc enim verum est quod intellectu diiudicatur, quia res ita se habet, et non e converso. Intellectus autem divinus per suam scientiam est causa rerum. Unde oportet quod scientia eius sit mensura rerum: sicut ars est mensura artificiatorum, quorum unumquodque in tantum perfectum est inquantum arti concordat. Talis igitur est comparatio intellectus divini ad res qualis rerum ad intellectum humanum. Falsitas autem causata ex inaequalitate intellectus humani et rei non est in rebus, sed in intellectu. Si igitur non esset omnimoda adaequatio intellectus divini ad res, falsitas esset in rebus, non in intellectu divino. Nec tamen in rebus est falsitas: quia quantum unumquodque habet de esse, tantum habet de veritate. Nulla igitur inaequalitas est inter intellectum divinum et res; nec aliqua falsitas in intellectu divino esse potest. Contra Gentiles, lib. 1 cap. 61 n. 8 Item. Sicut verum est bonum intellectus, ita falsum est malum ipsius: naturaliter enim appetimus verum cognoscere et refugimus falso decipi. Malum autem in Deo esse non potest, ut probatum est. Non potest igitur in eo esse falsitas. Contra Gentiles, lib. 1 cap. 61 n. 9 Hinc est quod dicitur Rom. 3-4: est autem Deus verax; et Num. 23-19: non est Deus ut homo, ut mentiatur; et I Ioan. 1-5: Deus lux est et tenebrae in eo non sunt ullae. |
Migne "Patrologia Latina Tomus 134" Textus alter Polyptici Textus alter Polyptici ( (Atto Vercellensis?)), J. P. Migne 134.0893B INCIPIT EPISTOLA. 134.0881A| Reverendo in me Fulano valde praesuli. Fulanus cupiens me sic beatum exitum instat Felicissimi Opilionis Silvestri summi mortuus aliquibus, sed mihi nec emortuus vivus immo mihi vividus es mortuus sed vivus in me. Hujus laberinthi iter currentes, aut qua insistendo vitare voraginem edoce, aut quo salubres sublati adtingere possint delicias. Quae sentio in hoc cernes; sed sic ego quae et tu comparantur. Cantabres ut pollini. En quae ego tu quae foeliciter redde. Amen. Explicit epistola. INCIPIT ARGUMENTUM. Non chaos explicant sophistae, bombinare rerum exequar assiduum orbi. Non ocia hoc calamo concussa 134.0881B| pistico, nec osilla pinsabunt. Fessus jam hinc perpendiculum ponam. Cujus vocem non poterit compescere aciare, nec Attica Rema inrumine E. A. J. P. Explicit Argumentum. INCIPIT POLYPTICUM QUOD APPELLATUR PERPENDICULUM. Fragilis pompa hujus aevi languor est et quaeritur, pestis est et omnimodis ambitur. Quae arridet in accessu, cum serpit delectat, in cujus adolescentia est ingens labor, cum intumescit prosternit, et cum recesserit blasphematur, quia solet clientes suos reddere ignobiles, spernentes autem se reddere gloriosos. Non haec mirum quia cum hactenus extiterit ruina pene omnibus sese appetentibus, nec arrogantes 134.0881C| deficiunt adhuc, nec acerbitas se elevandi moderatur. Fallentes se quidem praestantiores veteribus, quos provida censura accusat segniores. Horum igitur fasces si enucleati gradatim initientur, dignum judico praenotandos quos rigentes serto exhibent remiditos. Num Chronici fraudant hoc, qui praesertim summum vae, et ipsorum omne concrepant ohe? Haud perstrepunt agmen eorum, qui gradiendo perplexum collem induxerunt sequentes perrecta rubrica quamvis pingant inextricabilem tesseram, qui durantes nec superstites vixere, nec miselli jocundantur. Sed nec autumo sincerum nunc privatim adnotare facies gestorum, nec eos quoniam pupilli musta aetate vident nunc etiam haec clara et hauserant frequenter recitata a suis patribus, et restringunt certius inculcata. Nunc jam in promptu est censere membra praelibatae nequitiae secundum quod cura perlambens 134.0882A| repraesentaverit ipocondria stilo. Tale quod resolvimus discrimine trino scanditur fastigium, quidam adjiciunt assem aut cum praeses nominatim signat quem claris nutibus vel cum eadem vox omnium calat. Vel cum eadem unum, aut cum parentis valido jure fas est perfrui throno. Improbus aut labor et cum vesana triumphis praelia conveniunt propere trucibus alteri insurgere quem jam cantaverat praeco prophanis non conjurati manibus execrabiles favent. Quid? Exinanitur aemulus penitus, cujus beneficio ditantur primi velites nec poscunt intemerabile foedus in quo herilis somnus capiat dulcedinem. Sed juvat interim jocundius traducere remissum tempus et placito potiri adeptis ut ambo principes terreantur per adversas lites nec audeant potentes 134.0882B| exippitare. Contra milites vel negare quidquam restat ut vigeant principes tantum miserabili nomine ut potius nec compotes sint immo privatae rei compotes. Tum sedulo ruminant et secreta cura rependere sociis has strophas. Quapropter nec taedet clanculo frequentare sese divis ramis per cautos reveredarios qui nec nunciasse frivole piis solertes per quod milites prima instigentur indagine fulti. Externos etiam duces et conniventia rogant et xeniis cumulant et propere macta deponunt. Cur pollicetur extimis fortuna potentum necdum extorta quam ii sequestres gestiunt praelibare vel strictim, ut auxilia eorum ferveant edomare superbos secum, vel si desides torpeant tunc saevire per sua arma denegent subsidia oppressis nam ipsi saevient. Specimen propterea 134.0882C| restat doli quo affecti tribuni eliduntur in imo, cum horum milites captant blandas regias auras; et dictati muniatores redeunt inde ad propria onustis humeris nec ferent duces dominos ipsorum primos arbitros etiam in largiendo beneficia sese praeponent si sint arcta an larga. Et foenerant immunes a proprio, et vehunt sibi fidos detrimento alterius. Qui praeferunt per quos sumunt, sed non a quibus. Si fors separat hos, ipsi ministrabunt donec discant ab alterutro perlata in alterutrum, quae melius silerent. Quos statuunt quidem explorare, et instruere se se. E quibus spargunt per singulas domos velut semina, unde saepe metunt nugas, et saepe praesciscunt expedientia. Hinc milites diluunt primam fidem dominis, firmant servare secundam principibus, quae jam deerit. Tunc notant se infamia, supplantant dominos, nec respuunt denegare 134.0883A| supremum. Sic illecti foeda cupidine, quandoque sperant moestis praestare levia si fors differt quicquam periculi utcumque ingerit ex proprio et communando prosternunt. Igitur Principes addunt munire scabrosa et cuncta radosa per exesum ut nil queat quis traducere sibi ignotum. Et cui extant praevalida munimina aut premunt obsidibus, aut nituntur eximere. In quorum fide, si forte credas committere tuum fundum, ut fervent tibi, aut si cures imponere ullum titulum tum metiri propriis haeredibus elogium quidquid utile est cunctis sibi vindicant, neque ponunt dispergere saltem partem in his, quae olim paraverant. Quis struunt arces concilii, ut ne qua incursio sit, quae terreat ipsos, sed tranquille valeant mihi reddere 134.0883B| meditata cuilibet. In qua statuunt humatia et componunt tristega. At postquam solide praefixerint labentes plantas, tum diponunt digesta jurgia inter animos procerum, et affirmant se esse socios utrorum adversantium, et plagiatores accusant aemulis aemulos infidos, quod fungantur, ei quoque perversi ut illis. Semotos arguunt tanto crimine, ne pandatur iniqua pharetra, et ne mordeat quemquam indifferenter fore ingratum. Accitos canunt perclues et perdurant dissidium, contestando sacris ne simul redeant cum ipsis ad pristinum, donec versentur in imo et ipsi indices non sequestrantur nitentes . . . . . . . . has versutas curas et susurret; valebit si haec fuerint deserta infecta. Non lavant insontes, quos nec censura fatigat. Tum Bronchus premitur horrore et 134.0883C| vox urgens fulcire edicta politis praestigiis exilii evadit ad aulas stridentibus postibus et lividis pupillis. Hic assertor veri notatur rabido stigmate, ut praeda quantocius discerpenda. Quomodo cum mastrugati Pharti intentant Tragelaphos Scorpus et praevius gradiens captaverit auras lethi, tum se duce contorquens agmina pecudum fugat per aera, cui imputat quisque arcitenens, quod non fuissent omnes prostrati; quem etiam solum imprecans blasphemat, et fatigat compescere. Sic qui valet cognoscere fraudes ducum si protulerit in medium. At consonos mandat caelare coruscis plastis et frequenter advocant martisus et in tritis et emistibus, ut resolvant sese condito dum sunt quibus et horridulis offatim insuper student discludere de cruore . . . . . . . 134.0883D| aut quae relinquunt quos pessundant. Ministrant his provectum donec. Sed de aliorum jactura. Ex quibus sunt etiam quidam, qui dum aemulant fortunam aliorum sibi indeptam fatigant eos cassare his praestigiis ostendant inlices luctus, et depromunt quod Principes, qui auxerant ipsos fixissent illis aerumnas quos et produnt dignum exludere, et repulsant vindicare haec, et disserunt validum. Illi dum nituntur hoc perpetrare exquirunt modos potius, ut dictant tales amphifari, qui si aspectent jam nactum unde valeant elidere duces, tunc quaerunt inde proventum. Sin ponunt sese cautos quibus et exponunt socios et resolvunt machinas. Et docent primum se vocatos in his ab aliis et mox refugiisse ad eos ut proderent, 134.0884A| et exposcunt attribui sibi fidis quae possedere rebelles, ut maneant dotes proditionis; spectant revellere quae tunc cedunt, et prisca dum subpediae fuerint abrasae dimersis procintis et dimersis iis qui vigent solertia; tum et hi luunt detrimenta et tristi successu efficiuntur extorres a commodis nec vegetant ab ullo. Vicissim ejulant; nec deerit titulus facinoris, quo instigetur aerumna, ut caeteris quae heu, proh dolor! rapaces ambrones propalaverunt. Tunc etiam nex atque ruina caeterorum objicitur his, et duces qui fecerunt foeda per omnes accusant hos fomenta scelerum. Pudet se, nec conantur traductos redigere. Sed haec tantum ut possint injicere odia, fama diducit quamdam acerbam avem, 134.0884B| quae dum pipliat glicescente genitali calore et blanditur remissa alis subvenit conjux imparis generis non naturae. Quo patrante ales praesenserit se foetam insequitur, gaudens dissolvere dotata viscera sponsi. Sic duces crassantur in exuviis, inhiant ut surgant in alterutrum, ne vana libido impediatur ad omne facinus quod appetit. Dum impacati custodes trahunt diversa exosi inter se, nec bini sentiunt unum, nec singuli possunt resistere vittatim procedunt quocumque tantum est expectare quae actiat urna. Pudet quemquam vibrare ipsum spiritum per superas auras, quaeque manent ingrata cuique dum tenentur auferenda felicior jam proditus, qui immunis extasset. Hinc alii exules repudiant basia nec 134.0884C| verentur frustrari natos. Et alii quidem perstringunt lurida viscera paschemate. Et sunt inertes spectantes nodum pyramidis et speleon yconis vel lacunae. Et restant quibus fraudatur aspectus tyrannis vel quos praecisum nomen parentis, videtur servare impubes. Aliis adimitur pars quae experiens bajulat quatuor sensus et revulsa compescit alium. Nec sic odia premunt sopita, sed persequuntur quidquid restat de germine, sed furibunda cupido dum fruitur sontibus, ne quae donat excipiendum nefas effraena saevit in abruptum per ipsos probos. Et postquam insignes diruti compendio fraenant hiare eorum derisores implicantur taediis. Et qui quondam abdicaverunt ipsos irrita fide tum quaerunt seductas 134.0884D| dextras jam nullis praediis vel facultatibus dotandas, quas jucundae prius committerent praedictis dominis si servassent prima foedera. Et si origo protulerit hos eugenes niortii continui pareant nequitiae. Post cogunt se ire naufragos abiis pedibus et causantur dediticii, ut vel inviti suppleant quod spoponderant foenerati munerati. Arbitri qui deligantur? quos nec juvat referre spectata, nec juvat spectare inserta vetustis tomis. Intentant haeriles nutus inductos et sic concinnant jura infecta numismate, ut exequata lanx justitiae neminem trutinet facete. Nec omnibus indicetur diligant, indemnis exiet ipse, et quamvis excuset quem exodiunt, vel tenentem fortunam succumbet aut fractus vi aut 134.0885A| abactus insidiis. Nec censura durans in idem saepe respondet una sententia, quae nunc arguit, mox iterum inflat laudibus, et rursus proclamat eadem prophana insuper et deteriora. Ast conditor arduae arcis quin laureatus solio nixus elevatur opimo, et foetatur eludere residuam cohortem rudibus syllogismis, jubilat si quos eximet summa dies dum intret caducarius et viduis, quae superstant ab ipsis, non datur optio si sic maneant aut quibus praeparent se bivitas ni redimant quorum inepta connubia aut mercantur ab immeritis aut erigunt egentes clientes regis, qui nec dubitant offuscare privignos nec excludere prodigas matres. Et dux interdum sumet insignitas figuris in Lytostratam aulam turpibus usibus. Deinde cogit privatim 134.0885B| degere caeteros productos indigenas et jaceat egenos advenas electis aurilibus quia dapsyles sperat eos sibi. Et si vel cives tantum buccos sequestrante sacra mammona; ut potius celebrent obsequia, et pareant jussis per omne. Nec jactent: haec magnalia fudit nobis genuina prosapia. Quia attoniti plaudunt sed ignari quid rutilet per trabeam, nec docuit praetexta. Obsius fallit hos et licorem quem cauma expulit antro, solent praeferre lapillis indicis et caucasi. Et dum tollunt ciliartica insignia, nec noscunt secunde coaptare. Cumque plebs consulit hos frendentes premunt rudere barbaricas sequelas. Fastidiunt quid reboent leges, et frigore sui barritus perterritant subditos. Et primum gaudent traducere pompam ignotis successibus, ut vero coeperint inspicere 134.0885C| mores fortunae licet foris perendinent curas, sed vulnus inspiciatur sub pectore. Sic postquam se dedere quieti altis fulcribus tunc et suscipiunt stephadium sub dio et frequentant clypsidras lucubre et si fallant metiri. Animi fluctuant his dum insuetae rimantur, furtuitae nunc opes, nunc et ruinam expavent degra Principis, ut docuere praecedentes dum crederent tranquillam. Quod nec ducunt veniabile, nec ullus modus excusat praeterire dum quaeque servitus excutitur ab ipsis ut ab immeritis villicis, et neminem excusat inde auctoritas sedis suo respectu, nec doxa fugat contumeliam quos dignitas et eulogiae priscorum caelatae cathalogis retardant. Si origo dedit naevum parant obducere 134.0885D| et emicare solum de suscepta dignitate. Hoc stimulant sese. Sed dum conscientia vexat animos degeneris propaginis quos arctius implicat terror revolvunt procacem dominum, et retractant praedecessores et consules et speculantur pervasa quae subegerunt et metuunt exire unde poscunt se sodales . . . minaci perficitur. Dum jam diutina securitas incaute praeparant lapsum, ut fingit didascala series. Nec exlucidant compacta dum ad unum cogant in glomere inductos milites, ut sit ne quis quaerat obsistere ne exulet. Tum una facie prorumpunt incusare decem cui indulgent, et castam fidem servant si licet recedere. Quem etiam si forte opponat lentiginem populo, vel si immurmuret vincilibus compellent compensare 134.0886A| suum silere, vel moleste obducunt luci et cogunt experire acerbum iter, et lustrare ignota saecula. Hinc effluunt animis dum compotes caducarii eveniunt prostrati regis. Unde saepe colunt caltudias ostendendo superba, et conducunt se alogiis libare nibaria carcaesia et tribuunt calbas ad invicem et reddunt sabaea semicintia gravata coruscis bullis. Rursus ingeminant se vincire novella fide alternas sibimet mutuo dante prosapia nymphas, et vicissim excipiunt sibi pignora delubro . . . servanda clientela, et vel tali atrabone persistant compacta. Caeteri jurando per Dominum spirituum, et per urnas ejus fidissimorum testium celatas in polito opho. Igitur distinguunt inter se gentem et patriam, et evertunt inopes, et haud odiunt temerarii quaelibet sacra. 134.0886B| Fama est cum Autolops coeperit elidere comam hericinae implicat se neci, et tandem et tandem prodere se propria voce. Sic evenit illis qui praesumunt violare sacra. Interea nec cessat punitio, quamvis credantur obliterata, quae dudum tulerant moleste, vel si non fuerint impetrata quae jusserant, opportunitas vindicat in ipsis. Insuper tripliciter addunt perficere noxos pro quibus olim finxerant repellere lucem. Quibus praeda est supellex, de qua rursus proclamat curiam, cum nemo sit qui mutiat de curia. Ops considerat longe nec prophetat in his partem secum quos stipant Neotherici buteones, quorum plaudente caterva, mucissonem audies velit si opipare cum ipsis obsoleta veritate proferre. O tempora quae nullum celebrem protrahitis ad judicem 134.0886C| et insistant rustici. Recolo Busticeta, sed non propenso consules, quales istos qui sic prospiciunt cuncta librare secundis rebus, dum pertrahunt symphosias musica per urbem modulis inflata, et repercussa, et pulsata proruptis fidibus, inde suppeditat canora vox. Istria dat saltus pincernae invigilant perpetim simul confundere defaecata vina nectare, et ministrant caeliam, et siceram ut fugent parcos, et resolvant temulenta corpora; heu prodentium hinc nefas. Qui perstrepunt quoquo petulcis cachinnis, et mutuo instigant sese jaculando lascivas fabellas. Tunc illecebrae suggerunt stupra et incesta; et servi morigerando dominis pernoctant in his circumquaque bacchantes. 134.0886D| Sed nec poterunt diu perfrui his sine zelo alicujus cum sint pares caeteris ordine, et tanta dignitate praepolleant; nam labor concordiam, dissidium insolentiam parat, et minores semotim accelerant unire se pariter injuria majorum, et causantur deberi sibi plura, quae retinent et castigant exequanda. Hi superant agminibus, et fervet virtus toto robore. Illis viget maturior sensus, et excellunt opibus et firmantur sublimitate moenium. Sed tamen considerant invalidum esse extinguere quod ebullit ni statuant Principem sub quo, sed recusant se statuere. Tandem ineunt consilium proponere sibi stolidum, per quem perficiant quae sunt commoda, qui nec praesumat illos quicquam inquirere vel recusare, quem etiam cogunt haec textare per divina sacra incassum. Nam, cumque 134.0887A| fuerit Praelatus, si hebes perstiterit nullum luctum deluet. Quin etiam juvenes potenter jam adjicient derogare priscis. Nec excipiunt dominum nisi segregetur ab illis. Qui facundi contra minantur rudibus infigere deteriora et exercent dominum et requiruntur promissa, ut surgant in adversos, et docent. Quid faciet? poterit ne utrasque vitare ruinas? sed nec ingenia suffragantur inepto. Restat ut effugiat osores, et vacet privatus. Si vero primum propalaverit se ignavum arte in quo et protinus eluceat prudentia favente diademate: tum perterriti clanculo procurant sopire odia. Et rursus mussant reducere in unum, ut iterum queant retexere haerilem pestem hujusce pacto, quae nec poterit delitescere duci jam clara sui cognitione. Quas nugas 134.0887B| parat abolere una cum nugacibus, quem etiam et ipsi adversus se gestiunt excludere ab aucto solio. Quos primum impediunt praecedentia, quae informant ducem. At si arbitrentur haec verenda, et opinentur dumtaxat semet deficere in ipsis, tunc quoque eminus dirigunt gazas conducere sibi heroes. Hinc tenent augenda solatia, quin etiam et parant inde promovere extimum atque robustum ducem, et submittere colla. Tum quidem . . . suffragia et primum per vicarios si non fuerit fa celebrare conventus. Quibus si haec digesta paulisper differantur, deficient imperfecta. An interim cessabit saevire concussus furor praesentis Praesidis, et torpebit depascere fontes? Num insuper enixius aget hostire perpetitores subversis. Et si parent subvenire his 134.0887C| quos saepe salutando olim tentabant producere ut primum persenserit hoc sybilum labentis famae, immo declinant et referunt ad aures vigentis ducis quod ipsi ut pestis nimis fuerit exquisita ad ipsos a propriis militibus, quorum animis nullus potuit persuadere et charitate inficiunt relicta quae metus deluerat, et talibus figmentis expectant foenora a latere ejus quamvis infidi proceres; dudum praemiserint his praerogativas quae sunt mercati degenerando quibus sed pro viduis dux pauca porrigit et modestus arguit, si haec maturius panderentur nobis vera aperte dum caeca latenter juvaret. Quorum et invalidos despectat artus cordaque rabida subsannat. Externi sunt etiam Principes, qui cum 134.0887D| hauserint lamenta alterius militum perlatores illico deposcunt seductos firmare nequando redeant ad gratiam prisci ducis quibus et mox pari ratione confirmant subvenire. Ad quorum Regem tunc caute et citissime dirigunt legatos pandere quae firmaverant milites, sed non quae ipsi ut praestet lepida dona, et cassentur quae jam sunt firmata, et saeviat in suos, quia nec valebunt sustinere requiem in ipsis. Quos etsi-procuret cumulare, valebit concitare hostes ad exitium eorum, dum credantur solari. Tunc nectunt foedera prolato talione si expediat. Sunt iterum, qui rogantur invadere alterius Principatus rugiunt et fremunt, et jactant rigida, et latenter accelerant incursare armis incintum ducem. Sed postquam subierint ultra ejus margines stipatum cernant cum, 134.0888A| si jam radiante caterva subsistunt et frigescunt animis, et suffugia captant: referre inde pedem. At licet conspiciant suum agmen extare. Si dux eminus procuret indicere illis tranquillos angelos gravatos xeniis inclusi, disputant, et querelantur se seductos, et declamant consules qui ipsos conduxerant sibi perfidos, et innectunt fraudes, quos et deserunt et distinguunt loetho, et tunc pertentant incolumes reducere gressum, et perferre adepta privato solo. Raro est, sed est qui inductus aggreditur expugnare dicatum ducem nudo pectore, nec desistit, donec adeptus sit orcum vel palmam aut per cladem belli dividat cum altero et contenti partibus coeant in unum foedus securus quis edomare sua. 134.0888B| Quid proficient milites, qui hunc provocaverant? si in tali discrimine efflet supremum superstes expectet hos poenae, et si compos evaserit, tum et isdem compellat ad id nec ponit jam extare sibi intemerabile thronum hujusmodi quae fuerant recolens, ni auctoritate priventur. Sunt quibus praesidet Princeps unius Provinciae quos etsi summo tenus laeserit turgescunt siquidem rumina yperifania, et protinus adeunt verendum trino diademate et incitant auferre quibus potitur impar dux. Sin explicent, poterint ne habere recursum ad propria? et quamvis perfecerint, ferent tandem competentia. Praeminens conducet sibi in obsequium diversas acies nationum et diffusa verba quae nesciant vivere parce, sed compilare quaeque potiora, et in sacris addere 134.0888C| matronas ut postribulo. Et ut persenserint depopulatam Patriam non traducitur statim, quia invalidum est diu continere phalanges in externis, nec convenit tanto duci remotum a sua legione degere quidem cum ipsis de quorum exili fide oppido veretur. Redit ad proprium solum quod gaudet revisere. Quem si forte proponant deducere qui eum solemne induxerant, eligant lugubre exilium jugi confusione manente ruinae sin potius ignominiosae linquuntur. Interea dux praesentis Patriae inferior milibus vel exulat profunde, vel residens obtrusus moenibus praevalide urbis ejulat. Sed cum noverit discessum hostis optatam diem convocat disclusos quos signaverat clara fides in aciem. Et instruit primipilos, et disponit conferre cuique debita fidis laeta, et sinistris 134.0888D| acerba. Summe his qui accierant tyrannum per se addicitur mulctatio et poena et inde supplicium. Nec solum dux est exosor, sed et agmina quae pertulerant contumelias infigunt odia; nec tantum, sed et pariter conantur egestare minores ipsorum, donec aetas gradatim demoliatur hoc totum in annis et si forte funus praecidat hos in istis superest, ut nec valeant gratulari labenti aevo nec futuro. Quapropter non deperit vitium. Rursus insurgunt alii et rotantur iisdem. Sed quia sunt qui neque fuerant Cyrrati nec poterant pertingere vel laciniam carbasi prae fulgore sophiae et quibus nihil est si duus deferantur ad urnam sandapila, ut liceat eis perferre indemnem domoictionem 134.0889A| refertis manubiis ii stimulant memet sic lacessere erroneae inluderis Prete si tuleris confundere sigillata has seculi si fuerint exercita vel effusa quae promis floccipendenda tunc et natura sterilis linquat sua munera si poteris fingere eumdem statum summati et lixae, quibus prospicere unum haeteris et aridae et Cocyti quid derogas officiis Praesidum? an vales obfuscare suppetias, quas ipse summe potens legerat ut fulciret labantem orbem. Non confiteris Malachim aut minime plaudis cui concentus virginum dat trophaeum decem millium hostium? non potius assumis hoc quam haecaton prophoneuma occulis gradibus revocaveras cursum nec refers procanum templi cohelectae qui et detersit abominanda? et ut nunc subeant novum testamentum 134.0889B| in ordine Helenae filium strenuum strophicis armis qui removens pancratiarii Christicolis firmavit jura officii. O Dux Theodosi magnus tantis triumphis nec duceris ore hujus tu qui respuens haereses fudisti barbara tela et destruens phana sancxisti deleri titulos ne restaret saltem hypogaeum in quo lateret quoddam residuum ex sacro Daemonis, sed cuncta militarent uno auctori. O inducte ne reputas aequivocum nepotem hujus extare sublimem, qui temperans prunas pruna, atque iterum pruinas pruna domavit libidinem et furorem dogmate et fidus charitati, nec extiterat segnis aut cadens tristitiae et subindius triumphaverat supplicans aeterno quam armis. Quid proficit plebeia manus? nec ipsa subsistet 134.0889C| singula exhausta ducibus, quod prima secula signat notamus facile et est hinc apponere curae. Validi armis artubus excreverant primis seminibus Adae et foecunda proles paravit opimas turbas, crescens crebris successibus et raro exexu. Sed Praeses instructus defuit erudire rudes cohortes, unde evitarent discrimen undantis limphae. Ipse Abrahamicus populus plebs Dei est auctus triumphis dum supplex deguit substitiosis, quod quia exorbitatus contempsit, exulat procul a limine et extat inutilis strips ( sic ). Cujus nec hoc solum est, sed cuique terrigenae restat. Et quod notantur tantum homines quorum mentem quod praecipuum est fatemur esse cum Deo? Sunt etiam exiguae volucres et providae quae 134.0889D| vigent solertia et quibus ceditur ferre perenne coelibatum per auras, quae colunt Stratilaten in se, et reddunt debita Stralitati. Quem et ceterae monstrant sospitem si sint alacres. Pro cujus etiam funere si sit, rursus squalent. Sed si discedat a propriis cunctae linquunt serias cum quo externas piget eas nec inquirere sedes. Nempe popellus proficit sub sedulo et Cato duce sine quo instructa regio exinanitur. Desine nunc coeptos et utere nostris sensibus. Juvat memet nunc fabre suggillare eos pequatos ( sic ). O quos sat est distrahere effusa vestris emicadiis. Quorsum! ut possitis fore vel symbolones magnatum. In quorum talione. Dumtaxat nugae redduntur 134.0890A| delenefici videtur pleumon dum angitur tuccetis non durat exprimere solum panegyrica. Elluones sicut clave suspendat vos ab uno edulio, mox cantilando curatis procul insectari vel lentaculum et exterius libare tementum et inde gyrando parare ferculum, vel si hoc deficiat obolam insanea si praeda sit remota abscessu vel si privetur auctoritate. Non differtur crapula utcumque, dum praegravidus aqualiculus repellat acerbum fascem. Fraternitas quae in vobis fatetur a vobis sola arvalis est quibus jam staret sarchiam ut ne ferendis; sed vergitur quod pectore vulnus consumens haec in tenui liquore; non desinit hin foetare atrum bilem. O prius caperent vos tantum subgrundaria quam nunc polynctos sarcophaga. Et si Pegaso optat vos 134.0890B| protrahi in istis usque ad silicernias non spectat tum capulum sed jucunda ora, neque sublustrat vispillones, nam licet validum esset vobis inficere faciem coeli manalibus non est inficere sensum viri quod bacchantes tristibus rictibus minamini cassare verum ducentes aemula ora ad Valgias et ad levem baubatum? ut cacabant humida aritina. Cum hauserint ignem sic stitiant temulentia in ipsis stultis. Respuo quod nictent taciti quorum et frigultire contemno et garrire nauci pono. Non est mihi diobolaris lingua defluens quaque ad naenias, sed si vestra syngrapha moveant injuriam meo stylo stat ut nostrae paginae ducantur ad sennion. Mea quam nec obelus signabit merebitur . . . . . ne inhaereat nocuum sigim. Licet nunc etiam sedare 134.0890C| rumores quos blaterando dedistis populis se si deinde pululent arphagantibus ullis futilibus tunc urbanum erit tueri in ipsis jamdudum promissa. Praetores nunc acies luscinorum poterunt perspicere sudo ullum flosculum perpendiculi etsi sit? Sed erucae more quaerunt ammordere non quod sit sapor in ore, sed ut pessundent devorando quos ego horticola ostans repagulis curo excludere. Adeant miropolam delegant colliria et comant allucinaria, ut post secernant lucidum et opacum. Non ego passus loetargum praesumo pellere officia praesidum; sed castigo non temeranda. Quia quod jam retuli grave est inepte scandere summum conniti, et subigere captivam patriam et frustrari alterum solio. Pormia et praeda erit hoc, et si deneget quis, potius est ducere pellere primatum quam 134.0890D| auferre. An levius a proprio non fert exulat qui limine tractus premitur in ipso ut baro quam qui rusticus alterius inibi condensare primos quos sibi struxerat absque cujus jure ne parum permordeat inde vel qui vadatus numellis et absteniis dum sint cuncta diruta cernit mulcere propriam matronam saviis, et sentiat nepotem vi corrumpere himenaeum suae familiae, quin etiam et deludere procos earum seducta spe clientelae. Difficile est alicui invadere regnum si haec arguat quem delectat pilemum quid hinc est oriendum? forte interea oppetet et decedet barathro; sed qui inhiat descriptos moerores parare caeteris aut ignorat avernum, aut impavidus expectat. Quem ipse sator 134.0891A| omnium volvet in sententiam, ut ignobilis discedat ab hoc aevo et subeat supplicium futuri. Igitur quem Omnipotens vult ostentare dignum suis prognosticis vel quem una quaerit promovere conventui omnium procerum, et quem juvat ad id decorus patrius amor fas est ascendere vacantem thronum. Sed cum antestat, sed caveat quod populo ne dividiae crescant, sed ejus ascensus removeat omne justitium et si sit. Qui tali sanctione evaserint ad regnum forsitan beando patriam poterunt obtinere felicem supremum diem, caeteri exuti luerunt poenam tyrannidis, quam et tenendo protraxerunt ramenta Pandecten poterit reservare vobis haec in gymnasio; cujus millenas facies et si placet revolvere non opponet obicem meis scriptis, sed ipse succurret testibus at ut stylus 134.0891B| redeat ad ipsos quos opeligna cohors curastis praenotare in faciem ante proles Ysai perspiraverat mutare pedum in scipione, usque dum quaesita oratione videntis sit prolata virtute mystici crysmatis in vertice? Recolo Exechiam et Josiam a genitali sanguine Regum prodiisse Reges favente populo. An non fuerat ejus genitor sopitus in sede regni, cujus genetrix Helena? qui dum ageret providentia voluit sibi consedere natum. Et Theodosius ortus est claris militibus Hispaniae. Auxilio primi a barbaris qui reddidit tutum orbem; cujus quoque indiciis primum intenderat se lavari ad summa. Inquam. Cernens se in oromate indutum clamyde imperii, et ferentem stegma impositum. Qua indagine potuit noscere eumdem ante invisum sibi nullo indice cum quandoque conspiceret 134.0891C| ejus vultum. Qui mox promotus ab Imperatore Gratiano efficitur consors, quod manebat ipsa visio urgentibus bellis, quae is sedavit interea. Et inde decuit suum aequivocum nepotem aequipedantem meritis tranquille subsedere thronum patris et avi. Si in hac norma alicui regale solium hunc jam non tenebit culpa et si sedent si censeat semet sufficere ad nomen tantae majestatis pro quo sed minime jubilet adhuc se manere securum. Sola auspicia licet existant digna, tamen non supplent praebere felicem, sed quaeruntur incrementa. Unde libet mihi nunc ponere pasta dogmata λογω ΚυνΝου Saul levatus est de parva traduce ut tueretur Israel. Hinc Palaestinos trudit in principio sui regni et caeperat per gyrum exinanire coeteras perduelles nationes levibus triumphis. 134.0891D| Quem ut Pleonexagia coegit inhiare vetitis mox ejus teretes lacerti torpendo cessarant a pugna. Cujus etiam terribola mens non praesumens spectare aciem hostis proprio telo impegit semet in etneas poenas. Et Eudoxius princeps tulerat regem Manassen de redivivo sanguine; postquam enim Deus quindecim annos Ezechiam auxit ad vitam postea iste natus est Manasses. Cui succedens in throno censuit interim extingui quae genitor flagrare et quae ipse prodit subcisiva is sancivit supplicanda impugnans Theusebiam et reducens orgia Daemonis et phana. Licinius quippe donec tendit collega in agmine militum scitalis adusque obtinuit illicere mentes eorum ut urgerent cum favoribus inepte potiri calculo 134.0892A| imperii sub quo et concinant se impune silere. Quod illuserat sedulum Augustum ut et ipse fulciret quem etiam applicuit in sodem haud deflans jugare suam germanam . . . . . . . . . obauxerat se tunc tantisper rudi toga spirans orthodoxis secunda et ruens demolatria. Tum anxerat Delphicos et pressit tegularia, et prorsus abjurabat acceptatores methanicae artis, et instauraverat asseclas, et spiculatores quos prisci arcontes adlexerant sibi ut attaminarent cimilia cum ipsis idoneis. Anna non jam caluisset inchoata. Sed cujus praesentia ut fuerat auctorata per climata desipuit, quin appendit tunc recusare alme mulgata nuper cruentis antitethis. Jam si quis confiteretur Jesum primum destinabat eum sectoribus, et inde lanystis. 134.0892B| Et mox donavit omnes bacare Bromio et simul Chinthio, et complicibus eorum cubo tenus. Praeterea erexerat tunc romphaeam contra Principem Constantinum, a quo est stipulatus in regno, et adtinxit etiam conglorium ejus cognationis. Sed illico ut haec sunt ei traducta refragans ipsa exemit eum a numine quin et firmavit tersa jura. Digna quidem speties vix pullulat, vel nequando genere. Neque extat etiam ab expectabili indifferenter provenit ad perfectum venit, sed subinde defluit nequam a praecipuo genere. Et inde est crimen ruere ad sceptra ut tonant praetaxata. Sed nec sola aequa dicatio perficiet quemquam magnum, ni honestus praetendat quoque dignitatem imbutis moribus quoad valeat conscendere in aeternum 134.0892C| regnum. Et hae filacteriae debentur omnes redimiis Christi. Cuique servare modestum vitae in propria mensura. Ambire extra ponat accidiam, et sit abrogans neque sit congerro cui sat sint beneficia, quae juste liquerant ei antigenae, et quae impendit herilis liberalitas, cogente illibato famulatu, et quae fundit exacta rusticatio de proprio jure, et quae rite depromit injuncta ars. Et si forte majores sedule delegant officia, suppleat non gestiendo hic pompam, sed perennem. Quae si referant emolumentum, rependat pariter laudes et obsequia aeterno. Et quamvis patiatur deliquium non expers deserat flagitare eumdem nec blasphemat in egestate ignarus qua sententia sit tactus. Num nequeunt succedere inopinatae vices? Nam si Caenodoxus 134.0892D| inhiet egratus auctionari prae se poterit hic elisus erinis, et retrudi crebo. En! Sed quid ego profusus patagine, instar emphatici praeconis enitor explicare digestam linquentis saeculi, cujus morbos nec diserta glossa suffert conjicere? Sed deterius languit quondam dum Clinicus, et depressus coeno congeminans trenos tabebat jam defreta salute; cui etiam protoclectes superastabat demoliri virosis morsibus. Sed respiciens interim qui conlinierat ipsum vola subvenit adtrito, et excussit eum ab ore ejusdem, quem evitans etiam adentavit; et resolidans tunc solutum, et elumbem mundum firmavit stare. Cujus saluti pariter innotuit vitanda et utenda. Quod quia transgressus communicat noxiis, et recusat salutaria, 134.0893A| hinc recidivare toties conspicitur. Sed et ipse opifex medicus et auctor salutis ingratis ponit medelam, nunc instanter oremus, ne adhuc motus furore jam persaepe impensis antidotis et pariter tensis lixopiritis retrahat manum vel premat chirurgiam, sed delegat unguenta a summis dinamidiis infundat et liniat quibus et repellat tabifica, ut cum venerit satio cirurgiae dilata his modicum inveniat quod praesumat exurere vel secare ne dicata thalamo Christi defleat praesetemina, quae lavit mystica inna-siterna. Nullus tam capax quibit esse peritus medicinae ni intente scrutetur physicam rationem. Et ne quis intelligit figmenti, ut qui ipsum finxerat. Quis ergo poterit tueri mundum salute? haud dicam Monarcham vel portionem in ipsa ni ipse figulus ejus primae 134.0893B| plastis? Et si fateatur explici quodve per humanam formulam tamen almus Spiritus manet in ea quae ministrat inde, cui si pure famuletur in aevum ab illa devenient prospera quaeque fiant. Sceleribus inde citus et fugiet si commulgaverit. Quae deserta illico peribit tunc cum suis actibus ni eruderet se ab ipsis et consistat ut ante. Unde congruit, ut qui parat potiri nomine Augusti caveat hanc censuram, inlatum communi reto suscipiat; sic quoque vivat adepto ne temeraverit ipsum. In quo agat se divis nutibus, et frustretur suum sint arbitri illustres, qui 134.0894A| adhuc superant, et qui jam praecesserant hinc et diathecam ponat speculum, quod nec reluat callidus caupo fraudolentus tabernarius aquam vino miscens, quod refertur etiam ad falsos doctores, qui vera falsis inficientes noxias solent propinare doctrinas; hi denique non secundum rei veritatem vel auctorum definitionem, sed propria adinventione sacras quaerunt tractare scripturas ut potentius sibi gratiam et populi inde favorem concilient. Quapropter jugiter devotus imploret Dominum, et non adjiciat comperendinare. Debitum est etiam ut cunctus populus instet hoc supplere ne seducatur ab ipso, quoniam vim praecipui testamenti luctatur abolere, qui stolidus negligit flagitare pro ope sui patroni. Praesto sum indifferens, orate nunc, jam respondebo vobis 134.0894B| in lingua Adae ut fiat; et si mavultis auspicare me. . . . . . . a summa majestate, ut deluat noxam de me placido lumine, quem et fingat sibi gratum, et acceptet fundendas preces, quas nec valeat impiare molestus inlex, nec mutilare linguam hiantis politam ea inspirante, quae etiam nec sufferat alibi dilabi meum cor inquam facile, sed merear exaudiri a pio auctore pietatis. Quo auxilio fretus oriar tunc dependere supplices voces quas confirmet vester Hebraicus succentus una dictione, et extremis ejus oris aptetur chronis. |
Migne "Patrologia Latina" Tomus 67 "FacHer.ConMoc 67 Facundus Hermianensisfl.546-571 Parisiis J. P. Migne 1848 early modern edition, no apparatus this file was encoded in TEI xml for the University of Zurich's Corpus Corporum project (www.mlat.uzh.ch) by Ph. Roelli in 2013 Classical Latin orthography latin " Contra Mocianum Oportuerat, venerabiles filii, ut qualecunque hoc opus a vobis impositum vestris ex more nominibus dedicarem. Sed metuens ne tanquam latebrarum nostrarum conscii, persecutorum quos fugimus incideretis in calumnias, nominare vos nolui. Nec pro vobis id praeloqui necessarium fuit, qui nostrae pressurae non estis expertes; sed pro aliis ignorantibus, in quorum manus haec forte ventura sunt. Volo autem vos nosse quia nuntius quem misistis, gravi me infirmitate reperit laborantem: ita ut in talibus diebus, sicut et ipse poterit vestrae sublimitati referre, nec usque in horam tertiam valeam differre jejunium. Indicavit autem mihi ex vestro mandato, quod pro saeculi nostri meritis et Mocianus jam reprehendere audeat conciliorum decreta, palamque jactare quod episcopi Africani aliarumque provinciarum indigne statuerint vitare communionem eorum qui manifesto promulgatoque decreto reveriti non sunt impugnare Chalcedonense concilium. Quando autem nobis cessare, quando requiescere conceditis, qui nos et Mociano respondere compellitis? Sed hoc quoque comperi, memorato nuntio mihi narrante, quia idem Mocianus volens ad interdictam transgressorum communionem ignaros quosque deflectere, quaedam beati Augustini dicta circumferat; et quae ille contra Donatistas convenienter locutus est, inconvenienter ipse ad decipulam simplicium causae nitatur aptare praesenti. Sic aliquando etiam Faustus Gallus in quaestione liberi arbitrii, male intellectis et incongrue adhibitis ipsius beati Augustini sententiis, fallebat et in assensionem sui erroris inducebat incautos: qui tamen a sanctae memoriae Fulgentio Ruspensi detectus atque convictus est. Quid autem in hoc miremur? Neque enim melius loqui potuit Augustinus, quam prophetae, quam apostoli et evangelistae; quorum verbis similiter male intellectis, et incongrue adhibitis, tam multi haeretici suos defendere conantur errores. Gaudeo tamen quod eum nuntiastis aperte jam confiteri quia Theodorum Mopsuestenum episcopum in Ecclesiae pace defunctum, ejusque doctrinam, cujus laudes in concilio Chalcedonensi recitatae sunt nemine refragante, sed et epistolam Ibae antistitis Edesseni, quae ibi est orthodoxa judicata, et Theodoreti episcopi Cyrri scripta, qui assertor illic inventus est epistolae dogmaticae papae Leonis, in Ipsius concilii Chalcedonensis praejudicium damnaverint impugnatores Ecclesiae. Nam sanctus frater Abba Felix , inter alia mala quamplurima quae nobis de illo scripsit, etiam hoc retulit, quod amicus factus fuerit Theodoro Cappadoci, et eum saepius praesentaverit imperatori, quia capitula ei quaedam subministravit pro damnandis post mortem in Ecclesiae pace defunctis. Sed et Carthagine similiter, ut advertimus, astruebat quod praedictus Mopsuestenus Theodorus juste ac regulariter post mortem fuerit condemnatus. Nunc ergo, quoniam indicastis eum culpare quae prius velut recta et inculpabilia defendebat, sed hoc tamen asserere, quod ipsorum impugnatorum Ecclesiae communio sit ferenda, atque ad confirmationem ipsius assertionis beati Augustini verbis contra Donatistas prolatis abuti: coegit me, ut voluistis, non consideratis viribus valetudinis meae, et quomodocunque ineptis ejus assertionibus respondere. Nam et codices ad necessaria testimonia requirenda, tanquam fugato et in latebris constituto, mihi nunc desunt: quia ipse unus est cui nullus placeat. Si autem videtur quia nos Donatistis similes sumus, cur ipse non erubescit Tychonio similis inveniri, quem fatuitatis beatus arguit Augustinus, quod reprehendens de suo schismate Donatistas, eis communicaret? An aliud iste nunc facit, qui Africam schisma fecisse atque ab Ecclesia segregatam esse confirmat, et ei communicat? cumque sibi solus videtur sapiens, factus est unus ex illis de quibus dicit Apostolus: Evanuerunt in cogitationibus suis, et obscuratum est cor eorum: dicentes enim se esse sapientes, stulti facti sunt (Rom. I, 21). Cur autem solis Donatistis, qui a schismate prosiluerunt in haeresim, ut postea etiam de baptismate et divina Trinitate male sentirent, et non omnibus haereticis, vel ab ipso beato Augustino, vel ab aliis Ecclesiae doctoribus exprobratur quod malos in Ecclesia ferre noluerint, nisi quia Donatistae, nullis intercedentibus decretis quibus oppugnata dicant antiqua de fide decreta, sese ab Ecclesia diviserunt; alii vero, qui decretorum intercessione sunt separati, non de impatientia discessionis, sed de solo suo dogmate culpantur, quia justam et necessariam haberent causam discedendi, nisi ipsi in dogmate fallerentur? Scripsit beatus Gelasius Romanus episcopus adversus Acephalos magnum opus; nec eos vel ipse, vel alius quisquam culpavit de impatientia, dicens quia vel si prava essent Chalcedonensis concilii definita, communionem malorum ferre debuerant, nec se ab Ecclesia segregare; sed de hoc solo culpantur, quod sanam doctrinam recipere noluerunt. Cur, quaeso, nisi quod isti decretis intervenientibus, non sicut Donatistae ob alias sunt causas ab Ecclesia separati? Non ergo ulterius abutatur in suam aliorumque perniciem novus hic doctor assertionibus et exemplis quibus Donatistae repulsi sunt; sed attendat potius, qui, secundum prophetae dictum: Noluit intelligere, ut bene ageret (Psal. XXXV, 4), aliam esse Donatistarum causam, et aliam quae nunc agitur, in qua tot Patrum nostrorum sectamur exempla. Nam et cum Acacius Constantinopolitanus episcopus aliquid adversus auctoritatem synodi Chalcedonensis auderet, non equidem, sicut nunc factum est, decreto cum anathemate constituto, sed sola inimicis ipsius synodi communione permissa: praevidens apostolica sedes quod, sicut exitus docuit, haec remissio ad destructionem concilii memorati pertenderet (postea quippe Zeno imperator, qui eis communionem praeberi mandaverat, a minoribus ad majora prosiliens, ipsum concilium promulgato sprevit edicto), eumdem Acacium, quamvis praedicto Zenone resistente, damnavit. Qui mortuus quoque per libellos ordinandorum episcoporum nunc usque damnatus est. At postquam contigit ut in libellis suis episcopi ordinandi Theodorum Mopsuestenum cum suis dogmatibus, et epistolam Ibae, et Theodoreti scripta damnarent, memoratus Acacius et alii concilii Chalcedonensis adversarii, damnationi subtracti sunt. Quia igitur supradictus Zeno, sedis apostolicae decreta contemnens, praedicto Acacio communicabat, et omnes Ecclesias in sui regni finibus constitutas idem facere compellebat, Anastasio deinde in imperium et in praesumptionem similem succedente, omnis Oriens, praeter admodum paucos qui in illa multitudine occulti latebant, a communione sedis apostolicae remotus per 40 ferme annos usque ad tempora Justini permansit. Et cum quidam per illud tempus ejusdem partis episcopi communionem sedis apostolicae sibi ac suis Ecclesiis portularent, non impetraverunt, donec principis Justini temporibus Acacii damnationi subscriberent. Nec tamen quisquam eorum dixit: Nos zizania non sumus, sed zizania toleramus, ne simul eradicemus et triticum. Cur autem et hoc apostolicae sedi non dicerent, si et talibus causis similitudo ista congrueret: Imo nos recte facimus, nos in mandatis Evangelii permanemus, qui zizania toleramus, quam vos, qui pro zizaniis simul eradicastis et triticum, aut discessistis a tritico? Quid igitur hic dicemus, religiosi filii? Nunquid per tot annorum spatia non est inventus quisquam in Romanis sacerdotibus, a Felice Acacii damnatore usque ad Hormisdam, qui Orientis reconciliavit Ecclesias, inter quos fuerat enim beatus Gelasius in sanctitate vitae atque scientia per universum mundum celebrioris famae gloria praedicatus, non est inventus vel in Romano clero, Christiana plebe inibi consistente, vel in cunctis occidentalibus Ecclesiis, qui vel tantum esset pro Ecclesiarum unitate sollicitus quantum magister hic novus novissimis temporibus destinatus; ut nemo cognosceret et doceret quod in eadem quoque causa malorum communio toleranda foret, ne cum zizaniis eradicaretur et triticum? si fas est credere quod scientia et disciplina servandae unitatis a beato coepit Augustino, cujus adversus Donatistas convenientia scripta inconvenienter iste causae praesenti nunc adhibet. Et ideo praeclarus Ecclesiarum doctor Hilarius, et caeteri antiquiores cum eo Patres quorum supra meminimus, non observa verunt quae ad custodiam pertinent unitatis, ut priusquam aliquid contra Nicaenum concilium statueretur, ab eorum qui haec moliebantur sese communione subtraherent. Quamvis, ut diximus, ipsi Donatistas ante damnaverint, tamen nunquid et apostolica sedes, cum postea pro violatis Chalcedonensis concilii decretis resistente Zenone damnaret Acacium, haec atque hujusmodi scripta beati Augustini non legerat; tametsi putetur minus per semetipsam intelligere potuisse quae ad observantiam pertineant unitatis, ut Acacium damnaret, quem sine multo tritico imperator expelli non sineret? Sed nec Romana Ecclesia reconciliare debuit Orientis Ecclesias, et eas in communionem sub debita satisfactione recipere; sed Ecclesiae potius Orientis, quae zizania toleraverant, Romanam Ecclesiam reconciliare debuerunt a tritico separatam. An propterea factum non est quod iste adhuc per Ecclesiam catholicam sicut nunc docere non posset? aut potius quod necdum ad Ecclesiam catholicam devenisset qui hanc perversam atque confusam ei vult inferre doctrinam, et utinam non Augustini nomine coloratam? Nam vult apostolicam sedem, quae tunc aliis culpam dimisit, ipsam potius cum caeteris qui ejus in Acacio sententiam servaverunt, veluti pro facto schismate fuisse culpabilem; et more suo nemini parcens, illos quoque Orientales quibus petentibus dimissa est, videri vult ad schismaticos Occidentales fuisse conversos, quos ipsi ad se convertere debuerunt. Et haec quidem nobis ad istius convictionem sufficerent, si adversarii, quos et ipse culpat non inferentes anathema Chalcedonensi concilio, neque in nos omnes, sed aliquid adversus ejus auctoritatem gerentes, ipsi potius a nobis, sub anathemate damnarentur. Nunc autem, illis impie gerentibus, et nos ac Patres nostros anathematizantibus, seseque per hoc anathema segregantibus ab universa Christi Ecclesia, nos qui Deo regente in paterna sententia et communione perstamus, nos, inquam, in Ecclesia cui dederunt anathema, statuimus secundum Christianae religionis observantiam non communicare ab Ecclesia segregatis. Non igitur vel hoc isti concesserim id nos fecisse quod cum suis collegis Hilarius fecit, qui nullo adhuc in praejudicium Nicaeni concilii procedente decreto cum prima contrariorum molimina praesumpsissent, properaverunt ab eorum se communione dividere. Non isti concesserim quod Africana Ecclesia se ab impugnatoribus Chalcedonensis concilii segregaverit, sed potius quod jam segregatis communicare vitaverit. Unde acceptabilius potest quisquam diligentior et in zelo Dei ferventior, exemplo Hilarii, nos de tarditate culpare, quam de schismate vel de festinatione Mocianus arguere. Quis porro, nisi vecors ac sibi sapiens, et, sicut dicit Apostolus: Frustra inflatus sensu carnis suae (Coloss. II, 18), contra totius Ecclesiae judicium, non respiciens vel exitum rerum qui consecutus est, reprehendere audeat Hilarium prudentem ac moderatum gubernatorem Ecclesiae, qui neque ipsis Galliarum episcopis, quod eos in tanta causa tacuisse crederet, nec adversariis restitisse, litteris saltem communicare pertulerit? aut quis illum non audens reprehendere, Africanam levitatis vel impatientiae reprehendat Ecclesiam; quae non nisi aperto jam promulgatoque decreto anathematizatum videns Chalcedonense concilium, et omnes qui ejus sententiam tenent, damnatoribus Patrum suorum ac suis communicare vitavit, non quasi Augustini adversus Donatistas doctrinae contraria, sed Hilarii contra impugnatores universalis synodi observantiam consecuta? Ut autem noveritis quomodo in adjutorio Dei qui nos regit ac dirigit, Augustinum concorditer Hilariumque sectemur, nec eos sibi velut contrarios opponamus, ut altero approbato improbemus alterum, sed pro causarum diversitate utrumque sectemur, accipite quae in judicio ipsius Vigilii inter alia fuerim prosecutus, sicut editae nobis ab officio tertiae actionis gesta declarant. « Peto, inquam, de justitia vestra, utrum suscepta sit a synodo Chalcedonensi epistola Ibae, quae velut Nestoriana damnata est, inquiratis; et dum constiterit non obesse synodo quod pars adversa de Theodori persona proponit, sic ea quae proferre volunt relegi permittatis: ne forte quae aguntur ad retractationem videantur memoratae synodi pertinere. Ego enim fateor simpliciter beatitudini vestrae, non pro Theodori Mopsuesteni damnatione me a contradicentium communione subtraxisse. Hoc enim vel si approbandum non sit, ferendum tamen existimo, nec tantam esse causam judico, pro qua deberemus a communione multitudinis segregari. Sed quia ex persona Theodori epistolam Ibae Nestorianam probare conati sunt, et ex epistola Ibae synodum a qua suscepta est improbare. » In his itaque verbis meis cognoscitis imprimis pro statu generalis synodi me fuisse sollicitum, ne quod Acephali semper quaesierunt, in retractationem deducta frangeretur ejus auctoritas. Deinde videte quod non ab isto nunc discimus quia pro Ecclesiae unitate ferendi sunt mali, sicut docuit Augustinus. Nam eum dixi: Ego enim fateor simpliciter beatitudini vestrae, non pro Theodori Mopsuesteni damnatione me a communione contradicentium subtraxisse, hoc enim vel si approbandum non sit, ferendum tamen existimo, nec tantam esse causam judico, pro qua deberemus a communione multitudinis segregari, doctrinae Augustini memorem me fuisse monstravi. Sed quoniam et Hilario ejusque collegis contrarius esse non debui, qui cum procul dubio multos et ipsi malos in Ecclesiis sufferrent, schismaticosque damnarent, non tamen ferendos judicaverunt esse illos Ecclesiarum praepositos, qui suis decretis auctoritatem generalium synodorum, per quas munitur Ecclesia, conarentur infringere: propterea secutus adjeci, dicens ideo me istorum vitasse communionem, quia ex persona Theodori epistolam Ibae, in qua ejus doctrina laudata est, Nestorianam probare conati sunt, et ex epistola Ibae synodum a qua suscepta est improbare. Nam quae alia causa fuisse dicenda est, ut post centum et viginti suae defunctionis annos damnaretur cum dogmatibus suis episcopus in Ecclesiae pace defunctus, vel epistola cujus auctor incertus dicitur? Non enim vel hoc fatentur quod Ibae sit, sed quod ejus esse dicatur. Aut cur tantorum in hoc episcoporum subscriptio quaereretur, nisi quia non paucorum, sed multitudinis consensus praejudicare posset universo concilio? Et quoniam judex hoc se nescire fingebat, petivi simul ac dixi: « Hoc ergo primum me demonstrare praecipite, ut doceam false negari quod a sancta synodo Chalcedonensi recepta fuerit, et omnia contradicentium figmenta redarguam, quibus eam in destructionem synodi Chalcedonensis velut impiam damnaverunt. » Sed quoniam occulta ejus ante judicium pollicitatio tenebatur, in qua se spopondit eadem capitula damnaturum, ut se quasi per ignorantiam posset abluere, probationem quam offerebam, quamque ipse instanter exigere debuit, me facere non permisit. Sed gestis de medio sublatis, quibus causa coeperat aperiri, et interrupto suo judicio, a considentibus episcopis flagitavit, ut quid eis de causa videretur prolata quisque in scriptis responsione signaret. Et quia illi episcopi maxime Constantinopolim occurrerant in ejus adventum, quorum nulla in hac causa subscriptio tenebatur, et de sua fuerant integritate securi, per occasionem hujus interrogationis ipsi quoque separatim compulsi sunt ab adversariis Ecclesiae quomodo dictaverunt in praejudicium magni concilii respondere. Ac ne postea subtraherent, et quae scripto responderant judicio non offerrent, jam sub prosecutione ipsorum atque custodia palam ad illum deducebantur tradere sua profana et detestanda responsa. Oculis nos haec vidimus. Acephalos coram ipso judice alacres et exsultantes aspeximus, cum episcopos ad eum adducerent eadem responsa portantes. Et quando haec sic inhaereant cordibus audientium, aut sic ea detestari ac lugere possitis, sicut nos, in quorum animis ipsorum malorum adhuc imago versatur? Suscipiens vero ille memoratas responsiones, post aliquot dies ad palatium detulit, atque alteri tradidit parti, in praejudicium synodi Chalcedonensis cum aliorum chirographis qui antea subscripserant reservandas. Verum ne suis traditor videretur, talibus verbis eos fefellit, ut diceret: Quid apud nos reservamus ista contraria synodo Chalcedonensi responsa, ut inventa quandoque in Ecclesiae Romanae scrinio a nobis approbata credantur? Sed afferamus illa in palatium, et de illis agant: ipsi jam noverint. Quasi ea scindere vel urere ipse non posset, aut per suam evacuare sententiam, aut ipsis a quibus fuerant data refundere: quae nec suscipere ab eis, nec extorquere debuerat, si vere praejudicium generalis synodi praecavebat. Atque ista solita fictione, fingens ejus praejudicium se cavere, hoc pro voluntate contrariorum fecit, quod ei si dissimulemus praejudicet. Quomodo enim non praejudicet, si demonstrentur 70 circiter episcopi cum Romano antistite Constantinopolim congregati, ut illos omittam qui ante subscripserant, condemnasse cum approbatoribus suis epistolam a Chalcedonensi concilio approbatam? et illum episcopum, cujus doctrinae laudes in memorato Chalcedonensi concilio recitatae sunt nemine resistente, cum suis dogmatibus anathematizasse post mortem, scientibus caeteris, et in eorum communione manentibus? Ob hoc ergo necessarium fuit non modo ab eorum nos communione subtrahere, verum etiam, quia potiorem videbantur in Ecclesia tenere locum, qui primi huic praejudicio imperatore jubente cesserunt, ne ipsorum magis tenenda sententia videretur, commemorare, quod alibi fecimus, quomodo sive Menas Constantinopolitanus, sive Zoilus Alexandrinus, sive Antiochenus Ephremius, et Petrus Hierosolymitanus, antequam vel consentirent vel cederent, testati sunt fieri non debere. Ob hoc etiam de ipsius episcopi Romani chirographis, vel prius ambitionis impulsu, cum fieri arderet episcopus, vel postea venalitate parti alteri factis, necessarium duximus non tacere, ne auctoritate nominis ejus praejudicium fides vera sufferret. Quod si hoc non fuisset, neque ipse prius universam anathematizasset Ecclesiam, servare nos in illo oportuit sententiam suam, sequi quod nobis praebuit priscae integritatis exemplum. Nam priusquam hoc et ipse committeret, scribens de itinere Constantinopolitano episcopo, qui praejudicio magnae synodi primus assensit, sed quem litteris suis praeveniens, ait: « Quapropter credidimus indicandum quod dominus filius noster clementissimus imperator per Leonem illustrem virum nos serenissimis hortatur affatibus, ut pacem quam Christus Dominus Deus et Salvator noster supra omnia holocausta diligit, vobiscum et cum universis fratribus et coepiscopis nostris, et custodiente stabili firmitate servemus. Quam piissimi principis adhortationem libenter amplectimur. Sed si pacis bonum, sicut locum sacerdotii tui convenit, sapienter attendas, et advertere et praedicare te necesse est quae pax in Dei Ecclesia sit tenenda, cum Apostolus, qui Dominum nostrum spiritum in se loqui perhibuit, ait: Pax Christi, quae exsuperat omnem sensum, custodiat corda vestra et intelligentias vestras (Philip. IV, 7). Ipse autem Christus Deus noster volens perfectae pacis indicia demonstrare, dicit: Pacem meam relinquo vobis, pacem meam do vobis: non quomodo mundus dat, ego do vobis (Joan. IV, 27). Qualem enim mundus dare possit, ipse nos instruit per prophetam qui ait: Dicentes, pax, pax, cum non esset pax (Jer. VI, 14). Et illud simili ratione pensemus, quia in apostolorum actionibus de perfecta pace sic est de credentibus in Domino declaratum, quod erat in illis cor unum et anima una (Act. IV, 32). Multa ergo sunt quae de terrena et coelesti pace discernenda inveniamus scripta. Quae quia vos non credimus ignorare, sufficiat excerpsisse pauca de plurimis, ut magis tuae fraternitatis possit aestimare judicium quae pax potius a sacerdotibus sit tenenda. » Nonne perspicuum est et evidenter apparet ex his quae memoravimus, quod et ipsi contrarii qui a nobis in multis dissentiunt, in hoc tamen consentiant, quod in talibus causis praevaricatorum sit vitanda communio? et quod illa pax a Dei sacerdotibus in Ecclesia sit tenenda quae statum ipsius non subvertat Ecclesiae? subvertitur autem, si ejus de fide generalia constituta decretis aliorum sacerdotum qualibet occasione frangantur. Propter quod et illos qui talibus communicaverant veniens in regiam civitatem a communione suspendit. Qui sic rursus in memoratis suis litteris dicit: « Quando nobis non sit incognitum quia diaconus Stephanus tunc responsalis nostrae, cui per Dei gratiam praesidemus, Ecclesiae, cum plurimis Christianis quandiu vixit a tua se communione suspenderit; et in Siciliensi insula constituti, fratre et coepiscopo nostro Datio referente, didicimus quod et ipse et alii consacerdotes nostri, et multi filii Ecclesiae Christiani, a tua se nihilominus communione subtraxerint; et dum causas exorti quaereremus scandali, ante dictus frater et coepiscopus noster respondit hoc fraternitatis tuae fecisse personam, quod a nullo decessorum tuorum decessorumque nostrorum temporibus qualibet fuisset ratione commissum. » Cernis quod non solus hic judex ejusque diaconus, sed et Datius Mediolanensis episcopus, cum aliis sacerdotibus, talium praevaricatorum communionem ferendam esse non duxerit? Quid igitur adhuc nobis de hoc quaestio commovetur, unde nec inter contradicentes invicem ulla est contradictio, nec inter dissentientes in multis habetur ulla dissensio? Nam judex asserit quod invitus illud protulerit judicatum. Nos contra respondemus quod ultro per ambitionem pollicitatione facta peccaverit, nec ulla sustinuerit tormenta, quibus cessisse credatur. Cumque hoc invitum se fecisse asserat, rursus ibidem dicit quod ignorans fecerit. Nos vero probamus non eum potuisse ignorantem facere, quod invitum se asserit admisisse. Post haec etiam videri vult nihil in praejudicium Chalcedonensis egisse concilii. Cui nos suas excusationes opponimus: quia nisi hoc egisset quod praejudicaret, nequaquam se vel de principum violentia, vel de sua ignorantia purgare atque absolvere niteretur. Cum igitur multa inter nos de his atque aliis inveniatur esse dissensio, inde tamen convenit inter partes, et apud omnes sine ulla controversia constat, quod in talibus causis praevaricatorum sit communio vitanda. Denique nec Sorcius praecipuum decus partis ipsorum, et quem esse nisi cum talibus non deceret, huic sententiae contradicit, imo vero et aliquid amplius ipse dicit. Nam scribens beato seni Boetho, priusquam navigaret, quae damnaverat resumpturus, anathema quod Africana concilia non fecerunt, in eos protulit dicens: « Anathematizo Eutychem cum omnibus sectatoribus ejus adjutoribusque ipsius, quicunque conantur tomum sancti concilii Chalcedonensis in aliquo infringere; et quicunque epistolam Ibae quam illud sanctum concilium Chalcedonense suscepit, anathemat, anathema mihi est. » Proinde si Mociano displicet in simili Nicaeni concilii causa observantia Hilarii et aliorum collegarum ejus, per quos orthodoxa fides in illa tempestate servata est atque ad nos intaminata pervenit; si displicet etiam sollicitudo et cautela sancti atque doctissimi orthodoxi viri Hieronymi; si displicet in Chalcedonensis quoque concilii causa dudum nobis praebitum in Acacio a tantis praesulibus apostolicae sedis exemplum, universalis Ecclesiae consensione firmatum; si displicet quod in praesenti quoque ipsius concilii oppugnatione statuerunt Africana concilia; si displicet quod aliarum quoque provinciarum episcopt faciendum esse viderunt, sicut Illyrici atque Dalmatiae: placeat vel quod ipse Vigilius, vel quod ipse Sorcius sensit, quod in hujusmodi causis communio talium praevaricatorum vitanda sit. Idcirco beatus quoque Stephanus praesul apostolicae sedis, cum sanctum Cyprianum atque alios Afros episcopos, de baptizandis omnibus haereticis decrevisse cognosceret, quamvis, ut dictum est, nullo interposito anathemate, neque adversus ulla concilii generalis antiquiora decreta aut conniventes haereticis talem senentiam protulissent, continuo tamen ei denuntiavit quod si qui hoc auderent, ab Ecclesia pellerentur: et Stephani potius quam Cypriani sententiam tenet Ecclesia, non solum de non rebaptizandis haereticis, verum etiam de rebaptizantibus non ferendis. Sed vir prudentissimus Augustinus, ad arguendos de suo schismate Donatistas, qui auctoritate beati Cypriani sacrilegium quo baptisma iterant conantur defendere, sufficere credidit ejus exemplum: quia cum aliter quam plures aliarum provinciarum episcopi de baptismo saperet, non tamen se quemadmodum ipsi Donatistae ab Ecclesia segregavit. Segregaret autem, si inter se ac dissentientes anathema definisset. Hoc igitur exemplum beati Cypriani hujus assertionem nihil adjuvat, ut videtis, sed quomodo nos potius adjuvet, videre debetis. Dicimus ergo quoniam sicut quamvis rebaptizantes Donatistas damnemus ab Ecclesia separatos, non tamen damnamus Cyprianum et socios ejus, qui nullius anathematis interpositione ab Ecclesia se diviserunt, cum de baptismate definirent quod nunc videtur occasionem Donatistarum errori dedisse. Ita quamvis damnemus Nestorianos ab Ecclesia separatos, non tamen damnamus Mopsuestenum Theodorum, qui nullius anathematis interpositione ab Ecclesia divisit, vel si aliquid scripsit, quod forte nunc videtur occasionem Nestorianorum errori dedisse. Et sicut nobis sufficit sententias de baptismo Cypriani et sociorum ejus respuere, nec sub anathemate condemnare, ita si quid forte minus intelligens Theodorus male scripsit, sufficit nobis respuere, nec sub anathemate condemnare: quoniam hanc reverentiam semper Ecclesia detulit in gremio pacis suae atque honore defunctis, ut non solum eos qui forte in talibus quaestionibus per ignorantiam humanae infirmitatis errassent, verum nec ipsa eorum dicta, sicut haereticorum, sub anathemate condemnaret. Haereticum enim non humanae infirmitatis ignorantia, sed pervicacia facit. Unde beatus Augustinus in libro de Catechizandis Rudibus: « Quanquam, inquit, et illi qui catholici ex hac vita migrarunt, et aliquid litterarum Christianarum posteris reliquerunt, in quibusdam locis opusculorum suorum, vel non intellecti, vel, sicuti est humana infirmitas, minus valentes acie mentis abditiora penetrare, et verisimilitudine a veritate aberrantes, praesumptoribus et audacibus fuerunt occasioni ad aliquam haeresim moliendam atque gignendam. » Catholicos itaque dicit ex hac vita migrasse catholicus Augustinus, qui in Ecclesia constituti per humanam infirmitatem minus valuerunt acie mentis abditiora penetrare, et verisimilitudine a veritate aberraverunt: nec vult eos haereticos dici, quamvis praesumptoribus et audacibus occasioni fuerunt ad aliquam haeresim moliendam atque gignendam. Et ideo beatum Cyprianum ejusque collegas, qui per humanam infirmitatem in quaestione baptismatis erraverunt, vel Theodorum Mopsuestenum, si a veritate in aliquo forte aberrasse monstretur, et de hac vita in ipso positus errore migrasse, haereticos non dicimus, quos usque in fine mansisse in Ecclesia catholica non negamus. Frustra igitur nescio qua iste ad causam non pertinentia solite sibi colligebat exempla, quibus probare nitebatur saepe dictum Mopsuestenum Theodorum juste ac regulariter fuisse damnatum. Non enim, si quisquam damnandus episcopus, qui moriens haereticum in suis facultatibus testamento fecit haeredem, acie mentis ut hoc faceret abditiora penetrare non valuit, aut verisimilitudine a veritate aberravit; sed manifestum facinus non infirmitatis ignorantia, sed voluntatis pravitate commisit. Inde est quod Philippo dicenti: Domine, ostende nobis Patrem, et sufficit nobis (Joan. XIV, 8), impune cessit tanto tempore Christum non cognovisse. Ananiae vero et Sapphirae subtrahentium de pretio sui praedii commissum paulo ante delictum mortis poena est protinus consecuta. Aliter itaque judicatur a Domino simplex pietatis ignorantia, et aliter duplex conscientia pravitatis. Et apostolica quidem sedes per beatum Gelasium nefas judicat post mortem condemnare quempiam in Ecclesiae pace defunctum, cum dicit: « Quod super nostrae facultatis est modulum, divino judicio relinquamus. Non autem nobis poterunt imputare praevaricationis offensam, si viventibus remittamus, quod Ecclesiae Deo largiente possibile est, qui nos etiam mortuis aut veniam aut condemnationem dare poscunt, quod nobis possibile non esse manifestum est: quia cum dictum sit: Quae ligaveritis super terram, erunt ligata et in coelo (Matth. XVI, 19), quos non esse jam constat super terram, non humano, sed suo judicio reservavit. Nec audet Ecclesia sibimet vindicare quod ipsis beatis apostolis conspicit non fuisse concessum. Si enim licet ligari mortuos, licet et solvi; et si licet mortuis damnationem inferre, licet et veniam dare. » Sed si forte cuiquam videtur illam tenere sententiam qua damnandi creduntur aliqui in Ecclesiae pace defuncti, et non magis hanc apostolicae sedis quae soli haec intelligit divino judicio reservatum, et concesserit quoniam si licet ligari mortuos, licet et solvi, et si licet mortuis damnationem inferre, licet et veniam dare: consequens non est ut ei propterea videatur etiam Mopsuestenus Theodorus esse damnandus. Non enim eos impetit illa sententia qui, sicut beatus Cyprianus ejusque socii, per humanam infirmitatem minus potuerunt acie mentis abditiora penetrare, et verisimilitudine a veritate aberraverunt, sed eos potius qui probantur scientes volentesque peccasse. Insuper et notum est quod de hac Theodori causa tum fuerit judicatum, cum Apolinaristae progenitores Acephalorum, cum quibusdam dictorum ejus capitulis eum quaererent abdicari, et a Joanne Antiocheno atque orientali concilio, nec non Cyrillo Alexandrino, et Proclo Constantinopolitano repulsi sunt. Sed nunc in praejudicium magnae synodi Chalcedonensis resuscitatur ejus quaestio ante centum et viginti annos finita et oblivioni jam tradita. Cui praejudicio quoniam communicare timuerunt beatae memoriae Marianus Doracenus et Basiliscus Serdicensis episcopus, sed et Lampridius presbyter et abbas Hierosolymitani monasterii, Mocianus eos Constantinopoli, ut se commendaret, in gehennam abiisse dicebat. Sed non hac via pergitur in gehennam, quam Hilarius cum suis collegis, quam Hieronymus tenuit in causa Nicaeni concilii, quam tot apostolicae sedis antistites postea secuti sunt, cum temporibus Zenonis viderent Chalcedonense concilium similiter impugnari. Sed illa gehennae est via, quam pro voluntate Constantii apud Ariminum et Seleuciam Isauriae ingressa est temporibus Sirmiensis multitudo: quam et iste secutus est, qui Wandalis regnantibus Arianus fuit; deinde imperio succedente Romano, cum tempore versus est ut catholicus videretur; nunc etiam de palatio praejudiciis catholicae religionis exortis eadem sequitur, quoniam sicut videtis actionem illi consiliarii praestiterunt: qua non contentus, adhuc ambire non cessat ex aliorum quoque perditione aliquid sublimius adipisci. Sic quippe tempore isto proficitur; et sicubi potest, per tales adjutores consueta nequitia, testimoniis inconvenientibus undecunque collectis, etiam hoc suadet, quod licet Chalcedonense concilium retractetur. Ubi vero id non potest suadere, aut nefandum illud judicatum excusat, aut condemnationem defendit Mopsuesteni Theodori; aut si nihil horum potest, sub nomine pacis et regis, ad pollutam communionem vel temporalis utilitatis cupidos, vel indoctos et improvidos conatur inducere: illos invitans promissionibus, istos verisimilibus rationibus fallens, qui legunt tantum vel audiunt quae scripta sunt, causam vero pro qua scripta sunt non requirunt |
Migne "Patrologia Latina" Tomus 103 pdf Expositiuncula (Sedulius Scotus), J. P. Migne Expositiuncula Inter argumentum et argumentationem hoc distat quod argumentum est sensus totius orationis, argumentatio vero est argumenti elocutio verbisque competentibus explicatio. In argumentis autem evangelicis hoc praecipue attendendum est quod in his et sermonis brevitas, et sensuum clandestina subtilitas scintillare cernitur; unde nostrum torpens ingenium ex inertiae somno suscitant, et ante introitum doctrinae evangelicae nos exercitatiores evigilantioresque reddunt, ne lippidulis fortasse oculis, pedibusque sensuum titubantibus, prata Dominica segniter incedamus, sed illustrata mentis acie florida Christi rura, coruscis praecedentibus lucernis, percurramus. Quid etenim sunt argumenta evangelica, nisi quaedam coelestium thesaurorum provenientes lampades (0273D)simul et aureae claves gazas reserantes Dominicas? Matthaeus ex Judaea, sicut in ordine primus ponitur, ita Evangelium in Judaea primus scripsit. Primo notandum quod in hujus argumenti exordio, VII circumstantiae elucent, quae sunt: persona, res vel factum, causa, tempus, locus, modus, materia. Persona dignoscitur, cum ipse evangelista proprio nomine Matthaeus nominatur: cujus personae gens et origo ostenditur, cum idem Matthaeus ex Judaea fuisse commemoratur. Nec parvae quoque laudis praeconium ipsi personae cumulatur: Matthaeus namque donatus interpretatur, in eo quod ei Dominus VII (0274C)praecipua dona largitus fuerit: primum donum, fidem; secundum, apostolatum; tertium, virtutes atque miracula; quartum, linguarum peritiam; quintum, Evangelium scribere; sextum ante caeteros evangelistas primum esse in ordine; septimum, martyrii gloria coronari. Notandum vero est quod cum ipse evangelista ex tribu Levi fuisse tradatur, hic ex Judaea fuisse refertur. Quod tripliciter intelligi poterit: aut enim ex utraque tribu et Juda et Levi ortus est; aut, licet prosapia non sit ipse Judaeus, tamen ex Judaea fuisse asseritur, eo quod forte parentes ejus, quomodo et multi ex Levi tribu, ibidem habitaverunt. Aut si neque hoc est neque illud, ex Judaea Judaeus ob hoc συνεκδοχικῶς nominatur, eo quod omnes Israelitae generaliter Judaei appellantur.(0274D) Sequitur factum, hoc est Evangelium ab eodem Matthaeo conscriptum. Locus facti describitur, cum illud Evangelium in Judaea fuisse scriptum declaratur. Tempus Evangelli conscribendi ostenditur, cum is Matthaeus primus ante alios evangelistas suum Evangelium scripsisse perhibetur. Causa ipsius facti manifestatur, cum subjungitur: cujus vocatio ad Deum ex publicanis actibus fuit. Idcirco enim tam magnificum divinumque opus scripserat, quia ex publicanis operibus in apostolatum a Domino electus erat. Itaque a perversis actibus segregatus, (0275A)ad actum evangelicum a Domino fuit vocatus. In quo et modus seu qualitas ejusdem facti latenter insinuatur: quomodo enim vel qualiter, nisi ordinate vel veraciter, nisique sapienter suum Evangelium conscripserit, qui a vero Deo, in quo sunt omnes thesauri sapientiae et scientiae absconditi, vocatus atque electus fuit? Porro principalis materia conscribendi Evangelii ostenditur, cum subinfertur: « duorum patrum in generatione Christi principia praesumens. » Non enim ab alia materia, nisi a Salvatoris genealogia, exordium Evangelii sumendum esse censuit: ut dum Christum filium et duorum id est, David et Abraham, originaliter ostenderet, ipsum esse intimaret qui utrisque patribus quondam promissus fuerat. Abrahae quidem, ut: In semine (0275B)tuo benedicentur omnes tribus terrae. David vero: De fructu ventris tui ponam super sedem tuam. Ac ne quis dubitaret quanti meriti sint illi duo patres, quorum principia Matthaeus in genealogia Christi praesumpsit, continuo exponit cum subdit: « unius, cujus prima circumcisio in carne; alterius, cujus secundum cor electio fuit. » Ex praecedentibus, id est ab eo quod est principia, per syllemsim, principium assumendum est, atque ἁπὸ κοινοῦ participium, quod est praesumens, repetendum est, ut sit sensus: unius, cujus prima circumcisio in carne, principium praesumens, alterius, cujus secundum cor electio fuit, principium praesumens. Ob quam vero causam Matthaeus Abraham et David (0275C)in genealogia Salvatoris principaliter poneret, ostendit subdens « et ex utrisque patribus Christus. » Siquidem Christus ex utroque patre, id est Abraham et David, secundum carnem exortus est. Oportebat enim ut Salvator noster, qui spiritualis circumcisionis auctor existit, cujus fidei dono nos ab omnibus peccatis circumcidimus, ex Abraham, cujus prima circumcisio per fidem in carne fuit, secundum carnem originem duceret. Et quomodo Deus de Deo natus est secundum divinitatem, ita et rex filiusque Dei ex David rege, cujus secundum cor electio fuit, nasceretur secundum carnem. Quot autem generationibus genealogia Christi in multis patribus contexitur, protinus enumerat subdens: « sicque quaternario denario (0275D)numero triformiter posito; » et reliqua usque: « generationem. » Facile est quod proloquitur. Nam sic, id est tantum duobus patribus Abraham et David in fronte genealogiae antepositis, ter XIV, id est XLII, generationes in Dominica genealogia continentur. Atque in ipsa serie triplex ordo dignoscitur. Primus XIV generationes ab Abraham usque ad David. Secundus XIV generationes a David usque ad transmigrationem Babylonis. Postremus a transmigratione Babylonis usque ad Christum. Sed hunc numerum ac temporis ordinem non sine certi mysterii ratione Matthaeus in Christi genealogia digessit, unde subditur, « ut et numero satisfaceret, et tempori. » Numero satisfecit, dum ter XIV (0276A)generationes in ipsa genealogia posuit; quo numero et decalogus legis et evangelica doctrina exprimitur. Tempori quoque satisfecit, dum Abraham patriarcham in exordio Dominicae genealogiae posuit. Nam prima mundi aetas, quasi quaedam infantia, ab Adam usque Noe protenditur. Secunda aetas, quae est veluti ipsius mundi pueritia, a Noe usque ad Abraham computatur. Tertia aetas, quae est quasi florida mundi adolescentia, ab Abraham usque ad David regem extenditur, quae quidem aetas habilis ad generandum habetur. Ideoque ab Abraham, quasi ab exordio adolescentiae mundi, Matthaeus ipsas generationes in genealogia Christi congruenter enumerat, quia ipsa aetas ad generandam sobolem apta esse videtur.(0276B) Sequitur: « et sic quod esset ostendens, et reliqua usque: « non negaret. » Ob hoc praecipue genealogiam Christi Matthaeus contexuit, ut non ore tacito negaret testimonium Christi. Nam testimonium perhibet de Christo, dum in ipsa genealogia ipsum filium David et Abrahae esse testatur, et praeterea conceptionem ejus de Spiritu sancto, et nativitatem ex Virgine, et caetera ejusdem miracula in suo Evangelio narrat. Qui Christus non solum in apostolis Novi Testamenti, suo adventu multa divina operatur, sed a principio, id est a credendi fide, hoc est ab Abrahae tempore, etiam in his patriarchis et prophetis et justis, quorum genus in Christi genealogia Matthaeus posuit, in signis et miraculis potentialiter operatus est. Sanctus itaque (0276C)evangelista testimonium perhibere de Christo non denegat; sed quod esset ostendens, id est, quod a Domino ex publicanis actibus vocatus sit atque in apostolatum electus, ostendit se apostolicum ministerium accepisse, cum testimonium perhibet de Salvatore. Et Dei opus vel Evangelium Christi in se demonstrat, dum ipsum Evangelium non solum Hebraicis litteris scripserit, sed etiam ut verus apostolus aliis praedicavit. Sequitur: « quarum omnium rerum, » et reliqua usque: « Deus Christus est. » Illud quod ait: « necessarium est, » per syllemsin ad omnia conjungendum est ut sit sensus, quarum omnium rerum tempus necessarium est. Ordo quoque et numerus necessarius est. Dispositio vel ratio necessaria est. Quod autem fidei necessarium (0276D)est, Deus Christus est Omnes itaque res dicit, cuncta quae superius in hoc argumento dixerat, hoc est, quod Matthaeus ex Judaea primus in Judaea evangelium scripserit, quod a publicanis actibus ad Deum vocatus sit, quod duo principia, id est Abraham et David in generatione Christi praesumpserit, et reliqua consimilia. Quarum omnium rerum tempus necessarium est, id est ad dignoscendum quo tempore haec gesta sunt. Ut, verbi gratia, a tempore Abraham series genealogiae Salvatoris exordium sumit, caeteraque consimilia. Ordo quoque et numerus in supra dictis evidenter cognoscuntur. Ordo, quod Matthaeus in ordine primus ante alios evangelistas ponitur. Item quod (0277A)ipse prius publicanus, dehinc vocatus atque electus sit apostolus: nec non et ordo in genealogia Salvatoris cernitur, cum ab Abraham usque ad David atque a David in transmigrationis tempus, dehinc usque ad Christum, ordinata genealogiae series percurrit. Numerus in ter replicatur, id est in XLII generationibus elucescit. Dispositio, quae significantius ratio nominatur, abdita et occulta causa ipsius temporis vel ordinis seu numeri intelligitur. Nam cum subtiliter discutitur cur a tempore Abraham usque ad David, dehinc a David ad transmigrationem, atque a transmigratione usque ad Christum, tempus et ordo ac numerus XLII generationum, in genealogia Salvatoris causa mysterii disponitur, hoc solum dispositio vel ratio nominatur. (0277B)Quae prorsus omnia supradicta omnibus veritatis amatoribus ad cognoscendum dicit esse necessaria. Quod autem fidei necessarium est, Deus Christus est, ac si dicat: Si omnia supradicta de Christo cognoscimus, necessarium est ut ea per fidem firmiter credamus. Quod est autem quod credere debeamus? Illud profecto quod Deus Christus est, id est, quod unigenitus Filius, qui verus et aeternus Deus est secundum divinitatem, idem quoque Christus, id est, unctus sit oleo laetitiae prae participibus suis secundum susceptam humanitatem. Nam hoc totum negotium in genealogia Christi Matthaeus ostendit. Quomodo autem qui verus Deus est secundum divinitatem, Christus homo sit secundum carnem, continuo explanat subdens: « qui factus (0277C)est ex muliere, » et reliqua usque: « in cruce fixit. » Nam qui omnium factor est secundum divinitatem, ipse homo factus est secundum nostrae fragilitatis participationem. Sed caeteri homines ex utroque sexu fiunt; ipse vero, qui supra homines verus Deus est, non ex virili semine, sed de superna Spiritus Dei gratia conceptus ex muliere verus homo est factus. Et qui suae divinitatis excellentia, summa lex supra legem est, sub lege Mosaica factus est. Ideoque quasi legi subditus octavo die circumcisus est. Et quia ex muliere eum dicit esse factum, ne ulla nuptialis copula in hoc cogitetur, ipsum ex virgine Maria natum esse consequenter asserit. Qui dum secundum divinitatem impassibilis et immortalis existat, tamen ut nos ab aeternae (0277D)mortis passione et cruciatu eriperet, passus in carne, spontaneam pro nobis mortem susceperat, omnia nostra et originalia et propria peccata in cruce figens. Sed audisti passum in carne, audi quoque victoriam triumphantis gloriamque ab inferis resurgentis. Nam sequitur: « ut triumphans ea in semetipso, » et reliqua usque « in filiis. » Omnia, inquit, in cruce fixit, ut triumpharet ea, scilicet peccata peccatorumque tormenta, ipsaque daemonia vincens. Tunc enim triumphator factus est, cum post passionem suam et mortem ad inferos descendens, ipsum qui habebat mortis imperium sua morte detraxit, atque captivam captivitatem ad superos secum (0278A)eduxit. Hoc autem fecit, non in aliorum coelestium vel terrestrium confidens fortitudine, sed in semetipso. Quo triumpho peracto, gloria resurrectionis est ejus subsecuta. Unde ipse resurgens in corpore cunctis credentibus ad vitam aeternam praedestinatis, spem gloriae resurrectionis sua prima resurrectione praemonstravit. Sicque nomen summi patris in patribus, id est, Ecclesiae pastoribus et doctoribus, sibi Filio quasi capiti Ecclesiae, ad sui nominis gloriam suamque ad imaginem restituens. Ut quomodo coelestis Pater natura sit Pater, sic ejusdem Patris dono, pastores Ecclesiae, per Filii resurgentis gratiam, spirituales Patres nominentur. Quomodo autem nomen Patris summi, catholicae Ecclesiae Patribus qui dono superni genitoris patres (0278B)nominantur, per Filium donatum est, sic et nomen Filii, in multis Ecclesiae filiis, per eumdem unigenitum Filium Patri restitutum est. Nam per Redemptoris passionem mortemque ac resurrectionem, utrumque donum Ecclesiae collatum est, ut in Patris et Filii gratiam, multi tam patres quam filii in Ecclesia spirituales superni muneris largitione fiant. Sequitur: « sine principio, sine fine, ostendens unum se cum Patre esse quia unus est. » Brevis superiorum conclusio esse videtur, ac si aperte dicat: Cum Christus ex Virgine sit natus, passus in carne, omniaque delicta in cruce fixit, atque ea triumphans in semetipso propria in carne gloriose resurrexit, sicque spirituales patres et filios in Ecclesia restituit, hisque omnibus a nullo angelorum (0278C)hominumque sed sola suae divinitatis potentia gestis, evidentissime ostendit unum Deum se cum Patre esse. Non quomodo carnales filii temporali spatio suis patribus sunt aetate minores; sed sine principio, sine fine, secundum aeternam divinitatis substantiam, unus ipse Deus est cum Patre. Quare? Quia unus est. Siquidem unicus est secundum naturam Patris filius. Nam caeteri filii non natura, sed adoptione et gratia, filii Dei nominantur. Hic vero unus est natura Filius. Itaque decursa secundum Matthaeum Evangelii periocha, sequitur totius argumenti anacephaleosis, id est recapitulatio, qua conscripti Evangelii utilitas ostenditur « In quo Evangelio utile est, » et reliqua usque: « recognoscant. » In ipso Evangelio, (0278D)in doctrina scilicet evangelica, tria quaedam utilia esse ad cognoscendum asserit. Id est vel prima, vel media, vel perfecta: et quae sunt illa prima, media et perfecta, protinus exponit dicens: « ut et vocationem apostoli et opus Evangelii, » et reliqua. Primo namque Matthaeus ex publicanis actibus a Domino vocatus est ut esset apostolus. Secundo Christi Evangelium ab eodem est conscriptum, in quo prorsus opere donum perfectae dilectionis Dei in carne nascentis erga humanum genus, per universa dicta et facta Dominica, quilibet studiose legentes intelligere possunt. Sicque in eodem Evangelio ipsum charitatis donum in quo a Deo apprehensi sunt atque electi, ipsique toto mentis ardore (0279A)Deum fontem dilectionis apprehendere expetunt, legendo et perscrutando recognoscant. Licet et aliter prima et media et perfecta intelligi possunt, id est quaeque in doctrina evangelica, utilia, utiliora atque utilissima. Ut, verbi gratia, conjugium, viduitas, virginitas, quae per tricesimum et sexagesimum atque centesimum fructum allegorice designantur. Aliter prima sunt ea quae in Evangelio a conceptione Domini Cod., ac receptione Deum usque ad ejus baptismum narrantur. Media, quae a baptismo usque ad imminens passionis tempus in eodem Evangelio continentur. Perfecta, quae in ultimis Evangelii partibus de ejus passione morteque ac resurrectione conscribuntur. Sequitur: « nobis enim hoc in studio argumenti fuit, » et reliqua usque: (0279B)« non tacere. » Quia argumentum est oratio, rei dubiae faciens fidem, ob duas causas hoc argumentum (0280A)composuimus. Prima causa est ut nos factae, id est, cujuslibet gestae rei, et in Evangelio per Matthaeum narratae, fidem, hoc est, simplicem veritatem rerum gestarum, brevi sermone a genealogia Salvatoris usque ad ejusdem triumphum resurrectionis, summatim hoc argumento monstraremus. Secunda causa est ut illud non taceremus, sed potius lectores hoc argumento admoneremus, quod in omnibus quae in Evangelio de dictis et factis Dominicis narrantur, operantis Dei mirabilis dispositio a piis quibusdam Deumque desiderantibus diligenter intelligenda sit. Nam in argumentis utrumque necessarium est ut et fides rei dubiae efficiatur, et certa rerum intelligentia monstretur, quia fidei rerum gestarum intelligentia necessaria est: non enim sufficit credere, (0280B)nisi etiam intelligatur quod creditur. Explicit in argumentum secundum Matthaeum. (no app |
CAPUT 85 "Quod divina voluntas non tollit contingentiam a rebus, neque eis necessitatem absolutam imponit" Contra Gentiles, lib. 1 cap. 85 n. 1 Ex praedictis autem haberi potest quod divina voluntas contingentiam non tollit, nec necessitatem absolutam rebus imponit. Contra Gentiles, lib. 1 cap. 85 n. 2 Vult enim Deus omnia quae requiruntur ad rem quam vult, ut dictum est. Sed aliquibus rebus secundum modum suae naturae competit quod sint contingentes, non necessariae. Igitur vult aliquas res esse contingentes. Efficacia autem divinae voluntatis exigit ut non solum sit quod Deus vult esse, sed etiam ut hoc modo sit sicut Deus vult illud esse: nam et in agentibus naturalibus, cum virtus agens est fortis, assimilat sibi suum effectum non solum quantum ad speciem, sed etiam quantum ad accidentia, quae sunt quidam modi ipsius rei. Igitur efficacia divinae voluntatis contingentiam non tollit. Contra Gentiles, lib. 1 cap. 85 n. 3 Amplius. Deus principalius vult bonum universitatis suorum effectuum quam aliquod bonum particulare: quanto in illo completior invenitur suae bonitatis similitudo. Completio autem universi exigit ut sint aliqua contingentia: alias non omnes gradus entium in universo continerentur. Vult igitur Deus aliqua esse contingentia. Contra Gentiles, lib. 1 cap. 85 n. 4 Adhuc. Bonum universi in quodam ordine consideratur, ut patet in XI metaphysicae. Requirit autem ordo universi aliquas causas esse variabiles: cum corpora sint de perfectione universi, quae non movent nisi mota. A causa autem variabili effectus contingentes sequuntur: non enim potest esse effectus firmioris esse quam sua causa. Unde videmus, quamvis causa remota sit necessaria, si tamen causa proxima sit contingens, effectum contingentem esse: sicut patet in his quae circa inferiora corpora accidunt; quae quidem contingentia sunt propter proximarum causarum contingentiam, quamvis causae remotae, quae sunt motus caelestes, sint ex necessitate. Vult igitur Deus aliqua contingenter evenire. Contra Gentiles, lib. 1 cap. 85 n. 5 Praeterea. Necessitas ex suppositione in causa non potest concludere necessitatem absolutam in effectu. Deus autem vult aliquid in creatura non necessitate absoluta, sed solum necessitate quae est ex suppositione, ut supra ostensum est. Ex voluntate igitur divina non potest concludi in rebus creatis necessitas absoluta. Haec autem sola excludit contingentiam: nam etiam contingentia ad utrumlibet redduntur ex suppositione necessaria; sicut Socratem moveri, si currit, est necessarium. Divina igitur voluntas non excludit a rebus volitis contingentiam. Contra Gentiles, lib. 1 cap. 85 n. 6 Non igitur sequitur, si Deus vult aliquid, quod illud de necessitate eveniat: sed quod haec conditionalis sit vera et necessaria, si Deus aliquid vult, illud erit. Consequens tamen non oportet esse necessarium. |
Migne "Patrologia Latina" Tomus 88 Sententia de regulis devotarum (Auctor incertus), J. P. Migne Sententia de regulis devotarum (1071A)Nemo ad eas vadat visitandas nisi qui habebit ibi matrem, vel sororem, aut filiam, et propinquas, et consobrinas, sive matrem filiorum suorum. Si autem necessitas fuerit ut videant eas, ut antequam renuntiarent saeculo, intrarent in monasterium, paterna debetur eis haereditas: aut aliqua causa manifesta est, mittent cum eis probatae virum aetatis ac vitae: videbunt eas, ut pariter revertentur. Nemo vadat ad illas, nisi quos supra diximus. Si eas videre voluerint, (1072A)primum facient renuntiare patri monasterii, et ille mittet ad seniores, qui in ministerium virginum delegati sunt: qui occurrentes eis, et cum ipsis videbunt quas necesse habuerint, cum omni disciplina et timore Dei. Cumque eas viderint, non eis loquentur de rebus saecularibus. Quicunque de his mandatis praeterierit, absque ulla recrastinatione negligentiae atque contemptus, aget publice poenitentiam, ut possidere valeamus regna coelorum. |
ELEGIA I |
Migne "Patrologia Latina" Tomus 87 Formulae diversae (Auctores varii), J. P. Migne I. Epistola ad Regem, ut clero et plebi Silvanectensi novi episcopi electionem permittat, et visitatorem designet qui praesit electioni. Domino Carolo regi glorioso sit semper salus et vita. Septimo Idus Junii, circa horam secundam, venerunt tres clerici et duo laici Silvanectensis ecclesiae ad exiguitatem meam, innotescentes eamdem ecclesiam, fratre et consacerdote nostro Erpoino defuncto, viduatam esse pastore, ferentes etiam ipsius ecclesiae tam cleri quam plebis petitionem ut eis pastor secundum sacras regulas tribuatur. Quos interrogavi si verbum haberent de pace cleri et plebis ecclesiae ipsius ex aliqua designata persona. Qui responderunt se non aliam petitionem ex parte sociorum suorum adferre, nisi ut apud solitam misericordiam vestram liberam illis ac regularem electionem obtinere satagerem: quatenus secundum sacras regulas ille, canonico visitatore directo, ab (0901C)omnibus Ecclesiae ipsius alumnis valeat eligi cui debeat ab omnibus obediri. Ego autem licet, ut praefatum est, sacerdotem vestrum Erpoinum per fratrem Hildeboldum compresbyterum nostrum VIII Idus Junii defunctum audierim, non tamen statui antea dominationi vestrae quicquam inde suggerere aut pro eadem ecclesia postulare priusquam secundum regularem morem ab ea legatos acciperem. Quia, ut Leo in decretis suis dicit (Cap. 49), « si in quibuslibet Ecclesiae gradibus providenter scienterque curandum est ut in domo Domini nihil sit inordinatum nihilque praeposterum, quanto magis elaborandum est ut in electione ejus qui supra omnes constituitur non erretur? Nam totius familiae Domini status et ordo nutabit, si quod requiritur in corpore, non sit in capite. Ubi est illa beati Pauli apostoli per spiritum Dei emissa praeceptio, qua in persona Timothei omnium Christi sacerdotum numerus eruditur, et proinde unicuique nostrum dicitur: Manus nemini (0901D)cito imposueris, neque communices peccatis alienis (I Tim. V, 22). » Unde religiosa sapientia vestra inter alia haec duo decreta beati Leonis sagacissime ponderabit, quibus dicit ut in domo Domini nihil sit inordinatum nihilque praeposterum. Quae si idem sanctus et sapiens ita aperte non poneret, subtilitas intellectus vestri sufficienter enuclearet. Propterea, Domine reverentissime ac clementissime, dignetur mihi dominatio vestra litteris suis significare quem vultis de coepiscopis nostris ut ei ex more litteras canonicas dirigam, et visitatoris officio fungens in eadem ecclesia electionem canonicam faciat, et aut per se aut per litteras suas vicario suo deferente, eamdem (0902B)electionem cum decreto canonico singulorum manibus roborato ad me referat, ut per me ipsa electio ad dominationis vestrae discretionem perveniat. Et quia in domo Dei, ut ex verbis Leonis praemisimus, nihil auctoritas patitur inordinatum esse, nihilque praeposterum, cum vota concordia cleri ac plebis in electione regulari vel vestrae dominationis consensum cognoverimus, litteras metropolitanae auctoritatis super electionem certae personae ad coepiscopos Rhemorum dioceseos dirigemus, certum diem et locum eis designantes quando et quo ad ordinationem ipsius electi aut ipsi conveniant, aut litteras sui consensus per presbyterum aut diaconum vice sua transmittant. II. Epistola Hincmari metropolitani ad Hedenulfum, Laudunensem episcopum, ut visitatoris officio fungatur in electione episcopi Cameracensis. Hincmarus, sanctae metropolis ecclesiae Rhemorum episcopus, ac plebis Dei famulus, dilecto fratri (0902C)ac venerabili coepiscopo nostro Hedenulfo salutem. Dilecto fratre ac venerabili consacerdote nostro Joanne ecclesiae Cameracensis defuncto, hortor ac moneo dilectionem tuam, frater charissime, ut ejusdem ecclesiae officio visitatoris nostrae humilitatis metropolitana delegatione suscepto, ad eamdem ecclesiam quantocius studeas properare, ac assiduis hortationibus clerum plebemque ecclesiae publice admonere festines ut, remoto privato studio, uno eodemque consensu talem sibi praeficiendum expetant ac eligant sacerdotem qui et tanto ministerio dignus valeat reperiri, et a venerandis canonibus nullatenus respuatur. Formam autem electionis, qualiter et qualem eligere debeant, tuae dilectioni transmitto; quam publice coram omnibus tua solertia relegi faciat, ne de ignorantia se quilibet excusare praevaleat. Quae electio non tantum a civitatis clericis erit agenda, verum et de omnibus monasteriis ipsius parochiae et de rusticanarum parochiarum (0902D)presbyteris occurrant vicarii, commorantium secum concordia vota ferentes. Sed et laici nobiles ac cives adesse debebunt, quoniam ab omnibus debet eligi cui debet ab omnibus obediri. Et si post lectionem formae electionis a nobis per tuam dilectionem eis transmissae concordes omnes in quamcunque regularem personam inveneris, moneas eos decretum canonicum ab eis fieri ac singillatim omnium manibus roborari; et cum decreto canonico, atque cum tantis qui sufficienter omnium vice testimonium electo ferre possint, cum eis mandavero, eumdem electum ad nos adducere curent. III. Epistola Hincmari metropolitani ad clerum et plebem Cameracensem, ut canonicam electionem faciant cum visitatore sibi designato. Hincmarus, sanctae metropolis ecclesiae Rhemorum episcopus, ac plebis Dei famulus, clero et plebi in parochia Cameracensi consistenti. Quia defuncto dilecto et venerabili confratre ac consacerdote nostro, Patre videlicet ac pastore vestro Joanne, necesse est ut de eligendo atque constituendo vobis pastore et doctore atque rectore secundum ecclesiasticas regulas votis nostris in unum, Domino mediante, convenientibus, praemissis jejuniis ac litaniarum obsecrationibus, tractare quantocius maturetis, et exorato eo a quo est omne datum optimum et omne donum perfectum, quique facit unanimes habitare in domo, ita vos una cum studiis hujus venerandi fratris ac coepiscopi nostri, cui secundum institutionem canonicam visitatoris officium in ecclesia, cujus amore ac vigore fovemini, delegavimus, (0903B)in electione regulari concorditer uniatis, Talem autem vobis futurum pastorem eligite qui merito vitae et scientiae doctrina vobis praeesse valeat et prodesse, quique a canonibus sacris non discrepet. De cujus electione decretum canonicum unanimi voto agere et sigillatim omnium vestrum manibus in praesentia hujus visitatoris vestri roborare satagite. IV. Epistola Hincmari altera ejusdem argumenti, ad clerum et plebem Bellovacensem, in qua et formam rectae electionis insinuat. Hincmarus, sanctae metropolis ecclesiae Rhemorum episcopus, ac plebis Dei famulus, clero et plebi in parochia Belvacensi consistenti. Quia defuncto dilecto vel venerabili confratre ac consacerdote nostro, Patre videlicet ac Pastore vestro Hodone, electione canonica a Domino nostro rege vobis solita benignitate concessa, necesse erit ut de eligendo atque constituendo vobis pastore vel doctore atque (0903C)rectore secundum ecclesiasticas regulas, votis nostris in unum, Domino mediante, convenientibus, praemissis jejuniis et litaniarum obsecrationibus, tractare quantocius maturetis, et exorato eo a quo est omne datum optimum et omne donum perfectum, quique facit unanimes habitare in domo, ita vos cum studiis hujus venerandi fratris ac coepiscopi nostri, cui secundum institutionem canonicam visitatoris officium in Ecclesia, cujus amore vel vigore fovemini, delegavimus, in electione regulari concorditer uniatis, ut pastore vos diutius destitutos non doleatis. De cujus videlicet a nobis consecrandi episcopi electione pro imposito nobis ministerio et cura totius provinciae secundum mysticae Nicaenae synodi canones delegata fraternitati vestrae auctoritatem divinitus promulgatam intimare satagimus. Primo scilicet ut decretum sine visitatoris praesentia nemo conficiat, cujus testimonio clericorum ac civium possit unanimitas declarari. Deinde, ut de (0903D)ecclesia vestra, sive sit in civitate, sive in monasteriis, his disciplinis institutum, et ita apostolicae formae convenientem, de diaconibus vel presbyteris eligatis vobis, auctore et fautore Domino, consecrandum episcopum, sicut cum de eligendo atque constituendo episcopo ageret, Tito et Timotheo (0904A)Paulus depingit apostolus (Tit. I, 7 seq.; I Tim. III, 2 seq.). Et si, quod absit, de civitatis ac parochiae vestrae clericis ordinandus episcopus nullus dignus vel idoneus summo sacerdotio, quod evenire non credimus, poterit inveniri, tunc alterum de altera dioceseos nostrae ecclesia, unde nobis secundum Africanum concilium (Can. 22) sine cujusquam contradictione ordinandi quemquam canonice electum et petitum est attributa licentia, eligere procurate, qui merito vitae et scientiae doctrina vobis praeesse valeat prodesse, quique sacris canonibus, praecipue capitulo Carthaginiensis concilii (Concil. Carthag., IV, cap. 1), qualis debeat ordinari episcopus, non debeat obviare, et a decretis Patrum, Siricii videlicet, Innocentii, Celestini, Leonis, Gelasii, atque Gregorii, quantum patitur humana fragilitas, et poteritis conspicere, non valeat quoquo modo discrepare. Si etiam de alterius diocesi archiepiscopi vel parochia episcopi quempiam vobis notum proficuum (0904B)et utilem eligere malueritis, necesse vobis erit, cum beneplacito illius episcopi cujus intererit, et litteris canonicis petitum obtinere, et ad nos illum mediante visitatore vestro examinandum adducere, quatenus, si congruus sacris canonibus inventus fuerit, vobis ordinetur episcopus. Ante omnia autem cavete in electione pontificis malum simoniacae haereseos, ne pro dato aliquo vel promissione illicita, neque pro gratia cujuscunque, vel familiaritate aut propinquitate alicujus, quemquam attentetis eligere, non eum cui nulla natalium, nulla morum dignitas suffragetur, vel qui originali aut alicui conditioni obligatus detineatur; neminem ex laicis neophytum, id est, noviter attonsum, et sine disciplina, vel non per tempora constituta ad ecclesiasticos gradus provectum. Quod ideo specialiter designamus quia cum canones dicant, Nullus ex laicis ordinetur, demonstrant quod non de omnibus sit laicis constitutum. Neque enim clerici nasci et non fieri possunt. Sed designata sunt genera de quibus ad clericatum (0904C)pervenire non possunt. Id est, si quis fidelis militaverit, si quis fidelis causas egerit, hoc est, postulaverit, si quis fidelis administraverit, si quis vir ante servivit, si quis publicam poenitentiam pro culpis criminalibus egit, si quis bigamus vel maritus viduae fuit, vel si concubinam vel pellicem novit. Cavete nihilominus ne illitteratum vel alicujus haereseos peste corruptum, ac aliquorum membrorum damna perpessum, non negotiatorem clericum, aut inhonestis et turpibus lucris incubantem, aut horrendis quibusdam criminibus implicatum vel diffamatum, vel daemoniis similibusque passionibus irretitum eligere attentetis, sed domui Dei dignum, fidelem atque prudentem ministrum et dispensatorem eligite, quatenus interius exteriusque decenter ornatus, formam videndi vobis religiosa conversatione demonstret, vel sana doctrina, inter hujus mundi ac tribulationum tenebras recta calle gradiendi sine offensione ad portum salutis lumen manifestare (0904D)praevaleat, et contra barbaricam infestationem, si, quod absit, acciderit, vobis ferre auxilium prudentia sciat, utilitate valeat, temperantia consulat, et sic exterioribus administret ut interiora non deserat, sic interioribus serviat ut exteriora penitus non relinquat, et ambidexter contemplationi (0905A)mente inserviat, vitae activae servitiis intentus, ut fidelis servus et prudens, conservis in tempore tritici mensuram, id est modum verbi fidei probate dispenset, non solum in praedicationis sermone ac conversationis exemplo, verum in cunctis saluti ac vitae necessariis necessaria et opportuna provideat. Hujusmodi, quantum Dominus dederit, ipso cooperante, electum cum visitatore vestro, praesente scilicet confratre nostro, et cum decreto canonico ad humilitatis nostrae sollicitudinem examinandum adducite, quia, ut longe ante nos dictum est, non est facile dimittendus cui est proximus committendus. Praenoscere vos denique volo quia si personam a sacris canonibus deviam scienter nobis adduxeritis, non solum ex ea pontificem non habebitis, verum etiam pro illicita electione, ut contemptores canonum, judicium incurretis. Sed et nostro ac coepiscoporum nostrorum judicio, refutata rationabiliter electione vestra incongrua, talem secundum Laodicenses (0905B)canones studebimus eligere qui vestris vitiosis voluntatibus non valeat consentire, quia, sicut bene petentibus dicit Dominus, Petite et accipietis (Matth. VII, 3), ita et per apostolum male petentes redarguit dicens: Petitis et non accipitis, eo quod male petatis (Jac. V, 3). Petite, fratres, at ut vobis pastorem secundum cor suum tribuat. In cujus electione si non plus temporalia quam spiritualia commoda studueritis attendere, gratiam suae electionis electioni vestrae bonorum operum et piorum studiorum auctor et cooperator studebit accommodare, qui non sicut homo tantum in facie, sed singulorum corda scrutatur et renes (I Reg. XVI); cui est honor et gloria, potestas et imperium in saecula saeculorum. Amen. V. Excusatio Rhemensium qui, ante visitatoris adventum episcopum, post Hincmari mortem, elegisse dicebantur, ad Hildeboldum Suessionensem et caeteros provinciae Rhemensis episcopos. (0905C)Sanctissimo et reverentissimo Patri domno Hildeboldo venerabili episcopo, una cum caeteris episcopis hujus sanctae sedis metropolis ecclesiae, canonici et monachi et etiam quidam laici sanctae sedis Rhemensis ecclesiae, quorum nomina subter ascripta patebunt, praesentem felicitatem aeternamque beatitudinem. Noverit paternitas vestra ad exiquitatem exiguitatem nostram pervenisse quosdam, qui, sicut ait Apostolus, in hac parte ex nobis exierunt, sed non erant ex nobis (I Joan. II, 19), vobis nuper et domno Hugoni abbati et Angeluvino venerabili episcopo et aliis quibusque de parte nostra generale mandatum pertulisse, videlicet a majori usque ad minimum omnes electione facta, contra omnem constitutionem canonicam, antequam visitator ad nos perventus sit, consensisse, et nomine tenus quemdam designasse, et hanc falsitatem usque ad regias aures jam pervenisse. Quod nos non tam praesumptiose et, ut apertius dicamus, stolide ullo (0905D)modo egisse quaesumus vos primum scire, ac per vos praefatum domnum abbatem vel episcopum Angeluvinum caeterosque omnes ad quos haec pravitas divulgari potuit, certos reddere flagitamus; et sicut hactenus abstitimus ab ullius certae personae electione, ita deinceps, donec pietas divina et regia clementia nobis concesserit visitatorem, abstinere pro certo noveritis. Unde et uno parique consensu unum e nobis non minus fidum quam fidelem fratrem nostrum nomine Guntramnum, venerabilem monachum et sacerdotem atque praepositum coenobii Altivillarensis, (0906A)cum his pariter apicibus vobis direximus, qui viva voce ea etiam quae hic longum fuit inserere, verbis per singula manifestet. Et haec sunt nomina eorum qui hujus excusationis et praefatae culpationis uno consensu ad vos haec dirigunt. Valeat sancta paternitas vestra ad vota nostra semper in Domino. Data Nonis Februarii. Nomina canonicorum de congregatione sanctae Mariae. Framerius presbyter atque vicedominus S. Teuto presbyter atque praepositus S. Odelhardus archipresbyter pro se et ad vicem Hildradi archipresbyteri S. Otbertus decanus S. Rodoardus presbyter S. Sichelmus indignus presbyter S. Seulfus presbyter S. Teudericus presbyter S. Rothardus presbyter S. Calestus presbyter S. Walthadus presbyter S. Hardierus presbyter S. Romoldus presbyter S. Guntbertus presbyter S. Rodoalus presbyter S. Samuhel presbyter S. Helbrannus diaconus S. (0906B)Monachi de sancto Remigio. Thetboldus presbyter atque praepositus S. Rotfridus major monachus S. Boso presbyter et monachus S. Rotgerus presbyter et monachus S. Rotfridus minor et presbyter S. Floudivimus presbyter et monachus S. Beroldus presbyter et monachus S. Guntherus diaconus et monachus S. Bernerus diaconus et monachus S. Canonici de sancto Basolo. Ramigilius presbyter S. Amarilcus presbyter S. Waningus diaconus S. Canonici de sancto Theodorico. Erloldus presbyter S. Odelbertus presbyter S. Engericus diaconus S. Tetherus diaconus S. Waltharius diaconus S. Agenardus diaconus S Monachi de Orbacis. Rambradus praepositus S. Hermardus decanus S. Lantherus diaconus S. Rodoardus diaconus S. Vasalli. + Liudo. + Odalricus. + Fidentius. + Gibuinus. + Rotmarus. + Uto. + Geroldus. + Gislemarus (0906C)+ Sidrach. + Allo. + Hadericus. + Rodulfus. + Hagano. + Rumbertus. + Vuido. + Adroldus. + Gerardus. + Framericus. + Rothardus. + item Hadericus. + Berno. + Magembodus. + Brunerus. + Nodilo. + Amalraus. + Amalbertus. + Agbertus. + Gerbertus. VI. Allocutio missorum imperatoris Ludovici Pii ad clerum et plebem electionis causa congregatam. Ex Codice sancti Michaelis ad Mosam. Adnuntiamus vobis, dilectissimi fratres, quatenus divina inspiratione admonitus Dominus clementissimus et imperator Christianissimus Ludouvicus unamquamque rem quae vitio aliquo depravata fuerat ad suum jus et ad rectitudinis tenorem nititur revocare. Et maxime de his quae ad Dei Ecclesias pertinent curam gerit, ut suos omni modo habeant honores, et ut rectores earum apti sint ea praevidere (0906D)quae eis commissa sunt. Notum sit omnibus suis fidelibus, qui in ista parochia consistunt, ideo nos huc missos fuisse, ut concessam ab eo potestatem inter vos eligendi sacerdotem annuntiaremus, quia multum ei vestra fatigatio abhorret, quod tandiu absque pastore et rectore erratis. Quamobrem imperialis clementia atque prudentia talem virum a Deo electum et omnibus probatum eligere sanxit qui ad utilitatem omnium in sancta Dei Ecclesia proficiat. Et universa vestrae sanctitati enumerare jussit, quibus virtutibus et moribus ornatus, quibusque vitiis (0907A)et reprehensionibus innotabilis existere debeat qui ad talem honorem desiderat pervenire; cujus optime beatus Paulus apostolus vitam moresque discutiens in Epistola quam scripsit ad Timotheum. Dicit enim: Si quis episcopatum desiderat, usque ne incidat in laqueum diaboli (I Tim. III, 1-7). Item ad Titum de eadem re scribens ait: Hujus rei gratia reliqui te Cretae, usque et contradicentes resistere (Tit. I, 5-9). Apportetur liber. et praesentibus vobis istae sententiae legantur. Volumus ut etiam canones coram vobis legantur, in quibus praecepta nostrae vitae continentur; ut in illis potius discamus quales ad tale ministerium promoveri conveniant. Ideo revera et sententias Apostoli et capitula canonum legi praecipimus, ne quis ignorationis causa se possit tueri, si de electione fuerit jure correptus. De canone apostolorum c. 17, 18, 30, et 37, legatur. Item de canone Antiocheni concilii c. 19, item de canone Laodicensium cap. 12, et cap. 13. Item de canone Chalcedonensi cap. 11, et cap. 4. Item de canone Sardicensis concilii cap. 11, et (0907B)cap. 5. Item de canone Africani concilii cap. 17. Item de canone Hipponensis concilii cap. 17, et cap. 57. Item de decretis papae Siricii cap. 8, et cap. 9, et 14. Item in decretis Zozimi cap. 3. Item in decretis Innocentii cap. 1 . Item in decretis Gelasii cap. 24. Item in decretis Celestini cap. 18, et 20. Item in decretis Leonis papae cap. 33, et cap. 35, et cap. 49. Meminisse vos decet, o Dei sacerdotes, propositi et ordinationis vestrae, qui gubernacula tenetis animarum, et positi estis columnae in Ecclesia Dei ad sustentandos infirmos, ad confortandos imbecilles, ad consolandos pusillanimes. Vobis cura pauperum commissa est, vestro ore corpus Christi conficitur, per impositionem manuum vestrarum a laqueis diaboli homines liberantur. Cavete ne ab adversario decipiamini, ut concessa potestas eligendi in majus vos ponat periculum. Bene nostis, fratres, quod periculum vobis dicimus. Id est, ne quis per adulationem, aut per timorem, aut per praemium, aut per aliquam (0907C)talem amicitiam quam nonnulli inter se homines dando et remunerando habere solent, sed is qui dignus et omnibus amabilis, et moribus bonis, et sanctae conversationis existens, ad istam sanctam et venerabilem sedem pontifex eligatur. Mementote quemadmodum de imperitis vel falsis pastoribus Salvator loquitur dicens: Quod si caecus caecum duxerit, nonne ambo in foveam cadent (Matth. XV, 14)? Non dominum eligite, sed sacerdotem; non tyrannum, sed episcopum; non qui praeesse, sed prodesse velit; non eum cui dominari magis quam consulere subditis placet. Huc usque sacerdotibus loquimur, de quibus Dominus dicit: Sancti estote, quoniam ego sanctus sum (Levit. XI, 41). Nunc ad caeteros clericos veniamus, qui cum humilitate et patientia exspectant donec ad altiorem promoveantur gradum, qui benedictionem jam sibi datam bonis operibus adornent, et nullis vitiis subjaceant. Vos etiam, fratres, ammonemus ut in hac electione unanimes sitis, vestrisque (0907D)prioribus obedientes, pari devotione communique consilio utilitatem vestram considerantes, nihil praeter illorum conscientiam facientes, una voce pariter unum Deum suppliciter deprecamini, ut qui nullis meritis facientibus potestatem vobis eligendi tribuit, sibi placibilem et vobis utilem gubernatorem inter vos manifestet. Attendite ne tam praeclarum ac deificum munus ab illis deludatur qui magis sua considerant commoda quam aliorum. His enim nullus in hac electione locus detur qui sanctum rectumque consilium vestrum perniciosis argumentationibus disturbare pertemptant; sed, juxta canonum instituta, plurimorum ac meliorum praevaleant et roborentur sententiae (Conc. Nic., can. 5). Vos ergo, virgines, viduaeque, admonemus, quae vitam vestram soli Deo dicastis, ut ab illo cumulum mercedis alii centesimum, alii sexagesimum reciperetis, ut simul cum his quibus supra diximus una mente Deum deprecemini ut talem vobis sacerdotem dare dignetur qui (0908A)gregem sibi commissum ab omni periculo defendere valeat et velit. Non praetermittimus vos nobiles et fideles laicos, qui licitis connubiis astricti et ad generandas proles legitimis conjugibus estis copulati, ut una voce, communi consilio, Deum omnipotentem pariter invocetis, ut non de aliena ecclesia sacerdotem vobis mittat, sed de ipsa familia, si dignus in ea aliquis fuerit inventus, dare dignetur. Saepe enim inter eum qui de aliena ecclesia fuerit pontifex factus et inter gregem sibi commissum scandala et contentiones oriuntur, et peccatis facientibus fit lupus qui debebat esse pastor. Et semper inter eos, ut ait Apostolus, foris pugnae, intus sunt timores (II Cor. VII, 5). Absit ut inter vos talis eligatur qui postea de pravis actibus incriminari aut condemnari possit. Nolite errare, inquit Apostolus, Deus non irridetur (Gal. VI, 7). Si forte aliquis per vestrum praemium aut per aliquam malitiosam artem hanc sedem subripere conaverit, et hanc vobis malum consentientibus ut in illum electio veniat, hoc nequaquam consentiemus vobis, (0908B)sed domno imperatori annuntiemus; et ille sine ullo periculo, et cum licentia canonum, undecunque et cuicunque clerico voluerit, dare potuerit. Et tunc merito auferetur a vobis potestas eligendi, quia Deo offendistis et vosmet abominationem exhibuistis. Id noverit vestra tantummodo astutia in hac re esse sequendum quod nec praeceptis apostolicis contrarium nec decretis sanctorum inveniatur adversum (Leo I, epist. 92). Hactenus singulariter unumquemque per gradum et propositum suum admonuimus. Nunc generaliter ad omnes sermo noster dirigitur, quia non solum hi qui primores, sed etiam minimi qui in ista parochia sunt, istiusmodi rebus omnino indigent. Magnopere studendum est, dilectissimi fratres, Deum suppliciter deprecari ut talem inter vos ad suam servitium aptum et vobis profectuosum per suam magnam clementiam manifestare dignetur. Ideoque ammonemus ut triduana jejunia ab omnibus in ista parochia commorantibus (0908C)fieri jubeantur, et ut eleemosynae quantumcunque dare potuerat in suo maneat arbitrio. Simulque omnes una voce unaque mente omnipotentem Deum deprecamur ut talis Dei famulus, Deoque dignus, et bonis hominibus acceptus, ad illam venerabilem sedem pontifex eligatur, qui postmodum nullo vitio, nulla reprehensione arguatur; sed sit bonis moribus ornatus, et sancta conversatione suffultus, sacrisque litteris imbutus, ut idoneus minister esse possit ad perficiendum ea quae ei commissa fuerint. Quisquis abutitur ministerio, non sibi tantummodo nocet, sed etiam illis quibus ad instar speculi in altiori et eminentiori loco positus, cujus vita et actiones cunctis sub illius regimine constitutis exemplar esse debeat. Quod si ejus opera qui caeteris praepositus est doctrinam destruunt, cunctis ad dispectionem suo exemplo semetipsum praebet. Ideoque eadem vestigia reciprocis sermonibus iteramus, ut melius intelligatis quanto studio atque (0908D)prudentia ea debetis providere quae diutius et stabiliter debent permanere. Nobis quoque hujus electionis tantum observatio credita est; nec per ignorationem aut ambitionem delinquere sinamus. Ideoque mandamus vobis ex verbo domini imperatoris, et per illam fidem quam Deo et domno imperatori Ludouvico jurejurando conservare promisistis, ut ne in illo terribili examine, in quo omnes ante tribunal Judicis consistere debemus, in gravissimam damnationis sententiam incidatis, unde ultra nullatenus evadere valeatis, sed aeterna damnatione excusabilem lugitis in perpetuo poenam, ut eum quem meliorem et doctiorem et bonis moribus ornatiorem in ista congregatione conversari noveritis, nobis eum celare non dedignemini. Non enim parva res est quam superius diximus. Eam animis infigite vestris, ut diutius ventilata ad puritatem hujus rei et ad unanimitatem corda vestra convertat. Nunquid tam obdurati animo estis ut nostra monita surda aure pertranseant? aut (0909A)lapideum cor et ex silice nati, quorum nostra non emolliat oratio? Quis infelicium de tali non terreatur supplicio? Quis miserorum qui talibus dictis non vereatur? Audiant hi et timeant, qui fautores fieri volunt iniquorum, Psalmistam dicentem: Si videbas furem, currebas cum eo, et cum adulteris portionem tuam ponebas (Psal. XLVIII, 18). Et etiam nihilominus delinquunt qui pravis actibus consentiunt quam in perversa agunt. Non eos solummodo esse reos Apostolus testatur qui mala faciunt, sed qui consentiunt facientibus (Rom. I, 32). Timemus ergo vestram offendere dilectionem quod tam duriter loquimur. Sed confidimus in Deo quia idcirco nobis indignari non vultis quia perversa consilia vel acta testamur. Sed quicunque irasci mavult, suam magis indicare conscientiam poterit quam nostram depravare sententiam. Ideoque prius vitium accusamus quam oriatur, ut penitus deleatur; et ne nocivum vel pestiferum genus ambitionis detrimentum in vobis creat, aut quod ulla ambiguitas sermonum vel diversitas (0909B)voluntatum a vero recitudinis tramite vosmet deviare posset. VII. Decretum cleri et plebis Ecclesiae Laudunensis de electione Hedenulfi episcopi ad Hincmarum metropolitanum et episcopos provinciae, ut illum ordinent. Domino reverentissimo et sanctissimo Hincmaro archiepiscopo caeterisque vestrae dioceseos sanctis Patribus et episcopis, clerus Laudunensis, cum totius parochiae plebibus et sibi conjunctis praesulibus, aeternam in Domino Jesu Christo salutem et pacem. Canonicis regulis et apostolicis institutionibus statutum esse recolimus ut quoties quaelibet civitas ministerio pontificalis dignitatis caruerit, proprioque pastore vacaverit, cum decreto electionis, singulorum petentium manibus roborato, metropolitanum adire pontificem debeant, et de substituendo in (0909C)loco ejus qui decessit pastore petitione supplici commonere, quatenus et civitas sollicitudine pastorali destituta proprio recuperetur pontifice, et qui ordinandus est gratiosius possit accedere, quia cui debet ab omnibus obediri, utique debet et ab omnibus eligi (Leo I, epist. 89, cap. 3), ne civitas non optatum episcopum aut contemnat aut oderit, et fiat minus religiosa quam convenit cui non licuit habere quem voluit (Idem, epist. 84, cap. 5); hi vero qui ordinaturi sunt, in quem viderint omnium vota propensius concordare, promptius liberiusque illi manus imponere possint. Quapropter cum decreto nostrae electionis manibus singulorum nostrorum roborato ad paternitatem vestram accedentes, Hedenulfum Ecclesiae nostrae filium, et in Ecclesia nostra suffragantibus stipendiorum meritis ad onus usque sacerdotale promotum, vita et moribus et sancta conversatione idoneum approbatum, quem per licentiam vestram, favente Christianissimo imperatore Carolo, pari consensu ac concordi devotione (0909D)atque unanima voluntate eligimus, per manus vestras ac caeterorum vestrae dioceseos sanctorum episcoporum consecrari nobisque et Ecclesiae nostrae doctorem atque pontificem institui imploramus, precamur, ac petimus. Elegimus autem eum nobis fore pastorem quem apostolicae formae, qua episcopum ornatum beatus Paulus esse oportere demonstrat, congruere et sacris non obviare canonibus, Christi gratia cooperante, confidimus. Oramus sanctam paternitatem vestram nunc et semper in Christo bene placere. Actum V Kalendas Aprilis in basilica sanctae Mariae genitricis Dei et Domini nostri Jesu Christi anno Incarnationis ejusdem Domini nostri (0910A)Jesu Christi 876, regni Domini Caroli imperatoris 36 et imperii primo, indictione nona VIII. Aliud decretum cleri Parisiensis de electione Aeneae episcopi, quem Carolus rex insinuaverat, ad metropolitanum Senonensem ejusque provinciales episcopos. Religiosissimis patribus et fratribus (Lupi abbatis epist. 98), Gueniloni Weniloni metropolitano Senonicae sedis antistiti, et universo clero ejus, et caeterarum ecclesiarum praesulibus quae in dioecesi memoratae sedis censentur, cunctisque in eis Deo famulantibus, clerus matris ecclesiae Parisiorum, et fratres coenobii sancti Dionysii et sancti Germani et beatae Genovefae ac Fossatensis, diversorumque monasteriorum unanimitas, praesentem et futuram salutem. Venerabilem pastorem nostrum Ercanradum nuper decessisse cum longe lateque divulgatum sit, tum sanctitatem vestram latere non potuit, nosque affici moestitia de vocatione fratris defuncti, (0910B)ac sollicitudine permoveri de electione successuri, prudentia vestra intelligit. Cum enim principaliter se futurum Dominus Jesus polliceatur cum his qui principes religionis existunt, non patimur diu carere antistite, cujus doctrina ad salutem nostram instituamur, exemplo informemur, benedictionibus in nomine Domini muniamur. Ejus, utpote bonorum omnium auctoris, nequaquam nos cura destitutos firmissime credimus, dum ipse curas nostras sua clementia sustulit, et vota ultronea benignitate praevenit. Namque ipse in cujus manu cor regis est, gloriosi domini nostri Caroli, quemadmodum plene confidimus, menti infudit ut ejus nos regimini committeret quem in divinis et humanis rebus sui fidissimum multis experimentis probasset. Igitur Dei pronam in nos amplectentes misericordiam, et regis nostri piam suscipientes providentiam, Aeneam, cujus praeconia praemisimus, concorditer omnes eligimus, Aeneam patrem, Aeneam pontificem habere (0910C)optamus. Quamvis enim tanta prudentia ac probitate praecellentissimus rex noster polleat ut solum ejus judicium de viro memorato posset sufficere, tamen conditionis humanae non nescii, futurorumque curiosi, aulicorum nos ipsi propositum ac mores longe prius inspeximus, et inter graves probabilesque personas et sanctitate ferventes, hunc quem antistitem habere cupimus, quotquot eum nosse potuimus, ut nunc palam est, absque errore annumeravimus. Proinde, sancti Patres, annitimini ne dilatione divini et regii beneficii torqueamur; sed nobis suspensis, nobis desiderantibus, nobis flagitantibus, ponatur celeriter lucerna super candelabrum, ut lumen veritatis populus Dei videat, et aemula devotione praesulis vestigia tenens, sempiternae beatitudini praeparetur. Professionem vero nostri consensus in Aeneam Deo annuente per vestrum ministerium nobis futurum antistitem subscriptionibus nostris certatim roboravimus, ut nostra unanimitate comperta, votum summa properantia (0910D)compleatis. IX. Rescriptum episcoporum ad ipsos. Guenilo sanctae Senonicae sedis metropolitanus episcopus, Heriboldus Antissiodori episcopus, Agius Aurelianorum, Prudentius Tricassinorum, Herimannus Nivernensium, Frotbaldus Carnutum, Hildegarius Meldorum, clero matris Ecclesiae Parisiorum et cunctis in diversis coenobiis sub ea Deo militantibus salutem. De excessu reverentissimi coepiscopi nostri Ercanradi non mediocriter anxii, vestrique moeroris participes, tandem justissimae dispositionibus Dei memores consolationem recipimus, dum vos sub pastore (0911A)bono agentes, qui summe bonus est, vicarium ejus scilicet visibilem, ministeriique nostri consortem, absque dilatione expetere vestris litteris tenentibus lineas rationis cognovimus. Praeparatum enim a Deo ei bonum exitum credimus cujus munere talem videmus patere ingressum. Quanquam nobis futurus nunc socius olim fuit praecognitus et merito suae probitatis amabilis. Quis enim vel leviter tetigit palatium cui labor Aeneae non innotuit, et fervor in divinis rebus non apparuit? Quamobrem electionem vestram in eo factam, Deo propitio, libenter sequimur, aut eum profuturum populo ejus, ad dignitatem pontificatus promovendum, concorditer decernamus. Sit igitur vobis pastor qui pro suis in Deum meritis bene complacuit; et sequentes ejus veracem doctrinam, et sancta opera imitantes, ad coelestis regni pascua properate felices. Ordinationi autem ejus subscripsimus concorditer universi, ut securi ministerio potestatis ejus fruamini. X. Aliud decretum cleri et plebis Senonensis, de electione Ansegisi metropolitani, qui ex alia provincia petitus est, ad episcopos provinciae Senonicae. Dominis reverentissimis ac venerabilibus Senonum dioceseos Patribus et episcopis, Senonum Ecclesiae clerus, cum totis ejusdem parochiae plebibus sibi conjunctis, pacem perpetuam et gloriam sempiternam semper et ubique optamus in Domino. Canonicis regulis et apostolicis institutionibus sancitum esse recolimus ut quoties metropolis civitas pontificalis ministerio dignitatis caruerit, proprioque vacaverit pastore, suffraganei ejusdem metropolis convenire debeant, et electionem futuri pontificis cum consensu cleri et plebis facere, ac cum decreto electionis singulorum petentium manibus roborato suffraganeos adire debeant pontifices, ac de substituendo in loco ejus qui decessit pastore petitione supplici commonere; quatenus et metropolis civitas, (0911C)pastorali sollicitudine destituta, proprio recuperetur pontifice, et qui ordinandus est, gratiosius possit accedere, quoniam cui debet ab omnibus obediri, debet utique et ab omnibus eligi, ne civitas episcopum non optatum aut contemnat aut oderit, aut fiat minus religiosa quam convenit cui non licuerit habere quem voluit; hi vero qui ordinaturi sunt, eum in quem viderint omnium vota propensius concordare, promptius ac liberius illi possint manus imponere. Idcirco cum decreto electionis nostrae manibus singulorum nostrorum roborato ad paternitatem vestram accedentes, Ansegisum presbyterum Rhemorum dioeceseos, Ecclesiae autem Belvacensium, atque abbatem monasterii sancti Michaelis, quem per licentiam vestram, Patres venerandi, Domino etiam Christianissimo rege Carolo annuente, secundum decreta Celestini papae (Cap. 18), ex propria Ecclesia deficiente electione, pari consensu ac concordia, voluntate ac devotione elegimus nobis (0911D)et Ecclesiae nostrae episcopum atque pontificem per manum vestram consecrari implorantes, petimus, rogamus, atque precamur. Eligimus autem eum nobis fore pastorem quem ecclesiasticae formae, qua episcopum ornatum Paulus apostolus esse debere demonstrat, congruere et sacris canonibus non obviare, Christi cooperante gratia, credimus. Actum V Kalendas Julii in basilica sancti Stephani protomartyris, anno Incarnationis Dominicae 871, regni vero domni Caroli gloriosi regis 32, indictione 4. XI. Epistola cleri et plebis Ecclesiae vacantis ad metropolitanum, ut electum ab ipsis episcopum consecrare dignetur. Domino sanctorumque meritis coaequando Patri Patrum domino illi praesuli summo cunctus clerus omnisque populus sanctae illius Ecclesiae multimodam in Domino optamus salutem. Igitur quoties aliqua plebs vestrae ditioni subdita a proprio fuerit viduata pastore, non aliunde nisi a vobis est implorandum auxilium, quem ad hoc divina praeordinavit Majestas, ut non solum vestros specialiter pascatis filios, sed etiam rectores non habentibus et spiritali pabulo indigentibus pastores tribuatis. Quapropter ad vestrae sanctitatis paternitatem fiducialiter nostras fundimus preces, poscentes videlicet ut hunc illum summae honestatis humilem vestrum famulum nobis pontificem ordinare dignemini; cujus conversationem et mores, in quantum cognovimus, laudamus, et ad tam dignum opus idoneum testificamus. Et quandiu (0912B)a benedictione episcopali immunes sumus, ejus doctrina et exemplo roborati, ad viam salutis, Domino miserante, quasi perdita ovis et inventa, redituros nos credimus. Quod decretum nostris manibus roboratum ill. Ecclesiae vestrae vobis dirigere statuimus anno Incarnationis Domini, et episcopatus vestri et regis illius annis illis, indictione tali, data tali. XII. Epistola Ecclesiae Senonicae ad Hilduinum archicapellanum, pro tuenda metropolitani electione quam fecerant. Excellentissimae venerationis honore dignissimo Hilduino, Domino vere sanctissimo, Senonicae plebis humillima devotio aeternae prosperitatis in domino salutem. Quia divina inspirante misericordia fastidiosae importunitatis nostrae clamoribus, mi domine, saepe compati dignati estis, idcirco etiam nunc nimia compulsi necessitate vestrae celsitudinis aures inquietare praesumpsimus. Novimus etenim, (0912C)reverentissime domine, quomodo prioribus petitionibus nostris benigne et misericorditer assistere dignati estis, quomodo etiam nullis nostris meritis, et, quod nunquam futurum sperabamus, alteram nobis electionem impetrare ac concedere studuistis. Sed quoniam peccatis nostris, ut credimus, exigentibus, vota et desideria, quibus sanctitatem vestram toties pulsare ausi sumus, plurimum impedita ad effectum pervenire non meruerunt, idcirco et hac vice causas miseriae nostrae referre compulsi sumus. Fecimus, domine mi, et nunc secundam electionem, et invenimus hominem ex nostris a puero nobis bene notum, genere et moribus non infamem, docilem, aetate huic officio congruum, litteratoriae professionis non usquequaque ignarum, divinae quoque scientiae non penitus expertem, quarumdam etiam aliarum artium portionem habentem. Quem cum obtulissemus, nullatenus putantes rejiciendum, ipsis missis dominicis impedientibus, quod optavimus non (0912D)meruimus adipisci. Propterea vestrae pietatis vestigiis animo provoluti, flebiliter postulamus ut tandiu rem suspendere dignemini quousque cum scripto homine ad vestram celsitudinem properantes ipsi vobis melius nostram pandamus miseriam. Et si quidem ad hoc onus ferendum persona quam dicimus sufficere minusve poterit, dignationis vestrae judicio aut suscipiatur aut reprobetur; dum amplius nec nos acquisitis occasionibus quidam sic crucient, nec a nobis abjectissimis vestra mansuetissima (0913A)sublimitas diutius inquietetur. His itaque clementiae vestrae suggestis atque utinam impetratis, oramus supernam misericordiam ut multimoda vos prosperitate valere concedat, et aeternae beatitudinis gaudia consequi quandoque permittat. Eximio Domino et vere sanctissimo Hilduino sacris negotiis a Deo praelato Senonicae urbis abjecta humilis Ecclesia perpetuam salutem. XIII. Ad Judith imperatricem, de eadem re. Inclytae et omni nobilitate clarissimae Judith gloriosae imperatrici Senonicae Ecclesiae humillima devotio. Praesumpsimus, mi domina, auribus clementiae vestrae necessitatis nostrae causam innotescere, ut per vestram pietatem de his celeriter mereamur consolationem recipere. Notum vobis esse credimus quod nobis indignissimis a domno imperatore concessum fuerit ut ex nobis ipsis electionem faciendi haberemus licentiam. Sed cum illum quem scitis elegissemus, et a serenitate domni imperatoris non (0913B)plene fuisset receptus, permissum est nobis iterum ut alium, si potuissemus, ex nobis huic officio congruum inveniremus. Sed cum esset inventus, ut credimus, in Dei et vestro servitio habilis, nescimus ob quam causam a missis dominicis non est plena benivolentia susceptus. Unde vestram oramus benignitatem ut ex hoc nobis in adjutorium esse dignemini, quatenus suspendatur donec ipsum de quo dicimus ad praesentiam domni imperatoris, et vestram, nos ipsi deducamus, et qualiter jusseritis discutiatur, et probetur si nobis prodesse valeat et in servitio vestro aptus esse possit an minus. Optamus vos divinis semper muniri praesidiis et immortalitatis corona quandoque gloriari, piisima et serenissima domina. Excellentissimae et omni nobilitate clarissimae Judith imperatrici Senonicae plebis humillima devotio. XIV. Examinatio Willeberti Catalaunensis ordinandi episcopi, per Hincmarum metropolitanum, astantibus provinciae Rhemensis et aliarum provinciarum episcopis. Anno ab Incarnatione Domini 868, indictione secunda, III Nonas Decemb. convenientibus apud Carisiacum in ecclesia sancti illius pro examinatione Willeberti presbyteri, qui futurus erat Catalaunensis episcopus, Hincmaro dioecesis Rhemensium archiepiscopo, item Hincmaro Laudunensium episcopo, Hodone Belgivacorum episcopo, cum legatis Rothadi, Erpoini, Hilmeradi, Raginelmi, et Joannis ejusdem dioecesis coepiscoporum, vicem eorumdem Patrum suorum cum tractoriis, sicut regulae praecipiunt, exhibentibus, et quampluribus abbatibus, canonicis, monachis, presbyteris, diaconibus, atque subdiaconibus convenientibus nihilominus archiepiscopis et episcopis aliarum provinciarum, Wenilone videlicet Rothomagensium archiepiscopo, Herardo Turonorum archiepiscopo, Egilone Senonum archiepiscopo, et Fulcrico ipsius coepiscopo, praesentes adfuerunt (0913D)clerus, ordo, et plebs Catalaunica, decessionem sui patris Erchanravi quondam episcopi dolentes, cum decreto canonico manibus singulorum roborato, Willebertumque quondam sacri palatii presbyterum a se electum ab Hincmaro archiepiscopo et ejus coepiscopis petentes sibi ordinari episcopum. Quos invehens idem archiepiscopus Hincmarus, cur obitum praefati episcopi per illos non cognoverit, sed per alios hoc rescierit, et rationes reddens pro qua (0914A)causa duae electiones in eadem ecclesia factae fuerint, scilicet quia prima non regulariter facta exstiterit, quoniam decretum non canonice factum fuit, sed postea misso ad eamdem ecclesiam visitatore Hodone episcopo, et votis omnium in unum concordantibus, aliud decretum, quod canonicum foret, fieri praecepit. Quo decreto coram omnibus relecto, et nominibus singulorum qui illud subscripserant recitatis, interrogati sunt tam canonici et monachi de monasteriis in eadem parochia sitis, quam etiam parochiani presbyteri et nobiles laici, si in eadem electione ipsius Willeberti presbyteri consentirent. Qui omnes viva voce dixerunt quod et ipsi et illi qui illo venire non potuerunt, in eadem electione consentirent. Tunc Hincmarus archiepiscopus dixit: Quia Willebertum eligitis, et nos illum non cognoscimus, ostendite illum nobis, ut sciamus quis sit, et perscrutemur si tanto honore dignus inveniri poterit. Qui in praesentia veniens interrogatus est unde esset. Isque respondit: (0914B)Pago Turonico oriundus. Iterum interrogatus cujus conditionis esset. Et ille: Peccatis quidem obnoxius, sed Dei gratia natura liber. Item: Ubi didicisti? Item ipse: In schola Turonica liberalibus disciplinis erudiendus traditus sum. Item: Cujus ordinis, vel cujus es ordinatus? Item ipse: Praesentis patris mei domni Herardi per singulos gradus usque ad diaconum sum ordinatus; postea autem ab eodem patre meo Herardo litteris ad Erpoinum datis presbyterii onus suscepi. Item Hincmarus: Qua de causa in nostram dioecesim venisti? Et ille: Per licentiam praesentis mei archiepiscopi Herardi a parentibus meis regiis sum mancipatus obsequiis. Item Hincmarus: Quod ministerium in regio obsequio suscepisti? Et ille: Inbreviator sive descriptor stipendiorum regalium et relator a domno rege sum constitutus. Item Hincmarus: Quia conductor alienarum rerum fuisti, audi quid sanctum Chalcedonense inde dicat concilium (Can. 3). Et lectum est (0914C)hoc capitulum. Ad hoc respondit: Sicut dixi, non fui conductor alienarum rerum, nec turpia lucra, vel exactiones, sive tormenta in hominibus exercens, sed, ut praefatus sum, descriptor et relator solummodo stipendiorum regalium. Unde interrogati sunt hi qui in corte degebant, si scirent in illo ministerio hoc illum exercuisse quod sacerdotali ministerio minime conveniret. Qui responderunt, et clerici et nobiles laici, quod nullo modo in eodem ministerio perpetratum haberet quae sacris canonibus et suo ministerio in aliquo obviare deberent. Iterum interrogatus est si aliquod ministerium de rebus ecclesiasticis aliquo habuerit loco. Qui respondit quod praeposituram monasterii sancti Vedasti, jubente Joanne episcopo, et consentientibus fratribus, susceperit. Et de hac jussione litterae Joannis episcopi ibi relectae sunt idipsum continentes; et etiam testimonio fratrum de eodem monasterio, quod ita se res haberet, et de bona vita et conversatione sua, (0914D)et quod non in eodem monasterio quidquam contra sacras regulas egerit, confirmatum est. Prosecutus est domnus Hincmarus: Quia ministeria domni regis habuit, nescimus si isdem dominus rex ab eo aliquid repetit vel repetere debeat. Unde nobis sua voluntas vel auctoritas necessaria foret. Et porrectae sunt litterae cum sigillo domini regis, continentes quod de omnibus quae illi commisit optime ei rationem reddiderit, et nihil ab eo repetebat vel unquam (0915A)repetere deberet. Insuper et, si eum dignum ad onus episcopale invenire valerent, episcopum Catalaunis eum ordinari petebat. Denique de his suprascriptis coram omnibus testimonio multorum et litteris idoneo approbato, Hincmarus episcopus ad Herardum archiepiscopum, dixit: Quia vester natus, nutritus vel educatus, et ordinatus dignoscitur, et clerus, ordo, et plebs Catalaunica illum exposcit, habeamus vestram licentiam ut regulariter una vobiscum eum examinemus si tanto oneri vel honori dignus existat. Qui libentissime annuit, et jussus est sedere coram eis. Data est ei regula Pastoralis Gregorii. Et jussum est ut relegeret capitulum de eo qui praeesse debet, ubi scribitur: Nulla ars doceri praesumitur. Quo relecto, interrogatum illi est si illud intelligeret et secundum hoc vivere et docere vellet. Qui respondit: Utique. Iterum datum est ei ad relegendum capitulum de canonibus, ubi scribitur: Qui ordinandus est (Concil. Carthag. IV, can. 1). Et (0915B)professus est se omnia intelligere et obedire velle. Tunc relecta sunt ei placita quae episcopus jam ordinatus ab ordinatoribus et electoribus suis suscipere debet, ubi continetur qualiter vivere, docere, et subditos suos regere debet secundum sacros canones, diem praeferentia et consulem. Et interrogatum est si secundum ea omnia agere vellet. Quae minime abnuit. Tunc demum ostensus est illi libellus fidei et professionis suae, ut legeret coram omnibus quae in eo scripta erant, et si ea ita credere ac tenere vellet, manu sua subscriberet, et archiepiscopo suo habenda traderet; si autem in eo quaedam inveniret quae sensui suo offenderent, liber sicut venerat exiret. Quibus relectis, verbis fidem accommodavit, et per omnia ea se tenere, credere, ac praedicare velle professus est. Quia enim, Deo gratias, post examinationem eum catholicum, litteratum, et omnimodis aptum ad sarcinam episcopalem suscipiendam invenerunt, sed tamen de aliena provincia illum fore cognoverunt, relecta sunt sacrorum canonum capitula, (0915C)quid de eo dicerent qui de aliena provincia peti deberet. Et inventum est quod ab eo illum petere deberent cujus natus, nutritus, et ordinatus foret. Humiliter domnus Hincmarus archiepiscopus, simul cum coepiscopis, et clero, ordine ac plebe Catalaunica, ab Herardo archiepiscopo eum petiit et impetravit, ac canonice illum ei commisit. Quem susceptum monuit ut si ab eo episcopus ordinari vellet, libellum fidei ac professionis suae, quem jam relegerat, et quae in eo scripta erant se credere ac tenere ante paululum professus fuerat, manu sua propria in capite nomen suum scriberet, et ad finem subscriptione sua roboraret. Quod sine dilatione ipse fecit. Tunc relectae sunt tractoriae episcoporum qui prae variis incommoditatibus ad eamdem examinationem venire non potuerunt, continentes quidquid super examinationem et ordinationem saepefati Willeberti canonice inventum et actum fuerit, se per omnia assensum praebere. Et sic denuntiatus (0915D)est dies et hora ac locus ordinationis ejus, id est, Nonis Decembris, in monasterio quod Brittennacus dicitur, in dioecesi Rhemensi et parochia Noviomagensi. Et commonitus est idem Willebertus ab archiepiscopo suo Hincmaro ut ab infantia sua per singulos gradus suos pronuntiaret Domino viam suam; quatenus in denominata die ad tanti oneris dignitatem gratiosus accedere valeret. Die autem, hora et loco, denominato, convenit domnus episcopus Hincmarus cum coepiscopis suis Hincmaro, Hodone, et legatis qui tractorias supradictas suorum episcoporum detulerunt. Et quia jam pleniter examinatus coram supradictis episcopis et coram clero ac plebe fuerat quando et domnus Hincmarus sufficientem (0916A)sermonem de eo coram episcopis et aliis multis clericis et laicis et ad omnem populum ante diem Dominicam in sexta feria fecerat, et brevitas diei id poscebat, intermisso ipsa die sermone, post introitum et Gloria in excelsis Deo et orationem primam de adventu Domini, secundam autem de ordinatione episcoporum, sive post litanias, sicut sacri canones praecipiunt, in episcopum consecratus est, et post lectionem Apostoli perlectam et responsa, et alleluia, et evangelium, et Credo in unum, et oblata et missarum solemnia, sicut mos est, peracta placita quae ante pridem ei relecta fuerant, quaeque ordinatos ab ordinatoribus suis sacri canones accipere jubent, diem et consulem praeferentia, manibus archiepiscopi et coepiscoporum ac legatorum vice Patrum suorum subscripta, cum capitulo Pauli apostoli ad Timotheum, noviter ordinato ubi dicitur: Testificor coram Deo et electis ejus angelis ut haec custodias (II Tim. IV, 8), iidem episcopi in mandatis deposuerunt. Et unusquisque feliciter ad propria remeavit. XV. Professio Adalberti futuri episcopi Morinensis Hincmaro Rhemorum archiepiscopo ante ordinationem oblata. Ego Adalbertus, vocatus episcopus Morinensis, reverentissimo Patri Hincmaro Rhemorum archiepiscopo. Quia fundamentum bonorum operum, per quod ad coeleste regnum gratia Domini pervenitur, fidem quae per dilectionem operatur esse non dubium est, non abs re censuit veneranda Ecclesiae catholicae consuetudo ut ab eis qui ad praedicationis promoventur officium, fidei integritas et confessio requiratur. Quia, sicut magister egregius et doctor gentium Paulus declarat, Corde creditur ad justitiam, ore autem confessio fit ad salutem (Rom. X, 10). Et ideo mox superna gratia per sacrosanctum ministerium vestrum Morinensis Ecclesiae futurus episcopus profiteor unam fidem esse, eamque, operante gratia superni largitoris, me tenere, praedicare, atque defendere (0916C)quam a Deo inspiratam, et ab apostolis traditam, atque a successoribus eorum custoditam habemus. Confiteor unum baptisma in remissionem peccatorum, unam apostolicam et universalem Ecclesiam, in qua sola possunt relaxari peccata in nomine Patris, et Filii et Spiritus sancti, tam per catholicum baptismum, quam et per dignos poenitentiae fructus et apostolicae auctoritatis largitam sibi a Domino potestatem. Extra hanc Ecclesiam catholicam neminem salvati posse confiteor. Sex denique sanctas et generales de fide synodos, quas sancta et apostolica Ecclesia recipit, me recipere et venerari profiteor, videlicet Nicaenam CCCXVIII Patrum sub Silvestro papa et Constantino imperatore contra Arium et ejus sectatores celebratam; Constantinopolitanam CL Patrum contra Macedonium et Eudoxium temporibus Damasi papae et Gratiani principis actam; Ephesinam CC Patrum contra Nestorium sub Theodosio principe et papa (0916D)Celestino, cui per suos vicarios praesedit idem beatus papa Celestinus et sanctae memoriae Cyrillus Alexandrinus episcopus; Chalcedonensem DCXXX Patrum, cui praesedit per vicarios suos sanctus Leo papa, temporibus Martiani principis, contra Eutychem nefandissimum praesulem monachorum celebratam; item Constantinopolitanam temporibus Vigilii papae sub Justiniano principe contra Theodorum et omnes haereticos; item Constantinopolitanam CL Patrum sub Agathone papa, Constantini et Heraclii ac Tiberii principum temporibus, pro adunatione facienda sanctarum Dei Ecclesiarum de duabus naturis et operationibus in una persona Dei et hominis Filii Domini nostri Jesu Christi. Hos autem, quicunque (0917A)ab eisdem sanctis Patribus in memoratis synodis, vel postea similiter per Spiritum sanctum sentientibus, diversis vicibus litteris divinitus inspiratis damnati leguntur, eamdem venerandam Patrum auctoritatem sequens condemno. Sed et epistolam beatae recordationis Leonis apostolicae sedis antistitis ad Flavianum Constantinopolitanum episcopum datam, et omnes ejus epistolas de fidei firmitate perscriptas, per omnia et in omnibus inviolabiliter custodire et me libere semper praedicare profiteor. In quibus inter caetera, sicut et in sermone beati Anasthasii, quem Ecclesia catholica venerando usu frequentare consuevit, qui ita incipit: Quicunque vult salvus esse, ante omnia opus est ut teneat catholicam fidem, post documentum quo docemur quomodo. Trinitas personarum in unitate divinitatis et unitas deitatis in Trinitate personarum veneranda sit, evidentissime continetur, unam ex eadem sancta Trinitate personam, Dominum et Salvatorem nostrum (0917B)Jesum Christum, Dei hominisque filium, ex duabus et in duabus naturis, hoc est, divina et humana, in una persona consistentibus, et in sua proprietate differentiaque manentibus, esse credendum et praedicandum. Qui secundum apostolicum Symbolum de semper virgine Maria, quae veraciter Dei est genitrix, secundum carnem natus, passus, mortuus, resurrexit, et in coelos ascendit, sedet quoque ad dexteram Dei Patris omnipotentis, inde venturus judicare vivos et mortuos, ad cujus adventum omnes homines resurgent cum corporibus suis, et reddent de factis propriis rationem, et recipiet unusquisque prout gessit, et in factis suis perseveraverit, ab eodem justo Judice et sine fine regnante, cum ibunt impii in ignem aeternum, justi autem in vitam aeternam. Anathematizo quoque omnes haereses ac schismata quae catholica et apostolica Ecclesia anathematizat; et quidquid sanae fidei intelligentiae contradicit, respuo et anathematizo; et quidquid catholica et apostolica Ecclesia recipit et tenet, me, adjuvante (0917C)Domino, recipere et sequi, et a sacris canonibus atque a regularibus decretis apostolicae sedis de ecclesiasticis ordinibus et disciplinis canonum promulgatis, seu a synodalibus constitutionibus, quas catholica Ecclesia ad auctoritatem recipit, me per contemptum pertinaciter non deviaturum profiteor. Privilegio etiam metropolis Rhemorum Ecclesiae ac ejus praesulis secundum sacrosanctos conciliorum canones et decreta sedis apostolicae ex sacris canonibus et legibus promulgata pro scire et posse absque dolo et simulatione vel indebita et pertinaci contradictione me obediturum profiteor. Sed et observationes ac regularia mandata sacrosanctorumque conciliorum placita, quae post ordinationem episcopalem in litteris canonicis, secundum morem ecclesiasticum, propriis subscriptionibus roboratis collecta et mihi tradenda coram omnibus praedixistis, me servaturum profiteor, et omnibus suprascriptis cum cordis et oris professione subscribo. XVI. Professio altera generalis ordinandi archiepiscopi. Ego hujus sedis ordinandus archiepiscopus, et sacro ministerio vestro, sancti Patres, praedicationis officium suscepturus, confiteor sanctam atque ineffabilem Trinitatem, Patrem, et Filium, et Spiritum sanctum, unum Deum naturaliter esse, unius substantiae, unius naturae, unius majestatis atque virtutis, Dominum quoque nostrum Jesum Christum de Deo Patre ante tempora genitum, eumdemque sub tempore de Spiritu sancto conceptum, et de Maria virgine natum credo. Qui passus est pro redemptione humani generis, ad inferna descendit, indeque victor resurgens, et in coelos ascendens, venturus est in fine saeculi, ut reddat singulis prout gesserunt in (0918A)corpore positi, sive bonum, sive malum. Praeterea constitutiones quatuor principalium conciliorum, Nicaeni, Constantinopolitani, Ephesini, et Chalcedonensis, canones quoque synodorum et decreta quae orthodoxa fides suscipit et complectitur, me suscipere, tenere, et praedicare velle confiteor. Haereses vero et schismata quae catholica Ecclesia anathematizat, et quidquid sanae fidei adversatur, condemno, respuo, anathematizo. Beato vero Petro et vicario ejus debitam subjectionem et obedientiam, suffraganeis vero nostris adjutorium me exhibiturum profiteor. Et huic professioni meae coram Deo et angelis, sub testimonio quoque praesentis Ecclesiae, subscribo. XVII. Tractoria Prudentii, episcopi Tricassini, quam per vicarium misit ad ordinationem Aeneae Parisiensis, cum ipse adesse non posset. Patri venerabili et caeteris patribus fratribusque sincerissime diligendis atque coepiscopis reverendis (0918B)Prudentius aeternam in Domino salutem. Quantum ad meritum peccatorum meorum spectat, justissimo Dei judicio, quantum vero ad indebitas atque indeficientes ejus misericordias pertinere dignoscitur, misericordissimo ipsius munere, infirmitatibus pene omnibus notis depressus, sancto desiderabilique vestro conventui adesse prohibeor. Quod autem possum, praesentibus litteris atque legato Ecclesiae nostrae presbytero Arnoldo mei consensus praesentiam eatenus exhibeo, ut is qui ordinandus est, si apostolicae sedis omnibus institutis, et beatorum Patrum Innocentii, Zosimi, Bonifacii, Xisti, Leonis, Gelasii, Celestini, Gregorii, Hilarii, Ambrosii, Augustini, Isidori, Primasii, Fulgentii, Hieronymi, Cassiodori, Bedae, aliorumque adaeque catholicorum atque orthodoxorum virorum scriptis et dictis, ac specialiter super quatuor capitulis quibus omnis Ecclesia catholica adversus Pelagïum ejusque haereseos sequaces pugnavit ac vicit, atque ad posterorum (0918C)memoriam litteris auctoritate et veritate plenissimis mandavit, confitendo subscribere et subscribendo confiteri voluerit, ejus me ordinationi consentaneum esse profiteor. Sin alias, prorsus neque assentior, neque fidelibus Christi assentiendum suadeo. Capitulorum vero quatuor praemissorum seriem, quamvis vestram prudentiam multo vivacius quam meam extremitatem compertam esse non dubitem, necessario tamen breviter adnectendam judicavi, ut facilius quid sentiam, cui veritati consentiam, vestra bonitas recognoscat. Videlicet, ut liberum arbitrium in Adam merito inobedientiae amissum, ita nobis per Dominum nostrum Jesum Christum redditum atque liberatum confiteatur, interim in spe, postmodum autem in re, sicut dicit Apostolus, spe enim salvi facti sumus (Rom. VIII, 24), ut tamen semper ad omne opus bonum Dei omnipotentis gratia indigeamus, sive cogitandum, sive inchoandum, operandum, ac perseveranter consummandum, et sine ipsa nihil boni (0918D)nos posse ullatenus aut cogitare, aut velle, aut operari sciamus ( Notanda ). Secundo, ut Dei omnipotentis altissimo secretoque consilio credat atque fateatur quosdam Dei gratuita misericordia ante omnia saecula praedestinatos ad vitam, quosdam perscrutabili justitia praedestinatos ad poenam, ut id videlicet, sive in salvandis, sive in damnandis, praedestinaverit, quod se praescierat esse judicando facturum, dicente propheta: Qui fecit quae futura sunt (Isai., XLV, 11, sec. LXX). Tertio, ut credat et confiteatur cum omnibus catholicis sanguinem Domini nostri Jesu Christi pro omnibus hominibus ex toto mundo in eum credentibus fusum, non autem pro illis qui nunquam in cum crediderunt, nec hodieque credunt, nunquamque credituri sunt, dicente ipso Domino: Venit enim Filius hominis non (0919A)ministrari, sed ministrare, et dare animam suam in redemptionem pro multis (Matth. XX, 28). Quarto, ut credat atque confiteatur Deum omnipotentem omnes quoscunque vult salvare, et neminem posse salvari ullatenus nisi quem ipse salvaverit, omnes autem salvari quoscunque ipse salvare voluerit. Ac per hoc quicunque non salvantur, penitus non esse voluntatis illius ut salventur, dicente propheta: Omnia quaecunque voluit Dominus fecit in coelo et in terra, in mari et in omnibus abyssis (Psal. CXXIV, 6). Et licet quaedam sint alia quibus in Pelagio damnatis universaliter Ecclesia consenserit, sategerit, atque subscripserit, haec tamen specialius adversus eum ejusque complices per apostolicam sedem, instantia beatissimi Aurelii Carthaginensis episcopi atque Augustini cum aliis ducentis quatuordecim episcopis ab ejus pravissimis sensibus eruta, vindicata, et multis tam epistolis quam libris toto orbe vulgata, omnis hodieque gaudet, confitetur, praedicat, et (0919B)tenet, atque tenebit Ecclesia. His per omnia consentaneam praedicabilem paternitatem fraternitatemque vestram gratia superna invictam atque praevalidam et suo munere gaudentem perpetim conservare dignetur. XVIII. Documentum de ordinatione Electranni, episcopi Rhedonensis. Anno Incarnationis Jesu Christi Domini nostri 866, indictione 14, anno piissimi regis Caroli 27, III Kalendas Octobris, in parochio Turonica ordinamus et ad pontificalem sedem Rhedonensis Ecclesiae consecramus Electrannum, electione atque decreto cleri et plebis ejusdem Ecclesiae, nos in Dei nomine antistites, Herardus Turonicae metropolis, Actardus Namnetensis, atque Rodbertus Cenomanensis, cum consensu et litteris caeterorum dioecesanorum adhibito, apicibus etiam praemoniti jam dicti gloriosi regis Caroli, hujusmodi statuto et paternae commotionis decreto ipsi viro allato, ut canonicis sanctionibus, (0919C)quantum divina suffragaverit pietas, libenter obtemperet, et ab illicitis ordinationibus abstineat, et pestem simoniacae haeresis devitet, concilia quoque sacris praefixa canonibus certis sibi designata temporibus celebrare procuret, atque matri suae metropoli debita reverentia sese subdere non negligat, et juxta sanctorum Patrum regulas nihil nisi quae ad propriam pertinent Ecclesiam extra ejus consensum pertentet. Haec ergo aliaque ad institutionem et informationem fidelis viri fratris et filii nostri Electranni, die praefixo, verbo pariter et stylo promulgantes, pontificali eum infula adornantes, sacra quoque benedictione more sanctae Ecclesiae ditantes, annulo quoque dotantes, et baculo decorantes, sanctae Rhedonensi Ecclesiae pontificali eum ordine praefecimus, et paternae cathedrali solio sublimantes, confratrem, consacerdotem, et comparticipem in regimine et gubernaculo Ecclesiae sanctae nobis ex integro in Dei nomine efficimus, manuum quoque (0919D)adnotationibus confirmavimus. XIX. Canonicae litterae ab ordinatoribus datae Hedenulfo episcopo Laudunensi, ad clerum et plebem Ecclesiae Laudunensis. Hincmarus sanctae metropolis Ecclesiae Rhemorum episcopus, clero, ordini et plebi in sancta Laudunensi Ecclesia consistenti in Domino pacem et salutem. 1. Sicut beatus papa Innocentius docet (Decreta Innoc., c. 1), oportet nos hoc sequi quod Ecclesia (0920A)Romana custodit, a qua principium sacrae institutionis nos accepisse dubium non est. Propterea documento ac verbis beati Gregorii vos alloqui procuramus, insinuantes quia probabilibus desideriis vestris nihil attulimus tarditatis, fratrem jam et coepiscopum nostrum Hedenulfum vobis ordinantes praesentia vel consensu ac litteris coepiscoporum totius nobis commissae provinciae secundum sacros canones sacerdotem, pastorem quoque atque rectorem. Cui his litteris, quas sacri canones ordinatos prius de conciliorum placitis, ne se aliquid contra eorum statuta egisse poeniteat, instructos, ab ordinatoribus suis, manibus eorum conscriptas jubent accipere, secundum traditionem ecclesiasticam dedimus in mandatis ne unquam ordinationes praesumat illicitas, ne bigamum, aut qui virginem, si de conjugatis agendum est, non est sortitus uxorem, neque illitteratum, vel in qualibet corporis parte vitiatum, aut ex publice poenitente, aut curiae vel cuilibet conditioni obnoxium, notatumque, ad sacros ordines permittat (0920B)accedere. Sed et si quos hujusmodi forte repererit, respectu divino non audeat promovere. Alienum etiam clericum sine voluntate et consensu episcopi sui contra sacras regulas non sollicitet, non suscipiat, non in sibi commissa Ecclesia ordinet, nec eos qui probatae fidei non fuerint sacris ordinibus praesumat quoquo modo applicare. In ordinatione autem presbyterorum ac diaconorum caeterorumque ecclesiastici ordinis ministrorum, a totius muneris, id est, a manu, a lingua, aut obsequio indebito, juxta quod Dominus per prophetam praecipit (Isai. LIII), quantum patitur humana fragilitas, mundas et cordis et corporis manus exhibeat; ne uno eodemque gladio et dantem et accipientem munus interimat, et illicito munere polluens manus, aliis se benedictionem credat tribuere cum fuerit jam propriae iniquitati substratus, et sua nihilominus ambitione captivus. Ab eis etiam quos ordinaverit indebitum et contra sacras regulas sibi sacramentum fieri non compellat. Sed (0920C)sicut Dominus, praescius nonnullos accepti sancti Spiritus donum in usum negotiationis inflexuros, praecepit dicens: Gratis accepistis, gratis date (Matth. XX, 8), quod gratis, id est, sine ulla venalitate dati vel accepti aut etiam promissi vel sperati muneris, quantum ex nobis est (caeterum ipse viderit, habens conscientiae suae testem quem habebit et Judicem) per ministerium nostrae exiguitatis accepit, suis etiam comministris gratis conferat, sciens ex Evangelio (Matth. XXI, 12) quid Redemptor noster per se ipsum fecerit, videlicet quia ingressus templum cathedras vendentium columbas evertit. Columbas enim vendere est de Spiritu sancto, quem Deus omnipotens consubstantialem sibi per impositionem manuum hominibus tribuit, commodum temporale percipere. Quod qui agere praesumit, suam Deo judice cathedram ipse evertit, et quos cum pretio ordinat, provehendo agit ut secum et ipsi simoniaci haeretici fiant, et pro benedictione maledictionem a (0920D)beato Petro apostolorum principe Simoni, qui domum sancti Spiritus pretio emere voluit, juste illatam, una cum ipso, per ipsum, a quo non benedicuntur, sed maledicuntur, judicio ejusdem Spiritus sancti suscipiunt. Et quoniam, sicuti comperimus, quidam diversis adinventionibus turpia lucra sectantes, quod ministris altaris minime convenit, defunctis presbyteris, juxta quod didicerant viduatas ecclesias facultates habere, exenia pro his obtinendis exegerunt, et gradus ecclesiasticos eis non tribuebant antequam illis eadem exenia persolverentur, et (0921A)synodos temere frequentabant ut factione ministrorum suorum diverso modo denarios quasi pro eulogiis acciperent, et, quod dictu nefas est, etiam pro sacri chrismatis dispensatione, vel de ecclesiarum consecratione, quocunque emolumenta ingenio caperent, et necesse est ut contra pestifera morborum genera salubria medicamentorum quaeramus experimenta, sicuti et de manus impositione, ita et de hac simoniacae haereseos ingeniosa et male studiosa collatione quiddam eum accipere interdicimus, monentes illam attendere comminationem Domini per prophetam dicentis: Ne forte egrediatur ut ignis indignatio mea, et succendatur, et non sit qui exstinguat propter malitiam studiorum vestrorum (Jerem. XXI, 12). Unde iterum iratus dicit: Visitabo super vos juxta fructum studiorum vestrorum (Ibid., 14). 2. Verbis quoque beati Gregorii eum monemus, illique interdicimus, ut sacerdotes per suam parochiam, quoties ad consignandos infantes egressus (0921B)fuerit, ultra modum gravare minime debeat, nec summam collationis, qua sui praedecessores, qui hoc bene misericorditer ac rationabiliter atque sacris constitutionibus exsecuti sunt convenienter, contenti fuerunt, excedat, et de capellis antiquitus subjectis ecclesiis non aequalem sicut de principalibus ecclesiis collationem exigat, sed principalis ecclesia cum sibi subjectis capellis debitam et antiquitus consuetam collationem conferat. Principales vero ecclesias aliis ecclesiis loco capellarum non subjiciat, quia secundum sacros canones non licet episcopis parochiam antiquitus constitutam inconsulte confundere atque dividere. Ne mansionaticos suis amicis aut suis hominibus a presbyteris parari faciat. Ne etiam quasi ad receptionem regis, vel legationem, aut ad ornatus suae ecclesiae faciendos adjutoria quasi petendo, potius autem exigendo, denarios, vel caballos, aut verres seu friskingas, aut ad iter aliquod paraveredos, aut alia quaelibet accipiat, id est, rapiat. A quo verbo accipere aves quae alias aves capiunt, (0921C)accipit es nominantur, cum episcopi suos subditos, non ut accipitres capere, sed sicut gallina pullos suos fovere, et quosque infirmos ut peritus medicus convenienti medicamento ac tempore debeant curare, et quos curare non potuerint, aut patienter tolerare aut regulariter usque ad correctionem sustinentes a sano corpore submovere. Regulam siquidem quae de quarta parte redituum ecclesiae, juxta consuetudinem aliarum regionum, ita ut est scripta intelligat; et non prave illam interpretans, perinde in his regionibus quae sunt presbyterorum contra regulas sacras diripiat. Unde si qua fuerunt gravamina illis imposita, temperet, quia et in praesenti et in futura vita sibi proficiet, si eos qui sibi commissi sunt, sine gravamine conservare studuerit. Ministros vero, id est, archipresbyteros et archidiaconos, secundum quod providere, Domino inspirante et cooperante, valuerit, tales constituat qui oderint avaritiam, et non diligant munera, nec sequantur (0921D)retributiones, neque pro ordinandis clericis vel reconciliandis poenitentibus munus accipiant, et ipso munere eum corrumpere satagant. Et presbyteros in paratis et exeniis indebitis non affligant. Et sicut supra de episcopo diximus, per diversas petitiones, ut illis adjutorium faciant, quae sunt presbyterorum, unde ipsi vivere et hospites recipere et suas ecclesias continere debent, colludio quocunque diripiant. Et ut eisdem ab inquisitione sui ministerii parcant, et pro infamia eorum calcanda vel cooperienda quodcunque emolumentum non accipiant. Et si agentes talia ministros repererit, in ministerio manere non sinat, et canonica invectione corripiat. Ipse quoque pro constituendis ministerialibus ecclesiasticis videlicet oeconomo, id est, Ecclesiae facultatum dispensatore, archipresbyteris et archidiaconis, in quibus fidei sinceritatem et probos mores ac religiosam vitam debet eligere, praemia non constituat, quia ecclesiasticum obsequium, quod male (0922A)comparaverint, accipientes munus a subditis prius F., suis venundare curabunt. Nec pro quocunque judicio contra sacras leges neque super innocentem contra veritatem pretium ullum accipiat. Nec etiam odio, vel gratia, livore, aut iracundia, quantum scierit et potuerit, a judicio recto declinet, dicente Domino: Non facies quod iniquum est, nec injuste judicabis. Juste judica proximo tuo, et juste quod justum est exsequaris (Levit. XIX, 15). Juste namque quod justum est exsequitur qui in assertione justitiae eamdem ipsam justitiam quaerit. 3. Pro baptizandis denique infantibus vel pro sepultura, obaudiens decreta beati Gregorii (S. Gregor. lib. VII, indict. 2, epist. 55), pretium de terra concessa putredini quemquam non permittat in parochia sua quaerere et de alieno velle facere luctu compendium. Sed si quando aliquem quisque sepeliri in commisso sibi loco concesserit, si quidem parentes ipsius proximi vel haeredes pro luminaribus vel in eleemosyna (0922B)defuncti sponte quid offerre voluerint, accipere non prohibeat; peti vero aut exigi aliquid omnimodo vetet, ne, quod valde irreligiosum est, ut venalis, quod absit, dicatur Ecclesia, aut de humanis sacerdotalis religio videatur mortibus gratulari, si ex eorum cadaveribus studuerit quaerere quolibet modo compendium. 4. Ab omni quoque avaritia et usura ac turpi lucro secundum sacros canones et ipse abstineat et ministros Ecclesiae abstinere faciat, et etiam laicos abstinere suadeat. Se autem et sibi commissos ministros ecclesiasticos solerter solliciteque custodiat ne contra sacros canones conductores vel procuratores alienarum possessionum fiant, ne turpi negotio aut inhonesto lucro victum quaerant, neque saecularia negotia sub cura sua suscipiant, Deique ministerium parvipendentes, per saecularium domos non discurrant, nec propter avaritiam gratiae, aut honoris, vel pecuniae, patrimoniorum sollicitudines aut alienorum testamentorum defensiones assumant, nec fidejussionibus (0922C)inserviant. 5. A familiaritate nihilominus ac contubernio illicito et vetito feminarum se et comministros suos, sed a tabernis, secundum sacras regulas ecclesiasticos ministros faciat abstinere. Attendat quoque quod beatus Job dicit: Si adversum me terra mea clamat, et cum ea sulci ejus deflent. Si fructus ejus comedi absque pecunia (Job. XXXI, 30). Unde beatus Gregorius: Omnis, inquit, qui praeest, si perversa in subditis exercet, contra hunc terra clamat, et sulci deflent, quia contra ejus injustitiam rudes identidem populi in murmurationis vocibus erumpunt, et imperfecti quique pro pravo ejus opere sese in fletibus affligunt. Fructus enim terrae absque pecunia comedere est, ex Ecclesia quidem sumptus accipere, sed eidem debitum praedicationis pretium non praebere. De qua scilicet praedicatione auctoris voce dicitur: « Oportuit te committere pecuniam meam nummulariis, et veniens ego recepissem utique quod meum erat cum usura » (Matth. XXV, 27). (0922D)Terrae igitur fructus absque pecunia concedit qui ecclesiastica commoda ad usum corporis percipit, sed non impendit quod subjectorum debetur cordi. Non igitur redemptionem aut pretium de collatione presbyterorum episcopus debet exigere et alimenta ecclesiastica mutus manducare. Et cum Dominus praedicatoribus praecipiat ut intrantes in domos eorum quibus pacem praedicant, illa edant et bibant quae apud illos sunt (Luc. X, 8), per parochiam praedicando ac confirmando pergens episcopus non debet superfluas pensiones in pigmentis et aliis quibusque a presbyteris quae non habent requirere, et talia quae forte in domo sua non accipit, voluptati potius serviens quam necessitati, exigere, et suis parcens opibus, de superflue acceptis et venditis ditescere. Nec ideo debet praedicare ut sumptus accipiat, sed ideo sumptus accipere, ut sufficiat praedicare. 6. Ecclesias quoque in proprietatibus liberorum hominum ac cohaeredum consistentes ut suae tradantur (0923A)ecclesiae non debet cogere: sed secundum synodalia et imperialia capitula, quae regularia esse probat Ecclesia, satagat quatenus dotis immunitates, sicut caeterae ecclesiae, auctoritate regis habeant, et ipsae ab eisdem liberis hominibus potiantur. Talemque se cooperante Domino in cunctis exhibeat, ut sacrum ministerium non vituperet, qui etiam ab his qui foris sunt testimonium bonum juxta apostolicam doctrinam habere debet (I Tim. III, 7). Nam cujus vita despicitur, restat ut et praedicatio contemnatur; et cum pastor per abrupta graditur, solet fieri ut ad praecipitium grex sequatur. Et ne quemquam ecclesiastici ordinis ministrum, occasione turpis lucri, ut aliquid ab eo absoluto capiat, contra sacras regulas excommunicet inhibemus. Quia ut sanctus Augustinus exponens sententiam Pauli apostoli, Auferte malum ex vobis (I Cor. V, 17), demonstrat, non temere et quomodolibet, sed per judicium auferendi sunt mali ab Ecclesiae communione. Multo magis autem cavendum (0923B)est ne sine regulari judicio ministri Ecclesiae officio suo priventur. Quapropter, sicut beatus docet Gregorius, si quid de quocunque clerico ad aures suas pervenerit quod eum juste posset offendere, facile non credat, nec ad vindictam illum res accendat incognita, attendens quod scriptum est: Causam quam nesciebam, diligentissime investigabam (Job. XXIX, 16). Et praesentibus senioribus ecclesiae suae diligenter veritatem perscrutari modis omnibus studeat; et tunc, si qualitas rei poposcerit, canonice districtio culpam feriat delinquentis secundum ordinem a sacris regulis propositum. Et ut cuncta brevi cingulo perstringamus, nihil per contemptum contumaciter faciat vel fieri in parochia sua permittat, quantum ex ipso fuerit, quod sit evangelicae veritati et apostolicae traditioni aut sacris regulis inimicum. Si autem factum contigerit, arguendo, obsecrando, increpando, secundum quod cuique viderit expedire, juxta traditionem majorum, quantum potuerit, emendare procuret.(0923C) 7. Pastoralem siquidem regulam beati Gregorii mente, ore, ac manu, quantum sibi Dominus scire ac posse contulerit, in cunctis sequi procuret. Ministerium itaque, ornatum, vel patrimonium, atque reditus vel facultates Ecclesiae, prout leges divinitus promulgatae praefigunt, studeat conservare, ampliare, augere, vel dispensare, et monasteriis in parochia sua sitis canonicam providentiam gerat, et quantum ex ipso fuerit, debita privilegia et antiquam ac regularem consuetudinem servet. Ordinationes vero presbyterorum et diaconorum et sacrosancti baptismatis sacramentum secundum traditionem ecclesiasticam studeat agere. 8. Cui etiam licet, inspirante divina gratia, abundans adsit doctrina, tamen pro nostri officii debito ex scrinio sanctae metropolis Rhemorum documentum dare studebimus qualiter se, cooperante Domino, morum probitate et doctrinae studio debeat gerere. Ipsum vero non nescium quod totius provinciae (0923D)cura per sacros canones sit metropolitano commissa, ad eamdem metropolim suam, sicuti ad matrem, ut ex ejus catholicis uberibus salubrem sugat doctrinam, humiliter ac sedulo atque obedienter monemus recurrere, et non amplius quam sibi per sacras regulas est concessum indebite usurpare, cum tanto charitatis ac humilitatis glutino praeceptis salutaribus adinvicem simus connexi ut dicente sibi mandato divino: Interroga patrem tuum, et annuntiabit tibi, majores tuos, et dicent tibi (Deut. XXII, 7), et nobis: Rectorem te posuerunt, noli extoli, sed esto in illis quasi unus ex ipsis (Eccli. XXII, 1), et: Qui major est vestrum, erit minister vester (Matth. XXIII, 11), obedientibus scilicet ministrando paternam doctrinam, et inobedientibus quod majoris est regularem charitatis correptionem, nos fratrum et consacerdotum nostrorum salubribus debeamus uti consiliis, et ipsi (0924A)obedire paternis ac regularibus monitis. Huic ergo et haec et alia praecepta salubria observanti devotis animis vos obsequendo obedire oportet, ut irreprehensibile placidumque fiat corpus Ecclesiae, per Christum Dominum nostrum, qui vivit et regnat cum Deo Patre omnipotente in unitate Spiritus sancti Deus per omnia saecula saeculorum. Amen. Hincmarus, sanctae metropolis ecclesiae Rhemorum episcopus et plebis Dei famulus, et venerabilis fratris Hedenulfi in sancta Laudunensi ecclesia favente Dei gratia ordinator, his litteris canonicis et ordinato et electoribus ipsius publice datis anno Incarnationis Dominicae 877, anno autem regni domini Caroli imperatoris 37, et anno imperii ejus 11, subscripsi. + Odo Belgivacorum episcopus subscripsi. + Raginelmus Noviomagensis episcopus subscripsi. + Joannes Cameracensis Ecclesiae episcopus subscripsi. + Willebertus Catalaunorum humilis episcopus subscripsi. (0924B)+ Hildebaldus Suessionensis Ecclesiae episcopus subscripsi. + Geroldus Ambianensis Ecclesiae episcopus subscripsi. + Hadebertus Silvanectensis Ecclesiae episcopus subscripsi. XX. Electio, consecratio, et inthronizatio Gauzberti episcopi Cadurcensis. Prisca modernaque Ecclesiarum moderamina theoloquelariis sanxere canonibus, quo arripientibus viam universae terrae quarumlibet sedium praesulibus, per viciniorem episcopum, aut per quemlibet alium episcopum cui archipraesul injunxerit, exstincti fratris tumulatorem, orbataeque sedis visitatorem atque consolatorem, sine cujus conscientia sacri prohibent canones confiteri aut confici de subrogatione episcopi (Concil. Regense, c. 6; concil. Aurelian. II, c. 7) , perficiatur ecclesiasticarum inventarium rerum, tunc vero prioribus vidua ae sedes dispositis oeconomis commendetur, postmodum autem cleri plebisque ordinis (0924C)desideriorum consensus requiratur, quinimmo amotis simoniacis sacculis, postpositisque omnium cupiditatum argumentis, universa fideliter notitiae archiepiscopali significentur, quo disponente cuncta in talibus expedit cum suffraganeorum consilio sub divina censura disponi negotiis atque ordinari. Igitur metropolitano dominica vocatione rebus humanis vitaque perfuncto, haec eadem fideliter exigenda sunt omnia a visitatore atque tumulatore, et omnium condioecesanorum, si fieri potest, cognitioni significanda prudentialiter, quo urbes quas gentilium tempore habebant idolicolae flamines, nunc gubernent Christicolae praesules. Cum ergo pastorem contigerit subrogandum, post acclamationem et vocationem cleri petitionemque viduatae plebis, ne urbs praesulem minime optatum aut spernat aut spernat aut odio habeat (Decreta Leon, I, c. 35), fiatque minus religiosa quam convenit cui non licuit habere quem voluit, quoniam difficile est quod bono peragantur exitu quae malo sunt (0924D)inchoata principio (Ibid., c. 49), expedit orbatae sedi cum episcoporum electione cleri ac populi ipsius ecclesiae acclamatione episcopum ordinari atque inthronisari. Quapropter vir inclytus Dagobertus primae sanctae Bituricensis ecclesiae sedis archimandrita cognoscens obitum beatae memoriae Froterii episcopi sanctae sedis Caturcensis Ecclesiae, cujus memoria aethereo describatur in albo, uti sacra canonum auctoritas jubet, in ipsius loco jubeo et absolutionem facio ad coepiscopos nostros eligere et benedicere Gausbertum sacerdotem, vere nobilem, orthodoxum, non cenodoxum, frugalem, non gastrimargicum, humilem, non philarchicum, modestum, hospitalem, charitativum, castum, misericordem, et juxta Apostolum armis divinis decentissime ac pleniter adornatum. Nos quidem humiles Jesu Christi pontifices una cum auctoritate et absolutione domini archipraesulis (0925A)nostri Dagoberti, Bego Arvernensis, Ingelbinus Albiensis, Froterius Petragoricensis, cernentes tantam acclamatorum unanimitatem et acclamanti proficuam Ecclesiae utilitatem, una per consensum et voluntatem Guillelmi comitis Caturcensis matrisque suae Acilicinae, recepimus in nostro episcopali numero atque collegio proclamatum Gausbertum, et eum per auctoritatem canonicam benedicendum ordinavimus, et electum episcopum in ipsam sedem sancti Stephani Ecclesiae Caturcensis episcopum exaltavimus, et in nomine sanctae Trinitatis inthronizavimus et ipsi Ecclesiae pastorem praefecimus. Acta scedula hujus indaginis a corporea trabeatione verbi divini anno 990, indictione 3. Facta electione ista Nonas Januarii, regnante Carolo rege. XXI. Decretum electionis Borrelli episcopi Rotensis. (Nunc primum editum ex archivo ecclesiae Urgellensis.) (0925B)Anno trabeationis Domini nostri Jesu Christi millesimo decimo septimo, aera millesima quinquagesima quinta, indictione 15, concurrente 1, epacta 20. Auctor et Dominus cum Patre et Spiritu sancto omnium creaturarum, quibusque sub illius gratia commanentes omne monarchia disponuntur regimina, in quo reverentissime nominando domno Wilielmo illustrissimo comite cum omne vulgus populi qui degent in comitatu Ripacurcensis tellure, una cum domno Ermengaudo praesule qui est in sinu matris ecclesiae sanctae Mariae sedis vico Orgellensis, qui est caput omnium ecclesiarum jam dicto comitato, venit quidem domnus Borellus filius Rechildis femina, una cum consensu et voluntate supradicto excellentissimo comite sive optimatibus vel principibus ejus, necnon etiam religiosorum clericorum atque abbatum, id est, Galindus abba sanctae Mariae Varra, et Sanita abba sancti Andreae, et Dacco abba sanctae Mariae Lavajes, et Aster abba sancti Petri Taberna, et Manasse abba sanctorum Jussi et Pastoris Aurigema, et Isarnus (0925C)abba de sancto Stephano, et Aster abba sancti Michaelis, et Abbo abba sanctae Mariae Alaone. Nos simul in unum cum canonicis sancti Vincentii martyris Christi, cujus sedes sita est in civitate Rota, id est, Barone archisacerdos, et Gerallus sacerdos, et Galindus sacerdos, et Durandus sacerdos, et Miro sacerdos, et Altemirus sacerdos, et Guimara sacerdos. Subjungimus etiam fidelium laicorum, id est, Urrato et fratres ejus, Miro et fratres ejus, Garsia et fratres ejus, Bernardus et fratres ejus, Gela et fratres ejus, Ato et fratres ejus, Ansila et fratres ejus, Asnarius de Villanova, Bernardus de Anaspum et fratres ejus, Martinus et fratres ejus, Garsia de Guduli et fratres ejus, Abbo de Tromeda et fratres ejus, Riculfus et fratres ejus. Et expetivit electionem et obedientiam et benedictionem pontificalem ante sacrosancto altario almae Mariae sedis praefatae et ante domno praesule praenotato sive multorum clericorum in Christi agonizantes obsequio, id est, Isarnus archisacerdos, (0925D)Poncius archilevita, Transeverus archilevita, Arnallus archilevita, Wifredus archilevita, Bernardus archilevita, Randulfus archilevita, Vivas sacerdos, Bellus sacerdos, Bernardus sacerdos, Wiskafredus sacerdos, Seniofredus sacerdos, Gundebertus sacerdos, Adalbertus sacerdos, Seguinus sacerdos, Wilielmus sacerdos, Arnallus sacerdos, Unifredus sacerdos, Wifredus sacerdos, Wilielmus levita, Wifredus levita, Miro levita, item Miro levita, item Wilielmo levita, Dela levita, Lupus levita, vel aliorum canonicorum venerabilium quorum nomina longum est scribere. Adjuvante Domino et Salvatore nostro Jesu Christo elegimus hunc Borellum praefixum ut ad electionem et honorem praesulatus perveniat divina miserante clementia. Est namque prudens, docibilis, moribus temperatus, vita castus, sobrius, humilis, misericors, hospitalis, in lege Domini instructus, verbis simplicibus disertus, sanctamque et individuam Trinitatem Patrem et Filium et Spiritum Sanctum unum (0926A)Deum omnipotentem credens atque confirmans. Deum ante saecula, hominem in fine saeculorum praedicat. Cum his tantis et aliis virtutibus decoratum praefatum Borrellum agnoscimus, nos omnes eligimus illum uno animo, unoque concentu decrevimus et corrobamus ut ad ordinem sui praesulatus susceptione transfundat, atque in Domino fisus accedat. Iterum atque iterum ego Ermengaudus praefatus episcopus una cum caterva clericorum praedictorum advocamus, acclamamus, atque eligimus jamdicto Borrello ut per divina manu Salvatoris protegente vel donante ad honorem et benedictionem atque ordinationem sui praesulatus accedat et susceptione perveniat sub tuitione almae Mariae sedis praefatae et sub dominatione domno Ermengaudo episcopo et successores ejus. Exaratus est autem hic titulus electionis praesulatus XI Kal. Decembris, anno 21 regnante Roberto rege. Witardus sacerdos, qui hanc electionem per voluntatem domno Wilielmo comite et per jussione domno Ermengaudo episcopo scripsi et subscripsi die et (0926B)annoque praefixo. XXII. Electio, consecratio, et inthronizatio ejusdem Borrelli episcopi Rotensis. (Nunc primum edita ex archivo ecclesiae Urgellensis.) Locorum primates praeceptorum, quibus gerarchicae atque telatargicae vigent prisca modernaque Ecclesiarum moderamina, theoloqueriis sanxere canonibus, quo arripientibus viam universae terrae quarumlibet sedium praesulibus, per viciniorem episcopum, aut per quemlibet alium episcopum cui archimandrita injunxerit, exstincti fratris tumulatorem, etc. ( Ut in superiore, usque: ) Qua propter ego Ermengaudus sedis Orgellensis Ecclesiae episcopus una cum caterva venerabilium clericorum almae Mariae sedis praefatae, cognoscentes obitum beatae memoriae Aimerici pontificis Rodensis civis Ecclesiaeque sancti Vincentii ipsius loci sedem, cujus memoria aethereo describatur in albo, (0926C)uti sacra canonum auctoritas jubet, cum consensu domno Wilielmo comite cum ejus optimatibus ac plebe non exigua concione expostulantibus, canonico calciati privilegio, Borrellum filium Richellis femina urbis praefatae Rodensis, una per vocationem et acclamationem archidiaconorum, coenobitarum, et ruralium clericorum, vocamus, acclamamus, et petimus, ac prodesse poscimus episcopum subrogandum, consecrandum, et inthronizandum Borrellum praenotatum in gremio sanctae sedis Ecclesiae Vincentii Rotensem civem, et eum principem constituimus Ecclesiae Sanctorum quorum praedictae urbe sitae sunt. Ab ipsis utpote cunabulis et fidei rudimentis scimus eum clericum, ac studiis liberalibus eruditum, nobilem, orthodoxum, humilem, modestum, hospitalem, charitativum, castum, misericordem, et juxta apostolum armis divinis decentissime ac pleniter adornatum. Hunc ergo Borrellum ego Ermengaudus praefatus episcopus una cum coetu clericorum almae Mariae (0926D)sedis jam dictae, et cum consensu domno Wilielmo inclyto comite, acclamamus eum et advocamus sub tuitione vel dominatione praefatae sedis Orgellensis sive domnum episcopum Ermengaudum vel omnes episcopi qui post eum venturi sunt. Postulo itaque ego Ermengaudus episcopus praefatus domnum Adalbertum Karchasensem civem pontificem ut per singulos gradus ecclesiasticos sit ordinatus, et ministerio sacerdotali sit dedicatus. Igitur in Dei nomine interrogamus populum hunc Borrellum praefatum acclamantem: Vultis eum habere episcopum? Respondit omnis clerus et populus usque tertio: Volumus. Nos quidem humiles Jesu Christi pontifices, Ermengaudus praefatae sedis Urgellensis, in qua ordinatio ista consistit, et Adalbertus pontifex Karkasensis, et Petrus episcopus Comenensis, audientes et cernentes tantam acclamatorum unanimitatem et acclamanti proficuam Ecclesiae utilitatem, recipimus in nostro episcopali numero atque collegio praenominatum (0927A)Borrellum, et eum per auctoritatem canonicam benedicendo ordinamus, et electum epicopum in ipsa sede sancti Vincentii episcopum exaltamus et in nomine sanctae Trinitatis inthronizamus, et ipsi Ecclesiae pastorem constituimus sub dominatu almae Mariae sedis Orgellensis et domno Ermengaudo episcopo vel successores ejus. Acta scedula hujus indaginis a corporea trabeatione Verbi divini anno millesimo decimo septimo, aera millesima quinquagesima quinta, indictione 15, concurrente 1, epacta 20, VIII Kal. Decembris, anno 21 regnante Rotberto rege. Witardus sacerdos qui hanc acclamationem scripsit domno episcopo Borrello sub die annoque superius exarato ad laudem et honorem et gloriam sanctae Dei genitricis Mariae sedis vico Orgellensis et episcopos ibidem permanentes feliciter. Amen. XXIII. Acta electionis Riculfi episcopi Helenensis. (Nunc primum edita ex chartulario ecclesiae Helenensis.) (0927B)Cum inter praeclues ac prosperos antistites fierent sancta concilia in Justi delubris atque Pastoris, quae sunt sita infra metropolis Narbone moenia, anno Dominicae Incarnationis 947, qui pote Aimiricum memoratae urbis archiopilionem, ac Rodallum Bitarrensem, Gisandum Carcasensem, Dacbertum Agatensem, Poncionem Magalonensem, una proruperunt; sic rebus de ecclesiasticis cum instanti statuissent studio, illos potissimos atque praeclaros bearet adjectio, vel quod magis loquax truvatim disultaret humanitas, et hoc ex eisdem Patres inter se connexae charitatis ardore multis ex quibusdam theophariis Ecclesiarum diebus sunt potiti. Infra hos clarissimos Patres aderant topicorum multorum primates, qui nihilominus de statu regendae Ecclesiae cum ipsis consulebant. Et inter agendum, cum conspicarentur suorum affectiones optime promptas, de Ecclesiarum bene gerendis rebus, etiam cum inventa foret una eademque voluntas, ne viduata basilicarum aliqua (0927C)proprio Patrono illorum in potestate remaneret, edictum est Helenensem Ecclesiam adfore orbatam pastorali consortio Wadaldi episcopi. Cui affatim condolentes, eo quod exuisset hominem, abunde consolatoris apotesia Spiritus repleti, ipsam inquisivere in sacra synodo quis quivisset ex hac praenominata Ecclesia regimen vindicare illius episcopii. Hic in illa hora egressa est in Riculfum digna et affabilis clericorum electio, ac conclamatio omnium populorum Helenensis Ecclesiae. Et in acclamatione addunt laudibus ejus, haud illum esse degenerem, necne neophytum, nec idiotam; sed esse illum modestum, sobrium, castum, benivolum, hospitalem, et caetera. Et quid plura? Abundanter attribuunt ei laudes apostolicas, quas convenit habere unicuique episcoporum. Hoc audientes memorati Patres, assenserunt illorum vocibus, nec ausi sunt contraire quem electio atque proclamatio prosequebantur. Et praesertim assensum tribuit fatibus illorum domnus (0927D)Aymiricus archipraesul, quo statim studuissent sublimare jam praedictum presbyterum fore episcopum in hujusmodi episcopatus Helenensis Ecclesiae decore. Quod omnimode volentes, supernoque Regi debitas grates gnaviter solventes, conjunctim liberaliterque, ut soliti sunt, cupitae mysterium affectionis canonicae in Riculfum adimplevere, confirmantes ejusdem electionem et acclamationem, manu propria exarando, et roborationis titulo per hanc membranulam nomina deduxere suorum. Acta in publico conventu sanctorum episcoporum necnon et praeclivium primatum et roboratum in loco sanctorum Justi et Pastoris VI Kal. Aprilis, indictione instantis cronois habens lustrum unum annosque duos. Aimiricus archipraesul. S. Gisandi episcopi. S. Dagberti episcopi. S. Poncii episcopi. S. Alexandri abbatis. I. Decretum quod clerus et populus firmare debet de electo episcopo. Dominis Patribus illis, venerabilibus scilicet episcopis dioeceseos metropolitanae, clerus, ordo, et plebs huic sanctae Ecclesiae specialiter obsequentes. Vestrae paternitati et cognitum quantum temporis est ex quo accidentibus variis eventibus haec sancta Ecclesia metropolis nostro sit viduata pastore ac destituta rectore. Quod non solum ad nostrum, verum ad vestrum ac omnis dioeceseos detrimentum pertinere dignoscitur, cum totius provinciae sollicitudinem metropolitano constet esse commissam. Propterea eligimus hujus dioeceseos, hujus Ecclesiae, presbyterum nomine illum, nobis sufficientissime cognitum, natalibus et moribus nobilem, apostolica et ecclesiastica disciplina imbutum, fide catholicum, natura prudentem, docibilem, patientem, moribus temperatum, vita castum, sobrium, humilem, affabilem, misericordem, litteratum, in lege Dei instructum, (0928B)in Scripturarum sensibus cautum, in dogmatibus ecclesiasticis exercitatum, et secundum Scripturarum tramitem traditionemque orthodoxorum et canonum ac decretorum sedis apostolicae praesulum constitutiones sano sensu ecclesiasticas regulas intelligentem sanoque sermone docentem ac servantem, amplectentem eum qui secundum doctrinam est fidelem sermonem, et cum modestia corripientem eos qui resistunt, et si qui sanae doctrinae adversantur, eis resistere et redarguere praevalentem, hospitalem, modestum, suae domui bene praepositum, non neophytum, habentem testimonium bonum, in gradibus singulis secundum traditionem ecclesiasticam ministrantem, ad omne opus bonum et satisfactionem omni poscenti rationem de ea quae in illo est spe paratum (I Tim. II); quem nobis quantocius petimus ordinari pontificem; quatenus auctore Domino regulariter nobis praeesse valeat et prodesse, et nos sub ejus regimine salubriter Domino militare possimus, (0928C)quia integritas praesidentium salus est subditorum, et ubi est incolumitas obedientiae, ibi sanae est forma doctrinae. Ut autem omnium nostrum vota in hanc electionem convenire noscatis, huic decreto canonico promptissima voluntate singuli manibus propriis laborantes suscripsimus. Ille illius Ecclesiae archiepiscopus in electionem domini illius Ecclesiae illius episcopi subscripsi. Isti in ordinationem illius Ecclesiae illius episcopi ipso consentiente ordinati consenserunt. Quod praesens inscriptio manifestat. II. Aliud decretum cleri et plebis. Universalis Ecclesiae sacrosanctis Patribus, praecipueque illius dioecesis praesulibus, Ecclesia illa, unanimitas scilicet totius cleri et plebis, submissae devotionis obsequium in Domino. Ad aures vestrae beatitudinis pervenisse jam novimus excessum piissimi Patris et pastoris nostri illius, et qualiter Ecclesia (0928D)sibi credita praestantissimo pastore sit viduata plurimis terrarum finibus manifestum esse comperimus. Et ideo lacrymabiliter preces unanimis supplicationis vestrae paternitati mittimus, ut nobis in substituendo pastore morem patrum et praedecessorum beatorum pontificum imitantes, paternum nobis ferre auxilium . . . humiliter poscentibus pio . . . moribus et scientia . . . decoratum comperimus, illum gloriosissi . . . decubantem, ejusque servitiis immorantem, nobis expetivimus . . . . . . postulavimus habendum, et per Dei misericordiam quaesivimus . . . . . . cendum. Et quoniam divina miserante clementia in ejusdem postulationis devotione benevolum atque concordem praenominatum nostrae unanimitati effecit regem, juxta hoc quod Scriptura testatur dicendo: Cor regis in manu Dei est, quocunque voluerit vertet illud, totius Ecclesiae, cleri scilicet plebisque, in ejusdem (0929A)praeclarissimi viri electione par est devotio, unus idemque assensus, in nullo dissimilis acclamatio; sed sicut nobis est unus Deus, una fides, unumque baptisma, ita et nobis omnibus in supradicti electione pontificalisque ordinis consecratione atque substitutione unum est per omnia velle, et nullum extraneum appetere, quin totius Ecclesiae voce praesenti decreto concorditer et consonanter conclamando, virum memoratum, non simplici, sed multiplici sermone cordis et corporis devotione nobis pastorem eligere, eumque idoneum, quantum nostrae fragilitati nosse conceditur, tanto pontificio esse, sicut voce fatemur, ita etiam omnium nostrorum subscriptionibus devotissime roboramus, et communi adnotationis decreto, Dei misericordia praeduce diuturnitate temporum nobis pastorem habendum eligimus et optamus, more quoque canonico sub gestorum serie confirmamus. Epistola vocatoria metropolitani pro consecratione episcopi electi. III. Dilectissimis fratribus et filiis presbyteris, diaconis, honoratis, clericis, et possessoribus, vel cunctae plebi illius Ecclesiae, simulque vocato episcopo illi, M. auxiliante Domino metropolitanus sanctae sedis apostolicae illius. Dilectionem vestram salubriter alloquimur, quia praedictum talem a vobis electum episcopum, virum, venerabilem, tali Ecclesiae ordinare compellimur, laudemus et honoremus Jesum Christum, ut qui vobis hanc electionis devotionem dedit, nobis quoque perficiendi tribuat facultatem. Jam fatum virum religiosa violentia tenete, et ad sanctam nostram sedem il. perducere festinate; qui forte magis dignior erit, si se occultare voluerit. Ob quam rem hanc direximus admonitionem, quemadmodum optime placuit sanctae synodo episcopum sine vocatoria suscipi non debere, ne (0930B)obscuritas dubiae ordinationis incurrat. |
O r a t i o i n f u n e r e J o h a n n i s S t r o z z e E x c e r p t u m ______________________________________ Nam quid ego de litteris studiisque nunc dicam in qua una re maxima quidem ac luculentissima principatus concessu omnium civitati nostre tribuitur? Nec ego nunc de vulgaribus istis mercenariis-que, quamquam in illis quoque nostri excellunt, sed de politioribus illis divinioribusque studiis, quorum excellentia maior et gloria sempiterna immortalisque habetur, et loquor et sentio. Quis enim vel nostra vel superiori etate poetam aliquem nominare potest nisi florentinum? Quis hanc peritiam dicendi iam plane amissam in lucem atque in usum vitamque revocavit preter cives nostros? Quis latinas litteras prius abiectas atque prostratas et fere demortuas agnovit, erexit, restituit, ab interitu vendicavit nisi civitas nostra? Quare si Camillus recte conditor urbis romane dictus est, non quia condiderit eam ab initio, sed quod amissam occupatamque restituerit, cur non eadem ratione civitas hec nostra latine parens lingue merito nuncupetur, quam perditam dudum ac profligatam in suum nitorem dignitatemque restituit? Atque ut Triptolemo triticum exhibenti quicquid postea natum est attribuimus, ita civitati nostre quicquid litterarum politiorisque discipline ubique coaluit ferri debet acceptum. Iam vero grecarum litterarum cognitio, que septingentis amplius annis per Italiam obsoleverat, a civitate nostra revocata est atque reducta, ut et summos philosophos et admirabiles oratores ceterosque prestantissimos disciplina homines, non per enigmata interpretationum ineptarum, sed de facie ad faciem intueri valeremus. Denique studia ipsa humanitatis, prestantissima quidem atque optima, generis humani maxime propria, privatim et publice ad vitam necessaria, ornata litterarum eruditione ingenua, a civitate nostra profecta, per Italiam coaluerunt. |
Concilia Carthaginensia - Acta CONCILIA CARTHAGINENSIA. 1011C Etsi quae eo loci colligimus concilia Carthaginensia non eamdem rebaptismatis quaestionem agitaverint, cuncta tamen quasi in unum corpus edenda esse autumavimus, ut pote iisdem fere temporibus, sub eodem summo Pontifice, ab eodem Cypriano, ex iisdem propemodum episcopis habita. EDD.. CARTHAGINENSE CONCILIUM SUB CYPRIANO TERTIUM ANNO POST CHRISTUM NATUM CCLIII HABITUM. DE INFANTIBUS BAPTIZANDIS. PROOEMIUM. (Erasm., III, 3. Pamel., Rigalt., Baluz., LIX. Paris., LVIII. Oxon., Lips., LXIV. Ronth. Rell. Scrip. p. 74 et 116.) 1011B 1011C Est hoc concilium Carthaginense VII sub Cypriano ut admonet Harduinus, celebratum anno Christi CCLIII; fictitium autem illud putat Pagius ad ann. Chr. 254, n. 5; quem consule., persecutione cessante, ad quassatam Ecclesiam componendam, Cyprianus ejusque collegae episcopi Africanae ecclesiae, ex more convenerunt; partim ut rectam fidem et catholicam unitatem conservarent, partim etiam ut collapsam ecclesiasticam disciplinam restituerent, ac bonos mores fidelium informarent. In hac synodo constitutum est primo, ut diaconus ille, quem Rogatianus de protervia et conviciis sibi illatis coram Patribus concilii denuntiaverat, aut abstineatur, aut, nisi peccatum emendet, omnino deponatur. Idem de reliquis protervis et contumeliosis clericis constitutum esse volens: 1011C quia contumacia in clericis subjectis periculosa sit, ex qua ut plurimum in haeresim prolabi consueverunt. 1012B Verba Cypriani responsoria ad Rogatianum hac de re scribentis haec sunt: «Haec sunt initia haereticorum et ortus atque conatus schismaticorum male cogitantium, ut sibi placeant, ut praepositum superbo tumore contemnant. Sic de Ecclesia receditur: sic altare profanum foris collocatur, sic contra pacem Christi et ordinationem atque unitatem Dei rebellatur. Quod si ultra te contumeliis suis exacerbaverit et provocaverit, fungeris circa eum potestate honoris tui, ut eum vel deponas vel abstineas.» Secundo hac eadem synodo patres concilii intelligentes quod Geminius Victor Christianus ex hac vita discedens Fortunatum quemdam presbyterum testamento suorum filiorum tutorem nominasset, atque ita, juxta decretum concilii alicujus, olim hac de re in Africa sub 1012C antecessoribus celebrati, poenam excommunicationis incurrisset; ipsum Geminium defunctum, eo quod presbyterum a cultu Dei ad saecularia avocasset, excommunicatum esse denuntiant; ideoque pro defuncto sacrificium offerri, nomen apud altare nominari severe admodum interdicunt; ipsumque antecessorum suorum decretum hac synodali constitutione confirmant. Haec constant ex Cypriani epistola 66, qua sic ait: Graviter commoti sumus, ego et collegae mei, qui presentes aderant, et compresbyteri nostri qui nobis assidebant, etc. Baron. anno 257, numero 13 et 14. Hoc 1013A eodem concilio Baptismum infantulorum in casu necessitatis ante octavum diem accelerandum esse, ad quorumdam dubitationem responsum esse videtur: maxime, quia concilium illud tempore Ecclesiae pacato celebratum, non sub Lucio, ut Veneta editio habet, sed potius circa initium Valeriani habitum fuisse, certo colligere liceat. Qualis illa de Baptismo infantulorum controversia fuerit, ex LIX epistola Cypriani ad Fidum presbyterum hic subjecta cognoscere licet. 1013B Synodica haec Epistola. Hujus epistolae mentio extat apud sanctum Augustinum in libro de Gestis Pelagii, cap. 11, et in libro quarto contra duas Epistolas Pelagianorum, cap. 8, et in sermone 294 novae editionis. Meminit ejusdem etiam Hieronymus in Calce Dialogorum adversus Pelagianos. Vide librum Georgii Cassandri adversus Anabaptistas. BALUZ. Numero LXVI. Videsis quod ante annotatum est ad Concil. II, p. 109. ROUTH. Fido. Pamelius ait non potuissese reperire quo in loco 1013C Fidus fuerit episcopus, verisimile tamen esse fuisse vicinum Therapii, qui in synodo sancti Cypriani cognominatur a Bulla. (Vid. supra Concill. VII. p. 103) Morellius putavit fuisse tantum presbyterum. BALUZ.—Ait Pearsonius in Annal.: «Dum illi in concilio erant. allatae sunt a Fido episcopo, ut videtur, scriptae litterae,» ad an. 253, sect. IX. ROUTH. CYPRIANUS ET CAETERI COLLEGAE QUI IN CONCILIO AFFUERUNT NUMERO LXVI, FIDO FRATRIS SALUTEM. ARGUMENTUM.— Patres africani pacem a Therapio temere concessam, ratam esse statuunt.—Infantium modo natorum Baptismus ab iisdem stabilitur.—Superstitiosus mos infantes ad osculum non admittere 1013B ante diem octavum notatur.—Nemo a Baptismo impediendus. 1014A 1013C I.— Victore quondam presbytero.. Rigaltius ait: Iste Victor quondam in Ecclesia presbyter, male servata fide, Ecclesiam amiserat, et pacem. Itaque etsi pacem quomodocumque, hoc est praepropera Therapii festinatione recepisset, minime tamen locum in Ecclesia, hoc est presbyteri honorem receperat. Bene igitur, atque ex disciplina veteri, scripsit Cyprianus, de Victore quondam presbytero, qui nunc inter laicos communicabat Ecclesiae. Idem ergo Victor de laico presbyter, de presbytero lapsus, de lapso poenitens, de poenitente laicus. Supra observavimus non semper in Ecclesia obtinuisse, ut in clericos delinquentes, solum per depositionem 1013D ad communionem laicam animadverteretur. Constat Victorem Ecclesia pulsum ad poenitentiam eamque diutinam admissum. Licet vero synodo post reditum Cypriani secunda, lapsis ob persecutionem ingruentem indultum; tamen non ea mens patrum erat ut, pace restituta et nulla necessitate cogente, episcopus omnia pro arbitrio laxaret. Pacem nunc ecclesiae redditam frequens synodus indicat. Fortunatianus lapsus quondam episcopus dicitur, statim Ep. LXV (al. LXIV). FELLUS.—Quamquam Pamelius agnoscat editiones Manutii et Morellii istic habere quondam, magis tamen ei placuit lectio veterum editionum, in quibus scriptum est quodam, eam videlicet ob causam, ut ille ait, quod satis constet ex sequentibus adhuc vixisse Victorem presbyterum cum Cyprianus hanc epistolam scriberet. Quod est certissimum. Verum vox quondam non accipienda est in hoc loco tamquam intelligi deberet de homine defuncto, sed de eo qui cum poenitentiam accepisset post 1014B lapsum, dejectus erat de gradu presbyteri, sicut infra Epist. LXIV, pag. 110, legitur Fortunatianum quondam apud vos episcopum. Lectionem porro quam nos revocamus exhibent libri veteres et vetustissima hujus epistolae versio Syriaca quam servat bibliotheca serenissimi Ducis Florentiae, uti ego accepi a viro istius linguae et bonarum litterarum peritissimo Eusebio Renaudotio. Sic in epistola Felicis Papae III, ad Acacium, quondam episcopos, nunc vero honore et communione privatos. Possunt reperiri plurima 1014C exempla similia. BALUZ.—Clericis haud licuisse qui poenitentiam egissent, recipere locum suum in Ecclesia, satis ostendit Basilidis exemplum in litteris Synodicis proxime post has sequentibus commemoratum. Idemque nobis inculcant cum Rigaltius etiam alibi in Notis ad Cyprianum, tum Albaspinaeus Observatt. de Veteribus Eccles. Rit. lib. II. cap. 34. et Binghamus Antiquit. Eccles. Christ. lib. II, c. 2, §§ 2 et 4. ROUTH. Temere Therapius collega noster. Baluzius quidem duorum librorum veterum fide nixus, a quibus aberat vox temere, eamdem ut a sciolo quodam ex sequentibus adjectam neglexit; quae vero, ipso fatente viro clarissimo, in pluribus veteribus exemplaribus lectio inventa est, hanc ego minime eliminandam putavi, praesertim cum bene conveniret loco vocabulum. ROUTH.— Therapius. Episcopus Bullensis in provincia proconsulari. Duplex autem fuit, ut alibi diximus, 1014D Bulla in ea provincia, una dicta simpliciter Bulla, cujus iste Therapius erat episcopus, alia Bulla regia. Concilio Carthaginensi sub Genetlio interfuit Epigonius, episcopus Bullensium regionum, collationi vero Carthaginensi inter catholicos et donatistas Dominicus episcopus Bullensium regionum catholicus, et Felix Donatista, qui in gestis vocatur simpliciter episcopus Bullensis. BALUZIUS. Decreti nostri. Cons. prioris Epistolae LIV. init. ROUTH. Sine petitu et conscientia plebis. Hoc saepissime dicit, communicato etiam cum plebe concilio. RIGALT. Nulla infirmitate urgente ac necessitate cogente.Significari hoc loco Anglicus monet interpres duo poenitentiae laxamenta, quae in duabus synodis concessa fuerant, quorum alterum permittebat absolutionem, quam clinicam vocat, de vita periclitantibus, alterum ignoscebat poenitentibus, ingruente persecutione et minitantibus iniquis temporibus. ROUTH. 1014B Consilio objurgare Therapium collegam nostrum decrevimus NC. 2. satis fuit objurgare Therapium collegam nostrum quod temere hoc fecerit et instruxisse ne quid tale de caetero faciat. Pacem tamen quomodocumque a sacerdote Dei semel datam non putavimus auferendam, 1014B ac per hoc Victori communicationem sibi concessam usurpare permisimus. 1015A 1015B II.— Quantum vero ad causam infantium pertinet.. Locus insignis de Baptismo parvulorum contra Anabaptis 1015C tas. cujus meminit etiam tom II, lib. de Lapsis. Eumdem agnoscunt D. Cyrillus Hierosolymitanus Catechesi mistag. I. Greg Naz. Orat. II, in sanctum Lavacrum: Chrys. hom. ad Neophytos, hom. IX, in Gen. et in Psal. XIV, ac Ambros. in Lucam. Eumdem D. Aug. ab universa Ecclesia observatum fuisse testatur frequenter, praesertim autem Ep. 28, jam dicta et lib. III, de peccat. Merit. et remiss., c. 6, 7, 8, 9, ubi totam fere hanc citat epistolam, quomodo etiam lib. IV, contra duas epistolas Pelag., c. 8. et lib. II, contra Julian, c. 3. Confirmat eumdem Baptismum hac sententia Cypriani et Collegarum D. Hieron., sub finem lib. III, dialog. contra Pelagianos. Immo Concil. Milevit. can. 2, anathemate eum damnat, qui negat baptizandos parvulos recentes ab uteris matrum. Ante vero D. Cyprianum ejusdem mentionem disertis verbis reperire est, apud Originem in Levit. hom. 8, in Luc. et in Epist. ad Rom., cap. 6; Tertullianum lib. de Anima, Irenaeum contra Haer. lib. II, cap. 39; Justinum mart. quaest. 56. Clementem Romanum lib. VI, Constitut. 1015D Apost., cap. 11, et Dionys. Areop. ult. cap. Eccles. Hierarchiae. Qui Dion. ad traditionem Apostolorum eum refert, ad quam eumdem etiam refert Orig. in Epist. ad Rom. et D. Aug. lib. X, de Gen. ad litt., c. 23; et lib. IX, de Bapt. contra Donat. c. 24. PAMEL. Sanctificandum. Ita omnes editiones ante Pamelianam et plerique libri veteres. Pamelius scripsit sacrificandum. Ita etiam Rigaltius, quamvis Goulartius, repudiata lectione Pamelii, scripsisset sanctifiçandum. Hanc lectionen maluerunt Angli. Recte quidem. Est enim optima. Vide Epistolam 76, ad Magnum, pag. 152. 155. BALUZIUS. In concilio nostro omnibus visum est. Augustinus lib. IV de Bapt. contra Donatistas, cap. 23, 24, infantium Baptismum traditioni apostolicae adscribit, hanc regulam proponens: Quod universa tenet 1016B Ecclesia, nec conciliis institutum, sed semper retentum est, non nisi auctoritate apostolica traditum rectissime creditur. Licet in concilio hoc Carthaginensi 66 episcoporum, omnibus visum sit nulli hominum nato misericordiam Dei et gratiam denegandam; haec non ad paedobaptismum statuendum adducta qui olim obtinuit; sed ad Afrorum hac in re judaizantium 1016C errorem refellendum vibrata, qui ad diem octavum, circumcisioui olim praestitutum, ritum illum differendum censebant. FELLUS.—Notat Baluzius vocem deesse omnibus, quam valde superfluam appellat, in septem codicibus antiquis, exstare tamen ait apud Augustinum. Sed de inutilitate ejus mihi adhuc non constat. ROUTH. Nulla anima perdendo est. Citat hunc locum sanctus Augustinus in epistola ad Hyeronimum de Origine Animarum. BALUZ. 1015B Misericordis Dei gratiam August. et gratiam denegandam. Nam cum Dominus in Evangelio suo dicat (Luc. IX, 56): Filius hominis non venit animas hominum perdere, sed salvare, quantum in nobis est, si fieri potest, nulla anima perdenda est. Quid enim ei deest qui semel in utero Dei manibus formatus est? 1015B Nobis cum atque oculis nostris secundum dierum saecularium cursum accipere qui nati sunt incrementum videntur. Caeterum quaecumque a Deo fiunt Dei factoris majestate et opere perfecta sunt. 1016C III.— Viduae filium.. Ita veteres editiones et omnes fere libri veteres. Pamelius edidit viduae Sunamitis filium ex unico codice Anglicano, fassus vocem Sunamitis desiderari in caeteris antiquis codicibus. Angli scripserunt Sunamitidis. Ego sustuli hanc vocem, 1016D quam non dubito esse ex glossemate. Admoneo tamen me illam reperisse in quinque libris veteribus. BALUZ. Inaequalitatem. Caeterae editt. quas vidi omnes praeter Benedictinam vel aequalitatem vel qualitatem habent, sed fortasse lectionem receptam in codicibus suis invenit Baluzius. Caeterum aenigmata isthaec ab insania illa prope absunt Origenis et aliorum quae fidem historiarum sacrarum subvertere ausa est, ut mysticum adstrueret sensum libris sacris ROUTH. Discrimen. Tres libri veteres habent differentiam vel discrimen, alius discrimen. Ex similibus fontibus, ut saepe monuimus, orta sunt tot vocabula synonyma apud Cyprianum. BALUZ. 1016B Nostrae in incrementis Lam. Bod. 2. incrementis corporis secundum saeculum, non secundum Deum habere discrimen; nisi si et gratia ipsa, quae baptizatis datur, pro aetate accipientium vel minor 1016B vel major tribuitur, cum Spiritus sanctus non de mensura, sed de pietate atque indulgentia paterna aequalis omnibus praebeatur. Nam (Gal. II, 6) Deus ut personam non accipit, sic nec aetatem cum se omnibus ad coelestis gratiae consecutionem aequalitate librata praebeat patrem. 1017A 1017C IV.— Adhuc horreat exosculari.. Rigaltius ait: Fidus, ad quem est haec epistola Cypriani, horrebat osculari recens natos infantes, cum suis impedimentis profusos utique et oblitos, indeque in octavum a partu diem differri Baptismum volebat. Horrorem discutit Cyprianus iisdem argumentis quibus Tertullianus Marcionis haeresin confutavit exhorrentis fidei christianae articulum quo Christum, Filium Dei, de Mariae Virginis utero vere hominem natum asserimus. Christus dilexit hominem illum in immunditiis, in utero coagulatum, illum perpudenda prolatum, illum per ludibria nutritum. Propter eum descendit, propter eum praedicavit. Tu haec erubescenda illi facis quae redemit? Tu exhorrescis in infante recentes adhuc 1017D Dei manus? Natura veneranda est, non erubescenda. Haec Rigalt. Totus hic apparatus ex Ethnica superstitione originem sumpsit. Macrobius, lib. I, cap. 16: Est, inquit, Nundinum Romanorum Dea, a nono die nascentium nuncupata qui lustricus dicitur. Est autem dies lustricus quo infantes et nomen accipiunt. sed is maribus nonus, octavus est feminis. Dato infantes non ad osculum admittendos ante diem octavum, sequebatur utique non baptizandos; quilibet enim Christianus, fraternitatis jure ad pacis osculum admissus. FELLUS. Sacramentum est. Pariter hujus typi meminit D. Augustinus contra Faustum Manich. lib. XVI, c. 29: Tertio die resurgens, quem dominicum dicimus, qui post sabbatum numeratur octavus, etiam circumcisionem octavi diei ad se prophetandum pertinere declarat. Et paulo post: Quia ista resurrectio quae credita est nos justificat, illa octavae diei circumcisione figurata est. FELLUS. 1018B Veritate completum. Quidam libri veteres et editio Morellii habent in veritate. Quod potest esse melius.—BALUZ. Adde editionem principem. ROUTH. 1018B Primus futurus Lam. Bod. 1. quo Dominus resurgeret, et nos vivificaret et circumcisionem nobis spiritalem daret; 1018A hic dies octavus, id est, post sabbatum primus et dominicus, praecessit in imagine. Quae imago cessavit superveniente postmodum veritate et data nobis spiritali circumcisione. 1018C V.— Propter quod, etc.. Refert hune locum sanctus Augustinus sermone 294, pag. 1193 novae editionis. BALUZIUS.—Ibi S. Augustinus, vel alius quis, adduxit locum, haec quidem praefatus: Sanctus Cyprianus est, quem in manus sumpsi, antiquus episcopus sedis hujus quid senserit de baptismo parvulorum, immo quid semper Ecclesiam sensisse monstraverit, paululum accipite. ROUTH. A gratia consequenda Tres libri veteres praeferunt ad gratiam consequendam. BALUZ. 1018D Porro autem, etc. Totum hunc locum descripsit sanctus Hieronymus in fine libri tertii adversus Pelegianos. Sed apud Hieronymum legitur remissio pro remissa; et pro eo quod apud Cyprianum recte scriptum est de ope nostra ac divina misericordia, in Hieronymo habet de ope nostra ad divinam misericordiam. BALUZ. Gravissimis delictoribus. Negatoribus, sacrificatis, libellatis. Delictores dicit eos qui fidem Christo datam deseruerunt, dereliquerunt. Observavimus supra ad Epist. LV (al. LII) RIGALT.—At vero magis suadet illud, si postea crediderint, isthaec verba de hominibus christianam fidem amplexis, atque idcirco Baptismum petentibus, exponere, per quem quidem Baptismi ritum in nomine Divino celebratum peccata omnia remittit ac deleri credebat antiquitas. ROUTH. 1019C Accipiendum Oxon. accipiendam hoc ipso facilius accedit quod illi remittuntur, non propria, sed aliena peccata. 1020C VI.— Nativitatis suae ortu plorantes,. 1020C Ortu flentes Lam. Bod. 2. Lin. NC. 1, 2. nihil aliud faciunt quam deprecantur. Optamus te, frater charissime, semper bene valere. CARTHAGINENSE CONCILIUM SUB CYPRIANO QUARTUM. ANNO POST CHRISTUM NATUM CCLIV HABITUM.. DE BASILIDE ET MARTIALE HISPANIAE EPISCOPIS LIBELLATICIS. (Erasm., I, 4. Pamel., Rigalt., Baluz., LXVIII. Paris., LXVII. Oxon., Lips., LXVII. Routh. Rell. Scr., p. 77 et 122.) 1019B 1020D DE BASILIDE ET MARTIALE. Haec epistola tot et tantas tamque inter se dissimiles habet variantes lectiones in antiquis exemplaribus et editionibus, ut mihi in illis colligendis et disponendis recte magnus labor insumendus fuerit, multum taedii devoratum. Annotandas enim arbitratus sum ut etiam multa et magna exempla darem audaciae librariorum veterum, qui omnia licita et illicita ausi sunt in describendis sancti martyris operibus. Atque ut inde initium sumam ubi sunt scripta nomina episcoporum, sunt aliqui codices antiqui, sunt etiam aliquot editiones, in quibus ea desunt. In tribus antiquis codicibus, in quibus illa praetermissa, sunt legitur: Cyprianus et caeteri episcopi prebyteris et diaconibus et plebibus in Hispania consistentibus. In uno regio haectantum: 1021C Cyprianus Caecilio et aliis fratribus salutem. Vetustiores editiones habent nomina episcoporum Pamelio et Rigaltio placuit ea omittere, quia existimabant haud dubie illa esse superflua. Reinhartus et Anglire posuerunt. Certum est hanc epistolam esse responsionem ad epistolam quam episcopi Hispani scripserant ad Afros in causa Basilidis et Martialis. Nulla illic mentio epistolae ab illis scriptae ad Romanos. Et tamen Baronius, qui vult omnia ecclesiarum negotia vetustis illis temporibus relata fuisse ad Papam, verisimili et vehementi se duci conjectura ait ut existimet Felicem et Sabinum episcopos Hispanos, qui missi fuerant in Africam, ut sic Cypriani quoque suffragio sua ipsorum electione probata, inde tum ipsius, tum aliorum ipsius collegarum litteris pariter communiti Romam ad refellenda Basilidis mendacia adnavigarent, Sedisque apostolicae auctoritate compescerent contumaces qui 1021D Hispaniae episcopos contempsissent. At quia levis conjectura, ut Cicero ait, non penditur, ista inter leves numerabitur. BALUZ. Nicomedes, etc. In nonnullis libris scriptis et in editt. Pamelii et Rigaltii omissa sunt nomina episcoporum, quae post Polycarpum hic sequuntur. Aliis autem mss. nullum praeter Cypriani nomen adest, in plerisque tamen codicibus, cum scriptis, tum antiquius impressis, omnia haec nomina signantur. ROUTH. Lucilianus. Ita undecim libri nostri veteres et tres a Pamelio laudati. Alibi scriptum et editum est Lucius vel Lucianus. BALUZ. Legionem. Urbs est Hispaniae Tarraconensis in finibus Asturum a Nerva Imperatore condita, qui et Asturicam instauravit; unde ex vicinia non minus quam querela recte hic conjunguntur civitates istae ut et Emerita, urbs adjacens ab Augusto condita. Quibus additur Caesar-Augusta (vid. pag. 81). iisdem auspiciis structa, quibus pessimi exempli attentatum 1022C Martialis et Basilidis grave periculum induxerat. FELL.—Quae urbes hodie Leon, Astorga, Merida, Zaragosa, appellantur. ROUTH. PROOEMIUM.. Hoc concilium habitum est in Africa, anno Christi 258 ad instantiam Hispaniae episcoporum, eo fine, ut de causa Basilidis et Martialis, Africanae ecclesiae judicium cognoscerent. Causa talis erat: Basilides Legionensis et Martialis Asturicensis ecclesiae episcopi, eo quod in persecutione fuissent lapsi, libellatici, qui nimirum privatim fidem abnegantes, publicum 1019C idolorum cultum pecunia redimissent, episcopali honore ad denuntiationem fidelium Hispanorum spoliantur, et in eorum locum Sabinus ac Felix substituuntur. Cessante persecutione, illi, sicut antea Felicissimus 1020A in Africa lapsus, absque ullo gradus et honoris dispendio ab Ecclesia recipi temerario ausu contenderunt: quo conatii cum frustrarentur, Felicemque cum Sabino in locum suum substitutos viderent, Basilides livore tabescens ad apostolicam sedem Romam se contulit; ibique se injuste sede privatum conquerens, Stephano Romano Pontifici supplicationem plurimis mendaciis refertam exhibet, ac per eam sedi, ac honori pristino restitui suppliciter rogat. Quod cum episcopi Hispaniae audissent, ipsi duo suffecti episcopi, Sabinus ac Felix, ad Africanam Ecclesiam ablegantur, et utrique litterae ad Cyprianum reliquosque ejus ecclesiae episcopos scriptae communicantur, ut scilicet iidem episcopi libellaticorum duorum causam cognoscant ac dijudicent. Cyprianus 1020B igitur cum legatos una cum litteris praedictis excepisset, collegas antistites convocat, et in eorum sacro concessu litteras ad se suosque collegas scriptas legi ac recitari, et ab iisdem legatis in concilium introductis suam ipsorum causam enarrari procurat. Quae cum facta essent, hoc quod ab episcopis Hispaniae de Basilidis et Martialis libellaticorum episcoporum depositione, et Sabini cum Felici suffectione constitutum fuerat, per Africanae ecclesiae episcopos illos, qui huic concilio interfuerant, confirmatum est; nimirum libellaticos omnes ad poenitentiam quidem agendam posse admitti, verum ab ordinatione clericali, atque sacerdotali dignitate recte prohiberi: hosce duos etiam sua episcopali dignitate recte spoliatos, Sabinum ac Felicem in locum ipsorum recte 1020C suffectos esse. Quo testimonio habito, ipse Sabinus ac Felix, litteris Cypriani aliorumque episcoporum ad Stephanum et episcopos Hispaniae scriptis communiti, Romam adnavigant, tum ut mendacia Basilidis 1021A refellant, tum etiam ut auctoritate sedis apostolicae contumaces episcoporum Hispaniae contemptores compescant. Vide Baron., anno 258, num. 1, 2, 3, 4, 3, 6, 7. CYPRIANUS, CAECILIUS, PRIMUS, POLYCARPUS, NICOMEDES, LUCILIANUS, SUCCESSUS, SEDATUS, FORTUNATUS, JANUARIUS, SECUNDINUS, POMPONIUS, HONORATUS, VICTOR, AURELIUS, SATIUS, PETRUS, ALIUS JANUARIUS, SATURNINUS, ALIUS AURELIUS, VENANTIUS, QUIETUS, ROGATIANUS, TENAX, FELIX, FAUSTUS, QUINTUS, ALIUS SATURNINUS, LUCIUS, VINCENTIUS, LIBOSUS, GEMINIUS, MARCELLUS, JAMBUS, ADELPHIUS, VICTORICUS, ET PAULUS, FELICI PRESBYTERO ET PLEBIBUS CONSISTENTIBUS AD LEGIONEM, ET ASTURICAE ITEM LAELIO DIACONO ET PLEBI EMERITAE CONSISTENTIBUS FRATRIBUS IN DOMINO SALUTEM. 1021B 1022C I.— Coepiscopos.. Ita libri veteres et editiones. In Rigaltiana tamen et in ea quam Reinhartus procuravit scriptum est episcopos. Angli emendaverunt. Sic etiam apud Victorem Vitensem lib. I, cap. 13, scribendum est coepiscopis pro eo quod ibi scriptum est universis episcopis tuis. Nam et in capite sequenti et alibi scriptum est coepiscopis. BALUZ. Libellis idololatriae commaculatos. De libellaticis, sive illis, qui libellum seu judicis testimonium sibi comparabant, in quo scriptum erat, ipsos legibus satisfecisse, id est, Diis sacrificasse, tametsi nihil ejusmodi fecissent, vide cl. Moshemium more suo, hoc est et docte et fuse, in Opere De Rebus Christianorum ante Constant. M. disputantem. Saec. III. 1022D § 9, pag. 482—489. ROUTH. 1021B Carissimi Ver., quas ad nos per Felicem et Sabinum coepiscopos nostros pro fidei vestrae integritate et pro Dei timore fecistis, significantes Basilidem et Martialem libellis idololatriae commaculatos et nefandorum facinorum conscientia vinctos episcopatum gerere et sacerdotium Dei administrare non oportere; et desiderastis rescribi ad haec vobis, et justam pariter ac necessariam sollicitudinem vestram vel solatio vel auxilio nostrae sententiae sublevari. Sed enim desiderio huic vestro non tam nostra 1022A consilia quam divina praecepta respondent, quibus jampridem mandatur voce coelesti, et Dei lege praescribitur quos et quales oporteat deservire altari et sacrificia divina celebrare. In Exodo namque ad Moysem Deus loquitur et monet dicens: Sacerdotes qui accedunt ad Dominum Deum sanctificentur, ne forte derelinquat illos Dominus (Exod. XIX, 22). Et iterum: Et cum accedunt ministrare ad altare sancti, non adducent in se delictum, ne moriantur (Exod. XXVIII, 43). Item in Levitico praecipit Dominus et dicit: Homo in quo fuerit macula et vitium non accedet offerre dona Deo (Levit. XXI, 17). 1022D II.— Praedicta et manifestata.. Ita duodecim libri nostri veteres et quinque laudati a Pamelio. Alii duo nostri habent cum praedicta et mandata. Quatuor alii et veteres editiones, praedicta vel mandata et manifesta, nisi quod et manifesta deest in uno eorum. Addit Pamelius superflue additum fuisse in excusis vel mandata, cum non extent in libris manuscriptis. Ego cum Pamelio sentio istud superflue additum fuisse. Est enim unum ex synonymis quibus abundant vetera exemplaria operum sancti martyris. BALUZ.—Praedicta et manifesta edd. Pamelii Rigalt. Fellique. Illud vel mandata edd. ante Pamelium. ROUTH. Sine causa. Sic reddidit Cyprianus quae Septuaginta dixere, Greek mavthn sevbontaiv me. Sine causa, vane perperam. RIGALT. 1023B Sancte et digne. Multum variant in hoc loco libri veteres et editiones. Quidam enim habent sancte et digne, alii digne et sancte. Duo veteres, sancta et digna sacrificia. BALUZ. Audiri in precibus. Annotat Erasmus videri Cyprianum sensisse sacrificio sacerdotis impii nihil effici, immo magis inquinari populum. Joannes Gerson in sermone de Coena Domini: Dic consequenter cur Cyprianus et alii doctores plurimi, quorum dicta recitantur in decretis, posuerunt nihil fieri in sacramentis nihilque conferri a schismaticis. Vide 1, q. 1 in decreto Gratiani. Apud Etherium et Beatum in libro primo adversus Elipandum Toletanum scriptum est sacrificium altaris offerri non posse per quemlibet sacerdotem, sed per sacerdotem sanctum et justum. Albertus Stadensis describens historiam quorumdam 1023C haereticorum qui anno 1248 coeperunt pullulare in Ecclesia Dei, ait illos dixisse sacerdotes in peccatis mortalibus constitutos non posse conficere eucharistiam. In articulis Wicleffi damnatis in concilio Constantiensi legitur: Si episcopus vel sacerdos est in peccato mortali, non ordinat, non conficit, non consecrat, non baptizat. Joanni de Varennis pastori sancti Laeti in dioecesi Remensi objectum est eadem tempestate quod publice praedicavit quod presbyteri concubinarii non conficiebant corpus Christi, ut videre est in tomo primo operum Gersonii, p. 915 postremae editionis. Apud Odoricum Raynaldum, anno 1420, § 17, exstat bulla Martini Papae V, adversus Nicolaum Serurarium praedicantem quod orationes et preces missales presbyterorum publice concubinariorum erant nullius valoris et presbyteros publice concubinarios esse pejores Juda. Vide Gregorium VII, lib. IV, Epist. 10, 11, 20, et notas nostras ad Agobardum, pag 66. Contra apud Gratianum 1, q 1, cap. Intra catholicam refertur locus ex Augustino, in quo scriptum est intra 1023D catholicam Ecclesiam in mysterio corporis et sanguinis Domini nihil a bono magis, nihil a malo minus perfici sacerdote. Vide Hugonem archiepiscopum Rothomagensem, lib. V Dialogorum, cap. II, et Epistolam ejus Apologeticam ad Matthaeum Albanensem. Vide etiam M. Antonium Marsilium in tractatu de Aqua benedicta, p. 266. BALUZ.—De solis sacerdotibus Cyprianus atque collegae loqui videntur, qui peccatis illis contaminentur, propter quae ex lege ecclesiae sacerdotii fungi officiis desinerent. Adde quod jam depositus de munere jure fuerat Basilides. ROUTH. Peccatorem. Codices aliquot recensuit Fellus, in quibus scriptum est peccatores, quemadmodum legitur in Evangelio, sed et istic Greek aJmavrtwlon codices nonnulli. ROUTH 1023B Plena diligentia Dei, et exploratione Bod. 1, 2. Lin. Lam. Ebor. NC. 1. sincera oportet eos ad sacerdotium Dei deligi quos a Deo constet audiri. 1024B III.— Nec sibi plebs blandiatur.. Hunc locum alicubi mutatum et interpolatum retulit Algerus scholasticus Leodiensis in libro de Misericordia et Justitia, cap. 81, et post sacrificio contaminati nonnulla addidit quae neque in vulgatis editionibus extant neque in codicibus manuscriptis. Ea sic habent: Nonne enim quia Jonas cum inobedientia esset in navi, navis periclitabatur 1024C conteri, quia Achaz cum anathemate laminae aureae erat in Israel, exercitus percussus et fugatus est ab urbe Hai. Si ergo ita punitum est in culpae ignaros, quid fiet in conscios et consentientes? BALUZ. Contagio. Haec lectio bona est. Admonendus est tamen lector aliam, quae habet contagione, esse etiam optimam, ut agnovit etiam Pamelius. Itaque cum alterutra earum lectionum retinenda esset, alia rejicienda, eam retinuimus quae recepta est. BALUZ. Licentiam. Id est jus, auctoritatem, potestatem. Unde in uno codice regio scriptum est: sacrificandi sibi jus illicite vindicaverunt. Istic itaque licentia usurpatur optime pro audacia, ut apud Ciceronem in Oratione pro Q. Ligario: Vide quid licentiae Caesar nobis det, vel potius quid audaciae. Nazarius in panegyrico quem dixit Constantino Augusto: quod qui tueri nequeunt, faciunt licentiam de potestate. BALUZ. Vindicaverunt. In codice Fuxensi legitur usurpaverunt vel vindicaverunt. Haud dubie utraque lectio extabat in libro vetustiore ex quo descriptus est 1024D Fuxensis, una in contextu, alia supra lineam, ut olim saepe fieri solebat. BALUZ. Horum hominum durissimorum. Horum hominum injustorum durissimorum. Ita coegit me auctoritas sedecim veterum exemplarium et vetustissimarum editionum ut mutarem editionem jam inde ab Erasmo receptam. Omnia enim vetera exemplaria habent horum hominum injustorum, durissimorum. Sane in Fuxensi legitur tantum hominum durissimorum, per incuriam videlicet librarii, qui aliquid omisit. In capite XVI Numerorum, ex quo locus iste descriptus est, legitur: Recedite a tabernaculis hominum impiorum. In Epistola tamen 76 (al. 77) pag. 155. ubi idem locus refertur legitur hominum istorum durissimmorum, Baluzius. Exhibent ni hoc quoque loco de quo agimus, eamdem prorsus lectionem, hominum istorum durissimorum editiones penes me Manutiana et Pamelii, et Regaltii, Fellinaque; ed. vero Romana anni 1471 voculam istorum haud agnoscit. Sed et Hieronymus 1025B adv. Luciferianos p. 128 ed. Froben. affert ex S. Scriptura, istorum hominum durissimorum. Itaque lectionem consimilem, horum hominum durissimorum, quam Harduinus in Conciliorum editione aliique praestant, reposui, nam vocem injustorum eo negligendam putavi, quod lectio duplex tantum sit, cum Greek sklhrwðn vocabulum Greek twðn O', alii alio modo vertunt. Multae porro apud Cyprianum hujusmodi sunt lectiones. Quod autem censent cum in notis suis Rigaltius tum Anglicus interpres, per vocem durissimorum significari 1025C a Cypriano Novatianos, qui lapsis poenitentiam negabant, id mihi minus certum atque evidens videtur. ROUTH. Tangere ea quae ad eos pertinent. Veteres editiones et undecim libri veteres habent, Nolite tangere ab omnibus quae sunt eis. Quod mutatum videtur a posterioribus librariis studio revocandae lectionis quae exstat in editione vulgata sacrae Scripturae. BALUZ.—A Fello adducti fuerunt undecim illi libri veteres quos memorat Baluzius; ii vero Greek touúû O'. ad litteram exprimunt, ita enim Graeca horum se habent, Greek Kaiú mhú aåptesqe ajpoú pavntwn oåsa ejstin aujtoiðû ROUTH. Plebs obsequens. Sermo de vexatione Donatistarum editus in appendice Optati a viro doctissimo Ludovico Ellies Du Pin pag. 299, § 3: Ante plebem nimis sibi semper obsecutam. BALUZ. A peccatore praeposito Magna istic auctoritas datur plebi, ut de vita et moribus episcopi sui judicet, et si constiterit illum errare in fide, ab ejus communione abstineat. Nam cum ideo episcopus, ut ait 1025D sanctus Hieronymus in Dialogo adversus Luciferianos, in Ecclesia constituatur ut populum coerceat ab errore, quantus error erit in populo cum errat ille qui docet. I em in epistola ad Pammachium contra Joannem Hierosolymitanum: Sanctiores enim sunt aures populi quam sacerdotis animus. Vide notas nostras ad Agobardum pag. 61 et viri doctissimi nobisque amicissimi Domni Bernardi de Montefalcone praefationem ad opuscula sancti Athanasii, § 6. Vide etiam itinerarium Adriani Papae VI, editum in libro tertio Miscellaneorum nostrorum, pag. 451. Exemplum plebis recedere volentis ab episcopo suo refert sanctus Augustinus in epistola ad Nancilionem, quamvis non ageretur de fide, sed de nova translatione unius vocabuli in capite quarto libri Jonae. Nos homines Romanae communionis putamus recedendum esse a Papa si sit haereticus. BALUZ.—At velim attendas nemini prorsus licere sua ipsius auctoritate privata a legitimo pastore episcopo, quanto magis 1026B summo Pontifice discedere, quamdiu nulla in eum lata sit canonica sententia. EDD. 1025B Quae sunt eis Lam. Ebor. Bod. 1, 2. Lin. NC. 2. Thu. Foss Corb. Mich. Vict. ne simul pereatis in peccato eorum (Num. XVI, 26). Propter quod plebs obsequens praeceptis dominicis et Deum metuens a peccatore praeposito separare se debet, nec se ad sacrilegi sacerdotis sacrificia miscere, quando ipsa maxime habeat potestatem vel eligendi dignos sacerdotes vel indignos recusandi. 1026B IV.—. Et Aaron appositus. LXX. Greek prostiqeiúû ajpoqanevtw ejkeið. Vulgata, Colligetur et morietur ibi, h. e. colligetur ad patres suos. Ita codex Fuxensis a Baluzio memoratus 1026C habet et Aaron appositus ad patres suos moriatur. Anglica Bibliorum versio, ad populum suum. ROUTH. Ordinationes sacerdotales non nisi, etc. Hoc exemplo Christianorum Alexander Severus dispositiones suas publicabat, ubi aliquos volebat vel rectores provinciis dare, vel praepositos facere, vel procuratores, id est rationales, ordinare: nomina eorum proponebat, dicebatque grave esse quum id Christiani et Judaei facerent in ordinandis sacerdotibus, non fieri in provinciarum rectoribus, etc., quae apud Lampridium. RIGALT. Apostolo. Antea legebatur episcopo. Veram lectionem nobis subministrarunt tria vetera exemplaria. BALUZ.—Sed prius restituta a Fello fuerat vox apostolo ex quatuor codicibus. ROUTH. In medio discentium. Ait, Act. I, Greek ejn mevswé twðn maqhtwðn. Vulg. discipulorum. RIGALT. a Fello allatus.—Tres libri veteres, discipulorum, eodem sensu. Paulo post quoque seriptum est discipulorum. Apud Tertullianum in libro de Poenitentia, Ad unius quidem 1026D discentis gladium. Vide notas Pamelii. BALUZ. Fuit autem turba in uno, Greek ejpiú toú aujtov. Ipse Cyprianus principio hujus Epist. Cum in unum convenissemus. Psal. CXXI: Greek 4Hû hJ metochú aujthðû ejpiú toú aujtov. RIGALT. a Fello allatus.—(Vulgata habet, Erat autem hominum turba simul fere centum viginti. Atque audi Baluzium, qui reposuit, Fuit autem turba hominum fere centum viginti.) Antea ibi scriptum erat turba in uno vel in unum. Nos emendavimus et supplevimus ex fide quatuor veterum exemplarium. Recte sane. Nam in Actibus apostolorum, unde acceptus est hic locus, legitur fere centum vigenti. BALUZ.—Sic vir cl. Quum vero haec lectio ex Vulgata interp. Cypriano post advecta esse mihi videretur, prout ipse quoque Baluzius de alio loco Cyprianico a librariis mutato ad pag. 79, judicaverat, veterem lectionem revocandam esse censui. Confer et notam proxime sequentem. ROUTH. Totam plebem. Act. VI, 2, Greek Proskalesavmenoi deú oiJ 1027C dwvdeka toú plhðqoû twðn maqhtwðn, et 6, Greek ejnwvpion pantoúû touð plhvqouû. Pacianus Epistola III, cujus partes in unum. RIGALT.—a Fello allatus.—Duo libri veteres, totam multitudinem. BALUZ.—Vulgata hoc loco habet, convocantes autem duodecim multitudinem discipulorum. ROUTH. 1026B Etiam diaconorum Lam. Ebor. Bod. 2. NC. 1. ordinationibus observasse apostolos animadvertimus, de quo et ipso in actis eorum scriptum est: Et convocaverunt, 1026B inquit, illi duodecim totam plebem discipulorum et 1027A dixerunt eis (Act., VI, 2). Quod utique idcirco tam diligenter et caute convocata plebe tota gerebatur, ne quis ad altaris ministerium vel ad sacerdotalem locum indignus obreperet. Ordinari enim nonnumquam indignos non secundum Dei voluntatem, sed secundum humanam praesumptionem, et haec Deo displicere quae non veniant ex legitima et justa ordinatione, Deus ipse manifestat per Osee prophetam dicens: Sibimetipsis constituerunt regem, et non per me (Ose. VIII, 4). 1027C V.— Nec rescindere. . . . . . , quod Basilides Romam pergens. Etiam hic locus pro Romani Pontificis auctoritate facit; utpote quo constet episcopos sede ejectos in Hispaniis, solere ad illum excurrere: quamquam hoc factum Basilidis ideo non probet, quod Stephanum papam fefellerit, et illi fraudulenter obrepserit. Idipsum fecere in Oriente D. Athanasius 1027D Alexandrinus, Paulus Constantinopolitanus Marcellus Ancyrae et Asclepas Gazae Episcopi, ab Arianis expulsi, teste Zozomeno, apud Julium Pontificem, ab eodem sedibus suis restituti. Hoc ipsum Stephanus, Carthaginensis antistes, cum concilio Mauritaniae egit apud Damasum, dum conqueritur de sede ejectis episcopis; et antiquis regulis sancitum esse dicit, tale quid tum prius tractandum esse, priusquam ad notitiam Almae Sedis ductum esset, etc. Apud Innoc. primum D. Chrysost. Constan. apud Leonem Theodoretus Cyri. et Flavianus Constant. Ignatius denique Constantinop. Episcopus, apud Nicolaum primum. Eodem pertinet tragoedia Anthemii etiam Constantinop. Episcopi qui ab Agapito sede dejectus est, et in locum ejus substitutus Menas; ac preces et minae Theodorae Augustae apud Silverium et Virgilium Pontifices pro restitutione Anthemii. Postremo Canon ille Nicaeni concilii, de quo tanta inter Africanos et Romanos Episcopos fuit controversia; quem tamen genuinum esse constat ex epistolis Felicis, Julii et 1028C Zozimi Romanorum Pontificum; et quae pene ad unum omnes primi illi Romani Pontifices martyres habent, de appellatione episcoporum ad sedem Romanam. BALUZ. Reponi in episcopatum. Recte ex hoc loco collegit Baronius, antiquissimum in Ecclesia usum esse, ut ex remotissimis orbis partibus episcopi, qui se in justa perpessos esse a collegis suis crederent, provocarent ad Romanum tamquam primarium Ecclesiae universalis antistitem. Vide Marcam lib. I de Concordia, cap. 10, et Pamelium in annotationibus ad hanc Cypriani Epistolam. Futilia sunt quae heic adversus Pamelium scripsit Goulartius. BALUZ. Jure depositus. Antea legebatur juste. Quae sane lectio optima est. Verum cum jure scriptum sit in codice Veronensi, in quidecim vetustis exemplaribus nostris, et in septem Anglicanis, et Morellius ita 1028D quoque posuerit, non credidi rejicere me debere lectionem quae tot auctoritatibus nititur. Videtur autem differentia inter haec duo vocabula posuisse auctor panegyrici Flaviensium Constantino dicti. Ait enim: Fecisti ut quod poteramus jure petere juste obstinuisse videamur. BALUZ. 1028B Sic Lam. Bod. 1, 2. Ebor. Lin. NC. 1, 2. Neap. Juste Oxon. depositus. Hoc eo pertinet ut Basilidis non tam abolita sint quam cumulata delicta, ut ad superiora peccata ejus etiam fallaciae et circumventionis crimen accesserit. Neque enim tam culpandus est ille cui negligenter obreptum est quam hic execrandus qui fraudulenter obrepsit. Obrepere autem si hominibus Basilides potuit, Deo non potest, cum scriptum sit: Deus non deridetur (Gal. VI, 7). 1028B Sed nec Martiali potest profuisse fallacia quo minus ipse quoque delictis gravibus involutus episcopatum tenere non debeat, quando et Apostolus moneat et dicat: Episcopum oportet esse sine crimine quasi Dei dispensatorem (Tit. I, 7). 1028D VI.—. Et ut Felix. Non sane improbanda est interpretis Anglici conjectura, existimat enim ille in locum Martialis successorem fuisse hunc Felicem, qui missus cum Sabino Basilidis successore episcopus hic dicitur. ROUTH. Felix de Caesaraugusta. Hinc Baronius collegit illum 1029A fuisse episcopum Caesaraugustanum; ejusque 1029B sententiam amplexi sunt scriptores rerum Arragonensium. Sed illam graviter exagitat Franciscus Bivarius in commentariis suis ad chronicon Dextri, et contendit hunc Felicem non fuisse episcopum, sed presbyterum Vallatae Urbicuae in Vaccaeis, argumento sumpto ex eo chronico. Sane certum est Felicem non vocari episcopum a Cypriano. Sed ex modo scribendi Cyprianico facile et proclive est existimare illum ea dignitate decoratum fuisse. Nam episcoporum qui concilium cum Cypriano celebrarunt apud Carthaginem dignitates non recenset notarius qui acta conscripsit, sed tantum nomina eorum et urbium quibus illi praesidebant, hoc modo (pag. 92.): Caecilius a Bilta, Primus a Misgirpa, Polycarpus ab Adrumeto, et sic de caeteris. Itaque licet Cyprianus scripserit tantum Felix de Caesaraugusta, silentium ejus non probat Felicem non fuisse episcopum. Una res difficultatem mihi videtur habere, quomodo episcopus Caesaraugustanus potuerit scribere ad Cyprianum 1029C de causa Basilidis et Martialis, cum vicinus eorum non esset, quippe longo intervallo ab eis sejunctus, neque probabile sit Sabinum et Felicem, qui brevi compendio poterant trajicere in Africam, profectos esse ad ultimos Hispaniarum fines, ut per montes Pyrenaeos irent ad Cyprianum. Si verum esset quod in sermone de sancto Laurentio dixit sanctus Vincentius Ferrarii sanctum Xystum Papam vadentem ad celebrandum concilium Toletanum, transisse per Caesaraugustam, istud confirmare fortassis posset iter Sabini et Felicis per Caesaraugustam. Sed istud non aliunde constat quam ex sermone sancti Vincentii. Jam quod de Vallata Urbicua istic ex Dextro refert Bivarius, id vero vanum est, uti et illud quod ait apud Cyprianum pro Caesaraugusta legi debere Vallata Urbicua, quam locat non longe ab Asturica. Nimia miseria est audacem esse hominem nimis. BALUZ. Lutulenla convivia. Ubi de Idolothytis vesci oportebat, nec sine libatione ad profana numina bibere licuit. 1029D FELL.—Ex canone Ancyrani concilii septimo puniebantur etiam Christiani illi, qui ejusmodi convivia publica obierint, quamvis cibos suos, quibus ipsi vescerentur domi, attulissent. ROUTH. In collegio. Ita omnes libri veteres et editiones omnes Pameliana antiquiores. Pamelius ergo mutavit ex unico codice Anglicano et posuit et collegia. Quod miror retentum fuisse in posterioribus editionibus. BALUZ.—Praeter pontificum, Fratrum arvalium, Potitiorum, Augurum collegia, et alia id genus, quae Ethnicam idololatriam proxime spectabant, plurima fuerunt quae ad reipub. administrationem, ad negotiationes et artificia pertinuere, quae quidem omnia sub tutela alicujus profani numinis collocabantur; et proinde, fieri non potuit, ut quis illis interesset quin cultus istius fieret particeps. FELL. Apud profana sepulchra. Rigaltius ait: «In iis vero sepulchris erant plurima quae ad ritus ethnicos pertinebant, quibus communicare et contaminari videbantur, qui mortuos suos illic deponebant: et hoc solo 1030A participes idololatriae fuisse dicebantur. Sed et minime 1030B conveniebat christianae charitati unitatique ecclesiasticae, fratrum defunctorum corpora sepulchris inferre hostium nominis Christiani; quasi ipsi defuncti, tum maxime cum morerentur, extra Ecclesiam fuissent. Jure igitur christiana fraternitas Ethnicorum collegia despuebat, ut pestifera; eorumque sepulchra ut conditoria mortuorum. Etenim fideles habuere sua Greek koimhthvria, dormientium videlicet, in spem resurrectionis ac beatitatis aeternae. Hujusce autem spei pignus illis fuit Christus, qui depositus in sepulchro revixit surrexitque. Ac mulieribus Dominum in sepulchro quaerentibus obviam factus angelus dixit, Greek Oujk eæstin wßde, Non est hic. Qui sane titulus tanto magnificus et gloriosus, quanto dispar vulgatis illis tumulorum inscriptionibus, HIC SITUS EST, HIC JACET.» Haec Rigaltius. Porro, quemadmodum a pluribus observatum, quod omnis fere gentium religio, mortuorum fuit cultus, ita vix aliqua ex parte magis ethinica superstitio se exercebat, quam in cura pro 1030C mortuis, hinc sacrificiis, iisque non raro humanis, Dii inferi sollicitandi, et placandi Manes; hinc tonsi crines, quaesita calvities, et incisa corpora mortuorum causa, de quibus agitur Deut. XIV, 1. FELL.—Verba illa exterarum gentium more, et alienigenis, de gentilibus vulgo ita nominatis, extra Ecclesiam positis, alienisque a sacris Christianis, interpretanda videntur. ROUTH. Apud procuratorem ducenarium. Extra curas exercitus et negotia belli, circa Principem Romanum fuit militia duplex: litterata, quae scriniis operam dabat; actuosa, quae rebus agendis erat occupatissima. Hi magistriani dicebantur, et ex eorum schola Ducenarii et Centenarii, sive Sexagenarii, qui fiscales pecunias exigebant, a numero pecuniarum quas in stipendium accipiebant, nuncupati, Dio lib. LIII, ubi de procur. Caes.: Greek Kaiú toiðû ge ejpitrovpoiû kaiú aujtoú toú oænoma ajpoú touð ajrivqmouð twðn didomevnwn aujtoiðû crhmavtwn. Capitolinus in pertinace: Ad ducenum sestertiorum stipendium translatus in Daciam. Vetus inscriptio: 1030D PROCURATOR AUGUSTI PROVINCIAE BAETICAE AD DUCENA ACCIPIENDA. Apuleius, Milesiavii: Procurator Principis ducenaria perfunctus. Natio valde infesta Christianis. Etenim per occasionem officii sui omnia minima maxima quae in provinciis agerentur renuntiabant. Itaque ab iis saepe vexati confessores Christiani nominis, nisi pactione turpi vexationem redimerent, sicut ab isto Martiali factum innuit Cyprianus. Titulus est lib. X Cod., de exactionibus tributorum, ubi Constantinus Imp. vetat Ducenarios aliquem ex debitoribus convenire priusquam a tabulario civitatis nominatim breves accipiant debitorum, et l. seq. Nemo carcerem, inquit, plumbatarumque verbera, aut pondera, aliaque ab insolentia judicum reperta supplicia in debitorum solutionibus expavescat. Et apud Eusebium legitur Epistola Synodi Antiochenae ad Dionysium Romae, et Maximum Alexandriae episcopos, qua patres Antiocheni tantam in Paulo Samosateno fuisse superbiam notant, ut Ducenarius aliquis haberi debuerit magis quam episcopus, adeo prave et 1031B insolenter circa omnem fraternitatem satagebat. Verba Synodi, Historiae Ecclesiasticae lib. VII, cap. 30, sic habent: Greek Kaiú ouåtwû uJyhlofroneið kaiú uJperhðrtai kovsmika ajxiwvmata ujpoduovmenoû, kaiú doukhnavrioû maðllon hÞ ejpivskopoû 1031C qevlwn kaleiðsqai, kaiú sobwðn kataú taúû ajgoraúû, kaiú ejpistolaúû ajnaginwvskwn kaiú uJpagoreuvwn, aåma badivzwn dhmosivaé, kaiú doruforouvmenoû, etc. Hocce igitur hominum genus valde molestum, adeoque odiosum passim et invisum plerisque, ut etiam Circitorum et Curiosorum, sed praesertim Christianis, qui saepissime talium officiorum crudelitate comprehensi ad potestates rapiebantur. Eulogius archiepiscopus Alexandrinus libro de Disciplina Ecclesiastica adversus Novatum, mentionem facit commentarii cujusdam Novatiani, cujus hanc fuisse hypothesin refert, Greek 4Oti basileuvontoû 2Rwmaivwn Dekivou kaiú Oujalerianouð, Perevnnioû Doukhnavrioû provstagma labwún par1 aujtwðn, pavntaû touúû ajnaú thún 2Rwvmhn kaiú taúû pevrix ejparcivaû cristianouúû barutavtaiû basavnoiû kaiú pikraiðû timwrivaiû eijdwlolatreiðn ejbiavzeto, kaiú polloiú mevn kaiú aælloi ejnedivdoun thðé bivaé, etc. Videantur quae de Beneficiariis et Curiosis ad Tertullianum observavimus, et quae ad ultimam Cypriani Epistolam, de Frumentariis, sed imprimis quae ad Capitolini 1031D Pertinacem, Salmasius. RIGALT. a Fello allatus.—Plura de ducenariis erudite dicta reperies in observationibus Rigalti. Vide etiam notam marginalem Beati Rhenani ad epistolam synodi Antiochenae apud Rufinum lib. VII, cap. 26, et Josephum Scaligerum ad Manilium. Joannes Calvinus in lexico juridico, in verbo Ducenarii, citat epistolam quartam libri primi sancti Cypriani, quae est haec nostra, in qua ait extare haec verba: Neque ut ille superbierit, sublatusque fuerit mundanis dignitatibus, ducenarius potius quam episcopus vocari volens. At ego ista neque in editionibus inveni neque in libris veteribus. BALUZ.—Verba spectant ad locum modo adductum a Rigaltio ex epistola Antiochenorum a Baluzio item commemorata, et cujus pars extat in vol. II supra ad pag. 479, ubi notam videsis. ROUTH. 1031B Manifestius sit Bod. 1, 2. Ebor. Lam. Lin. NC. 1, 2. ejusmodi homines nec Ecclesiae Christi posse praeesse nec Deo sacrificia offerre debere; maxime cum jampridem nobiscum et cum omnibus omnino episcopis in toto mundo constitutis etiam Cornelius collega noster sacerdos pacificus ac justus, et martyrio quoque dignatione Domini honoratus, decreverit ejusmodi homines ad poenitentiam quidem agendam posse admitti, ab ordinatione autem cleri atque sacerdotali honore prohiberi. 1032D VII.—. 1031B Sic Imp. Apud irreligiosos Foss. Oxon. irreligiosus vacillat aut pacifica concordia non perseverat. Praenuntiata sunt haec futura in saeculi fine, et Domini voce atque Apostolorum contestatione praedictum est deficiente jam 1032A mundo, atque appropinquante antichristo, bona quaeque deficere, mala vero et adversa proficere. 1032D VIII.—. 1033B Victores Lin. NC. 2. regem in ipsa sua captivitate vicisse. Viderit vel praevaricatorum numerus vel proditorum qui nunc in Ecclesia contra Ecclesiam surgere et fidem pariter ac veritatem labefactare coeperunt. Permanet apud plurimos sincera mens et religio integra, et non nisi Domino et Deo suo anima devota, nec christianam fidem aliena perfidia deprimit ad ruinam, sed magis excitat et exaltat ad gloriam, secundum quod beatus apostolus Paulus hortatur et dicit (Rom. III, 3, 4): Quid enim si exciderunt a fide quidam eorum, numquid infidelitas illorum fidem Dei evacuavit? Absit. Est enim Deus verax, omnis autem homo mendax. Si autem omnis homo mendax est et solus Deus verax, quid aliud servi, et maxime sacerdotes 1033B Dei, facere debemus nisi ut humanos errores et mendacia relinquamus, et praecepta dominica custodientes in Dei veritate maneamus? 1034C IX.—. Adulteris portionem tuam. Codex Fuxensis, moechis. Supra, epist. LXIII, pag. 110: Et inter moechos particulam tuam ponebas. BALUZIUS.— Particulam hoc quoque loco editio habet Manutii. Partem pro portionem octo codd. scripti in edit. Oxon. nominati. ROUTH. Non intellexerunt. Consentit Cyprianus lectioni illorum codicum qui habent Greek oujk ejnohvsan; et deinceps Greek oiÝ aujtaú poiouðsi, et Greek oiÝ suneudokouðsi. FELLUS.—Ea quae istic Pamelius ait non reperiri in veteribus manuscriptis ego reperi in quindecim. BALUZIUS.—Vulgo 1034D legitur Greek ejpivgnonteû; sine particula negativa apud Apostolum verba repetentem. ROUTH. Nocentium contractibus polluuntur. Pacianus, epist. III: Rejicere nocentes, attactus peccantium fugere. RIGALTIUS. 1034B Faciunt mala, sed et consentiunt eis Lam. Ebor. Lin. Thu. Vict. Corb., sed et qui consentiunt eis qui haec agunt: quoniam qui talia, inquit, agunt, morte sunt digni (Rom. I, 30, 31, 32). Manifestat et comprobat morte dignos esse et ad poenam venire, non tantum illos qui mala faciunt, sed etiam eos qui talia agentibus consentiunt, qui dum malis et peccatoribus et poenitentiam non agentibus illicita 1034B communicatione miscentur, nocentium contractibus polluuntur, et dum junguntur in culpa, sic nec in poena separantur. Propter quod integritatis et fidei vestrae religiosam sollicitudinem, fratres dilectissimi, et laudamus pariter et probamus; et quantum possumus adhortamur litteris nostris, ne vos cum profanis et maculatis sacerdotibus communicatione sacrilega misceatis, sed integram et sinceram fidei vestrae firmitatem religioso timore servetis. Opto vos, fratres charissimi, semper bene valere. 1035C CONCIL. CARTHAG. V.— Anno CCLV.. Hoc Concilium, praeeunte Pearsonio in Annal. Cyprian. anno 255 post Christum apposui. Variatur enim de tempore hujus atque caeterarum Cyprianicarum synodorum in Conciliis impressis. Caeterum de synodo ipsa ita scribit Cyprianus in initio Epistolae ad Quintum. Retulit ad me, frater charissime, Lucianus compresbyter noster te desiderasse, ut significaremus tibi quid sentiamus de his qui apud haereticos et schismaticos baptizati videntur. De qua re quid nuper in Concilio plurimi coepiscopi cum compresbyteris qui aderant censuerimus ut scires, ejusdem Epistolae exemplum tibi misi. Haec ille. Postea vero ad 1035D Stephanum quoque Romanum et ad Jubaianum easdem hasce synodales misit litteras Cyprianus, una cum ipsa illa ad Quintum epistola, quod quidem constat ex epistolis ad eumdem Stephanum et Jubaianum. ROUTH. Januario. Multum hic inter se discrepant libri veteres. Inquibusdam enim hic homo vocatur Jubaianus, Juvaianus, Jubianus, Juvianus, Jovianus, ut apud Zonaram et Balzamonem, Julianus, Januarius. Ego, cum haec discrepantia nullus nunc sit momenti, retinui lectionem vulgo receptam. Interim admomendum est inscriptionem hanc esse in codice Thuano: Incipit ad Jubaianum liber secundus. In uno meo veteri: Incipit ad Jubaianum epistola tertia de his ipsis, id est de lapsis. BALUZ. ANNO CHRISTI CCLV. S. STEPHANI III. CARTHAGINENSE CONCILIUM SUB CYPRIANO QUINTUM, DE BAPTISMO PRIMUM. (Erasm. I, 12; Pamel. Rigalt. Baluz. LXX; Oxon. Lips. LXX; Paris. LXIX; Routh. Rell. Scr. p. 84 et 135.) 1035A PROOEMIUM.. 1035C Al. 256., Valeriani et Gallieni imperatorum 4, habita haec est, ut Cypriani Epistola 73. ad Jubaianum ostendit, in qua cum ex Africanis alii, juxta Apostolicam traditionem sentirent non esse rebaptizandos eos qui legitime ab haereticis baptizati sunt: alii vero contra existimarent, unum Baptismum dumtaxat esse unius Ecclesiae, ideoque 1035C apud haereticos qui extra Ecclesiam sunt, Baptismum 1036A verum et catholicum esse non posse; hac inquisitione praevia, tandem definitum est, cum unum sit in sancta Ecclesia Baptisma, neminem foris extra Ecclesiam baptizari posse: traditionem Apostolorum male interpretantes, male etiam loquentes universaliter constringentes, addiderunt, ut ex epistola 71 Cypriani ad Quintum constat, illos qui a Catholicis rite baptizari ad haereticos defecissent, non per Baptismum, sed per solam manuum impositionem recipiendos esse, si ad Ecclesiam redire contendant. Baron. anno Christi 258, num. 17 usque ad 26 inclusive. Quibus omnibus ita constitutis, Januario caeterisque Numidiae episcopis sententiam ac definitionem hujus synodi, prout ipsi per litteras ad synodum scriptas expetiverant, hac synodica epistola, quam infra ex Cypriano 1036B hic subjecimus, significarunt. 1036C Jubaiano Ebor. Lin. NC. 1. Ben. JANUARIO, SATURNINO, MAXIMO, VICTORI, ALIO VICTORI, CASSIO, PROCULO, MODIANO, CITTINO, GARGILIO, EUTYCIANO, ALIO GARGILIO, ALIO SATURNINO, NEMESIANO, NAMPULO, ANTONIANO, ROGATIANO, HONORATO FRATRIBUS SALUTEM. 1036C 1035D I.— Cum simul in concilio.. Graeculus interpres, Greek ejn koinoboulivwé. Epistola haec in Codice synodico Graecae Ecclesiae, concilio Carthaginiensi sub Cypriano habito praefigitur, et quasi illius canon perhibetur; quem episcoporum suffragia, quae eum tanquam 1036C Greek ejnqumhvmata sive Greek ejpiceirhvmata, ut ait Zonaras, varie illustrarunt, sequebantur. Balsamo et Zonaras, litteris istis Jubaiano responsum fuisse redditum asserunt, eo quod illius mentionem factam in Cypriani proloquio observassent; quamquam et codices mss. latini plurimi, suffragia hac in re perhibent. Sed perpetui hospites in occidentalium rebus fuerunt orientales, nec quidem rectius epistolam ipsam in Graecum sermonem transtulere, quam de scripti occasione et origine senserunt. Interea vero dicendum, quod siquidem haec epistola erat synodica, et haereticorum Baptisma damnabat pariter cum illa 1036D synodo quae sequebatur LXXXVII episcoporum, merito in pandectas conciliorum recipiebatur; et ita ad Orientales, qui diversarum synodorum diversis temporibus habitarum decreta pro ejusdem placitis accipiebant, errore non admodum damnoso, fuerat transmissa. Porro notandum omnes synodos Africanas sub Cypriano, a concilio sexto Generali in Trullo fuisse confirmatas can. 2. FELLUS. Quod ad canonem attinet concilii Sexti Generalis, verba Patrum sunt, Greek ejpisfragivzomen deú kaiú touúû loipouúû pavntaû iJerouúû kanovnaû touúû uJpoú twðn aJgivwn kaiú makarivwn patevrwn hJmwðn ejkteqevntaû, touðt1 eæstin twðn te ejn Nikaivaé, etc. Deinde post nominata reliquorum conciliorum et Patrum decreta pergunt, sed caute, scribere, Greek eæti mhún kaiú toún uJpoú Kuprianouð touð genomevnou 1Arciepiskovpou thðû 3Afrwn cwvraû kaiú marturoû, kaiú thðû kat1 aujtoún Sunovdou ejkteqevnta kanovna, oÝû ejn toiðû twðn proeirhmevnwn proevdrwn tovpoiû, kaiú movnon, kataú toú paradoqeún aujtoiðû eæqoû ejkravthsen. Can. II. Canonibus quoque, qui Apostolici vocantur, 46 et 47, haereticos denuo baptizandos 1037A esse jussum est. Sed rursus tingendi illos quidem haereticos disciplina, qui in nomine sacrae Triadis baptizati essent, neque ante neque post 1037B tempus conciliorum horum Africanorum majori parti Ecclesiarum placuit. Testes sunt temporum paulo his conciliis vetustiorum ipse quoque Cyprianus et coepiscopi ejus, qui tot locis consuetudini se adversari fatentur. Ait ipse etiam Firmilianus in Epistola ad Cyprianum suum: . . . Quod quidem adversus Stephanum vos dicere Afri potestis, cognita veritate, errorem vos consuetudinis reliquisse, p. 149. Hoc praesul Caesareae Cappadocum; qui statim post gloriatur se suosque Asiaticos veritati et consuetudinem jungere, et consuetudini Romanorum consuetudinem, sed veritatis, opponere; ab initio quidem hoc tenentes quod a Christo et ab Apostolis traditum est. Sed tamen Harduino haud assentiendum videtur, qui S. Hieronymi auctoritate fretus concilium in Africa his Cyprianicis in indice suo conciliorum superinduxit, in quo illi ipsi episcopi (verba Hieronymi sunt adversus Luciferianos, p. 117 ed. Forben.) qui rebaptizandos haereticos cum eo (Cypriano) statuerant, ad 1037C antiquam consuetudinem revoluti novum emisere decretum. Nam, et recte, monuerunt contra Hieronymum cum multi alii tum Basnagius, Annal. vol. II, p. 386, ad Arelatense concilium usque, regnante Constantino M. Afrorum viguisse disciplinam, testem esse ipsam illam synodum, can. VIII: De Afris, quod propria lege sua utuntur ut rebaptizent, placuit, ut si ad Ecclesiam aliquis de haeresi venerit, interrogent eum Symbolum; et si perviderint eum in Patre et Filio et Spiritu Sancto esse baptizatum, manus ei tantum imponatur, ut accipiat Spiritum sanctum. Porro, si tale umquam concilium exstitisset, certo certius Augustinus in Responso suo, in lib. VI et VII, contra Donatistas, post singulas, quas affert, sententias Patrum, qui in concilio Africano tertio de Baptismo interfuerant, de retractata ipsorum opinione ad omnem versum nonnihil ingerere perstitisset. ROUTH. Ad nos. Mirum est has voces, quae propagatae sunt ex editione Erasmi, desunt enim in aliis editionibus, non reperiri nisi in tribus antiquis exemplaribus, 1037D quamvis hanc epistolam contulerim cum viginti sex. Desunt ergo in Turonensi, in uno Remigiano, et in Beccensi. BALUZIUS.—Voluit dicere Baluzius: Exstant ergo, non desunt ergo. In pluribus autem scriptis haec Fellus invenit. ROUTH. Quae una et vera est. Ita restituimus hunc locum ex fide quatuor veterum librorum. BALUZIUS.—Vulgo, quae una est. ROUTH. Antecessoribus nostris. Agrippino videlicet et aliis, quos septuaginta fuisse scribit sanctus Augustinus, uti monuimus ad epistolam nonam pag. 396. Vide etiam notas ad Epistolam LXXIII. BALUZIUS.—Nihil habet ibi Baluzius de Agrippini tempore, quod quidem plerisque videtur ignotius esse, quam ut certi aliquid de eo a se statuatur. Nam qui Cypriano sunt in Epistola sua LXXIII, sive ad Jubaianum, multi anni et longa aetas, eos, paucos ante Cyprianum annos appellat Augustinus lib. IV Contra Donatist. cap. 6. Attamen jam diu apud Afros invaluisse opinionem de vanitate 1038A Baptismi haereticorum, ostendit Tertullianus, adhuc catholicus, in libro suo De Baptismo, ubi iisdem fultus rationibus quas nobis inculcat Cyprianus, 1038B improbat eum, atque pro irrito habet. Vid. cap. 15. Immo vero in Geographia Africae Sacra S. Optato a cl. Dupinio praefixa post verba Tertulliani ad p. XXX allata, Circa haereticos sane quid custodiendum, digne quis retractet? ad nos enim editum est; per eadem verba designari ait se haud dubitare vir doctissimus decretum Agrippini contra haereticorum Baptisma; indeque et ex Cypriani verbis colligit, videri Agrippinum, non tertio, ut vulgo putant, sed sub finem secundi Ecclesiae saeculi Carthagine sedisse. Neque aetatem Agrippini diverse constituerat Fellus ad locum illum Epistolae ad Jubaianum, p. 199. Caeterum in Epistola ad Quintum, quae est de haereticis baptizandis, Cypriani haec sunt ad Agrippini aliorumque decretum pertinentia: Quod quidem et Agrippinus bonae memoriae vir cum caeteris coepiscopis suis, qui illo in tempore in provincia Africa et Numidia Ecclesiam Domini gubernabant, statuit et librato consilii communis examine firmavit. P. 127, ed. Benedictin. ROUTH. 1038C Pari consensione conjungimus. Fortasse vel legendum est conjuncti pro conjungimus, claudicat enim oratio, vel posita finali distinctione post voces illas, et a nobis observatam, conjungimur est reponendum. ROUTH. Extra Ecclesiam. Vetus interpretatio in recentiore codice Victorino, id est extra formam Ecclesiae. Tamen baptizatur qui a Judaeo vel a gentili vel ab haeretico baptizatur, si secundum formam Ecclesiae baptizet. Sumptum est istud ex capite A quodam Judaeo apud Gratianum, dist. 4, de consecratione, ubi Nicolaus Papa I, respondens ad consulta Bulgarorum ait Baptismum esse bonum, quamvis sit collatus ab eo quem non constabat esse Christianum, si collatus sit in nomine sanctae Trinitatis vel tantum in Christi nomine. Contra Gregorius III, scribens ad Bonifacium archiepiscopum praecipit ut illi denuo baptizentur quos a paganis baptizatos esse constiterit. Refertur illa constitutio lib. VII Capitularium cap. 101, et apud Gratianum cap. Quos a paganis eadem distinctione. Vide etiam bullam Eugenii IV, apud Odoricum Raynaldum an. 1439, § 15. 1038D Vide Gerochum Reicherspergensem in tractatu adversus Simoniacos cap. 22, et Algerum scholasticum Leodiensem cap. 52, de Misericordia et Justitia. BAL. Baptisma unum. Non tantum eo nomine quod repeti non debet; sed quia ab Ecclesia proficiscitur quae nisi una superesse non potest. FELLUS.—Certum est magnam ea tempestate fuisse controversiam inter episcopos ecclesiae Romanae et Carthaginensis an haeretici venientes ad Ecclesiam debeant rebaptizari. Initia hujus controversiae vulgo referuntur ad pontificatum Papae Stephani. At Rufinus, lib. VII, cap. 2, scribit eam coepisse sub pontificatu Cornelii. Quod Baronius contendit esse falsum. Sed Baronii sententiam quidam viri docti putarunt non esse veram. Profecto auctoritas Rufini veteris et docti scriptoris non debet rejici absque bonis testimoniis. Potest autem illa confirmari auctoritate epistolae Cornelii ad Cyprianum, quam descripsi ex duobus antiquis codicibus manuscriptis, quorum unus est in bibliotheca 1039B monasterii sancti Remigii Remensis, alius in bibliotheca illustrissimi et doctissimi viri Joannis Bohierii, praesidis infulati in parlamento Burgundiae. Edita est autem supra pag. 167. Ubi vero Raphael Volaterranus invenerit Cornelium cessisse Cypriano nondum invenire potui. Caeterum istic annotari potest Armenos, ut tradit Guido de Perpiniano, dixisse quod verum Baptisma solum erat in ecclesia majoris Armeniae, et non in aliis, propter quod alios ad se venientes 1039C rebaptizabant. BALUZIUS.—Haud germanam esse, sed omnino rejici debere, epistolam istam Cornelii ad Cyprianum a Baluzio primum editam, alibi ostendi ad finem Cornelii Fragment. p. 65. ROUTH. Lacus detritos. Greek Lavkkouû suntetrimmevnouû. Vulg. cisternas dissipatas, hoc est, rimarum plenas, hac illacque perfluentes. Pacianus, epist. III: Non consecrata sede contentus, detritum lacum adulterini fontis adamavit. Hieronymus adversus Luciferianos: Conatus est et beatus Cyprianus contritos lacus fugere, nec bibere de aqua aliena, et idcirco haereticorum Baptisma reprobans, ad Stephanum tunc Romanae urbis episcopum, qui a beato Petro vigesimus sextus fuit, super hac re Africanam synodum direxit: sed conatus ejus frustra fuit. RIGALT. Aquam portare. Septuaginta dixerant: Greek uådwr sunevcein. Apud Balsam. et Zonaram legitur, Greek suvscein. Apud Tertull.: Foderunt sibi lacus contritos, qui non poterant aquam continere. RIGALT. 1039D Ab aqua aliena. Haec frustra alibi quam in Graecis exemplaribus quaeruntur. FELLUS.—Additamentum est Greek twðn O'. ad finem capitis noni Proverb. et quamquam ad edit. Oxon. oram locus alius aliquanto similis in cap. VI, 24 (verius esset V, 15) Proverb. signatus est, diversum postea sensisse de loco videtur doctissimus editor, qui nullum Scripturae locum apposuit ad haec eadem verba in Suffragio V concilii VII, quod mox sequitur. Posuit interea ad verba in Proverbiis antecedentia, Greek Ouæte gavr diabhvshé uådwr ajllovtrion, Clemens Alex. in Strom. lib. I, c. 19, . . . Greek toú bavptisma toú aiJretikoún oujk oijkeiðon kaiú gnhvsion logizomevnh. Hic bene nota Clementis fine saeculi secundi et in Aegypto scribentis opinionem de haeretico Baptismo. ROUTH. 1040B Dabo in vobis Bod. 1. Thu. Foss. Vict. Mich. cor novum et spiritum novum dabo in vobis. Quomodo autem mundare et sanctificare aquam potest qui ipse immundus est et apud quem Spiritus sanctus non est cum Dominus dicat in Numeris (Num. XIX, 22): Et 1039B omnia quaecumque tetigerit immundus immunda erant. 1040A Aut quomodo baptizans dare alteri remissam peccatorum potest qui ipse sua peccata deponere extra Ecclesiam non potest? 1039D II.— Sed et ipsa interrogatio.. Dum mergitamur, inquit 1040B Tertullianus, amplius aliquid respondentes, quam Dominus in Evangelio determinavit, sub antistitis manu contestamur. RIGALT. Remissionem peccatorum per sanctam Ecclesiam.Apostolorum Symbolum quamquam in omnibus Ecclesiis obtinuit, in singulis fere, quemadmodum a Ruffino olim observatum, aliquatenus variabat: Africanam ecclesiam hoc modo articulos hosce concepisse, 1040C ex Cypriani verbis satis videtur constare. Ipsa, inquit, interrogatio quae fit in Baptismo testis est veritatis. Nam cum dicimus: Credis in vitam aeternam, et remissionem? etc. Patet hanc fuisse interrogationem quae fit in Baptismo; et verba ipsa quibus sacerdos interrogando praeivit, et quae catechumenus respondens repetebat. Epistola ad Magnum eadem occurrunt verba, ordine aliquantum mutato. Credis remissionem peccatorum, et vitam aeternam per sanctam Ecclesiam? Certe articulus de communione Sanctorum, in occidentali Ecclesia serius obtinuit. Neque enim in Aquileiana reperiebatur tempore Ruffini, nec agnoscit D. Augustinus in lib. de Fide et Symbolo; nec in fidei formula comparet quam tradidit Maximus Taurinensis, aut quam exposuit Chrysologus; non etiam occurrit in vetere codice ms. regis Aethelstani in biblioth. Cottoniana, ubi ad Psalterii calcem Symbolum graece habetur. Nec in codice Bodleiano Actorum Apostolicorum, ubi litteris Saxonicis habetur Symbolum graece descritum, quod constat mille abhinc 1040D annis fuisse exaratum. Immo non a Graecis agnoscebatur Eusebii tempore, nec Epiphanii, Cyrilli Hierosolymitani, aut concilii Ephesini. Immo quidem articulus de vita aeterna desideratur in exemplaribus nostris supra memoratis; sic enim extrema Symboli se habent: Greek aJgivan 1Ekklhsivan, aæfesin aJmartiwðn, sarkoúû ajnavstasin. ajmhvn. FELLUS. Baptizare posse. Adjecimus haec duo vocabula ex fide quatuor veterum exemplarium; quorum unum est Corbeiense, in quo epistola ista bis habetur. BALUZIUS.—Non agnoscit vocabula Interpretatio epistolae Graeca, in qua Greek oiJ aiJretikwðn sunhvgoroi positum est. ROUTH. Gratiam Christi. Suavitatem, quae unctione significatur. Christianus, inquit Septimius, quantum interpretatio est, ab unctione deducitur. Sed et cum perperam Chrestianus pronunciatur, de suavitate vel benignitate impositum est. RIGALT. Eucharistia est unde baptizati unguntur oleo in altari sanctificato.—Oleum in altari santificatum Oxoniensis 1041A editor legit et ait: Veram esse arbitramur scripturam quam edidit Manutius: Porro autem Eucharistia est unde baptizati unguntur, oleum in altari sanctificatum. Sic persuadent exemplaria. Nam in Corbeiensi legitur: 1041B Porro autem Eucharistia est unde baptizati unguntur oleo in altari sanctificato: In Veronensi et Thuaneo, sicut in Manutiana editione. Perperam Graeci apud Zon. et Bals. Greek aJgiavzesqai eælaion eijû eujcaristivan. At praeclare Cyprianus dixerat Eucharistiam esse oleum in altari sanctificatum. Oleum scilicet per Greek eænteuxin, hoc est interpellationem sive invocationem divini numinis, per laudes et gratias Deo fusas et nuncupatas benedictum. Sic Matthaeus et Marcus et Joannes Eucharistiam dixerunt eulogiam, nec tantum in coenae Dominicae institutione, verum etiam in panum multiplicatione. Quod Evangelistarum verbis accurate collatis facile deprehenditur. RIGALTIUS.—Porro observare operae pretium fuerit, quod Erasmus et Pamelius considerantes in hujus loci conclusione Cyprianum distincte loqui de Oleo et Eucharistia, ut et Augustinum argumenta ejus solventem de Bapt. cont. Donat. lib. V, cap. 20, nihilque debere esse in conclusione quod non erat in praemissis, post unguntur reposuerunt et pro est; et sanctificatur pro sanctificatum. 1041C Non absurde id quidem, si id jus haberent editores ut quod ipsis non placebat, emendare licuisset; aut si in argumenti conclusione, Oleum et Eucharistia disparate sint intelligenda. Verum Albaspinaeus, de Eucharist. lib. I, c. 14, eos insimulat audaciae, ac contendit veterem lectionem retinendam esse, in qua magnum mysterium sibi visus est deprehendisse, siquidem Oleum quo baptizati ungebantur, coram Eucharistia consecrari solitum. Sed nihil opus istis mysteriis, vera ratio propter quam Cyprianus Eucharistiam apud haereticos fieri, et unctionem spiritalem conferri negat, ea est; quod censuerit in Eucharistia sicut et in Oleo, et in Baptismo, non ungi spiritualiter sanguine Christi, Eucharistiamque perficere et complere quod Baptismus et Oleum hoc respectu inchoassent. Hoc autem sic intellecto, quis eum in unctionis spiritalis quaestione, Eucharistiae mysterium adducere mirabitur? Certe participationem sanguinis Christi in Eucharistia Veteres unctionem dicebant. Clem. Alex. in Paedag. lib. II, c. 2: Greek Dittoún toú aißma touð Kurivou. toú meún gavr ejstin 1041D autouð sarkikoún, wßé thðû fqoraðû lelutrwvmeqa× toú deú pneumatikoún, toutevstin wßé kecrivsmeqa. Nazianzen. Orat. 41, Greek musthvrion eæcrisev me. Chrysost. in Epist. ad Heb. Rom. XVII, Greek muvrwé criveiû, kaiú pavlin duswdivaû plhroiðû; Revera, quemadmodum Dominus testatur (Matt. XXIII, 19), altare sanctificat munus quod superimponitur, ita qui non habent altare aut Eucharistiam, nec Unctionem spiritualem habere possunt. Et quidem argumenti hujus vim admisisse videntur adversariarum partium patroni, siquidem apud haereticos baptizatos, per manuum impositionem recipiendos statuebant. Ad unctionem spiritualem haec omnino revocat D. Augustin., lib. XV de Trinit., c. 26: Manifestius de illo, scil. Christo, scriptum est in Actibus Apostolorum, X, 38: Quoniam unxit eum Deus Spiritu sancto. Non utique oleo visibili, sed dono gratiae, quod visibili significatur, unguento quo baptizatos ungit Ecclesia. FELL.—In emendando hoc loco secuti sumus in primis scripturam libri Corbeiensis. Sex libri manuscripti et 1042A veteres editiones habent oleum in altari sanctificatum. Manutius posuit: Porro autem Eucharistia est unde baptizati unguntur, oleum in altari sanctificatum. Hieronymus in Dialogo adversus Luciferianos ait Baptismum 1042B non esse tradendum sine Eucharistia. Quod diu duravit in Ecclesia Dei, ut ostensum a nobis est in notis ad Reginonem, pag. 551, 657, et in notis ad Capitularia, pag. 1236. In concilio Pragensi Hussitarum apud Cochlaeum, lib. V Historiae Hussitarum, decretum est ut Eucharistiae communio detur infantibus. Haec tantum. Et tamen Odoricus Raynaldus, an. 1421, § 12, scribit illud ab illis statutum esse circa infantes Baptismo perluendos. Quod verum non est. Haec enim additio Raynaldi non exstat in decreto synodi. Aeneas Sylvius in Dialogo contra Bohemos et Taboritas, qui editus est inter illius epistolas, ait: Vetus haec Armenorum insania fuit, qui natos ut in lucem veniebant, mox baptizatos, mox altaris sacramento reficiebant, quod et vos aiunt facere, qui dementes atque infantes ad Eucharistiae libamenta vocatis. In responsionibus Armenorum ad objecta Latinorum missis ad Papam Benedictum XII, an. 1342, legitur quod illi postquam puerum baptizarunt, baptizatum communicant sic: cum corpore Christi sicco tangunt labia pueri, et reponunt, et si sacerdos 1042C celebret, et in tempore illo baptizetur puer, bene modicum sacerdos digitum suum tingit in sanguine, et inde tangit labia pueri. BALUZ. Quamvis ita suaserint tum decem codices scripti, tum veteres impressi, qui in edit. Oxon. testes citantur lectionis, oleum in altari sanctificatum, fateor me male revocasse hanc scripturam. Praeferenda caeteris videtur Erasmiana lectio, Eucharistia, et unde baptizati unguntur oleum, in altari sanctificatur, quae perspicua est et apprime convenit cum argumentis atque proprosito scriptoris probare volentis, chrisma apud haereticos non posse exstare, neque signum ipsum, nec rem signatam. Etenim affirmat Harduinus ad Concilia, in quorum edd. haec exstat lectio, eamdem in ms. Societatis suae aliisque optimae notae praestari. Quod fortasse cl. Maranum quoque fugerat, qui, cum Baluzius ex Corbeiensi verba, oleo in altari sanctificato, subdidisset, haec scripsit in Praef. ad Cypriani ed. Benedict. p. XIX. «Optime hunc locum emendavit Baluzius, pro eo quod legebatur in antiquis editionibus, oleum in 1042D altari sanctificatum, vel apud Erasmum et Pamelium liberiori conjectura, Eucharistia et unde baptizati unguntur oleum in altari sanctificatur. Porro id non dicit Cyprianus quod ab eo per metaphoram dictum existimant Rigaltius et Fellus, Eucharistiam esse oleum, quo unguntur, sed potius Eucharistiam esse id unde oleum, quo baptizati unguntur, sanctificationem deducit, quia videlicet oleum in altari sanctificabatur inter ipsas sacrificii preces.» ROUTH. Erasmi lectionem restituit editor Lips. EDD. Olei creaturam. Irenaeus, creaturam panis eucharistici et calicis, lib. IV, cap. 32. Iterum lib. V, cap. 2. MARSHALL. 1043C In errore Lam. NC. 1, 2. Lin. seductus est et foris tinctus in Baptismo vero et ecclesiastico etiam hoc ipsum deponat quod homo ad Deum veniens, dum sacerdotem quaerit, in sacrilegum fraude erroris incurrit. 1043B 1043D III.—. Super Petrum. Versio Graeca tantum habet: Greek ejpavnw Pevtrou touð 1Apovstolou ajrchðqen eJnovthtoû teqemeliwmevnhû. Ipse Cyprianus l. de Unitate Eccles.: Super unum aedificat Ecclesiam. Et paulo post: Ut unitatem manifestaret, unitatis ejusdem originem ab uno incipientem sua auctoritate disposuit, Pacianus epist. III: Ad Petrum locutus est Dominus: ad unum ideo, ut unitatem fundaret ex uno. Mox idipsum in commune praecipiens, RIGALTIUS.—Ita omnino XXI libri veteres et duo laudati a Pamelio. Veteres editiones habent petram. Ita etiam editio Morelliana et tres libri veteres. Vide quae in simili causa notata sunt supra ad epistolam XL, p. 428. BALUZIUS. Posuerit. Fortasse legend. posuit. In quatuor codicibus scriptis, qui in ed. Oxon. memorantur, exstat ponit. 1044D ROUTH. Colligere et considerare. Graeca versio, Greek sunievnai kaiú noeiðn. FELLUS. 1044C Et unitatis et fidei Ver. Benev. Greek eJnovthtovû te kaiú pistewû kaiú ajlhqeivaû, Graec. veritatem. Optamus vos, fratres charissimi, semper bene valere. 1045C CONCIL. CARTHAG. VI.—. Cyprianus. Cum propter illam cui nunc incumbo emendationem et illustrationem operum sancti Cypriani legendam suscepissem prolixam nimis epistolam Joannis Launoii ad Jacobum Bevilaquam de discordia papae Stephani cum Cypriano, miratus sum tam multa ab eo dici potuisse ut nihil diceretur. Quaecumque enim affert argumenta et testimonia adversus Stephanum nullius momenti sunt in hac causa et quamdam habent insulsitatem. Quid enim ad causam Baptismi facit Cypriani famam esse celebriorem quam famam Stephani, Cyprianum non cedere Stephano, Cyprianum congregasse concilium in causa Baptismi, Stephanum non congregasse, Ecclesias orientis et occidentis non suscepisse propugnandam sententiam Stephani, et multa alia hujusmodi quae ad causam non pertinent, quorum etiam plurima falsa sunt? Nemo autem, ut ait Hieronymus in epistola ad Pammachium contra Joannem Hierosolymitanum, falso verum probat. Itaque ista facile possent refutari. Sed tanti non sunt. Verissimum igitur est quod ait Optatus in libro 1045D quinto, veritatem studiis impediri. Vide Facundum in libro contra Mocianum pag. 577. primae editionis. BALUZIUS. ANNO CHRISTI CCLVI, PONTIFICATUS S. STEPHANI III. CARTHAGINENSE CONCILIUM SUB CYPRIANO SEXTUM. EX AFRICA PROVINCIA ET NUMIDIA, QUOD DE BAPTISMO SECUNDUM EST. (Erasm. II, 1; Pamel. Rigalt. Baluz. LXXII; Oxon. Lips. LXXII; Paris. LXXI; Coustant. p. 216; Routh. Rell. scr. III, pp. 88 et 144.) 1044B PROOEMIUM.. Significat se in concilio decrevisse, ut qui apud haereticos aut schismaticos tincti sunt, redeuntes ad Ecclesiam babtizarentur; et qui in Ecclesia presbyteri vel diaconi ordinati, in schisma delapsi sint, aut qui ab haereticis promoti sint, revertentes ut laici communicarent: salvo tamen concordiae vinculo cum episcopis qui aliter sentirent. 1044D Alias 256. pleniorem conventum episcoporum convocavit, et ex Africa et Numidia 70 episcopos et unum ad hanc synodum coegit, eo fine, ut quod singuli sentiunt de traditionibus majorum sancte et inviolabiliter servandis, deponant. Postquam omnes praedicti convenissent, idem, quod supra praecedentibus conciliis Africanis in hac et Basilidis causa habitis definitum 1045A est, duplici decreto desuper lato, confirmarunt. Quorum primum est, ut ii, qui in Ecclesia ordinati a fide defecerunt, revertentes ad Ecclesiam, non nisi ad laicam communionem recipiantur. Alterum, ut Baptismus haereticorum ab ipsis collatus, non tantum pro invalido, sed etiam pro nullo habeatur; adeo ut si ad Ecclesiam revertentes baptizentur, non secundo Baptismo rebaptizentur, sed tantum primum iis Baptisma conferatur, quia ab haereticis non vere baptizari, sed aqua tantum haereticorum amplius sordidati fuerint. Ita Cyprianus, Epist. 73, ad Jubaianum. Unde qui illum anabaptismo patrocinatum fuisse sentiunt, graviter errant. Haec cum episcoporum praedictorum 71 sententia constituta essent, ad Stephanum Romanum epistola quadam, quam infra ex Cypriano hic 1045B subjici curavimus, praescribuntur. Ille vero, synodica epistola accepta, per litteras redditas concilium hoc reprobavit, et simul etiam sanctissime mandavit, ne a traditione apostolica, de non iterando Baptismate haereticorum eorum, qui eadem forma, qua utitur Ecclesia, baptizassent, vel latum unguem recedant, ipsosque ab ipsis baptizatos, si ad Ecclesiam redire petant, non aliter quam per solam manuum impositionem 1046A recipiant. Haec ex Cypriani epistola, quam ad Pompeium Sabratensem in Africa episcopum scripsit, probantur. Vide Baron. anno 258, a num. 27 usque ad 38 inclusive. CYPRIANUS ET CAETERI STEPHANO FRATRI SALUTEM. 1045D I.— Celebrare concilium. Celebratum fuisse an. 255. recte, ut opinor, probat Pearsonius in annalibus Cyprianicis. BALUZIUS.—Ante pascha anni sequentis 256 celebratum hoc concilium fuisse, docet Pearsonius in opere memorato ad an. illum, § 1. De eodem hoc concilio ita Cyprianus in Epist. ad Jubaianum, quae est 73: Et nunc quoque cum in unum convenissemus, tam provinciae Africae quam Numidiae episcopi numero septuaginta et unus. ROUTH. Transacta. Ita duodecim libri veteres. Alii quatuor habent tractata. Veteres editiones et tres libri veteres, translata. BALUZ. Cum tua gravitate. Hunc ipsum Stephanum idem Cyprianus appellabit superbum, imperitum atque improvidum, ineptum, obstinatum. Epist. ad Pompeium. RIGALTIUS. Plene sanctificari. Colb. ms. plane: quod etiam in 1046C uno e suis Oxoniensis editor offendit. Concinnior est lectio caeterorum librorum. Hoc enim istic plene sanctificari sonat, quod consummari in his ejusdem Cypriani epist. LXXIII, ut per nostram orationem ac manus impositionem Spiritum sanctum consequentur, et signaculo Dominico CONSUMMENTUR. Porro Cyprianum his verbis, si utroque Sacramento nascantur, ut haeretici ad Ecclesiam venientes Confirmationis sacramentum una cum Baptismo suscipiant, postulare, ex subjecta dissentatione nostra, num. 17 et 18, planum fiet. COUSTANT. Sacramento utroque. Baptismo et sancti Spiritus infusione, id est, ut dicet paulo post, aqua et Spiritu. Quod saepe repetit alibi. Tertullianus in libro de Virginibus velandis: Una nobis et illis fides, unus Deus, idem Christus, eadem spes, eadem lavacri Sacramenta. Siricius in epistola ad Himerium: Quibus solis per annum diebus, id est Paschatis et Pentecostes, ad fidem confluentibus generalia Baptismatis tradi convenit sacramenta. Vide Sirmondum capite quinto secundi 1046D Antirrhetici, ubi explicat hunc Cypriani locum. Vide etiam to. II Capitularium, pag. 1236. Caeterum pro utroque quinque vetera exemplaria habent utrumque. BALUZIUS.—De Baptismo manuumque Impositione post baptismum, Cyprianum interpretandum esse, satis ostendit suffragium quintum concilii proxime sequentis, cum Canone 17 Concil. Arelat. II collatum. En verba Suffragii: Male ergo sibi quidam interpretantur (easdem designat Joannis voces episcopus), ut dicant, quod per manus impositionem Spiritum sanctum accipiant et sic recipiantur; cum manifestum sit utroque Sacramento debere eos renasci in Ecclesia catholica. Canon autem Arelatensis concilii ita se habet: Bonosiacos autem ex eodem errore venientes, quos sicut Arianos baptizari in Trinitate manifestum est, dum interrogati fidem nostram ex toto corde confessi fuerint, CHRISMATE ET MANUS IMPOSITIONE in Ecclesia recipi sufficit. Hinc, ni fallor, constat, sicut ex Cypriani verbis a Coustantio supra allatis, qui interea canonem illum concilii secundi Arelatensis, nusquam, quod 1047B meminerim, adduxit, intelligendam esse verbis, utroque Sacramento, non aquam Baptismi et Spiritus Sancti gratiam in eo collatam, neque Baptismum manusque impositionem in poenitentiam, multo minus Baptismum atque Eucharistiam, sed Baptismi et Confirmationis sacramenta. Neque aliter exponentem hunc et consimiles locos etiam Maranum video in Praefatione ad S. Cypriani Op. p. XVII et XVIII, et si existimet is quidem, patrem illum non nescivisse Stephanum, et qui ab illo stabant, de manuum impositione in poenitentiam, haereticis omnino necessaria ad Spiritum sanctum accipiendum, non de sacramento Confirmationis, 1047C locutos; haud enim repugnare, ut Cyprianus ansa ab adversariis accepta sacramentum Confirmationis iterandum esse statueret, quamvis illud ab iisdem iterari minime suspicaretur, sed eos sciret manus impositionem in poenitentiam tantum intellexisse, quam ad Spiritum conferendum necessariam putaverint. Videsis tamen quae infra ad modo dictum Nemesiani suffragium in concil. VII. p. 93, annotabo. Et conferas quae ad suffragium octavum ejusdem concilii mox dicuntur. Hic vero maxime idcirco monenda haec duxi, quod de Baptismo et Eucharistia locum minus recte exposuerat Anglicus interpres. ROUTH. Renatus. Quatuor antiqui codices habent denuo natus. Quae lectio non displicet, cum vox denuo exstet in capite tertio Evangelii secundum Joannem, ex quo locus iste petitus est. Sed puto Cyprianum, qui alia versione utebatur quam vulgata nostra, scripsisse renatus. BALUZIUS.— Natus tres scripti in ed. Oxon. memorati, et editio Cypriani princeps, Romana. ROUTH. 1047D Et spiritu. In ms. Colb. hic additur sancto: quod abesse debere Pamelius recte probat. Eo autem Actuum apostolicorum exemplo, quo nunc Cyprianus sententiam suam fulcire nititur, Anonymus a Rigaltio ad calcem operum Tertulliani editus apposite utitur ad eam confutandam. Inde enim ostendit Spiritum Sanctum percipi potuisse sine Baptismo, sicut Baptismum sine Confirmationis sacramento collatum fuisse aliis eorumdem Actuum exemplis demonstrat COUSTANT. Ad Quintum. Epist. LXXI. BALUZ. Ad Episcopos in Numidia. Est ea epistola synodica, quae statim ante posita est. ROUTH. 1048B Coepiscopos in Numidia Lam. Ebor. Bod. 1, 2, NC. 1, 2, Lin. in Numidia praesidentes ante fecerunt: cujus utriusque epistolae exempla subdidi. 1048C II.— Aut etiam si qui, etc. Nitidior fieret oratio, si hic particula ut expuncta, legeretur etiam si qui presbyteri 1048D aut diaconi vel in Ecclesia, suppresso postremo qui. In uno ms. recentiore Colb. habetur aut diaconi vel clerici in Ecclesia: sed hujus codicis plura loca, alibi aperte vitiata, ei detrahunt auctoritatem. Ejus tamen lectioni favet Innocentius I, epist. XVI ad Macedonas, n. 8, ubi de iis, qui ab haereticis baptizati ordinatique ad Ecclesiam transeunt, ait, Nostrae lex est Ecclesiae his per manus impositionem, laicam tantum tribuere communionem, nex ex his aliquem in clericatus honorem vel exiguum subrogare. Eos autem qui a Catholica ad haeresim transierunt, praeterea docet non aliter oportere nisi per poenitentiam suscipi. Tum num. 9 utrumque ponit inter regulas veteres, quas ab Apostolis vel Apostolicis viris traditas Ecclesia Romana custodit. Quibus cum consentaneum sit subnexum Africani concilii decretum, mirum non est illud a Stephano minime fuisse contradictum. Non ideo tamen hoc in Ecclesia obtinuit, quia haereticorum ordinatio nulla censeretur; sed quia Dei ministros a reprehensione alienos esse atque immaculatos deceret. Quocirca si quando a communi lege excepti sunt 1049C nonnulli, puta Novatiani Nicaeno canone 8, ut Innocentius in laudata epistola, n. 10, fatetur, ac subinde Donatistae aut alii: ut post reditum ordinarentur, nusquam est praeceptum. Immo Cod. can. eccl. Afric. c. 48, reordinationes non secus atque rebaptizationes prohibentur. COUSTANT. Et si vitiosa est oratio, ut . . . eos quoque, ipsam sollicitandam tamen haud puto. Ponitur interea siqui pro quique. ROUTH. Divinum. Tres libri veteres habent individuum. BALUZIUS. Ordinationis et honoris arma. Arma sunt instrumenta cujuslibet rei, inquit Servius ad II Aeneid. Hic vero sunt insignia sive ornamenta. Quemadmodum et Homerus dixit, Greek oåplisqen deú gunaiðkeû, et in clipeis illustrium virorum descripti vultus expresso thorace. Arma lucis, Greek oåpla fwtovû, ad Rom. XIII, 12. Suid. Greek oåpla fwtovû, oJ ajpovstoloû× aiJ twðn ajretwðn ejrgasivai. RIGALT.—At conferas quae habes ad (lin. 6, pag. sequentis). Quod autem majus potest esse delictum . . . . furore pugnasse? ROUTH. 1049D In domo fidei. In Ecclesia Dei, quae est fidelium mater. Unde et domestici fidei, Greek oijkeiðoi thðû pivstewû, ad Gal. VI, qui sunt de familia fidei. RIGALT.—Porro notat interpres Anglicus, perfidiam idcirco appellare Cyprianum haereticorum et schismaticorum scelus solere, quod iidem homines, maxime sacerdotes, commissam rem sibi ab Ecclesia prodidissent. 1049B Confessione et conditione Lam. Ebor. Bod. 2. NC. 1. suscipi cum revertuntur, ut communicent laici, et satis habeant, quod admittuntur ad pacem, qui hostes pacis exstiterint; nec debere eos revertententes ea apud nos ordinationis et honoris arma retinere, quibus contra nos rebellaverint. Oportet enim sacerdotes et ministros, qui altari et sacrificiis deserviunt, integros atque immaculatos esse: cum Dominus Deus in Levitico loquatur et dicat: Homo in quo fuerit macula et vitium, non accedet offerre dona Deo (Levit. XXI, 21); item in Exodo eadem praecipiat 1049B et dicat; Et sacerdotes qui accedunt ad Dominum Deum, sanctificentur, ne forte derelinquat illos Dominus Deus (Exod. XIX, 22); et iterum: Et cum accedunt ministrare ad altare Sancti, non adducent in se delictum, ne moriantur (Exod. XXVIII, 43). Quod autem majus potest esse delictum, aut quae macula deformior, quam adversus Christum stetisse, quam Ecclesiam ejus, quam ille sanguine suo paravit et condidit, dissipasse, quam evangelicae pacis ac dilectionis oblitum, contra unanimem et concordem 1050A Dei populum hostilis discordiae furore pugnasse? Qui etsi ipsi postmodum ad Ecclesiam redeunt, restituere tamen eos et secum revocare non possunt, qui ab eis seducti et foris morte praeventi extra Ecclesiam sine communicatione et pace perierunt: quorum animae in die judicii de ipsorum manibus expetentur, qui perditionis auctores et duces exstiterunt. Et idcirco satis est talibus revertentibus veniam dari: Non tamen debet in domo fidei perfidia promoveri. Nam quid bonis et innocentibus atque ab Ecclesia non recedentibus reservamus, si eos qui a nobis recesserint, et contra Ecclesiam steterint, honoramus? 1049D III.— Haec ad conscientiam tuam. Ex his verbis Hieronymus ad Luciferianos observavit, beatum Cyprianum haec non cum anathemate eorum, qui se sequi noluerant, edidisse: siquidem in communione, inquit, eorum permansit, qui sententiae suae contraierant, sed hortatum potius fuisse, propter Novatum, et alias tunc haereses multas enascentes, ne quisquam ab eo, sine damnatione erroris sui, reciperetur. RIGALTIUS. 1050B Opto Aliquot mss. Optamus te, frater charissime, semper bene valere. ANNO CHRISTI CCLVI, PONTIFICATUS S. STEPHANI III. CARTHAGINIENSE CONCILIUM SUB CYPRIANO SEPTIMUM, EX TRIBUS AFRICAE PROVINCIIS, QUOD DE BAPTISMO TERTIUM EST. (Oxon., 158. Baluz., p. 329. Routh., Rell. Scr. p. 101, 107, 148, et 174. Ed., Lips., p. 265.) 1051A 1051B CONCIL. CARTHAG. VII.— Cum in unum. Gesta hujus 1051C concilii primus omnium edidit Erasmus cum titulis gloriae, id est, cum vocabulis confessorum et martyrum, quae praefixa sunt nominibus quorumdam episcoporum. Hos titulos Graeca versio non habet, neque editio Morelliana: eos vero satis constat non scriptos fuisse in gestis, sed additos postea a quodam studioso. Quare valde mirum est illos fuisse retentos in editione R. P. Harduini. Respondit autem sanctus Augustinus in libro sexto de Baptismo adversus Donatistas ad ea quae episcopi in eo concilio congregati attulerunt pro confirmanda opinione sua de Baptismo haereticorum. Viderat hoc concilium Humbertus episcopus Sylvae Candidae, qui lib. I adversus Simoniacos, cap. IX, ait: Sed et gloriosus martyr et pontifex Cyprianus quid de haereticorum Baptismate sanxerit, ex concilio ipsius evidenter cognosci poterit. Eadem enim contra illud cum suis coepiscopis sanxit quod et praefati canones Apostolici. Canones enim Apostolici, quos refert Humbertus, damnant haereticorum Baptisma. Vide notitiam Ecclesiasticam 1051D Cabassutii, pag. 7, ubi agit de canonibus Apostolorum. BALUZIUS.—Ait in Annalibus suis Cyprianicis Pearsodius: «Sententia in tanta synodo licet vera non sit, et a S. Augustino postea propter Donatistas refutata, insigne tamen hoc est venerandae antiquitatis monumentum.» Ad an. 156, § IX, Haec acta, cum ab Augustino in lib. VI et VII De Baptismo contra Donatistas nobis conservata essent, inde inserta fuisse operibus S. Cypriani ab eorumdem editoribus, ait Matthias Dannenmayr in Institutionibus Hist. Eccl. N. T. Per. I, cap. IV, § 8, p. 113. Verisimilius dixisset, a Cypriani librariis; nam in edit. Erasmiana, quae Basileae anno 1520 excusa est, indicantur haec acta cum tribus Cypriani epistolis ex vetustis codicibus addita fuisse ab Erasmo. Immo in pluribus Cypriani manuscriptis inventa sunt. Eadem habent vetustae conciliorum Collectiones; et ex Latina in linguam Graecam versa exstant in Zonarae Commentariis in Canones, etc., ad pag. 271, ed. Paris, anni 1618. Ipsa porro causae fuisse Jacobitis Orientalibus opinatus est 1052B Renaudotius tom. II Liturg. Oriental. Collect. pag. 299, ut haereticorum Baptismum reprobarent; nam cum canones conciliorum veterum in Graecam linguam transferrent, quod factum est, ait Renaudotius, «paulo post occupatam a Muhamedanis Syriam, haec decreta reliquis conjunxerunt; tantique martyris nomen illis fraudi fuit, dum homines veteris historiae haud satis periti, quae ab illis octoginta septem episcopis de rebaptizandis haereticis constituta fuerunt, 1052C eodem loco habuerunt ac reliqua conciliorum decreta.» Haec ille. Caeterum de Veneta Cypriani editione, quam Spirensem Fellus aliique appellant, quae vero a Vindelino Spirensi anno 1471, Venetiis impressa est, hoc obiter notabo; adornatam fuisse illam ad formam editionis revera, ni fallor, principis, quae eodem anno Romae excusa fuerat, foliorum id ordine atque numero commonstrante, dum omissa est in Veneta editione epistola ad Paulum II, P. R. ab episcopo Aleriensi praefixa, qui ex vetusto exemplari Parisiensi Cyprianum manu sua descripserat. Denique ad calcem libri Veneti hic colophon exstat: Loquitur lector ad Vindelinum spirensem artificem, qui epistolas Beati Cypriani reddit in lucem MCCCCLXXI. ROUTH. Provincia Africa. Plinio Zeugitana regio, et quae propriae vocetur Africa, lib. V, c. 4. Quae nimirum, capta Carthagine, in Romanam ditionem primo pervenerat, et in provinciae formam redigebatur: quaeque Romae ad Africum proxime adjacebat. FELLUS.—Mirum 1052D est Tripolim, quae una erat provinciarum Africanarum, non fuisse nominatam in hoc concilio, cum constet in eo tamquam praesentes nominari Munnulum Girbitanum, Natalem Ocensem, Pompeium Sabratensem, et Drogam Leptimagnensem, qui certe erant episcopi provinciae Tripolitanae, praesertim cum constet Tripolim fuisse numeratam inter provincias Africae in concilio Cabarsussitano. BALUZIUS.—Monuerat Fellus, ut paulo post videbis, septem quidem fuisse partitiones Africae respectu regiminis civilis; sed tres tantum fuisse ecclesiasticas ex Synodi hujus initio colligendum esse. Septenaria quidem, prius senaria, extitit provinciarum divisio; sed iisdem temporibus sub Africa provincia interdum comprehensa civili ratione fuisse Tripolis videtur, simul memoratis Numidia et Mauritania, quae olim sub regibus fuerant. ROUTH. Cyprianus dixit. Sententiam is suam ultimus tulit; haec autem non per modum suffragii afferebantur, sed praefationis, et ut consultationi futurae aditus panderetur. 1053B Primum sermonem vocat Augustinus, lib. II de Bapt. cont. Donat. Is, libris VI et VII, concilium hoc verbatim descripsit, redargutionibus singulis episcoporum sententiis appositis. FELLUS.—Ad morem quod attinet referendi in acta concilii singulorum sententias, Cornelius Romanus episcopus in Epistola ad Cyprianum, quam ad pag. 7, supra attuli, postquam de presbyterio convocato, in quo aderant etiam episcopi quinque, fecerit mentionem, haec scribit: Et ut motum omnium et consilium singulorum dignosceres, etiam sententias nostras placuit in notitiam vestram proferre: quas et subjectas leges. Interea illud notatu dignum est, solos episcopos in vetustissimo hoc Africano concilio suffragia tulisse, ut ex actis patet. ROUTH. PROOEMIUM.. Cum Stephanus papa ea quae praecedente Africano concilio de Baptismate haereticorum statuta erant per litteras redditas, ut supra diximus, reprobasset, non cunctatus est Cyprianus, majore numero episcoporum Carthagine aliud concilium celebrare. Convocatis igitur ex Africa, Numidia et Mauritania, episcopis LXXXVII, iisdemque Carthagini coeuntibus kalendis septembris. 1051B anno 258, hoc tertium in eadem Baptismi causa concilium celebrat. Cujus initio, recitatis hinc inde litteris scriptis, Stephanum tacito ejus nomine suggilat. Acta hujus concilii plura non exstant quam ea quae ex Cypriano et S. Augustino de Baptismo contra Donatistas, lib. III, capp. 4, 5, 6, et lib. VII, cap. 1, huc translata 1052A sunt, quibus, praeter LXXXVII episcoporum de nullitate Baptismatis ab haeretico collati sententias; aliud nihil continetur. Earum impugnationem quisquis petit, Augustinus praedicto loco consulat. Canonem XIX. Nicaeni et VIII, Laodiceni, his episcoporum Africanorum sententiis nihil patrocinari infra patebit. Annotationes autem de singulorum episcoporum hic subscriptorum vita, patria et moribus, Pamelius suppeditabit; Plura etiam Baronius anno 258, num. 42 et sequentibus. SEVER. BINIUS. SENTENTIAE EPISCOPORUM LXXXVII, DE HAERETICIS BAPTIZANDIS.. Cum in unum Carthagini convenissent Kalendis Septembris episcopi plurimi ex provincia Africa, Numidia, Mauritania, cum presbyteris et diaconibus, 1052B praesente etiam plebis maxima parte, et lectae essent litterae Jubaiani ad Cyprianum factae, item Cypriani ad Jubaianum rescriptae, de haereticis baptizandis, quidque postmodum Cypriano Jubaianus idem rescripserit, Cyprianus dixit: Audistis, collegae dilectissimi, quid mihi Jubaianus, coepiscopus noster, scripserit 1053A 1053B Confessus. Solius, quod sciam, Baluzianae editionis fide nititur hoc verbum, confessus, sine admonitu receptum. Versio Actorum Graeca tantum habet, Greek ajllaú kaiú thðé ejpignwvsei thðû ajlhqeivaû cavrin wJmolovghsen. Majus vero est, quod loci exstant alii in hoc concilio circiter novem, quorum immutandorum Baluzius praeter 1053C morem suum nullam reddidit rationem. Quum vero vir doctissimus codices scriptos ad triginta minus in subsidium habuerit in Cypriano suo edendo, mihi erat religio eliminare bonas alioquin lectiones, de quarum causa in absentia testium prudenter judicare non licuerit. Sola ergo delatione istarum contentus fui. Sed aliae praeterea paucae lectiones sunt a Baluzio item (nam textum Cyprianicum ante mortem ejus typis impressum fuisse Praefatio ostendit) cum silentio similiter introductae, quas quidem, cum haud aeque bonae viderentur, ratione de iis reddita, dimittendas esse a textu putavi. Conf., supra, pag. 27, sed ibi dixi, Cypriani textum non totum a Baluzio curatum fuisse, ubi melius posuissem, illum aliquando ab editoribus Benedictinis post mortem Baluzii mutatum esse; quod in celebri loco Libri de Unitate Ecclesiae a se factum ipsi profitentur, eos vero ut istud ibi quidem facerent, causae extraneae impulerunt. ROUTH. Aut a jure communicationis . . . . amoventes. Id quod saltem ad tempus fecerat Stephanus Romanus praesul; 1053D unde merito suo haec audivit ex ore prolata Firmiliani Cappadocis: Lites et dissentiones quantas parasti per Ecclesias totius mundi! Peccatum vero quam magnum tibi exaggerasti, quando te a tot gregibus scidisti. Excidisti enim te ipsum. Noli te fallere. Siquidem ille est vere schismaticus, qui se a communione Ecclesiasticae unitatis apostatam fecerit. Dum enim putas omnes a te abstineri posse, solum te ab omnibus abstinuisti, p. 150, ed. Bened. Cypriani sub finem epistolae. Has autem litteras accepisse post celebratum hoc Concilium Cyprianum, ostendit Pearsonius annal. ad an. 256, §§ 8, 9, 10, 11. BALUZ. Episcopum se episcoporum constituit. In vet. episcoporum constituit. (Vulgo habetur episcopum se esse episcoporum constituit). Eo titulo olim ornati quoque sunt plures episcopi qui non erant papae Romani. Sidonius, lib. VI, epist. I. Lupum episcopum Tricassinum vocat patrem patrum et episcopum episcoporum. Ennodius, lib. I, carm. 15, sanctum Ambrosium vocat 1054B episcopum episcoporum. Matthaeus Parisius in anno 1254 loquens de morte Hugonis, episcopi Eliensis, ait: Qui sicut abbas abbatum in Anglia, ita et episcopus episcoporum coruscavit; etiam principibus aliquando is honos habitus est, ut vocarentur episcopi episcoporum. Ariani, ut testatur Lucifer Calaritanus in libro de moriendo pro Dei Filio, Constantium imperatorem vocabant episcopum episcoporum. Monachus Sangallensis in libro de Ecclesiastica cura Caroli M., cap. 27, eum vocat episcopum episcoporum. Adgarus, rex Angliae, ut legitur in epistola Isaaci Casauboni ad Jacobum regem, et apud Joannem Seldenum in notis ad Eadmerum, vocatur pastor pastorum in synodo Anglicana sub Dunstano celebrata. Notum est Constantinum M. vocari communem episcopum apud Eusebium. Vide Cotelerii notas in epistolam Clementis ad Jacobum, et Franciscum Bernardinum Ferrarium, lib. III, c. 1, de Antiquo Ecclesiasticarum epistolarum genere. BALUZ.—Fellus, quem ego hic secutus sum, verbum esse deleverat, 1054C quod abfuisse a ms. societatis suae Jesuitarum Harduinus Conciliorum editor testatur; neque comparet istud esse apud Augustinum, lib. II contra Donatist., ubi Cypriani verba primum adducuntur, nam omnia haec synodica bis ibi ponuntur. ROUTH. Libertatis et potestatis suae arbitrium proprium. Hoc est, ut ait Marshallus, qui tamen pluribus contra cujusvis episcopi in aliena ditione potestatem argumentatus erat, in rebus ad disciplinam ecclesiasticam pertinentibus, de quibus nihil prius fuerat in synodo aliqua decretum. Verumtamen aliquam in his quoque rebus libertatem relictam fuisse suspicor etiam post synodum peractam judicio uniusquisque episcopi. Ita in epist. ad Antonianum, p. 72, haec posuit Cyprianus: Et quidem apud antecessores nostros quidam de episcopis, istic in provincia nostra dandam pacem moechis non putaverunt, et in totum poenitentiae locum contra adulteros clauserunt. Non tamen a coepiscoporum suorum collegio recesserunt, aut catholicae Ecclesiae unitatem vel duritiae vel 1054D censurae suae obstinatione ruperunt; ut quia apud alios adulteris pax dabatur, qui non dabat de Ecclesia separaretur. Manente concordiae vinculo et perseverante catholicae Ecclesiae individuo sacramento, actum suum disponit et dirigit unusquisque episcopus rationem propositi sui Domino redditurus. Confer vero egregias litteras Petri Gunning episcopi Eliensis ad Sheldonum archiepiscopum Cantuariensem de istis in hoc concilio Cypriani verbis, aliisque locis similibus, quos ad solos episcopos alienae ditionis pertinere vir doctissimus statuit. Editae sunt in Bibliotheca litteraria, num. XI, quae cl. viris Jebbio et Wassio adscripta est. Et conveniens huic est verborum Cypriani interpretatio, cujus auctor est S. Augustinus . . . : Utique in his quaestionibus, quae nondum eliquatissima perspectione discussae sunt, lib. III de Bapt., c. 3, donec, ut alibi Augustinus dixerat, plenario totius orbis consilio, quod saluberrime sentiebatur etiam remotis dubitationibus firmaretur. ROUTH. Caecilius a Bilta. Hunc eumdem esse atque Caecilium 1055B illum, ad quem mittit Tractatum suum de Coena Domini Cyprianus, judicat Ceillier. in Histoire générale des Auteurs sacrés et ecclés., vol. III, c. 31, § 7, p. 570. ROUTH. consulens mediocritatem nostram de illicito et profano haereticorum Baptismo, et quid ego ei rescripserim, censens scilicet, quod semel atque iterum et saepe censuimus, haereticos ad Ecclesiam venientes Ecclesiae Baptismo baptizari et sanctificari oportere. Item lectae sunt vobis et aliae Jubaiani litterae, quibus pro sua sincera et religiosa devotione ad epistolam nostram rescribens, non tantum consensit sed etiam instructum se esse confessus gratias egit. Superest ut de hac ipsa re singuli quid sentiamus proferamus, neminem judicantes, aut a jure communicationis aliquem, si diversum senserit, amoventes. 1054A Neque enim quisquam nostrum episcopum se episcoporum constituit, aut tyrannico terrore ad obsequendi necessitatem collegas suos adigit, quando habeat omnis episcopus pro licentia libertatis et potestatis suae arbitrium proprium, tamque judicari ab alio non possit quam nec ipse potest alterum judicare. Sed expectemus universi judicium Domini nostri Jesu Christi, qui unus et solus habet potestatem et praeponendi nos in Ecclesiae suae gubernatione et de actu nostro judicandi. Caecilius a Bilta dixit: Ego unum Baptisma in Ecclesia solum scio, et extra Ecclesiam nullum. Hic erit 1055A 1055B Exorcizat. In codd. Veronensi et Fox. exorcidiat, 1055C quod ex vitiosa pronuntiatione venit, cizat ut cidjat, unde alii, cidiat. RIGALTIUS.—Ita in Commodiani Instruct., numero 37 ad p. 230, ed. Davis, titulus est, Qui judaeidiant fanatici pro judaizant, ubi hic Cypriani locus cum Commodiano confertur. ROUTH. Sacramentum interrogat. Additur vox sacrilegus in edit. Baluzii, fortasse ex mss. nescientibus tamen vocabulum editis, ni fallor, omnibus, Interpretationeque Graeca et Augustino. Delevi eam, cum mihi quidem haud placeret repetita vox in statim post sequentibus, ponit altare sacrilegus. Servandum autem id censui, quod paulo ante a Baluzio in textu positum est geruntur pro veteri lectione aguntur, et mox ad finem hujus suffragii Domino pro Deo. ROUTH. Primus a Misgirpa. Urbs Zeugitanae. Augustinus habet, primus Felix a Misgirpa. Idque nomen saepius, et designato repetit. Cum vero constet plures hic subsequi Felices; et solemne sit ejusdem nominis episcopos, adjecta aliqua notata reliquis distinguere: 1055D subest non levis suspicio, illum qui hoc loco sententiam tulit Felicem fuisse appellatum, et quia ante reliquos dixerat, primum vocari, ut a Felice a Bagai, alio Felice ab Uthina, a Marozani, a Buslacenis, et a Gurgitibus distingueretur; et ita, lapsu satis proclivi, primi vocem quae numerum solummodo designabat, vero nomine, tamquam supervacaneo, omisso in nomen transiisse. Civitatis hujus episcopi mentionem faciunt inter alios Collat. Carthag. et Vict. Vit. Porro notandum, in Africa Primates, non ab urbium opibus aut praerogativa, sed secundum tempus suae ordinationis, ut Leonis IX verbis utar, censeri solitos: atque ideo senes appellabantur. Insuper in suffragiis ferendis is fuit mos perpetuus, ut ii qui primi ad episcopatum promoti, ante alios sententiam dicerent. Quare illos qui hic ordinem ducunt, provinciarum primates fuisse existimo. Septem quidem fuerunt partitiones Africae, respectu regiminis civilis: sed tres tantum fuisse ecclesiasticas, ex synodi hujus initio datur intelligi. FELLUS.—Vid. supra, p. 151. Notaverat 1056B ante Pamelius, «Omisi cum ms. et Manutio quod interserebatur Felix, tum in excusis tum apud D. Augustinum, eo quod primus episcopus supra tomo primo cum aliis epistolam LXVIII scripserit.» Epistola haec est concilii superius numerati IV. Scribitur 1056C urbs Migirpa in edd. Erasmi, Manutiique, Augustino et conciliis editis, et rectius, nam Migirpa cum in Notitia tum in Collat. Carthag. memorata, in provincia proconsulari sita est. Vid. Dupinii Geograph. sacram Africae S. Optato praefixam, p. 32. Etsi notat Harduinus legi in ms. suo Miscirpa. ROUTH. Polycarpus ab Adrumeto. Is est ille de quo mentio facta in epist. XLVI ad Pamel. num. 45 et fortasse ep. LXXXVI ad Pam., num. 68. FELL. Testimonium reddere. Vulgo sibi testimonium reddere, quod mutavi fide nixus edit. Erasmianae, Augustini, interpretisque Graeci et conciliorum. ROUTH. Inter laicos recipi. Sic (Cyprian.) epist. ad Antonianum: Sic tamen admissus est Trophimus, ut laicus communicet. RIGALT.—Adde quod supra dictum est in epist. concilii Carthag. 4, p. 82, et not., p. 17. ROUTH. Falsi christi. Falsi christiani. Ita restituimus ex fide veterum librorum. Confirmant autem hanc restitutionem verba Secundiani a Carpis, p. 333 actorum 1056D concilii: Si christiani non sunt, quomodo christianos faciunt! Non displicet tamen lectio quae habet falsi christi. BALUZ.—Pamelius quoque quatuor memoraverat codices, in quibus legebatur falsi christiani. Sed alteram revocavi locutionem, quae cum petita esset ex Matth. XXIV, 24, et Marc. XIII, 22, tum a Firmiliano in celebri adhibetur epistola. Et tamen non pudet Stephanum, inquit ille, Cyprianum pseudochristum et pseudoapostolum et dolosum operarium dicere. ROUTH. Qui fidens est in falsis, etc. Omnia haec, quae ex capite nono Proverbiorum secundum LXX desumpta sunt, respuunt exemplaria Hebr. et Vulgata Interp. ROUTH. Extraneo. Quamvis alia lectio, quae habet alieno, bona sit, coactus sum mutare propter auctoritatem veterum exemplarium; etenim extraneo scriptum inveni in septemdecim libris nostris et in duobus Anglicanis; immo monasteriensis, in quo legitur externo, probat hanc mutationem esse legitimam: 1057C infra in allocutione Sedati a Tuburbo, p. 332, pro alienus codex Gratianopolitanus habet extraneus. BAL.—Augustini quoque redargutio, quae saepe jam memorata est, vocem extraneo agnoscit, quamquam in ipso suffragio alterum vocabulum positum habes apud eumdem Patrem. Mox aquas pro aquam, quae caeterorum est sciptura, Baluzius posuit. ROUTH. unum ubi spes vera est et fides certa. Sic enim scriptum est: Una fides, una spes, unum Baptisma (Ephes. IV, 5), non apud haereticos, ubi spes nulla est et fides falsa, ubi omnia per mendacium geruntur, ubi exorcizat daemoniacus, sacramentum interrogat, cujus os et verba cancer emittunt, fidem dat infidelis, veniam delictorum tribuit sceleratus, et in nomine Christi tingit antichristus, benedicit a Deo maledictus, vitam pollicetur mortuus, pacem dat impacificus, Deum invocat blasphemus, sacerdotium administrat profanus, ponit altare sacrilegus. Ad haec omnia accedit et illud malum, ut antistites diaboli audeant Eucharistiam facere; aut qui illis assistunt dicant haec omnia falsa esse de haereticis. Ecce ad qualia cogitur Ecclesia consentire, et sine Baptismo ac venia delictorum communicare 1055B compellitur. Quam rem, fratres, fugere ac vitare debemus et a tanto scelere nos separare, et unum Baptisma tenere, quod soli Ecclesiae a Domino concessum est. Primus a Misgirpa dixit: Censeo omnem hominem ab haeresi venientem baptizandum. Frustra enim illic putat se esse baptizatum, cum non sit Baptisma nisi in Ecclesia unum et verum: quia et Deus unus, et fides una, et Ecclesia una est, in qua stat unum Baptisma et sanctitas, et caetera. Nam quae foris excercentur 1056A nullum habent salutis effectum. Polycarpus ab Adrumeto dixit: Qui haereticorum Baptisma probant nostrum evacuant. Novatus a Thamugade dixit: Licet sciamus omnes Scripturas testimonium reddere de salutari Baptismo, debemus tamen fidem nostram exprimere, haereticos et schismaticos ad Ecclesiam venientes, qui pseudo-baptizati videntur, debere eos in fonte perenni baptizari, et ideo secundum testimonium Scripturarum et secundum decretum collegarum nostrorum sanctissimae memoriae virorum omnes schismaticos et haereticos qui ad Ecclesiam conversi sunt baptizari, sed et eos qui ordinati videbantur, inter laicos recipi. Nemesianus a Thubunis dixit: Baptisma quod dant haeretici et schismatici non esse verum ubique in 1056B Scripturis sanctis declaratum est: quoniam ipsi praepositi eorum falsi christi sunt et falsi prophetae, dicente Domino per Salomonem: Qui fidens est in falsis, hic pascit ventos, idem autem ipse sequitur aves volantes. Deserit enim vias vineae suae, a semitis vero agelli sui erravit. Ingreditur autem per avia loca atque arida et terram destinatam in sitim, contrahit autem manibus infructuosa (Prov. IX, 12, 18, sec. LXX). Et iterum: Ab aqua aliena abstine te, et de fonte extraneo ne biberis, 1057A 1057C Quia Deus Spiritus, etc. Vide librum domni Petri Coustant. in quo confirmantur vindiciae veterum codicum, p. 57 (52, 53). BAL.—Agit Millius quoque in Appendice ad Notas in Test. Nov., p. 31 ed. Oxon., de hoc Latinorum additamento, quia Deus Spiritus est, et de Deo natus est; quae quidem clausula, et ex Deo natus est, in antiquissimo cod. Evangelii Latino, qui biblioth. Bodleianae est, additur. Caeterum Fellus istud et de Deo natus est exponit, et natus de Spiritu, de Deo natus est. De quo tamen interpretamento 1057D haec adnotat Maranus in Praefatione ad Cyprianum, p. 36. «Minus commode editor Oxoniensis illud, de Deo natus est, sic explicat, natus de Spiritu de Deo natus est. At dicere debuisset Nemesianus, de Deo natum est. Qui mediocriter attendet, hanc hujus loci videbit esse sententiam, quod ex Spiritu natum est, Spiritum esse, quia Spiritus sanctus, cum Deus sit et ex Deo natus sit sive processerit (haec enim interdum idem sonant), pro summa sua potestate spiritus eos efficit quos regenerat.» ROUTH. Idololatriae. Addidit vocem servitus forsitan ex codicibus suis Baluzius, quam agnoscit Vulgata interpretatio vertens idolorum servitus, quae ipsa, ut videtur, Cyprianicae lectionis est origo. Ergo vocem omisi. ROUTH. Lambese. Greek Lamaivsa sive Greek Lambaivsa Ptol. Numidiae urbs, de qua supra ex Anton. insuper Cypr. epist. LIX ad Pam. numero 55 Lambesitanam coloniam appellat. FELL. Ite, et docete. Caeteri praeter Baluzium habent: Ite 1058C ergo, et docete. Et vulgo sic legitur in Nov. Test. nam addita est particula Greek ouøn in exemplaribus Graecis impressis, renitentibus tamen plurimis codicibus manuscriptis. Mox in suffragiis 10 et 29 et 35 ubi affertur locus, ergo abest; sicut apud auctorem de Rebaptism. ad p. 338. ROUTH. Domus contrariorum legis. LXX habent Greek ojikivai paranovmwn ojfeilhvsousi kaqarismovn. Hebraea toto coelo videntur distare. Hebrew Text Nec facile est conjectura assequi quid prae oculis haberent Graeci interpretes, nisi forte per errorem legerant Hebrew Text habitacula derisoris in piamentum. FELLUS. Primo purgari. Anglicus ait interpres . . . «per poenitentiam quae agenda est ante admissionem ad Ecclesiam per Baptismum.» Sed forsitan intelligendus est exorcismus, qui in suffragiis VIII, et XXXI, et 1058D XXXVII, hominibus conversis commendari et injungi videtur. Porro in canone septimo Concilii aecumenici secundi mos exorcizandi tam illos haereticos, qui in eo nominantur, quam ethnicos, ante Baptismum, firmatur ac stabilitur. ROUTH. Itemque ad Stephanum. Ita scriptum est in editionibus, et in omnibus fere libris veteribus. Quae verba desunt in Fuxensi, recte autem omissa in illo fuisse et deleri debere hinc colligitur quod certum sit nullam antea litterarum Cypriani ad Stephanum mentionem fieri in hac synodo; uti recte observavit sanctus Augustinus, lib. VI de Baptismo contra Donatistas, cap. 15, ubi etiam scribit se epistolam illam Cypriani ad Stephanum non vidisse. Verum id probat istud additamentum esse vetus. Vid. supra, p. 502. BALUZ.—Ibi constat aliter sensisse olim de hac re Baluzium; hanc enim ipsam epistolam appellat, quam Crescens episcopus Cirtensis commemorat scriptam a Cypriano ad Stephanum, eamque nunc non exstare putat, et diversam fuisse a Cypriani illa ad Stephanum de 1059B Baptismo haereticorum, quae num. LXXII notatur. Pearsonius in Annalibus Cypr. ad an. 256. «Lecta est etiam epistola Cypriani ad Stephanum, quod quidem ipse omisit (initio Actorum), sed Crescens a Cirta episcopus notavit.» (§ 9). ROUTH. ut longum vivas tempus, adjiciantur etiam tibi anni vitae. Et in Evangelio divina sua voce Dominus noster Jesus Christus locutus est dicens: Nisi quis renatus fuerit ex aqua et Spiritu non potest introire in regnum Dei (Joan. III, 5). Hic est Spiritus qui ab initio ferebatur super aquas. Neque enim Spiritus sine aqua operari potest, neque aqua sine Spiritu. Male ergo sibi quidam interpretantur ut dicant quod per manus impositionem Spiritum sanctum accipiant et sic recipiantur, cum manifestum sit utroque Sacramento debere eos renasci in Ecclesia catholica. Tunc quippe poterunt filii Dei esse, dicente Apostolo: Curantes servare unitatem Spiritus in conjunctione pacis, unum corpus, et unus Spiritus, sicut vocati estis in una spe vocationis vestrae, unus Dominus, una fides, unum Baptisma, 1057B unus Deus (Ephes., IV, 3, 4). Haec omnia Ecclesia catholica loquitur. Et iterum in Evangelio dicit Dominus: Quod natum est de carne caro est, et quod natum est de Spiritu spiritus est; quia Deus Spiritus est, et de Deo natus est (Joan., III, 6). Ergo omnes haeretici et schismatici omnia quaecumque faciunt carnalia sunt, dicente Apostolo: Manifesta enim sunt opera carnis, quae sunt, fornicationes, immunditiae, incestum, idololatriae, veneficia, inimicitiae, certamina, zelus, ira, divisiones, haereses, et his similia; de quibus praedixi vobis, sicut praedico, quoniam quicumque faciunt regnum Dei non haereditabunt (Gal., V, 19, 20, 21). Condemnat itaque Apostolus cum omnibus malis et eos qui divisionem 1058A faciunt, hoc est schismaticos et haereticos. Nisi ergo acceperint Baptisma salutare in Ecclesia catholica, quae una est, salvi esse non possunt, sed cum carnalibus in judicio Domini Christi damnabuntur. Januarius a Lambese dixit: Secundum Scripturarum sanctarum auctoritatem decerno haereticos omnes baptizandos, et sic in Ecclesiam sanctam admittendos. Lucius a Castra Galbae dixit: Cum Dominus in Evangelio suo dixerit: Vos estis sal terrae, si autem sal infatuatum fuerit, in quo salietur? Ex eo ad nihilum valebit nisi ut projiciatur foras et conculcetur ab hominibus (Matth., V, 13); et iterum post resurrectionem suam mittens Apostolos suos, mandaverit didicens: Data est mihi omnis potestas in coelo et in terra. Ite, et docete omnes gentes, baptizantes eos in nomine 1058B Patris et Filii et Spiritus sancti (Matth., XXVIII, 18, 19). Cum ergo manifestum sit haereticos, id est hostes Christi, non integram Sacramenti confessionem habere, item schismaticos non posse condire sapientia spiritali, cum ipsi ab Ecclesia, quae una est, recedendo infatuati contrarii facti sint, fiat sicut scriptum est, Domus contrariorum legis debet emundationem, et consequens est eos qui a contrariis baptizati inquinati sunt primo purgari et tunc demum baptizari. Crescens a Cirta dixit: In tanto coetu sanctissimorum consacerdotum, lectis litteris Cypriani dilectissimi nostri ad Jubaianum, itemque ad Stephanum, 1059A 1059B Sanctorum testimoniorum. Octo libri veteres, et in his Seguierianus habent sanctimoniorum. Alii sex sanctissimorum, omissa voce testimoniorum, quae deest etiam apud Augustinum; pro quo Laetiensis babet decretorum. Vide notas Benedictinorum nostrorum ad librum sextum Augustini de Baptismo contra Donatistas. c. 15. Vid. supra, p. 407. BAL. Per manus impositionem. Poenitentes ad poenitentiae stationem suam per manuum impositionem admitti soliti sunt; quae quidem impositio manuum saepius repetebatur. Hoc autem significatur in Cypriani epist. XV, al. 11. Item canone XV concilii Agathensis sancitum est debere omnes ad episcopum 1059C accedere poenitentiae causa, ut manus sibi imponantur secundum morem ubique receptum. Haec Marshallus interp. Anglicus. Tria saltem impositionum manus genera in hujus concilii actis invenio; unum ad accipiendum Spiritum sanctum in suffragiis V et XXIV et in epistola synodi superioris commemoratum; alterum hoc in poenitentiam super illos qui baptizati prius in Ecclesia fuissent, postea per manus impositionem restituendos, hoc est, absolutionem dum accipiunt, de quo agit suffragium XXII tertium denique in exorcismo adhibitum, quod in suffragium XXXVII nominatur, quodque itidem indicari videtur in VII et XXXI. ROUTH. Romani quidem episcopi verba quae a Cypriano in epist. ad Pompeium, sub init. adducuntur, ita se habent: Si quis ergo a quacumque haeresi venerit ad nos, nihil innovetur, nisi quod traditum est, ut manus illi imponatur ad poenitentiam. Et postquam superiora scripseram, vidi Petrum Coustantium in Dissertatione 1059D supra ad p. 149 commemorata, quae de Stephani sententia agit circa Receptionem haereticorum, docentem sect. V, p. 238-246, nihil esse in verbis Stephani, quod Confirmationis sacramentum significet, nihil quo aliam ab eo manus impositionem, quam istam, quae poenitentiae indicium esset, desiderari opinemur. Fatetur tamen idem vir cl. Firmilianum et Cyprianum eorumque socios aliquos, Stephani istaec verba interpretantes, ritus Confirmationis ab haereticis celebrati iterationem ab eo admitti sibimet persuasisse; hoc vero Cypriano non vere persuasum esse statuit, ut dixi supra ad p. 146, cl. Maranus. Immo insuper concedit idem Coustantius, antiquum scriptorem de Baptismo haereticorum inter Cyprianica opuscula collocatum, impositionem manus, quae venientibus ab haeresi injuncta est, ad Confirmationem spectare censuisse. Aliis vero veterum auctorum locis et formulis quibusdam ritualibus se induci Coustantius ait, ut existimet duplicem fuisse manus impositionem super venientes ab haeresi, a Confirmationis ritu utramque 1060B distinctam; unam, quae per invocationem sancti Spiritus Catholicorum conventui statim societ, alteram, qua differatur sanctae communionis restitutio, ut per plurimos poenitentiae fructus acquiratur. Attamen haud aeque fortasse certum est, quicquid dixerit aut Coustantius, aut Maranus, Stephani verba Confirmationis, seu consignationis, ritum, quo datur Spiritus sanctus, exclusisse, ac clarum est quandoque statuisse Ecclesiam veterem, oportere haereticos, qui ad Ecclesiam numquam pertinuissent, per ritum istum Confirmationis, collato in illos Spiritu sancto, ad communionem admitti. Videsis quae ad Concil. VI supra dicuntur, p. 145, ac praesertim canonem illum concilii Arelat. cum suffragio quinto horum praesulum collatum. Cons. et Can. VII Concilii CPol. I, apud Zonaram infra ad p. 173. Munnulus. In cod. Veronensi ab hoc episcopo omnes fere deinceps episcopi sententiis suis hanc formulam 1060C praemittunt, in pace, quae in Foxiensi nullibi legitur (Cons. Rigalt. infra, p. 163, qui ait idem factum in ms. Corbeiensi a Satio episcopo in suffrag. fere omnibus usque ad finem). RIGALT. De Monnulo mentio habetur ep. ad Cornelium concilii nomine, de pace lapsis danda (supra ad p. 69). FELL. Munnulus pro Monnulo in ed. Baluziana exstat, et Harduinus in ed. sua Conciliorum ait, «recte ms. noster Munnulus (sic) a Girba.» ROUTH. Baptismatis trinitate. Quia trina immersione expediebatur, nomine Patris, Filii et sancti Spiritus. Tertull. de Corona ait: Ter mergitamur. Basilius de Spiritu sancto, c. 27, vocat, Greek triúû Baptivzesqai. De hac re videantur Cyrill. Hierosol., Athan., Ambros. et Hieronym, et alii e veteribus passim. FELL. Vere renasci. Mala non est lectio quorumdam veterum librorum in quibus scriptum est venire, nasci et baptizari. Unus meus multum confirmat hanc lectionem; habet enim venire et nasci et baptizari: 1060D eam quoque confirmare videntur verba Cassii a Macomodibus, p. 332 cum ad Ecclesiam venire coeperent. Vide quae dicta sunt a nobis ad epistolam ad Donatum, p. 373. BALUZ. Cancer quod habebant. Confert cum suffragio primo Anglicus interpres, ubi haec sunt, Sacramentum interrogat cujus os et verba cancer emittunt. ROUTH. Offectura. Hanc lectionem inveni in eodem libro meo veteri et in pluribus aliis, tum etiam apud Augustinum, lib. VI de Baptismo contra Donatistas, c. 17. Codex Seguierianus et quidam alii praeferunt damnationis iram et erroris effecturam. BAL. Vulgo effectura. Alteram vero lectionem jam receperat Pamelius, dixeratque Rigaltius, in codice Foxiensi legi offectura, pro eo quod officit, et hanc esse verissimam lectionem. ROUTH. A Cedias. Urbem istam non eamdem esse atque illam Quidias seu Quida appellatam, quod sentiebant quidem Fellus et Harduinus, ostendit Dupinius in Geographia 1061C sacra Africae, quam S. Optato praefixit. ROUTH. quae tantum in se sanctorum testimoniorum descendentium ex Scripturis deificis continent ut merito omnes per Dei gratiam adunati consentire debeamus, censeo omnes haereticos et schismaticos qui ad catholicam Ecclesiam voluerint venire non ante ingredi nisi exorcizati et baptizati prius fuerint, exceptis his sane qui in Ecclesia catholica fuerint ante baptizati, ita tamen ut per manus impositionem in poenitentiam Ecclesiae reconcilientur. Nicomedes a Segermis dixit: Mea sententia haec est, ut haeretici ad Ecclesiam venientes baptizentur, eo quod nullam foris apud peccatores remissionem peccatorum consequantur. 1060A Munnulus a Girba dixit: Ecclesiae catholicae matris nostrae veritas semper apud nos, fratres, et mansit et manet, et vel maxime in Baptismatis trinitate, Domino nostro dicente: Ite et baptizate Gentes in nomine Patris et Filii et Spiritus sancti (Matth., XXVIII, 19). Cum ergo manifeste sciamus haereticos non habere nec Patrem nec Filium nec Spiritum sanctum, debent venientes ad Ecclesiam matrem nostram vere renasci et baptizari, ut cancer quod habebant et damnationis ira et erroris offectura per sanctum et coeleste Lavacrum sanctificetur. Secundinus a Cedias dixit: Cum Dominus noster Christus dicat: Qui non est mecum adversus me est 1061A 1061C Vivificandus. Ita restituimus ex fide veterum manuscriptorum. Vide notas ad librum de Oratione Dominica. BAL. Ibi nimirum vivificato pro justificato ex libris vir doctissimus similiter restituit; cum enim hoc loco pleraeque editiones ante Fellum impressae habuissent justificandus, posuit praesul ille ex uno codice Bodleiano innovandus. Sed et Conciliorum editiones, sicut Augustinus, immo etiam Erasmiana Cypriani editio, in qua primum posita haec acta, vivificandus, 1061D praestant, quod ex fide veterum manuscriptorum se restituisse addit Baluzius. ROUTH. Hippone regio. Urbs Numidiae, Augustini sedes episcopalis. A Carthagine distat Antonino supputante 218 M. P., ab Hippone diarrhito 160 M. P. Nunc temporis appellatur Bona. FEL. Quantum in nobis est. Ait respondens sanctus Augustinus: Vidit plures huic sententiae consentire, a quorum tamen consortio, ne violaretur unitas, se isti (hi sunt suffragatoris Greek oiJ oJmofrovneû) separare non possent. In Sententia XVIII, Sedatus episcopus dixit: Quare omnibus pacificis quidem viribus nitendum est, ne quis haeretico errore infectus et tinctus singulare (sic) et verum Ecclesiae Baptismum detrectet accipere. Confer et ipsius Cypriani prooemium. ROUTH. Super Petram. Ita sanctus Augustinus in loco paulo ante laudato. Ita etiam scripsit Erasmus, ita quoque ego reperi in quinque codicibus antiquis. Aliam lectionem quae habet super Petrum, legi in 1062C codice Seguieriano et in aliis tredecim; et sic quoque scriptum esse in codicibus manuscriptis operum sancti Augustini monent eruditissimi monachi Benedictini qui postremam operum ejus editionem curarunt. Atque ego sane, qui scio sanctum Cyprianum frequenter scribere Ecclesiam esse fundatam super Petrum, facile eam lectionem praetulissem, quae nititur auctoritate plurimorum veterum librorum, nisi animadvertissem comparationem hic institui 1062D inter Ecclesiam et haeresim, adeoque retinendam esse vocem petram, in qua aedificatur Ecclesia, ut ait Augustinus; infra in allocutione Januarii Muzulensis, p. 334, legitur: Ecclesia et haeresis duae diversae res sunt. BAL.—Quamquam de hac re saepius monuimus; quod importuni librarii ubi petrae occurebat mentio, statim ad Petrum id pertrahebant: tamen cum Rigaltio hic observare par erit, Augustinum exemplaris sui fidem secutum hic legisse: Aedificavit Ecclesiam suam Christus super petram, non super arenam. FELL. Velut cancere. Vox recte se habet; quantumvis reclament quidam grammatici. Lucretius, lib. V, dicit, Canceris ut vertat metas ad solstitiales; et neutrum esse, prout hic usurpatur, diserte affirmat Priscianus. FELLUS. Praesumptores. Conferas Suffrag. Secundiani a Thambeis quod octogesimum est. ROUTH. Flebiles et tabidos. In Foxiensi, flebiles et habiles, perperam, Tabidos haereticos dicit, quasi tabescentes 1063C moerore et squalore poenitentiae. RIGALT.—Dubium an intelligat Cassius ex poenitentia squalidos et lacrymis diffluentes; an malis moribus corruptos et deploratos. Infra dicitur: Mens haeretica, quae diuturna tabe polluta est: quod ad posteriorem sensum inclinat. FELLUS. (Matth., XII, 30), et Joannes apostolus (I Joan. II, 18, 19) eos qui ab Ecclesia exeunt antichristos dicat, indubitanter hostes Christi, quique antichristi nominati sunt, gratiam Baptismi salutaris ministrare non possunt. Et ideo censeo eos qui de insidiis haereticorum confugiunt ad Ecclesiam baptizandos esse a nobis, qui amici appellati sumus Dei de ejus dignatione (Joan., XV, 15). Felix a Bagai dixit: Sicut caecus caecum ducens simul in foveam cadunt (Matth. XV, 14), ita haereticus haereticum baptizans simul in mortem cadunt. Et ideo haereticus baptizandus est, et vivificandus, ne nos vivi mortuis communicemus. Polianus a Mileo dixit: Justum est haereticum baptizari in Ecclesia sancta. 1061B Theogenes ab Hippone regio dixit: secundum Sacramentum Dei gratiae coelestis, quod accepimus, unum Baptisma quod est in Ecclesia sancta credimus. Dativus a Badis dixit: Nos quantum in nobis est haereticis non communicamus, nisi baptizati in Ecclesia fuerint, et remissionem peccatorum acceperint. Successus ab Abbir Germaniciana dixit: Haereticis aut nihil licet aut totum licet. Si possunt baptizare, possunt dare et Spiritum sanctum. Si autem Spiritum sanctum dare non possunt, quia non habent Spiritum sanctum, nec baptizare spiritaliter possunt. Propterea censemus haereticos baptizandos esse. Fortunatus a Tuchabori dixit: Jesus Christus Dominus 1061C et Deus noster Dei Patris et creatoris Filius (Matth., XVI, 18) super petram aedificavit Ecclesiam suam, non super haeresim, et potestatem baptizandi episcopis dedit, non haereticis. Quare qui extra Ecclesiam sunt, et contra Christum stantes oves ejus et 1062A gregem spargunt, baptizare foris non possunt. Sedatus a Tuburbo dixit. In quantum aqua sacerdotis prece in Ecclesia sanctificata abluit delicta, in tantum haeretico sermone velut cancere infecta cumulat peccata. Quare omnibus pacificis quidem viribus nitendum est ne quis haeretico errore infectus et tinctus singulare et verum Ecclesiae Baptismum detrectet accipere; quo quisquis non fuerit baptizatus regno coelorum fiet alienus. Privatianus a Sufetula dixit: Qui haereticos potestatem baptizandi habere dicit, dicat prius quis haeresim condiderit. Si enim haeresis a Deo est, habere et indulgentiam divinam potest. Si vero a Deo non est, quomodo gratiam Dei aut habere aut conferre alicui potest? 1062B Privatus a Sufibus dixit: Qui haereticorum Baptismum probat, quid aliud quam haereticis communicat? Hortensianus a Laribus dixit: Quot sint Baptismi viderint aut praesumptores aut fautores haereticorum. Nos unum Baptisma, quod non nisi in Ecclesia novimus, Ecclesiae vindicamus. Aut quomodo possunt in nomine Christi aliquem baptizare quos ipse Christus dicit adversarios suos esse? Cassius a Macomadibus dixit: Cum baptismata duo esse non possint, qui haereticis Baptisma concedit sibi tollit. Censeo itaque flebiles et tabidos haereticos baptizandos esse cum ad Ecclesiam venire coeperint, et sacra et divina lavatione lotos, et lumine vitae illuminatos, non hostes, sed pacificos, non alienos, sed fidei Domini domesticos, non adulteros, sed Dei filios, 1062C non erroris sed salutis effectos, in Ecclesiam recipi, absque his qui de Ecclesia fideles supplantati ad haeresis tenebras transierant, sed eos per manus impositionem restituendos. Alius Januarius a Vico Caesaris dixit: Si non obtemperat 1063A 1063C Ecclesiae assistimus. Graeca Interp. Greek sunistavmeqa thðé ejkklhsivaé. ROUTH. Quomodo Christianos faciunt. Ista desunt in quinque antiquis codicibus et apud Augustinum, et pro iis legitur simpliciter fiunt, ut scribendum videatur, si Christiani non sunt, fiant, quomodo post haec edita scriptum vidimus in codice sancti Arnulphi. Fiunt 1063D enim, non nascuntur Christiani, uti observatum est supra pag. 373, BALUZIUS.—Apud Augustinum quidem et, auctore Fello, M. Ebor. et Bodl. 2 Zonaramque Greek ginevsqwsan qui habet, legitur fiant, ipsum illud, quod nobis vir doctus commendat. Sed mihi tamen ampliandum videtur. ROUTH. Confirmari oportet. Sic emendate edidit Baluzius fortasse ex scriptis suis; dum alii aut omittunt verbum oportet, confirmari tamen vel confirmare legentes, aut verbum debemus post confirmare, non post observare, praestant. ROUTH. Quietus a Baruch. In Veronensi Confessor Quietus a Burug. RIGALT.—De titulis istis Baluzius supra sub initium notarum. ROUTH. Baptizatur a mortuo. Sequitur istud, et iterum tangit mortuum, in edd. Erasmi atque Felii. In harum editionum posteriore testis lectionis citatur Augustinus, quae tamen in Augustini sicut Cypriani Benedictinis editionibus, merito rejecta est. Neque addit verba 1064C Cyprianus in Epistola ad Quintum; immo ita vel ineptius adduceretur Siracidae istud, si id fieri possit, quam ante. Additamentum tamen exstat in Edit. Harduina Conciliorum. Blasphemia Trinitatis. Observet lector, hic et alibi, Trinitatis vocem Personas divinas designare. Sic Tert. adv. Prax., c. 3: Numerum et dispositionem Trinitatis, divisionem praesumunt Unitatis; quando Unitas ex semetipsa derivans Trinitatem, non destruatur ab illa, sed administretur. Itaque duos et tres jam jactitant a nobis praedicari, se vero unius Dei cultores praesumunt: quasi non et Unitas irrationaliter collecta, haeresin faciat; 1064D et Trinitas rationaliter expensa, veritatem constituat. FEL. Cum Theophilus episcopus Antiochenus jam ante Tertullianum Greek Triavdoû vocem de tribus Personis Divinis in lib. II Adv. Autolycum, c. 23, adhibuisset, Trinitatem postea dixerunt Latine loquentes Tertullianus, Cyprianusque, qui hac voce usus est non uno loco, et homo ejusdem aetatis hic ipse Eucratius. ROUTH. A blasphemia. Ut ita scriberem me compulit auctoritas quindecim veterum exemplarium. Antea legebatur a blasphemiae suae praesumptione. Quae sane lectio habetur in quibusdam codicibus antiquis. BALUZIUS. —Augustinus quoque habet, a blasphemia suae praesumptionis. ROUTH. Libosus a Vaga. In Veronensi Confess. et Mart. in novis areis positus Libosus a Vaga. RIGALT. Lucius a Thebeste. In Ver. Confess. et Mart. in Fausti positus Leucius a Theueste. RIGALT. error veritati, multo magis veritas non consentit errori. Et ideo nos Ecclesiae assistimus, in qua praesidemus, ut baptismum ejus ipsi soli vindicantes, eos quos Ecclesia non Baptizavit baptizemus. Alius Secundinus a Carpis dixit: Haeretici christiani sunt, an non? Si christiani sunt, cur in Ecclesia Dei non sunt? Si christiani non sunt, quomodo christianos faciunt? Aut quo pertinebit sermo Domini dicentis (Matth. XII, 30): Qui non est mecum, adversus me est, et qui non mecum colligit spargit. Unde constat super filios alienos et soboles antichristi Spiritum sanctum per manus impositionem tantummodo non posse descendere, cum manifestum sit haereticos Baptisma non habere. Victoricus a Thabraca dixit: Si licet haereticis baptizare 1063B et remissam peccatorum dare, quid illos infamamus et haereticos appellamus? Alius Felix ab Uthina dixit: Nemini dubium est, sanctissimi consacerdotes, non tantum posse humanam praesumptionem quantum Domini nostri Jesu Christi adorandam et venerabilem majestatem. Memores ergo periculi, hoc quoque non tantum observare debemus, verum etiam ab omnibus nobis confirmari oportet ut omnes haeretici qui ad sinum matris Ecclesiae accurrunt baptizentur, ut mens haeretica, quae diuturna tabe polluta est, sanctificatione Lavacri purgata in melius reformetur. Quietus a Baruch dixit: Qui fide vivimus, obsequi iis quae instruendis nobis ante praedicta sunt credula observatione debemus. Nam scriptum est apud Salomonem 1063C (Eccles. XXXIV, 25): Qui baptizatur a mortuo, quid proficit lavatio ejus? Quod utique de his qui 1064A ab haereticis tinguntur et de tingentibus loquitur. Si enim qui apud illos baptizantur per remissionem peccatorum vitam aeternam consequuntur, cur ad Ecclesiam veniunt? Si vero a mortuo salutis nihil accipitur, ac proptera agnito errore pristino ad veritatem cum poenitentia revertuntur, uno vitali Baptismate, quod in Ecclesia catholica est, sanctificari debebunt. Castus a Sicca dixit: Qui, contempta veritate, praesumit consuetudinem sequi, aut circa fratres invidus est et malignus, quibus veritas revelatur, aut circa Deum ingratus est, cujus inspiratione Ecclesia ejus instruitur. Euchratius a Thenis dixit: Fidem nostram et Baptismatis gratiam et legis ecclesiasticae regulam Deus et Dominus noster Jesus Christus suo ore Apostolos 1064B docens perimplevit dicens: Ite, et docete omnes Gentes, baptizantes eos in nomine Patris et Filii et Spiritus sancti (Matth. XXVIII, 19). Falsum ergo haereticorum Baptisma et iniquum a nobis pellendum est et omni detestatione refutandum, de quorum ore virus, non vita, nec gratia coelestis, sed blasphemia Trinitatis exprimitur. Et ideo venientes ad Ecclesiam haereticos integro et catholico Baptismate baptizari debere manifestum est, ut a blasphemia suae praesumptionis purificati possint Spiritus sancti gratia reformari. Libosus a Vaga dixit: In Evangelio Dominus, (Joan. XIV, 6) Ego sum, inquit, veritas. Non dixit: Ego sum consuetudo. Itaque, veritate manifestata, cedat consuetudo veritati, ut etsi in praeteritum quis in Ecclesia haereticos non baptizabat nunc baptizare incipiat. 1064C Lucius a Thebeste dixit: Haereticos blasphemos 1065A 1065C Ab Amaccora. Nescio quomodo accidit, ut ita scriberem ( ab Amaccora) ut patet ex iis quae a me annotata sunt in notis ad collationem Carthaginensem inter Catholicos et Donatistas, pag. 236. Cum autem propterea editionem meam istius collationis consulerem, forte evenit ut inciderem in paginam 122, ubi monui virum summe doctum et mihi numquam sine laude 1065D nominandum Jacobum Sirmondum erravisse cum scripsit illam factam esse altero anno post consulatum Varanis, eo in primis argumento quod ex Augustino colligatur peractum esse jejunium Pentecostes, paulo ante collationem. Cum haec mea observatio certa sit et nihil ad eam destruendam afferri possit, miror R. P. Joannem Harduinum virum multae lectionis et eruditionis, insinuare voluisse in tomo primo editionis suae Conciliorum, pag. 1048, standum esse opinioni Sirmondi. Quod ideo istic annoto, ne quis deinceps in hoc fallatur. Utinam Harduinus voluisset sequi editionem meam gestorum, quae certe, absit verbo invidia, multo melior est ea quam ille dedit. BALUZ. Et ego ipse secutus. Addidit Baluzius pronomen ego, forsitan ex scriptis suis, et mox infra edidit, quia alienus esse non potest, ubi Rigaltius alienis pro alienus habet; caeteri autem, quia alieni sunt, nobiscum esse non possunt. ROUTH. Privatus fons noster est. Notanda est, ait Anglicus interpres, vetustissima accommodatio libri Canticorum 1066C ad Christum et Ecclesiam. ROUTH. Leptiminus. Greek Levptiû mikrav Ptolem. Urbs Bysacenae, cum Leptis Magna ad Tripolitanam pertineat. A Carthagine secundum Antoninum 106. M. P. distat. De hac mentio habetur in collat. Carthagin. et Notit. Afric. FELL. Non unum. Non duo Augustinus habet. ROUTH. 1066D Pejores quam ethnicos. Confer Suffrag. Saturnini a Thucca, seu LII. ad pag. 102. ROUTH. Sattius. In Corbeiensi, ab hoc episcopo omnes fere nominibus suis praemittunt, IN PACE: qua formula significare videntur, nolle se sententia sua quemquam a communione, et si diversum senserit, amovere. Quae lex dicta per Cyprianum fuerat in praefatione Synodi. RIGALT. Et Christianos inquinat. Augustinus respondens ait: Illud sane quod in ultimo posuit dicens: «Utrumque contra, rationem, etc.» respuit primitus ac maxime Cyprianus ipse cum sibi consentientibus collegis suis. Neque enim inquinari se credidit, quando talibus propter vinculum pacis communicandum esse decrevit dicens: «Neminem judicantes, aut a jure communionis aliquem si diversum senserit, amoventes.» Vid. supra ipsum initium Concilii. ROUTH. Utica. Urbs Zeugitanae, civium Romanorum; morte Catonis nobilis, ut ait Plinius. Greek 1Ituvkh Polybio et Ptolem. Nunc Byzerta appellata. FELL. atque iniquos verbis variis decerpentes sancta et adorabilia Scripturarum verba execrandos censeo, et ideo exorcizandos et baptizandos esse. Eugenius ab Ammedera dixit: Et ego hoc idem censeo, haereticos baptizandos esse. Item alius Felix ab Amaccora dixit: Et ego ipse secutus divinarum Scripturarum auctoritatem baptizandos haereticos esse censeo, sed et eos qui apud schismaticos baptizatos se esse contendunt. Si enim secundum cautum Christi privatus fons noster est, intelligant cuncti Ecclesiae nostrae adversarii quia alienus esse non potest nec duobus populis salutarem aquam tribuere potest ille qui unius gregis pastor est. Et ideo manifestum est nec haereticos nec schismaticos aliquid coeleste posse suscipere, qui a peccatoribus 1065B hominibus et ab Ecclesia extraneis audeant accipere. Quando danti locus non est, utique nec accipienti prodest. Item alius Januarius Muzulensis dixit: Miror quod cum omnes confiteantur unum esse baptisma, non omnes intelligant ejusdem baptismatis unitatem. Ecclesia enim et haeresis duae et diversae res sunt. Si haeretici habent baptisma, nos non habemus. Si autem nos habemus, haeretici habere non possunt. Dubium autem non est Ecclesiam solam baptismum Christi possidere, quae sola possideat et gratiam Christi et veritatem. Adelphius a Thasvalte dixit: Sine causa quidam falso et invidioso verbo impugnant veritatem ut rebaptizare nos dicant, quando Ecclesia haereticos non 1065C rebaptizet, sed baptizet. Demetrius a Leptiminus dixit: Unum baptisma nos custodimus, quia Ecclesiae catholicae soli rem suam vindicamus. Qui autem dicunt quia haeretici vere et legitime baptizant, ipsi sunt qui non unum sed multa baptismata faciunt. Nam cum haereses multae sint, 1066A pro earum numero et baptismata computabuntur. Vincentius a Thibari dixit: Haereticos scimus esse pejores quam ethnicos. Si ergo conversi ad Dominum venire volueriut, habemus utique regulam veritatis, quam Dominus praecepto divino mandavit Apostolis dicens (Matth. X, 8.): Ite, in nomine meo manum imponite, daemonia expellite. Et alio loco (Matth. XXVIII, 19): Ite, et docete gentes, baptizantes eos in nomine Patris et Filii et Spiritus sancti. Ergo primo per manus impositionem in exorcismo, secundo per baptismi regenerationem, tunc possunt ad Christi pollicitationem venire. Alias autem fieri censeo non debere. Marcus a Mactari dixit: Mirandum non est si haeretici hostes atque impugnatores veritatis rem sibi vindicant potestatis et dignationis alienae. Sed illud mirandum 1066B est quod quidam nostri praevaricatores veritatis haereticis suffragantur et christianis adversantur. Propterea decernimus haereticos baptizandos esse. Sattius a Sicilibba dixit: Si haereticis in baptismo sua peccata donantur, sine causa ad Ecclesiam veniunt. Nam cum in die judicii peccata sint quae puniuntur, nihil est quod timere possint haeretici de judicio Christi, si sunt remissionem peccatorum consecuti. Victor a Gor dixit: Cum peccata non nisi in Ecclesiae baptismo remittantur, qui haereticum ad communicationem sine baptismo admittit, utrumque contra rationem facit, nec haereticos purgat, et christianos inquinat. 1066C Aurelius ab Utica dixit: Cum dicat (I Tim. V, 22). Apostolus non communicandum peccatis alienis, quid aliud quam peccatis alienis, communicat qui haereticis sine Ecclesiae baptismo communicat? Et ideo censeo baptizandos esse haereticos ut accipiant remissam peccatorum, et sic illis communicetur. 1067A 1067C Jambus. In Foxiensi neque hic neque in aliis episcoporum nominibus non leguntur appellationes confessorum neque martyrum. RIGALT.—Referas te ad Baluzii notam initio hujus Concilii positam. Porro editio Oxoniensis titulos conservavit, quos quidem ad singula nomina in his notis indicaturus sum. ROUTH. Germaniciana. Nova nimirum, ut ab Abbiritana distingueretur. Urbis hujus episcopus tempore collat. Carthaginensis erat Innocentius. Ad Byzacenam pertinet, a Germanicarum cohortium veteranis habitata. 1067D De hac, ut et aliis plerisque, illud obtinet quod Plinius lib. IV, c. 4, refert, quod non civitates tantum, sed etiam nationes jure dici possunt. FELLUS. Ut . . . . negent. Nova loquendi ratio, cujus tamen sensus apertus. Aut enim Dominus Deus est. Aut enim Dominus tuus Deus est. Ita vulgo editum. Sed Augustin. habet, Aut Dominus Deus est. Fortasse ex antecedente voce istud tuus vitiose ortum est. Cumque in Erasmi edit. locum se ita habentem viderim, Aut enin Deus (sic) Deus est voculam tuus delendam putavi. ROUTH. Jader. Editionem Erasmianam, in qua primum omnium Acta hujus synodi comparuerant, caeterae excepta illa Baluzii imitatae titulo Confessoris et Martyris hunc episcopum auxerunt. Sed neque huic, neque cuiquam patrum subsequentium, hujusmodi titulos contulit aut Augustinus, aut libri quos nominat initio hujus Concilii Baluzius. ROUTH. Paulus. Vox Confessor nomini huic, et duobus, quae 1068C proxime sequuntur, praemissa est in editionibus ante Baluzium. ROUTH. Ab Obba. Bobba. Urbs Mauritaniae. Obba dicta in Not. Afric. et collat. Carthag., sed codices plurimi habent Bobba, cui nomenclaturae favet Plinius, qui in Mauritania a Lixa 40 M. P. in Mediterraneo Augusti coloniam Bobbam collocat. FELL. Et ipsum tenemus et exercemus. Antea legebatur tenemus et exercemus. Sed tenemus et non exstat in codice Seguieriano neque in aliis veteribus. Anonymus in libro de Rebaptismate, p. 354, baptismate quod interim 1068D exercebat. BALUZIUS.—Cum Baluzius sine idonea, opinor, causa, hoc eliminasset, revocandum esse censui, quod in editis et in Augustini quoque nonnullis editionibus retentum esset. ROUTH. Saturninus. Praemissum est in libris, quos ante dixi, Alius Confessor. ROUTH. Illicita facientes. Mihi quidem probata est cl. Marshalli conjectura, reponentis licita facientes. ROUTH. Gentiles . . . summum Deum, etc. Hoc certe probat ipsius animae quamvis non christianae testimonio Tertullianus lib. de Testimon. Animi. RIGALT.— Summum Deum. Jovem nimirum, qui pater hominum et deorum audit. FELL. Zama. Urbs Numidiae. Azama Ptolem. A Strabone, Plinio, aliisque memorata. Hic loci Hannibal a Scipione magna strage victus. FELL. Irenaeus. Is in libris quos memoravi, confessor audit. ROUTH. Jambus a Germaniciana dixit: Qui haereticorum baptisma probant, nostrum improbant, ut extra Ecclesiam, non dicam lotos, sed sordidatos, negent in Ecclesia baptizari oportere. Lucianus a Rucuma dixit: Scriptum est (Gen. I. 4): Et vidit Deus lucem quia bona est, et divisit inter lucem et tenebras. Si potest luci et tenebris convenire, potest nobis et haereticis aliquid esse commune. Propterea censeo haereticos baptizandos esse. Pelagianus a Luperciana dixit: Scriptum est (III Reg. XVIII, 21): Aut enim Dominus Deus est, aut Baal Deus est. Ita et nunc, aut Ecclesia Ecclesia est, aut Haeresis Ecclesia est. Porro si Haeresis Ecclesia non est, quomodo esse apud haereticos baptisma Ecclesiae potest? 1067B Jader a Midila dixit: Scimus non esse nisi unum baptisma in Ecclesia catholica. Et ideo non debemus admittere haereticum nisi baptizatus apud nos fuerit, ne se putet extra Ecclesiam catholicam baptizatum esse. Item alius Felix a Marazana dixit: Una fides, unum baptisma, sed Ecclesiae catholicae, cui soli licet baptizare. Paulus ab Obba dixit: Me non movet si aliquis Ecclesiae fidem et veritatem non vindicat, quando Apostolus dicat (Rom. III, 3): Quid enim si exciderunt a fide quidam illorum? Numquid infidelitas eorum fidem Dei evacuavit? Absit. Est enim Deus verax, omnis autem homo mendax. Si autem Deus verax est, quomodo esse apud haereticos baptismi veritas potest, apud quos Deus non est? 1067C Pomponius a Dionysiana dixit: Manifestum est haereticos non posse baptizare et remissionem peccatorum 1068A dare, qui potestatem non habent ut aut solvere aut ligare aliquid in terris possint. Venantius a Timisa dixit: Si maritus peraegre proficiscens amico suo commendasset uxorem suam custodiendam, commendatam sibi ille quanta posset diligentia conservaret, ne ab aliquo castitas ejus et sanctitas adulteraretur. Christus Dominus et Deus noster ad Patrem proficiscens sponsam suam nobis commendavit. Utrumne eam incorruptam et inviolatam custodiemus, an integritatem ejus et castitatem moechis et corruptoribus prodemus? Qui enim baptisma Ecclesiae commune cum haereticis facit, sponsam Christi adulteris prodit. Ahymnus ab Ausvaga dixit: Nos unum baptisma accepimus, et ipsum tenemus et exercemus. Qui autem 1068B dicit quia et haereticis licet baptizare, ipse duo baptismata facit. Saturninus a Victoriana dixit: Si licet haereticis baptizare, excusati sunt et defensi illicita ( for. licita Marshal.) facientes. Nec video quare eos aut Christus adversarios suos aut Apostolus antichristos appellaverit. Saturninus a Thucca dixit: Gentiles quamvis idola colant, tamen summum Deum patrem creatorem cognoscunt et confitentur. In hunc Marcion blasphemat, et quidam non erubescunt Marcionis baptismum probare. Quomodo tales sacerdotes sacerdotium Dei aut servant aut vindicant qui hostes Dei non baptizant, et sic illis communicant? Marcellus a Zama dixit: Cum peccata nonnisi Ecclesiae baptismo remittantur, qui haereticum non baptizat, 1068C peccatori communicat. Irenaeus ab Ululis dixit: Si ideo Ecclesia haereticum 1069A 1069C Haeresis major est. Hoc est, major quam Ecclesia. Augustinus: Respondetur. Hoc modo dici potest, si ideo avarum Ecclesia non baptizat, quod dicatur jam baptizatus esse, avaritia major est. Hoc autem falsum est: ita ergo et illud. Lib. VII contra Donatist. ubi supra. An vero allato argumento satisfaciat, hoc responsum, viderit vir sanctus. ROUTH. Faustus. Is quoque confessor appellatur in editt. ante Benedictinam secutis Erasmum qui primus haec Acta addidit. ROUTH. 1069D Therapius. Hic et pater alter post eum confessores in iisdem edd. vocantur. ROUTH. Bussacenis. Reponendum crediderim Byzacene. Byzacium enim Greek buzakivnhn appellat Ptolemaeus; cujus regionis fertilitatem miris modis effert Plinius non uno in loco. De hujus urbis episcopo mentio habetur in collat. Carthag. FELLUS.—In provincia est sita, quae Byzacena dicta est. ROUTH. Ab Aggya. Videtur esse Aggiva, de qua habetur mentio in collat. Carthag. FELLUS.—Ms. noster Abachia, unde incertum an a Bachia, an ab Achia, legendum sit. HARDUINUS. Alius Victor. Confessoris titulo ornatus, ubi supra. Caeterum notat Harduinus, hanc esse Tenacis, qui praecessit sententiam in ms. societatis suae, illamque vicissim esse hujus Victoris. ROUTH. Ecclesia non est. Ut in superiori suffragio. Quapropter voculam una post Ecclesia, quam nescit Augustinus, hinc ejiciendam censui. ROUTH. 1070C Verulus. Martyr de schismaticis Verulus (sic Felli aliorumque edd.). Eo, ut videtur, loquendi genere positum, quo dicitur Ep. XLII, Repostus de extorribus; Verulus scil. martyrio nobilis, licet olim schismaticus, supra annotatum elogia haec omnia in plerisque exemplaribus omitti. FELLUS.—At potest fieri ut verba de schismaticis non nisi suffragii index marginalis fuerit. ROUTH. Multo magis schismaticus, etc. Ita respondet Augustinus: 1070D Jam ostendimus eos habere, quia non amittunt cum recedunt; non enim recipiunt cum redeunt. Probatio est ex ipsorum Africanorum praxi, dum non rebaptizabant redeuntes ab haeresi, qui in Ecclesia fuissent prius baptizati. ROUTH. Ut sustinerem. Expectarem. Pariter Victor ab Octavo infra dicit: Expectabam praecessorum concilium. FELLUS.—An Pudentiani verba novitas episcopatus lucem afferant illis S. Ignatii in Epist. ad Magnesios, Greek thún fainomevnhn newterikhún tavxin aliis disquirendum relinquo. ROUTH. Petrus. Martyris titulo, ornatus in libris editis quos dixi. ROUTH. Hyppone Diarrhytorum. (Hyppo Diarrhito Fell. et alii.) Plinius lib V, cap. 4, ab oppido quod Hypomen dilutum vocant, Diarrhytum a Graecis dictum propter aquarum irrigua, situm fuisse, in littore Africano docent Plinius et Mela. Vide notas nostras ad collationem Carthaginensem, pag. 222. BALUZ. non baptizat quod dicatur jam baptizatus esse Haeresis major est. Donatus a Cibaliana dixit: Ego unam Ecclesiam et unum baptisma ejus novi. Si est qui dicat esse apud haereticos baptismi gratiam, ante est ut ostendat et probet esse illic Ecclesiam. Zosimus a Tharassa dixit: Revelatione facta veritatis, cedat error veritati; quia et Petrus qui prius circumcidebat, cessit Paulo veritatem praedicanti (Gal. III). Julianus a Telepte dixit: Scriptum est (Joan. III, 29): Nemo potest aliquid accipere, nisi datum fuerit illi de coelo. Si Haeresis de coelo est, potest et baptisma dare. Faustus a Timida regia dixit: Non sibi blandiantur qui haereticis patrocinantur. Qui pro haereticis 1069B ecclesiastico baptismati intercedit, illos christianos et nos haereticos facit. Geminius a Furnis dixit: Quidam de collegis haereticos praeponere sibi possunt, nobis non possunt. Et ideo quod semel decrevimus tenemus, ut ab haereticis venientes baptizemus. Rogatianus a Nova dixit: Ecclesiam Christus instituit, Haeresim diabolus. Quomodo potest habere baptismum Christi synagoga Satanae? Therapius a Bulla dixit: Qui haereticis Ecclesiae baptisma concedit et prodit, quid aliud quam Judas sponsae Christi existit? Item alius Lucius a Membresa dixit: Scriptum est: Deus peccatorem non audit (Joan., IX, 31). Haereticus, qui peccator est, quomodo audiri in baptismo 1069C potest,? Item alius Felix a Bussacenis dixit: In haereticis sine Ecclesiae baptismo admittendis nemo consuetudinem rationi et veritati praeponat, quia consuetudinem ratio et veritas semper excludit. 1070A Alius Saturninus ab Avitinis dixit: Si potest antichristus dare alicui gratiam Christi, possunt et haeretici baptizare, qui appellati sunt antichristi. Quintus ab Aggya dixit: Ille potest dare aliquid qui aliquid habuerit. Haeretici autem quid possunt dare, quos constat nihil habere? Alius Julianus a Marcelliana dixit: Si potest homo duobus dominis servire, Deo et mammonae, potest et baptisma duobus servire, christiano et haeretico (Matth. VI 24). Tenax ab Horreis Caeliae dixit: Baptisma unum est, sed Ecclesiae. Ubi Ecclesia non est, baptisma illic esse non potest. Alius Victor ab Assuras dixit: Scriptum est quia Deus unus est, et Christus unus, et Ecclesia una, et 1070B baptisma unum (Ephes. IV, 5, 6): quomodo ergo illic baptizari aliquis potest ubi Deus et Christus et Ecclesia non est? Donatulus a Capse dixit: Et ego semper hoc sensi, ut haeretici, qui nihil foris consequi possunt, quando ad Ecclesiam convertuntur baptizentur. Verulus a Rusiccade dixit: Homo haereticus dare non potest quod non habet; multo magis schismaticus, qui quod habuit amisit. Pudentianus a Cuiculi dixit: Novitas episcopatus effecit, fratres dilectissimi, ut sustinerem quid majores judicarent. Nam haereses nihil habere nec posse manifestum est. Atque ita si qui ex eis venerint baptizari aequissime statutum est. Petrus ab Hippone Diarrhytorum dixit: Cum baptisma 1070C unum sit in catholica Ecclesia, manifestum est non posse extra Ecclesiam baptizari. Et ideo in Haeresi tinctos sive in schismate venientes ad Ecclesiam censeo baptizari oportere. Item alius Lucius ab Ausafa dixit: Secundum motum 1071A 1071C Lamasba. Fellus quidem imprimendum curavit Lambesa, et ad suffragium VI occurrit Januarius a Lambase, ubi notavit vir cl. Ptolemaeum habere urbem Greek Lamaivsa, sive Greek Lambaivsa. Sin vero Lambase hic quoque reciperetur, tum vero aut duplex unius civitatis, praeter morem, episcopus efficeretur, aut urbs cognominis fuisse statuenda foret. Quod quidem haud raro fit. Ita cum in suffragio LII, urbs Thucca vel Tucca nominata esset, haec scripsit ad suffragium ab hoc tertium Fellus; «Tucca urbs Mauritaniae Sitif. De qua Plinius lib. V, cap. 2, et notitia Afric., alia a Tucca Terebenthina, et tertia Numidiae.» Attamen fortasse Lamasuensis Pusillus episcopus fuit, nam in Notitia 112, et in Collat. Carthag. monente Dupinio in Geographia Africae sacra, episcopatus iste provinciae Numidiae memoratur. ROUTH. 1071D Salvianus. Martyr appellatur, ubi supra. ROUTH. Clarus. Confessor Clarus et Martyr Secundianus audiunt in iisdem edd. Singularis interea in hoc suffragio locutio est, credentium fidem baptizantes. ROUTH. Non sint consecuti. Haec una est ex lectionibus, quas tacitus induxit Baluzius. Certe nesciunt non sint, quotquot vidi Cypriani editiones Augustinusque. ROUTH. Johannes apostolus in Epistola sua. Ante Africanum hunc episcopum Aurelium a Chullabi extiterunt, qui secundam hanc Joannis epistolam adduxerint, Irenaeus lib. I, cap. 16, al. 13, Origenesque item, hic autem dubitantius, in Comment. suo in S. Joan Evan. pag. 83 ed. Huetii; tum vero eamdem receperunt epistolam Auctor Fragmenti de canone S. Scripturae, Clemensque Alex. ut ad idem Fragmentum ostendo. Sed contrarium fecisse Cyprianum, etsi collegae ejus Aurelii testimonio multum in hac retribuit cl. Lardnerus, neque illud immerito, in 1072C Op. De Fide Hist. Evang., p. II, vol. IV, lib. I, c. 44, § 7, 5; inde fortasse suspiceris, quod hunc ipsum versiculum non attulit vir sanctus vel in lib. III Testimoniorum ad Quirinum, c. 78, ubi ostendere vult ex S. Scriptura, cum haereticis non esse loquendum, vel in aliis locis quamplurimis, ubi id facturum illum jure speraremus, si quidem epistolam recepisset. Porro, postquam haec annotaveram, vidi hoc monentem Anglicum interpretem cl. Marshallum, Joannis primam Epistolam sine ulla numeri distinctione ubique laudari a Cypriano, tamquam si secundam istam ignoraverit. At vero similiter excitat idem ille Cyprianus S. Pauli Epistolam ad Thessalonicenses posteriorem in Epist. sua LV, al. LIX; immo sic quoque in hoc ipso suffragio Joannis secunda Epistola ab Aurelio affertur. Errat quoque interpres idem, dum ait, Tertullianum in Praescript. 1072D Haeret. bis testimonium dedisse secundae Joannis, quum id ne semel quidem ab eo factum sit neque in capp. 12 et 33, quae ab eodem Marshallo signantur; neque etiam alibi, ni fallor. ROUTH Gemellis. Urbs Numidiae Antonin. Colonia Romana sub Hadriano Imp. deducta, ut Ligorius ex ejus nummo docet: AELIA HADRIANA GEMILLINA. De hoc Litteo videtur mentio habita Epist. Cyp. LXXVI. FELLUS.— Confessoris titulus huic episcopo adjectus est in Cypriani a quas dixi, editionibus. ROUTH. Illuminare. Notat vir doctiss. Anglicus interpres, Greek ejmfatikwðû hoc dici, quia baptismus Greek fwtismovû illuminatio saepe appelletur. ROUTH. Ab Oea. In provincia Tripolitana, uti diximus, sitam illam fuisse inter duas Syrtes docet Plinius, lib. V, cap. 4. Et tamen Ptolemaeus Sabratam, Oeam et Leptim magnam, quae certe sunt civitates provinciae Tripolitanae, locat in parva Syrte, nimirum, ut opinor, quod viciniores sint minori quam majori. Nescio autem an non Virgilius, qui libro quinto 1073A Aeneidos post inhospitam Syrtim locat desertam siti regionem, per desertam siti regionem intellexerit Tripolitanos vicinos inhospitae Syrti. Civitas Oeensis legendum est apud Martianum Capellam, lib. VI, non Oeensis. Ex Oea porro uxorem accepisse Apuleium docet sanctus Augustinus in epistola ad Marcellinum; et Apuleius ipse scribit se fuisse factum civem Oeensem. Vid. Cujacium lib. VIII Observat. cap. 27. BALUZIUS. animi mei et Spiritus sancti, cum sit unus Deus Pater Domini nostri Jesu Christi, et unus Christus, et una spes, et unus spiritus, et una Ecclesia, unum debet esse et baptisma. Et ideo dico, si quid ab haereticis motum aut factum fuerit, rescindi debere, et eos qui inde veniunt in Ecclesia baptizandos esse. Item alius Felix a Gurgitibus dixit. Ego censeo ut secundum sanctarum Scripturarum praecepta baptizatus ab haereticis illicite extra Ecclesiam, cum ad Ecclesiam confugere voluerit, gratiam baptismi ubi licite datur consequatur. Pusillus a Lamasba dixit: Ego credo baptisma salutare non esse nisi Ecclesia catholica, Quidquid absque catholiea fuerit simulatio est. Salvianus a Gazaufala dixit: Haereticos nihil habere 1071B constat: et ideo ad nos veniunt ut possint accipere quod non habent. Honoratus a Thucca dixit: Cum Christus veritas sit, magis veritatem quam consuetudinem sequi debemus, ut haereticos, qui ideo ad nos veniunt quia foris nihil accipere potuerunt, Ecclesiae baptismo sanctificemus. Victor ab Octavo dixit: Quod et ipsi scitis, non olim sum episcopus constitutus, et ideo expectabam praecessorum consilium. Hoc itaque existimo, ut quicumque ex Haeresi venerint sine dubio baptizentur. Clarus a Mascula dixit: Manifesta est sententia Domini nostri Jesu Christi Apostolos suos mittentis et ipsis solis potestatem a Patre sibi datam permittentis, 1071C quibus nos successimus eadem potestate Ecclesiam 1072A Domini gubernantes et credentium fidem baptizantes. Et ideo haeretici, qui nec potestatem foris nec Ecclesiam Christi habent, neminem baptizare baptismo ejus possunt. Secundianus a Thambeis dixit. Non debemus haereticos nostra praesumptione decipere ut in Ecclesia Domini nostri Jesu Christi non baptizati, ac per hoc remissionem peccatorum non consecuti, cum judicii dies venerit nobis imputetur quod per nos non sint baptizati et indulgentiam divinae gratiae non sint consecuti. Propter quod, cum sit una Ecclesia et unum baptisma, quando ad nos convertuntur, simul cum Ecclesia et Ecclesiae baptismum consequantur. Item alius Aurelianus a Chullabi dixit: Joannes apostolus in epistola sua posuit dicens: Si quis ad 1072B nos venit, et doctrinam Christi non habet, nolite eum admittere in domum vestram, et ave illi ne dixeritis. Qui enim dixerit illi ave communicat factis ejus malis (II Joan. I, 10, 11). Quomodo admitti tales temere in Domum Dei possunt qui in domum nostram privatam admitti prohibentur? Aut quomodo cum eis sine Ecclesiae baptismo communicare possumus quibus si ave tantum dixerimus, factis eorum malis communicamus? Litteus a Gemellis dixit: Caecus si caecum ducat, ambo in foveam cadunt (Matth. XV, 14). Cum ergo haereticos constet non posse illuminare quemquam, utpote caecos, baptisma eorum non valet. 1072C Natalis ab Oea dixit: Tam ego praesens quam 1073A 1073A Sabratensis. Urbs Tripolitanae. Sabrata Plinio. 1073B De hac mentio habetur in Collat. Carthag. August. lib. III contra Crescon., c. 53, et Vict. Vit. Pompeius urbis hujus episcopus, ille ipse videtur ad quem celebrem epistolam scripsit Cyprianus in causa Baptismi haereticorum, contra Stephanum. Observari poterit, ab ultima antiquitate absentibus episcopis jus suffragii non periisse, si modo alicui collegarum vices suas obeundi potestatem fecerint. Et quidem fortassis hinc non prorsus abludit illud quod dicitur (I Cor. V, 4), ut scil. episcopi Achaiae congregati synodice, in Corinthium incestum animadverterent per Ecclesiae censuras; cum absentis Apostoli spiritu. FELLUS. Leptimagnensis. Urbs Tripolitanae, ex tribus urbibus, Taphri, Abrotono, et Lepti magna conflata. Hanc memorant Plinius, Solinus, Antoninus et Ptolem. De Lepti minore superius actum. FELLUS. Cyprianus. Confessor et Martyr in editt. quas dixi praefixum est. Idemque titulus adversario Cypriani Stephano in veteribus Bedae aliorumque martyrologiis 1073C attribuitur. ROUTH. Meam sententiam. Quamquam dogmatis hujus invidia in Cyprianum nostrum imprimis rejiciatur, illud tamen non tantum 87 episcoporum Africae, Numidiae et Mauritaniae suffragiis fultum, sed longe dissitarum Ecclesiarum per Aegyptum, Asiam, et Europam sparsarum, contessaratione erat firmatum. Canon Apost. 46 dicit: Greek 1Epivskopon hÞ presbuvteron aiJretikwðn dexamevnouû bavptisma hÞ qusivan, kaqaireiðsqai prostavssomen, tivû gaúr sumfwvnhsiû Cristwðé proúû beliaúr, hÞ tiû meriúû pistwðé metaú ajpivstou. Ita etiam diu ante motam cum Stephano litem decreverant synodi Iconiensis, et etiam Synadensis patres, quemadmodum discimus a Dionysio Alexandrino apud Euseb. lib. VII, c. 7: Greek Memavqhka kaiú touðto oåti mhú nuðn oiJ ejn 1Afrikhðé movnon touðto pareishvgagon, ajllaú kaiú proú pollouð metaú touúû proú hJmwðn ejpiskovpouû, ejn taiðû poluanqrwpotavtaiû ejkklhsivaiû, kaiú taiðû sunovdoiû twðn ajdelfwðn, ejn 1Ikonivwé kaiú Sunavdoiû, kaiú paraú polloiðû touðto eædoxen, 1073D wßn taúû boulaúû ajnatrevpwn, eijû eærin kaiú filoneikivan aujtouúû ejmbaleiðn oujk uJpomevnw. ouj gaúr metakinhvseiû, fhsiún, oåria touð plhsivon sou aÝ eæqento oiJ patevreû sou. De Iconiensi synodo, eadem fere testatur Firmilianus. Totum nos jampridem in Iconio, qui Phrygiae locus est, collecti in unum convenientibus ex Galatia et Cilicia, et caeteris proximis regionibus, confirmavimus. Addit porro: Nos, veritati et consuetudinem jungimus, et consuetudini Romanorum, consuetudinem, sed veritatis opponimus: ab initio hoc tenentes quod a Christo et Apostolis traditum est, nec meminimus hoc apud nos aliquando coepisse, cum semper illic observatum sit, ut non nisi unum Deum nossemus, et sanctum Baptismo non nisi Ecclesiae computaremus. Cyprianus Epist. ad Jubaianum ait multos jam annos et longam transiisse aetatem ex quo sub Agrippino, bonae momoriae viro, convenientes in unum episcopi plurimi hoc statuerint. Et epistola ad Quintum, non a decessore, sed Antecessoribus suis statutum affirmat. Insuper Tertullianus lib. de Baptismo, c. 15: Unus omnino Baptismus est 1074A nobis tam ex Domini Evangelio, quam ex Apostoli litteris: quoniam unus Dominus, et unum Baptisma, et una Ecclesia in coelis. Sed circa haereticos sane quid custodiendum sit digne quis retractet? Ad nos enim editum est: haeretici autem nullum habent consortium nostrae disciplinae, quos extraneos utique testatur ipsa ademptio communicationis. Non debeo in illis cognoscere quod mihi est praeceptum, quid non idem Deus est nobis et illis; nec unus Christus, id est, idem. Ideoque 1074B nec Baptismus unus, quia non idem; quem cum rite non habeant, sine dubio non habent; nec capit numerari quod non habetur. Ita nec possunt accipere, quia non habent. Pariter in lib. de Praescript.: Nemo inde strui potest, unde destruitur: nemo ab eo illuminatur, a quo contenebratur. Si ad concilii Nicaeni tempora descendamus, apparebit, synodi istius Patres, contra quod plurimi contendunt, litem hanc minime diremisse. Dicit quidem Hieronymus, in Dialogo contra Luciferianos, quod Nicaena synodus omnes haereticos suscepit, exceptis Pauli Samosateni discipulis. Magis tamen caute agit Augustin. qui, licet suam de Baptismo sententiam, plenario totius orbis concilio, remotis dubitationibus, firmatam, ac plenarii concilii sincerum et eliquatum esse placitum, totiusque orbis catholici consensum, porro jam in ipsa totius mundi unitate discussum, consideratum, perfectum atque firmatum: tamen, quod annotant Lovanienses, nusquam neque nomen, neque locum concilii Augustinus expressit. Credetne aliquis Nicaenos patres statuisse ut a 1074C quacumque haeresi ad Ecclesiam venientes, exceptis Pauli Samosateni asseclis, sine iterato Baptismo admitterentur? Nimirum Marcionitas, Valentinianos, Ebionitas, Carpocratianos, Manichaeos, et reliquam lernam potiore loco habitos, prae Samosateni sequacibus. Pace Balsamonis inducor ut credam, non perinde esse si Greek Paulianistaiú aut Greek Paulikianoiú, aut Greek Paulianivsanteû, dicantur; sed ultimam hanc vocem praedictos Patres elegisse, ut omnes haereticos, Pauli in morem ab orthodoxa fide quoquo modo errantes, comprehenderent. Greek Periú twðn Paulianisavntwn eiøta prosfugovntwn thðé kaqolikhðé 1Ekklhsivaé oåroû ejktevqeitai, ajnabaptivzesqai aujtouúû ejxavpantoû. Quibus verbis diserte dicitur, qui sint per Ecclesiae repetitum Baptisma admittendi; sed ut alii sine Baptismo admitterentur, altum est silentium. Zonaras de concilio nostro Carthaginensi hoc unum annotat, quod ejus sententiae ex parte sit derogatum; siquidem Greek ouæte ejpiú aiJretikoiðû ejkravthsan paðsin, ouæte ejpiú toiðû 1074D scismatikoiðû. Et in hujus assertionis probationem affert, non concilium Nicaenum, sed Constantinopolitanum primum. Certe qui post concilium Nicaenum variis in locis scripserunt Patres, quique venerandi istius concessus decreta, nec ignorasse censendi sunt, nec contempsisse; placitum hoc minime eliquatum, discussum, consideratum, perfectum atque firmatum credidere. Optatus Milevitanus, Parmeniano Donatistae, orthodoxos quasi omnium haereticorum Sacramenta ratificantes ridenti, respondens diserte, ait apud ipsos non esse Sacramenta aquam illis esse mendacem; et lib. IV et V docet generatim apud haereticos nulla esse Sacramenta. Unde Albaspinaeus hoc scholion apponit: Ego ex hoc et aliis multis locis conjicio, quod Optatus non existimat haereticos posse baptizare. In hac ipsa sententia fuit Magnus Basilius, qui can. 1, de haereticis in genere dicit, Greek Touvtoiû deú dhðlon oåti aæneu baptivsmatoû hJ 1Ekklhsiva ouj paradevcetai, et can. 20, Encratitas, Saccophoros, et Apotactitas recensens, summatim ait, Greek 2Hmeiðû mevn toi eJniú Lovgwé ajnabaptivzomen 1075A touúû toitouvtouû: et can. 47, Greek Ouj decovmeqa ouøn aujtouúû eijû thún 1Ekklhsivan, ejaún mhú baptisqwðsin eijû toú hJmevteron bavptisma. Succenturiatur istis Cyrillus Hierosolymitanus, qui in praefatione ait, Greek Eißû Kuvrioû, kaiú miva, pivstiû, kaiú eÝn bavptisma, movnon gaúr oiJ aiJretikoiú ajnabaptivzontai, ejpeidhú toú provteron oujk høn bavptisma. Athanas. Orat. 3 contra Arianos, de eorum Baptismo dicit: Greek Pwðû ouj pantelwðû kenoún kaiú ajlusiteleúû toú par1 aujtoiðû didovmenovn ejsti, prospoivhsin meún eæcon, thðé deú ajlhqeivaé mhdeún eæcon proúû eujsevbeian bohvqhma; Et si praetexatur eos in nomine Patris et Filii et Spiritus sancti baptizare, reponit: Greek 4Wsper deú aællo ejstiú ktivsma paraú toún UiJoún, ouåtwû aællo wÞn eiæh thðû ajlhqeivaû toú par1 aujtwðn nomizovmenon divdosqai, kaÞn toú oænoma touð Patroúû, kaiú touð UiJouð, diaú toú gegrammevnon, oJnomavzein prospoiwðntai. Ait porro: Greek Pollaiú 1075B gouðn kaiú aællai aiJrevseiû levgousi taú ojnovmata movnon, mhú fronouðsai deú ojrqwðû, wJû eiærhtai, mhdeú thún pivstin uJgaivnousan eæcousai, ajlusiteleúû eæcousi kaiú par1 aujtwðn didovmenon uådwr leipovmenon eujsebeivaé, wåste kaiú toún rJantizovmenon par1 aujtwðn rJupaivnesqai maðllon ejn ajsebeivaé, hÞ lutrouðsqai. Et inter eos qui integram Baptismatis formulam servant, recenset Manichoeos, Phrygas, ac Paulianistas. Adeo nondum invaluit concilii Arelatensis I decretum, cui Augustinus se addixit: Si quis ab haeresi venerit, interrogent eum Symbolum; et si perviderint eum in Patre et Filio et Sp. sancto esse baptizatum, manus ei tantum imponatur, etc. Concilium quidem Constantinopolitanum canone 7, hac ex parte Arianis gratiam fecit, nec non Macedonianis, Sabbatianis, Novatianis, Quartadecimanis et Apollinaristis; ut Chrismate solum adhibito in Ecclesiam admitterentur: sed ex adverso, ab iis decretum, quod Eunomianos, Montanistas, Sabellianos, Greek kaiú taúû aællaû pavsaû aiJrevseiû, pavntaû touúû uJp1 aujtwðn qevlontaû prostivqesqai thðé ojrqodoxivaé, wJû 4Ellhnaû decovmeqa, kaiú thún prwvthn 1075C hJmhvran poiouðmen aujtouúû cristianouúû, thún deú deutevran kathcoumevnouû, eiøte thðé trivthé ejxorkivzomen meún oujtouúû, metaú touð ejmfusaðén trivton eijû toú provswpon kaiú eijû taú wøta. kaiú ouåtwû kathcouðmen aujtouúû, kaiú poiouðmen cronivzein eijû thún 1Ekklhsivan, kaiú ajkroaðsqai twðn grafwðn, kaiú tovte aujtouúû baptivzomen. Utrum ex paritatis ratione, qui non gravius errarunt Arianis, Macedonianis, reliquisque enumeratis haereticis, canonis hujus virtute per Chrisma in Ecclesiam sint admittendi, non obstantibus verbis illis generatim perstringentibus Greek taúû aællaû pavsaû aiJrevseiû, minime dixerim: certe Balsamon in locum, credidit Greek oåti pavnteû oiJ baptizovmenoi eijû mivan katavdusin, pavlin baptivzontai. Quamquam non ita multo post, Gregorius M. trinam mersionem ex Hispania proscripsit, dicens lib. I Epist. 41: Ne dum quod faciebant, faciunt, nostrum se morem vicisse glorientur. Quae ejus sententia, a quarta Toletana synodo confirmata erat. Ubi decretum, Simplam teneamus Baptismi mersionem. Agnosco gravem et diuturnam 1075D de haereticorum Baptismo controversiam, egregiis D. Augustini scriptis feliciter tandem aliquando discussam, et, ut ejus verbo utar, eliquatam; cujus invictis rationibus cessit, qua patet Christianus orbis; et unam fidem saltem de Baptismo habuit, quod et unicum agnovit semper, donec hoc nostro saeculo Anabaptistarum furores; non ecclesiarum modo, sed etiam gravissimo rerum publicarum damno recruduerunt. Promptum est dicere, Canone 8 concilii Nicaeni decretum: Greek Periú twðn ojnomazovntwn meún aujtouúû kaqarouvû pote, prosercomevnwn deú thðé kaqolikhðé kaiú ajposolikhðé 1Ekklhstivaé wåste ceiroqetoumevnouû aujtouúû, mevnein ouåtwû ejn twðé klhvrwé. Nimirum ut Novatiani non tantum pro Christianis, sed etiam, si ad clerum admissi, pro clericis habeantur. Novatianis quidem eo promptior venia, quia, ut ait Balsamon, Greek periú thún pivstin mhú sfallovmenoi, ajll1 wJû ajsumpaqeiðû katakrinovmenoi. Sed si perpendantur quae canonibus sequentibus, scil. nono et decimo habentur, scil. quod graviorum criminum rei, aut etiam lapsi, si ad sacros ordines promoveri contingat, 1076A Greek touvtouû oJ kanwún ouj prosivetai, et Greek gnwoqevnteû kaqairouðntai, suspicabitur hos tres canones, non de admissione in Ecclesiam quidquam statuere; sed de gradu ecclesiastico suscepto, aut retinendo, aut amittendo praescribere; nimirum ut ordines, sive per surreptionem, sive alias collati hominibus olim Novatianarum partium, Greek kaqaroiðû potev, rari habeantur: criminum vero graviorum, aut apostasiae compertis concessi, prorsus irriti aestimentur. Sed nihil statuo. Unum observare liceat. D. Augustinum qui in Baptismi negotio Cypriani auctoritate plurimum premebatur, causae suae adversus tam grave praejudicium, unicum fere praesidium petivisse, quod diceret, nihil ab Ecclesia eo usque definitum, et proinde Cypriani errorem qui decessorum placitis et decretis mordicus insistebat, 1076B extra noxam fuisse: praesertim cum neminem condemnaret qui alibi gentium agens, ubi canones isti non obtinuerant, ecclesiae suae moribus uteretur. FELL.—Post lecta egregia ista, addas ea utiliter, quae Pearsonius de Afris eadem sententia perstantibus posuit in Annat. Cyprian. ad an 257, sect. II et III. De haereticorum autem Baptismo aliquot alia praeterea supra, cum ad initium Concil. Carthag. V, et hujus ipsius synodi, tum alibi, annotata sunt. Caeterum cl. Marshallus, Cypriani interpres, qui de septimo hoc Cyprianico concilio eruditam Dissertationnem Cypriano suo adjecit, inter alia multa haec duo probare pluribus argumentis aggressus est. Primum ab eo hoc monitum est, quod et cl. Maranus in Praefatione ad S. Cypriani Op. ostendit p. XIII et XVI, inter omnes utcumque de veritate Baptismi haereticorum disputantes consensum fuisse, Baptismum illum nullum habere salutis effectum, donec confirmatus fuerit auctoritate Ecclesiae atque episcopi super revertentes ad Ecclesiam. Deinde, Cyprianum et 1076C demum omnes judicavisse, disciplinae magis quam fidei rem controversam esse; atque ita Ecclesiae licitum esse ex dispensandi jure suo Baptismos istiusmodi vel irritos vel firmatos habere: quamquam multum inter se discrepaverint veteres illi de eo quod ab Ecclesia fieri oporteret. Ad posterius hoc quod attinet, an istaec quaestio ad disciplinam magis quam ad fidem pertinere olim censeretur, alii viri doctissimi recte dubitarunt; etsi non ita a se invicem violari fidem alterutra pars putaverit, ut haereticos esse adversarios judicaret. Vide inter alios Joannem Placette V. D. in Observatt. Historico-Eccles. p. 102—114. Disertim quidem ait Augustinus lib. V de Baptismo, cap. 25, vicisse pacem Christi in cordibus eorum (Stephani et Cypriani), ut in tali disceptatione nullum inter eos malum schismatis oriretur. At interea Placettio visum est Stephanum re ipsa excommunicasse dissentientes; quod quidem verisimile facit locus Firmiliani supra adductus ad pag. 152. 1076D Tempore tamen Xysti, successoris Stephani, quem bonum et pacificum sacerdotem Pontius Cypriani diaconus in Vita magistri sui appellat, et cujus martyrium ipse commemorat in epistola LXXXII, al. LXXX, Cyprianus, lites istae consopitae fuisse videntur. Sed haec hactenus. Constat utique patrocinatum esse praesulem Romanum veteri saltem Occidentalium consuetudini, non modo traditionis quam apostolicam esse credidit, conservandae causa, sed etiam metu rebaptizandi seu frustra iterandi Baptismum, quem Greek oiJ oJmovfroneû Stephano unum esse aiebant secundum sacras Litteras, quod refert Cyprianus in Epistola ad Quintum, p. 126, aliique nonnulli loci ostendunt. At utinam Stephanus in re, ut cum Augustino loquar, a tota Ecclesia nondum decisa, similiter atque eadem de re agere secum statuit S. Dionysius Alexandrinus in epistola, quam supra ad, p. 173, affert Fellus, ad Philemonem Romanum scripta, magnas et frequentissimas Ecclesias Greek eijû eærin kaiú filoneikiúan ejmbaleiðn non sustinuisset. ROUTH. Pompeius Sabratensis, quam etiam Dioga Leptimagnensis, qui mihi mandaverunt, corpore quidem absentes, spiritu praesentes, censemus quod et collegae nostri, quod haeretici communicationem habere nobiscum non possunt, nisi ecclesiastico Baptismo 1074A baptizati fuerint. Julius a Neapoli dixit: Ab eo quod semel censuimus non recedo, ut haereticos venientes ad Ecclesiam baptizemus. Cyprianus a Carthagine dixit: Meam sententiam plenissime 1075A 1076D Epistola quae ad Jubaianum. Graeci pro epistola ad 1077A Jubaianum, illam ad Januarium supposuere, et tamquam canonem concilii hujus, eam totam inserebant suis codicibus. Ita dicunt, synodum hanc Greek paswðn twðn sunovdwn progenestevran, et celebratam Greek ejpiú Dekivou basilevwû, porro Novatum presbyterum Romanum, Novatianae haeresi originem atque nomen dedisse. Ita errorem errori cumulant, inter alios, Balsamon et Zonaras; et solemne est Orientalibus fere universis, in rebus Occidentalium perpetuo hallucinari. FELL.—De nomine quidem haeresiarchae Romani, nam Novatum presbyterum Carthaginensem Graeci haud cogitabant, utrum fuerit Novatus, an potius Novatianus, dictum 1077B supra est ad S. Cornelii epistolas, p. 19. Caeterum epistola illa ad Januarium ad Concil V Carthaginiense pertinet, quae, cum nomine concilii scripta fuerit, a me supra allata est. ROUTH. exprimit epistola quae ad Jubaianum collegam 1076A nostrum scripta est, haereticos secundum Evangelicam 1077A 1077B Adversarios Christi. Addidit particulam et atque adversarios 1078A ex suis fortasse sumptam codicibus Baluzius, sed caeteras editiones, Augustinum, Graecamque Interpretationem, hic quidem magis sequendas esse duxi. ROUTH. Christiani. Zonarae Scholium ad Graecam Concilii Interpretationem: Greek Außtai meún ouøn aiJ gnwðmai twðn ejn thðé sunovdwé tauvthé sunelqovntwn patevrwn twðé megavlwé Kuprianwðé× ajll1 ouæte ejpiú toiðû aiJretikoiðû ejkravthsan paðsin, ouæte ejpiú toiðû scismatikoiðû. hJ gaúr deutevra oijkoumenikhú suvnodoû, (Augustini plenarium illud, ut videtur, totius orbis concilium.) Greek wJû hædh eiærhtai, uJpexeiðle tinaû twðn aiJretikwðn, kaiú aæneu baptivsmatoû devcesqai touvtouû qespivsasa, 1078B criomevnouû movnon twðé qeivwé muvrwé, kaiú ajnaqemativzontaû thún oijkeivan aiåresin eåkaston, kaiú pavsaû aJplwðû. kaiú diaú touðto oujdeú ejxhghvqhsan aiJ gnwðmai außtai, wJû mhú ajnagkaiðai, oißa mhdeún ejnergouðsai, ajllaú kataú suvnoyin ejgravfhsan. et apostolicam contestationem adversarios Christi et antichristos appellatos, quando ad Ecclesiam venerint, unico Ecclesiae baptismo Baptizandos esse, 1078A ut possint fieri de adversariis amici et de antichristis Christiani. Exstat hoc concilium ad p. 329, edit. Benedictinae S. Cypriani. Bollandiani - Animadversiones BOLLANDISTARUM ANIMADVERSIONES IN HAEC CONCILII CARTHAGINENSIS VERBA: Neque enim quisquam nostrum episcopum se esse episcoporum constituit, etc. (Acta SS. ad diem XIV sept., t. IV, pag. 300, 315.) 1077B Quae S. Cyprianum de Episcopo Episcoporum ac tyrannici erroris ad obsequendi necessitatem usu memorat, . . . 1077C haec eadem absque ullo commoti animi vitio ac Pontificiae Auctoritatis injuria dicta accipi possunt. Volebat scilicet S. Pontifex Primas, congregatos episcopos de sua quemque sententia libere dicenda admonere. Hunc in finem, quod ad libertatem illam maxime conducere rebatur, observavit sese omnes collegas esse; et licet ipse primatum Africae teneret, nec se tamen, nec quemquam aliorum qui aderant, episcopum episcoporum esse, aut eam potestatem sibi tyrannice arrogari, ut caeteros terrore suo ad sua sensa adigat . . . . . Quae vero ibidem addit de cujusque episcopi arbitrio, ac potestate, videlicet nullum ab alio judicari posse, nec alium pariter judicare, haec ad eosdem illos congregatos, et quidem sano sensu referenda sunt, aut ipsis S. Cypriani gestis manifeste repugnant. Certe S. Augustinus, num. 695, a nobis relatus, ea verba sic excepit: Opinor utique in his quaestionibus, quae nondum eliquatissima perfectione discussae sunt. Verissimum autem erat, quaestionem illam de haereticorum Baptismate, quam nullum ad id usque tempus Concilium generale . . . definiverat, quaeque sola consuetudine nitebatur, verissimum, inquam, est, hanc quaestionem ab ullo ex episcopis cum S. Cypriano congregatis sic decidi non potuisse, ut ob illius auctoritatem caeteri ab opinione sua cogerentur recedere. Contra si quis 1077D Sancti dicta generaliter accipienda esse contendat, is igitur dicat, necesse est, quo jure, quave injuria idem Sanctus Fortunatum Assuritanum in provincia proconsulari Episcopum in Epist. 64, et Basilidem ac Martialem, Hispaniarum Episcopos in Epist. 68, ob scelus idololatriae recte exauctoratos, pronuntiaverit, et a sedibus suis arcendos curaverit? Quo idem jure Epistolam 67 ad Stephanum Romanum Pontificem dedit, ut Marcianum Arelatensem in Galliis Episcopum, sede sua dejici, aliumque in eam suffici juberet, si habeat omnis Episcopus pro licentia libertatis et potestatis suae arbitrium proprium, tamque judicari ab alio non possit, quam nec ipse potest alterum judicare, et si propterea exspectandum sit judicium Domini nostri Jesu Christi, qui unus et solus habet potestatem et praeponendi eos in Ecclesiae suae gubernatione, et de actu eorum judicandi? Negari igitur non potest, objecta S. Cypriani verba sano sensu restringenda esse, aut dicendum, eum ex contentionis ardore aliquid humani hic passum esse. Adversus eumdem Romani Pontificis primatum nihil pariter 1078B probat causa Fortunati, de quo S. Cyprianus in epistola 55 queritur, quod per Felicissimum, aliosque schismatis 1078C socios, Romam ad S. Cornelium navigasset, ut mendaciis ac calumniis suis communionem ab eo extorqueret; postulatusque, ut, si quid ad latam in eos sententiam reponere velit, ad suum tribunal se sistat. Advertendum enim est, Fortunatum illum e quinque Presbyteris Carthaginensibus schismaticis unum fuisse, quem ob excitatum cum Felicissimo schisma jam ante de ecclesia profugum et ab Africanis episcopis damnatum, ac deinde ab haereticis schismaticisque pseudo-episcopum in Africa ordinatum fuisse, supra docuimus; adeoque hic pro episcopo haberi non poterat. Testatur autem S. Augustinus in epistola 43, alias 162, suo etiam tempore Presbyteris, caeterisque inferioris ordinis clericis permissum non fuisse ad apostolicam Sedem appellare; quod tamen episcopis licuisse, tum ibi, tum alibi affirmat. Convenerat itaque inter Africanos antistites, ut clerici episcopis inferiores in sua quique provincia judicarentur, idque hand dubie assentiente romano Pontifice, ne appellationes ad Sedem Apostolicam nimium frequentes essent, et injustis criminationibus occasionem darent. Ut vero haec prohibitio tempore S. Augustini non obstabat, quo minus hic tum alibi saepius, tum loco citato, romanae Ecclesiae, in qua semper, ut ibidem loquitur, apostolicae cathedrae viguit primatus, potestatem 1078D in caeteros Episcopos primatumque agnosceret; ita nec ex simili S. Cypriani facto contra eumdem primatum potest concludi. Falsum autem est, quod Fellus heterodoxus in Anglia episcopus (et post eum Cl. Boysen) sanctissimo praesuli impudenter affingit: scilicet, beato martyre illo judice, pro desperatis et perditis habendos esse, quibus minor videtur auctoritas episcoporum in Africa, quam vel Cornelii ipsius, in Petri cathedra Romae sedentis. Etenim, si quis totum locum, attente consideret, fatebitur, Episcoporum in Africa auctoritatem non S. Cornelio, sed paucis desperatis et perditis, Fortunati scilicet ac Felicissimi asseclis, a S. Cypriano opponi. Subdit enim: Jam causa eorum cognita est, jam de eis dicta sententia est, nec censurae congruit sacerdotum mobilis atque inconstantis animi levitate reprehendi . . . Si eorum, qui de illis priore anno judicaverunt, numerus cum presbyteris et diaconibus computetur, plures tunc affuerunt judicio, et cognitioni, quam sunt iidem isti, qui cum Fortunato nunc videntur esse conjuncti. Scire enim debes, frater charissime, eum posteaquam 1079A pseudoepiscopus ab haereticis factus est, jam pene ab omnibus esse desertum. Itaque S. Cyprianus ibidem sic fere argumentatus est: statutum est ut episcopali ordine inferiores clerici in dioecesi sua causam agerent: atqui Fortunati, Felicissimique ac caeterorum causa apud nos discussa, de eaque jam dicta sententia est, atque adeo audiendi illi Romae non sunt, nisi forte quis paucis illis desperatis et perditis magis credendum existimaverit, quam tanto episcoporum in Africa, aliorumque clericorum numero, qui priori anno de iis judicarunt, multoque plures fuerunt. quam qui nunc Fortunato adhaerentes, ad sedem apostolicam appellarunt. Hanc ego genuinam verborum sententiam esse existimo: at si quis voces istas paucis desperatis 1080A et perditis non in auferendi, sed dandi casu accipiendas esse contenderit, nec sic tamen Felii commentum extundet, aut Afrorum praesulum auctoritatem pontificiae hic aequiparatam probabit, cum sensus tum esse possit: nisi forte pauci isti schismatici existiment, auctoritatem Afrorum antistitum minorem esse, quam ut eorum sententiae secundum ea, quae de appellationibus decreta fuerunt, se subjicere debeant. Istud certum est, ibidem nullam Africanorum sedium cum romana cathedra comparationem institui, Fortunatumque et ejus sectatores, desperatos et perditos dici propter haeresim ac scelera sua, non quia ad Pontificem appellaverant. |
I.. Mago, Karthaginiensium imperator, cum primus omnium ordinata disciplina militari imperium Poenorum condidisset viresque civitatis non minus bellandi arte quam virtute firmasset, diem fungitur relictis duobus filiis, Asdrubale et Hamilcare, 2 qui per vestigia paternae virtutis decurrentes sicuti generi, ita et magnitudini patris sucesserunt. 3 His ducibus Sardiniae bellum inlatum; adversus Afros quoque vectigal pro solo urbis multorum annorum repetentes dimicatum. 4 Sed Afrorum sicuti causa iustior, ita et fortuna superior fuit, 5 bellumque cum his solutione pecuniae, non armis finitum. 6 In Sardinia quoque Asdrubal graviter vulneratus imperio Hamilcari fratri tradito interiit, 7 cuius mortem cum luctus civitatis, tum et dictaturae undecim et triumphi quattuor insignem fecere. 8 Hostibus quoque crevere animi, veluti cum duce vires Poenorum cecidissent. 9 Itaque Siciliae populis propter adsiduas Karthaginiensium iniurias ad Leonidam fratrem regis Spartanorum, concurrentibus grave bellum natum, in quo et diu et varia victoria fuit proeliatum. 10 Dum haec aguntur, legati a Dario, Persarum rege, Karthaginem venerunt adferentes edictum, quo Poeni humanas hostias immolare et canina vesci prohibebantur; 11 mortuorum quoque corpora cremare potius quam terra obruere a rege iubebantur; 12 petentes simul auxilia adversus Graeciam, qui inlaturus bellum Darius erat. 13 Sed Karthaginienses auxilia negantes propter adsidua finitimorum bella ceteris, ne per omnia contumaces viderentur, cupide paruere. II.. Interea Hamilcar bello Siciliensi interficitur relictis tribus filiis, Himilcone, Hannone, Gisgone. 2 Asdrubali quoque par numerus filiorum fuit, Hannibal, Asdrubal et Sapho. 3 Per hos res Karthaginiensium ea tempestate regebantur. 4 Itaque et Mauris bellum inlatum et adversus Numidas pugnatum et Afri conpulsi stipendium urbis conditae Karthaginiensibus remittere. 5 Dein, cum familia tanta imperatorum gravis liberae civitati esset omniaque ipsi agerent simul et iudicarent, centum ex numero senatorum iudices deliguntur, 6 qui reversis a bello ducibus rationem rerum gestarum exigerent, ut hoc metu ita in bello imperia cogitarent, ut domi iudicia legesque respicerent. 7 In Sicilia in locum Hamilcaris imperator Himilco succedit, qui cum navali terristrique bello secunda proelia fecisset multasque civitates cepisset, repente pestilentis sideris vi exercitum amisit. 8 Quae res cum nuntiata Karthagine esset, maesta civitas fuit; omnia ululatibus non secus ac si urbs ipsa capta esset personabant, 9 clausae privatae domus, clausa deorum templa, intermissa omnia sacra, omnia privata officia damnata. 10 Cuncti deinde ad portum congregantur egredientesque paucos e navibus, qui cladi superfuerant, de suis percontantur. 11 Vt vero dubia antea spe et suspenso metu, incerta orbitatis expectatione casus suorum miseris eluxit, tunc toto litore plangentium gemitus, tunc infelicium matrum ululatus et flebiles querelae audiebantur. III.. Inter haec procedit inops navi sua imperator sordida servilique tunica discinctus, ad cuius conspectum plangentium agmina iunguntur. 2 Ipse quoque manus ad caelum tendens nunc sortem suam, nunc publicam fortunam deflet; 3 nunc deos accusat, qui tanta belli decora et tot ornamenta victoriarum, quae ipsi dederant, abstulerint; qui captis tot urbibus totiensque hostibus terrestri navalique proelio victis exercitum victorem non bello, sed peste deleverint. 4 Deferre se tamen civibus suis non modica solacia, quod malis eorum hostes gaudere, non gloriari possint; 5 quippe cum neque eos, qui mortui sunt, a se occisos, neque eos, qui reversi sunt, a se fugatos possint dicere, 6 praedam, quam relictis a se castris abstulerint, non esse talem, quam velut spolium victi hostis ostentent, sed quam possessione vacua fortuitis dominorum mortibus sicuti caduca occuparint. 7 Quod ad hostes pertinet, victores se recessisse; quod ad pestem, victos. 8 Nihil tamen se gravius ferre, quam quod inter fortissimos viros mori non potuerit servatusque sit non ad vitae iucunditatem, sed ad ludibrium calamitatis. 9 Quamquam ubi miseras copiarum reliquias Karthaginem reduxerit, se quoque secuturum commilitones suos ostensurumque patriae 10 non ideo se in eam diem vixisse, quoniam vellet vivere, sed ne hos, quibus nefanda lues pepercerat, inter hostium exercitus relictos morte sua proderet. 11 Tali vociferatione per urbem ingressus, ut ad limina domus suae venit, prosecutam multitudinem velut 12 postremo adloquio dimisit obseratisque foribus ac nemine ad se, ne filiis quidem, admissis mortem sibi conscivit. |
Migne "Patrologia Latina" Tomus XXVIII "HieStr.LibNum 28 Hieronymus Stridonensis340-420 Parisiis J. P. Migne 1845 early modern edition, no apparatus this file was encoded in TEI xml for the University of Zurich's Corpus Corporum project (www.mlat.uzh.ch) by Ph. Roelli in 2013 Classical Latin orthography latin" CAPITULATIONES LIBRI NUMERORUM. TITULI LIBRI NUMERI, QUI HEBRAICE DICITUR VAJEDABBER. I. Praecepit Dominus Mosi, ut numerum totius populi a viginti annis et supra, omnium virorum, ac principum familiarum describat, excepta tribu Levi, et qualiter castra promoveantur, vel ponantur. II. Descriptio tribus Leviticae, et ut quis debeat in ministerio Domini officio mancipari. III. Ubi praecepit maculatos extra castra esse, de votis reorum, de aquis zelotypiae inter uxorem et maritum. IV. De consecratione Nazaraeorum et oblationibus eorum: quomodo sacerdotes populum benedicant. V. De dedicatione tabernaculi, et altaris, et quid per duodecim dies singuli principes tribuum obtulerint. De consecratione Levitarum, et de lucernis contra Aquilonem ponendis, ut mensam panum propositionis respiciant. VI. De primo Pascha in deserto, et secundo eorum, qui primum facere non potuerunt: et tubis argenteis ad congregandum populum faciendis. VII. Ubi mota sunt castra, cognato suo Moses suadet, ut ad terram promissionis secum pergat. De murmuratione populi, et igne iracundiae Dei vindicantis in eo. De desiderio populi quaerentis carnes, cepas, et cucumeres, et caetera, et nolentium dulcissimum man. De Septuaginta presbyteris prophetantibus, et de coturnicibus ad comedendum eis irascente Deo adductis, et de sepulcris concupiscentiae. VIII. De murmuratione Aaron et Mariae, et de lepra ejus. De exploratoribus ad terram promissionis considerandam missis. De fructuum indiciis allatis. De tentatione populi et pavore. De fide Josue et Chaleb. De iracundia Dei, ubi per seipsum jurat nullum ex eis terram promissionis contingere. IX. De spontaneis votis. De primitiis separandis. De anima quae per ignorantiam, vel superbiam peccat. De homine ligna colligente; qua sententia debuit Deo imperante bercelli. De fimbriis in angulis palliorum. X. De certamine Dathan, Core, et Abiron, et de interitu eorum. Populus contra Mosen et Aaron pro eis murmuratus est. Ubi ira exiit a Domino, et populum percutere coepit, et Aaron thuribulum cum thymiamate offerens prohibuerit vastatorem. De virgis duodecim, et virga Aaron frondescente. XI. De custodia tabernaculi, quod ad sacerdotem pertinet. De primogenitis redimendis, et de decimis decimandis. XII. De vitula rufa, quae extra castra mactatur. De expiatione. De aqua contradictionis et morte Mariae. XIII. Moses nuntios mittit ad Edom transitum petens, et prohibitus est. De morte Aaron in monte Hor, et Eleazaro successore filio ejus. De serpente aeneo, et nuntiis ad Seon regem Amorrhaeorum directis. XIV. De Balaac rege, et Balam ariolo, ubi asina locuta est, et quomodo econtrario benedixerit populo Israel. XV. Populus initiatus Belphegor. Jubet Dominus principes populi suspendi in patibulis. De scorto Madianitide, et vindicta Phinees. De bello Madianitis illato, et populo iterum numerato. De filiabus Salphaad haereditatem quaerentibus. De Mosi morte praedicta, et Josue ordinato successore ejus. XVI. De ritu sacrificii matutini, et holocausti faciendi per singulos menses, qui sibi anno vertente succedunt. De oblatione in Pentecoste. De oblationibus mensis tubarum, et votis mulierum. XVII. De interfectione Madianitarum, et praeda eorum. De petitione Rubenitarum et Gaaditarum, ut in eadem terra animalium merito sortes suscipiant, et concessione Mosi. XVIII. Hic profectionum loca commemorat, et in quibus locis fixerint tentoria. XIX. Dominus praecipit qualiter terram repromissionis sorte dividant, et unaquaeque tribus cujus loci debeat fine concludi. XX. Ubi jubetur urbes in fugitivorum praesidia separari, et qui sint qui debeant praesidio confoveri. Filii filiorum Joseph Mosen interpellant pro filiabus Salphaad, ne haereditate donante in alia tribu, conjugia sortiantur, ne sortium confusio fiat, et aliorum possessio ad alteros transeat, et praeceptae sunt in tribu sua quibus voluissent conjugia sociari. BREVES LIBRI NUMERI. I. Recognitio duodecim tribuum facta a Mose et Aaron; et duodecim principibus, a viginti annis et supra, praeter Levitas, DC. III et DL. II. Jubet Dominus tribum Levi non numerari: ut ipsi tabernaculo deserviant, et minis rent. III. Jubet Dominus ut ordinate procedant per domus paternas, et per turmas suas. IV. De progenie Mosis, et Aaron, et filiorum ejus, qui ad sacerdotium uncti sunt. V. Levitas dicit Dominus adjungi Aaron, eo quod sibi acceperit eos pro omnibus primogenitis Israel. VI. Levitae dinumerantur a mense uno et supra, duo millia ducenti et septuaginta quatuor. VII. Omnem primogenitum filiorum Israel a mense uno et supra jussit Dominus dinumerari. VIII. Filios Caath jubet Dominus portare arcam, et mensam, et altare, et ut non tangant sancta, ne moriantur. IX. Filios Gerson jubet portare tabernaculum et lora. X. Filios Merari capita tabernaculi, et seras et columnas, et bases, omnes portantes opus tabernaculi octo millia quingenti octoginta. XI. Jubet Dominus ejici de castris omnem immundum. XII. De muliere, quae latenter fuerit adulterata. XIII. De iis, qui votum voverint castitatis. XIV. Quomodo benedicant populum sacerdotes. XV. Ungit Moses tabernaculum, et principes munera offerunt. XVI. Singuli per singulos dies duodecim principes munera sua Mosi offerunt. XVII. De candelabro, et lucernis. XVIII. De Levitis purificatis ad ministerium tabernaculi. XIX. A viginti quinque annis Levitas accedere ad ministrandum, et a quinquaginta recedere. XX. Anno secundo ex Aegypto in primo mense jubet Dominus celebrari Pascha. XXI. Perfectum est tabernaculum, et nubes texit illud in die, et ignis in nocte. XXII. Praecedente nube, ex praecepto Domini promovebant, et consistebant. XXIII. De tubis argenteis ad promovenda castra. XXIV. In secundo anno, secundo mense promovent omnes filii Israel castra. XXV. Hobab cognatum suum hortatur Moses venire secum. XXVI. Promoverunt de monte Domini, et arca testamenti praecedebat eos. XXVII. Murmuravit populus, et ignis consumit aliquos ex ipsis. XXVIII. Flevit populus, petentes carnes: et dixit Moses ad Dominum: Non potero solus ferre populum istum. XXIX. Dixit Dominus Mosi: Convoca ad me septuaginta viros seniores, et dabo eos tibi in auxilium. XXX. Tulit Dominus ab spiritu Mosi, et posuit super seniores, et prophetaverunt. XXXI. Misit Dominus gregem coturnicum in castra, et percussit ex populo viginti tria millia virorum. XXXII. Aaron et Maria male locuti sunt de Mose, et Maria percussa est lepra, et fuit extra castra septem diebus. XXXIII. Mittit Moses speculatores duodecim, singulos de singulis tribubus, qui reversi miserunt terrorem in populo. Chaleb autem exhortabatur populum, ut ascenderent adversus eos. XXXIV. Murmuravit populus dicens: Demus nobis ducem, et revertamur in Aegyptum. XXXV. Iratus est Dominus, et dixit, percutere populum, et deprecatus est Moses Dominum, et propitius factus est eis. XXXVI. Jurat Dominus non introducere eos in terram promissionis pro eo quod murmuraverint. XXXVII. De holocausto et sacrificio. XXXVIII. Primitias panis terrae quam ingressi fuerint, jubet sibi offerri Dominus. XXXIX. Eum qui colligit ligna in sabbato, jubet Dominus lapidari. XL. De fimbriis faciendis. XLI. De Core, Dathan, et Abiron, et ducentis quinquaginta principibus. XLII. Dixit Dominus delere omnem synagogam, et deprecati sunt Moses et Aaron pro populo, et glutivit terra Dathan et Abiron, et consumpsit ignis ducentos quinquaginta ferentes incensum. XLIII. Exiit ira a facie Domini, et fragor factus est, et mortui sunt ex populo quatuordecim millia septingenti, pro eo quod murmuraverunt adversus Mosen et Aaron. XLIV. De virga Aaron quae floruit, et ut desinat populus murmurare, ne moriantur. XLV. Tribum Levi jubet servire tabernaculo, et custodire, et ad vasa sancta ne accedant. XLVI. Levitas jubet accipere decimas, et ex ipsis decimas offerre. XLVII. Vaccam cremari in cineres ad aquam sparsionis. XLVIII. Mortua est Maria in deserto: murmuravit populus pro aqua, et percussit Moses petram virga dicens: Numquid de petra hac producemus vobis aquam? et exiit aqua multa. Dominus dixit ad Mosen, et Aaron: Non inducetis vos populum istum in terram, quam dedi eis. XLIX. Mittit Moses ad regem Edon, ut transirent per ipsum, et ille noluit. L. Jubet Dominus Mosi, ut vestiat Eleazarum stolam patris sui Aaron in Or monte, et ut Aaron moriatur ibi. LI. Rex Arad belligeravit adversus Israel, Domino prohibente, et subditi sunt ei. LII. Murmuravit populus; et immisit eis Dominus colubros mortis. LIII. Profecti ambulant per desertum, et misit Moses ad Seon, ut transirent per fines ejus, et noluit Seon, sed venit ad pugnam, et occidit eum Israel. LIV. Exiit Og rex in obviam Israel ad pugnam, et fecit ei sicut fecit Seon regi Amorrhaeorum. LV. Balaac rex Moab misit ad Balaam, ut veniret, et malediceret Israel: et obviavit illi angelus evaginato gladio, et volebat occidere eum. LVI. Fornicati sunt ex populo cum Madianitis, et occidit Phinees Zamri cum Madianite, et mortui sunt ex populo viginti quatuor millia. LVII. Dicit Dominus ad Mosen ut percutiat Madianitas. LVIII. Praecepit Dominus Mosi, a vigesimo anno et supra considerari populum: et numerati sunt sexcenta millia, et mille septingenti triginta. LIX. Filii Levi, ex quibus Amram, et uxor ejus Jochabed (quae peperit Aaron et Mosen et Mariam) qui considerati sunt ab uno mense, et supra viginti tria millia. LX. Accepit Moses Jesum filium Nave, et imposuit super eum manus coram omni populo, sicut constituit illi Dominus. LXI. Dicit Dominus Mosi, ut praecipiat populo de sacrificiis et hostiis offerendis. LXII. Quae in die Paschae offerri debeant, ostendit. LXIII. Quae in Pentecoste. LXIV. Quae in mense septimo per dies septem. LXV. Votum quod voverit quis non praetermittendum. LXVI. Dicit Dominus Mosi, ut faciat vindictam in Madianitas, et commiserunt contra Madian, et occiderunt omnem masculinum eorum. LXVII. Filii Ruben et Gad petierunt a Mose terram intra Jordanem, dicentes: Mulieres nostras et pecora nostra relinquemus hic, et nos praecedemus ante populum armati et ordinati. LXVIII. Diverticula filiorum Israel ex quo profecti sunt ex Aegypto. LXIX. Dicit Dominus ut disperdant omnes inhabitantes in Chanaan: quod si residui fuerint, esse sudes in oculis eorum. LXX. Novem tribubus et dimidiae tribui Manasse terram Chanaan jubet Dominus dividi in sortem. LXXI. Nomina hominum, qui dispertiant filiis Irael terram Chanaan. LXXII. Civitates significat, quae dantur Levitis, vel quae sint in refugium. LXXIII. In civitatibus refugiorum, quibus causis perpetrantes homicidia confugere debeant, ostendit. LXXIV. De filiabus Salphaad jubetur, ut sint in tribu plebis patris sui. CAPITULA LIBRI NUMERI QUI HEBRAICE DICITUR VAJEDABBER. I. De Levitis non numerandis. II. De castris constituendis. III. Progenies Aaron. IV. Levitae obsequio Aaron dati. V. Levitas pro primogenitis Israel datos. VI. Numerus Levitarum. VII. Consideratio primogenitorum. VIII. Redemptio primogenitorum pro Levitis. IX. De servitio filiorum Caath. X. Levitas a triginta annis usque ad quinquagesimum ministrare. XI. De servitio filiorum Gerson. XII. De servitio filiorum Merari. XIII. Ubi leprosi de castris ejiciuntur. XIV. De peccatis negligentiae. XV. Primitias sacerdotum esse. XVI. De Zelotypis. XVII. Qui votum vovit castitatis. XVIII. Ubi Deus jubet quomodo benedicantur filii Israel. XIX. Principes vehicula offerentes. Munera principum. XX. Arae dedicatio. XXI. De candelabro. XXII. De purificatione Levitarum. XXIII. De primogenitis. XXIV. De Levitarum ordinatione. XXV. A quo tempore aetatis, et usque quo Levitae in tabernaculo deserviunt. XXVI. De Pascha. XXVII. De immundis, qui Pascha celebrare non potuerunt. XXVIII. Quomodo promoveantur. XXIX. De tubis ad Moysen. XXX. Profectio prima a monte Sina. XXXI. Cognato suo Moyses proficisci secum suadet. XXXII. Ubi murmurat populus, et igne percussus oburitur. XXXIII. Desideria carnium, et peponum, et ceparum. XXXIV. De manna. XXXV. Moyses ad Deum pro carnibus. XXXVI. De septuaginta senioribus, qui acceperunt de spiritu ejus. XXXVII. Maria et Aaron adversum Moysen murmurant. XXXVIII. Ubi misit Moyses considerare terram, et de botro, et malo. XXXIX. Moses satisfacit pro populo. XL. Ubi murmuravit synagoga adversus Deum, et vindictam sumpserunt. Comminatio quod in eremo morituri essent a viginti annis et supra. XLI. Ubi moriuntur, qui terrae detraxerunt exploratores. XLII. Ubi populus montem ascendere prohibetur ab Amalec. XLIII. Deprecatio sacrificiorum. XLIV. De primitiis. XLV. De Synagoga si nolens peccaverit. XLVI. De peccato superbiae. XLVII. De eo qui lignum colligit sabbato. XLVIII. De Core, Dathan, Abiron, et caetera. XLIX. De arulis et thuribulis. L. De virga, quae floruit. LI. Dominus ad Aaron, de sacerdotio et Levitis. LII. De portionibus sacerdotum, quae sunt ex oblationibus populi. LIII. De sacerdotibus et Levitis, nihil debere habere. LIV. Pecunias debere dare Levitas ex decimis suis. LV. De Purificatione aquae sparsionis, et immundum tangentibus, et aqua. LVI. Maria defuncta. LVII. De aqua contradictionis. LVIII. Ubi non est populus admissus transire per filios Edom. LIX. Ubi Aaron moritur. LX. Ubi populus Deo Chananaeum devovit. LXI. De serpente aeneo. LXII. Ubi Dominus aquam de puteo dedit filiis Israel, et de cantico, quod est dictum super eum. LXIII. Populus Israel pugnat contra regem Moab, et Seon, et Og regem Basan, et expugnavit eos. LXIV. De Balac, et Balaam. LXV. De asina loquente. LXVI. Ubi populus fornicatur. LXVII. Phinees adulteros interficit. LXVIII. Numerus Levitarum. LXIX. Quibus terra dividi jubetur. LXX. De numero filiorum Levi. LXXI. Ubi filiae Salphaad pro haereditate Moysen interpellant. LXXII. De successionibus haereditatis. LXXIII. Ubi Moyses in montem ascendere jubetur. LXXIV. Ubi Jesus a Domino destinatur. LXXV. De sacrificiis agnorum. LXXVI. De sacrificio Sabbati. LXXVII. Sacrificium Neomeniae. LXXVIII. Sacrificium Paschae. LXXIX. Sacrificium novorum in Pentecoste. LXXX. Sacrificium mensis septimi. LXXXI. Sacrificium jejunii septimi. LXXXII. Sacrificium tabernaculorum in mense septimo. LXXXIII. De voto complendo. LXXXIV. De voto feminae. LXXXV. De vindicta in Madianitas. LXXXVI. Ubi Moyses indignatur propter Madianitas. LXXXVII. De divisionibus praedae Madianitarum. LXXXVIII. Ubi pars populi haereditatem petit. LXXXIX. Itinera populi. XC. De idolis confringendis. XCI. De sorte possessionis. XCII. Nomina principum, qui partituri erant terram. XCIII. Praecepta populi, ut Levitis dent civitates et suburbana. XCIV. De civitatibus refugii. XCV. De interfectis. XCVI. Si fortuitu et absque odio quis percusserit proximum suum. XCVII. De filiabus Salphaad, ut proximis nubant. INCIPIT LIBER VAJEDABBER Qui apud nos dicitur NUMERI. T. I, B. I, Cap. I. Locutusque est Dominus ad Mosen in deserto Sinai in tabernaculo foederis, prima die mensis secundi, anno altero egressionis eorum ex Aegypto, dicens: Tollite summam universae congregationis filiorum Israel per cognationes et domos suas, et nomina singulorum, quidquid sexus est masculini a vigesimo anno supra, omnium virorum fortium ex Israel h. omnes bellatores ex Israel , et numerabitis eos per turmas suas, tu et Aaron. Eruntque vobiscum principes tribuum ac domorum in cognationibus suis, quorum ista sunt nomina. De Ruben, Elisur filius Sedeur. De Simeon, Selumiel filius Surisaddai. De Juda, Naasson filius Aminadab. De Issachar, Nathanael filius Suar. De Zabulon, Eliab filius Helon. Filiorum autem Joseph, de Ephraim, Elisama filius Ammiud. De Manasse, Gamaliel filius Phadassur. De Benjamin, Abidan filius Gedeoni. De Dan, Aiezer filius Amisaddai. De Aser, Phaganiel filius Achran. De Gad, Eliasaph filius Dehuel. De Nephtali, Ahira filius Henan. Hi nobilissimi principes multitudinis per tribus et cognationes suas, et capita exercitus Israel: quos tulerunt Moses et Aaron cum omni vulgi multitudine, et congregaverunt primo die mensis secundi, recensentes eos per cognationes, et domos ac familias, et capita, et nomina singulorum h. domosque familiarum, et nomina singulorum a vigesimo anno et supra, sicut praeceperat Dominus. Numeratique sunt in deserto Sinai. De Ruben primogenito Israelis per generationes et familias ac domos suas, et nomina capitum singulorum, omne quod sexus est masculini a vigesimo anno et supra, procedentium ad bellum, quadraginta sex millia quingenti. De filiis Simeon per generationes suas Vulg. tac. suas hic et infra ac familias ac domos cognationum suarum recensiti sunt per nomina et capita singulorum, omne quod sexus est masculini a vigesimo anno et supra, procedentium ad bellum, quinquaginta novem millia trecenti. De filiis Gad, per generationes suas et familias ac domos cognationum suarum recensiti sunt per nomina singulorum a viginti annis et supra, omnes qui ad bella procederent, quadraginta quinque millia sexcenti quinquaginta. De filiis Juda per generationes et familias ac domos cognationum suarum, per nomina singulorum a vigesimo anno et supra, omnes qui poterant ad bella procedere, recensiti sunt septuaginta quatuor millia sexcenti. De filiis Issachar, per generationes et familias ac domos cognationum suarum, per nomina singulorum a vigesimo anno et supra, omnes qui ad bella procederent, recensiti sunt quinquaginta quatuor millia quadringenti. De filiis Zabulon per generationes et familias ac domos cognationum suarum recensiti sunt per nomina singulorum a vigesimo anno et supra, omnes qui poterant ad bella procedere, quinquaginta septem millia quadringenti. De filiis Joseph, filiorum Ephraim per generationes et familias ac domos cognationum suarum recensiti sunt per nomina singulorum a vigesimo anno et supra, omnes qui poterant ad bella procedere, quadraginta millia quingenti. Porro filiorum Manasse per generationes et familias ac domos cognationum suarum recensiti sunt per nomina singulorum a viginti annis et supra, omnes qui poterant ad bella procedere, triginta duo millia ducenti. De filiis Benjamin per generationes et familias ac domos cognationum suarum recensiti sunt nominibus singulorum a vigesimo anno et supra, omnes qui poterant ad bella procedere, triginta quinque millia quadringenti. De filiis Dan, per generationes et familias ac domos cognationum suarum recensiti sunt nominibus singulorum a vigesimo anno et supra, omnes qui poterant ad bella procedere, sexaginta duo millia septingenti. De filiis Aser, per generationes et familias ac domos cognationum suarum recensiti sunt per nomina singulorum a vigesimo anno et supra, omnes qui poterant ad bella procedere, quadraginta millia et mille quingenti. De filiis Nephtali, per generationes et familias ac domos congnationum suarum recensiti sunt nominibus singulorum a vigesimo anno et supra, omnes qui poterant ad bella procedere, quinquaginta tria millia quadringenti. Hi sunt, quos numeraverunt Moses et Aaron, et duodecim principes Israel, singulos per domos cognationum suarum. Fueruntque omnis numerus filiorum Israel per domos et familias suas h. semper, pro domos familiarium suarum, habet a vigesimo anno et supra, qui poterant ad bella procedere, sexcenta tria millia virorum h. non habet, virorum quingenti quinquaginta. Levitae autem in tribu familiarum suarum non sunt numerati cum eis. B. II, C. I. Locutusque est Dominus ad Mosen, dicens: Tribum Levi noli numerare, nec ponam summam eorum cum filiis Israel: sed constitue eos super tabernaculum testimonii et cuncta vasa ejus, et quidquid ad caeremonias pertinet h. et omnem supellectilem ejus . Ipsi portabunt tabernaculum et omnia utensilia ejus, et erunt in ministerio, ac per gyrum tabernaculi metabuntur. Cum proficiscendum fuerit, deponent Levitae tabernaculum: cum castrametandum, erigent: quisquis externorum accesserit, occidetur. Metabuntur autem castra filii Israel unusquisque per turmas et cuneos atque exercitum suum. C. II. Porro Levitae per gyrum tabernaculi figent h. metabuntur tentoria, ne fiat indignatio super multitudinem filiorum Israel, et excubabunt in custodiis h. custodia tabernaculi testimonii. Fecerunt ergo filii Israel juxta omnia, quae praeceperat Dominus Mosi. B. III, Cap. II. Locutusque est Dominus ad Mosen et Aaron, dicens: Singuli per turmas, signa, atque vexilla h. non habet et domos cognationum suarum, castrametabuntur filii Israel, per gyrum tabernaculi foederis. Ad Orientem Judas figet tentoria per turmas exercitus: eritque princeps filiorum ejus Naasson filius Aminadab, et omnis de stirpe ejus summa pugnantium, septuaginta quatuor millia sexcenti. Juxta eum castrametati sunt de tribu Issachar, quorum princeps fuit Nathanael filius Suar. Et omnis numerus pugnatorum ejus, quinquaginta quatuor millia quadringenti. In tribu Zabulon princeps fuit Eliab filius Helon. Omnis de stirpe ejus exercitus pugnatorum quinquaginta septem millia quadringenti. Universi qui in castris Judae annumerati sunt, fuerunt centum octoginta sex millia quadringenti, et per turmas suas primi egredientur. In castris filiorum Ruben ad meridianam plagam erit princeps Elisur filius Sedeur, et cunctus exercitus pugnatorum ejus, qui numerati sunt, quadraginta sex millia quingenti. Juxta eum castrametati sunt de tribu Simeon: quorum princeps fuit Selumiel Vulg. Salamiel filius Surisaddai. Et cunctus exercitus pugnatorum ejus, qui numerati sunt, quinquaginta novem millia trecenti. In tribu Gad princeps fuit Eliasaph filius Deul h. Rahuel , et cunctus exercitus pugnatorum ejus qui numerati sunt, quadraginta quinque millia sexcenti quinquaginta. Omnes, qui recensiti sunt in castris Ruben, centum quinquaginta millia et mille quadringenti quinquaginta per turmas suas: in secundo loco proficiscentur. Levabitur autem tabernaculum testimonii per officia Levitarum et turmas eorum. Quomodo erigetur, ita et deponetur. Singuli per loca et ordines suos h. Levabitur autem tabernaculam testimonii per officia levitarum in medio Castrorum. Quomodo metabuntur, ita proficiscentur singuli et ordines suos proficiscentur. Ad occidentalem plagam erunt castra filiorum Ephraim, quorum princeps fuit Elisama filius Ammiud. Cunctus exercitus pugnatorum ejus, qui numerati sunt, quadraginta millia quingenti. Et cum eis tribus filiorum Manasse, quorum princeps fuit Gamaliel filius Phadassur. Cunctus exercitus pugnatorum ejus qui numerati sunt, triginta duo millia ducenti. In tribu filiorum Benjamin princeps fuit Abidan filius Gedeonis. Et cunctus exercitus pugnatorum ejus qui recensiti sunt, triginta quinque millia quadringenti. Omnes qui numerati sunt in castris Ephraim, centum octo millia, centum per turmas suas: tertii proficiscentur. Ad Aquilonis partem castrametati sunt h. castrametabuntur filii Dan: quorum princeps fuit Ahiezer filius Amisaddai. Cunctus exercitus pugnatorum ejus, qui numerati sunt, sexaginta duo millia septingenti. Juxta eum fixere tentoria h. castrametabuntur de tribu Aser: quorum princeps fuit Phagahiel filius Achran Vulg. Ochran . Cunctus exercitus pugnatorum ejus qui numerati sunt, quadraginta millia et mille quingenti. De tribu filiorum Nephthali princeps fuit Ahira filius Henan. Cunctus exercitus pugnatorum ejus, quinquaginta tria millia quadringenti. Omnes qui numerati sunt in castris Dan, fuerunt centum quinquaginta septem millia sexcenti, et novissimi proficiscentur. Hic numerus filiorum Israel, per domos cognationum suarum et turmas divisi exercitus, sexcenta tria millia quingenti quinquaginta. Levitae autem non sunt numerati inter filios Israel; sic enim praecepit Vulg. praeceperat Dominus Mosi. Fecerunt filii Israel juxta omnia, quae praeceperat Dominus Mosi. Castrametati sunt per turmas suas, et profecti per familias suas Vulg. tac. suas ac domos patrum suorum. T. II, B. IV, C. III, Cap. III. Hae sunt generationes Aaron et Mosi, in die qua locutus est Dominus ad Mosen in monte Sinai. Et haec nomina filiorum Aaron: primogenitus ejus Nadab, deinde h. non habet. Abiu et Eleazar, et Ithamar. Haec nomina filiorum Aaron sacerdotum qui uncti sunt, et quorum repletae et consecratae manus ut sacerdotio fungerentur. Mortui sunt autem Nadab et Abiu, cum offerrent ignem alienum in conspectu Domini in deserto Sinai, absque liberis: functique sunt sacerdotio Eleazar et Ithamar coram Aaron patre suo. B. V, C. IV. Locutusque est Dominus ad Mosen, dicens: Applica tribum Levi, et fac stare in conspectu Aaron sacerdotis, ut ministrent ei, et excubent, et observent quidquid ad cultum pertinet multitudinis coram tabernaculo testimonii, et custodiant vasa tabernaculi, servientes in ministerio ejus. Dabisque dono Levitas Aaron et filiis ejus; quibus traditi sunt a filiis Israel. Aaron autem et filios ejus constitues super cultum sacerdotii. Externus, qui ad ministrandum h. non habet accesserit morietur. Locutusque est Dominus ad Mosen, dicens: Ego tuli Levitas a filiis Israel pro omni primogenito, qui aperit vulvam in filiis Israel, eruntque Levitae mei. Meum est enim omne primogenitum, ex quo percussi primogenitos in terra Aegypti: sanctificavi mihi quidquid primum nascitur in Israel ab homine usque ad pecus: mei sunt. Ego Dominus. B. VI, C. VI. Locutusque est Dominus ad Mosen in deserto Sinai, dicens: Numera filios Levi per domos patrum suorum et familias, omnem masculum ab uno mense et supra. Numeravit Moses, ut praeceperat Dominus, et inventi sunt filii Levi per nomina sua, Gerson et Caath et Merari. Filii Gerson: Lebni et Semei. Filii Caath: Amram et Jessaar, Hebron et Oziel. Filii Merari: Mahali et Musi. De Gerson fuere familiae duae, Lebnitica, et Semeitica: quarum numeratus est populus sexus masculini ab uno mense et supra, septem millia quingenti. Hi post tabernaculum metabuntur ad Occidentem, sub principe Eliasaph filio Lael. Et habebunt excubias in tabernaculo foederis, ipsum tabernaculum et operimentum ejus, tentorium, quod trahitur ante fores tecti foederis, et cortinas atrii: tentorium quoque quod appenditur in introitu atrii tabernaculi, et quidquid ad ritum altaris pertinet, funes tabernaculi et omnia utensilia ejus. Cognatio Caath habebit populus Amramitas et Jessaaritas, et Hebronitas et Ozielitas. Hae sunt familiae Caathitarum recensitae per nomina sua: omnes generis masculini ab uno mense, et supra, octo millia sexcenti habebunt excubias sanctuarii, et castrametabuntur ad meridianam plagam. Princepsque eorum erit Elisapham filius Oziel: et custodient arcam, mensamque et candelabrum, altaria et vasa sanctuarii, in quibus ministratur, et velum, cunctamque hujuscemodi supellectilem. Princeps autem principum Levitarum Eleazar filius Aaron sacerdotis, erit super excubitores custodiae sanctuarii. At vero de Merari erunt populi Mahalitae et Musitae recensiti per nomina sua: omnes generis masculini ab uno mense et supra, sex millia ducenti. Princeps autem Vulg. tac. autem eorum Suriel filius Abiajil: in plaga septentrionali castrametabuntur. Erunt sub custodia eorum tabulae tabernaculi et vectes, et columnae ac bases earum, et omnia quae ad cultum hujuscemodi pertinent: columnaeque atrii per circuitum cum basibus suis, et paxilli cum funibus. Castrametabuntur ante tabernaculum foederis, id est, ad orientalem plagam, Moses et Aaron h. Moses, Aaron et filii ejus, id est, Aaron , cum filiis suis, habentes custodiam sanctuarii in medio filiorum Israel. Quisquis alienus accesserit, morietur. Omnes Levitae, quos numeraverunt Moses et Aaron juxta praeceptum Domini per familias suas in genere masculino a mense uno et supra, fuerunt viginti duo millia. B. VII, C. VII. Et ait Dominus ad Mosen: Numera primogenitos sexus masculini de filiis Israel a mense uno et supra, et habebis summam eorum. Tollesque Levitas mihi pro omni primogenito filiorum Israel: ego sum h. non habet, sum Dominus: et pecora eorum pro universis primogenitis pecoris Vulg. pecorum filiorum Israel. Recensuit Moses, sicut praeceperat Dominus, primogenitos filiorum Israel. Et fuerunt masculi per nomina sua, a mense uno et supra, viginti duo millia ducenti septuaginta tres. C. VIII. Locutusque est Dominus ad Mosen, dicens: Tolle Levitas pro primogenitis filiorum Israel, et pecora Levitarum pro pecoribus eorum, eruntque Levitae mei. Ego sum h. non habet, sum Dominus. In pretio autem ducentorum septuaginta trium, qui excedunt numerum Levitarum de primogenitis filiorum Israel, accipies quinque siclos per singula capita ad mensuram sanctuarii. Siclus habet obolos viginti. Dabisque pecuniam Aaron et filiis ejus pretium eorum qui supra sunt. Tulit igitur Moses pecuniam eorum, qui fuerant amplius, et quos redemerant a Levitis pro primogenitis filiorum Israel, mille trecentorum sexaginta quinque siclorum juxta pondus sanctuarii, et dedit eam Aaron et filiis ejus juxta verbum quod praeceperat sibi Dominus. C. IX, Cap. IV. Locutusque est Dominus ad Mosen et Aaron, dicens: Tolle summam filiorum Caath de medio Levitarum per domos et filias suas, a trigesimo anno et supra, usque ad quinquagesimum annum, omnium qui ingrediuntur, ut stent, et ministrent in tabernaculo foederis. Hic est cultus filiorum Caath: tabernaculum foederis, et sanctum sanctorum h. Hic est cultus filiorum Caath in tabernaculo testimonii sancta sanctorum ingredientur Aaron et filii ejus, quando movenda sunt castra, et deponent velum, quod pendet ante fores, involventque eo arcam testimonii, et operient rursum velamine janthinarum pellium, extendentque desuper pallium totum hyacinthinum, et inducent vectes. Mensam quoque propositionis involvent hyacinthino pallio, et ponent cum ea thuribula et mortariola, cyathos et crateras ad liba fundenda: panes semper in ea erunt: extendentque desuper pallium coccineum, quod rursum operient velamento janthinarum pellium, et inducent vectes. Sument et pallium hyacinthinum Vulg. et , quo operient candelabrum cum lucernis et forcipibus suis et emunctoriis et cunctis vasis olei, quae ad concinnandas lucernas necessaria sunt: et super omnia ponent operimentum janthinarum pellium, et inducent vectes. Nec non et altare aureum involvent hyacinthino vestimento, et extendent desuper operimentum janthinarum pellium, inducentque vectes. Omnia vasa, quibus ministratur in sanctuario, involvent hyacinthino pallio, et extendent desuper operimentum janthinarum pellium, inducentque vectes. Sed et altare mundabunt cinere, et involvent illud purpureo vestimento, ponentque cum eo omnia vasa, quibus in ministerio ejus utuntur, id est, ignium receptacula, fuscinulas ac tridentes, uncinos et batilla. Cuncta vasa altaris operient simul velamine janthinarum pellium, et inducent vectes. B. VIII. Cumque involverint Aaron et filii ejus sanctuarium, et omnia vasa ejus in commotione castrorum, tunc intrabunt filii Caath, ut portent involuta: et non tangent vasa sanctuarii, ne moriantur. Ista sunt onera filiorum Caath in tabernaculo foederis: super quos erit Eleazar filius Aaron sacerdotis, ad cujus curam pertinet oleum ad concinnandas lucernas h. erit autem Eleazar filius Aaron sacerdotis super oleum ad concinnandas lucernas , et compositionis incensum, et sacrificium, quod semper offertur, et oleum unctionis, et quidquid ad cultum tabernaculi pertinet, omniumque vasorum, quae in sanctuario sunt. Locutusque est Dominus ad Mosen et Aaron, dicens: Nolite perdere populum Caath de medio Levitarum: sed hoc facite eis, ut vivant, et non moriantur, si tetigerint sancta sanctorum h. cum accesserint ad portanda sancta sanctorum . Aaron et filii ejus intrabunt, ipsique disponent opera singulorum, et divident quid portare quis debeat. Alii nulla curiositate videant quae sunt in sanctuario, priusquam involvantur, alioquin morientur. B. IX, C. X. Locutusque est Dominus ad Mosen, dicens: Tolle summam etiam filiorum Gerson per domos ac familias et cognationes suas h. per domos familiarum suarum , a triginta annis et supra, usque ad annos quinquaginta. Numera omnes, qui ingrediuntur, et ministrant in tabernaculo foederis h. testimonii . Hoc est officium familiae Gersonitarum, ut portent cortinas tabernaculi, et tectum foederis, operimentum aliud, et super omnia velamen janthinum tentoriumque, quod pendet in introitu tabernaculi foederis, cortinas atrii, et velum in introitu, quod est ante tabernaculum. Omnia quae ad altare pertinent, funiculos, et vasa ministerii, jubente Aaron et filiis ejus, portabunt filii Gerson: et scient singuli cui debeant onera mancipari. Hic est cultus familiae Gersonitarum in tabernaculo foederis, eruntque sub manu Ithamar filii Aaron sacerdotis. B. X. Filios quoque Merari per familias et domos patrum suorum recensebis, a triginta annis et supra, usque ad annos quinquaginta, omnes qui ingrediuntur ad officium ministerii sui et cultum foederis testimonii. Haec sunt onera eorum: Portabunt tabulas tabernaculi et vectes ejus, columnas ac bases earum, columnas quoque atrii per circuitum cum basibus et paxillis et funibus suis. Omnia vasa et supellectilem ad numerum accipient, sicque portabunt. Hoc est officium familiae Meraritarum, et ministerium in tabernaculo foederis: eruntque sub manu Ithamar filii Aaron sacerdotis. Recensuerunt igitur Moses et Aaron et principes synagogae filios Caath per cognationes et domos patrum suorum, a triginta annis et supra, usque ad annum quinquagesimum, omnes qui ingrediuntur ad ministerium tabernaculi foederis: et inventi sunt duo millia septingenti quinquaginta. Hic est numerus populi Caath, qui intrant tabernaculum foederis: hos numeravit Moses et Aaron juxta sermonem Domini per manum Mosi. C. XI. Numerati sunt et filii Gerson per cognationes et domos patrum suorum, a triginta annis et supra, usque ad quinquagesimum annum, omnes qui ingrediuntur, ut ministrent in tabernaculo foederis; et inventi sunt duo millia sexcenti triginta. Hic est populus Gersonitarum, quos numeraverunt Moses et Aaron juxta verbum Domini. C. XII. Numerati sunt et filii Merari per cognationes et domos patrum suorum, a triginta annis et supra, usque ad annum quinquagesimum, omnes qui ingrediuntur ad explendos ritus tabernaculi foederis: et inventi sunt tria millia ducenti. Hic est numerus filiorum Merari, quos recensuerunt Moses et Aaron juxta imperium Domini per manum Mosi. Omnes qui recensiti sunt de Levitis, et quos recenseri fecit ad nomen Moses, et Aaron h. quos numeraverunt Moses et Aaron , et principes Israel, per cognationes, et domos patrum suorum, a triginta annis et supra, usque ad annum quinquagesimum, ingredientes ad ministerium tabernaculi, et onera portanda, fuerunt simul octo millia quingenti octoginta. Juxta verbum Domini recensuit eos Moses, unumquemque juxta officium et onera sua, sicut praeceperat ei Dominus. T. III, B. XI, C. XIII, Cap. V. Locutusque est Dominus ad Mosen, dicens: Praecipe filiis Israel, ut ejiciant de castris omnem leprosum, et qui semine fluit, pollutusque est super mortuo h. pollutusque est super anima : tam masculum quam feminam ejicite de castris, ne contaminent ea cum habitaverint vobiscum h. in quorum medio ego habito . Feceruntque ita filii Israel, et ejecerunt eos extra castra sicut locutus est Dominus Mosi. C. XIV. Locutusque est Dominus ad Mosen, dicens: Loquere ad filios Israel: Vir, sive mulier, cum fecerint ex omnibus peccatis, quae solent hominibus accidere, et per negligentiam transgressi fuerint mandatum Domini, atque deliquerint, confitebuntur peccatum suum, et reddent ipsum caput, quintamque partem desuper, ei in quem peccaverint. Sin autem non fuerit qui recipiat, dabunt Domino, et erit sacerdotis, excepto ariete, qui offertur pro expiatione, ut sit placabilis hostia. C. XV. Omnes quoque primitiae, quas offerunt filii Israel, ad sacerdotem pertinent: et quidquid in sanctuarium offertur a singulis, et traditur manibus sacerdotis, ipsius erit. B. XII, C. XVI. Locutusque est Dominus ad Mosen, dicens: Loquere ad filios Israel, et dices ad eos: Vir cujus uxor erraverit, maritumque contemnens dormierit cum altero viro, et hoc maritus deprehendere non quiverit, sed latet alduterium, et testibus argui non potest, quia non est inventa in stupro: si spiritus h. et spiritus zelotypiae concitaverit virum contra uxorem suam, quae vel polluta est, vel falsa suspicione appetitur, adducet eam ad sacerdotem, et offeret oblationem pro illa, decimam partem sati h. Epha farinae hordeaceae: non fundet super eam oleum, nec imponet thus: quia sacrificium zelotypiae est, et oblatio investigans adulterium h. et oblatio recordationis investigans iniquitatem . Offeret igitur eam sacerdos, et statuet coram Domino: assumetque aquam sanctam in vase fictili, et pauxillum terrae de pavimento tabernaculi mittet in eam. Cumque steterit mulier in conspectu Domini, discooperiet caput ejus, et ponet super manus illius sacrificium recordationis, et oblationem zelotypiae: ipse autem tenebit aquas amarissimas, in quibus cum exsecratione maledicta congessit. Abjurabitque eam, et dicet: Si non dormivit vir alienus tecum, et si non polluta es, deserto mariti thoro, non te nocebunt aquae istae amarissimae, in quas maledicta congessi. Sin autem declinasti a viro tuo, atque polluta es, et concubuisti cum altero viro, his maledictionibus subjacebis: Det te Dominus in maledictionem exemplumque cunctorum in populo suo: putrescere faciat femur tuum, et tumens uterus tuus disrumpatur. Ingrediantur aquae maledictae in ventrem tuum, et utero tumescente, putrescat femur h. Cadere faciat femur tuum, et uterus tuus intumescat. Ingrediantur aquae maledictae in viscera tua, ut disrumpatur uterus femoris . Et respondebit mulier, Amen, amen. Scribetque sacerdos in libello ista maledicta, et delebit ea aquis amarissimis, in quas maledicta congessit, et dabit ei bibere. Quas cum exhauserit, tollet sacerdos de manu ejus sacrificium zelotypiae, et elevabit illud coram Domino, imponetque super altare: ita dumtaxat ut prius pugillum sacrificii tollat de eo quod offertur, et incendat super altare: et sic potum det mulieri aquas amarissimas. Quas cum biberit, si polluta est, et contempto viro, adulterii rea, pertransibunt eam aquae maledictionis, et inflato ventre, computrescet femur h. et disrupto utero cadet femur ejus : eritque mulier in maledictionem, et in exemplum omni populo h. in maledictionem in medio populi sui . Quod si polluta non fuerit, erit innoxia, et faciet liberos. Ista est lex zelotypiae. Si declinaverit mulier a viro suo, et si polluta fuerit, maritusque zelotypiae spiritu concitatus adduxerit eam in conspectu Domini, et fecerit ei sacerdos juxta omnia quae scripta sunt: maritus absque culpa erit, et illa recipiet iniquitatem suam h. mulier recipiet iniquitatem suam . T. IV, B. XIII, C. XVII, Cap. VI. Locutusque est Dominus ad Mosen, dicens: Loquere ad filios Israel, et dices ad eos: Vir, sive mulier, cum fecerint votum, ut sanctificentur, et se voluerint Domino consecrare: vino, et omni quod inebriare potest, abstinebunt. Acetum ex vino, et ex qualibet alia potione, et quidquid de uva exprimitur, non bibent: uvas recentes siccasque non comedent cunctis diebus, quibus ex voto Domino consecrantur: quidquid ex vinea esse potest, ab uva passa usque ad acinum non comedent. Omni tempore separationis suae novacula non transibit super caput ejus, usque ad completum diem, quo Domino consecratur. Sanctus erit, crescente caesarie capitis ejus. Omni tempore consecrationis suae super mortuum non ingredietur, nec super patris quidem et matris et fratris sororisque funere contaminabitur, quia consecratio Dei sui super caput ejus est. Omnes dies h. omnibus diebus separationis suae sanctus erit Domino. Sin autem mortuus fuerit subito quispiam coram eo h. super eum , polluetur caput consecrationis ejus: quod radet illico in eadem die purgationis suae, et rursum septima. In octava autem die offeret duos turtures, vel duos pullos columbae sacerdoti in introitu foederis testimonii. Facietque sacerdos unum pro peccato, et alterum in holocaustum, et deprecabitur pro eo, quia peccavit super mortuo h. super anima : sanctificabitque caput ejus in die illo: et consecrabit Domino dies separationis illius h. sanctificabitque caput suum in die illa, et consecrabit Domino dies separationis suae , offerens agnum anniculum pro peccato: ita tamen ut dies priores irriti fiant; quoniam polluta est sanctificatio ejus. Ista est lex consecrationis. Cum dies, quos ex voto decreverat, complebuntur, adducet eum ad ostium tabernaculi foederis, et offeret oblationem ejus Domino, agnum anniculum immaculatum in holocaustum, et ovem anniculam immaculatam pro peccato, et arietem immaculatum, hostiam pacificorum, canistrum quoque panum azymorum, qui conspersi sint oleo, et lagana absque fermento uncta oleo, ac libamina singulorum: quae offeret sacerdos coram Domino, et faciet tam pro peccato, quam in holocaustum. Arietem vero immolabit hostiam pacificorum Domino, offerens simul canistrum azymorum, et libamenta quae ex more debentur. Tunc radet Nazaraei Vulg. radetur Nazaraeus ante ostium tabernaculi foederis caesariem consecrationis ejus, tolletque capillos ejus, et ponet super ignem, qui est suppositus sacrificio pacificorum. Et armum coctum arietis, tortamque absque fermento unam de canistro, et laganum azymum unum, et tradet in manu Nazaraei, postquam rasum fuerit caput ejus. Susceptaque rursum ab eo, elevabit in conspectu Domini: et sanctificata sacerdotis erunt, sicut pectusculum, quod separari jussum est, et femur. Post haec potest bibere Nazaraeus vinum. Ista est lex Nazaraei. cum voverit oblationem suam Domino tempore consecrationis suae, exceptis iis quae invenerit manus ejus. Juxta quod mente devoverat, ita faciet ad perfectionem sanctificationis suae. B. XIV, C. XVIII. Locutusque est Dominus ad Mosen, dicens: Loquere Aaron et filiis ejus: Sic benedicetis filiis Israel, et dicetis eis: Benedicat tibi Dominus, et custodiat te. Ostendat Dominus faciem suam tibi, et misereatur tui h. illuminet Dominus faciem suam super te, et misereatur tui . Convertat Dominus vultum suum ad te, et det tibi pacem. Invocabuntque nomen meum super filios Israel, et ego benedicam eis. T. V, B. XV, Cap. VII. Factum est autem in die, qua complevit Moses tabernaculum, et erexit illud: unxitque, et sanctificavit cum omnibus vasis suis, altare similiter et omnia vasa ejus: obtulerunt principes Israel et capita familiarum, qui erant per singulas tribus, praefecti eorum, qui numerati fuerant, munera coram Domino, sex plaustra tecta cum duodecim bobus: Unum plaustrum obtulere duo duces, et unum bovem singuli, obtuleruntque ea in conspectu tabernaculi. Ait autem Dominus ad Mosen: Suscipe ab eis ut serviant in ministerio tabernaculi testimonii Vulg. tac. testimonii , et trades ea Levitis juxta ordinem ministerii sui. Itaque cum suscepisset Moses plaustra et boves, tradidit eos Levitis. Duo plaustra et quatuor boves dedit filiis Gerson, juxta id quod habebant necessarium. Quatuor alia plaustra et octo boves dedit filiis Merari, secundum officia et cultum suum, sub manu Ithamar filii Aaron sacerdotis. Filiis autem Caath non dedit plaustra et boves h. non habet : quia in sanctuario serviunt et onera propriis portant humeris. B. XVII. Igitur obtulerunt duces in dedicationem altaris, die qua unctum est, oblationem suam ante altare. C. XIX. Dixitque Dominus ad Mosen: Singuli duces per singulos dies offerant munera in dedicationem altaris. Primo die obtulit oblationem suam Naasson filius Aminadab de tribu Juda: fueruntque in ea acetabulum argenteum pondo centum triginta siclorum, phiala argentea habens septuaginta siclos, juxta pondus sanctuarii, utrumque plenum simila conspersa oleo in sacrificium: mortariolum ex decem siclis h. non habet aureis, plenum incenso: bovem Vulg. add. de armento , et arietem, et agnum anniculum in holocaustum: hircumque pro peccato: et in sacrificio pacificorum boves duos, arietes quinque, hircos quinque, agnos anniculos quinque. Haec est oblatio Naasson filii Aminadab. Secundo die obtulit Nathanael filius Suar, dux de tribu h. non habet Issachar, acetabulum argenteum appendens centum triginta siclos, phialam argenteam habentem septuaginta siclos, juxta pondus sanctuarii, utrumque plenum simila conspersa oleo in sacrificium: mortariolum aureum habens decem siclos h. aureos , plenum incenso: bovem de armento, et arietem, et agnum anniculum in holocaustum: hircumque pro peccato: et in sacrificio pacificorum boves duos, arietes quinque, hircos quinque, agnos anniculos quinque. Haec fuit oblatio Nathanael filii Suar. Tertio die princeps filiorum Zabulon, Eliab filius Helon, obtulit acetabulum argenteum, appendens centum triginta siclos, phialam argenteam habentem septuaginta siclos, ad pondus sanctuarii, utrumque plenum simila conspersa oleo in sacrificium: mortariolum aureum appendens decem siclos h. aureos , plenum incenso: bovem de armento, et arietem, et agnum anniculum in holocaustum: hircumque pro peccato, et in sacrificio pacificorum boves duos, arietes quinque, hircos quinque, agnos anniculos quinque. Haec est oblatio Eliab filii Helon. Die quarto princeps filiorum Ruben, Elisur filius Sedeur, obtulit acetabulum argenteum appendens centum triginta siclos, phialam argenteam habentem septuaginta siclos, ad pondus sanctuarii, utrumque plenum simila conspersa oleo in sacrificium: mortariolum aureum appendens decem siclos h. aureos , plenum incenso; bovem de armento, et arietem, et agnum anniculum in holocaustum, hircumque pro peccato, et in hostias h. sacrificium pacificorum boves duos, arietes quinque, hircos quinque, agnos anniculos quinque. Haec fuit oblatio Elisur filii Sedeur. Die quinto princeps filiorum Simeon, Selumiel Vulg. Salamiel filius Surisaddai, obtulit acetabulum argenteum appendens centum triginta siclos, philiam argenteam habentem septuaginta siclos, ad pondus sanctuarii, utrumque plenum simila conspersa oleo in sacrificium: mortariolum aureum appendens decem siclos h. aureos , plenum incenso: bovem de armento, et arietem, et agnum anniculum in holocaustum: hircumque pro peccato et in hostias h. sacrificium pacificorum boves duos, arietes quinque, hircos quinque, agnos anniculos quinque. Haec fuit oblatio Selumiel Vulg. Salamiel filii Surisaddai. Die sexto princeps filiorum Gad, Eliasaph filius Dehuel obtulit acetabulum argenteum appendens centum triginta siclos, phialam argenteam habentem septuaginta siclos, ad pondus sanctuarii, utrumque plenum simila conspersa oleo in sacrificium; mortariolum aureum appendens decem siclos h. semper habet, decem aureos , plenum incenso: bovem de armento, et arietem, et agnum anniculum in holocaustum: hircumque pro peccato: et in hostiam h. semper habet, in sacrificium pacificorum boves duos, arietes quinque, hircos quinque, agnos anniculos quinque. Haec fuit oblatio Eliasaph filii Dehuel. Die septimo princeps filiorum Ephraim, Elisama filius Ammiud, obtulit acetabulum argenteum appendens centum triginta siclos, phialam argenteam habentem septuaginta siclos, ad pondus sanctuarii, utrumque plenum simila conspersa oleo in sacrificium; mortariolum aureum appendens decem siclos, plenum incenso: bovem de armento, et arietem, et agnum anniculum in holocaustum: hircumque pro peccato; et in hostias pacificorum, boves duos, arietes quinque, hircos quinque, agnos anniculos quinque. Haec fuit oblatio Elisama filii Ammiud. Die octavo princeps filiorum Manasse, Gamaliel filius Phadassur, obtulit acetabulum argenteum appendens centum triginta siclos, phialam argenteam habentem septuaginta siclos, ad pondus sanctuarii, utrumque plenum simila conspersa oleo in sacrificium, mortariolum aureum appendens decem siclos, plenum incenso: bovem de armento, et arietem, et agnum anniculum in holocaustum: hircumque pro peccato, et in hostias pacificorum boves duos, arietes quinque, hircos quinque, agnos anniculos quinque. Haec fuit oblatio Gamaliel filii Phadassur. Die nono princeps filiorum Benjamin, Abidan filius Gedeonis, obtulit acetabulum argenteum appendens centum triginta siclos, phialam argenteam habentem septuaginta siclos, ad pondus sanctuarii, utrumque plenum simila conspersa oleo in sacrificium: mortariolum aureum appendens decem siclos, plenum incenso: bovem de armento, et arietem, et agnum anniculum in holocaustum: hircumque pro peccato: et in hostias pacificorum boves duos, arietes quinque, hircos quinque, agnos anniculos quinque. Haec fuit oblatio Abidam filii Gedeonis. Die decimo princeps filiorum Dan, Ahiezer filius Amisaddai, obtulit acetabululum argenteum appendens centum triginta siclos, phialam argenteam habentem septuaginta siclos, ad pondus sanctuarii, utrumque plenum simila conspersa oleo in sacrificium: mortariolum aureum appendens decem siclos, plenum incenso: bovem de armento, et arietem, et agnum anniculum in holocaustum: hircumque pro peccato: et in hostias pacificorum boves duos, arietes quinque, hircos quinque, agnos anniculos quinque. Haec fuit oblatio Ahiezer filii Amisaddai. Die undecimo principes filiorum Aser, Phagahiel filius Achran, obtulit acetabulum argenteum appendens centum triginta siclos: phialam argenteam habentem septuaginta siclos, ad pondus sanctuarii, utrumque plenum simila conspersa oleo in sacrificium: mortariolum aureum, appendens decem siclos, plenum incenso: bovem de armento, et arietem, et agnum anniculum in holocaustum: hircumque pro peccato, et in hostias pacificorum boves duos, arietes quinque, hircos quinque, agnos anniculos quinque. Haec fuit oblatio Phagahiel filii Achran. Die duodecimo princeps filiorum Nephthali, Abira filius Henan obtulit acetabulum argenteum appendens centum triginta siclos, phialam argenteam habentem septuaginta siclos, ad pondus sanctuarii, utrumque plenum simila conspersa oleo in sacrificium; mortariolum aureum appendens decem siclos, plenum incenso: bovem de armento, et arietem, et agnum anniculum in holocaustum; hircumque pro peccato, et in hostias pacificorum boves duos, arietes quinque, hircos quinque, agnos anniculos quinque. Haec fuit oblatio Ahira filii Henan. C. XX. Haec in dedicatione altaris oblata sunt a principibus Israel in die, qua consecratum est. Acetabula argentea duodecim: phialae argenteae duodecim: mortariola aurea duodecim: ita ut centum triginta siclos argenti haberet unum acetabulum, et septuaginta siclos una phiala: id est, in commune vasorum omnium ex argento sicli duo millia quadringenti, pondere sanctuarii. Mortariola aurea duodecim plena incenso, denos siclos appendentia pondere sanctuarii: id est, simul auri sicli centum viginti: boves de armento in holocaustum duodecim, arietes duodecim, agni anniculi duodecim, et libamenta eorum: hirci duodecim pro peccato. Hostiae h. Sacrificium. Vulg. In hostias pacificorum, boves viginti quatuor, arietes sexaginta, hirci sexaginta. agni anniculi sexaginta. Haec oblata sunt in dedicatione altaris, quando unctum est h. postquam unctum est . B. XVII. Cumque ingrederetur Moses tabernaculum foederis, ut consuleret oraculum, audiebat vocem loquentis ad se de propitiatorio, quod erat super arca testimonii inter duos Cherubim, unde et loquebatur ei. Cap. VIII. Locutusque est Dominus ad Mosen, dicens: Loquere Aaron, et dices ad eum: Cum posueris septem lucernas, contra eam partem, quam candelabrum respicit, lucere debebunt. Fecitque Aaron, et imposuit lucernas super candelabrum, ut praeceperat Dominus Mosi. Haec autem erat factura candelabri, ex auro ductili, tam medius stipes, quam cuncta quae ex utroque calamorum latere nascebantur; juxta exemplum quod ostendit Dominus Mosi, ita operatus est candelabrum. B. XVIII, C. XXI. Et locutus est Dominus ad Mosen, dicens: Tolle Levitas de medio filiorum Israel, et purificabis eos juxta hunc ritum: Aspergantur aqua lustrationis, et radant omnes pilos carnis suae. Cumque laverint vestimenta sua, et mundati fuerint, tollant bovem de armento, et libamentum ejus similam oleo conspersam; bovem autem alterum de armento tu accipies pro peccato, et applicabis Levitas coram tabernaculo foederis, convocata omni multitudine filiorum Israel. Cumque Levitae fuerint coram Domino, ponent filii Israel manus suas super eos. Et offeret h. elevabit Aaron Levitas, munus in conspectu Domini a filiis Israel, ut serviant in ministerio ejus. Levitae quoque ponent manus suas super capita boum, e quibus unum facies pro peccato, et alterum in holocaustum Domini, ut depreceris pro eis. Statuesque Levitas in conspectu Aaron et filiorum ejus et consecrabis oblatos Domino, ac separabis de medio filiorum Israel, ut sint mei. Et postea ingredientur tabernaculum foederis h. semper habet tabernaculum placiti ut serviant mihi. Sicque purificabis et consecrabis eos in oblationem Domini h. non habet Domini , quoniam dono donati sunt mihi a filiis Israel. C. XXII. Pro primogenitis quae aperiunt omnem vulvam in Israel, accepi eos. Mea sunt omnia primogenita filiorum Israel, tam ex hominibus quam ex jumentis. Ex die quo percussi omne primogenitum in terra Aegypti, sanctificavi eos mihi, et tuli Levitas pro cunctis primogenitis filiorum Israel: tradidique eos dono Aaron et filiis ejus de medio filiorum Israel, ut serviant mihi pro filiis Israel in tabernaculo foederis et orent pro eis, ne sit in populo plaga, si ausi fuerint accedere ad sanctuarium h. et orent pro filiis Israel, ne sit in filiis Israel plaga, cum accesserint filii Israel ad sanctuarium . Feceruntque Moses et Aaron et omnis multitudo filiorum Israel super Levitis quae praeceperat Dominus Mosi: purificatique sunt, et laverunt vestimenta sua. Elevavitque eos Aaron in conspectu Domini, et oravit pro eis, ut purificati ingrederentur ad officia sua h. ut purificarentur. Et post haec ingressi sunt Levitae ad officia sua in tabernaculum foederis coram Aaron et filiis ejus. Sicut praeceperat Dominus Mosi de Levitis, ita factum est. B. XIX, C. XXIII. Locutusque Dominus ad Mosen, dicens: Haec est lex Levitarum: A viginti quinque annis et supra, ingredientur, ut ministrent in tabernaculo foederis. Cumque quinquagesimum annum aetatis impleverint, servire cessabunt: eruntque ministri fratrum suorum in tabernaculo foederis, ut custodiant quae sibi fuerint commendata, opera autem ipsa h. non habet non faciant. Sic dispones Levitis in custodiis suis. T. VI, B. XX, C. XIX, Cap. IX. Locutus est Dominus ad Mosen in deserto Sinai, anno secundo postquam egressi sunt de terra Aegypti, mense primo, dicens: Faciant filii Israel Phase in tempore suo, quartadecima die mensis hujus ad vesperam, juxta omnes caeremonias et justificationes ejus. Praecepitque Moses filiis Israel, ut facerent Phase. Qui fecerunt tempore suo: quartadecima die mensis ad vesperam, in monte Sinai h. in deserto Sinai . Juxta omnia quae mandaverat Dominus Mosi, fecerunt filii Israel. C. XXV. Ecce autem quidam immundi super anima hominis, qui non poterant facere Phase in die illo, accedentes ad Mosen et Aaron dixerunt eis: Immundi sumus super anima hominis. Quare fraudamur ut non valeamus offerre oblationem Domino in tempore suo inter filios Israel? Quibus respondit Moses: State ut consulam quid praecipiat Dominus de vobis. C. XXVI. Locutusque est Dominus ad Mosen, dicens: Loquere filiis Israel: Homo qui fuerit immundus super anima, sive in via procul in gente vestra, faciat Phase Domino mense secundo, quarta decima die mensis ad vesperam, cum azymis et lactucis agrestibus h. non habet comedent illud: non relinquent ex eo quidpiam usque mane, et os ejus non confringent, omnem ritum Phase observabunt. Si quis autem et mundus est, et in itinere non fuit, et tamen non fecit Phase, exterminabitur anima illa de populis suis, quia sacrificium Domino non obtulit tempore suo: peccatum suum ipse portabit. Peregrinus quoque et advena si fuerit apud vos h. advena quoque qui peregrinabitur apud vos , faciet Phase Domino juxta caeremonias et justificationes ejus. Praeceptum idem erit apud vos tam advenae quam indigenae. B. XXI. Igitur die qua erectum est tabernaculum, operuit illud nubes. A vespere autem super tentorium erat quasi species ignis usque mane. Sic fiebat jugiter: per diem operiebat illud nubes, et per noctem quasi species ignis. B. XXII, C. XXVII. Cumque ablata fuisset nubes quae tabernaculum protegebat, tunc proficiscebantur filii Israel, et in loco ubi stetisset nubes, ibi castrametabantur. Ad imperium Domini proficiscebantur, et ad imperium illius figebant tabernaculum h. castrametabantur . Cunctis diebus, quibus stabat nubes super tabernaculum, manebant in eodem loco; et si evenisset ut multo tempore maneret super illud, erant filii Israel in excubiis Domini, et non proficiscebantur quotquot diebus fuisset nubes super tabernaculum. Ad imperium Domini erigebant tentoria h. proficiscebantur, et ad imperium Domini castrametabantur , et ad imperium illius deponebant. Si fuisset nubes a vespere usque mane, et statim diluculo tabernaculum reliquisset, proficiscebantur: et si post diem et noctem recessisset, dissipabant tentoria h. proficiscebantur . Si biduo aut uno mense vel longiori tempore fuisset super tabernaculum, manebant filii Israel in eodem loco, et non proficiscebantur: statim autem ut recessisset, movebant castra h. non habet. . Per verbum Domini figebant tentoria h. castrametabantur , et per verbum illius proficiscebantur; erantque in excubiis Domini juxta imperium ejus per manum Mosi. B. XXIII, C. XXVIII, Cap. X. Locutusque est Dominus ad Mosen, dicens: Fac tibi duas tubas h. tibias argenteas ductiles, quibus convocare possis multitudinem quando movenda sunt castra. Cumque increpueris h. increpuerint tubis, congregabitur ad te omnis turba ad ostium tabernaculi foederis. Si semel clangueris, venient ad te principes, et capita multitudinis Israel. Sin autem prolixior atque concisus clangor increpuerit h. Si una illarum clanguerint, venient ad te principes, capita multitudinis Israel: sin autem concisus clangor increpuerit , movebunt castra primi qui sunt ad orientalem plagam. In secundo autem sonitu et pari ululatu tubae levabunt tentoria h. castra qui habitant ad meridiem, et juxta hunc modum reliqui facient, ululantibus tubis in profectionem. Quando autem congregandus est populus, simplex tubarum clangor erit, et non concise ululabunt. Filii autem Aaron sacerdotes clangent tubis: eritque hoc legitimum sempiternum in generationibus vestris. Si exieritis ad bellum de terra vestra contra hostes, qui dimicant adversum vos, clangetis ululantibus tubis, et erit recordatio vestri coram Domino Deo vestro, ut eruamini de manibus inimicorum vestrorum. Si quando habebitis epulum, et dies festos, et Kalendas, canetis tubis super holocaustis et pacificis victimis, ut sint vobis in recordationem Dei vestri h. in recordationem in conspectu Dei vestri . Ego Dominus Deus vester. T. VII, B. XXIV, C. XXIX. Anno secundo, mense secundo, vigesima die mensis, elevata est nubes de tabernaculo foederis h. testimonii : profectique sunt filii Israel per turmas suas de deserto Sinai, et recubuit nubes in solitudine Pharan: Moveruntque castra primi juxta imperium Domini in manu Mosi. Filii Juda per turmas suas: quorum princeps erat Naasson filius Aminadab. In tribu filiorum Issachar fuit princeps Nathanael filius Suar. In tribus Zabulon erat princeps Eliab filius Helon. Depositumque est tabernaculum, quod portantes egressi sunt filii Gerson et Merari. Profectique sunt et filii Ruben, per turmas et ordinem suum: quorum princeps erat Elisur filius Sedeur. In tribu autem filiorum Simeon, princeps fuit Selumiel filius Surisaddai. Porro in tribu Gad erat princeps Eliasaph filius Dehuel. Profectique sunt et Caathitae portantes sanctuarium h. Et erigebant tabernaculum donec venirent, id est, erigebant tabernaculum filii Gerson et Merari, donec venirent Caathitae . Tamdiu tabernaculum portabatur donec venirent ad erectionis locum. Moverunt castra et filii Ephraim per turmas suas, in quorum exercitu princeps erat Elisama filius Ammiud. In tribu autem filiorum Manasse princeps fuit Gamaliel filius Phadassur. Et in tribu Benjamin dux Vulg. add. erat Abidan filius Gedeoni. Novissimi castrorum omnium profecti sunt filii Dan per turmas suas, in quorum exercitu princeps fuit Ahiezer filius Amisaddai. In tribu autem filiorum Aser erat princeps Phagahiel filius Achran. Et in tribu filiorum Nephthali princeps Ahira filius Henan. Haec sunt castra h. Hae sunt profectiones , et profectiones filiorum Israel per turmas suas, quando egrediebantur. B. XXV, C. XXX. Dixitque Moses Hobab filio Raguel Madianiti, cognato suo: Proficiscimur ad locum quem Dominus daturus est nobis: veni nobiscum, ut benefaciamus tibi: quia Dominus bona promisit Israel. Cui ille respondit: Non vadam tecum, sed revertar in terram meam, in qua natus sum. Et ille: Noli, inquit, nos relinquere: tu enim nosti in quibus locis per desertum castra ponere debeamus, et eris ductor noster h. Tu enim nosti quomodo in deserto castrametati sumus, et eris nobis ut oculi . Cumque nobiscum veneris, quidquid optimum fuerit ex opibus, quas nobis daturus Vulg. traditurus est Dominus, dabimus tibi. B. XXVI. Profecti sunt ergo de monte Domini viam trium dierum, arcaque foederis Domini praecedebat eos, per dies tres providens castrorum locum. Nubes quoque Domini super eos erat per diem, cum incederent. Cumque elevaretur arca, dicebat Moses. Surge, Domine, et dissipentur inimici tui, et fugiant qui oderunt te, a facie tua. Cum autem deponeretur, aiebat: Revertere, Domine, ad multitudinem exercitus Israel. B. XXVII, C. XXXI, Cap. XI. Interea ortum est murmur populi, quasi dolentium pro labore, contra Dominum. Quod cum audisset Dominus, iratus est. Et accensus in eos ignis Domini devoravit extremam castrorum partem. Cumque clamasset populus ad Mosen, oravit Moses ad Dominum, et absorptus est ignis. Vocavitque nomen loci illius, Incensio: eo quod incensus fuisset contra eos ignis Domini. B. XXVIII. C. XXXII. Vulgus quippe promiscuum, quod ascenderat cum eis, flagravit desiderio, sedens et flens, junctis sibi pariter filiis Israel, et ait: Quis dabit nobis ad vescendum carnes? Recordamur piscium, quos comedebamus in Aegypto gratis, in mentem nobis veniunt cucumeres, et pepones, porrique et cepae, et allia. h. Nunc autem anima nostra arida est . Anima nostra arida est, nihil aliud respiciunt oculi nostri nisi man. C. XXXIII. Erat autem man quasi semen coriandri, coloris bdellii. Circumibatque populus, et colligens illud, frangebat mola, sive terebat in mortario, coquens in olla, et faciens ex eo tortulas saporis quasi panis oleati. Cumque descenderet nocte super castra ros, descendebat pariter et man. Audivit ergo Moses flentem populum per familias, singulos per ostia tentorii sui. Iratusque est furor Domini valde: sed et Mosi intoleranda res visa est. Et ait ad Dominum: Cur afflixisti servum tuum? quare non invenio gratiam coram te? et cur imposuisti pondus universi populi hujus super me? Numquid ego concepi omnem hanc multitudinem, vel genui eam, ut dicas mihi: Porta eos in sinu tuo sicut portare solet nutrix infantulum, et defer in terram, pro qua jurasti patribus eorum? Unde mihi carnes, ut dem tantae multitudini? flent contra me, dicentes: Da nobis carnes, ut comedamus. Non possum solus sustinere omnem hunc populum, quia gravis mihi est. Sin aliter tibi videtur, obsecro h. Si sic mihi facturus es, obsecro , ut interficias me, et inveniam gratiam in oculis tuis, ne tantis afficiar malis. B. XXIX. Et dixit Dominus ad Mosen: Congrega mihi septuaginta viros de senibus Israel, quos tu nosti quod senes populi sint ac magistri: et duces eos ad ostium tabernaculi foederis h. ad tabernaculum foederis , faciesque ibi stare tecum, ut descendam, et loquor tibi: et auferam de spiritu tuo, tradamque eis, ut sustentent tecum onus populi, et non tu solus graveris. Populo quoque dices: Sanctificamini cras, et comedetis carnes. Ego enim audivi vos dicere: Quis dabit nobis escas carnium? bene nobis erat in Aegypto. Ut det vobis Dominus carnes, et comedatis h. Dabit quoque Dominus vobis carnes, et comedetis : non uno die, nec duobus, vel quinque aut decem, nec viginti quidem, sed usque ad mensem dierum, donec exeat per nares vestras, et vertatur in nauseam, eo quod repuleritis Dominum, qui in medio vestri est, et fleveritis coram eo dicentes: Quare egressi sumus ex Aegypto? C. XXXIV. Et ait Moses: Sexcenta millia peditum hujus populi sunt. Et tu dicis: Dabo eis esum carnium mense integro? Numquid ovium et boum multitudo caedetur, ut possit sufficere ad cibum? vel omnes pisces maris in unum congregabuntur, ut eos satient? Cui respondit Dominus: Numquid manus Domini invalida est? Jam nunc videbis utrum meus sermo opere compleatur. B. XXX, C. XXXV. Venit igitur Moses, et narravit populo verba Domini, congregans septuaginta viros de senibus populi Vulg. Israel , quos stare fecit circa tabernaculum. Descenditque Dominus per nubem, et locutus est ad eum auferens de spiritu, qui erat in Mose, et dans septuaginta viris. Cumque requievisset in eis spiritus, prophetaverunt, nec ultra cessaverunt h. et non cessaverunt . Remanserant autem in castris duo viri, quorum unus vocabatur Eldad, et alter Medad, super quos requievit spiritus. Nam et ipsi descripti fuerant, et non exierant ad tabernaculum. Cumque prophetarent in castris, cucurrit puer, et nuntiavit Mosi, dicens: Eldad et Medad prophetant in castris. Statim Josue filius Nun, minister Mosi, electus e pluribus, ait: Domine mi Mose, prohibe eos h. reclude eos . At ille: Quid, inquit, aemularis pro me? quis tribuat ut omnis populus prophetet, et det eis Dominus spiritum suum? B. XXXI. Reversusque est Moses, et majores natu Israel in castra. Ventus autem egrediens a Domino, arreptas trans mare coturnices detulit, et demisit in castra itinere quantum uno die confici potest, ex omni parte castrorum per circuitum, volabantque in aere duobus cubitis altitudine super terram h. ex omni parte castrorum per circuitum, et duorum cubitorum altitudine super faciem terrae . Surgens ergo populus toto die illo, et nocte, ac die altero, congregavit coturnicum, qui parum, decem coros h. qui parum decem aggeres, qui Hebraice dicuntur hamarim , et siccaverunt eas per gyrum castrorum. Adhuc carnes erant in dentibus h. inter dentes eorum, nec defecerat hujuscemodi cibus: et ecce furor Domini concitatus in populum, percussit eum plaga magna nimis. Vocatusque est ille locus, Sepulcra concupiscentiae: ibi enim sepelierunt populum qui desideraverat. T. VIII. Egressi autem de Sepulcris concupiscentiae venerunt in Asaroth, et manserunt ibi. B. XXXII, C. XXXVI, Cap. XII. Locutaque est Maria et Aaron contra Mosen propter uxorem ejus Aethiopissam, et dixerunt: Num per solum Mosen locutus est Dominus? nonne et nobis similiter est locutus? Quod cum audisset Dominus (erat enim Moses vir mitissimus super omnes homines, qui morabantur in terra), statim locutus est ad eum, et ad Aaron et ad Mariam: Egredimini vos tantum tres ad tabernaculum foederis. Cumque fuissent egressi, descendit Dominus in columna nubis, et stetit in introitu tabernaculi vocans Aaron et Mariam. Qui cum issent, dixit ad eos: Audite sermones meos: Si quis fuerit inter vos propheta Domini, in visione apparebo ei, vel per somnium loquar ad illum. At non talis servus meus Moses, qui in omni domo mea fidelissimus est: ore enim ad os loquor ei, et palam, et non per aenigmata et figuras Dominum videt h. et figuram Domini aspexit . Quare ergo non timuistis detrahere servo meo Mosi? Iratusque contra eos, abiit: nubes quoque recessit, quae erat super tabernaculum: et ecce Maria apparuit candens lepra quasi nix. Cumque respexisset eam Aaron, et vidisset perfusam lepra, ait ad Mosen: Obsecro, domine mi, ne imponas nobis hoc peccatum, quod stulte commisimus, ne fiat haec quasi mortua, et ut abortivum quod projicitur de vulva matris suae. Ecce jam medium carnis ejus devoratum est a lepra h. medietate carnis ejus jam consumpta . Clamavitque Moses ad Dominum, dicens: Deus, obsecro, sana eam. Cui respondit Dominus: Si pater ejus exspuisset in faciem illius, nonne debuerat saltem septem dierum rubore suffundi? Separetur septem diebus extra castra, et postea revocabitur h. colligetur . Exclusa est itaque Maria extra castra septem diebus: et populus non est motus de loco illo, donec revocata h. collecta est Maria. B. XXXIII, Cap. XIII. Profectusque est populus de Aseroth, fixis tentoriis h. castrametati sunt in deserto Pharan. Ibique, locutus est Dominus ad Mosen, dicens: Mitte viros, qui considerent terram Chanaan, quam daturus sum filiis Israel, singulos de singulis tribubus, ex principibus h. patrum suorum . Fecit Moses quod Dominus imperaverat, de deserto Pharan mittens principes viros, quorum ista sunt nomina. De tribu Ruben, Sammua filium Zecchur. De tribu Simeon, Saphat filium Huri. De tribu Juda, Chaleb filium Jephonne. De tribu Issachar, Igal filium Joseph. De tribu Ephraim, Osee filium Nun. De tribu Benjamin, Phalti filium Raphu. De tribu Zabulon, Geddiel filium Sodi. De tribu Joseph, ex tribu Vulg. sceptri Manasse, Gaddi filium Susi. De tribu Dan, Ammiel filium Gemalli. De tribu Aser, Sathur Vulg. Sthur filium Michael. De tribu Nephtali, Naabi filium Vaphsi. De tribu Gad, Guel filium Machi. C. XXXVII. Haec sunt nomina virorum, quos misit Moses ad considerandam terram: voca vitque Osee filium Nun, Josue. Misit ergo eos Moses ad considerandam terram Chanaan, et dixit ad eos: Ascendite per meridianam plagam. Cumque veneritis ad montes h. montem, id est, Jerusalem , considerate terram, qualis sit, et populum qui habitator est ejus, utrum fortis sit an infirmus: pauci numero an plures: ipsa terra, bona an mala: urbes quales, muratae an absque muris: humus, pinguis an sterilis, nemorosa an absque arboribus. Confortamini, et afferte nobis de fructibus terrae. Erat autem tempus quando jam praecoces uvae vesci possunt. Cumque ascendissent, exploraverunt terram a deserto Sin, usque Roob intrantibus Emath. Ascenderuntque ad meridiem, et venerunt in Hebron, ubi erant Ahiman et Sesai et Tholmai filii Enac. Nam Hebron septem annis ante Thanim urbem Aegypti condita est. Pergentesque usque ad torrentem Botri, absciderunt palmitem cum uva sua, quem portaverunt in vecte duo viri. De malis quoque granatis et de ficis loci illius tulerunt: qui appellatus est Nehel-Eschol, id est, Torrens Botri, eo quod botrum inde portassent filii Israel. Reversique exploratores terrae post quadraginta dies, omni regione circuita h. non habet venerunt ad Mosen et Aaron et ad omnem coetum filiorum Israel in desertum Pharan, quod est in Cades. Locutique eis et omni multitudini ostenderunt fructus terrae, et narraverunt, dicentes: Venimus in terram, ad quam misisti nos quae revera fluit lacte et melle, ut ex his fructibus cognosci potest: sed cultores fortissimos habet, et urbes grandes nimis Vulg. tac. nimis atque muratas. Stirpem Enac vidimus ibi. Amalec habitat in meridie, Hethaeus et Jebusaeus et Amorrhaeus in montanis: Chananaeus vero moratur juxta mare et circa fluenta Jordanis. Inter haec Chaleb compescens murmur populi, qui oriebatur contra Mosen, ait: Ascendamus, et possideamus terram, quoniam poterimus obtinere eam. Alii vero, qui fuerant cum eo, dicebant: Nequaquam ad hunc populum valemus ascendere, quia fortior nobis est. Detraxeruntque terrae, quam inspexerant, apud filios Israel, dicentes: terra, quam lustravimus, devorat habitatores suos: populus, quem aspeximus, procerae staturae est. Ibi vidimus monstra quaedam filiorum Enac de genere giganteo: quibus comparati, quasi locustae videbamur. B. XXXIV, Cap. XIV. Igitur vociferans omnis turba flevit nocte illa, et murmurati sunt contra Mosen et Aaron cuncti filii Israel, dicentes: Utinam mortui essemus in Aegypto: et in hac vasta solitudine utinam pereamus, et non inducat nos Dominus in terram istam, ne cadamus gladio, h. Utinam mortui essemus in Aegypto, aut in hac vasta solitudine. Quare Dominus inducit nos in terram istam, ut cadamus gladio? et uxores ac liberi nostri ducantur captivi. Nonne melius est reverti in Aegyptum? Dixeruntque alter ad alterum: Constituamus nobis ducem, et revertamur in Aegyptum. Quo audito Moses et Aaron ceciderunt proni in terram coram omni multitudine filiorum Israel. At vero Josue filius Nun, et Chaleb filius Jephonne, qui et ipsi lustraverant terram, sciderunt vestimenta sua, et ad omnem multitudinem filiorum Israel locuti sunt: Terra quam circuivimus, valde bona est. Si propitius fuerit Dominus, inducet nos in eam, et tradet humum lacte et melle manantem. Nolite rebelles esse contra Dominum: neque timeatis populum terrae hujus, quia sicut panem ita eos possumus devorare. Recessit ab illis praesidium: Dominus nobiscum est, nolite metuere. Cumque clamaret omnis multitudo, et lapidibus eos vellet opprimere, apparuit gloria Domini super tectum foederis h. in tabernaculo foederis cunctis filiis Israel. B. XXXV. Et dixit Dominus ad Mosen: Usquequo detrahet mihi populus iste? Quousque non credent mihi, in omnibus signis, quae feci coram eis? Feriam igitur eos pestilentia, atque consumam: te autem faciam principem super gentem magnam, et fortiorem, quam haec est h. Te autem faciam in gentem magnam et fortiorem, quam haec est . C. XXXVIII. Et ait Moses ad Dominum: Ut audiant Aegyptii, de quorum medio eduxisti populum istum, et habitatores terrae hujus, qui audierunt quod tu, Domine, in populo isto sis, et facie videaris ad faciem. Et nubes tua protegat illos, et in columna nubis praecedas eos per diem, et in columna ignis per noctem: quod occideris tantam multitudinem quasi unum hominem, et dicant: Non poterat introducere populum in terram, pro qua juraverat: idcirco occidit eos in solitudine. Magnificetur ergo fortitudo Domini sicut jurasti dicens h. sicut locutus es, dicens : Dominus patiens et multae misericordiae, auferens iniquitatem et scelera, nullumque innoxium derelinquens, qui visitas peccata patrum in filios in tertiam et quartem generationem. Dimitte, obsecro, peccatum populi hujus secundum magnitudinem misericordiae tuae, sicut propitius fuisti egredientibus de Aegypto usque ad locum istum. B. XXXVI. Dixitque Dominus: Dimisi juxta verbum tuum. Vivo ego, et implebitur gloria Domini universa terra. Attamen omnes homines qui viderunt majestatem meam, et signa, quae feci in Aegypto et in solitudine, et tentaverunt me jam per decem vices, nec obedierunt voci meae, non videbunt terram pro qua juravi patribus eorum, nec quisquam ex illis, qui detraxit mihi, intuebitur eam. Sed Vulg. tac. Sed servum meum Chaleb, qui plenus alio spiritu secutus est me, inducam in terram hanc, quam circuivit, et semen ejus possidebit eam. Quoniam Amalecites et Chananaeus habitant in vallibus. Cras movete castra, et revertimini in solitudinem per viam maris Rubri. C. XXXIX. Locutusque est Dominus ad Mosen et Aaron, dicens: Usquequo multitudo haec pessima murmurat contra me? querelas filiorum Israel audivi. Dic ergo eis: Vivo ego, ait Dominus: sicut locuti estis, audiente me, sic faciam vobis. In solitudinem hanc jacebunt cadavera vestra. Omnes qui numerati estis a viginti annis et supra, et murmurastis contra me, non intrabitis terram, super quam levavi manum meam ut habitare vos facerem h. in ea , praeter Chaleb filium Jephonne, et Josue filium Nun. Parvulos autem vestros, de quibus dixistis, quod praedae hostibus forent, introducam, ut videant terram, quae vobis displicuit. Vestra cadavera jacebunt in solitudine h. in solitudine ista . Filii vestri erunt vagi h. pastores in deserto anni quadraginta, et portabunt fornicationem vestram, donec consumantur cadavera h. vestra patrum in deserto, juxta numerum quadraginta dierum, quibus considerastis terram: annus pro die imputabitur. Et h. non habet quadraginta annis recipietis iniquitates vestras, et scietis ultionem meam: quoniam sicut locutus sum, ita faciam omni multitudini huic pessimae, quae consurrexit adversum me: in solitudine hac deficiet, et morietur. C. XL. Igitur omnes viri, quos miserat Moses ad contemplandam terram, et qui reversi murmurare fecerant contra eum omnem multitudinem, detrahentes terrae quod esset mala, mortui sunt atque percussi in conspectu Domini. Josue autem filius Nun, et Chaleb filius Jephonne, vixerunt ex omnibus, qui perrexerant ad considerandam terram. Locutusque est Moses universa verba haec ad omnes filios Israel, et luxit populus nimis. Et ecce mane primo surgentes ascenderunt verticem montis, atque dixerunt: Parati sumus ascendere ad locum, de quo Dominus locutus est, quia peccavimus. Quibus Moses: Cur, inquit, transgredimini verbum Domini, quod vobis non cedet in prosperum? C. XLI. Nolite ascendere, non enim est Dominus vobiscum h. in medio vestrum , ne corruatis coram inimicis vestris. Amalecites et Chananaeus ante vos sunt, quorum gladio corruetis, eo quod nolueritis acquiescere Domino, nec erit Dominus vobiscum. At illi contenebrati ascenderunt in verticem montis. Arca autem testamenti Domini et Moses non recesserunt de castris. Descenditque Amalecites et Chananaeus, qui habitabat in monte, et percutiens eos, atque concidens, persecutus est eos usque Horma. T. IX, B. XXXVII, C. XLII, Cap. XV. Locutus est Dominus ad Mosen, dicens: Loquere ad filios Israel, et dices ad eos: Cum ingressi fueritis terram habitationis vestrae, quam ego dabo vobis, et feceritis oblationem Domino in holocaustum, aut victimam, vota solventes, vel sponte offerentes munera, aut in solemnitatibus vestris adolentes odorem suavitatis Domino, de bobus, sive de ovibus: offeret quicumque immolaverit victimam, sacrificium similae decimam partem ephi h. non habet conspersam oleo, quod mensuram habebit quartam partem hin, et vinum ad liba fundenda ejusdem mensurae dabit in holocaustum, sive in victimam. Per agnos singulos et h. Et per singulos arietes erit sacrificium similae duarum decimarum, quae conspersa sit oleo tertiae partis hin: et vinum ad libamentum tertiae partis hin Vulg. tac. hin ejusdem mensurae offeret in odorem suavitatis Domino. Quando vero de bobus feceris holocaustum aut hostiam, ut impleas votum, vel pacificas victimas, dabis per singulos boves similae tres decimas conspersae oleo, quod habeat medium mensurae hin, et vinum ad liba fundenda ejusdem mensurae in oblationem suavissimi odoris Domino. Sic facies per singulos boves et arietes et agnos et haedos. Tam indigenae, quam peregrini eodem ritu offerent sacrificia. Unum praeceptum erit atque judicium h. legitimum unum et judicium unum tam vobis quam advenis terrae. B. XXXVIII, C. XLIII. Locutus est Dominus ad Mosen, dicens: Loquere filiis Israel, et dices ad eos: Cum veneritis in terram, quam dabo vobis, et comederitis de panibus regionis illius, separabitis primitias Domino de cibis vestris. Sicut de areis primitias separatis, ita et de pulmentis h. de farina conspersa dabitis primitiva Domino h. a generatione et generationibus vestris . C. XLIV. Quod si per ignorantiam praeterieritis quidquam horum, quae locutus est Dominus ad Mosen, et mandavit per eum ad vos, a die, qua coepit jubere et ultra, oblitaque fuerit facere multitudo: offeret vitulum de armento, holocaustum in odorem suavissimum Domino, et sacrificium ejus ac liba, ut caeremoniae postulant, hircumque pro peccato, et rogabit sacerdos pro omni multitudine filiorum Israel, et dimittetur eis, quoniam non sponte peccaverunt, nihilominus offerentes incensum Domino pro se et pro peccato atque errore suo: et dimittetur universae plebi filiorum Israel, et advenis, qui peregrinantur inter vos Vulg. eos : quoniam culpa est omnis populi per ignorantiam. Quod si anima una nesciens peccaverit, offeret capram anniculam pro peccato suo, et deprecabitur pro ea sacerdos, quod inscia peccaverit coram Domino: impetrabitque ei veniam, et dimittetur illi. Tam indigenis quam advenis una lex erit omnium, qui peccaverint ignorantes. C. XLV. Anima vero, quae per superbiam aliquid commiserit, sive civis sit ille, sive peregrinus (quoniam adversus Dominum rebellis fuit), peribit de populo suo: verbum enim Domini contempsit, et praeceptum illius fecit irritum: idcirco delebitur, et portabit iniquitatem suam. B. XXXIX, C. XLVI. Factum est autem cum essent filii Israel in solitudine, et invenissent hominem colligentem ligna in die sabbati, obtulerunt eum Mosi et Aaron et universae multitudini. Qui recluserunt eum in carcerem, nescientes quid super eo facere deberent. Dixitque Dominus ad Mosen: Morte moriatur homo iste, obruat eum lapidibus omnis turba extra castra. Cumque eduxissent eum foras, obruerunt Vulg. add. eum lapidibus, et mortuus est sicut praeceperat Dominus. B. XL, C. XLVII. Dixit quoque Dominus ad Mosen: Loquere filiis Israel, et dices ad eos ut faciant sibi fimbrias per angulos palliorum, ponentes h. per generationes suas, ponentes, etc. in eis vittas hyacinthinas: quas cum viderint, recordabuntur Vulg. recordentur omnium mandatorum Domini, nec sequantur cogitationes suas, et oculos per res varias fornicantes: sed magis memores praeceptorum Domini faciant ea, sintque sancti Deo suo. Ego Dominus Deus vester qui eduxi vos de terra Aegypti, ut essem vester Deus h. Ego Dominus Deus vester . T. X, B. XLI, Cap. XVI. Ecce autem Core filius Isaac, filii Caath, filii Levi, et Dathan atque Abiram filii Eliab, On quoque filius Pheleth de filiis Ruben, surrexerunt contra Mosen, aliique filiorum Israel ducenti quinquaginta viri proceres synagogae, et qui tempore concilii per nomina vocabantur. Cumque stetissent adversum Mosen et Aaron, dixerunt: Sufficiat vobis: quia omnis multitudo sanctorum est, et in ipsis est Dominus h. in medio eorum Dominus : Cur elevamini super populum Domini? Quod cum audisset Moses, cecidit pronus in faciem h. cecidit super facies : locutusque est ad Core et ad omnem multitudinem: Mane, inquit, notum faciet Dominus qui ad se pertineant, et sanctos applicabit sibi: et quos elegerit, appropinquabunt ei. Hoc igitur facite: Tollat unusquisque thuribula sua, tu Core, et omne concilium tuum: et hausto cras igne, ponite desuper thymiama coram Domino: et quemcumque elegerit, ipse erit sanctus: multum erigimini, filii Levi. Dixitque rursum ad Core: Audite, filii Levi: Num parum vobis est, quod separavit vos Deus Israel ab omni populo, et junxit sibi, ut serviretis ei in cultu tabernaculi, et ut staretis coram frequentia populi, et ministraretis ei h. ei, id est, populo ? Idcirco ad se fecit accedere te et omnes fratres tuos filios Levi, ut vobis etiam sacerdotium vindicetis, et omnis globus tuus stet contra Dominum? quid est enim Aaron ut murmuretis contra eum? Misit ergo Moses ut vocaret Dathan et Abiram filios Eliab. Qui responderunt: Non venimus. Numquid parum est tibi h. non habet quod eduxisti nos de terra, quae lacte et melle manabat, ut occideres nos in deserto, nisi et dominatus fueris nostri? Revera induxisti nos in terram, quae fluit rivis lactis et mellis, et dedisti nobis possessiones agrorum et vinearum, an et oculos nostros vis eruere? Non venimus h. Non enim induxisti nos in terram quae fluit rivis lactis et mellis, nec dedisti nobis possessiones agrorum et vinearum. Etiamsi oculi virorum illorum eruerentur, non veniemus . Iratusque Moses valde, ait ad Dominum: Ne respicias sacrificia eorum: tu scis quod ne asellum quidem umquam acceperim ab eis, nec afflixerim quempiam eorum: Dixitque ad Core: Tu et omnis congregatio tua state seorsum coram Domino, et Aaron die crastino separatim. Tollite singuli thuribula vestra, et ponite super ea incensum, offerentes Domino ducenta quinquaginta thuribula: Aaron quoque teneat thuribulum suum. Quod cum fecissent, stantibus Mose et Aaron, et coacervassent adversum eos omnem multitudinem ad ostium tabernaculi, apparuit cunctis gloria Domini. B. XLII. Locutusque Dominus ad Mosen et Aaron, ait: Separamini de medio congregationis hujus, ut eos repente disperdam. Qui ceciderunt proni in faciem, atque dixerunt: Fortissime Deus spirituum universae carnis, num uno peccante, contra omnes ira tua desaeviet h. contra omnes indignaberis ? Et ait Dominus ad Mosen: Praecipe universo populo ut separetur a tabernaculis Core, Dathan et Abiram. Surrexitque Moses, et abiit ad Dathan et Abiram: et sequentibus eum senioribus Israel, dixit ad turbam: Recedite a tabernaculis hominum impiorum h. istorum, et nolite tangere quae ad eos pertinent, ne involvamini in peccatis eorum. Cumque recessissent a tentoriis eorum per circuitum, Dathan et Abiram egressi stabant in introitu papilionum suorum, cum uxoribus et liberis, omnique frequentia: Et ait Moses: In hoc scietis, quod Dominus miserit me ut facerem universa quae cernitis, et non ex proprio corde ea protulerim: Si consueta hominum morte interierint, et visitaverit eos plaga, qua et caeteri visitari solent, non misit me Dominus: sin autem novam rem fecerit Dominus, ut aperiens terra os suum deglutiat eos et omnia quae ad illos pertinent, descenderintque viventes in infernum, scietis, quod blasphemaverint Dominum. Confestim igitur ut cessavit loqui, disrupta est terra sub pedibus eorum: et aperiens os suum, devoravit h. deglutivit illos cum tabernaculis suis et universa substantia Vulg. add. eorum , descenderuntque vivi in infernum operti humo, et perierunt de medio multitudinis. At vero omnis Israel, qui stabat per gyrum, fugit ad clamorem pereuntium, dicentes: Ne forte et nos terra deglutiat. Sed et ignis egressus a Domino, interfecit ducentos quinquaginta viros, qui offerebant incensum. Locutusque est Dominus ad Mosen, dicens: Praecipe h. dic Eleazaro filio Aaron sacerdoti ut tollat thuribula quae jacent in incendio, et ignem huc illucque dispergat: quoniam sanctificata sunt in mortibus peccatorum, producatque ea in laminas h. Et eadem thuribula peccatorum producat in laminas , et affigat altari eo quod oblatum sit in eis incensum Domino, et sanctificata sint, ut cernant ea pro signo et monimento filii Israel. Tulit ergo Eleazar sacerdos thuribula aenea, in quibus obtulerant hi quos incendium devoravit, et produxit ea in laminas, affigens altari, ut haberent postea filii Israel, quibus commonerentur, ne quis accedat alienigena, et qui non est de semine Aaron, ad offerendum incensum Domino, ne patiatur sicut passus est Core, et omnis congregatio ejus, loquente Domino ad Mosen. Murmuravit autem omnis multitudo filiorum Israel sequenti die contra Mosen et Aaron, dicens: Vos interfecistis populum Domini. Cumque oriretur seditio, et tumultus incresceret, Moses et Aaron fugerunt ad tabernaculum foederis. Quod postquam ingressi sunt, operuit nubes tabernaculum Vulg. tac. tabernaculum , et apparuit gloria Domini. Dixitque Dominus ad Mosen: Recedite de medio hujus multitudinis, etiam nunc delebo eos. B. XLIII, C. XLVIII . Cumque jaceret in terra, dixit Moses ad Aaron: Tolle thuribulum, et hausto igne de altari, mitte incensum desuper, pergens cito ad populum, ut roges pro eis: jam enim egressa est ira h. indignatio a Domino, et plaga desaevit. Quod cum fecisset Aaron, et cucurrisset ad mediam multitudinem, quam jam vastabat incendium, obtulit thymiama: et stans inter mortuos ac viventes, pro populo deprecatus est, et plaga h. incendium cessavit. Fuerunt autem qui percussi sunt, quatuordecim millia hominum, et septingenti absque his qui perierant in seditione Core. Reversusque est Aaron ad Mosen ad ostium tabernaculi foederis postquam quievit interitus. B. XLIV, C. XLIX, Cap. XVII. Et locutus est Dominus ad Mosen, dicens: Loquere ad filios Israel, et accipe ab eis virgas singulas per cognationes suas, a cunctis principibus tribuum, virgas duodecim h. et sint virgae duodecim , et uniuscujusque nomen superscribes virgae suae. Nomen autem Aaron erit in tribu h. in virga . Levi, et una virga cunctas eorum Vulg. seorsum familias continebit: ponesque eas in tabernaculo foederis coram testimonio, ubi loquar ad te. Quem ex his elegero, germinabit virga ejus, et cohibebo a me querimonias filiorum Israel, quibus contra vos murmurant. Locutusque est Moses ad filios Israel: et dederunt ei omnes principes virgas per singulas tribus: fueruntque virgae duodecim cum h. Cum. Nostri, absque virga Aaron. Quas cum posuisset Moses coram Domino in tabernaculo testimonii, sequenti die regressus invenit germinasse virgam Aaron in domo Levi, et turgentibus gemmis, eruperant flores, qui, foliis dilatatis, in amygdalas deformati sunt h. qui in amygdalas de formati sunt . Protulit ergo Moses omnes virgas de conspectu Domini ad cunctos filios Israel: videruntque, et receperunt singuli virgas suas. Dixitque Dominus ad Mosen: Refer virgam Aaron in tabernaculum testimonii, ut servetur ibi in signum rebellium filiorum Vulg. add. Israel , et quiescant querelae eorum a me, ne moriantur. Fecitque Moses sicut praeceperat Dominus. Dixerunt autem filii Israel ad Mosen: Ecce defecimus Vulg. consumpti sumus , omnes perivimus. Quicumque accedit ad tabernaculum Domini, morietur Vulg. moritur . Num usque ad internecionem cuncti delendi sumus? T. XI, B. XLV, C. L, Cap. XVIII. Dixitque Dominus ad Aaron: Tu, et filii tui, et domus patris tui tecum, portabitis iniquitatem sanctuarii: et tu et filii tui simul sustinebitis peccata sacerdotii vestri. Sed et fratres tuos de tribu Levi, sceptrum patris tui sume tecum, praestoque sint et ministrent tibi, tu autem et filii tui ministrabitis in tabernaculo testimonii. Excubabuntque Levitae ad praecepta tua, et ad cuncta opera tabernaculi: ita dumtaxat, ut ad vasa sanctuarii et ad altare non accedant, ne et illi moriantur, et vos pereatis simul. Sint autem tecum, et excubent in custodiis tabernaculi, et in omnibus caeremoniis ejus. Alienigena non miscebitur vobis. Excubate in custodia sanctuarii, et in ministerio altaris, ne oriatur indignatio super filios Israel. Ego dedi vobis fratres vestros Levitas de medio filiorum Israel, et tradidi domum Domino, ut serviant in ministeriis tabernaculi ejus. Tu autem et filii tui, custodite sacerdotium vestrum; et omnia quae ad cultum altaris pertinent, et intra velum sunt, per sacerdotes administrabuntur. Si quis externus accesserit, occidetur h. morietur . B. XLVI, C. LI . Locutusque est Dominus ad Aaron: Ecce ego dedi tibi custodiam primitiarum mearum. Omnia quae sanctificantur a filiis Israel, tibi tradidi et filiis tuis pro officio sacerdotali legitima sempiterna. Haec ergo accipies h. Haec ergo erunt tibi de his quae sanctificantur, et oblata sunt Domino. Omnis oblatio, et sacrificium, et quidquid pro peccato atque delicto redditur mihi, et cedit in sancta sanctorum, tuum erit, et filiorum tuorum. In sanctuario comedes illud h. In sanctis sanctorum comedes illud : mares tantum edent ex eo, quia consecratum est tibi. Primitias autem, quas voverint et obtulerint filii Israel, tibi dedi, et filiis, ac filiabus tuis, jure perpetuo: qui mundus est in domo tua, vescetur eis. Omnem medullam h. pinguedinem olei, et vini, ac frumenti, quidquid offerunt primitiarum Domino, tibi dedi. Universae frugum primitiae, quas gignit humus, et Domino deportantur, cedent in usus tuos: qui mundus est in domo tua, vescetur eis. Omne quod ex voto reddiderint filii Israel, tuum erit h. omne quod consecratur a filiis Israel tuum erit . Quidquid primum erumpit e vulva cunctae carnis, quam offerunt Domino, sive ex hominibus, sive de pecoribus fuerit, tui juris erit: ita dumtaxat, ut pro hominis primogenito pretium accipias, et omne animal quod immundum est, redimi facies, cujus redemptio erit post unum mensem, siclis argenti quinque h. Cujus redemptio erit post unum mensem, ad aestimationem tuam siclis argenti quinque , pondere sanctuarii. Siclus viginti obolos habet. Primogenitum autem bovis et ovis et caprae non facies redimi, quia sanctificata sunt Domino; sanguinem tantum eorum fundes super altare, et adipes adolebis in suavissimum odorem Domino. Carnes vero in usum tuum cedent, sicut pectusculum consecratum, et armus dexter, tua erunt. Omnes primitias sanctuarii, quas offerunt filii Israel Domino, tibi dedi, et filiis ac filiabus tuis, jure perpetuo. Pactum salis est sempiternum coram Domino, tibi ac filiis tuis. C. LII. Dixitque Dominus ad Aaron: In terra eorum nihil possidebitis, nec habebitis partem inter eos: ego pars et haereditas tua in medio filiorum Israel: Filiis autem Levi dedi omnes decimas Israelis in possessionem, pro ministerio quo serviunt mihi in tabernaculo foederis: ut non accedant ultra filii Israel ad tabernaculum h. foederis , nec committant peccatum mortiferum, solis filiis Levi mihi in tabernaculo servientibus, et portantibus peccata populi. Legitimum sempiternum erit in generationibus vestris. Nihil aliud possidebunt, decimarum oblatione contenti, quas in usus eorum et necessaria separavi. C. LIII. Locutusque est Dominus ad Mosen, dicens: Praecipe Levitis, atque denuntia: Cum acceperitis a filiis Israel decimas, quas dedi vobis h. quas dedi vobis in haereditatem , primitias earum offerte Domino, id est, decimam partem decimae, ut reputetur vobis in oblationem primitivorum, tam de areis quam de torcularibus: et universis quorum accipitis primitias h. et reputabitur vobis, quasi de area et torculari dederitis primitias , offerte Domino, et date Aaron sacerdoti. Omnia quae offeretis ex decimis, et in donaria Domini separabitis, optima et electa erunt. Dicesque ad eos: Si h. Cum praeclara et meliora quaeque obtuleritis ex decimis, reputabitur vobis quasi de area et torculari dederitis primitias: et comedetis eas in omnibus locis vestris, tam vos quam familiae vestrae: quia pretium est pro ministerio, quo servitis in tabernaculo testimonii. Et non peccabitis super hoc, egregia vobis et pinguia reservantes, ne polluatis oblationes filiorum Israel, et moriamini. T. XII, B. XLVII, Cap. XIX. Locutusque est Dominus ad Mosen et Aaron, dicens: Ista religio victimae h. religio legis quam constituit Dominus. Praecipe filiis Israel, ut adducant ad te vaccam rufam aetatis integrae, in qua nulla sit macula, nec portaverit jugum: tradetisque eam Eleazaro sacerdoti. Qui eductam extra castra, immolabit in conspectu omnium: et tingens digitum in sanguine ejus h. et tollens de sanguine ejus in digito suo , asperget contra fores tabernaculi septem vicibus, comburetque eam cunctis videntibus, tam pelle et carnibus ejus quam sanguine et fimo flammae traditis. Lignum quoque cedrinum, et hyssopum, coccumque bis tinctum sacerdos mittet in flammam, quae vaccam vorat. Et tunc demum, lotis vestibus et corpore suo, ingredietur in castra, commaculatusque erit usque ad vesperum. Sed et ille qui combusserit eam, lavabit vestimenta sua et corpus, et immundus erit usque ad vesperum. Colliget autem vir mundus cineres vaccae, et effundet eos h. et ponet eos extra castra in loco purissimo, ut sint multitudini filiorum Israel in custodiam, et in aquam aspersionis: quia pro peccato h. quia pro peccato sunt vacca combusta est. Cumque laverit, qui vaccae portaverit cineres, vestimenta sua, immundus erit usque ad vesperum. Habebunt hoc filii Israel et advenae, qui habitant inter eos, sanctum jure perpetuo h. legitimum sempiternum . Qui tetigerit cadaver hominis, et propter hoc septem diebus fuerit immundus: aspergetur ex hac aqua die tertio et septimo, et sic mundabitur. Si die tertio aspersus non fuerit, septimo non poterit emundari. Omnis qui tetigerit humanae animae morticinum, et aspersus hac commixtione non fuerit, polluet tabernaculum Domini, et peribit ex Israel: quia aqua expiationis non est aspersus, immundus erit, et manebit spurcitia ejus super eum. Ista est lex hominis qui moritur in tabernaculo: Omnes qui ingrediuntur tentorium illius, et universa vasa quae ibi sunt, polluta erunt septem diebus. Vas, quod non habuerit operculum, nec ligaturam desuper, immundum erit. Si quis in agro tetigerit cadaver occisi hominis, aut per se mortui, sive os illius, vel sepulcrum, immundus erit septem diebus. C. LIV. Tollentque de cineribus combustionis atque peccati h. combustionis peccati , et mittent aquas vivas super eos in vas. In quibus cum homo mundus tinxerit hyssopum, asperget ex eo omne tentorium, et cunctam supellectilem, et homines hujuscemodi contagione pollutos: atque hoc modo mundus lustrabit immundum tertio et septimo die. Expiatusque die septimo, lavabit et se et vestimenta sua, et immundus erit usque ad vesperam. Si quis hoc ritu non fuerit expiatus, peribit anima illius de medio Ecclesiae: quia sanctuarium Domini polluit, et non est aqua lustrationis aspersus. Erit h. Non est aqua lustrationis aspersus, immundus erit hoc praeceptum legitimum sempiternum. Ipse quoque qui aspergit aquas, lavabit vestimenta sua. Omnis qui tetigerit aquas expiationis, immundus erit usque ad vesperum. Quidquid tetigerit immundus, immundum faciet: et anima quae horum quidpiam tetigerit, immunda erit usque ad vesperam. B. XLVIII, C. LV, Cap. XX. Veneruntque filii Israel, et omnis multitudo in desertum Sin, mense primo, et mansit populus in Cades. Mortuaque est ibi Maria, et sepulta in eodem loco. Cumque indigeret aqua populus, coierunt adversus Mosen et Aaron: et versi in seditionem, dixerunt: Utinam periissemus inter fratres nostros coram Domino. Cur eduxistis Ecclesiam Domini in solitudinem, ut et nos et nostra jumenta moriantur Vulg. moriamur ? Quare nos fecistis ascendere de Aegypto, et adduxistis in locum istum pessimum, qui seri non potest, qui nec ficum gignit, nec vineas, nec mala granata, insuper et aquam non habet ad bibendum? Ingressusque Moses et Aaron, dimissa multitudine, tabernaculum foederis, corruerunt proni in terram. C. LVI. Et apparuit gloria Domini h. Et apparuit illis gloria Domini super eos. Locutusque est Dominus ad Mosen, dicens: Tolle virgam, et congrega populum, tu et Aaron frater tuus, et loquimini ad petram coram eis, et illa dabit aquas. Cumque eduxeris aquam de petra, bibet omnis multitudo et jumenta ejus. Tulit igitur Moses virgam, quae erat in conspectu Domini, sicut praeceperat ei, congregata multitudine ante petram, dixitque eis: Audite, rebelles et increduli h. non habet, increduli . Num de petra hac vobis aquam poterimus h. potero ejicere? Cumque elevasset Moses manum, percutiens virga bis silicem, egressae sunt aquae largissimae, ita ut populus biberet et jumenta. Dixitque Dominus ad Mosen et Aaron: Quia non credidistis mihi, ut sanctificaretis me coram filiis Israel, non introducetis hos populos in terram quam dabo eis. Haec est aqua contradictionis, ubi jurgati sunt filii Israel contra Dominum, et sanctificatus est in eis. T. XIII, B. XLIX. Misit interea nuntios Moses de Cades ad regem Edom, qui dicerent: Haec mandat h. dicit Frater tuus Israel. Nosti omnem laborem qui apprehendit h. invenit nos, quomodo descenderint patres nostri in Aegyptum, et habitaverimus ibi multo tempore, afflixerintque nos Aegyptii, et patres nostros, et quomodo clamaverimus ad Dominum, et exaudierit nos, miseritque angelum, qui eduxerit nos de Aegypto. Et ecce in urbe Cades, quae est in extremis finibus tuis, positi obsecramus, ut nobis transire liceat per terram tuam. Non ibimus per agros, nec per vineas, non bibemus aquas de puteis tuis, sed gradiemur via publica, nec ad dexteram nec ad sinistram declinantes, donec transeamus terminos tuos. C. LVII. Cui respondit Edom: Non transibis per me, alioquin armatus occurram tibi. Dixeruntque filii Israel: Per tritam gradiemur viam, et si biberimus aquas tuas nos et pecora nostra, dabimus quod justum est: nulla erit in pretio difficultas, tantum velociter transeamus. At ille respondit: Non transibis. Statimque egressus est obvius, cum infinita multitudine, et manu forti, nec voluit acquiescere deprecanti, ut concederet transitum per fines suos, quamobrem divertit ab eo Israel. Cumque castra movissent de Cades, venerunt in montem Hor, qui est in finibus terrae Edom. C. LVIII. Ubi locutus est Dominus ad Mosen: Pergat, inquit, Aaron ad populos suos: non enim intrabit terram, quam dedi filiis Israel, eo quod incredulus fuerit h. eo quod increduli fueritis ori meo, ad Aquas contradictionis. Tolle Aaron, et filium ejus cum eo, et duces eos in montem Hor. Cumque nudaveris patrem veste sua, indues ea Eleazarum filium ejus, et Aaron colligetur, et morietur ibi. Fecit Moses ut praeceperat Dominus, et ascenderunt in montem Hor coram omni multitudine. Cumque Aaron spoliasset vestibus suis, induit eis Eleazarum filium ejus. Illo mortuo in montis supercilio, descendit cum Eleazaro. Omnis autem multitudo videns occubuisse Aaron, flevit super eo triginta diebus per cunctas familias suas. B. LI, C. LIX, Cap. XXI. Quod cum audisset Chananaeus rex Arad, qui habitabat ad meridiem, venisse scilicet Israel per exploratorum viam, pugnavit contra illum, et victor exsistens, duxit ex eo praedam. At Israel voto se Domino obligans ait: Si tradideris populum istum in manu mea, delebo h. anathematizabo urbes ejus. Exaudivitque Dominus preces Israel, et tradidit Chananaeum, quem ille interfecit, subversis urbibus ejus, et vocavit nomen loci illius Horma, id est, anathema. Profecti sunt autem et de monte Hor per viam, quae ducit ad mare Rubrum, ut circumirent terram Edom. Et taedere coepit populum itineris ac laboris. B. LII. Locutusque contra Deum et Mosen, ait: Cur eduxisti nos de Aegypto, ut moreremur in solitudine? Deest panis, non sunt aquae: anima nostra jam nauseat super cibo isto levissimo. Quamobrem misit Dominus in populum ignitos serpentes, ad quorum plagas h. morsus , et mortes plurimorum, venerunt ad Mosen, atque dixerunt: Peccavimus quia locuti sumus contra Dominum et te: ora ut tollat a nobis serpentem. Oravitque Moses pro populo. C. LX. Et locutus est Dominus ad eum: Fac serpentem, et pone eum pro signo, qui percussus aspexerit eum, vivet. Fecit ergo Moses serpentem aeneum, et posuit eum pro signo; quem cum percussi aspicerent, sanabantur. Profectique filii Israel castrametati sunt in Oboth. Unde egressi fixere tentoria in Hieabarim, in solitudine, quae respicit Moab contra orientalem plagam. Et inde moventes, venerunt ad torrentem Zared. B. LIII. Quem relinquentes castrametati sunt contra Arnon, quae est in deserto, et prominet in finibus Amorrhaei. Siquidem Arnon terminus est in Moab, dividens Moabitas et Amorrhaeos. Unde dicitur in libro Bellorum Domini: Sicut fecit in mari Rubro, sic faciet in torrentibus Arnon. Scopuli torrentium inclinati sunt, ut requiescerent in Ar, et recumberent in finibus Moabitarum. C. LXI. Et ex eo loco apparuit puteus, super quo locutus est Dominus ad Mosen: Congrega populum, et dabo ei aquam. Tunc cecinit Israel carmen istud: Ascendat puteus. Concinebant: Puteus, quem foderunt principes, et paraverunt duces multitudinis in datore legis h. in doctore legis , et in baculis suis. De solitudine, Matthana: et de Matthana, Nahaliel: de Nahaliel in Bamoth. De Bamoth, vallis est in regione Moab, in vertice Phasga, quod respicit contra desertum. Misit autem Israel nuntios ad Seon regem Amorrhaeorum, dicens: Obsecro ut transire mihi liceat per terram tuam, non declinabimus in agros et in vineas, non bibemus aquas ex puteis, via regia gradiemur, donec transeamus terminos tuos. Qui concedere noluit, ut transiret Israel per fines suos: quin potius, exercitu congregato, egressus est obviam in desertum, et venit in Jasa, pugnavitque contra eum. A quo percussus est in ore gladii, et possessa est terra ejus ab Arnon usque Jebboc, et filios Ammon: quia forti praesidio tenebantur termini Ammonitarum. C. LXII. Tulit ergo Israel omnes civitates ejus, et habitavit in urbibus Amorrhaei, in Esebon scilicet, et viculis ejus. Urbs Esebon fuit Seon regis Amorrhaei, qui pugnavit contra regem Moab: et tulit omnem h. contra regem Moab priorem terram, quae ditionis illius fuerat, usque Arnon. Idcirco dicitur in Proverbio: Venite in Esebon, aedificetur, et construatur civitas Seon. Ignis egressus est de Esebon, flamma de oppido Seon, et devoravit Ar Moabitarum, et habitatores excelsorum Arnon. Vae tibi, Moab! peristi, popule Chamos! Dedit filios ejus in fugam, et filias in captivitatem regi Amorrhaeorum, Seon. Jugum ipsorum disperiit ab Esebon usque Dibon: lassi pervenerunt in Nophe, et usque h. quae contra Medaba. B. LIV. Habitavit itaque Israel in terra Amorrhaei. Misitque Moses qui explorarent Jazer: cujus ceperunt viculos, et possederunt habitatores. Verteruntque se, et ascenderunt per viam Basan, et occurrit eis Og rex Basan cum omni populo suo, pugnaturus in Edrai. Dixitque Dominus ad Mosen: Ne timeas eum, quia in manu tua tradidi illum, et omnem populum ac terram ejus, faciesque illi sicut fecisti Seon regi Amorrhaeorum habitatori Esebon. Percusserunt igitur et hunc cum filiis suis, universumque populum ejus usque ad internecionem, et possederunt terram illius. B. LV, Cap. XXII. Profectique castrametati sunt in campestribus Moab, ubi trans Jordanem Jericho sita est. T. XIV, C. LXIII. Videns autem Balac filius Sepphor omnia, quae fecerat Israel Amorrhaeo, et quod pertimuissent eum Moabitae, et impetum ejus ferre non possent, dixit ad majores natu Madian: ita delebit hic populus omnes, qui in nostris finibus commorantur, quomodo solet bos herbas usque ad radices carpere. Ipse erat eo tempore rex in Moab. Misit ergo nuntios ad Balaam filium Beor hariolum, qui habitabat super flumen terrae filiorum Ammon h. Misit ergo nuntios ad Balaam filium Behor, qui habita bat in Phetho super flumen te rrae filiorum po puli sui , ut vocarent eum, et dicerent: Ecce egressus est populus ex Aegypto, qui operuit superficiem terrae, sedens contra me. Veni igitur, et maledic populo huic, quia fortior me est: si quo modo possim percutere eum, et ejicere de terra mea h. non habet, mea : novi enim quod benedictus sit, cui benedixeris, et maledictus, in quem maledicta congesseris. Perrexeruntque seniores Moab, et majores natu Madian, habentes divinationis pretium in manibus. Cumque venissent ad Balaam, et narrassent ei omnia verba Balac, ille respondit: Manete hic nocte, et respondebo quidquid mihi dixerit Dominus. Manentibus autem illis apud Balaam, venit Deus, et ait ad eum: Quid sibi volunt homines isti apud te? h. qui sunt omnes isti qui sunt apud te? Respondit: Balac, filius Sepphor rex Moabitarum, misit ad me, dicens: Ecce populus qui egressus est de Aegypto, operuit superficiem terrae: veni et maledic ei, si quo modo possim pugnans abigere eum. Dixitque Deus ad Balaam: Noli ire cum eis, neque maledicas populo, quia benedictus est. Qui mane consurgens dixit ad principes: Ite in terram vestram, quia prohibuit me Dominus venire vobiscum. Reversi principes dixerunt ad Balac: Noluit Balaam venire nobiscum. Rursum ille multo plures et nobiliores quam ante miserat, misit. Qui, cum venissent ad Balaam, dixerunt: Sic dicit h. Haec dicit Balac filius Sepphor: Ne cuncteris venire ad me: paratus sum honorare te, et quidquid volueris dabo h. faciam. Vulg. add. tibi : veni, et maledic populo isti. Respondit Balaam: Si dederit mihi Balac plenam domum suam argenti et auri, non potero immutare verbum Domini Dei mei: ut vel plus, vel minus loquar. Obsecro, ut hic maneatis etiam hac nocte, et scire queam quid mihi rursum respondeat Dominus. Venit ergo Deus ad Balaam nocte, et ait ei: Si vocare te venerunt homines isti, surge, et vade cum eis: ita dumtaxat, ut quod tibi praecepero, facias. Surrexit Balaam mane, et strata asina sua, profectus est cum eis. Et iratus est Deus h. Et iratus est Deus eo quod pergeret . Stetitque angelus Domini in via contra Balaam, qui sedebat asinae, et duos pueros habebat secum. Cernens asina angelum h. Domini stantem in via, evaginato gladio, avertit se de itinere, et ibat per agrum. Quam cum verberaret Balaam, et vellet ad semitam reducere, stetit angelus h. Domini in angustiis duarum maceriarum, quibus vineae cingebantur. Quem videns asina, junxit se parieti, et attrivit sedentis pedem. At ille iterum verberabat eam: et nihilominus angelus h. Domini ad locum angustum transiens, ubi nec ad dexteram nec ad sinistram poterat deviare, obvius stetit. Cumque vidisset asina stantem angelum h. Domini, cecidit sub pedibus sedentis, qui iratus, vehementius caedebat fuste h. baculo latera ejus. C. LXIV. Aperuitque Dominus os asinae, et locuta est: Quid feci tibi? cur perculis me ecce jam tertio? Respondit Balaam: Quia commeruisti, et illusisti mihi h. Quia illusisti mihi : utinam haberem gladium, ut te percuterem h. Si haberem gladium in manu mea, utique interficerem te . Dixit asina: Nonne animal tuum sum, cui semper sedere consuevisti usque in praesentem diem? dic quid simile umquam fecerim tibi. At ille ait: Numquam. Protinus aperuit Dominus oculos Balaam, et vidit angelum h. Domini stantem in via, evaginato gladio, adoravitque eum pronus in terram h. non habet, in terram . Cui angelus h. Domini: Cur, inquit, tertio verberas asinam tuam? Ego veni ut adversarer tibi, quia perversa est via tua, mihique contraria, et nisi asina declinasset de via, dans locum resistenti, te occidissem, et illa viveret. Dixit Balaam: Peccavi, nesciens quod tu stares contra me, et nunc si displicet tibi ut vadam, revertar. Ait angelus h. Domini: Vade cum istis, et cave ne aliud quam praecepero tibi loquaris: Ivit igitur cum principibus. Quod cum audisset Balac, egressus est in occursum ejus, in oppido Moabitarum, quod situm est in extremis finibus Arnon. Dixitque ad Balaam: Misi nuntios ut vocarem te: cur non statim venisti ad me? an quia mercedem adventui tuo reddere nequeo? Cui ille respondit: Ecce adsum: numquid potero loqui aliud, nisi quod Deus posuerit in ore meo? Perrexerunt ergo simul, et venerunt in urbem, quae in extremis Husoth, quae vertitur in Latinum, extrema regni ejus finibus erat h. Non habet, quae in extremis finibus regni ejus erat. Sic habet: Et venerunt in urbem . Cumque occidisset Balac boves et oves, misit ad Balaam, et principes qui cum eo erant, munera. Mane autem facto, duxit eum ad excelsa Baal, et intuitus est extremam partem populi. Cap. XXIII. Dixitque Balaam ad Balac: Aedifica mihi hic septem aras, et para totidem vitulos, ejusdemque numeri arietes. Cumque fecisset juxta sermonem Balaam, imposuerunt simul vitulum et arietem super aram. Dixitque Balaam ad Balac: Sta paulisper h. non habet paulisper juxta holocaustum tuum, donec vadam, si forte occurrat mihi Dominus, et quodcumque imperaverit, loquar tibi. Cumque abiisset velociter, occurrit ei Deus. Locutusque est ad eum Balaam: Septem, inquit, aras erexi, et imposui vitulum et arietem desuper. Dominus autem posuit verbum in ore ejus, et ait: Revertere ad Balac, et haec loqueris. Reversus invenit stantem Balac juxta holocaustum suum, et omnes principes Moabitarum: assumptaque parabola sua, dixit: De Aram adduxit me Balac rex Moabitarum, de montibus Orientis: Veni, inquit, et maledic Jacob: propera, et detestare Israel. Quomodo maledicam, cui non maledixit Deus? Qua ratione detester quem Dominus non detestatur? De summis silicibus videbo h. video, et considero eum, et de collibus considerabo illum. Populus solus habitabit, et inter gentes non reputabitur. Quis dinumerare possit pulverem Jacob, et nosse numerum stirpis Israel? Moriatur anima mea morte justorum, et fiant novissima mea horum similia. Dixitque Balac ad Balaam: Quid est hoc quod agis? ut malediceres inimicis meis vocavi te h. tuli te : et tu econtrario benediciseis. Cui ille respondit: Num aliud possum loqui, nisi quod jusserit Dominus? Dixit ergo Balac: Veni mecum in alterum locum unde partem Israelis videas, et totum videre non possis: inde maledicito ei. Cumque duxisset eum in locum sublimem, super verticem montis h. non habet, montis Phasga, aedificavit Balaam septem aras, et impositis desuper vitulis atque arietibus Vulg. vitulo et ariete , dixit ad Balac: Sta hic juxta holocaustum tuum, donec ego pergam obvius. Cui cum Dominus occurrisset, posuissetque verbum in ore ejus, ait: Revertere ad Balac, et haec loqueris Vulg. add. ei . Reversus invenit eum stantem juxta holocaustum suum, et principes Moabitarum cum eo. Ad quem Balac: Quid, inquit, locutus est Dominus? Et ille assumpta parabola sua, ait: Sta, Balac, et ausculta; audi, fili Sepphor h. Balac, et audi, ausculta, fili Sepphor, eloquia mea : Non est Deus quasi homo, ut mentiatur: nec ut filius hominis, ut mutetur. Dixit ergo, et non faciet? locutus est, et non implebit? Ad benedicendum adductus sum, benedictionem prohibere non valeo h. Ecce benedictiones accepi, a quibus prohiberi non valeo . Non est idolum in Jacob, nec videtur simulacrum in Israel. Dominus Deus ejus cum eo est, et clangor victoriae regis in illo. Deus eduxit eum de Aegypto, cujus fortitudo similis est Rhinocerotis. Non est augurium in Jacob, nec divinatio in Israel. Temporibus suis dicetur Jacob et Israeli quid operatus sit Deus h. quid operatur Deus . Ecce populus ut leaena consurget, et quasi leo erigetur: non accubabit, donec devoret praedam, et occisorum sanguinem bibat. Dixitque Balac ad Balaam: Nec maledicas ei Vulg. tac. ei , nec benedicas. Et ille ait: Nonne dixi tibi, quod quidquid mihi Dominus Vulg. Deus imperaret, hoc facerem? Et ait Balac ad eum: Veni et ducam te ad alium locum: si forte placeat Deo ut inde maledicas ei. Cumque duxisset cum super verticem montis Phohor, qui respicit solitudinem, dixit ei Balaam: Aedifica mihi hic septem aras, et para totidem vitulos, ejusdemque numeri arietes. Fecit Balac ut Balaam dixerat: imposuitque vitulos et arietes per singulas aras. Cap. XXIV. Cumque vidisset Balaam quod placeret Domino, ut benediceret Israeli, nequaquam abiit ut ante perrexerat, ut augurium quaereret: sed dirigens contra desertum vultum suum, et elevans oculos vidit Israel in tentoriis commorantem per tribus suas, et irruente in se Spiritu Dei, assumpta parabola, ait: Dixit Balaam filius Beor: dixit homo, cujus obturatus est oculus: dixit auditor sermonum Dei, qui visionem Omnipotentis intuitus est, qui cadit, et sic aperiuntur oculi ejus. Quam pulchra tabernacula tua, Jacob, et tentoria tua, Israel! ut valles nemorosae, ut horti juxta fluvios irrigui, ut tabernacula quae fixit Dominus, quasi cedri propter aquas. Fluet aqua de situla ejus, et semen illius erit in aquas multas. Tolletur propter Agag, rex ejus, et auferetur regnum illius. Deus eduxit eum de Aegypto, cujus fortitudo similis est rhinocerotis. Devorabunt gentes hostes illius, ossaque eorum confringent, et perforabunt sagittis. Accubans dormivit ut leo, et quasi leaena, quam suscitare nullus audebit. h. Quis suscitabit eum? Qui benedixerit tibi, erit et ipse benedictus: qui maledixerit tibi Vulg. tac. tibi , in maledictionem reputabitur. Iratusque Balac contra Balaam, complosis manibus, ait: Ad maledicendum inimicis meis vocavi te, quibus econtrario tertio benedixisti: revertere h. fuge ad locum tuum. Decreveram quidem magnifice honorare te, sed Dominus privavit te honoro disposito. Respondit Balaam ad Balac: Nonne nuntiis tuis, quos misisti ad me, dixi: Si dederit mihi Balac plenam domum suam argenti et auri, non potero praeterire sermonem Domini Dei mei h. non habet Dei mei , ut vel boni quid vel mali proferam ex corde meo: sed quidquid Dominus dixerit, hoc loquar? Verumtamen pergens ad populum meum, dabo consilium, quid populus tuus huic populo faciat extremo tempore. Sumpta igitur parabola, rursum ait: Dixit Balaam filius Beor: dixit homo, cujus obturatus est oculus: dixit auditor sermonum Dei, qui novit doctrinam Altissimi et visiones Omnipotentis videt, qui cadens apertos habet oculos. Videbo eum, sed non modo: intuebor illum, sed non prope h. Video eum, sed non modo; considero illum, sed non prope . Orietur stella ex Jacob, et consurget virga ex Israel, et percutiet duces Moab, vastabitque omnes filios Seth. Et erit Idumaea possessio ejus: haereditas Seir cedet inimicis suis: Israel vero fortiter aget. De Jacob erit qui dominetur, et perdat reliquias civitatis. Cumque vidisset Amalec, assumens parabolam ait: Principium gentium Amalec, cujus extrema perdentur. Vidit quoque Cinaeum: et assumpta parabola ait: Robustum est quidem habitaculum tuum: sed si in petra posueris nidum tuum, et fueris electus de stirpe Cinaei Librariorum errore vitium inolevit, ut pro Cinaeo hic Cain scribatur , quamdiu poteris permanere? Assur enim capiet te. Assumptaque parabola iterum locutus est: heu, quis victurus est, quando ista faciet Deus? Venient in trieribus de Italia, superabunt Assyrios, vastabuntque Hebraeos, et ad extremum etiam ipsi peribunt. Surrexitque Balaam, et reversus est in locum suum: Balac quoque via, qua venerat, rediit. T. XV, B. LVI, C. LXV, Cap. XXV. Morabatur autem eo tempore Israel in Setthim, et fornicatus est populus cum filiabus Moab, quae vocaverunt eos ad sacrificia sua h. ad sacrificia deorum suorum . At illi comederunt et adoraverunt deos earum. Initiatusque est Israel Beel-Phehor, et iratus Dominus Israel h. Adjunctusque est Israel. Vulg. tac. Israel , ait ad Mosen: Tolle cunctos principes populi, et suspende eos contra solem in patibulis: ut avertatur furor meus ab Israel. Dixitque Moses ad Judices Israel: Occidat unusquisque proximos suos, qui initiati h. adjuncti sunt Beel-Phehor. Et ecce unus de filiis Israel intravit coram fratribus suis ad scortum Madianitin, vidente Mose, et omni turba filiorum Israel, qui flebant ante fores tabernaculi C. LXVI . Quod cum vidisset Phinees filius Eleazar filii Aaron sacerdotis, surrexit de medio multitudinis, et arrepto pugione, ingressus est post virum Israeliten in lupanar, et perfodit ambos simul, virum scilicet et mulierem, in locis genitalibus. Cessavitque plaga a fiilis Israel, et occisi sunt viginti quatuor millia hominum. Dixitque Dominus ad Mosen; Phinees filius Eleazar filii Aaron sacerdotis avertit iram meam a filiis Israel, quia zelo meo commotus est contra eos, ut non ipse delerem filios Israel in zelo meo. Idcirco loquere ad eum h. non habet, ad eum : Ecce do ei pacem foederis mei, et erit tam ipsi quam semini illius pactum sacerdotii sempiternum, quia zelatus est pro Deo suo, et expiavit scelus filiorum Israel. Erat autem nomen viri Israelitae, qui occisus est cum Madianitide, Zambri filius Salu, dux de cognatione et tribu Simeonis. Porro mulier Madianitis, quae pariter interfecta est, vocabatur Chozbi, filia Sur, principis nobilissimi Madianitarum. B. LVII. Locutusque est Dominus ad Mosen, dicens: Hostes vos sentiant Madianitae, et percutite eos: quia et ipsi hostiliter egerunt contra vos, et decepere insidiis per idolum Phehor, et Chozbi filiam ducis Madian sororem suam, quae percussa est in die plagae pro sacrilegio Phehor. B. LVIII, C. LXVII, Cap. XXVI. Postquam noxiorum sanguis effusus est, dixit Dominus ad Mosen, et Eleazarum filium Aaronis sacerdotem: Numerate omnem summam filiorum Israel a viginti annis et supra, per domos h. per domos patrum suorum , et cognationes suas, cunctos qui possunt ad bella procedere. Locuti sunt itaque Moses et Eleazar h. Numeraverunt itaque Moses et Eleazar sacerdos in campestribus Moab super Jordanem contra Jericho, ad eos qui erant a viginti annis et supra, sicut Dominus imperarat, quorum iste est numerus: Ruben primogenitus Israel. Hujus filius, Enoch, a quo familia Enochitarum: et Phallu, a quo familia Phalluitarum, et Esron, a quo familia Esronitarum, et Charmi, a quo familia Charmitarum. Hae sunt familiae de stirpe Ruben: quarum numerus inventus est, quadraginta tria millia et septingenti triginta. Filius Phallu, Eliab. Hujus filii, Namuel et Dathan, et Abiram. Isti sunt Dathan et Abiram principes populi, qui surrexerunt contra Mosen et Aaron in seditione Core, quando contra Dominum rebellarunt, et aperiens terra os suum devoravit Core h. deglutivit eos et Core , morientibus plurimis, quando combussit ignis ducentos quinquaginta viros, factum est grande miraculum, ut, Core pereunte, filii illius non perirent h. filii quoque Core non perierunt . Filii Simeon per cognationes suas. Namuel, ab hoc familia Namuelitarum: Jamin, ab hoc familia Jaminitarum: Jachin, ab hoc familia Jachinitarum: Zare, ab hoc familia Zareitarum: Saul, ab hoc familia Saulitarum. Hae sunt familiae de stirpe Simeon, quarum omnis numerus fuit, viginti duo millia ducenti. Filii Gad per cognationes suas: Sephon, ab hoc familia Sephonitarum: Aggi, ab hoc familia Aggitarum: Suni, ab hoc familia Sunitarum: Ozni, ab hoc familia Oznitarum: Heri, ab hoc familia Heritarum: Arod, ab hoc familia Aroditarum: Areli, ab hoc familia Arelitarum. Istae sunt familiae Gad, quarum omnis numerus fuit, quadraginta millia quingenti. Filii Juda, Her et Onan, qui ambo mortui sunt in terra Chanaan. Fueruntque filii Juda, per cognationes suas: Sela, a quo familia Selanitarum: Phares, a quo familia Pharesitarum: Zare, a quo familia Zareitarum. Porro filii Phares: Esron, a quo familia Esronitarum: et Amul, a quo familia Amulitarum. Istae sunt familiae Judae, quarum omnis numerus fuit, septuaginta sex millia quingenti. Filii Issachar, per cognationes suas: Thola, a quo familia Tholaitarum: Phua, a quo familia Phuaitarum: Jasub, a quo familia Jasubitarum: Semron, a quo familia Semronitarum. Hae sunt cognationes Issachar, quarum numerus fuit sexaginta quatuor millia trecenti. Filii Zabulon per cognationes suas: Sared, a quo familia Sareditarum. Elon, a quo familia Elonitarum: Jalel, a quo familia Jaleliritarum. Hae sunt cognationes Zabulon, quarum numerus fuit, sexaginta millia quingenti. Filii Joseph per cognationes suas, Manasse et Ephraim. De Manasse ortus est Machir, a quo familia Machiritarum. Machir genuit Galaad, a quo familia Galaaditarum. Galaad habuit filios: Hiezer, a quo familia Hiezeritarum: et Helec, a quo familia Helecitarum, et Asriel, a quo familia Asrielitarum: et Sechem, a quo familia Sechemitarum: et Semida, a quo familia Semidaitarum: et Epher, a quo familia Epheritarum. Fuit autem Epher pater Salphaad, qui filios non habebat, sed tantum filias, quarum ista sunt nomina, Maala, et Noa, et Egla, et Melcha, et Thersa. Hae sunt familiae Manasse, et numerus earum, quinquaginta duo millia septingenti. Filii autem Ephraim per cognationes suas, fuerunt hi: Suthala, a quo familia Suthalaitarum: Becher, a quo familia Becheritarum: Thahan, a quo familia Thahanitarum. Porro filius Suthala fuit Heran, a quo familia Heranitarum. Hae sunt cognationes filiorum Ephraim, quorum numerus fuit triginta duo millia quingenti. Isti sunt filii Joseph per familias suas. Filii Benjamin in cognationibus suis: Bale, a quo familia Baleitarum: Asbel, a quo familia Asbelitarum: Ahiram, a quo familia Ahiramitarum: Sephupham, a quo familia Sephuphamitarum: Hupham, a quo familia Huphamitarum. Filii Bale, Ard, et Naaman. De Ard familia Arditarum: de Naaman familia Naamitarum. Hi sunt filii Benjamin per cognationes suas, quorum numerus, quadraginta quinque millia sexcenti. Filii Dan per cognationes suas: Suham, a quo familia Suhamitarum. Hae cognationes Dan per familias suas. Omnes fuere Suhamitae, quorum numerus erat, sexaginta quatuor millia quadringenti. Filii Aser per cognationes suas: Jemna, a quo familia Jemnaitarum: Jesui, a quo familia Jesuitarum: Bria, a quo familia Briaitarum. Filii Bria, Heber, a quo familia Heberitarum, et Melchiel, a quo familia Melchielitarum. Nomen autem filiae Aser, fuit Sarah. Hae cognationes filiorum Aser, et numerus eorum, quinquaginta tria millia quadringenti. Filii Nephthali per cognationes suas: Jasel, a quo familia Jaselitarum: Guni, a quo familia Gunitarum: Jeser, a quo familia Jeseritarum. Sellem, a quo familia Sellemitarum. Hae sunt cognationes filiorum Nephthali per familias suas: quorum numerus, quadraginta quinque millia quadringenti. Ista est summa filiorum Israel, qui recensiti sunt, sexcenta millia, et mille septingenti triginta. Locutusque est Dominus ad Mosen, dicens: Istis dividetur terra juxta numerum vocabulorum in possessiones suas. Pluribus majorem partem dabis, et paucioribus minorem: singulis, sicut nunc recensiti sunt, tradetur possessio: ita dumtaxat ut sors terram tribubus dividat et familiis. Quidquid sorte contigerit, hoc vel plures accipient, vel pauciores. B. LIX, C. LXIX. Hic quoque est numerus filiorum h. non habet filiorum Levi per familias suas: Gerson, a quo familia Gersonitarum: Caath, a quo familia Caathitarum: Merari, a quo familia Meraritarum. Hae sunt familiae Levi: Familia Lobni, familia Hebroni, familia Moholi, familia Musi, familia Cori. At vero Caath genuit Amram: qui habuit uxorem Jochebed filiam Levi, quae nata est ei in Aegypto. Haec genuit Amram viro suo filios Aaron et Mosen, et Mariam sororem eorum. De Aaron nati sunt Nadab et Abiu, et Eleazar, et Thamar: quorum Nadab: et Abiu mortui sunt, cum obtulissent ignem alienum coram Domino. Fueruntque omnes h. non habet qui numerati sunt, viginti tria millia generis masculini, ab uno mense et supra: quia non sunt recensiti inter filios Israel, nec eis cum caeteris est data possessio. Hic est numerus filiorum Israel, qui descripti sunt a Mose et Eleazaro sacerdote, in campestribus Moab supra Jordanem contra Jericho. Inter quos, nullus fuit eorum qui ante numerati sunt a Mose et Aaron in deserto Sinai. Praedixerat enim Dominus, quod omnes morerentur in solitudine. Nullusque remansit ex eis, nisi Chaleb filius Jephone, ex Josue filius Nun. C. LXX, Cap. XXVII. Accesserunt autem filiae Salphaad, filii Epher, filii Galaad, filii Machir, filii Manasse, qui fuit filius Joseph: quarum sunt nomina, Maala, et Noa, et Egla, et Melcha, et Thersa. Steteruntque coram Mose et Eleazaro sacerdote, et cunctis principibus populi ad ostium tabernaculi foederis, atque dixerunt: Pater noster mortuus est in deserto, nec fuit in seditione, quae concitata est contra Dominum sub Core, sed in peccato suo mortuus est: hic non habuit mares filios. Cur tollitur nomen illius de familia sua, quia non habuit filium? Date nobis possessionem inter cognatos h. fratres patris nostri. Retulitque Moses causam earum ad judicium Domini h. Retulitque causam earum coram Domino . Qui dixit ad eum: Justam rem postulant filiae Salphaad: da eis possessionem inter cognatos h. fratres patris sui, et ei in haereditatem succedant. C. LXXI. Ad filios autem Israel loqueris haec h. non habet, haec : Homo cum mortuus fuerit absque filio, ad filiam ejus transibit haereditas. Si filiam non habuerit, habebit successores fratres suos. Quod si et fratres non fuerint, dabitis haereditatem fratribus patris ejus. Sin autem nec patruos habuerit, dabitur haereditas his qui ei proximi sunt, eritque hoc filiis Israel sanctum lege perpetua, sicut praecepit Dominus Mosi h. Eritque hoc filius Israel legitimum judicii, sicut praecepit Dominus Mosi . C. LXXII. Dixit quoque Dominus ad Mosen: Ascende in montem istum Abarim, et contemplare inde terram, quam daturus sum filiis Israel. Cumque videris eam, ibis et tu ad h. colligeris populum tuum, sicut ivit h. collectus est frater tuus Aaron: quia offendistis me in deserto Sin in contradictione multitudinis, nec sanctificare me voluistis coram eis super aquas. B. LX. Hae sunt aquae Contradictionis in Cades in deserto Sin. Cui respondit Moses h. Et locutus est Moses coram Domino, dicens : Provideat Dominus Deus spirituum omnis carnis, hominem, qui sit super multitudinem hanc: et possit exire, et intrare ante eos, et educere eos, vel introducere, ne sit populus Domini sicut oves absque pastore. C. LXXIII. Dixit Dominus ad eum: Tolle Josue filium Nun, virum in quo est Spiritus, et pone manum tuam super eum. Qui stabit coram Eleazaro sacerdote et omni multitudine: et dabis ei praecepta, cunctis videntibus et partem gloriae tuae, ut audiat eum omnis synagoga filiorum Israel. Pro hoc, si quid agendum erit, Eleazar sacerdos consulet Dominum h. Coram Eleazaro sacerdote stabit, ut consulat eum in judicio doctrinae coram Domino . Ad verbum ejus egredietur, et ingredietur ipse, et omnes filii Israel cum eo, et caetera multitudo. Fecit Moses ut praeceperat Dominus. Cumque tulisset Josue, statuit eum coram Eleazaro sacerdote et omni frequentia populi. Et impositis capiti ejus manibus, cuncta replicavit, quae mandaverat Dominus. T. XVI, B. LXI, C. LXXIV, Cap. XXVIII. Dixit quoque Dominus ad Mosen: Praecipe filiis Israel, et dices ad eos: Oblationem meam et panes h. Oblationem panis mei , et incensum odoris suavissimi offerte per tempora sua. Haec sunt sacrificia quae offerre debetis: Agnos anniculos immaculatos duos quotidie in holocaustum sempiternum: unum offeretis mane, et alterum ad vesperam: decimam partem Ephi similae, quae conspersa sit oleo purissimo, et habeat quartam partem hin. Holocaustum juge est quod obtulistis in monte Sinai in odorem suavissimum incensi Domini. Et libabitis vini quartam partem hin per agnos singulos in sanctuario Domini. Alterumque agnum similiter offeretis ad vesperam, juxta omnem ritum sacrificii matutini, et libamentorum ejus, oblationem suavissimi odoris Domino. C. LXXV. Die autem sabbati offeretis duos agnos anniculos immaculatos, et duas decimas similae oleo conspersae in sacrificio, et liba quae rite funduntur per singula sabbata in holocaustum sempiternum. C. LXXVI. In kalendis autem id est, in mensium exordiis offeretis holocaustum Domino, vitulos de armento duos, arietem unum, agnos anniculos septem immaculatos, et tres decimas similae oleo conspersae in sacrificio per singulos vitulos: et duas decimas similae oleo conspersae per singulos arietes: et decimam decimae similae ex oleo in sacrificio per agnos singulos h. Et singulas de cimas similae oleo cons persae in sacrificio per agnos . Holocaustum suavissimi odoris atque incensi est Domino. Libamenta autem vini, quae per singulas fundenda sunt victimas, ista erunt: media pars hin per singulos vitulos, tertia per arietem, quarta per agnum. Hoc erit holocaustum per omnes menses, qui sibi anno vertente succedunt. Hircus quoque offeretur Domino pro peccatis in holocaustum sempiternum cum libamentis suis. B. LXII, C. LXXVII. Mense autem primo, quarta decima die mensis, Phase Domini erit h. non habet, erit , et quinta decima die solemnitas: septem diebus vescentur azymis. Quarum dies prima venerabilis et sancta erit: omne opus servile non facietis in ea h. non habet, in ea . Offeretisque incensum holocaustum Domino, vitulos de armento duos, arietem unum, agnos anniculos immaculatos septem: et sacrificia singulorum ex simila, quae conspersa sit oleo, tres decimas per singulos vitulos, et duas decimas per arietem, et h. similiter hic decimam decimae per agnos singulos: id est, per septem agnos. Et hircum pro peccato unum, ut expietur pro vobis, praeter holocaustum matutinum quod semper offeretis. Ita facietis per singulos dies septem dierum in fomitem ignis, et in odorem suavissimum Domino, qui surget de holocausto, et de libationibus singulorum. Dies quoque septimus celeberrimus et sanctus erit vobis: omne opus servile non facietis in eo h. non habet, in eo . B. LXIII, C. LXXVIII. Dies etiam primitivorum, quando offeretis novas fruges Domino, expletis hebdomadibus, venerabilis et sancta erit: omne opus servile non facietis in ea h. non habet in ea . Offeretisque holocaustum in odorem suavissimum Domino, vitulos de armento duos, arietem unum, et agnos anniculos immaculatos septem: atque in sacrificiis eorum similae oleo conspersae tres decimas per singulos vitulos, per arietes duas, per agnos h. Hic ut supra decimam decimae, qui simul sunt agni septem. Hircum quoque unum Vulg. tac. unum . Qui mactatur h. qui mactatur, non habet pro expiatione: praeter holocaustum sempiternum et liba ejus. Immaculata offeretis omnia cum libationibus suis. B. LXIV, C. LXXIX, Cap. XXIX. Mensis etiam septimi prima dies venerabilis et sancta erit vobis. Omne opus servile non facietis in ea, quia h. non habet, in ea quia dies clangoris est h. Dies clangoris erit vobis et turbarum. Offeretisque holocaustum in odorem suavissimum Domino vitulum de armento unum, arietem unum, agnos anniculos immaculatos septem, et in sacrificiis eorum, similae oleo conspersae tres decimas per singulos vitulos, duas decimas per arietem, unam decimam per agnum, qui simul sunt agni septem: et hircum pro peccato, qui offertur in expiationem populi, praeter holocaustum kalendarum cum sacrificiis suis, et holocaustum sempiternum cum libationibus solitis. Eisdem caeremoniis offeretis in odorem suavissimum incensum Domino. C. LXXX. Decima quoque dies mensis hujus septimi erit vobis sancta atque venerabilis, et affligetis animas vestras: omne opus servile non facietis in ea h. non habet in ea . Offeretisque holocaustum Domino in odorem suavissimum, vitulum de armento unum, arietem unum, agnos anniculos immaculatos septem, et in sacrificiis eorum, similae oleo conspersae tres decimas per singulos vitulos, duas decimas per arietem, decimam decimae per agnos singulos h. singulas decimas per singulos agnos , qui sunt simul septem agni: et hircum pro peccato, absque his quae offerri pro delicto solent in expiationem, et holocaustum sempiternum, cum sacrificio et libaminibus eorum. Quinta decima vero die mensis septimi, quae vobis sancta erit atque venerabilis, omne opus servile non facietis in ea h. non habet in ea , sed celebrabitis solemnitatem Domino septem diebus. C. LXXXI. Offeretisque holocaustum in odorem suavissimum Domino, vitulos de armento tredecim, arietes duos, agnos anniculos quatuordecim immaculatos: et in libamentis eorum, similae oleo conspersae tres decimas per vitulos singulos, qui sunt simul vituli tredecim: et duas decimas arieti uno, id est, simul arietibus duobus, et h. ut supra decimam decimae agnis singulis, qui sunt simul agni quatuordecim: et hircum pro peccato, absque holocausto sempiterno, et sacrificio, et libamine ejus. In die altero offeretis vitulos de armento duodecim, arietes duos, agnos anniculos immaculatos quatuordecim: sacrificiaque et libamina singulorum per vitulos et arietes et agnos rite celebrabitis: et hircum pro peccato, absque holocausto sempiterno, sacrificioque et libamine ejus. Die tertio offeretis vitulos undecim, arietes duos, agnos anniculos immaculatos quatuordecim: sacrificiaque et libamina singulorum per vitulos et arietes et agnos rite celebratis: et hircum pro peccato, absque holocausto sempiterno, sacrificioque et libamine ejus. Die quarto offeretis vitulos decem, arietes duos, agnos anniculos immaculatos quatuordecim: sacrificiaque eorum Vulg. tac. eorum , et libamina singulorum per vitulos et arietes et agnos rite celebrabitis: et hircum pro peccato absque holocausto sempiterno, sacrificioque ejus et libamine. Die quinto offeretis vitulos novem, arietes duos, agnos anniculos immaculatos quatuordecim: sacrificiaque et libamina singulorum per vitulos et arietes et agnos rite celebrabitis: et hircum pro peccato, absque holocausto sempiterno, sacrificioque ejus et libamine: Die sexto offeretis vitulos octo, arietes duos, agnos anniculos immaculatos quatuordecim: sacrificiaque et libamina singulorum per vitulos et arietes et agnos rite celebrabitis: et hircum pro peccato, absque holocausto sempiterno, sacrificioque ejus et libamine. Die septimo offeretis vitulos septem, arietes duos, agnos anniculos immaculatos quatuordecim: sacrificiaque et libamina singulorum per vitulos et arietes et agnos rite celebrabitis: et hircum pro peccato absque holocausto sempiterno, sacrificioque ejus et libamine. Die octavo, qui est celeberrimus, omne opus servile non facietis, offerentes holocaustum in odorem suavissimum Domino, vitulum unum, arietem unum, agnos anniculos immaculatos septem: sacrificiaque et libamina singulorum per vitulos et arietes et agnos rite celebrabitis: et hircum pro peccato absque holocausto sempiterno, sacrificioque ejus et libamine. Haec offeretis Domino in solemnitatibus vestris: praeter vota et oblationes spontaneas in holocausto, in sacrificio, in libamine, et in hostiis pacificis. B. LXV, C. LXXXII, Cap. XXX. Narravitque Moses filiis Israel omnia quae ei Dominus imperarat: et locutus est ad principes tribuum filiorum Israel: Iste est sermo quem praecepit Dominus: Si quis virorum votum Domino voverit, aut se constrinxerit juramento: non faciet irritum verbum suum, sed omne quod promisit, implebit. C. LXXXIII. Mulier si quippiam voverit, et se constrinxerit juramento, quae est in domo patris sui, et in aetate adhuc puellari: si cognoverit pater votum, quod pollicita est, et juramentum, quo obligavit animam suam, et tacuerit, voti rea erit: quid pollicita est, et juravit, opere complebit. Sin autem statim ut audierit, contradixerit pater, et vota et juramenta ejus irrita erunt, nec obnoxia tenebitur sponsioni, eo quod contradixerit pater h. Dominus quoque propitiabitur ei, eo quod contradixerit pater . Si maritum habuerit, et voverit aliquid, et semel verbum de ore ejus egrediens animam illius obligaverit juramento: quo die audierit vir, et non contradixerit, voti rea erit, reddetque quodcumque promiserat. Sin autem audiens statim contradixerit, et irritas fecerit pollicitationes ejus, verbaque quibus obstrinxerat animam suam: propitius ei erit Dominus. Vidua et repudiata quidquid voverint, reddent. Uxor in domo viri cum se voto constrinxerit et juramento: si audierit vir et tacuerit, nec contradixerit sponsioni, reddet quodcumque promiserat; sin autem extemplo contradixerit, non tenebitur promissionis rea: quia maritus contradixit, et Dominus ei propitius erit. Si voverit, et juramento se constrinxerit, ut per jejunium, vel caeterarum rerum abstinentiam affligat animam suam: in arbitrio viri erit ut faciat, sive non faciat. Quod si audiens vir tacuerit, et in alteram diem distulerit sententiam: quidquid voverat atque promiserat, reddet: quia statim ut audivit, tacuit. Sin autem contradixerit postquam rescivit, portabit ipse iniquitatem ejus. Istae sunt leges h. legitima , quas constituit Dominus Mosi, inter virum et uxorem, inter patrem et filiam, quae in puellari adhuc aetate est, vel quae manet in parentis domo h. in patris domo . T. XVII, B. LXVI, C. LXXXIV, Cap. XXXI. Locutusque est Dominus ad Mosen, dicens: Ulciscere prius h. non habet prius filios Israel de Madianitis, et sic colligeris ad populum tuum. Statimque Moses, Armate, inquit, ex vobis viros ad pugnam, qui possint ultionem Domini expetere de Madianitis. Mille viri de singulis tribubus eligantur ex Israel qui mittantur ad bellum. Dederuntque millenos de cunctis tribubus, id est, duodecim mille expeditorum ad pugnam, quos misit Moses cum Phinees filio Eleazari sacerdotis, vasa quoque sancta, et tubas h. tibias ad clangendum tradidit ei. Cumque pugnassent contra Madianitas atque vicissent, omnes mares occiderunt, et reges eorum, Evi, et Recem, et Sur, et Hur, et Rebe, quinque principes gentis h. quinque reges Madian : Balaam quoque filium Beor interfecerunt gladio. Ceperuntque mulieres eorum, et parvulos, omniaque pecora, et cunctam supellectilem: quidquid habere poterant depopulati sunt: tam urbes quam viculos et castella flamma consumpsit. Et tulerunt praedam, et universa quae ceperant tam ex hominibus quam ex jumentis, et adduxerunt ad Mosen, et Eleazarum sacerdotem, et ad omnem multitudinem filiorum Israel. Reliqua autem utensilia portaverunt ad castra in campestribus Moab juxta Jordanem contra Jericho Et tulerunt praedam, et universa quae ceperant tam ex hominibus, quam ex jumentis, et reliqua utensilia, et adduxerunt ad Mosen, et ad Eleazarum sacerdotem, et ad omnem multitudinem filiorum Israel ad castra in campestribus Moab juxta Jordanem contra Jericho . Egressi sunt autem Moses et Eleazar sacerdos, et omnes principes synagogae, in occursum eorum extra castra. C. LXXXV. Iratusque Moses principibus exercitus, tribunis, et centurionibus qui venerant de bello, ait: Cur feminas reservastis? Nonne istae sunt, quae deceperunt filios Israel ad suggestionem Balaam, et praevaricari vos fecerunt in Domino super peccato Phohor, unde et percussus est populus? Ergo cunctos interficite quidquid est generis masculini, etiam in parvulis, et mulieres, quae noverunt viros in coitu, jugulate: puellas autem et omnes feminas virgines reservate vobis, et manete extra castra septem diebus. Qui occiderit hominem, vel occisum tetigerit, lustrabitur die tertio et septimo. h. Qui vero hominem occiderit, vel occisum tetigerit, maneat extra castra septem diebus lustrabiturque die tertio et septimo . Et de omni praeda, sive vestimentum fuerit, sive vas, et aliquid in utensilia praeparatum, de caprarum pellibus, et pilis, et ligno, expiabitur h. lustrabitur . Eleazar quoque sacerdos, ad viros exercitus qui pugnaverant, sic locutus est: Hoc est praeceptum legis, quod mandavit Dominus Mosi: Aurum, et argentum, et aes, et ferrum, et stannum, et plumbum, et omne quod potest transire per flammas, igne purgabitur h. igne purgabitur, et aqua expiationis lustrabitur . Quidquid autem ignem non potest sustinere, aqua expiationis sanctificabitur: et lavabitis vestimenta vestra die septimo et purificati postea castra intrabitis. C. LXXXVI. Dixitque Dominus ad Mosen: Tollite summam eorum quae capta sunt, ab homine usque ad pecus, tu et Eleazar sacerdos et principes vulgi: dividesque ex aequo praedam, inter eos qui pugnaverunt et egressi sunt ad bellum, et inter omnem reliquam multitudinem, et separabis Vulg. separabitis partem Domino ab his qui pugnaverunt et fuerunt in bello, unam animam de quingentis, tam ex hominibus quam ex bobus et asinis et ovibus, et dabis eam Eleazaro sacerdoti, quia primitiae Domini sunt. Ex media quoque parte filiorum Israel accipies quinquagesimum caput hominum, et boum, et asinorum, et ovium, cunctorumque animantium, et dabis ea Levitis, qui excubant in custodiis tabernaculi Domini. Feceruntque Moses et Eleazar h. sacerdos , sicut praeceperat Dominus. Fuit autem praeda, quam exercitus ceperat, ovium sexcenta septuaginta quinque millia, boum septuaginta duo millia, asinorum sexaginta millia et mille: animae hominum sexus feminei, quae non cognoverant viros, triginta duo millia. Dataque est media pars his qui in praelio fuerant, ovium trecenta triginta septem millia quingentae: e quibus in partem Domini supputatae sunt oves sexcentae septuaginta quinque. Et de bobus triginta sex millibus boves septuaginta et duo: de asinis triginta millibus quingentis, asini sexaginta unus: de animabus hominum secedim millibus, cesserunt in partem Domini triginta duae animae. Tradiditque Moses numerum primitiarum Domini Eleazaro sacerdoti, sicut fuerat et imperatum, ex media parte filiorum Israel, quam separaverat his qui in praelio fuerant. De media vero parte quae contigerat reliquae multitudini, id est, de ovibus trecentis triginta et septem millibus quingintis, et de bobus triginta sex millibus, et de asinis triginta millibus quingentis, et de hominibus sedecim millibus, tulit Moses quinquagesimum caput, et dedit Levitis, qui excubant Vulg. excubabant in tabernaculo Domini, sicut praeceperat Dominus. Cumque accessissent principes exercitus ad Mosen, et tribuni, centurionesque, dixerunt: Nos servi tui recensuimus numerum pugnatorum, quos habuimus sub manu nostra, et ne unus quidem defuit. Ob hanc causam offerimus in donariis Domini singuli quod in praeda auri potuimus invenire, periscelides et armillas, annulos et dextralia, ac muraenulas, ut depreceris pro nobis Dominum. Susceperuntque Moses et Eleazar sacerdos omne aurum in diversis speciebus, pondo h. non habet sedecim millia, septingentos quinquaginta siclos, a tribunis et centurionibus. Unusquisque enim quod in praeda rapuerat, suum erat. Et susceptum intulerunt in tabernaculum testimonii, in monimentum filiorum Israel coram Domino. B. LXVII, C. LXXXVII, Cap. XXXII. Filii autem Ruben et Gad habebant pecora multa, et erat illis in jumentis infinita substantia. Cumque vidissent Jazer et Galaad aptas alendis animalibus terras, venerunt ad Mosen, et ad Eleazarum sacerdotem, et principes multitudinis, atque dixerunt: Ataroth, et Dibon, et Jazer, et Nemra, Esebon, et Eleale, et Saban, et Nebo, et Beon, terra quam percussit Dominus in conspectu filiorum Israel h. multitudinis , regio uberrima est ad pastum animalium, et nos servi tui habemus jumenta plurima h. non habet plurima : precamurque si invenimus gratiam coram te, ut des nobis famulis tuis eam in possessionem, nec facias nos transire Jordanem. Quibus respondit Moses: Numquid fratres vestri ibunt ad pugnam, et vos hic sedebitis? Cur subvertitis mentes filiorum Israel, ne transire audeant in locum, quem eis daturus est Dominus? nonne ita egerunt patres vestri, quando misi de Cades-Barne ad explorandam terram? Cumque venissent usque ad Vallem Botri, lustrata omni regione, subverterunt cor filiorum Israel, ut non intrarent fines h. terram , quos eis Dominus dedit. Qui iratus juravit, dicens: Si videbunt homines isti, qui ascenderunt ex Aegypto, a viginti annis et supra, terram, quam sub juramento pollicitus sum Abraham, Isaac et Jacob: et h. quia noluerunt sequi me, praeter Chaleb filium Jephone Cenezaeum, et Josue filium Nun: isti impleverunt voluntatem meam. Iratusque Dominus adversum Israel, circumduxit eum per desertum quadraginta annis, donec consumeretur universa generatio, quae fecerat malum in conspectu ejus. Et ecce, inquit, vos surrexistis pro patribus vestris, incrementa et alumni hominum peccatorum, ut augeretis furorem Domini contra Israel. Quod si nolueritis sequi eum, in solitudine populum derelinquet, et vos causa eritis necis omnium. At illi prope accedentes, dixerunt: Caulas ovium fabricabimus, et stabula jumentorum, parvulis quoque nostris urbes munitas: nos autem ipsi armati et accincti pergemus ad praelium ante filios Israel, donec introducamus eos ad loca sua. Parvuli nostri et quidquid habere possumus, erunt in urbibus muratis, propter habitatorum insidias. Non revertemur in domos nostras h. ad parvulos nostros , usque dum possideant filii Israel haereditatem suam: nec quidquam quaeremus trans Jordanem, quia jam habemus nostram possessionem in orientali ejus plaga. Quibus Moses ait: si facitis quod promittitis, expediti pergite coram h. si feceritis quod promittitis, expe diti ut perga tis coram Domino ad pugnam, et omnis vir bellator armatus Jordanem transeat, donec subvertat Dominus inimicos suos et subjiciatur ei omnis terra h. Et postea revertimini : tunc eritis inculpabiles apud Dominum et apud Israel, et obtinebitis regiones, quas vultis, coram Domino: Sin autem quod dicitis, non feceritis, nulli dubium est quin peccetis in Dominum: et scitote quoniam peccatum vestrum apprehendet vos. Aedificate ergo urbes parvulis vestris, et caulas et stabula ovibus ac jumentis, et quod polliciti estis, implete. Dixeruntque filii Gad et Ruben ad Mosen: Servi tui sumus, faciemus quod jubet dominus noster h. Servi tui facient quod jubet Dominus noster . Parvulos nostros, et mulieres, et pecora, ac jumenta relinquemus in urbibus Galaad: nos autem famuli tui omnes expediti pergemus ad bellum, sicut tu, domine, loqueris. Praecepit ergo Moses Eleazaro sacerdoti, et Josue filio Nun, et principibus familiarum per tribus Israel, et dixit ad eos: Si transierint filii Gad et filii Ruben vobiscum Jordanem, omnes armati ad bellum coram Domino, et vobis fuerit terra subjecta: date eis Galaad h. date eis terram Galaad in possessionem. Sin autem noluerint transire armati vobiscum in terram Chanaan, inter vos habitandi accipiant loca. Responderuntque filii Gad, et filii Ruben: Sicut locutus est dominus servis suis, ita faciemus: ipsi armati pergemus coram Domino in terram Chanaan, et possessionem jam suscepisse nos confitemur cis Jordanem. Dedit itaque Moses filiis Gad et Ruben, et dimidiae tribui Manasse filii Joseph regnum Seon regis Amorrhaei, et regnum Og regis Basan, terram eorum cum urbibus suis per circuitum. Igitur exstruxerunt filii Gad, Dibon, et Ataroth, et Aroer, et Atroth, Sophan, et Jazer, et Jegbaa, et Beth Nemra, et Beth Aran, urbes munitas, et caulas pecoribus suis h. non habet, suis . Filii vero Ruben aedificaverunt Esebon, et Eleale, et Cariathaim, et Nabo, et Baal-Meon, versis nominibus, Sabama quoque: imponentes vocabula urbibus quas exstruxerant h. Et Bal-Meon, et Musaboth Sem, et Sibama. Imponentes vocabula urbibus quas exstruxerant . Porro filii Machir, filii Manasse, perrexerunt in Galaad, et vastaverunt eam interfecto Amorrhaeo habitatore ejus. Dedit ergo Moses terram Galaad Machir filio Manasse, qui habitavit in ea. Jair autem filius Manasse abiit, et occupavit vicos ejus, quos appellavit Avoth Jair, id est, Villas Jair h. non habet . Noba quoque perrexit, et apprehendit Canath cum vinculis suis: vocavitque eam ex nomine suo Noba. B. LXVIII, Cap. XXXIII. Hae sunt mansiones filiorum Israel, qui egressi sunt de Aegypto per turmas suas in manu Mosi et Aaron, quas descripsit Moses juxta castrorum loca, quae Domini jussione mutabant. T. XVIII, C. LXXXVIII. Profecti igitur de Ramesses mense primo, quinta decima die mensis primi, altera die Phase, filii Israel in manu excelsa, videntibus cunctis Aegyptiis, et sepelientibus primogenitos, quos percusserat Dominus (nam et in diis eorum exercuerat ultionem), castrametati sunt in Socchoth. Et de Socchoth venerunt in Etham, quae est in extremis finibus h. non habet solitudinis. Inde egressi venerunt contra Phi-Ahiroth, quae respicit Beel-Sephon, et castrametati sunt ante Magdolum. Profectique de Phi-Ahiroth, transierunt per medium mare in solitudinem, et ambulantes tribus diebus per desertum Etham, castrametati sunt in Mara. Profectique de Mara venerunt in Elim, ubi erant duodecim fontes aquarum, et palmae septuaginta: ibique castrametati sunt. Sed et inde egressi, fixere tentoria super mare Rubrum. Profectique de mari Rubro, castrametati sunt in deserto Sin. Unde egressi venerunt in Dephaca. Profectique de Dephaca, castrametati sunt in Alus. Egressique de Alus, in Raphidim fixere tentoria notandum quod in Hebraeo non habetur, fixerunt tentoria, sed castrametati sunt , ubi aqua populo defuit ad bibendum. Profectique de Raphidim, castrametati sunt in deserto Sinai. Sed et de solitudine Sinai egressi, venerunt ad sepulcra concupiscentiae. Profectique de sepulcris concupiscentiae, castrametati sunt in Aseroth. Et de Aseroth venerunt in Rethma. Profectique de Rethma, castrametati sunt in Remmon-Phares. Unde egressi, venerunt in Lebna. Et de Lebna, castrametati sunt in Ressa. Egressique de Ressa, venerunt in Ceelatha. Unde profecti, castrametati sunt in monte Sepher. Egressi de monte Sepher, venerunt in Arada. Inde proficiscentes, castrametati sunt in Maceloth. Profectique de Maceloth, venerunt in Thaath. De Thaath, castrametati sunt in Thare. Unde egressi, fixere tentoria in Methea. Et de Methca, castrametati sunt in Esmona. Profectique de Esmona, venerunt in Moseroth. Et de Moseroth, castrametati sunt in Benejacan. Profectique de Benejacan, venerunt in montem Gadgad. Unde profecti, castrametati sunt in Jetabatha. Et de Jetabatha, venerunt in Hebrona. Egressique de Hebrona, castrametati sunt in Asion-Gaber. Inde profecti venerunt in desertum Sin, haec est Cades. Egressique de Cades, castrametati sunt in monte Hor, in extremis finibus h. non habet finibus terrae Edom. Ascenditque Aaron sacerdos in montem Hor, jubente Domino, et mortuus est ibi anno quadragesimo egressionis filiorum Israel ex Aegypto, mense quinto, prima die mensis, cum esset annorum centum viginti trium. Audivitque Chananaeus rex Arad, qui habitabat ad meridiem in terra Chanaan, venisse filios Israel. Et profecti de monte Hor, castrametati sunt in Salmona. Unde egressi venerunt in Phinon. Profectique de Phinon, castrametati sunt in Oboth. Et de Oboth, venerunt in Hieabarim, quae est h. non habet, quae est in finibus Moabitarum. Profectique de Hieabarim h. De Hiim, hic habet; supra, Hieabarim , fixere tentoria in Dibon Gad. Unde egressi, castrametati sunt in Helmon-Deblathaim. Egressique de Helmon-Deblathaim, venerunt ad montes Abarim contra Nabo. B. LXIX Profectique de montibus Abarim, transierunt ad campestria Moab, super Jordanem contra Jericho. Ibique castrametati sunt de Beth Isimoth usque ad Abelsattim in planioribus locis Moabitarum h. in planicie Moabitarum , ubi locutus est Dominus ad Mosen. C. LXXXIX. Praecipe filiis Israel, et dic ad eos: Quando transieritis Jordanem, intrantes terram Chanaan, disperdite cunctos habitatores regionis illius: confringite titulos, et statuas comminuite, atque omnia excelsa vastate, mundantes terram, et habitantes in ea. Ego enim dedi vobis illam in possessionem, quam dividetis vobis sorte. Pluribus dabitis latiorem, et paucis angustiorem. Singulis ut sors ceciderit, ita tribuetur haereditas. Per tribus et familias possessio dividetur h. Per tribus familia rum vestrarum haereditatem capietis . Sin autem nolueritis interficere habitatores terrae h. a facie vestra : qui remanserint, erunt vobis quasi clavi in oculis, et lanceae in lateribus, et adversabuntur vobis in terra habitationis vestrae, et quidquid illis cogitaveram facere, vobis faciam. T. XIX, B. LXX, Cap. XXXIV. Locutusque est Dominus ad Mosen, dicens: Praecipe filiis Israel, et dices ad eos: Cum ingressi fueritis terram Chanaan, et in possessionem vobis sorte ceciderit, his finibus terminabitur. Pars meridiana incipiet a solitudine Sin, quae est juxta Edom, et habebit terminos contra orientem mare salsissimum. Qui circumibunt australem plagam per ascensum Scorpionis, ita ut transeant in Sinna, et perveniant a Meridie usque ad Cades-Barne, unde egredientur confinia ad villam nomine h. non habet Adar, et tendent usque ad Esemona. Ibitque per gyrum terminus ad Esemona usque ad torrentem Aegypti, et maris Magni littore finietur. Plaga autem Occidentalis a mari Magno incipiet, et ipso fine claudetur. Porro ad Septentrionalem plagam a mari Magno termini incipient, pervenientes usque ad montem altissimum h. montium a quo venient in Emath usque ad terminos Sedada; ibuntque confinia usque ad Zephrona, et villam Enan. Hi erant termini in parte aquilonis. Inde metabuntur fines contra orientalem plagam de villa Enan usque Sephama, et de Sephama descendent termini in Rebla contra fontem Daphim h. ad orientem : inde pervenient contra Orientem a mare Chenereth, et tendent usque ad Jordanem, et ad ultimum salsissimo claudentur mari. Hanc habebitis terram per fines suos in circuitu. C. XC. Praecepitque Moses filiis Israel, dicens: Haec est Vulg. erit terra, quam possidebitis sorte, et quam jussit Dominus dari novem tribubus, et dimidiae tribui. Tribus enim filiorum Ruben per familias suas, et tribus filiorum Gad juxta cognationum numerum, media quoque tribus Manasse, id est, duae semis tribus, acceperunt partem suam trans Jordanem contra Jericho ad orientalem plagam. Et ait Dominus ad Mosen: B. LXXI, C. XCI. Haec sunt nomina virorum qui terram vobis divident, Eleazar sacerdos, et Josue filius Nun, et singuli principes de tribubus singulis, quorum ista sunt vocabula: De tribu Juda, Chaleb filius Jephonne. De tribu Simeon, Samuel filius Amiud. De tribu Benjamin, Elidad filius Chiselon. De tribu filiorum Dan, Bocci filius Jogli h. Dux Bocci. Sic ab hinc per singulas tribus . Filiorum Joseph de tribu Manasse, Hanniel filius Ephod. De tribu Ephraim, Camuel filius Sephthan. De tribu Zabulon, Elisaphan filius Pharnach. De tribu Issachar, dux Phaltiel filius Azan. De tribu Aser, Ahiud filius Salomi. De tribu Nephthali, Phedael filius Ammiud. Hi sunt, quibus praecepit Dominus ut dividerent filiis Israel terram Chanaan. C. XCII, Cap. XXXV. Haec quoque locutus est Dominus ad Mosen h. Et locutus est Dominus ad Mosen in campestribus Moab super Jordanem, contra Jericho: Praecipe filiis Israel ut dent Levitis de possessionibus suis urbes ad habitandum, et suburbana earum per circuitum: ut ipsi in oppidis maneant, et suburbana sint pecoribus ac jumentis: quae a muris civitatum forinsecus, per circuitum, mille passuum spatio tendentur. Contra orientem duo millia erunt cubiti, et contra meridiem similiter duo millia: ad mare quoque, quod respicit Occidentem, eadem mensura erit, et septentrionalis plaga aequali termino finietur. Eruntque urbes in medio, et foris suburbana. B. LXXIII. De ipsis autem oppidis, quae Levitis dabitis, sex erunt in fugitivorum auxilia separata, ut fugiat ad ea qui fuderit sanguinem: et exceptis his, alia quadraginta duo oppida, id est, simul quadraginta octo cum suburbanis suis. Ipsaeque urbes, quae dabuntur de possessionibus filiorum Israel, ab his qui plus habent, plures auferentur: et qui minus, pauciores. Singuli juxta mensuram haereditatis suae dabunt oppida Levitis. T. XX, C. XCIII. Ait Dominus ad Mosen: Loquere filiis Israel, et dices ad eos: Quando transgressi fueritis Jordanem in terram Chanaan, decernite quae urbes esse debeant in praesidia fugitivorum qui nolentes sanguinem fuderint: in quibus cum fuerit profugus, cognatus occisi eum non poterit occidere, donec stet in conspectu multitudinis, et causa illius judicetur h. ad judicium . De ipsis autem urbibus, quae ad fugitivorum subsidia separantur, tres erunt trans Jordanem, et tres erunt in terra Chanaan, tam filiis Israel quam advenis atque peregrinis, ut confugiat ad eas qui nolens sanguinem fuderit. Si quis ferro h. Si quis vase ferri percusserit, et mortuus fuerit qui percussus est: reus erit homicidii, et ipse morietur. Si lapidem jecerit, et ictus occubuerit: similiter punietur h. Si lapidem incusserit et mor tuus fuerit qui per cussus est, lapis que . . . . magnitudinis . . . ejus mag . . . interierit, percus sor morte morietur . . . . serit quod tantae . . nis ut ad aestima . . . ejus magnitud. erit, percussor h . . mo rietur . Si ligno percussus interierit: percussoris sanguine vindicabitur. C. XCIV. Propinquus occisi homicidam interficiet: statim ut apprehenderit eum, interficiet. Si per odium quis hominem impulerit, vel jecerit quippiam in eum per insidias: aut cum esset inimicus, manu percusserit, et ille mortuus fuerit: percussor, homicidii reus erit. Cognatus occisi statim ut invenerit eum, jugulabit. C. XCV. Quod si fortuitu, absque odio et inimicitiis, quidquam horum fecerit, et hoc, audiente populo, fuerit comprobatum, atque inter percussorem et propinquum sanguinis quaestio ventilata: liberabitur innocens de ultoris manu, et reducetur per sententiam in urbem, ad quam confugerat, manebitque ibi, donec sacerdos magnus, qui oleo sancto unctus est, moriatur. Si interfector extra fines urbium, quae exsulibus deputatae sunt, fuerit inventus, et percussus ab eo, qui ultor est sanguinis: absque noxa erit qui eum occiderit. Debuerat enim profugus usque ad mortem pontificis in urbe residere. Postquam autem ille obierit, homicida revertetur in terram suam. Haec sempiterna erunt, et legitima in cunctis habitationibus h. habet, in cunctis generationibus et habitationibus vestris. Homicida sub testibus punietur: ad unius testimonium nullus condemnabitur. Non accipietis pretium ab eo, qui reus est sanguinis, statim et ipse morietur. Exsules et profugi ante mortem pontificis nullo modo in urbes suas reverti poterunt: ne h. quia morietur. Non accipietis pre tium ab exsulibus et profugis, ut ante mortem pontificis in urbes revertantur. Ne polluatis terram habitationis vestrae, quae insontium cruore maculatur: nec aliter expiari potest, nisi per ejus sanguinem, qui alterius sanguinem fuderit. Atque ita emundabitur vestra possessio, me commorante vobiscum. Ego enim sum Dominus, qui habito inter filios Israel. B. LXXIV, C. XCVI, Cap. XXXVI. Accesserunt autem principes familiarum Galaad filii Macchir, filii Manasse de stirpe filiorum h. Principes familiarum cognatione filiorum Joseph: locutique sunt Mosi coram principibus Israel, atque dixerunt: Tibi domino nostro praecepit Dominus, ut terram sorte divideres filiis Israel, et ut filiabus Salphaad fratris nostri dares possessionem debitam patri: quas si alterius tribus homines uxores acceperint, sequetur possessio sua, et translata ad aliam tribum, de nostra haereditate minuetur. Atque ita fiet, ut cum jubilaeus, id est, quinquagesimus annus remissionis advenerit, confundatur sortium distributio, et aliorum possessio ad alios transeat. Respondit Moses filiis Israel, et Domino praecipiente, ait: Recte tribus filiorum Joseph locuta est. Et haec lex super filiabus Salphaad a Domino promulgata est: Nubant quibus volunt, tantum ut suae tribus hominibus: ne commisceatur possessio filiorum Israel de tribu in tribum. Omnes enim viri ducent uxores de tribu et cognatione sua: et cunctae feminae maritos de eadem tribu accipient, ut haereditas permaneat in familiis: nec sibi misceantur tribus, sed ita maneant, ut a Domino separatae sunt. Feceruntque filiae Salphaad, ut fuerat imperatum: et nupserunt, Maala, et Thersa, et Egla, et Melcha, et Noha, filiis patrui sui de familia Manasse, qui fuit filius Joseph: et possessio, quae illis fuerat attributa, mansit in tribu et familia patris earum. Haec sunt mandata atque judicia, quae praecepit Dominus per manum Mosi ad filios Israel, in campestribus Moab super Jordanem contra Jericho. Explicit liber Numerorum, qui Hebraice dicitur Vajedabber. |
SANCTISSIMI DOMINI NOSTRI LEONIS DIVINA PROVIDENTE PAPAE XIII EPISTOLA ENCYCLICA FIDENTEM PIUMQUE* De mariali rosario VENERABILIBUS FRATRIBUS PATRIARCHIS PRIMATIBUS, ARCHIEPISCOPIS, EPISCOPIS ALIISQUE LOCORUM ORDINARIIS PACEM ET COMMUNIONEM CUM APOSTOLICA SEDE HABENTIBUS LEO PP. XIII VENERABILES FRATRES Salutem et apostolicam benedictionem Fidentem piumque animum erga Virginem beatissimam, quem inde a teneris haustum, tota vita studuimus alere et augere, iam saepius in summo Pontificatu licuit Nobis apertiusque testari. Tempora enim nacti aeque calamitosa rei christianae ac populis ipsis periculosa, nempe cognovimus quanti foret ad providendum, commendare vel maxime illud salutis pacisque praesidium quod in augusta Genitrice sua benignissime Deus humano generi attribuit, perpetuo eventu in Ecclesiae fastis insigne. Hortationibus votisque Nostris multiplex gentium catholicarum sollertia respondit, religione praesertim sacratissimi Rosarii excitata: neque copia desiderata est fructuum optimorum. Nos tamen expleri nequaquam possumus celebranda Matre divina, quae vere est omni laude dignissima, et commendando amoris studio in Matrem eamdem hominum, quae plena est misericordiae, plena gratiarum. Quin etiam animus, apostolicis curis defatigatus, quo propius sentit demigrandi tempus instare, eo contentiore fiducia respicit Illam, ex qua, tamquam ex felici aurora, inocciduae faustitatis laetitiaeque processit dies. Quod si, Venerabiles Fratres, iucundum memoratu est, aliis Nos datis ex intervallo litteris collaudasse Rosarii precem, utpote quae multis modis et pergrata sit ei, cuius honori adhibetur, et iis perutilis cedat qui rite adhibeant, aeque est iucundum posse nunc idem insistere et confirmare propositum. Hinc autem praeclara se dat occasio ut mentes animosque ad religionis incrementa more paterno adhortemur, et acuamus in eis praemiorum spem immortalium. Precandi formae, de qua dicimus, appellatio adhaesit propria Rosarii, velut si rosarum suavitatem venustatemque sertorum contextu suo imitetur. Quod quidem ut peraptum est instituto colendae Virginis, quae Rosa mystica Paradisi merito salutatur, quaeque universorum Regina stellante ibi corona praefulget, ita videtur nomine ipso adumbrare augurium, cultoribus suis ab illa oblatum, de gaudiis sertisque caelestibus. — Hoc autem perspicue apparet, si quis Rosarii marialis rationem consideret. Nihil quippe est quod Christi Domini et Apostolorum tum praecepta, tum exempla gravius suadeant, quam invocandi Dei exorandique officium. Patres deinde ac doctores commonuerunt tantae id esse necessitatis, ut homines eo neglecto, sibi frustra de sempiterna salute assequenda confidant. Quum vero cuiquam oranti, ex rei suapte vi atque ex promissione Christi, aditus pateat ad impetrandum, ex duabus tamen praecipue rebus, ut nemo ignorat, maximam efficacitatem trahit precatio; si perseveranter assidua, si complurium sit in unum collata. Alterum ea declarant plena bonitatis invitamenta Christi, petite, quaerite, pulsate (Matth, VII, 7); plane ad similitudinem parentis optimi, qui liberorum vult ille quidem indulgere optatis, sed etiam gaudet se diu rogari ab eis et quasi precibus fatigari, ut ipsorum animos arctius sibi devinciat. De altero idem Dominus non semel testatus est: Si duo ex vobis consenserint super terram, de omni re quamcumque petierint, fiet illis a Patre meo, eo quod, ubi sunt duo vel tres congregati in nomine meo, ibi sum in medio eorum (Matth. XVIII, 19, 20). Ex quo illud Tertulliani nervose dictum: Coimas in coetum et congregationem, ut ad Deum, quasi manu facta, precationibus ambiamus; haec Deo grata vis est (Apologet, c. XXXIX): illudque commemorabile Aquinatis : Impossibile est multorum preces non exaudiri, si ex multis orationibus fiat quasi una (In Evang. Matth. c. XVIII).— Ea utraque commendatio egregie in Rosario praestat. In hoc enim, plura ne persequamur, eisdem ingeminandis precibus regnum gratiae et gloriae suae a Patre caelesti implorare contendimus; Virginemque Matrem etiam atque etiam obsecramus ut culpae obnoxiis succurrere nobis deprecando velit, quum in omni vita, tum sub horam extremam quae gradus est ad aeternitatem. Eiusdem autem Rosarii formula ad precationem communiter habendam optime accommodata est ; ut non sine causa nomen etiam psalterii mariani obtinuerit. Atque ea religiose custodienda est vel redintegranda consuetudo quae apud patres viguit, quum familiis christianis, aeque in urbibus atque in agris, id sanctum erat ut, decedente die, ab aestu operum ante effigiem Virginis rite convenientes, Rosarii cultum alterna laude persolverent. Quo ipsa fideli concordique obsequio admodum delectata, sic eis aderat perinde ac bona mater in corona filiorum, pacis domesticae impertiens munera, quasi pacis praenuncia caelestis. — Hac quidem communis precationis virtute spectata, inter ea quae pluries de Rosario placuit decernere, etiam ediximus «Nobis esse in optatis ut in dioeceseon singularum templo principe quotidie, in templis curialibus « diebus festis singulis, ipsum recitetur (Litt. apost. Salutaris ille, datae die XXIV decembr, an. MDCCCLXXXIII) ». Id autem constanter et studiose fiat: libentesque videmus id fieri et propagari in aliis quoque publicae pietatis solemnibus, atque in pompis peregrinantium ad insigniora templa, quarum commendanda est frequentia increscens. — Quiddam praeterea et periucundum et salubre animis habet ista precum laudumque marialium consociatio. Nosque ipsi tunc maxime sensimus, ac memor gestit animus revocare, quum per singularia quaedam tempora Pontificatus Nostri in basilica Vaticana adfuimus, circumfuso omnium ordinum numero ingenti, qui una Nobiscum mente, voce, fiducia, per Rosarii mysteria et preces enixe supplicabant Adiutrici nominis catholici praesentissimae. Ecquis vero fiduciam in praesidio et ope Virginis tantopere collocatam, putare velit et arguere nimiam ? Certissime quidem perfecti Conciliatoris nomen et partes alii nulli conveniunt quam Christo, quippe qui unus, homo idem et Deus, humanum genus summo Patri in gratiam restituent: Unus mediator Dei et hominum homo Christus Iesus, qui dedit redemptionem semetipsum pro omnibus (I Tim. n, 5,6). At vero si nihil prohibet, ut docet Angelicus, aliquos alios secundum quid dici mediatores inter Deum et homines, prout scilicet cooperantur ad unionem hominis cum Deo dispositive et ministerialiter (III, q. XXVI, aa. 1,2), cuiusmodi sunt angeli sanctique caelites, prophetae et utriusque testamenti sacerdotes, profecto eiusdem gloriae decus Virgini excelsae comulatius convenit. Nemo etenim unus cogitari quidem potest qui reconciliandis Deo hominibus parem atque illa operam vel unquam contulerit vel aliquando sit collaturus. Nempe ipsa ad homines in sempiternum ruentes exitium Servatorem adduxit, iam tum scilicet quum pacifici sacramenti nuncium, ab Angelo in terras allatum, admirabili assensu: loco totius humanae naturae (S. Th. III, q. XXX, a. 1), excepit : ipsa est de qua natus est Iesus, vera scilicet eius Mater, ob eamque causam digna et peraccepta ad Mediatorem Mediatrice.— Quarum rerum mysteria quum in Rosarii ritu ex ordine succedant piorum animis recolenda et contemplanda, inde elucent Mariae promerita de reconciliatione et salute nostra. Nec potest quisquam non suavissime affici quoties eam considerat, quae vel in domo Elisabethae administra charismatum divinorum apparet, vel Filium pastoribus, regibus, Simeoni praebet infantem. Quid vero quum consideret, sanguinem Christi causa nostra profusum ac membra in quibus ille Patri vulnera accepta, nostrae pretia libertatis, ostendit, non aliud ea esse nisi carnem et sanguinem Virginis? siquidem caro Iesu caro est Mariae; et quamvis gloria resurrectionis fuerit magnificata, eadem tamen carnis mansit et manet natura quae suscepta est de Maria (De assumpt. B. M. V. c. v. inter opp. S. Aug). Sed alius quidam fructus insignis e Rosario consequitur, cum temporum ratione omnino connexus ; cuius Nos alias mentionem intulimus. Is nimirum est fructus, ut quando virtus fidei divinae tam multis vel periculis vel incursibus obiecta quotidie est, homini christiano hinc etiam bene suppetat quo alere eam possit et roborare. —Auctorem fidei et consumatorem nominant Christum divina eloquia (Hebr. XII, 2) : auctorem, eo quia docuit ipse homines multa quae crederent, de se praecipue in quo inhabitat omnis plenitudo divinitatis (Col. II, 9), idemque gratia et velut unctione sancti Spiritus benigne dat unde credant; consummatorem, quia res per velamen in mortali vita ab eis perceptas, pandit ipse apertas in caelo, ubi habitum fidei in claritudinem gloriae commutabit. Sane vero in Rosarii instituto luculenter eminet Christus; cuius vitam meditando conspicimus, et privatam in gaudiis, et publicam summos inter labores doloresque ad mortem, denique gloriosam, quae ab anastasi triumphantis, in aeternitatem profertur sedentis ad dexteram Patris. Et quoniam fides, ut plena dignaque sit, se prodat necesse est, corde enim creditur ad iustitiam, ore autem confessio fit ad salutem (Rom. X, 10); propterea ad hanc etiam habemus ex Rosario facultatem optimam. Nam per eas quibus intexitur vocales preces, licet expromere ac profiteri fidem in Deum, providentissimum nostri patrem, in venturi saeculi vitam, in peccatorum remissionem; etiam in mysteria Trinitatis augustae, Verbi hominis facti, maternitatis divinae atque alia. Nemo autem est nescitis quantum sit meritamque fidei. Quippe fides non secus est ac lectissimum germen, virtutis omnis flores in praesentia emittens, quibus probemur Deo, fructus deinde allaturum qui perpetuo maneant: Nosse enim te consummata iustitia est, et scire iustitiam et virtutem tuam radix est immortalitatis (Sap. XV, 3). — Admonet locus ut unum adiiciamus, attinens nimirum ad officia virtutum quae iure suo postulat fides. Est inter eas poenitentiae virtus, eiusque pars etiam est abstinentia, non uno nomine et debita et salutaris. In quo quidem si filios suos Ecclesia clementius in dies habet, at videant ipsi diligentiam sibi omnem esse adhibendam ut indulgentiam maternam aliis compensent officiis. Libet vero in hanc pariter causam eumdem Rosarii usum cum primis proponere, qui bonos poenitentiae fructus, maxime ab angoribus Christi et Matris recolendis, aeque potest efficere. Nitentibus igitur ad summum bonorum, sane quam providenti consilio hoc Rosarii adiumentum exhibitum est, idque tam promptum omnibus atque expeditum ut nihil magis. Quivis enim religione vel mediocriter institutus eo facile uti et cum fructu potest; neque res est tanti temporis quae cuiusquam negotiis afferat moram. Opportunis clarisque exemplis abundant annales sacri: satisque est cognitum multos semper fuisse, qui vel sustinentes graviora munera, vel curis operosis distentí, hanc tamen pietatis consuetudinem nullo unquam die intermisere. — Qua cum re suaviter congruit intimus ille religionis sensus quo animi erga coronam sacram feruntur, ut eam adament tamquam individuam vitae comitem fidumque praesidium; eamdemque in agone supremo complexi, auspicium dulce teneant ad immarcescibilem gloriae coronam. Auspicio plurimum favent beneficia sacrae indulgentiae, si perinde habeantur ac digna sunt: his enim amplissime Rosarii institutum a Decessoribus Nostris et a Nobismetipsis est auctum. Eaque certe et morientibus et vita functis, quasi per manus misericordis Virginis impertita, valde sunt profutura, quo maturius expetitae pacis lucisque perpetuae fruantur solatiis. Haec, Venerabiles Fratres, permovent Nos, ut formam pietatis tam excellentem, tamque utilem ad capiendum salutis portum, laudare et commendare gentibus catholicis ne cessemus. Sed alia praeterea id ipsum suadet causa gravissima, de iam saepius litteris et allocutione animum aperuimus. — Videlicet, quum Nos quotidie acrius ad agendum impellat id votum, quod ex divino Christi Iesu Corde concepimus, initae dissidentium reconciliationis fovendae, intelligimus quidem hanc praestantissimam unitatem nulla re melius parari posse et adstringi quam sanctarum precum virtute. Obversatur exemplum Christi, qui ut alumni disciplinae suae essent in fide et caritate unum, effusa ad Patrem obsecratione rogavit. Deque valida in idem deprecatione Matris eius sanctissimae, illustre documentum in historia est apostolica. In qua commemoratur primus Discipulorum coetus, promissam almi Spiritus amplitudinem magna spe fiagitans et expectans; simulque Mariae praesentia comprecantis singulariter commemoratur: Hi omnes erant perseverantes unanimiter in oratione eum Maria matre Iesu (Act I, 14). Ut igitur ad eam, tamquam ad unitatis fautricem et custodem eximiam, recte se Ecclesia exoriens precando adiunxit, id similiter his temporibus per orbem catholicum fieri peropportunum est; toto praesertim octobri, quem mensem iamdiu Nos divinae Matri, pro afflictis Ecclesiae temporibus implorandae, deditum sacrumque solemni Rosarii ritu voluimus.— Proinde caleat ubique huiusmodi precis studium, ad propositum in primis sanctae unitatis. Neque aliud quidquam Mariae gratius acceptiusque fuerit, utpote quae Christo maxime coniuncta, maximopere id cupiat et velit ut qui uno eodemque donati sunt eius baptismate, una omnes eademque fide perfectaque caritate cum ipso et inter se cohaereant. — Eiusdem vero fidei mysteria augusta altius in animis per Rosarii cultum insideant, eo felicissimo fructu ut imitemur quod continent et quod promittunt assequamur. Interea munerum divinorum auspicem caritatisque Nostrae testem, singulis vobis cleroque ac populo vestro Apostolicam benedictionem peramanter impertimus. Datum Romae apud Sanctum Petrum die XX Septembris anno MDCCCXCVI, Pontificatus Nostri decimo nono. LEO PP. XIII H. Denzinger, Enchiridion symbolorum definitionum et declarationum de rebus fidei et morum, 43a ediz. bilingue, a c. di Peter Hünermann, Centro editoriale dehoniano, Bologna, 2012, pp. 1160-1163. |
RENOVABITUR VT AQUILA D. O. M. VIATOR LEGE, ET LVGE; HIC IACET FR: IOANNES PAVLVS DE LASCARIS CASTELLAR MAGNVS MAGISTER, ET MELITÆ PRINCEPS QVI NASCENDO AB IMPERATORIBUS, ET COMITIBVS VINTIMILLÆ ACCEPIT NOBILITATEM VIVENDO IN CONSILIIS ET LEGATIO= IBVS FECIT AMPLISSIMAM, ET MORIENDO INTER OMNIUM LACRIIMAS REDDIDIT IMMORTALEM; REGNAVIT XXI ANNOS, INTER PRINCIPES FORTVNATUS, ERGA SVBDITOS PATER PATRIÆ, ERGA RELIGIONEM BENE MERENTISSIMVS; SEPTIMA TRIREMI, QUAM ANNVIS REDITIBVS STABILIVIT, NOVA COMMENDA QVAM INSTITVIT ALIIS ATQUE ALIIS ÆDIFICIIS QUÆ CŌSTRVXIT, TOT NOĪBVS TERRA MARIQUE CELEBRIS SOLIDEO SEMPER AFFIXVS; OBIIT DIE XIV AVGVSTIANO DOM. M.D.C.L.VII AETATIS SVÆ LXXXXIV PARENTES HOC GRATI ANIMI MONVMENTVM INTER LACRYMAS POSVERVNT |
Caput 36 "Qualiter intellectus noster de Deo propositionem formet" Contra Gentiles, lib. 1 cap. 36 n. 1 Ex hoc etiam ulterius patet quod intellectus noster de Deo simplici non in vanum enuntiationes format componendo et dividendo, quamvis Deus omnino sit simplex. Contra Gentiles, lib. 1 cap. 36 n. 2 Quamvis namque intellectus noster in Dei cognitionem per diversas conceptiones deveniat, ut dictum est, intelligit tamen id quod omnibus eis respondet omnino unum esse: non enim intellectus modum quo intelligit rebus attribuit intellectis; sicut nec lapidi immaterialitatem, quamvis eum immaterialiter cognoscat. Et ideo rei unitatem proponit per compositionem verbalem, quae est identitatis nota, cum dicit, Deus est bonus vel bonitas: ita quod si qua diversitas in compositione est, ad intellectum referatur, unitas vero ad rem intellectam. Et ex hac ratione quandoque intellectus noster enuntiationem de Deo format cum aliqua diversitatis nota, praepositionem interponendo, ut cum dicitur, bonitas est in Deo: quia et hic designatur aliqua diversitas, quae competit intellectui, et aliqua unitas, quam oportet ad rem referre. |
Migne "Patrologia Latina" Tomus 20 "BonI.EpEtDe9 20 Bonifacius I Parisiis J. P. Migne 1845 early modern edition, no apparatus this file was encoded in TEI xml for the University of Zurich's Corpus Corporum project (www.mlat.uzh.ch) by Ph. Roelli in 2013 Classical Latin orthography latin" MONITUM IN TRES SUBSEQUENTES EPISTOLAS Monimenta varia, quae ad Bonifacii electionem et ordinationem, et schismatis tunc nati originem attinent, primus Baronius e codice Vaticano descripsit, et ad calcem anni 418, aut ad initium 419, eo ordine, quo in archetypo scripta sunt, edidit. Primum antecedit Symmachi relatio anno 418, Decembris 29 die consignata, qua is praefectus Honorio persuadere conatur, Eulalium urbis Romanae pontificem rite electum, « ac Bonifacium contra sacrae legis ordinem, et consuetudinis rationem » ordinatum esse. Deinde sequitur Honorii rescriptum ad eumdem Symmachum anno 419, Januarii 3 die datum, in quo ordinationem Eulalii ratam, ac Bonifacii irritam habere se declarat; ideoque huic Urbe interdicit, aut si non sponte obsequitur, « pertinacius resistentem invitum expelli » jubet. Rescriptum hoc excipit altera Symmachi relatio Januarii 8 die notata, qua Imperatori significat, se ipsius praeceptum eo die accepisse, « quo sancti diei (Epiphaniae) erat celebranda solemnitas, » ac sine mora, ut imperata perficerentur, operam dedisse; sed Bonifacium, ut ab indicta processione abstineret jussum, parere noluisse. Verum hinc nihil profecit Symmachus. Eum enim Imperatori diutius imponere non ferentes Romani presbyteri, mendaci illius narrationi sinceriorem opponendam duxerunt. Quapropter supplicem conscripserunt libellum, quem Honorius Januarii 15 die ad ipsummet Symmachum rescribens, a se acceptum testatur. Unde illum vel eo ipso die quo secunda Symmachi relatio, vel non multo serius, missum esse colligitur. Porro inter monimenta illa, quae hac de causa scripta sunt, nullum hic referre pluris interest, quam mox dictum libellum, utpote in quo Bonifacii ordinatio ac dotes a proprio ipsius clero planius ac sincerius explicantur. EPISTOLA I ROMANORUM PRESBYTERORUM AD HONORIUM IMPERATOREM, SEU EXEMPLUM PRECUM PRESBYTERORUM PRO BONIFACIO. Bonifacii legitimam, Eulalii vero illegitimam fuisse ordinationem. 1. Petimus Clementiam vestram, piissimi et clementissimi imperatores Honori et Theodosi semper augusti. Post abscessum sancti Zosimi papae Ecclesiae catholicae urbis Romae, ut fieri mos volebat, atque ipsa religionis disciplina dictabat, plures in unum convenimus sacerdotes; ut de constituendo successore communi judicio tractaremus. Sed quoniam Lateranensem ecclesiam, obstructis pene omnibus ingressibus, archidiaconus Eulalius, contemptis impie summi sacerdotis exsequiis, diaconibus et paucissimis presbyteris ac multitudine turbatae plebis obsederat; altero die (Decemb. 28) ad eamdem ecclesiam, ubi prius ab omnibus fuerat conventum, habita omnium collatione properavimus: ibique participato cum christiana plebe consilio, quem Deus jussit elegimus. Nam venerabilem virum Bonifacium, veterem presbyterum, in lege doctissimum, ac bonis moribus comprobatum, et quod eum magis ornabat, invitum, acclamatione totius populi ac consensu meliorum civitatis adscivimus divinae institutionis ordine consecratum. Nam subscribentibus plus minus septuaginta presbyteris, adstantibus novem diversarum provinciarum episcopis, benedictionem competenti tempore constat fuisse celebratam. Ac prius omnia, quae solemnitas exigebat, impleta sunt. 2. Sed cum supradictus Eulalius, qui antea per tres consacerdotes nostros fuerat ex multorum auctoritate conventus, ne quid sibi temere praeter conscientiam cleri majoris assumeret, circumventis paucissimis presbyteris, male acceptis his ac diversae custodiae mancipatis qui ad prohibendum cum litteris venerant, exhibito etiam cum aliis Ostiensi episcopo, quem prope mortuum constat accitum; nam tractum esse nolentem, senis aegritudo testatur; in locum sibi non debitum, incustodito religionis ordine, per ambitum proruisset: coepit factum suum per homines disciplinae inscios ac religionis ignaros indecenter tueri; aestimans humanis perturbationibus se confundere sententiam posse divinam. 3. Et quoniam Clementiam vestram constat falsidica relatione deceptam, ut nescio quid in injuriam divini judicii sanciretis (nam divinum est quidquid tantorum firmat electio), petimus Pietatem vestram, ut removeri priora constituta jubeatis, atque Eulalium, qui in locum subrepsit aliorum, ad comitatum Perennitatis vestrae cum auctoribus suis debere adduci. Nos enim profitemur sanctum papam Bonifacium nostris cum sacerdotibus adfuturum. Relictis enim singulis per titulos presbyteris omnes aderunt, qui voluntatem suam, hoc est Dei judicium proloquantur. Jubeat etiam vestra Clementia omnes adesse, quos causa constringit; ejici etiam civitate nolentes, qui se non patientur adduci. Invenietis, cum coeperit agitari interna discussio, quod non solum divinis legibus abhorreat, verum etiam displicere possit humanis: quo hoc consecuti agamus aeterno Imperio vestro maximas atque uberes gratias. EPISTOLA II. AB OMNI CONCILIO AFRICANO AD BONIFACIUM URBIS ROMAE EPISCOPUM, PER FAUSTINUM EPISCOPUM ET PHILIPPUM ET ASELLUM PRESBYTEROS, LEGATOS ECCLESIAE ROMANAE, DIRECTA. De clericorum causis et de appellationibus episcoporum, id, quod Zosimi commonitorio continetur, servaturos se profitentur, donec authentica recognoverint Nicaeni concilii exemplaria. Domino beatissimo et honorabili fratri BONIFACIO AURELIUS VALENTINUS primae sedis provinciae Numidiae, et caeteri qui praesentes adfuimus numero 217 ex omni concilio Africae. 1. Quoniam Domino placuit, ut de his quae nobiscum egerunt sancti fratres nostri, coepiscopus Faustinus, et compresbyteri Philippus et Asellus, non beatae memoriae episcopo Zosimo, a quo ad nos mandata et litteras attulerunt, sed tuae Venerationi, qui in ejus locum es divinitus constitutus, humilitas nostra rescriberet; ea breviter insinuare debemus, quae utrorumque concordia terminata sunt, non ea quae prolixis gestorum voluminibus continentur: in quibus salva quidem charitate, non tamen sine parvo altercationis labore demorati sumus, ex gestis delibantes; quae nunc ad causam pertinent. Quamquam et ille, si adhuc esset in corpore, hoc acciperet gratius, quod videret pacatius terminatum, domine frater. 2. Apiarius presbyter, de cujus et ordinatione et excommunicatione et provocatione fuerat exortum non solum Siccensi, verum etiam totius Africae Ecclesiae non leve scandalum, de omnibus erratis suis veniam petens, communioni est restitutus. Prior autem coepiscopus noster Siccensis Urbanus, quod in eo corrigendum visum est, sine ulla dubitatione correxit. Quia vero paci et quieti Ecclesiae non tantum ad praesens, sed etiam in posterum prospiciendum fuit, quoniam talia multa praecesserant, ut vel similia, vel etiam graviora deinceps praecaveri oporteret: placuit nobis, ut de Siccensi ecclesia, retento scilicet honore gradus sui, presbyter removeretur Apiarius, et accepto epistolio, ubicumque alibi vellet et posset, presbyterii munere fungeretur. Quod eidem ipsi per litteras proprias postulanti sine difficultate concessimus. 3. Sane priusquam haec causa isto termino clauderetur, inter alia quae dinturnis disceptationibus versabamus, quia ratio ipsa poscebat, ut apud acta ecclesiastica a fratribus nostris Faustino coepiscopo, et Philippo et Asello compresbyteris quaereremus, ut promerent quidquid eis agendum nobiscum fuisset injunctum, nonnulla quidem sine ullo scripto prosecuti sunt verbis; sed cum id potius flagitareremus quod in litteris ferrent, commonitorium protulerunt, quod recitatum nobis, etiam gestis quae secum ad vos deferunt est alligatum. In quo eis quatuor quaedam nobiscum gerenda mandata sunt: unum de appellationibus episcoporum ad Romanae Ecclesiae sacerdotem; alterum ne ad Comitatum episcopi importune navigent, tertium de tractandis presbyterorum et diaconorum causis apud finitimos episcopos, si a suis excommunicati perperam fuerint; quartum de Urbano episcopo excommunicando, vel etiam Romam evocando, nisi ea quae videbantur corrigenda corrigeret. 4. Quorum omnium de primo et tertio, id est, ut Romam liceat episcopis provocare, et ut clericorum causae apud suarum provinciarum episcopos finiantur, jam priore anno etiam litteris nostris ad eumdem venerabilis memoriae Zosimum episcopum datis insinuare curavimus, ut ea servare sine ulla ejus injuria paulisper sineremus usque ad inquisitionem statutorum Nicaeni concilii. Et nunc de tua poscimus Sanctitate, ut quemadmodum ea apud Nicaeam a patribus acta vel constituta sunt, sic ea a nobis facias custodiri, et ibi apud vos ista, quae in commonitorio attulerunt, facias exerceri, id est: « Si episcopus accusatus fuerit, et judicaverint congregati episcopi regionis ipsius, et de gradu suo dejecerint eum, et appellasse videatur, et confugerit ad beatissimum Ecclesiae Romanae episcopum, et voluerit audiri, et justum putaverit ut renovetur examen; scribere his episcopis dignetur, qui in finitima et propinqua provincia sunt, ut ipsi diligenter omnia requirant, et juxta fidem veritatis definiant. Quod si is qui rogat causam suam iterum audiri, deprecatione sua moverit episcopum Romanum, ut e latere suo presbyterum mittat; erit in potestate episcopi quid velit et quid aestimet. Et si decreverit mittendos esse qui praesentes cum episcopis judicent, habentes auctoritatem ejus a quo destinati sunt, erit in suo arbitrio. Si vero crediderit sufficere episcopos, ut negotio terminum imponant; faciet quod sapientissimo suo consilio judicaverit. » Item de presbyteris et diaconis (Sardic. conc. can. 7): « Si episcopus quis iracundus, quod esse non debet, cito aut aspere commoveatur adversus presbyterum sive diaconum suum, et exterminare eum de Ecclesia voluerit; providendum est ne innocens damnetur aut perdat communionem: habeat potestatem ejectus, ut finitimos interpellet, et causa ejus audiatur, et diligentius tractetur, quia non oportet ei negari audientiam roganti: et ille episcopus, qui aut juste aut injuste eum rejecit, patienter accipiat ut negotium discutiatur, ut aut probetur ejus, aut emendetur sententia » (Can. 17). 5. Haec utique usque ad adventum, donec authentica Nicaeni concilii afferantur exempla, verissimorum exemplariorum Nicaeni concilii inserta gestis sunt, quae si ibi, quemadmodum constituta sunt, et quemadmodum ipso quod apud nos fratres ex apostolica sede directi allegaverunt commonitorio, continentur, eoque ordine vel apud vos in Italia custodirentur, nullo modo nos talia, qualia commemorare jam nolumus, vel tolerare cogeremur, vel intolerabilia pateremur. Sed credimus adjuvante misericordia Domini Dei nostri, quod tua sanctitate Romanae Ecclesiae praesidente, non sumus jam istum typhum passuri; et servabuntur erga nos, quae nobis etiam non disserentibus custodiri debeant cum fraterna charitate, quae secundum sapientiam atque justitiam, quam tibi donavit Altissimus, etiam ipse perspicis esse servanda, nisi forte aliter se habeant canones concilii Nicaeni. Quamvis enim plurimos codices legerimus; sed nusquam in Nicaeno concilio in Latinis codicibus legimus, quemadmodum in supradicto commonitorio inde directa sunt. Tamen quia hic in nullo codice Graeco ea potuimus invenire, ex Orientalibus Ecclesiis, ubi perhibentur eadem decreta posse etiam authentica reperiri, magis nobis desideramus afferri. Pro qua re tuam quoque Venerationem obsecramus, ut scribere etiam ipse digneris ad illarum partium sacerdotes, hoc est Ecclesiae Antiochenae, Alexandrinae et Constantinopolitanae, et aliis etiam si tuae placuerit Sanctitati, ut inde ad nos iidem canones apud Nicaeam civitatem a patribus constituti veniant, te potissimum hoc beneficium cunctis Occidentalibus Ecclesiis cum Domini adjutorio conferente. Quis enim dubitet, exemplaria esse verissima concilii Nicaeni in Graecia congregati, quae de tam diversis et nobilibus Graecis Ecclesiis allata et comparata concordant? Quod donec fiat, haec quae in commonitorio supradicto nobis allegata sunt de appellationibus episcoporum ad Romanae Ecclesiae sacerdotem, et de clericorum causis apud suarum provinciarum episcopos terminandis, nos usque ad probationem servaturos esse profitemur, et Beatitudinem tuam ad hoc nos adjuturam in Dei voluntate confidimus. 6. Caetera vero, quae in nostra synodo gesta vel firmata sunt, quoniam supradicti fratres nostri Faustinus coepiscopus, Philippus et Asellus compresbyteri secum ferunt, si dignatus fueris, tuae nota facient Sanctitati. Et alia manu, Dominus noster te nobis annos plurimos custodiat, beatissime frater. Subscripserunt quoque Alypius, Augustinus, Possidius, Marianus et caeteri episcopi. EPISTOLA III. De Maximo Valentinae civitatis episcopo diversis criminibus accusato, ut in synodo provinciae illius causa discutiatur. BONIFACIUS episcopus PATROCLO, REMIGIO, MAXIMO, HILARIO, SEVERO, VALERIO, JULIANO, CASTORIO, LEONTIO, CONSTANTINO, JOANNI, MONTANO, MARINO, MAURICIO, et caeteris episcopis per Gallias et septem provincias constitutis. 1. Valentinae (Ivo, p. 5, c. 271) nos clerici civitatis adierunt, proponentes per libellum crimina, quae Maximum teste tota provincia asserunt commisisse; delegata toties cognitione, illum constituta semper subterfugisse judicia, nec confisum conscientia festinasse, ut si esset innocens, examinatis omnibus purgaretur; quae toties decreta, ex nostrarum quoque chartarum instructione cognovimus. Qui econtrario probavit de se illa quae dicta sunt, qui ad ea confutanda, cum essent innumera, a decessoribus meis provinciali delegata cognitione, conventus, etiam dicitur evitasse, et adesse minime voluisse (Nicolaus I, epist. 39). Et nullus dubitat, quod ita judicium nocens subterfugit, quemadmodum ut absolvatur qui est innocens quaerit. Sed astuta cavillatio eorum, qui versutis agendum credunt esse consiliis, numquam innocentiae nomen accipiet. Confitetur enim de omnibus, quisquis se subterfugere judicium dilationibus putat. Veniat tamen aliquando ille, qui talis perhibetur, in medium: nec prodest illi, toties latuisse, toties subterfugisse, quem sui actus et commissa, quocumque fugerit, ea quae objiciuntur illi, si vera sunt, crimina persequuntur. Debueram quidem jam nunc dignam, pro ejus accusatis in nostro judicio actibus, qui cognitionem et decretum judicium saepe declinando credidit illudendum, ferre sententiam: at ne aliquis praecocem forsitan judicaret, et sibi qui absens est, licet sit quaesitus a nobis, reservatum esse nihil diceret; maluimus intercapedine temporis data differri, cum hoc etiam ejus accusatores assererent, de suis intentionibus et moribus sic securum Maximum, tanto magis damnanda committere, quanto tardius se constituto judicio praesentaret. Quem Manichaeorum involutum caligine, arguunt turpi secta olim ita, ne eum possit abluere, animum sordidasse, in probationem objectae rei gesta synodalia proferentes; et commissis involutum undique flagitiis, nullum eum sanitatis habuisse respectum. Quem furore suo et insana temeritate ad saecularium quoque judicum tribunalia subditum quaestioni, quod in vili quoque persona turpissimum est, objicerent pervenisse, et homicidii damnatum asserunt, gestis prolatis in medium: et hunc talem post tanta taliaque commissa episcopatus adhuc sibi nomen in suis latibulis vindicare in propriae civitatis infamiam, nimiis doloribus conqueruntur, et sanctum nomen vindicando sibi velle polluere. 2. Ideoque, fratres charissimi, quia audiendus hic praesentare se noluit, ne convictus forsitan ab accusantibus se clericis, posset digna tandem aliquando, praesentatus episcopali judicio, pronuntiationis congruae feriri sententia; (quamquam illi cum haec edicta fuerit, quae potest hujus nominis esse jactura, qui (III, quaest. 9, c. 10: Ivo, p. 5, c. 271, et p. 6, c. 338) pudorem numquam habuisse sacerdotii perhibetur, et locum suum ne modico quidem tempore custodisse?) dilationem tamen dedimus, et decrevimus vestrum debere intra provinciam esse judicium, et congregari synodum ante diem kalendarum Novembrium: ut si adesse voluerit, praesens si confidit ad objecta respondeat; si vero adesse neglexerit, dilationem sententiae de absentia non lucretur. Nam manifestum est confiteri eum de crimine, qui indulto et toties delegato judicio purgandi se occasione non utitur. Nihil enim interest, utrum in praesenti examine omnia quae dicta sunt comprobentur, cum ipsa quoque pro confessione procurata toties constet absentia. Nos autem per omnes provincias litteras dirigimus, ne excusationem sibi ignorationis obtendat, ut ad provinciam venire cogatur, et illic se constituto praesentare judicio. Quidquid autem vestra Charitas de hac causa duxerit decernendum, cum ad nos relatum fuerit, nostra, ut condecet, necesse est auctoritate firmetur. Data sub die idus Junias (Jun. 13, ann. 419), Monaxio viro clarissimo consule. MONITUM IN DUAS EPISTOLAS SUBSEQUENTES. 1. Ambae in Romano concilio sub Bonifacio II recitatae, ejusque actis insertae, postmodum a Luca Holstenio in collectione Romana bipartita vulgatae sunt. Eas conscripsit Bonifacius ex occasione Perigenis, qui Corinthi natus, in eadem ecclesia renatus, ejusque clero adscitus, cum per omnes clericorum gradus meruisset, Patrensibus quidem a Corinthiorum praesule, totius provinciae approbante synodo, ordinatus fuerat episcopus; sed a plebe repulsus, postmodum ab ipsis Corinthiis in episcopum cooptatus est. Postulationi eorum intercedebant nonnulli, apud quos ea obtinebat religio, ut canones, qui episcoporum translationes vetabant, violari timerent, si qui uni ecclesiae semel ordinati, licet ab ea numquam suscepti, alteri praeficerentur. Quam ob causam Corinthii sedem apostolicam precibus datis adierunt, ut ejus auctoritate voti compotes fierent. Miratus est Bonifacius Corinthiorum precibus nullas Rufi adjunctas esse litteras, licet illius curae Achaia una cum caeteris Illyrici provinciis commissa jam fuisset. Quocirca etiamsi aequam judicaret illorum petitionem, prius tamen, quam Rufi accepisset litteras, rescribere ipsis noluit, « ut et apostolicae sedis auctoritas, et ejus vicari, debita honorificentia servaretur » (Epist. 2, n. 4); nec non « ut nihil immaturum ab hac sede fieri videretur » (Epist. 15, n. 3). Ubi vero Rufi de Perigene accepit scripta, quae desideriis omnino convenirent, tunc ad eumdem Rufum missa epistola « secunda, quae universo presbyterio, » hoc est toti Romano clero, « complacuit » (Ibid. n. 3), Perigenem ecclesiae Corinthiorum constituit pontificem. 2. Ex hac narratione cum constet, duas a Bonifacio de praedicto negotio scriptas esse epistolas, unam qua suspensam tenebat Corinthiorum exspectationem, alteram qua eorum postulatis Perigenem concedehat, e subsequentibus epistolis utra prior censenda sit, dijudicari facilius potest. Eam enim, quae Romano in concilio prima recitata est, eo quoque ordine scriptam esse inde liquet, quod in ea perinde loquatur Bonifacius, ut qui Rufo ecclesiarum per Achaiam atque Macedoniam nondum commisisset ipse curam, sed hanc ei a decessoribus commissam fuisse tantum e scrinii sui monimentis comperisset; ac deinde adjungat, hoc decessorum exemplo se adduci, ut Corinthiorum, qui Perigenem episcopum postulabant, preces Rufo notas faciat. Quibus verbis, ad hunc Thessalonicensem episcopum de Perigenis negotio tunc primum scribere se satis aperte indicat. Alteram vero tunc scriptam esse planum est, cum mutuas a se invicem Bonifacius ac Rufus accepissent litteras; ac non solum Rufus ad Bonifacium de ecclesiarum sibi commissarum statu scripsisset, sed et ab eo suscepisset responsa, « quae in singulorum notitiam pertulerat » (Epist. 2, n. 2). 3. Tillemontii tamen judicio (Till. tom. XII, pag. 667), Bonifacius in priori epi tola confirmare videtur Perigenis electionem, eujus primam notitiam in postrema epistolae alterius parte sic Rufo dat, ut de illa nihil definire se voluisse significet, quoad ipsius super ea litteras accepisset. Unde motus vir ille doctus priorem illam epistolam falsi suspectam esse, nec ulla ratione defendi posse censet, nisi dicatur scripta quidem a Bonifacio, cum primo Corinthiorum petitionem assensu suo comprobare atque confirmare decrevisset; sed minime missa, quia deinde hujusmodi confirmationem, quoad sibi de hac re scripsisset Rufus, differendam duxerit. At quominus hoc dicatur aut sentiatur, prohibent cum ipsa Bonifacii epistola 15, ubi duplicis epistolae ad Rufum de hac causa directae mentio fit, tum Romani concilii sub Bonifacio II gesta, in quibus ambae epistolae memorantur, non ut e Romanae Ecclesiae scrinio prolatae; sed ut ex Thessalonicensis ecclesiae archivo Romam allatae. Neque etiam suspecta potest haberi prior epistola, quin simul et altera, immo alia omnia scripta, quae in eodem concilio recitata sunt, pari suspicione aspergantur. Non enim alia est unius aut alterius, sed aequalis omnium auctoritas. Singula quippe protulit Theodosius Echiniensis in Thessalia episcopus; quo quidem illorum fidem e sedis apostolicae scrinio explorari postulante, idque annuente ac praecipiente Bonifacio II papa, recitata sunt et actis inserta. Verum ingens nobis suspicio est, duarum epistolarum sequentium confusum atque perturbatum esse finem. Certe si ab utraque distrahantur quae cujusque numero quarto continentur, et quod uni male adsutum est, alteri vicissim restituatur; nihil jam erit, quod non apte sibi cohaereat. Neque mirum videri debet, in iis scriptis, quae decurtata nonnumquam exhibentur, quaedam etiam loco suo fuisse mota. EPISTOLA IV. Ut Corinthii Perigenem quem expetunt episcopum accipiant. Dilectissimo fratri RUFO BONIFICIUS. 1. Beatus apostolus Petrus, cui arx sacerdotii dominica voce concessa est, in immensum gratulationis extollitur, quoties pervidet concessi sibi honoris a Domino intemeratae se pacis filios habere custodes. Quid enim gaudio debeat majore pensare, quam quod agnoscit acceptae potestatis illaesa jura servari? Vere namque immobile requirit a diversis destinata super negotiis quibusque consultatio fundamentum, quae ejus consulit sedis arcanum, quam constat dignatione petrae spiritalis elatam. 2. Frequentia igitur, ut scrinii nostri monimenta declarant, ad charitatem tuam ex ejus fonte scripta manarunt, quibus sollicitudinem ecclesiarum per Macedoniam et Achaiam sitarum Fraternitati tuae, quam scimus ecclesiasticam disciplinam canonum notione servare, certum est esse commissam. Nec immerito id ducimus factum. Hanc enim gratiam Dilectioni tuae apostolica sedes officio diligentis impertit. Unde fit, ut Sanctitatem tuam gnaram faciamus hujusce negotii, quod ex ea provincia auribus nostris ingeritur destinatum, cujus prudentiae tuae dudum cura mandata est. 3. Corinthii enim olim beati Pauli praedicatione laudati, quorum preces subdendas magis credidimus esse, quam narrandas, Perigenem, sicut jam dudum a sancta synodo super ejus nomine pagina directa testatur, sanctum et instituti optimi qualitate pollentem, civitatis suae non tam accipere quam retinere desiderant sacerdotem. Cujus ordinationis seriem si integro ordine exponendam putavero, fiat necesse est ejus laudis augmentum; et huic nimirum proficiet, si faciamus vel ordinantis, vel ordinati recto tramite mentionem. Quis enim dubitet ejus meritis deputari; quis renuit judicii fuisse divini, ideo hunc a Patrensibus in tempore non esse susceptum, et diu super praemissa ecclesia, magna deliberatione suspensum, ut hujus ovilis pastor fieret, in cujus caulis suam a cunabulis transegisset aetatem? Judicia Dei abyssus multa (Psal. XXXV, 7): quod congrue aptamus exemplum, et nemo crederet quod in ordinatoris aliquando locum subrogari posset, quia fuerat ab aliis ordinatus. Non ambigo coelestis tunc istud fuisse sententiae. 4. Qua vel consensu qui illic auctoritatem sedis apostolicae praesentabant, eum in nostrorum numerum recipimus: et in eos necesse est vigorem censurae, qui contra nostrum factum post haec nescientibus nostris incitare dicuntur populos, si perstiterint, exseramus. Quod quidem et Dilectionem tuam in eos ex nostra praeceptione facere volumus: ut eorum licentiam, quibus nihil tale commisimus, refrenemus. EPISTOLA V. Rufi in implendo vicarii apostolicae sedis officio vigilantia laudatur. Idem explicatur officium. Memorat Bonifacius plures episcopos, suas ipsius litteras Rufi opera ad eos perlatas comprobasse; eaque occasione in Perigenis laudem excurrit. Dilectissimo fratri RUFO BONIFACIUS. 1. Credebamus, post epistolas nostras pro ecclesiasticae disciplinae observatione transmissas, omnibus aditum praesumptionibus praecludendum, cum ad consultationem Dilectionis tuae praebuissemus debitum pro causarum aestimatione responsum; constituentes ea dehere servari, quae ecclesiastica exigit disciplina. Sed quantum nunc tuae Sanctitatis nobis relatio patefecit, apud plerosque valuisse quod scripsimus; apud quosdam autem admonitionem nostram inefficacem cognovimus fuisse. Nec hoc Fraternitati tuae possumus imputare, cum te anxium pro commissa tibi ecclesiarum sollicitudine et rebus et litteris sentiamus. Vigilantiae tuae laudamus industriam, qui ne videaris tibi commissa negligere, id non praetermittis litteris indicare, quod sedis apostolicae debeat censura corrigere: hunc te Dei nostri habere professus timorem, quem prudentissimo inesse convenit sacerdoti; qui tunc tibi esse poterit gloriosus, si ea quae curae tuae commissa sunt, prodesse ecclesiis fuerimus experti. Intuetur enim te, ut epistolis tuis ipse fideliter es locutus, beatissimus Petrus apostolus oculis suis, qualiter summi rectoris utaris officio. Nec potest tibi esse non proximus, qui pastor dominicarum ovium est perpetuus constitutus; aut aliquam ubivis positam ecclesiam non curare, in quo universalis ecclesiae positum legimus fundamentum. 2. Te ergo, frater charissime, omnis cura respectat earum ecclesiarum, quas tibi vice sedis apostolicae a nobis creditas recognosces: ut et prava corrigas, et dissipata componas; et si quae inter episcopos eveniant causae, sub divini judicii timore distinguas: ut creditis tibi a sede apostolica gubernaculis contra omnes fluctus nascentium procellarum juste et prudenter utaris. 3. In notitiam singulorum, ad quos ante jam scripsimus quem deberent tramitem custodire, nostras te epistolas pertulisse dixisti: quibus debitum se commodare consensum plurimi sacerdotum sacrarum traditionum memores sunt professi; quos fraterna charitate ( Supple, sumus) complexi. Tales esse cognoscimus coepiscopum nostrum Adelphium, vel fratrem Perigenem, cui beati sermo concilii jam dudum adstipulator accessit. Ad episcopatus speculam jam vocabat Dei, inquam, sententia, cujus beneficia saepe credimus esse contraria; et in adversum vertimus, quae post recognoscimus profuisse. Quam rem confirmat negotii praesentis exemplum. Tristis absque dubio coepiscopus noster Perigenes fuit, cum eum nemo susciperet ordinatum. Nonne huic hoc expediens erat, ut hunc civitate sua Patrenses populi unitae voce contradictionis arcerent? Sed quanto inclinatus fuit, cum eum ordinatum nemo suscepit, tanto sublimior nunc est, cum a suis poscitur, qui ab externis fuerat refutatus. Evidens enim Dei manifestumque judicium, qui cum id temporis voluit praestolari, quo mereretur huic ecclesiae praesidere, in qua et natus asseritur et renatus. 4. Frater charissime, quoniam prudentiae tuae injunctorum vel delegatorum pondus incumbit, petitio supplicum vel diligentiae tuae electae jamdudum vel vicinitatis ratione te respectat. Quam quidem petitionem non absque admiratione perlegimus, propterea quod tuis epistolis privaretur. Omnibus eo, quem res exigunt, ordine celebratis, aliqua ad nos scripta transmittas: nolumus enim coepiscopo Perigeni nostram paginam destinare prius, quam tuas accipiamus epistolas, cujus ordinationi videntur omnia delegata. Accelerabis id agere propter desiderium postulantium. Melius enim nosse dignaris, eos in hanc precem sola, ut arbitror, erga religionem devotione fervere: maxime cum irreprehensibiliter eum asserant per annos innumeros in presbyterii honore durasse, et non indebito saltu, sed ad summum gradatim venisse fastigium. Cui ad plenitudinem confirmationis episcopatus sui hoc solum residet, quod nostros in honore suo necdum suscepit affatus. Intelligere autem tuam non ambigo charitatem hoc non absque admiratione, quod et huic videmur nostram paginam non misisse, et ( Forte nec) supplicibus praebuisse responsum. Actum a nobis est, ut et apostolicae sedis auctoritas, et Dilectionis tuae honorificentia servaretur. Data XIII kal. Octobr. (Septemb. 19, ann. 419) Monaxio v. c. consule. EPISTOLA VI AUGUSTINI HIPPONENSIS EPISCOPI AD BONIFACIUM PAPAM. Augustinus, praemisso Bonifacii elogio, necessitatem exponit haereticorum epistolis respondendi. Tum hoc opus ad illum potissimum, non ut disceret, sed ut examinaret, vel etiam emendaret, direxisse se significat. 1. Noveram te quidem fama celeberrima praedicante, et frequentissimis atque veracissimis nuntiis quanta esses Dei gratia plenus acceperam, beatissime atque venerande papa Bonifaci. Sed posteaquam te etiam praesentia corporali frater meus vidit Alypius, acceptusque a te benignissime ac sincerissime mutua miscuit dictante dilectione colloquia, tecumque convivens, et parvo licet tempore, magno tibi junctus affectu, se simul et me refudit animo tuo, teque mihi reportavit in suo, tanto major me tuae Sanctitatis est facta notitia, quanto certior amicitia. Neque enim dedignaris, qui non alta sapis, quamvis altius praesideas, esse amicus humilium, et amorem rependere impensum. Quid est enim aliud amicitia, quae non aliunde quam ex amore nomen accepit, et nusquam nisi in Christo fidelis est, in quo solo esse etiam sempiterna ac felix potest? Unde et accepta per eum fratrem, per quem te familiarius didici, majore fiducia, ausus sum aliquid ad tuam Beatitudinem scribere de his rebus, quae hoc tempore episcopalem curam, si qua in nobis est, ad vigilantiam pro grege dominico stimulo recentiore sollicitant. 2. Novi quippe haeretici, inimici gratiae Dei, quae datur pusillis et magnis per Jesum Christum Dominum nostrum, etsi jam cavendi evidentius apertiore improbatione monstrantur, non tamen quiescunt scriptis suis minus cautorum vel minus eruditorum corda tentare. Quibus utique esset respondendum, ne se vel suos in illo nefando errore firmarent, etiamsi non metueremus ne quemquam Catholicorum verisimili sermone deciperent. Cum vero non desinant fremere ad dominici gregis caulas, atque ad diripiendas tanto pretio redemptas oves, aditus undecumque rimari, communisque sit omnibus nobis, qui fungimur episcopatus officio (quamvis ipse in ea praeemineas celsiore fastigio), specula pastoralis: facio quod possum pro mei particula muneris, quantum mihi Dominus adjuvantibus orationibus tuis dare dignatur, ut pestilentibus et insidiantibus eorum scriptis medentia et munientia scripta praetendam, quibus rabies qua furiunt, aut etiam ipsa sanetur, aut a laedendis aliis repellatur. 3. Haec autem, quae duabus epistolis eorum respondeo, uni scilicet quam dicitur Romam misisse Julianus, credo ut per illam quos posset suos aut inveniret, aut faceret, alteri autem, quam decem et octo velut episcopi participes ejus erroris, non ad quoslibet, sed ad loci ipsius episcopum sua calliditate tentandum, et ad suas partes, si posset fieri, traducendum, ausi sunt Thessalonicam scribere: haec ergo quae istis, ut dixi, duabus epistolis illorum ista disputatione respondeo, ad tuam potissimum dirigere sanctitatem, non tam discenda, quam examinanda, et ubi forsitan aliquid displicuerit, emendanda constitui. Indicavit enim mihi frater meus, quod eas illi dare ipse dignatus es, quae in tuas manus, nisi vigilantissima diligentia fratrum nostrorum filiorum tuorum, venire non possent. Ago autem gratias sincerissimae in nos benevolentiae tuae, quod eas me latere noluisti litteras inimicorum gratiae Dei, in quibus reperisti nomen meum calumniose atque evidenter expressum. EPISTOLA VII, Seu supplicatio ut constituatur a principe, quatenus in urbe Roma per ambitum numquam pontifex ordinetur. BONIFACIUS episcopus HONORIO augusto Ecclesiae meae, cui Deus noster meum sacerdotium vobis res humanas regentibus deputavit, cura constringit, ne causis ejus, quamvis adhuc corporis incommoditate detinear, conventus a sacerdotibus universis et clericis, et christianae plebis perturbationibus agitatus, apud aures Christianissimi principis desim. Si quid enim secus quam oportet eveniat, non vos id facere, qui cuncta aequa moderatione componitis; sed nos, per nostram tacentes desidiam, videbimur quod civitatis quietem et Ecclesiae pacem pervertere valeat admisisse. Cum enim humanis rebus divinae cultor religionis Domino favente praesideas; nostra culpa erit, si non id sub vestra gloria, quam certum est divinis semper rebus animo promptiore favisse, firmo et stabili jure custodiatur, quod per tot annorum seriem et sub illis etiam principibus obtinuit, quos nulla nostrae religionis cura constrinxit, id est ethnicis, et sub vestrae Imperio Clementiae minime quae sunt illicita formidentur. Ipsa enim Ecclesia devotionem tuam, christianissime Imperator, meo quidem sermone, sed suo venerabilis appellat affectu, quam Christus Deus noster, vestri fidus rector et gubernator Imperii, uni desponsatam sibi et intactam virginem servat (II Cor. XI, 2), ne in eam aliquos patiamini insidiantium procellarum fluctus illidi, et quietam faciem tempestatis insolitae tumore turbari, gloriosissime et tranquillissime Imperator auguste. Ipsa ergo, quae uni desponsata, vestra tamen mater est, Ecclesia hac pietatem vestram legatione, quam suis sacerdotibus commisit, appellat, praeterita praesentiaque repetit. Vobis, inquit, religiose imperantibus, modo tutus est populus, tam fidus Deo, quam tibi, principi christiano. Ecce enim inter ipsa mysteria, inter preces suas, quas pro vestri felicitate dependit Imperii, teste apud quem et de cujus sede agitur sancto Petro, sollicitis pro religionis observantia vocibus clamat: cum sollicita petitione miscetur oratio, ne hos in varias res semel evulsa distrahat a cultu solito, tentatore sollicitante, discordia. Ageret pluribus, princeps christianissime, nisi apud te suarum esset secura causarum, et in oppressionibus idolorum, in haereticorum correctionibus, fide tua, divino cultu pariter cum Imperio semper florente vicisset. Habet refugium, tuae mansuetudinis animum cum suae religionis veneratione conjunctum: cum quidquid huic proficiat, vos agatis, conferatis fratribus et consacerdotibus meis, probatissimis viris, a me et ab omnibus qui Ecclesiam faciunt istam, ad te legatis: quibus, precamur, sacrae causam religionis prosequentibus, in urbe vestrae mansuetudinis hoc animo, quo postulatis annuitis, in perpetuum statui universalis Ecclesiae consulatis. Data kalendis Julii (1 Julii ann. 420). EPISTOLA VIII. SEU RESCRIPTUM HONORII AUGUSTI AD BONIFACIUM PAPAM. In quo statuit Imperator, ut si denuo Romae duo episcopi ordinati fuerint, ambo de civitate pellantur. Victor HONORIUS, inclytus triumphator, semper augustus, sancto ac venerabili BONIFACIO papae Urbis aeternae. Scripta (dist. XCVII, c. 2) Beatitudinis tuae debita reverentiae gratulatione suscepimus, quibus recensitis, egimus omnipotenti Deo maximas gratias, quod sanctimoniam tuam post longum incommodum optatae redditam didicimus sanitati. Et ideo revertentibus venerabilibus viris, gaudium nostrum sacrorum apicum attestatione signamus, ac petimus ut quotidianis orationibus apostolatus tuus studium ac votum suum circa salutem atque Imperium nostrum dignetur impendere. Illud autem pietati nostrae satis placuisse cognosce, quod sanctimonia tua de ecclesiarum aut populi perturbatione sollicita est. Quae ne aliqua ratione possit evenire, satis clementia nostra credidit esse provisum. Denique praedicante Beatitudine tua id ad cunctorum clericorum notitiam volumus pervenire, ut si quid forte religioni tuae, quod non optamus, humana sorte contigerit, sciant omnes ab ambitionibus esse cessandum. Ac si duo (Dist. LXXIX, c. 8) forte contra fas temeritate certantum fuerint ordinati, nullum ex his futurum penitus sacerdotem; sed illum solum in sede apostolica permansurum, quem ex numero clericorum nova ordinatione divinum judicium et universitatis consensus elegerit. Unde id observandum est, ut omnes tranquillam mentem et pacificos animos ex serenitatis nostrae admonitione custodiant, nec aliquid seditiosis conspirationibus tentare conentur, cum certum sit, nulli partium sua studia profutura. EPISTOLA IX. Qua ecclesiae Constantinop. jura in Illyricum propagantur. THEODOSIUS aug. PHILIPPO Pf. P. Illyrici. Omni (Ex Cod. Theod. lib. XVI, tit. 2, leg. 45, et Cod. Justin. lib. I, tit. 2, leg. 6) innovatione cessante, vetustatem et canones pristinos ecclesiasticos, qui nunc usque tenuerunt, per omnes Illyrici provincias servari praecipimus: ut si quid dubietatis emerserit, id oporteat non absque scientia viri reverentissimi sacrosanctae legis antistitis urbis Constantinopolitanae, quae Romae veteris praerogativa laetatur, conventui sacerdotali sanctoque judicio reservari. Dat. prid. id. Jul. (14 Jul. ann. 421) Eustathio et Agricola coss. EPISTOLA X. SEU EXEMPLAR EPISTOLAE PIISSIMI IMPERATORIS HONORII AD THEODOSIUM AUGUSTUM. Ut superiorem constitutionem abroget. Omnibus (Ex Holstenii collect. Rom. pag. 81) quidem causis, in quibus nostrum postulatur auxilium, intercessionem apud aures tuae Clementiae negare non possumus: sed his majorem necessario curam studiumque debemus, quibus sanctae sedis apostolicae desideria continentur. Nam cum favore divino nostrum semper gubernetur Imperium, procul dubio illius urbis ecclesia speciali nobis cultu veneranda est, ex qua et Romanum principatum accepimus, et principium sacerdotium ( supple accepit). Si quidem nihil aliud a pietate nostra postulaverit missa legatio, nisi quod catholicae fidei disciplinae et aequitati concordet. Petit enim ut haec privilegia, quae dudum a patribus constituta usque ad tempora nostra servata sunt, inconcussa perdurent. In qua parte respicit Serenitas tua, nihil vetustis decretis, si quae canonum conscripta sunt regulis, penitus derogandum; nec tot jam saeculorum reverentiam novellis praejudiciis sauciandam, domine. Unde Majestas tua, recensitis nostrae pietatis affatibus, Christianitatis memor, quam pectoribus nostris misericordia coelestis infundit, universis remotis quae diversorum episcoporum subreptionibus per Illyricum impetrari dicuntur; antiquum ordinem praecipiat custodiri: ne sub principibus christianis Romana perdat Ecclesia quod aliis imperatoribus non amisit. EPISTOLA XI. SEU RESCRIPTUM THEODOSII AUGUSTI AD HONORIUM AUGUSTUM. Se praecepisse ut remotis quae sibi subrepta fuerant, illaesa servarentur Romani antistitis per Illyricum privilegia. Dignum (Ex eodem libro, pag. 83) meretur judicium, quisquis perennis principis affatus ad nostram videtur deferre clementiam, domine sancte, pater auguste venerabilis, tum praecipue christianae religionis intuitu, quae venerandis sensibus Majestatis tuae ita infusa est, ut per nostra corda latius porrecta servetur. Deus enim auctor ideo praesules fecit christianorum principum posteros, ut omni subreptione frustrata, id quod a majoribus nostris constitutum est reservetur. Et quamquam non solum in iis, quae divina suffragia incorrupta servarunt, affatus Perennitatis tuae a nobis observentur affectu celeri omnique veneratione suscepta, tum praecipue haec res; quia saeculi totiusque regni nostri sospitatem illius inclytae urbis nomen hactenus servat. Unde omni supplicantium episcoporum per Illyricum subreptione remota, statuimus observari quod prisca apostolica disciplina et canones veteres eloquuntur. Super qua re, secundum formam oraculi Perennitatis tuae, ad viros illustres praefectos praetorii Illyrici nostri scripta porreximus, ut cessantibus episcoporum subreptionibus, antiquum ordinem specialiter faciant custodiri: ne venerabilis ecclesia sanctissima Urbis privilegia a veteribus constituta amittat, quae perenne nobis sui nominis consecravit imperium. EPISTOLA XII. BONIFACII I, PAPAE, AD HILARIUM NARBONENSEM EPISCOPUM. Ut in unaquaque provincia nemo, contempto metropolitano, episcopus ordinetur. BONIFACIUS, episcopus urbis Romae, HILARIO episcopo Narbonensi. 1. Difficile quidem fidem querimoniis commodamus, quarum sacerdotes Domini pulsat intentio, maxime cum eos loquuntur quidpiam contra patrum statuta tentasse: sed frequenter has asserit, sicut nunc, multitudo causantium. Ecce enim, ut charitas tua recognoscit ex subditis, Lutubensis ecclesiae cleri ordo, vel plebis, preces suas et lacrymas ad nos, quantum datur intelligi, magno cum dolore miserunt, dicentes, coepiscopum (Haec citat Coelestinus epist. 4, n. 7) nostrum Patroclum, sua petitione cessante, in locum decedentis episcopi, nescio quem in aliena provincia praetermisso metroplitano contra patrum regulas ordinasse. Quod nequaquam possumus ferre patienter: quia convenit nos paternarum sanctionum diligentes esse custodes. Nulli etenim videtur incognita synodi constitutio Nicaenae, quae ita praecipit, ut eadem proprie verba ponamus. Per unamquamque provinciam jus metropolitanos singulos habere debere, nec cuiquam duas esse subjectas. Quod illi, quia aliter, credendum non est, servandum sancto Spiritu suggerente sibimet censuerunt. 2. Unde, frater charissime, si ita res sunt, et ecclesiam supradictam provinciae tuae limes includit, nostra auctoritate commonitus, quod quidem facere sponte deberes, desideriis supplicantium, et voluntate respecta, ad eumdem locum in quo ordinatio talis celebrata dicitur, metropolitani jure munitus, et praeceptionibus nostris fretus, accede: intelligens arbitrio tuo secundum regulas patrum quaecumque facienda sunt a nobis esse concessa; ita ut peractis omnibus, apostolicae sedi quidquid statueris te referente clarescat, cui totius provinciae ordinationem liquet esse mandatam. Nemo ergo eorum terminos audax temerator excedat, nec aliquis in illorum contumeliam partibus suis, quae sibi non videntur concessa, defendat. Cesset hujusmodi pressa nostra auctoritate praesumptio eorum, qui ultra licitum suae limitem dignitatis extendunt. Quod idcirco dicimus, ut advertat charitas tua, adeo nos canonum praecepta servare, ut ita constitutio quoque nostra definiat, quatenus metropolitani sui unaquaeque provincia in omnibus rebus ordinationem semper exspectet. Data V idus Febr. (Feb. 9 ann. 422) dominis nostris Honorio XIII et Theodosio X augg. conss. EPISTOLA XIII. Rufum de concessa sibi vicarii B. Petri dignitate ac munere Bonifacius admonet, communicatque cum eo, et quid circa varia, quae illis in partibus agitantur negotia, ad Thessalos scripserit, et quid ipsi agendum restet. Dilectissimo fratri RUFO BONIFACIUS. 1. Retro majoribus tuis super provinciis apostolicae sedis injunctum diligenter a tua charitate debet impleri. Causae etenim ecclesiarum per eas provincias positarum pervigili sunt circumspectione curandae. Ita quippe vice sua beatus apostolus Petrus ecclesiae Thessalonicensi cuncta commisit, ut intelligat se sollicitudinem manere multorum: quam minorem facere nova, quae vires habere non possunt, tentamenta non debent. Non est enim eorum cedendum studiis, quos novitas rerum, et indebitae desiderium dignitatis accendit: sed elaborandum est, et Deo nostro favorem praestante certandum, ut quisquis contra licitum nititur, sibi per omnia recognoscat occursum. Quapropter, frater charissime, fretus jam dudum a te auctoritate suscepta, contra inimicas turmas idoneus Dei nostri miles armare. Nihil hic timebis dubii, nihil incerti formidabis eventus. Habes beatum apostolum Petrum, qui ante te pro sua possit vi repugnare. Nolo perturbatione maris conciti terrearis. Fidem quippe, quam in arcano tui pectoris portas, omnibus rebus certum est esse majorem. In nullo te turbo, in nullo penitus procella vexabit. Non patitur ille sedis suae perire privilegium te laborante piscator. Omnis tumor fluctuum, omnis procella cessabit, eo favente nisibus tuis, cui soli mare pervium fuit. Aderit nimirum, et violatores canonum atque ecclesiastici juris inimicos Deo auctore compescet, qui talium mentium semper vota frustratur. 2. In caeteros etiam contumaces jus concessae potestatis exerce. Nullum etenim locum vides a nobis otiosum relictum. Ad Thessalos comminationis et correptionis plenas litteras misimus. Ad synodum, quae dicitur illicite (Corinthi) congreganda de causa fratris nostri et coepiscopi Perigenis, cujus scripsimus (Vide Zosimi epistolam 13, n. 1) statum nulla posse penitus ratione turbari, talia scripta direximus, quibus universi fratres intelligant, primo convenire se citra tuam conscientiam minime debuisse; deinde, de nostro non esse judicio retractandum. Numquam enim licuit de eo rursus, quod semel statutum est ab apostolica sede, tractari. In qua pagina nostra, ut condecuit, honorem debitum tuae servavimus Sanctitati, sicut ejus charitas tua lectione cognoscet. 3. Perrevii autem coepiscopi nostri negotium, cujus nobis libellus ab eodem destinatus fecit indicium, cui consacerdotes sui molesti nimis esse dicuntur, ita ut eum ecclesia sua crederent esse pellendum, diligenter audire tuam volumus charitatem, conventis supradictis coepiscopis nostris, quorum se vim sustinere deplorat. Tunc demum, ut intelligant, si quid a se factum est contra consuetudinem, prius esse cassandum, omnibus vestigatis ad nos tua charitas referre maturet; quatenus prolatum a tua fraternitate judicium sententia nostra valeat roborari. 4. Sane in epistola Thessalis fratribus destinata id a nobis scriptum volumus recognoscas, Pausianum, Cyriacum atque Calliopum a nostra communione penitus submovendos: ita ut remedium solum interventionis tuae gratiam se habere cognoscant. Maximum autem, quem male tua charitas retulit ordinatum, in totum sacerdotii censemus honore privandum. 5. Tuae charitatis est Severum apostolicae sedis notarium, animis acceptissimum nostris, de nostro proprio latere destinatum, peractis omnibus, tota celeritate dimittere; ut gestarum ordinem rerum, eodem festinius revertente, noscamus. Data V idus Martias (Martii 3 ann. 422), Honorio XIII et Theodosio X Augustis consulibus. EPISTOLA XIV. Concessa Rufo potestas, quam nonnulli contemnebant, asserta primum apostolicae sedis auctoritate, confirmatur. Dilectissimis fratribus universis episcopis per Thessaliam constitutis BONIFACIUS. 1. Institutio universalis nascentis Ecclesiae de beati Petri sumpsit honore principium, in quo regimen ejus et summa consistit. Ex ejus enim ecclesiastica disciplina per omnes Ecclesias, religionis jam crescente cultura, fonte manavit. Nicaenae synodi non aliud praecepta testantur: adeo ut (Citat Nicolaus I epist. al. 42) non aliquid super eum ausa sit constituere, cum videret nihil supra meritum suum posse conferri: omnia denique huic noverat Domini sermone concessa. Hanc ergo Ecclesiis toto orbe diffusis velut caput suorum certum est esse membrorum: a qua se quisquis abscidit, fit christianae religionis extorris, cum in eadem non coeperit esse compage. 2. Audio episcoporum quosdam, apostolico jure contempto, novum quidpiam contra Christi proprie praecepta tentare, cum se ab apostolicae sedis communione, et, ut dicam verius, potestate separare nituntur, eorum petentes auxilium, quos ecclesiasticarum sanctio regularum majoris esse non dedit potestatis. Leguntur etenim praecepta majorum; et quibus in Ecclesias juris aliquid dederint invenimus. Jam temerator est ecclesiasticae disciplinae, quisquis in ejus leges, cum sibi nihil debeatur, irrepit, ea sibimet vindicando, quae sibi a patribus negata videantur. 3. Accipite ergo admonitionem et correptionem nostram, ex quibus unam pontificibus, alteram dissidentibus exhibemus. Nam ideo ait Apostolus: Quid vultis, in virga veniam ad vos, an in charitate et in spiritu mansuetudinis (I Cor. IV, 21)? Scitis enim beato Petro utrumque possibile, id est in mansuetudine mites, in virga superbos arguere. 4. Ergo servate honorem debitum capiti: quia nolumus ut intra se membra decertent, ita ut tendatur eorum ad nos usque certamen; dum fratrem et coepiscopum nostrum Rufum dignum ducitis contemptu: cui nihil novum auctoritas nostra concedit, sequens priorum gratiam, qua huic cura ecclesiarum saepe videtur injuncta. Quod factum ita intemeratum servari volumus in futurum, sicut a patribus hujus dispositionis forma servata est. Non decet fratres alterius dignitate morderi. Certe si in quoquam ejus supra debitum fuit visa correptio, quoniam ideo tenet sedes apostolica principatum, ut querelas omnium licentes acceptet; interpellari nos super hoc missa legatione convenerat, quos curam omnium rerum manere videatis. Cesset novella praesumptio. Nemo audeat sperare quod non licet. Nullus ea quae sunt a patribus gesta, et per tantum temporum custodita, temerare contendat. Ordinationi nostrae pareat quisquis se episcopum recognoscit. Episcopos per Illyricum citra conscientiam coepiscopi nostri Rufi nullus ordinare praesumat, etc. Data V idus Martias, Honorio XIII et Theodosio X Augustis consulibus. EPISTOLA XV. Significat Bonifacius negotium Perigenis, quem Corinthiis non inconsulto episcopum dederat, Illyrici episcopis discutere ac recognoscere non licere; ac si qui id aggrediantur, in sua eos communione non permansuros. Rufi in easdem provincias potestatem identidem, disertius autem in fine, explicat. Dilectissimis fratribus RUFO et caeteris episcopis per Macedoniam, Achaiam, Thessaliam, Epirum veterem, Epirum novam, Praevalin et Daciam constitutis, BONIFACIUS. 1. Manet beatum apostolum Petrum per sententiam dominicam universalis Ecclesiae ab hoc sollicitudo suscepta; quippe quam, Evangelio teste (Matth. XVI, 18), in se noverit esse fundatam: nec umquam ejus honor vacuus potest esse curarum; cum certum sit summam rerum ex ejus deliberatione pendere. Quae res animum meum usque ad Orientis loca quae per ipsam sollicitudinem quodam modo videmus, extendunt. Indesinenter enim ab unoquoque illinc veniente percontor de pace fratrum, id est, de quiete pontificum, quae solet, quoties diabolus huic invidet, alicujus praesumptione turbari. Cum igitur ad nos ordine suo cuncta servari fama nunc usque detulerit, vehementer mirati sumus ejus rei stupentes, ut poscebat ratio relatorum, quam in injuriam patrum intentio novella tentavit. 2. Certo enim cognovimus indice, apud Corinthum, quod exagitati dicimus, synodum congregandam super ejus discutiendo statu, quem Corinthiis apostolica sedes, examinatis omnibus atque discussis, constituit sacerdotem; secuta Dei voluntatem, quae hunc ipsum, quantum docetur dilationibus temporum, ejus ovilis, in quo creverat et cui creverat, voluit esse pastorem. Cujus ordinationis si vestra esset charitas ignara, libenter ab origine sua quae sunt in praeterito de eo gesta retexerem; ut his, quorum aspectus negotii ejus non per ignorantiam, sed per studium involvit obscurum, manifestatione clareret, sententiam de eo specialiter fuisse divinam, qua, ut diximus, Ecclesiae Corinthiorum velut alumnum suum judicium coeleste servavit. Quam rem omnium civium et clericorum a nobis oppido postulavit assensus. Nec tamen id abrupte praeceptio nostra constituit: sed, ut ecclesiastica disciplina poscebat, diligentius fratrem et coepiscopum nostrum Rufum negotii jussimus interiora rimari, et petitionis summam sua de proximo moderatione pensare; ut nihil immaturum ab hac sede fieri videretur, quae aliorum praesumptiones saepe compressit. Ad nos post aliquanti temporis spatium super hoc praedicti episcopi nostri (Rufi), quae praemissis desideriis convenirent, scripta venerunt: quorum evidentissimam rationem secuti, dedimus hunc Ecclesiae illius esse pontificem, in qua per singulos honorum gradus praeteritam quoque transegisset aetatem. 3. Quam ad rem faciendam memorato episcopo mea directa secunda protinus, quae presbyterio universo complacuit, auctoritate mandavi, retro majores secutus, qui Ecclesiam Thessalonicensem sibi semper familiarem et in collegii charitate famulantem, dignam, sicut fides asserit scriniorum, hoc honore duxerunt. Quem fratri Rufo apostolicae etiam in posterum gratia sedis indulget; sequax Domini, qui exaltat humiliatos, et humiliat semper elatos; dum illis gratiam tribuit, his resistit (I Pet. V, 6). 4. Quantum est ergo humilitatis munus, quod gratiae divinae lance pensatur? Et quanta est poena superbiae, cui proprie totius mundi Dominus et rector obsistit? Melius autem Fraternitati vestrae intelligendum relinquo, quis humilitatis, et quis superbiae sit magister. Sed absit hoc a Domini sacerdotibus, ut in hunc aliquis eorum cadat reatum, ut, nova quidpiam usurpatione tentando, inimica sibi faciat scita majorum: aemulum se illum specialiter habere cognoscens, apud quem Christus noster sacerdotii summam locavit. In cujus contumeliam quisquis insurgit, habitator coelestium non poterit esse regnorum. Tibi, inquit, dabo claves regni coelorum (Matth. XVI, 19), in quae nullus sine gratia janitoris intrabit. Tu es, inquit, Petrus, et super hanc petram aedificabo Ecclesiam meam (Ibid., 18). Quicumque igitur cupit etiam ante Deum nostrum sacerdotii dignitate censeri; quoniam ad Deum Petro suscipiente pervenitur, in quo Ecclesiam, sicut supra memoravimus, universalem certum est esse fundatam, debet esse mitis et humilis corde: ne incipiat discipulus contumax illius, cujus superbiam imitatus est, poenam subire doctoris. 5. Congregatur ergo, ut redeamus ad causam hujus injuriae, synodus cujus dilecto consultum semper superhabens concilii recognoscat arcanum: et fiet, quod quidem fieri per regulas omnino non poterit, fratris et coepiscopi nostri Perigenis honor dubius et incertus, quem in sede Ecclesiae supradictae nostra sententia collocavit. Quis ergo hunc rudis et peregre fortasse nunc demum rediens accusator incessit? Quis certe antistitum, ut fratrum conveniret turba, praecepit, lectis epistolis nostris? Quoniam locus exigit, si placet recensere canonum sanctiones, reperietis quae sit post Ecclesiam Romanam secunda sedes, quaeve sit tertia. A quibus ideo ita rerum videtur ordo distinctus, ut se Ecclesiarum pontifices caeterarum, sub uno tamen eodemque sacerdotio, habere cognoscant quibus charitate servata propter ecclesiasticam disciplinam debeant esse subjecti. Et quidem haec sententia canonum a vetustate duravit (Nicolaus I, epist. 8, Mich. imp.), ut nunc usque, Christo nostro favente, perdurat. Nemo umquam apostolico culmini, de cujus judicio non licet retractari, manus obvias audacter intulit: nemo in hoc rebellis exstitit, nisi qui de se voluit judicari. Servant Ecclesiae magnae praedictae per canones dignitates, Alexandrina et Antiochena, habentes ecclesiastici juris notitiam. Servant, inquam, statuta majorum, in omnibus deferentes, et ejus vicissitudinem recipientes gratiae, quam se in Domino, qui pax nostra est, nobis debere cognoscunt. 6. Sed quia res postulat, approbandum documentis est, maximas Orientalium Ecclesias in magnis negotiis, in quibus opus esset disceptatione majore, sedem semper consuluisse Romanam, et quoties usus exegit, ejus auxilium postulasse. Sanctae memoriae Athanasius et Petrus, Alexandrinae sacerdotes Ecclesiae, hujus sedis auxilium postularunt. Cum Antiochena Ecclesia per multum temporis laboraret, ita ut fierent illinc propter hoc ipsum saepe discursus, primo sub Meletio, postea sub Flaviano, apostolicam sedem manifestum est esse consultam. Ad cujus auctoritatem post multa, quae ab Ecclesia nostra gesta sunt, nemini dubium est Flavianum communionis gratiam recepisse; qua in perpetuum caruerat, nisi hinc super hoc scripta manassent. Clementissimae recordationis princeps Theodosius Nectarii ordinationem propter ea, quia in nostra notione non esset, habere non existimans firmitatem, missis e latere suo aulicis cum episcopis, formatam huic a sede Romana dirigi regulariter depoposcit, quae ejus sacerdotium roboraret. Ante breve tempus, id est, sub praedecessore meo beatae recordationis Innocentio, Orientalium Ecclesiarum pontifices, dolentes se a beati Petri communione sejunctos, per legatos (Vide Innocentii epistolas 19 et seqq.) pacem, sicut charitas vestra retinet, poposcerunt. Quo tempore apostolica sedes omnia non difficulter indulsit, illi parens magistro qui ait (II Cor. II, 10, 11): Si cui autem aliquid donastis, et ego; nam et ego si quid donavi propter vos in persona Christi: ut non possideamur a Satana; non enim ignoramus versutias ejus (Nicolaus I haec laudat in fine epist. 42): id est, quia semper dissensione laetatur. 7. Quoniam igitur ad probandam veritatem arbitror quae diximus, fratres charissimi, exempla sufficere, quamvis plura vestri notione teneantur; absque fraternitatis injuria conventui vestro volumus his litteris obviatum, quas a nobis per Severum, apostolicae sedis notarium, animis acceptissimum nostris, e nostro latere destinatum videatis esse directas, convenientes, ut condecet, fratres, ne quis, volens in nostra communione durare, fratris et coepiscopi nostri Perigenis iterum ad discutiendum in medium nomen adducat: cujus sacerdotium apostolus Petrus semel jam Spiritus sancti suggestione firmavit, nihil huic relinquens in posterum quaestionis, cui, dum constitueretur a nobis per ejus temporis spatium quo vacavit, nihil omnino constet objectum. Cesset accusatio, cujus invidiam probamus auctorem. Solvatur machina falsitatis in eum compositae; quia ad sacerdotium, Dei nostri et omnium bonorum favore, pervenit. 8. Sane quoniam servandus accusatori locus est, ne audentiam penitus incitare videamur, si quid ab eodem postquam episcopus nostris est auctoritatibus constitutus, contra disciplinam et propositum sacerdotii fertur admissum, coepiscopus noster Rufus, cui ad vicem nostram cuncta committimus, cum caeteris fratribus quos ipse delegerit, negotium curabit audire; ad nostram relaturus omnia notionem, quaecumque cognitioni ejus rerum cursus et ordo monstrarit. 9. Illud etiam, quoniam auctoritas nostra commonitione solita vacare non debet, hortamur et repetito saepius sermone praecipimus, ut in omnibus huic viro obedientiam dispositionibus commodetis. Nullus, ut frequenter diximus, alicujus ordinationem citra ejus conscientiam celebrare praesumat, cui, ut supra dictum est, vice nostra cuncta committimus. Sibi certe hujus praesumptionis auctores imputabunt in posterum, cum se viderint apostolicae charitatis extorres. Data V idus Martias (Mart. 11 ann. 422), Honorio XIII et Theodosio X Augustis consulibus. |
<revision> Migne "Patrologia Latina" Tomus 32 Principia dialecticae (Augustinus Hipponensis), J. P. Migne cc_id: cps_2.AugHip.PriDia, cc_idno: 21432 CAPUT PRIMUM.-- De simplicibus verbis. Dialectica est bene disputandi scientia. Disputamus autem verbis. Verba igitur aut simplicia sunt, aut conjuncta. Simplicia sunt, quae unum quiddam significant: ut cum dicimus homo, equus, disputat, currit. Nec mireris quod, disputat, quamvis ex duobus compositum sit, tamen inter simplicia numeratum est. Nam res definitione illustratur. Dictum est autem id esse simplex, quod unum quiddam significet. Itaque hoc includimus hac definitione, quod non includimus eum dicimus, loquor. Quamvis enim unum verbum sit, non habet tamen simplicem significationem, siquidem significat etiam personam quae loquitur. Ideo jam obnoxium est veritati aut falsitati; nam et negari et affirmari potest. Omnis itaque prima et secunda persona verbi quamvis singillatim enuntietur, tamen inter conjuncta verba numerabitur, quae simplicem non habent significationem. Siquidem quisquis dicat, ambulo; et ambulationem facit intelligi, et seipsum qui ambulat. Et quisquis dicit, ambulas; similiter et rem quae fit, et eum qui facit, significat. At vero qui dicit, ambulat; nihil aliud quam ipsam significat ambulationem. Quamobrem tertia persona verbi semper inter simplicia numerabitur; et nondum aut affirmari aut negari potest, nisi talia verba sint, quibus necessario cohaeret personae significatio consuetudine loquendi, ut cum dicimus, pluit aut ningit, etiamsi non addatur quis pluat aut ningat, tamen quia intelligitur, non potest inter simplicia numerari. CAPUT II.-- Verba conjuncta. Conjuncta verba sunt, quae sibi connexa res plures significant, ut cum dicimus, homo ambulat, aut homo festinans in montem ambulat, et si quid tale. Sed conjunctorum verborum alia sunt, quae sententiam comprehendunt, ut ea quae dicta sunt; alia quae non comprehendunt, sed exspectant aliquid; ut eadem ipsa quae diximus, si subtrahas verbum quod positum est, ambulat, quamvis enim verba conjuncta sint, homo festinans in montem; tamen adhuc pendet oratio. Separatis igitur his verbis quae non implent sententiam, restant ea verba conjuncta quae sententiam comprehendunt: horum item duae species sunt. Aut enim sic sententia comprehenditur, ut vero aut falso teneatur obnoxia, ut est, omnis homo ambulat; aut, omnis homo non ambulat; et si quid hujusmodi. Aut sic impletur sententia, ut licet perficiat propositum animi, affirmari tamen negarive non possit: ut cum imperamus, cum optamus, cum exsecramur, et his similia. Nam si quis dicat, perge ad villam, vel utinam pergat ad villam, aut, dii illum perdant; non potest argui quod mentiatur, aut credi quod verum dicat. Nihil enim affirmavit vel negavit: ergo nec tales sententiae in quaestionem veniunt, aut disputatorem requirunt. CAPUT III.-- Quae simplices sententiae, quae conjunctae. Sed illae quae requiruntur, aut simplices sunt, aut conjunctae. Simplices sunt, quae sine ulla copulatione sententiae alterius enuntiantur: ut est illud quod dicimus, omnis homo ambulat. Conjunctae sunt de quarum copulatione judicatur: ut est, si ambulat, movetur. Sed cum de conjunctione sententiarum judicium fit, tamdiu est donec perveniatur ad summam. Summa autem est quae conficitur ex concessis. Quod dico tale est, Qui dicit, Si ambulat, movetur, probare vult aliquid, ut hoc concesso, verum esse restet illi dicere, quod ambulet: et summa consequatur, quae jam negari non potest, id est quod movetur: quae item non potest concedi, id est quod non ambulet. Rursus si 32.1410| hoc modo velit dicere, homo iste ambulat, simplex sententia est: quam si concessero, et aliam quae aliquid exspectat ad completionem sententiae adjunxerit: quisquis autem ambulat, movetur. Et hanc etiam si concessero, ex hac junctione sententiarum quamvis singillatim enuntiatarum et concessarum, illa summa sequitur, quae jam necessario concedatur, id est, igitur homo iste movetur. CAPUT IV.-- Conjunctas sententias subdividit. His igitur breviter constitutis, singulas partes consideremus. Nam sunt primae duae, una de iis quae simpliciter dicuntur, ubi est quasi materia dialecticae; altera de iis quae conjuncta dicuntur, ubi jam quasi opus apparet. Quae de simplicibus, vocatur de loquendo. Illa vero quae de conjunctis est, in tres partes dividitur. Separata enim conjunctione verborum quae non implet sententiam, illa quae sic implet sententiam, ut nondum faciat quaestionem vel disputatorem requirat, vocatur de eloquendo. Illa vero quae sic implet sensum, ut de sententiis simplicibus judicetur, vocatur de proloquendo. Illa quae sic comprehendit sententiam, ut de ipsa etiam copulatione judicetur, donec perveniatur ad summam, vocatur de proloquiorum summa. Has ergo singulas partes diligentius explicemus. CAPUT V.-- Quomodo de rebus, verbis, dicibilibus, dictionibus, tractetur in logica. Differunt dicibile, et dictio. Verbum est uniuscujusque rei signum, quod ab audiente possit intelligi, a loquente prolatum. Res est quidquid intelligitur vel sentitur vel latet. Sciuntur enim corporalia, intelliguntur spiritualia; latet vero ipse Deus, et informis materia. Deus est quod neque corpus est, neque animal est, neque sensus est, neque intellectus est, neque aliquid quod excogitari potest. Informis materia est mutabilitas mutabilium rerum, capax omnium formarum. Signum est et quod seipsum sensui, et praeter se aliquid animo ostendit. Loqui est articulata voce signum dare. Articulata autem dico quod comprehendi litteris potest. Haec autem omnia quae definita sunt, utrum recte definita sint, et utrum hactenus verba definitionis aliis definitionibus prosequenda fuerint, ille indicabit locus in quo definiendi disciplina tractatur. Nunc quod instat, accipe intentus. Omne verbum sonat. Cum enim est in scripto, non verbum, sed verbi signum est. Quippe inspectis a legente litteris, occurrit animo, quod voce prorumpat. Quid enim aliud litterae scriptae, quam seipsas oculis, et praeter se animo voces ostendunt? Quia et paulo ante diximus, signum esse quod seipsum sensui, et praeter se animo aliquid ostendit: quae legimus igitur, non verba sunt, sed signa verborum. Sed ut ipsa littera, cum sit pars minima vocis articulatae, abutimur tamen hoc vocabulo ut appellemus litteram, etiam cum scriptam videmus; quamvis omnino tacita sit, neque ulla pars vocis, sed signum partis vocis appareat: ita etiam verbum appellatur cum scriptum est, quamvis verbi signum significantis vocis non eluceat. Ergo, ut coeperam dicere, omne verbum sonat. Sed quod sonat, nihil ad dialecticam. De sono enim verbi agitur, cum quaeritur, vel animadvertitur, quanta vocalium vel dispositione leniatur, vel concursione dehiscat; item consonantium vel interpositione nodetur, vel congestione asperetur; et quot vel qualibus syllabis constet, ubi poeticus rhythmus accentusque a grammaticis solo aurium tractatur negotio. Et tamen cum de his disputatur, praeter dialecticam non est: haec enim scientia disputandi est. Sed tunc verba sunt signa rerum, quando de ipsis 32.1411| obtinent vim; verborum autem, illa de quibus hic disputatur. Nam cum de verbis loqui nisi verbis nequeamus, et cum loquimur non nisi de aliquibus rebus loquamur, occurrit animo ita esse verba signa rerum, ut res esse non desinant. Cum ergo verbum ab ore procedit, si propter se procedit, id est ut de ipso verbo aliquid quaeratur aut disputetur, res est utique disputationi quaestionique subjecta. Sed ipsa res verbum vocatur. Quidquid autem ex verbo non auris, sed animus sentit, et ipso animo tenetur inclusum, dicibile vocatur: cum vero verbum procedit, non propter se, sed propter aliud aliquod significandum, dictio vocatur. Res autem ipsa, quae jam verbum non est, neque verbi in mente conceptio, sive habeat verbum, quo jam significari possit, sive non habeat, nihil aliud quam res vocatur proprio jam nomine. Haec ergo quatuor distincte teneantur, verbum, dicibile, dictio, res. Quod dixi verbum, et verbum est, et verbum significat. Quod dixi dicibile, verbum est; nec tamen verbum, sed quod in verbo intelligitur et in animo continetur, significat. Quod dixi dictionem, verbum est, sed tale quo jam illa duo simul, id est ipsum verbum, et quod fit in animo per verbum, significantur. Quod dixi rem, verbum est, quod praeter illa tria, quae dicta sunt, quidquid restat, significat. Sed exemplis haec illustranda esse perspicio. Fac igitur a quodam grammatico puerum interrogatum hoc modo: Arma, quae pars orationis est? Quod dictum est, Arma, propter se dictum est, id est verbum propter ipsum verbum: caetera vero quod ait, quae pars orationis est, non propter se, sed propter verbum, quod arma dictum est, vel animo sensa, vel voce prolata sunt. Sed cum animo sensa sunt, ante vocem dicibilia sunt; cum autem propter id quod dixi, proruperunt in vocem, dictiones factae sunt. Ipsum vero arma, quod hic verbum est, cum a Virgilio pronuntiatum est, dictio fuit: non enim propter se prolatum est, sed ut eo significarentur vel bella quae gessit Aeneas, vel scutum, vel caetera arma, quae Vulcanus Aeneae fabricatus est. Ipsa vero bella vel arma, quae gesta sunt aut ingesta ab Aenea; ipsa, inquam, quae cum gererentur atque essent, videbantur, quaeque si nunc adessent, vel digito monstrare possemus, aut tangere, quae etiamsi non cogitarentur, non eo tamen fit ut non fuerint: ipsa ergo per se nec verba sunt, nec dicibilia, nec dictiones; sed sunt res, quae jam proprio nomine res vocantur. Tractandum est igitur nobis in hac parte dialecticae de verbis, de dictionibus, de dicibilibus, de rebus: in quibus omnibus cum partim verba significentur, partim non verba (nihil est enim de quo non verbis disputare necesse sit); itaque de his primo disputatur, per quae de caeteris disputare conceditur. Igitur verbum quodlibet, excepto sono, de quo bene disputatur, ad facultatem dialecticae pertinet, non ad dialecticam disciplinam. Ut defensiones Ciceronis sunt quidem rhetoricae facultatis, sed non his docetur ipsa rhetorica. CAPUT VI.-- De origine verbi. Verbum unde dictum. Stoicorum de origine verbi opinio. Ergo omne verbum propter id quod sonat, quatuor quaedam necessaria vocat in quaestionem, originem suam, vim, declinationem, ordinationem. De origine verbi quaeritur, cum quaeritur unde ita dicatur: res mea sententia nimis curiosa, et non nimis necessaria. Neque hoc mihi placuit dicere, quod sic Ciceroni quoque idem videtur; quamvis quis egeat auctoritate in re tam perspicua? Quod si omnino multum juvaret explicare originem verbi, ineptum esset aggredi, quod persequi profecto infinitum est. Quis enim reperire possit, quod quid dictum fuerit, unde ita dictum sit? Huc accedit, quod ut somniorum interpretatio, ita verborum origo pro cujusque ingenio praedicatur. Ecce enim verba ipsa quispiam ex eo putat dicta, quod aurem quasi verberent: Imo, inquit alius, quod aerem. Sed nostra non magna lis est. Nam uterque a verberando hujus vocabuli originem trahit. Sed e transverso tertius, vide, quam rixam inferat. Quod enim verum, 32.1412| ait, nos loqui oporteat, odiosumque sit, natura ipsa judicante, mendacium; verbum a vero cognominatum est. Nec ingenium quartum defuit. Nam sunt qui verbum a vero quidam dictum putent, sed prima syllaba satis animadversa, secundam negligi non oportere. Verbum enim cum dicimus, inquiunt, prima ejus syllaba verum significat, secunda sonum. Hoc autem volunt esse bombum. Unde Ennius sonum pedum, bombum pedum dixit: et βοάσαι Graeci clamare; et Virgilius, « Reboant silvae » (Georg. lib. 3, v. 223). Ergo verbum dictum est quasi a vero boando, hoc est verum sonando. Quod si ita est, praescribit quidem hoc nomen, ne cum verbum faciamus, mentiamur: sed vereor ne ipsi qui dicunt ista, mentiantur. Ergo ad te jam pertinet judicare, utrum verbum a verberando, an a vero solo, an a vero boando dictum putemus: an potius unde sit dictum non curemus; cum, quod significet, intelligamus. Breviter tamen hunc locum notatum esse de origine verborum, volo paulisper accipias, ne ullam partem suscepti operis praetermisisse videamur. Stoici autumant, quos Cicero in hac re irridet, nullum esse verbum, cujus non certa ratio explicari possit. Et quia hoc modo, suggerere facile fuit, si diceres hoc infinitum esse; quibus verbis alterius verbi originem interpretaveris; eorum rursus a te originem quaerendam esse donec perveniatur eo ut res cum sono verbi aliqua similitudine concinat, ut, cum dicimus, aeris tinnitum, equorum hinnitum, ovium balatum, tubarum clangorem, stridorem catenarum. Perspicis enim haec verba ita sonare, ut res quae his verbis significantur. Sed quia sunt res, quae non sonant; in his similitudinem tactus valere, ut si leniter vel aspere sensum tangunt, lenitas vel asperitas litterarum ut tangit auditum, sic eis nomina pepererit. Et ipsum lene cum dicimus, leniter sonat. Quis item asperitatem non et ipso nomine asperam judicet? Lene est auribus, cum dicimus voluptas: asperum est, cum dicimus, crux. Ita res ipsae afficiunt, sicut verba sentiuntur. Mel, quam suaviter res ipsa gustum, tam suaviter nomen tangit auditum. Acre, in utroque asperum est: lana et vepres, ut audiuntur verba, sic illa tanguntur. Haec quasi cunabula verborum esse crediderunt, ut sensus rerum cum sonorum sensu concordarent. Hinc ad ipsarum inter se rerum similitudinem processisse licentiam nominandi: ut cum, verbi causa, crux propterea dicta sit, quod ipsius verbi asperitas cum doloris, quem crux efficit, asperitate concordat: crura tamen non propter asperitatem doloris, sed quod longitudine atque duritia inter membra caetera sint ligno crucis similiora, sic appellata sint. Inde ad abusionem ventum est, ut usurpetur non tam rei similis, sed quasi vicinae. Quid enim simile inter significationem parvi et minuti, cum possit parvum esse, quod non modo nihil minutum sit, sed etiam aliquid creverit? Dicimus tamen propter quamdam vicinitatem, minutum pro parvo. Sed haec abusio vocabuli in potestate loquentis est: habet enim parvum, ut minutum non dicatur. Illud magis pertinet ad id quod volumus ostendere, quod cum piscina dicitur in balneis, in qua piscium nihil sit, nihilque piscibus simile habeat, videtur tamen a piscibus dicta propter aquam, ubi piscibus vita est. Ita vocabulum non translatum similitudine, sed quadam vicinitate usurpatum est. Quod si quis dicat homines piscibus similes natando fieri, et inde piscinae nomen esse natum; stultum est hoc refutare, cum ab re neutrum abhorreat, et utrumque lateat. Illud tamen bene accidit, quod uno exemplo dilucidare jam possumus, quid distet origo verbi, quae de vicinitate arripitur, ab ea quae similitudine ducitur. Hinc facta est progressio usque ad contrarium. Nam lucus dictus putatur, quod minime luceat; et bellum, quod res bella non sit; et foederis nomen, quod res foeda non sit: quod si a foeditate porci dictum est, ut nonnnulli volunt, redit ergo ad illam vicinitatem, cum id quod fit, ab eo per quod fit nominatur. Nam et ista omnino vicinitas late patet, et per multas partes secatur. Aut per efficientiam, 32.1413| ut hoc ipsum a foeditate porci, per quem foedus efficitur; aut per effectum, ut puteus, quod ejus effectus potatio est, creditur dictus; aut per id quod continet, ut urbem, ab orbe appellatam volunt, quod auspicato loco circumduci aratro solet: cujus rei et Virgilius meminit, ubi Aeneas urbem designat aratro (Aeneid. lib. 5, v. 755): aut per id quod continetur, ut si quis horreum mutata d littera affirmet ab hordeo nominatum; aut per abusionem, ut cum hordeum dicimus, et ibi triticum conditur; vel a parte totum, ut mucronis nomine, quae summa pars est gladii, totum gladium vocant; vel a toto pars, ut capillus quasi capitis pilus. Quid ultra provehar? Quidquid aliud annumerari potest, aut similitudine rerum et sonorum, aut similitudine rerum ipsarum, aut vicinitate, aut contrario, contineri videbis originem verbi, quam prosequi non quidem ultra soni similitudinem possumus; sed hoc non semper utique possumus. Innumerabilia enim sunt verba, quorum ratio reddi non possit: aut non est, ut ego arbitror; aut latet, ut Stoici contendunt. Vide tamen paululum, quomodo perveniri putant ad illa verborum cunabula, vel ad stirpem potius atque adeo sementum, ultra quod quaeri originem vetant, nec si quis velit, potest quidquam invenire. Nemo ambigit syllabas, in quibus V littera locum obtinet consonantis, ut sunt in his verbis, venter, vafer, velum, vinum, vomis, vulnus, crassum et quasi validum sonum edere. Quod approbat etiam loquendi consuetudo, cum quibusdam verbis eas subtrahimus, ne onerent aurem. Nam inde est quod amasti libentius dicimus quam amavisti, et abiit; non abivit; et in hunc modum innumerabilia. Ergo cum dicimus, vim, sonus verbi, ut dictum est, quasi validus congruit rei, quae significatur. Jam ex illa vicinitate per id quod efficiunt, hoc est quia violenta sunt, dicta vincula possunt videri, et vimen quo aliquid vinciatur. Inde vites, quod adminiculis quibus vinciantur nexibus pendent. Hinc etiam propter similitudinem, incurvum senem vietum Terentius appellavit. Hinc terra, quae pedibus itinerantium flexuosa et trita est, via dicitur. Si autem via, quae vi pedum trita est, creditur dicta, redit origo ad illam vicinitatem. Sed faciamus a similitudine vitis vel viminis, hoc est a flexu esse dictam: quaerit ergo me quispiam, quare via dicta est: respondeo, a flexu, quia flexum velut incurvum vietum veteres dixerunt: unde vietos quod cantho ambiantur, rotarum ligna vocant. Persequitur quaerere, unde vietum flexum dicatur: et hic respondeo, a similitudine vitis. Instat atque exigit unde istud sit vitis nomen: dico quia vincit ea quae comprehenderit. Scrutatur ipsum vincire, unde dictum sit: dicemus, a vi. Vis quare sic appellatur, requiret: redditur ratio, quia robusto et valido sono verbum rei, quae significatur, congruit. Ultra quod requirat non habet. Quot modis autem origo verborum corruptione vocum varietur, ineptum est prosequi: nam et longum, et minus quam illa quae dicta sunt, necessarium est. CAPUT VII.-- De vi verbi. Nunc vim verborum, quantum res patitur, breviter consideremus. Vis verbi est, qua cognoscitur quantum valeat: valet autem tantum, quantum audientem movere potest. Porro movet audientem, aut secundum se, aut secundum id quod significat, aut ex utroque communiter. Sed cum secundum se movet, aut ad solum sensum pertinet, aut ad artem, aut ad utrumque. Sensus autem aut natura movetur, aut consuetudine. Natura movetur in eo, quod offenditur si quis nominet Artaxerxem regem, vel mulcetur cum audit Euryalum. Quis enim etiamsi nihil utique de his hominibus audierit, quorum ista sunt nomina, non tamen in illo asperitatem maximam, et in hoc judicet esse lenitatem? Consuetudine movetur sensus, cum offenditur cum audit quiddam: nam hic ad suavitatem soni vel insuavitatem nihil interest; sed tamen valent aurium penetralia movere, utrum per se transeuntes sonos quasi hospites notos, an ignotos recipiant. Arte autem movetur auditor, cum enuntiato sibi verbo, attendit 32.1414| quae sit pars orationis, vel si quid aliud in his disciplinis, quae de verbis traduntur, accepit. At vero ex utroque, id est et sensu et arte de verbo judicatur, cum id, quod aures metiuntur, ratio notat, et nomen ita ponitur; ut dicitur, optimus: mox ut aurem longa una syllaba et duae breves hujus nominis percusserint, animus ex arte statim pedem dactylum agnoscit. Sensum vero non secundum se, sed secundum id quod significat verbum movet, quando per verbum accepto signo, animus nihil aliud quam ipsam rem intuetur, cujus illud signum est quod accepit: ut cum, Augustino nominato, nihil aliud quam ego ipse cogitor ab ipso, cui notus sum: aut quilibet hominum menti occurrit, si forte hoc nomen, vel qui me ignorat audierit, vel qui alium novit, qui Augustinus vocetur. Cum autem simul et secundum se verbum movet audientem, et secundum id quod significat; tunc et ipsa enuntiato, et id quod ab eo enuntiatur, simul advertitur. Unde enim fit quod non offenditur aurium castitas, cum audit, Manu, ventre, pene, bona patria laceraverat; offenderetur autem si obscoena pars corporis sordido ac vulgari nomine appellaretur? in hoc autem sensum animumque utriusque deformitas offenderet, nisi illa turpitudo rei quae significata est, decore verbi significantis operiretur, cum res eadem sit, cujus utrumque vocabulum est: veluti non alia meretrix, sed aliter tamen videtur eo cultu, quo ante judicem stare assolet, aliter eo quo in luxuriosi cubiculo jaceret. Cum igitur tantam vim tamque multiplicem appareat esse verborum, quam breviter pro tempore summatimque attigimus; duplex hic ex consideratione sensus nascitur: partim propter explicandam veritatem, partim propter servandum decorem, quorum primum ad dialecticum, secundum ad oratorem maxime pertinet. Quamvis enim nec disputationem deceat ineptam, nec eloquentiam oporteat esse mendacem; tamen et in illa saepe atque adeo pene semper audiendi delicias discendi cupido contemnit, et in hac imperitior multitudo quod ornate dicitur, etiam vere dici arbitratur. Ergo cum appareat quid sit uniuscujusque proprium, manifestum est et disputatorem, si qua ei delectandi cura est, rhetorico colore aspergendum; et oratorem, si veritatem persuadere vult, dialecticis quasi nervis atque ossibus esse roborandum, quae ipsa natura corporibus nostris, nec firmitati virium subtrahere potuit, nec oculorum offensioni patere permisit. Itaque nunc propter veritatem dijudicandam, quod dialectica profitetur, ex hac verborum vi, cujus quaedam semina sparsimus, quae impedimenta nascantur videamus. CAPUT VIII.-- Obscurum et ambiguum. Differentiae obscuri et ambigui. Tria genera obscurorum. Impedit auditorem ad veritatem videndam in verbis, aut obscuritas aut ambiguitas. Inter obscurum et ambiguum hoc interest, quod in ambiguo plura se ostendunt, quorum quid potius accipiendum sit ignoratur; in obscuro autem nihil, aut parum quod attendatur, apparet. Sed ubi parum est quod apparet, obscurum est ambiguo simile: veluti si quis ingrediens iter, excipiatur aliquo bivio, vel trivio, vel etiam, ut ita dicam, multivio loco, sed densitate nebulae nihil viarum quod est, eluceat: ergo a pergendo prius obscuritate tenetur. At ubi aliquantum rarescere nebulae coeperint, videtur aliquid, quod utrum via sit, an terrae proprius et nitidior color incertum est: hoc est obscurum ambiguo simile. Dilucescente coelo quantum oculis satis sit, jam omnium viarum deductio clara est; sed qua sit pergendum, non obscuritate, sed ambiguitate dubitatur. Item sunt obscurorum genera tria: unum est quod sensui patet, animo clausum est; tanquam si quis malum punicum pictum videat, qui neque 32.1415| viderit aliquando, nec omnino quale esset audierit; non oculorum est, sed animi, quod cujusce rei pictura sit, nescit. Alterum genus est, ubi res animo pateret, nisi sensui clauderetur, sicut est homo pictus in tenebris: nam ubi oculis apparuerit, nihil animus hominem pictum dubitabit. Tertium genus est, in quo etiam sensui absconditur, quod tamen si ludaretur, nihilo magis animo emineret: quod genus est omnium obscurissimum, ut si imperitus malum illud punicum pictum etiam in tenebris cogeretur agnoscere. Refer nunc animum ad verba, quorum istae sunt similitudines constitutae. Pone quempiam grammaticum, convocatis discipulis, factoque silentio suppressa voce dixisse, Temetum: quod ab eo dictum, qui prope assidebant, satis audierunt; qui remotius, parum; qui autem remotissime nulla omnino voce perstricti sunt. Horum autem partim sciebant, illi scilicet qui nescio quo casu remotiores erant, quid esset temetum; reliquos prorsus latebat: omnes obscuritate impediebantur. Et hic jam perspicis omnia illa genera obscuritatum. Nam qui auditu nihil dubitabant, primum illud genus patiebantur, cui simile est, malum punicum ignorantibus, sed in luce pictum. Qui noverant verbum, sed auribus aut parum aut omnino non acceperant vocem; secundo illo genere laborabant, cui similis est hominis imago, sed non in conspicuo, sed omnino tenebroso loco. Qui autem non solum vocis, sed et significationis verbi expertes erant; tertii generis, quod omnino deterrimum est, caecitate involvebantur. Quod autem dictum est, quoddam obscurum ambiguo simile, in his perspici potest, quibus verbum erat quidem notum, sed vocem penitus nullam, aut non omnino certam perceperant. Omnia igitur obscura loquendi genera vitabit, qui et voce quantum satis est clara, nec ore impedito, et verbis notissimis utetur. Vide nunc in eodem grammatici exemplo, quam longe alias impediat ambiguitas quam obscuritas verbi. Fac enim eos qui aderant et satis sensu accepisse vocem magistri, et illum verbum enuntiasse, quod esset omnibus notum; ut puta, fac eum dixisse, Magnus, et deinde siluisse: attende quid incerti, hoc audito nomine, patiantur. Quid si dicturus est, Quae pars orationis est? Quid si de metris quaesiturus, qui sit pes? Quid si historiam interrogaturus, ut puta, magnus Pompeius quot bella gesserit? Quid si commendandorum carminum gratia dicturus est, Magnus et pene solus poeta Virgilius? Quid si objurgaturus negligentiam discipulorum, in haec deinde verba prorumpat, Magnus vos ob studium disciplinae torpor invasit? Videsne remota nebula obscuritatis, illud quod supra dictum est quasi eminuisse multivium? Nam hoc unum quod dictum est, magnus, et nomen est, et pes chorius est, et Pompeius est, et Virgilius est, et negligentiae torpor. Et si qua alia vel innumerabilia non commemorata sunt, quae tamen per hanc enuntiationem verbi possunt intelligi. CAPUT IX.-- Ambiguitatum genera duo. Itaque rectissime a dialecticis dictum est, ambiguum esse omne verbum. Nec moveat quod apud Ciceronem calumniatur Hortensius, hoc modo: Ambigua se aiunt audire acute, explicare dilucide: item omne verbum ambiguum esse dicunt, quomodo igitur ambigua ambiguis explicabunt? nam hoc est in tenebras exstinctum lumen inferre. Facile quidem atque callide dictum. Sed hoc est quod apud eumdem Ciceronem Scaevolae dicit Antonius: Denique ut sapientibus diserte, stultis etiam vere videaris dicere. Quid enim aliud loco illo facit Hortensius, nisi acumine ingenii et lepore sermonis, quasi meraco et suavi poculo imperitis caliginem offundit? Quod enim dictum est, omne verbum ambiguum esse, de singulis verbis dictum est. Explicantur ambigua disputando, et nemo utique verbis singulis disputat. Nemo igitur ambigua verba verbis ambiguis explicabit. Et tamen cum omne verbum ambiguum sit, nemo verbum ambiguum nisi verbis, sed etiam conjunctis, quae jam ambigua non sunt, explicabit. Ut enim si diceretur. Omnis miles bipes est, non ex eo sequeretur, ut cohors ex militibus bipedibus 32.1416| tota constaret. Ita cum dico ambiguum omne verbum, non dico sententiam, non disputationem quamvis verbis ista texantur. Omne igitur ambiguum verbum non ambigua disputatione explicabitur. Nunc ambiguitatum genera videamus. Quae prima duo sunt: unum in iis etiam, quae dicuntur; alterum quod in iis solis, quae scribuntur, dubitationem facit. Nam si quis audierit, Acies, et si quis legerit, poterit incertum habere, nisi per sententiam clarescat, utrum acies militum, an ferri, an oculorum dicta vel scripta sit. At vero si quis inveniat scriptum, verbi causa leporem, nec appareat qua sententia positum sit, profecto dubitabit, utrum penultima hujus verbi syllaba producenda sit, ab eo quod est lepos; an ab eo quod est lepus corripienda. Quam scilicet non pateretur ambagem, si accusativum hujus nominis casum voce loquentis acciperet. Quod si quis dicat, loquentem male pronuntiare potuisse; jam non ambiguitate, sed obscuritate impediretur auditor. Ex illo tamen genere quod ambigno simile est, quia male latine pronuntiatum verbum, non in diversas rationes trahit cogitantem, sed ad id quod apparet impellit. Cum igitur ista duo genera inter se plurimum distent, primum genus rursus in duo dividitur: nam quidquid dicitur, et per plura intelligi potest, eadem scilicet plura aut uno vocabulo et una interpretatione; aut tantum uno tenentur vocabulo, sed diversis expeditionibus explicantur. Ea quae una definitio potest includere, univoca nominantur: illis autem quae sub uno nomine necesse est definire diverse, aequivoci nomen est. Prius ergo consideremus univoca, ut quomodo genus hoc jam patefactum est, illustretur exemplis. Hominem cum dicimus, tam puerum dicimus quam juvenem, quam senem, tam stultum quam sapientem, tam magnum quam parvum, tam civem quam peregrinum, tam urbanum quam agrestem, tam qui jam fuit quam qui nunc est, tam sedentem quam stantem, tam divitem quam pauperem, tam agentem aliquid quam cessantem, tam gaudentem quam moerentem vel neutrum. Sed in his omnibus dictionibus nihil est, quod non ut hominis nomen accepit, ita etiam hominis definitione claudatur: nam definitio hominis est, Animal rationale, mortale: non ergo quisquam potest dicere animal rationale mortale juvenem tantum, non etiam senem et puerum, etc., aut sapientem esse tantum, non etiam stultum; imo et ista et caetera, quae numerata sunt, sicut hominis nomine, ita etiam definitione continentur: nam sive puer, sive stultus, sive pauper, sive etiam dormiens, si animal rationale mortale non est; nec homo est. Est autem homo; illa igitur definitione contineatur necesse est. Et de caeteris quidem nihil ambigitur: de puero autem parvo aut stulto, sive prorsus fatuo, aut de dormiente, vel ebrio, vel furente dubitari potest, quomodo possunt esse animalia rationalia, etiam si possit defendi, sed ad alia properantibus longum est. Ad id quod agitur illud satis est, non esse istam definitionem hominis rectam, nisi et omnis homo eadem contineatur, et praeter hominem nihil. Haec sunt igitur univoca, quae non solum nomine uno, sed una etiam ejusdem nominis definitione clauduntur: quamvis et inter se propriis nominibus et definitionibus distingui possunt. Diversa enim nomina, puer, adolescens, dives et pauper, liber et servus, et si quod aliud differentiarum est, et inter se ideo proprias definitiones habebunt: sed ut illis unum commune nomen est homo, sic animal rationale mortale definitio una communis est. CAPUT X.-- Ambiguitas ex aequivocis varia. Nunc aequivoca videamus, in quibus ambiguitatum perplexio prope infinita silvescit: conabor tamen eas in genera certa distinguere. Utrum autem conatum meum haec facultas sequatur, tu judicabis. Ambiguitatum igitur, quae ab aequivocis veniunt, primo genera tria sunt: unum ab arte, alterum ab usu, tertium ab utroque. Arte nunc dico, propter nomina quae in verborum disciplinis verbis imponuntur. Aliter enim definitur apud grammaticos quid sit aequivocum, aliter 32.1417| apud dialecticos; et tamen hoc unum quod dico, Tullius, et nomen est, et pes dactylus, et aequivocum. Itaque si quis ex me efflagitet, ut definiam quid sit Tullius, cujuslibet notionis explicatione respondeo. Possum enim recte dicere, Tullius nomen est, quo significatur homo summus quidam orator, qui Catilinae conjurationem consul oppressit. Subtiliter attende me nomen ipsum definisse: nam si mihi Tullius ipse, qui si viveret, digito monstrari potuisset, definiendus foret, non dicerem, Tullius est nomen, quo significatur homo; sed dicerem, Tullius est homo, et ita caetera adjungerem. Item respondere possem, Hoc nomen Tullius est dactylus, his litteris constans: quod enim eas litteras habeat, opus est innuere. Licet enim illud dicere, Tullius est verbum, per quod aequivocantur inter se omnia cum hoc ipso, quae supra dicta sunt, et si quid aliud inveniri potest. Sed dico, Cum ergo hoc nomen quod dixi, Tullius, secundum artium vocabula tam varie mihi licuit definire; quid dubitamus esse ambiguorum genus ex aequivocis venientium, quod merito dici possit ex arte contingere? Diximus enim aequivoca esse, quae non ut uno nomine, ita etiam una definitione possunt teneri. Unde nunc alterum genus est, quod ex loquendi usu venire memoravimus. Usum nunc appello illud verbum, propter quod verba cognoscimus. Quis enim verba propter verba conquirat et colligat? Itaque jam constitue aliquem sic audire, ut notum ei sit, nihil de partibus orationis, aut de metris quaeri, aut de verborum aliqua disciplina: tamen adhuc potest cum dicitur, Tullius, aequivocorum ambiguitate impediri. Hoc enim nomine et ipse qui fuit summus orator, et ejus picta imago vel statua, et codex quo ejus litterae continentur, et si quid est in sepulcro ejus cadaveris, significari potest. Diversis enim rationibus dicimus, Tullius ab interitu patriam liberavit; et, Tullius inauratus in Capitolio stat; et, Tullius, tibi totus legendus est; et, Tullius hoc loco sepultus est: unum enim nomen est, sed diversis haec omnia definitionibus explicanda sunt. Hoc igitur genus aequivocorum est, in quo jam nulla de disciplina verborum oritur ambiguitas, sed de ipsis rebus quae significantur. At si utrumque confundat audientem vel legentem, sive quod ex arte, sive ex loquendi usu dicitur, nonne tertium genus recte annumerabitur? Cujus exemplum in sententia quidem apertius apparet, ut si quis dicat, Multi dactylico metro scripserunt, ut est Tullius: nam hic incertum est utrum Tullius pro exemplo dactyli pedis, an dactylico poetae positum sit: quorum illud ex arte, hoc ex usu loquendi accipitur. Sed in simplicibus etiam verbis contingit, licet tantum vocem hujus verbi grammaticus audientibus discipulis enuntiet, ut supra ostendimus. Cum igitur haec tria genera manifestis rationibus inter se differant, rursum primum genus in duo dividitur. Quidquid enim ex arte, verborum facit ambiguitatem, partim sibi pro exemplo esse potest, partim non potest. Cum enim definio quid significat nomen, possum hoc ipsum exempli gratia supponere, quod dico nomen, utique nomen est: hac enim lege per casus flectitur dicendo nomen, nominis, nomini, etc. Item cum definio quid significat, dactylus, hoc ipsum potest pro exemplo esse: etenim cum dicimus, dactylus, unam syllabam longam et duas deinde breves enuntiamus. At vero cum definitur adverbium quid significet, non potest hoc ipsum pro exemplo dici: etenim cum adverbium dicimus, haec ipsa enuntiatio nomen est. Ita secundum aliam notionem, adverbium utique adverbium est, et nomen non est; secundum aliam vero adverbium non est adverbium, quia nomen est. Item pes creticus, quando quid significet definitur, non potest hoc ipsum pro exemplo esse: haec enim ipsa enuntiatio quando dicimus, creticus, prima longa syllaba, deinde duabus brevibus constat; quod autem significat, longa syllaba et brevis et longa est: ita et hic secundum aliam notionem, creticus nihil aliud est quam creticus, et dactylus non est; secundum aliam vero creticus non est creticus, quia dactylus 32.1418| est. Secundum igitur genus, quod jam propter disciplinas verborum ad loquendi usum dictum est pertinere, duas habet formas. Nam aequivoca dicta sunt, aut ex eadem origine venientia, aut ex diversa. Ex eadem origine appello, quando uno nomine ac non sub una definitione teneantur, uno tamen quasi fonte dimanant, ut est istud, quia Tullius et homo et statua et codex et cadaver intelligi potest: non possunt quidem ista una definitione concludi, sed tamen unum habent fontem, ipsum scilicet verum hominem, cujus et illa statua, et ille liber, et illud cadaver est. Ex diversa origine, ut cum dicimus, nepos, longe ex diversa origine filium filii et luxuriosum significat. Haec ergo distincta teneamus, et inde illud genus, quod ex eadem origine appello, in quae item dividatur: nam dividitur in duo, quorum unum translatione, alterum declinatione contingit. Translationem voco, cum vel similitudine unum nomen fit multis rebus, ut Tullius, et ille in quo magna eloquentia fuit, et statua ejus dicitur. Vel ex toto, cum pars cognominatur, ut cum cadaver illius Tullius dici potest: vel ex parte totum, ut cum tecta dicimus totas domus. Aut a genere species: verba enim principaliter dicunt Romani, quibus loquimur; sed tamen verba proprie nominata sunt, quae per modos et tempora declinamus: aut ab specie genus; nam cum scholastici non solum proprie, sed et primitus dicantur ii qui adhuc in schola sunt; omnes tamen qui in litteris vivunt, nomen hoc usurpant. Aut ab efficiente effectus, ut Cicero est liber Ciceronis: aut ab effectu efficiens, ut terror, quia terrorem fecit. Aut a continente quae continentur, ut domus etiam qui in domo sunt dicuntur: aut a conversa vice, ut castanea arbor dicitur quae et fructus: vel si quod aliud inveniri potest, quod ex eadem origine quasi transferendo cognominetur. Vides, ut arbitror, quid faciat in verbis ambiguitatem. Quae autem ad eamdem originem pertinentia conditione declinationis ambigua esse dicimus, talia sunt. Fac verbi causa quemque dixisse, pluit. Et haec diverse utique definienda sunt. Item scribere cum dicit, incertum est utrum in infinitivo activi, an imperativo passivi pronuntiatum sit. Homo cum unum nomen sit, et una enuntiatio, tamen fit aliud ex nominativo, aliud ex vocativo. Quin doctius et docte verbi enuntiatio quoque diversa est. Doctius aliud est cum dicimus, doctius mancipium; aliud cum dicimus, doctius illo disputavit. Declinatione igitur ambiguitas orta est: nam declinationem nunc appello, quidquid sive per voces sive per significationes flectendo verba contingit. Hic doctus et docte, tantum per voces flexum est; hic homo et homo, secundum solas significationes. Sed hujusmodi genus ambiguitatum minutatim concidere ac prosequi pene infinitum est. Itaque locum ipsum hactenus notasse suffecerit, ingenio praesertim tuo. Vide nunc ea, quae ex diversa origine veniunt: nam ipsa dividuntur adhuc in duas primas formas, quarum una est, quae contingit diversitate linguarum; ut cum dicimus, iste, haec una vox aliud apud Graecos, aliud apud nos significat. Quod genus tamen non omnis novit: non enim unicuique perspicuum est, nisi qui linguas nosset, aut qui linguas disputaret. Altera forma est, quae in una quidem lingua facit ambiguitatem, diversa tamen eorum origine, quae uno vocabulo significantur, quale est illud, quod de nepote supra posuimus. Quod rursus in duo scinditur Aut sub eodem genere partis orationis, sicut nomen est nepos, cum filium filii, et cum luxuriosum significat; aut sub diversis, ut dictum est a Terentio, Qui scias ergo istuc nisi periclum feceris? (Terent. Andr. act. 3, scen. 3, v. 33.) sed etiam istuc pronomen, istuc adverbium. Jam ex utroque, id est arte et usu verborum, quod in aequivocis tertium genus posueramus, tot ambiguitatum formae possunt existere, quot in duobus superioribus posueramus. Restat ergo illud genus ambiguum: 32.1419| quod in scriptis solis reperitur. Cujus tres sunt species: aut enim spatio syllabarum fit tale ambiguum, aut acumine, aut utroque. Spatio autem, ut cum scribitur, venit, de tempore incertum est, propter occultum primae syllabae spatium. Acumine autem, ut cum scribitur, pone, utrum ab eo quod est pono, an ut dictum: 32.1420| Pone sequens, namque hanc dederat Proserpina legem. (Georg. liv. 4, v. 487.) incertum est propter latentem acuminis locum. A vero ex utroque fit, ut in superioribus de lepore diximus; nam non solum producenda, sed acuenda est etiam penultima syllaba hujus verbi, si ab eo quod est lepos, non ab eo quod est lepus, deflexum est. |
PIUS PP. X LITTERAE QUIBUS PIUS PP. X GRATULATUR DE ITALICA VERSIONE Dilecti Filii, salutem et Apostolicam benedictionem. Quum optimo consilio institueritis, quae apud exteras gentes praeclarae in maioribus disciplinis lucubrationes hodie existerent, eas ad communem Italorum usum vulgando transferre, recte vos quidem non praetereundos censuistis Ioseph Hergenröther Cardinalis libros, quibus ille universam Ecclesiae Catholicae historiam complexus est. Id enim opus ob doctrinae copiam, gravitatem sententiarum, sinceritatem iudicii summis prudentium laudibus celebratum illustrem sane locum auctori suo vindicavit inter claros scriptores, qui recenti memoria, ita res Ecclesiae gestas tractarunt, ut a studio artis criticae debitam antiquitati reverentiam non seiungerent. Quoniam autem hoc intervallo, ex quo is excessit e vita, progressiones in hisce studiis factae sunt tam magnae, ut ipsius opus partim reconcinnandum videretur, non parva dilecto filio Ioanni Petro Kirsch habenda est gratia, qui eiusmodi sibi provinciam sumpserit in eaque exequenda exploratam suam sollertiam peritiamque demonstret. Iamvero Eminentissimi viri scripta, hoc pacto ad monumentorum fidem restituta, vehementer gaudemus, quod vos italice conversa, interprete diligenti dilecto filio Henrico Rosa e Soc. Iesu, edere suscepistis. Itaque cum gratum vobis animum de accepto exemplari voluminis primi significamus, tum meritam tribuimus laudem propter institutam rem, quam valde fructuosam clero italico fore confidimus. Auspicem coelestium munerum et benevolentiae nostrae testem, vobis, dilecti filii, ac ceteris omnibus, qui consociationem vestram participant, Apostolicam benedictionem peramanter in Domino impertimus. Datum Romae apud S. Petrum, die V Maii an. MCMIV, Pontificatus Nostri anno primo. PIUS PP. X |