0
stringlengths
3
182k
sitiebat amore, quadam nocte a partibus magnimontensium inter densa tenebrarum adueniens, basilicam latenter in- troiit, communem dominum orationibus pulsans. Quod diuinitus uiro Dei reuelatum est, citoque ministro imperat, ut conci- to gradu pergat, tactoque signo sodales excitet, quia frater communis Sequanus abscondite fores aecclesiae penetrans, dominum orationibus pulsat. Quod ita esse citissima est inuentione conpertum, et uenerando fa- mulo Dei perplurimum ardentissima fratrum caritas, offi- cium debitum hospitalitatis persoluit. VIIII. [ligne sautée] QVANTA QVANQVE SVBLIMIA MIRACVLORVM DOMINI in sanctis suis redoleant exempla, sinibus aecclesie in orbe terra- rum diffusae personuit, atque elucubrata luce ueritatis, fidelibus notum est. Cum eo in tempore segetes annua ma- turitate confecte, ad precidendum in supradicto coeno- bio fuissent parate, contio fratrum ad segetem precidendam, cateruatim properauit. Opusque per totius diei moetas per- actum, aduentus tetre noctis prohibuit. Cumque omnes ad coenobium remeassent, imperio seniorum unus efratribus
et aetate corporis plenus ad occasum peruenerat nec tamen ab officio pre- dicationem cessabat quo discipuli salubriter erudirentur. V. Summoque conamine satagebat ut his disciplinis. Erudirentur R. Christi sacer memento nostri beate Iohannes petimus ut pro nobis intercedas ad dominum Hiesum Christum. V. Nos autem populus tuus et oues pascue tue. Petimus R. Candida- tus senio Iohannes signis pollebat et meritis iamque nasciturus caelo Christo uocante transfusus est ad gloriam quo auctorem sibi collaudat hominibus ex- orat. V. Iohannes exceptus ab angelis sydereos coetus cumulauit. Quo IN MATVTINIS LAVDIS A. Beatus Iohannes Secundino patricio qui pro amisso piaculo debitam pertulerat cladem opem orabat cuius cuius1 suffragio adeptus est sanitatem. A. Rusticus quidam beato uiro filium suum exhibiuit cui usus lingue labiorumque officia negabantur quem pater sanctus diuino pur- gauit auxilio. A. Nec dissimile fuit illud dum quidam languidus precipi- tanter raperetur in mortem benedictione sancti iohannis accepta incolumitati pristine est restitutus. A. Summoque conamine satagebat ut discipuli his im- buerentur disciplinis in quibus ab ineunte aetate exercitatus ad culmen perfectio- nis euascerat. A. Nec uero quamquam fatiscentibus artubus predicationis officio. IN EVANGELIUM A. Omnipotentis Dei famulus Iohannes hodies somno ul- timo exceptus in morte quieta dormiens transiit cuius gloriosissima a mundi contagiis purgata angelorum choris suscipitur in eternum.
tamen, uix potuit pro sui habitus humilitati cognosci. Cumque eum intuens, super agnitione eius diutissima fuisset hesitatione detentus, propius tandem accedens, et non solum uultum, sed etiam uocis sonum diligenter explorans, et ad pedes eius concitus proruens. Nonne inquit hic est uenerabilis Iohannes, qui prelationem honorum fugiens, ad haec loca peruenit? primum quidem super hoc stuporem uidentibus summum incussit, post uero miraculo sunt maiore perculsi, cum eius nomen quod apud eos magna fuerat opinione compertum, proti- nus prodidisset. A quo uniuersi fratres prioris igno- rantie, ueniam postulant, quod uidelicet eum inter iuniores tanto tempore deputassent. Deinde iam ut decebat in honore maximo coepit haberi, quia uerax est ille qui dixit ciuitatem supra montem sta- tutam non posse abscondi, neque debere poni lucer- nam sub modio sed supra candelabrum, ut qui ingre- diuntur domum Dei lumen uideant. LECTIO V Interea agnitor beati Iohannis ad propria regressus,
[no]bio fuissent parate, contio fratrum ad segetem precidendam, cateruatim properauit. Opusque per totius diei moetas peractum, aduentus tetre noctis prohibuit. Cumque omnes ad coenobium reme- assent, imperio seniorum, unus efratribus Clau- dius nomine, ad frugem custodiendam remansit. Qui cum somnum caperet, atque intempesta nocte euigilans mentis ardorem ad celum tolleret, iuxta illud, ego enim dormio, et cor meum uigilat, coepit cogitare ne fessi artus soda- lium nimio indulgerent sopori, neglectoque orationis usu, in aurore aduentum consuetum officii usum differrent. Cumque haec anxio animo uolueret, uidit subito caelos apertos, et mican- tem globum totum lustrare mundum. Moxque dum mirandi facti mens pauefacta pulsaretur euentu, alifer gallus solitam uocem attollens, mundo uenturam lucem nuntiauit. Signoque tacto, omnis contio fratrum adorationem can-
ab Octodoro separata, necessitatem committendi sacrilegii preteriret. Quo in loco ita uastis rupibus rodani fluminis cursus artatur, ut commeandi facultate subtracta, constratis pontibus uiam fieri, itineris necessitas imperaret. Quam in his undique tamen inminentibus saxis, paruus quidem tamen, sed amoenus et inriguis fontibus campus in- cluditur, ubi fessi milites legionis thebee, post laborem tanti itineris resederant. O quanta re- uerentia excolendus est sacer locus iste, in quo tot pro Christo martirum milia, ferro cesaris puniuntur. [dans la marge gauche, .viii.] Maximianus cesar dum ad sacramenta superius me- morata cunctos in exercitu suo cogeret, agnouit pretergressam ut diximus legionem. Subito iracun- die furore completus, satellites mittit, ut legio- nem ad sacramentorum suorum sacrilegia reuocarent. Erat in eadem legione primicerius Mauricius, et signifer Exsuperius, et Candidus senator, qui ita commilitonibus suis preerant, ut amore potius
prolixitas, et congestarum copia rerum, in incredu- lorum corde, fastidium faciat generari. Sed ut opinor, premium habebit a domino preparatum, non qui- cumque legerit, sed quicumque crediderit. Licet a qui- busdam non inmerito presumptiosus iudi- cer, quod audeam adgredi opus quod ut dig- num est ferre non ualeo, ac tam precelsas uirtutes im- perito presumam stilo disserere. Sed cum ego pri- mitus ad scribendum animum adiecissem, apud me ipse decreui, ut non soloecismos neue erubes- cerem abiectionem uerborum, tantum ut laudem eius ac uirtutes quas per eum Christus operatus est, iam prope senescentes, ab obliuione hominum atque silentio uindicarem. Et idcirco eas sine am- bitione propatuli censeo dilatari, quia me quem- quam non uereor refellere, quicquam scriptitasse men- dosum. Christum testor, me uera esse dicturum, et ea de quibus ut confido nemo ambigit locutorum. Nam si aliquatenus haec absque nostro labore potuis- sent esse posteris nota, minime hoc michi for-
pallescit morte, ut nemini daretur spes ad uitam eum re- deundi. Tunc explentes ministri, id quod diuinae erat ser- uitutis peractis more solito horarum officiis, prandere eos ire fuit. At ille querens, quid acturi erant, se uelle cum eis pergere fatetur. Delatus autem cum magna ui ad eos, coepit percontari, quid erant comessuri. Verum illi stupore repleti, in uertiginem eum cecidisse dolebant. Respon- dentibus autem pro ratione loci, quid, etenim pro eiusdem congrui- tate leguminum leboeta ad ignem posita erat, petiit in- de sibi dari. Hinc continuo coepit epulari, ut nunquam illi fas fuisset ex alio edere cybo, qui ante infirmitatis tempus hoc usum minime habuerat. Laetatique omnes causa facti permoti, in domino erant gratulaturi, qui per beatum patrem, tanta impertiebat suis. Recessit itaque ad sua, ceu tunc temporis, nil languoris habuisset. LECTIO V. * ALIA denuo tempestate predicti paulo ante uiri conmilito quidam nomine ADALARDVS eadem impulsione coactus,1 quo omnibus patefieret, ipsum cunctarum uirium esse experte, et poe- ne in ultimo iam uersantem, ad eundem deuolutus est locum.
committitur socio. Sacra interea circumeunt loca, usque dum ad beatissimum GERMANVM perueniunt autisiode- rensem episcopum, eius super hoc benignissimum prestolantes auxilium. Vbi cum diutissime fatigaretur, et acerrima laniatione torreretur, glorisissimis prefati GERMANI pontificis meri- tis, malignorum spirituum pars ab ea eximitur, pars occulto Dei iudicio inibi omittitur. Aliquandiu post ibidem remorata, cum quadam rursus die predicti antistitis ba- silicam uellet ingredi, sicut ipsa postmodum sepe re- tulit, a quodam sene pulcherrimo uirgam manu feren- te, ne ei domum penetrare liceret, est prohibita, locumque sancti Iohannis confessoris tornotrensis exquirere est am- monita. Huius ergo iterum laborem itineris illis su- bire fuit, quamquam longas adhibuerint moras, igna- ri uiarum diuersa sanctorum domicilia peragrantes. Quo dum peruenissent, qui gestus corporis, queue antiqui hostis uoces ab ea prosilierint, ineffabile est. Nullum itaque intra ambitum ipsius aecclesie remedium, nullumque uite desiderium eidem misere fuit, sed sola mortis proclamatio.
indagini expositionique nostre subcumbere, et ita nobis ig- norantiae portas effringens, ac uitiorum uectes exclu- dentes nos a uera scientia conterens, ad secretorum archana perducat. VII.1 IGITVR CVM VT DIXIMVS SE PRIMITVS in deserto tharnoderensi condidisset, paucis adhuc secum commorantibus, nimiam aque penuriam patiebantur. Sed inquirentibus fratribus, nuntiatur puteus in eodem esse loco antiquitus, inmani profunditate constructus, quem incuria uulgaris et temporum prolixitas, lapidum obrui permiserat densitate. Vbi etiam, pessimus serpens basiliscus habitabat. Quod cum beato uiro fuisset compertum, non tam sue necessitatis obtentu, quam fratrum quos ibidem congregare cupiebat cura sollicitus, fidei arma concutiens, ad locum pergit, pal-2 lentibus cunctis, et nichil aliud quam solam beati uiri mortem expectantibus. Interea3 Iohannes descendens in puteum, oratione completa, assumptoque4 rastro, primus terre fossor accessit. Hinc hortatur uniuersos. Quo omnes adueniunt. Et enim operantibus ipsis, putei
pollicitam promissionem. Si quis inquit diligit me, sermonem meum seruabit. Et pater meus diliget eum, et ad eum ueniemus et mansionem apud eum faciemus. LECTIO VIII. Summi sacerdotis Dei beati Iohannis patris nostri miracula cudere optimum duximus, sed quia pre magnitudine sui humanam excedunt memoriam, singula tangere nequimus. Cui inter caetera uirtutum insignia, tantam dominus gratiam contulit, ut usque ad terminum uitae, in ef- fugandis daemonibus potentissimus appareret. Qua propter silentio non est tegendum, de clarissimo uiro Nicasio ferocis ingenii, cui etiam Aualensis1 oppidi regendae rei publi- ce fuerat cura comissa. Cuius seruus cum a daemone obsessus, dolendo cruciaretur exitu, ad monasterium sancti Iohannis captus ca- tenatusque adducitur, spe recuperande sa- lutis. Qui cum fuisset sancti Iohannis obtutibus
ci cum Chlodoueo rege post posta republica, milita- ri manu terminos romanorum irrumpentes, Galliam inuaserunt. Sicque usque in tempora Theoderici regis qui filius extitit prefati Chlodouei, et filii eius Theo- deberti perdurauit. Nam quando sacris artius se man- cipauit documentis, Gallias sub imperii iure, Iohannes con- sul regebat. Siquidem cum ad perfectiora Christi miles animum tenderet, et huc atque illuc, ad sanctorum exem- pla imitanda spiritu feruenti suae religionis fre- na laxaret, in deserto quod sub axe lingonico ia- cet, cum a castro cui Tharnodero nomen est trigin- ta fere milibus distat, predictis secum pueris comi- tantibus, nouus se condidit hospes. Ubi primum, in paruo quidem tugurio, coepit habitare. Hinc paulo post confluentibus ediuersis partibus hominum turbis, dux ipse caelestis militie collo- catur. Iam uero inibi monasterio fidei firmita- te constructo, regule instituta, patrumque exempla, quorum ipse extabat imitator, rudi et nouello ad huc monasterio deesse non patitur.
egris, et quorumque uotis solamina beneficio- rum attribuuntur. Post annos aliquot, ab episcopo urbis lingonicae cui Betto nomen erat, prefatum uenerandi Iohannis sepulchrum ab eo loco in alium cognoscitur denuo esse translatum, non absque diuinitatis in loco manifestata presentia. Nam quidam archidiaconus nomine GERARDVS, [dans la marge droite, .iiii.] cum iuxta illud sepulchrum uidendi causa in- cautius forte accederet, genuque flexo, manum super ora sarcofagi # inreuerenter teneret, cooperculum sarcofagi * 1 se paululum erigens, quia pronum in terra iacebat ualidissime corruit, digitosque ipsius maxima confractione contriuit, ita ut omnia ossa digitorum eius minuatim confringeret. Qui grauissima fracturae ipsius coepit molestia fatigari, ita, ut ne ad os quidem adducere, non solum digitos, uerum etiam brachium ullatenus dolore arcente ua- leret. Qui cum tota die ad sepulchrum sancti Iohannis mestus et anxius resideret, subito uir-
Quod laboris opus summo conamine, et maxima cum intentione agentes, quadam die ignoro quinam contigit casus, ut ad monasterium regressi, secures suas omnes in operis coepti loco relinquerent. Veniens interea quidam ex loci ipsius incolis, absentibus fratribus, omnium secures furti scelere deportauit. Fratres autem regressi, damni deceptionem, patri nuntiant. Tum ille. Orationi inquit, lectionique uacate, donec ego domino adiuuante, damnum commune, ubicumque requiram. Egressus autem, ad locum pergit. Tum oratione illo suo more completa, dum in animo uolueret, quur hoc Deus famulis suis fieri permisisset, uidit eminus rapisiddimo cursu hominem ad se uenientem, qui hoc scelus admiserat. Dumque hic accelerat, ille paululum remoratur. Breui adiunctus, continuo ad pedes eius aduoluitur, et cri- men quod commiserat confitetur. Et nullam se arripere protuisse retulit copiam euadendi, nisi damnum seruorum Dei omnimodis reformaret. Pariterque ueniam precabatur sceleris, recens admissi. Tum beatus Iohannes miseratione commotus, non solum ueniam, uerum etiam eulogias cum bene-
ipsorum nocte ita ab eo demonum legio disiungitur, ut omnibus pateret, istius aegerrimi auxilio illum omnis sanctorum coetus aduocasse, cuius misericordiam nouimus primum eundem infelicem quesisse. [numéro gratté] LECTIO [numéro gratté] VII. Quendam etiam conspeximus feminam nomine BERTRVDEM, ab orbonensium partibus prodeuntem, non modica demonum uexatione iam fere mensibus quinque, incredibiliter atque inremediabiliter tortam. Porro elisionis diabolice illius seminarium fuit, quod tribus quondam potita fratribus, cum esset so- boles licito procreata conubio, quadam audiret die quodam accidente casu, quendam ex ipsis tribus fratribus interemptum. Quo non tam celerrima adiit, quam festina super eum incubuit. Nimioque ex eo confecta dolore, ut mestitiam cordis ex fratre liniret, osculari corpus coepit. In cuius amplexu, mox peruasa est a plenitudine demonum, pluribus in huiuscemodi amentia diebus persistens, ut opinaretur alterius fuisse in- firmitatis, quo euidentissimum fieret eam decipere istius modi astu uelle. Hac autem recognita, relinquitur a ma- rito, omnibusque propinquis, et uni fratrum suorum, ad deducendum
sublimatus, preuentus gratia et misericordia Dei, in preceptis eius inof- fenso calle gradiens, non solum in caelesti regione prome- ruit triumphum, sed et in presenti ob aedificationem mul- torum longeuo mansit tempore. Adeo, ut a tempore Va- lentiniani caesaris, atque Martiani imperatoris, qui post Theodosium iuniorem monarchiae dignitatem obtinuit, usque ad tempora Iustiniani augusti perma- neret. Quo etiam tempore, franci cum Clodoueo re- ge, post posita republica, militari manu termi- nos romanorum irrumpentes, Galliam inuaserunt. Sicque usque in tempora Theoderici regis, qui filius exti- tit prefati Clodouei, et filii eius Theodeberti perdurauit. His itaque omissis, ad ea que coepimus reuertamur. Vtile namque et ratum (?) fore credimus, si illic articulum scribendi conuertamus, unde digressi sumus. EXPLICIT PRAEFATIO. INCIPIVNT CAPITVLI LIBRI PRIMI. CAP. I. Apollogeticum epigrammatis CAP. II. De ortu et conuersatione eius CAP. III. De introitu eius in heremo, et constructione monasterii
mite gradiens, non solum in celesti regione perpe- tuo ditatus est munere, uerum et in presenti, ob mul- torum aedificationem, longeuo floruit tempore. Adeo, ut a tempore Valentiniani cesaris, atque Mar- tiani imperatoris, qui post Theodosium iunio- rem monarchiae dignitatem obtinuit, usque ad tempora Iustiniani augusti permanserit. Quo etiam tempore, franci cum Chlodoueo rege, post posita republica, militari manu termi- nos romanorum irrumpentes, Galliam inuaserunt. Sicque, usque in tempora Theoderici perdurauit. Nam quando sacris artius se mancipauit do- cumentis, Gallias sub imperii iure, Iohannes con- sul regebat. Siquidem cum ad perfectiora Christi miles animum tenderet, et huc, atque illuc, ad sanctorum exempla imitanda, spiritu feruenti sue religionis frena laxaret, in deserto quod sub axe lingonico iacet, et a castro cui Tharnodero nomen est triginta fere milibus.
data legionis, remeans ad Maximianum caesarem, satelles nuntiat. At ille quasi nichil iteratim fuisset scelus perpetratum, ire propere exercitum iubet, et circumfundi imperat legionem, nul- lumque de tanto sanctorum exercitu, precepit relinqui. Ventum itaque, et circumstetit beatam legionem turba carnificum. Omnis aetas sine discretione perimitur, lanianturque beata corpora, et deuo- tas Deo animas, fideli mortis professione commen- dant. Operta est terra illic procumbentibus in morte corporibus iustorum, fluxeruntque pretio- si sanguinis riui. Que umquam rabies absque bel- lo tantam humanorum corporum stragem dedit, que contempsit rem presentium ob spem futuro- rum? Sic interfecta est illa plane angelica legio, que ut credimus cum illis angelorum legio- nibus, iam conlaudant Deum in caelis. Peracta tandem cede in omnes sanctorum percussori preda di- uiditur. Namque Maximianus facultatem dede-
amico suo immo parenti periclitanti ualetudine huius mor- bi cuius se nouerat egritudine laborasse, partem illius mu- neris per quod sanus effectus fuerat, similem sibi efficere cupiens detulit. Quo et ipse accepto, prosperitati nuper amisse restituitur. Nam et harum eulogiarum munuscula sancti Iohannis benedictione sanctificata, crebras super infir- mantes egere sanitates. VI. CVMQVE SOLITO PER SALTVM MORE ATHLETARVM antiquorum oratione, et ieiuniis exerceretur, repperit quendam pauperem seminudum, necessaria alimenta, fruc- tusque quos saltus gignere solet, omni studio inuestigare, ut carnis famen potuisset cibo superare. Illo inqui- rente quid quereret, illatam miseriam, oris confessione de- prompsit. At ille. Vtinam te inquit sola carnis fames urgeret, et non fames uel sitis anime, que omni sine dape manet cruciaret. Aut certe si ea te pauperi es de qua dominus pretinens dixis, beati pauperes spiritu quoniam ipsorum est regnum caelorum, et beati qui esuriunt et siti- unt iustitiam, quoniam ipsi saturabuntur possideret, nulla dapum copia indigeres. Sed dabo quodcumque potero
modo consilium, ut spe... rato temporis usu, euaser... te enutriet. Et arripe... bonum est, ut habeas unde... necessaria. Factoque inpe... ad propria imperat. Ille... rans, tantam copiam laboris... deinceps que ei necessaria... [VII] QVODAM ETENIM TEM... centia ualida fame... ut nec spes uiuendi, pler... uirum Dei ob alimonias quere... prophetici preconii dictum ante oculos ferens quo ait, frange esurienti panem, et omni petenti te tribue, quoscumque aduenire cerneret, necessaria ministrabat. Cumque iam undique aegentum plebs crebrius adueniret, ille assuetum opus inpendens, omnibus ministrabat. Tum unus esubditis ad patrem accedens, ait se tantam farris copiam non habere, quantam egentum poscebant cohortes. Ille gemens, poposcit uas segregari,
lapidum obrui permiserat densitate. Ubi etiam, pessimus serpens basiliscus habitabat. Quod cum beato uiro fuisset compertum, non tam sue necessitatis obtentu, quam fratrum quos ibidem congregare cupiebat cura sollicitus, fidei arma concutiens, ad locum pergit, pallentibus cunctis, et nichil aliud quam solam bea- ti uiri mortem expectantibus. Interea Iohannes des- cendens in puteum, oratione completa, assumptoque rastro, primus terre fossor accessit. Hinc, hor- tatur uniuersos. Quo, omnes adueniunt. Etenim operantibus ipsis, putei immanitas aperitur. Ibi ita- que inuenitur serpens predictus, diuini nominis in- uocatione peremptus. Vicerunt suffragia orationum, loetalia uenena serpentis. Tum eiecto serpente, ac puteo mundato, ibi usque in hodiernum diem, co- pia aquae cognoscitur emanare. Haec illius opificis sunt opera, qui filios Israel ab ignitis libera- uit serpentibus, et aquam de petra sterili produx- it eis sitientibus. LECTIO IIII. [très faible]
Ad bellorum usum paratam legionis esse uirtutem, ad committenda uero sacrilegia sicut caesar precepit, Octodorum non redire. Reuersus itaque satelles, nuntiat obstinatos esse animos legionis, nec uelle preceptis imperatoriis oboedire. LECTIO III. [très faible] TVNC MAXIMIANVS CESAR IRACUNDIE nimietate succensus, ad hanc uocem, subito furo- re prosiliuit dicens. Ergo milites mei imperatoria precepta, et sacrorum meorum ordinem spernunt? statuenda esset uindicta publica, etiam si tan- tum maiestatem regiam contempnere uoluissent. Iungitur despectui meo caelestis iniuria, et me- cum pariter religio romana contempnitur. Sentiat contumax miles, non solum michi, sed etiam diis meis dare posse uindictam. Iam fidissimorum meorum turba festinet, decimum quemque morti funesta sors prebeat. Discant equalem necem, quos ordo pre- miserit moriendi, qualiter Maximianus uel sibi uel diis suis hac seueritate dederit ultionem.
deque sinistra translatus in dexteram iura mor- tis atrocia perhenni inmortalitate mutauit. Vere beatus, uere omnifaria laude dignis- simus, cui propositum fuit ita militare in seculo, ut possit in perpetuum regnare cum Christo. Denique aeterni imperatoris uictricia signa secutus, atque inter athletas robustissimos dato nomine sacramentis militaribus obli- gatus, non segnis in diuina militia torpuit, non sibi notam passus est desertoris iniuriam non denique turpem meditatus fugam aduer- sariis terga prebuit, quin potius uiriliter cum hoste congressus disciplinabili ratio- ne certaminis, non modo contrarios ic- tus clypeo fidei circumspectus elusit, ue- rum etiam infestos inimici impetus, ingen- ti pondere uirtutis inclitus preliator op- pressit. Ita Deo se in omnibus protegente uictor emergens, curru inuectus aethe-
affatu. Quod si me ad tempus paulo ante truci- date legionis, itineris necessitas detulisset, con- uiuiis uel epulis uestris, horum funerum consortium pretulissem. Sed etiam nunc prestabit hoc Christus, ut christianum me, ut [corrigée d’un “ul” à un “ut”] post professionem meam transire ulterius per beata funera non sinatis. Haec eum loquentem, subita percussoris obtruncat insania. Ita uir sanctus celeri confessione, et consortium meruit caeterorum martyrum, et in eodem loco sicut mor- te, ita est honore coniunctus. Haec nobis tan- tum de numerosa ista multitudine martyrum, comperta sunt nomina beatissimorum, Mauricii, scilicet [ajouté dans la marge], Exsuperii, Candidi, Innocentii, atque Victoris. Cetera uero nomina, nobis quidem incog- nita, sed in libro uitae sunt scripta. INCIPIT LECTIO SANCTI EVANGELII SECVNDVM MATHEVM In illo tempore. Videns turbas Hiesus, ascendit in montem. Et cum sedisset, accesserunt ad eum discipuli eius. Et aperiens os suum, docebat eos dicens. Beati pau-
aditum uenit, transmeantibus iter alpium, post ar- duam et horridam uiam, subito aequalis loci cam- pestris occurrit grata planities. Quo in lo- co oppidum factum est, quod Octodoros nomen ac- cepit, circa quod irrigua fluminibus prata, et agrorum fertilis cultura protenditur, de- inde rodani fluminis ualidus cursus nan- do meat. LECTIO II Transcensis igitur alpibus, Maximianus [dans la marge droite, .vii.] cesar Octodorum uenit, ibique sacrificaturus idolis suis, conuenire exercitum iussit, atroci proposita iussione, ut per aras demonibus conse- cratas iurarent, coequalibus sibi animis con- tra bagaudarum turbas esse pugnandum, christianos uero uelut inimicos diis suis, ab omnibus persequendos. Quod cum primum peruenit ad notitiam thebaide legionis, preteriens octodorense oppidum, ad locum cui Agau no- men est celeriter properauit ut octo [au-dessus] milium spatio
taliter tibi denegabitur. Et uisio, ab oculis eius elapsa est. Euigilans autem, culpam reatus sui cog- noscit. Cumque mundo fuisset redditus dies, regressus corde conpuncto, consternatusque diuino metu, ueniam precabatur. Quam sanctus uir minime ut credimus denegauit, sed insuper cum benedictione in pace dimisit. Et ne quis hoc fabulosum putet esse quod dicimus, referente uiro uenerabili Agripino diacono, ipsius Agrestii filio cognouimus. Multigena itaque sanctitate hunc preditum uirum, sine diffiden- tia predicamus, qui tantam apud Deum promeruit gratiam, ut suam contemptori exhiberet spiri- taliter presentiam. Quod nullomodo agere ualuisset, nisi sacrificium laudis in ara cor- dis Deo sollempniter immolans, sanctae et indiuiduae trinitati cotidie deuota in mente sua prepa- rasset mansionem, ut mereretur caelestem reci- pere benedictionem, implente Deo suam iam dudum
Plebs tua domine quesumus benedictionis tue gratiam consequa- tur, qua sancti Iohannis precibus expiata, mansura percipiat gaudia, per dominum. ALIA DEVOTIONEM populi tui quesumus omnipotens Deus clementer admit- te, et sancti Iohannis confessoris tui suffragiis semper et ubique dignanter extolle, per dominum. Dilectus adeo et hominibus, Iohannes beatissimus, cuius memoria in benedictione est. Ecce confessor magnus, qui quasi stella matutina in medio nebule, et quasi luna perfecta, in diebus suis luxit. ANNO TERTIO REGNI DOMINI CLOTHARII1 REGIS, EX IVSSV IPSIVS PRINCIPIS VEL GENI- TRICIS SVAE PRAECELSAE DOMINAE BALTE- CHILDIS REGINAE, CVM AD VRBEM CABILLONENSEM MITTERETVR [ajouté] NONI MENSIS SECVNDA EBDOMADA, IONAS ABBAS, DISCIPLINIS BEATI COLVMBANI ERVDITVS ATQUE [ajouté] PER MONASTERIVM SANCTI IOHANNIS QVOD VOCATVR REOMAVS PRETERIENS, PAVCIS DIEBVS INIBI PRO LABORE ITINERIS QVIEVISSET, EVICTUS PRE- CIBVS DOMINI HVNNE ABBATIS, FRATRVMQVE
reportauit. Qua pontifex noster GREGORIVS relatio- ne comperta, qui tunc temporis lingonicae aecclesiae gubernacula retinebat, electis duobus fratribus, duo paria epistolarum scripsit. Vnam ad patrem eiusdem monasterii nomine Honoratum, alteram quoque eius proprio nomini editam transmisit, deprecans ut redi- ret. Quod si differret, sciret se ante tribunal Christi, et pro desolatione loci predicti, et pro fratrum dispersione secum causas esse dicturum. Euarum [sic] exem- plaria litterarum, dignum fuerat huic libello in- seri, si potuissent aliquatenus reppereri. VI. IGITVR * EVM AC FLENTEM // * INVITVM quod non meruerit uitam suam in illa quam arripuerat subiectione finire, ad solum patrium reduxere. Regressusque, patriam ac ciues omnes, aduentus sui gratia reddidit letiores. Ingressus itaque monasterium, com- perit districtionem regule quam docuerat, minime seruari. Tum uero quasi rudis, et adhuc nouelli monasterii instituta, demum reformans, tandem aliquando, ad statum pristinum, rei ordinem reuocauit.
NEC DISSIMILE HUIC FUIT ILLUD1 quod sum referre paratus. Nam tempore quo fran- ci post posita republica, sublatoque imperii iure, propria dominabantur potestate, Theode- bertus filius Theuderici, Chlodouei quondam filii, Italie claustris disruptis, bellum Ausoniis intulit. Qui celerrime reuersus, dimisso duce cui summam bellorum commiserat nomine Bucelleno, alium etiam nomine Mumulenum in auxilium ei direxit, et sic ad propria repedauit. Latere neminem suspicor, qualis quantusque pestifer morbus, illis diebus late longeque populos, pa- triamue depopulatus sit. Huius morbi infestatione germanus meus Fidamiolus, quem tu frater optime nosti, longo iam tempore, quartano tabescebat incommodo. At cum mi- chi conpertum esset, eum absque ulla spe, uite iacere premortuum, continuo ad notum recurrens presidium. Nec aliter ad Iohannem, quam ad ce-
HYMNUM AD NOCTURNOS Concio fratrum pietate culta ob diem magni celebrem iohannis iure persultans honerato castis sydera uotis. Plaudimus tanto quoties patrono debito certe rele- uamur omnis quin et offensis ueniam meremur presule Christo.1 Cuius ex larga bonitate fluxit quod pater summi meri- ti Iohannes extulit clarum duce sanctitate nomen ad astra. Quodque signorum titulis de chorus languidos certis reparans medelis corpora a morbis animosque culpis rite leuauit. Optimis tandem rutilus triumphis plenus aetatis probita- tis atque ad thronum patris rapitur caducis liber a benis. Quo capit magni meritum laboris abditus turmis niuei senatus luminis fontem liquido suetus cernere uisu. Quo sacer nostri memor ut reatus esse digneris petimus Iohannes prosit et nobis meruisse patrem talia nostrum. Tu que ter simplex deitas Iohannem protuis audi quoties rogaris cuius aeternum uigae ac uigebit cultus in orbe. Amen. ITEM AD VESPERAS2
cum fuisset annorum circiter uiginti, et ad secretio- ra eum loca nullatenus parentum tam affectus amo- ris, quam grauitas senectutis penetrare permitte- ret, ipse tandem abruptis omnibus retinaculis, ad Christum se contulit. Sic igitur in remoto uille, propriis manibus sibi cellam summo labore aedificauit, oratoriumque construxit, atque illic adhibitis se- cum duobus tantum pueris, soli Deo uacabat. LECTIO SECUNDA Denique idem uenerandus uir, cultuque religionis imitandus, preuentus gratia et misericordia Dei, diuinis sublimatus uirtutibus, et in preceptis do- minicis recto tramite gradiens, non solum in cae- lesti regione perpetuo ditatus est munere, uerum et in presenti ob multorum aedificationem, longe- uo floruit tempore. Adeo, ut a tempore Va- lentiniani cesaris atque Martiani imperatoris, qui post Theodosium iuniorem monarchie dig- nitatem obtinuit, usque ad tempora Iustiniani augusti permaneret. Quo etiam tempore, fran-
completa1 pristine reddidit sanitati. P. T. A. Taliter meruit honorari a domino ut usque ad obitum eius in effugandorum demonum gratia perduraret. P. B. R. Preclarus pater dum solita frueretur oratione quidam ei filium detulit priuatum offi- cio lingue cuius compulsus precibus auctorem uite inuocans diuino reforma- uit auxilio. V. Cumque differet sue inquiens hoc non esse uirtutis genibus eius prouo- lutus instantius orabat. Cuius R. Quidam languidus dum febribus teneretur in- commodis gratuito fruens munere a beato uiro missu2 confestim rediit in uigorem pristinum. V. Venerandus pater more solito munus benedictionis porrigit. Con R. Vir israhelita gaude coheres Christi intercede pro nobis. V. Ut precibus tuis ad eo ueniam speremus supplices ad te confugimus. Inter R. O sacer- dotum nobilissime qui totis uisceribus dilexisti Christum dominum. O Iohannes egregie sacer ora pro nobis. V. O beate Iohannes sydus aureum domini gratia sacer egregie. Ora AD CANTICA A. Memento nostri sacer Christi beate Iohannes petimus ut pro nobis intercedas ad do- minum Hiesum Christum nos autem populus tuus et oues pascue tue confitebi- mur domino in seculum seculi alleluia. R. Frequentabant populi ad sanctum uirum concursus quos ine dia absumebat qui retreans uniuer- sus cum defecissent alimonie inuocauit auctorem et celebri miraculo diui- ne largitatis obtinuit ubertatem. V. Moxque mensuram consuetam dari iubet egeno et minister eius iussonibus famulatur. Et ce R. Decore religionis
experta Iohannem beatissimum, absentum quoque uota si rata fuerint, benefitiorum impen- sa, placidissime prosequi. * 1Peruasum quendam a demone, ferreis toto cor- pore artatum loris, parentes cum amicis, ad sancti memoriam perduxerunt. Ibi per triduum non sine uiolentia uix retentus, diros a spiritu ma- ligno conpellebatur clamores effundere, qui se beati uiri meritis domicilii sui po- testate, euestigio priuari, ferebat aeger- rime. Triduo expleto, dum fratres ex more publicis sacramentorum functionibus inter- essent, ex templo ita diuina uirtute cu- ratur, curatusque in reliquum perseuerat, ac si numquam autem hostis antiqui uiolen- tia impetitus, aut sensus intimi fuerit, detrimenta perpessus. Reparationis sue sane gaudia in templo sublimissimi confes- soris, per dies multos uotiuis frequentans
laude fulciuntur, qui uno spiritu diuersitate uirtutum florentes, diuersis quoque donorum muneribus adornan- tur. Iuxta illud Isaie dictum. Qui sunt iste qui ut nubes uolant, et quasi columbe ad fenestras suas? Nulli quippe dubium est, iuxta quod uas electionis sup- plementum donorum spiritalium, spiritus sancti tuba canente ac demonstrante, formam patefecit, ut dum [au-dessus] singuli in singu- lis, ex conditoris largitione pro meritis dona capiendo famulatum diuini nominis exercent, cumulum post re- cipiant meritorum. Igitur uenerandi uiri, cultuque re- ligionis imitandi, beati Iohannis monachi atque abbatis, uitam memorie commendandam, stilo patefacere niti- mur. Que scilicet et quanta sui laboris studuit subire certamina, et nostris egregia exempla mons- trando memoriam dimittere seculis, ut non solum ille sui laboris fructum reciperet, uerum etiam quosque ad imitationem sui certaminis in postmodum traheret, qui iure eius gloriosos triumphos uenerantes et imi- tantes, et peccatorum medicinam, et uite aeterne ca- perent suplementa. Vnde his et talibus uirtutibus h
tes menstruo caducae passionis accessu, eum elisum argumentati, elatum manibus lecto con- ponunt. Ille per noctem quiete soporifera re- paratus, ita post gallicinium loquele resump- sit officium, ut uniuersos nocturnae statio- nis uigilias expetentes, quod est dictu mira- bile acutissime affaretur. Denique intimas oris partes diligentius explorantes, lingue calamum integerrime reppererunt reformatum, magnificantes diuinam in sancto Iohanne poten- tiam, cuius precellentissimis meritis, et elinguem constat necessario officio redditum, et popu- lum caelestia opera intuentem, in fidei robo- re solidatum. LECTIO XII [.v. dans la marge, un peu gratté?] PROMERITI PERFECTIONE IVGITER PREDI- canda, de multis pauca quedam subicimus, ne posteris profutura subtrahere uidea- mur. Quendam aquitanicum genere, ita a pue- ro menbrorum detrimenta damnauerant,
tatus. Nichil in eo maliuole uoluntatis fuit, nec bene posse defuit tranquilla potestas. Mens modulo contenta suo, nec umquam turpi dedita lucro. Ille- cebras uicit corporeas, iocos, obscenaque dicta uitauit. Inuidus cuiquam, fuit numquam. Non ignarus, sed multis experimentis edoctus, quod hi sibi mores, perpe- tuam spondent uenturam in secula uitam. Sed de plurimis pauca dixisse sufficiat. Quia cui pauca non suffi- ciunt ad credendum, plura non proderunt audiendo. Igitur libelli nostri paginula, dum ueretur ne a quibusdam sua prolixitate fastidiosae suscipiatur, finem iam postu- lat. Sane in huius uolumine libelli, tam prioris quam subsequentis premonitum uolumus esse lectorem, ut res potius quam uerba perpendat. Et quamlibet sit sensus stili, soloecismorum discrepatione uariatus, ne nobis in aliquo succenseatur exposco. EXPLIT LIBER PRIMVS INCIPIVNT CAPITVLA LIBRI SECVNDI I. Dialogus discipulorum *subsecuta II. De spreta epistola beati uiri ad Secundinum patricium missa, moxque a domino est ultio subsecuta
uoluisset sollempnia celebrare, egredere inquit Agresti Iohannes foras, dum modo secretius ut monaste- rii utilitas poscit, sacra misteria peragamus. Illo rogante ne respueretur, quippe, qui huius rei gratia maxime aduenisset, non ideo inquit Iohannes haec fa- cimus quod execrari uelimus tue karitatis presenti- am, sed ne uideamur sanctorum patrum irrita precepta facere, neue presumamus regularem laxare censuram. Tandem egressus est, uictus, uel ratione, uel precibus. Tum indignatione commotus, blasfemare ausus est cur ei non licuerit interesse, dum a sancto uiro sunt sancta misteria celebrata. In secuta igitur nocte, cum se sopori dedisset, ante locum strati conspicit per uisum stare Iohannem, leta facie, uultu sereno, et gemmam eucharistiae dextra ferentem. Cerne inquit Iohannes Agresti, quia si hesterno blasphe- mare distulisses die, licet corporaliter non ac- cepisses, tibi tamen spiritaliter largiretur. At uero nunc quia blasphemare presumsisti, spiri-
uirile migrasset, deuotus impleuit. Litteris namque, ad prime eruditus est. Sed quam fue- rit memorie singularis capax, quamue erga condiscipulos suos beniuolentia usus sit, non est nostrae facultatis euoluere. Igitur cum fu- isset annorum ci[r]citer uiginti, et ad secretio- ra eum loca nullatenus parentum tam affec- tus amoris quam grauitas senectutis pe- netrare permitteret, ipse tandem abrubtis omnibus retinaculis, ad Christum se contulit. Sic igitur in remoto uille propriis manibus sibi cellam summo labore edificauit, orato- riumque construxit, atque illic adhibitis se- cum duobus tantum pueris, soli Deo uacabat. LECTIO SECVNDA Denique idem uenerandus uir, cultuque re- ligionis imitandus, preuentus gratia et misericordia Dei, diuinis sublimatus uir- tutibus, et in preceptis dominicis recto tra-
lestia presidia pro re, peritura, iam iamque festi- naui deuotus. Statimque eulogiarum munus accep- tum sane lautissimum, unum paximatium, et quinque pomula, noctu transcurrens, languido depor- tabam. Dumque adhuc procul abessem, non tam meum quam sanitatis sue aduentum sensit aegrotus, ac per- contari a circumstantibus coepit, ubi essem. Meoque me nomine uocans, paximatium illud quod defere- bam, quasi presentem aspiceret deposcebat. Paulo post ego ueniens, plangentis turbae, sum exceptus officio. Atque ita ingressus domum, in qua eger iacebat, ut uidi germanum meum iam iamque precipitanter rapi in mortem, in apertos singultus lacrimasque prorumpens, munus illud quod exhibueram protuli. Igitur tres particu- las benedicti panis uini infusione madefac- tas in os illius ipse inserui. Statimque corrobo- ratis artubus, in stratum resedit, ac respirauit. Dein, paulatim huius edulii perceptione corro-
presentatus, deprecantibus cunctis ut solitam erga insanum purgationis curam inpenderet, seuire mi- ser ac fremere dentibus coepit, ac rabidiores in- sonare sermones. Flammarum quoque inuisibilium undique incumbentibus globis exuritur, et huc illuc- que rotari miserum cerneres et cum ingenti uoci- feratione clamare, se diutius non posse tole- rare si Iohannes propius accessisset. Interea dae- moniacum ad se secretius iubet exhiberi, et ce- leri purgatione curatum, secum paucis post diebus iussit habitare. Quo facto, et obsessus rece- pit sospitatem, et seruus domino reformatur. Ceterum quantis, quibusque conspicuus extiterit uir- tutibus, transcendit possibilitatem nostram infini- tus numerus. Nam illud meo mirabile fuit, quod numquam obitu cuiusquam afflictus est, nec funere letatus. Nichil in eo maliuolae uoluntatis fuit, nec be- ne posse defuit tranquilla potestas. Mens modulo contenta suo, nec umquam turpi dedita
VIR PER CVNCTA predicandus Iohannes, nullique suo tempore secundus, ortus sub territorio linguonicae urbis nobilitatem ge- neris, nobilitate adornauit mentis. Eadem quip- pe humo editus, eundem moriendo sepultus. Qui etiam,
se nemo contulerat, qui non uotorum summam se fuerit reportasse gauisus. Fiebat languen- tium magnus ad templum uiri Dei concursus, inter que remeantes sanos, et egro tantium multitudinem confluentem, ampla uiarum capacitas, interdum artissima cernebatur. Factum est, ut irruentibus multis, mulier quoque luminibus ex longo tempore [au-dessus] priuata pariter intro- iret. Nam quia translatio pretiosi corpo- ris nuper celebrata fuerat, ipsa rei no- uitate, sexus uterque promiscue, ingredi permittebatur aecclesiam. Ingressa mulier, totaque strage corporis in terra prostra- ta, mox ut orationem expleuit domi- nicam, depulsis cecitatis tenebris, clarissi- mum luminis recepit diem, oculorum muniis in reliquum uite sue tempus, bea- ti Iohannis gratia perfunctura. Processu
REVOLVENTI ITERVM MICHI AC SEPIVS PRIO- RIS LIBELLI COR- PVSCVLVM SVPERVENIT CA- RISSIMVS NOSTER LAETVS DIACONVS
lucro. Illecebras uicit corporeas, iocos, obscae- naque dicta uitauit. Inuidus cuiquam, fuit numquam. Non ignarus, sed multis experimentis edoctus, quod hi sibi mores, perpetuam spondent uenturam in secula uitam. Inerat in eo omnium uirtutum flagrantia, corporis castigatio. Ieiunia et orationes, aeque ut iuuenile aetate tulerat, eo modo et senili portabat. Exemplo subditos edocens, ut cas- trimargiae id est gulae, cenodoxie id est ela- tionis, arrogantiae id est superbiae, uitia maxi- ma per que compererat Adam in paradiso deceptum omnimodis cauerent. Semperque habens profunde hu- militatis inconcussa fundamina, ab omni lubri- cae inpulsionis in cursu animum inhibuit, et ita paulatim ex contemplatione diuina ac spiritali intuitu, meruit sublimari. Sollicitudinem re- rum carnalium preter certas necessitates genera- liter abscidit, et nullius negotii causeue, non solum curam, sed nec memoriam quidem penitus a-
dio perpetuae lucis priuatae, aeterno cruciatu damnarentur. Ipse uero ieiuniis et uigiliis uacans, omnibus illecebris elisis, pullulantibus uirtutibus fauebat, animique uigore corporis uolup- tates prohibuit, utpote ignitus illius ignis amore, de quo dominus ait. Ignem ueni mittere in terram. Et quam uolo ut arde- at? ut omnium uirtutum fructus adtraheret, hoc uerbum semper corde et ore proferens, concupiuit anima mea desidera- re iustificationes tuas, in omni tempore. Et item. Ideo dilexi mandata tua, super aurum et topazion. Et fratres cohortans, uultu hilari, leta facie, monebat dicens. Venite exultemus domino, iubilemus Deo salutari nostro. Preoccupemus faciem eius in confessione, et in psalmis iubile- mus ei. Venite adoremus, et procidamus ante dominum, et ploremus ante Deum qui fecit nos, quia ipse est Deus noster. Opere piissimo, corde et corpore Deo uacans, memor erat sanctum PAVLVM precepisse, si quis non laborasset, panem sine pe- riculo non potuisset sumere. Et requirens instituta sanctorum patrum, inter multas collationes, precipue sancti Isaac abbatis scithae doctrine meditans, pro Christi dilectione se coarta- uit, et crucem domini nostri Hiesu Christi non erubuit, sed portauit.
Beatissimo denique confessori Iohanni sistitur, probatissi- mis ipsius ferrorum catenulis artatur, in quibus se ne- fandissimus hostis ardere cum magno cruciatu profitetur. Et cum per horarum signa, laudes Christi preconia fierent, haec amplius mira et stupenda ore et corpore confingebat. Interea cum quarto aduentus sui illus- traretur sole, omnisque fraternitas cum non modico turbarum comitatu, sacratissimum ageret sollempne, pro more christiano in ramorum et palmarum officiis, osan- nam omnibus preconantibus, haec ineffabilibus agitabatur malis. Tandem ergo dum uespertina a fratribus persolueren- tur suffragia, ipsaque ad sancto MICAHELIS archangeli fuisset oraculum illata, demon coepit clamare ab eodem archangelo se concatenari, et ualentius ignibus cremari. Sputa quoque mixta pariter cum san- guine ab ea efferuntur, ut ipsam introrsus grauissi- me discerpi crederes, et pene mortuam agnosceres. Ex quo gratia domini leuius habere uisa est, donec mi- rabili prefata confessoris Iohannis munere, integrae
dem penitus amisit. Detractationem, uaniloquia, et scurrilitates, pariter amputauit. Summoque conamine satagebat, ut his imbuerentur disci- plinis, in quibus ipse abineunte aetate exercita- tus, ad culmen perfectionis euaserat. Nec uero quanquam fatiscentibus artubus a predicationis ces- sabat officio, quin ea quibus discipuli erudi- rentur, infatigabiliter ac salubriter predicaret. Denique imminente tempore, quo largitor omnium bonorum, inuitaret eum ad regna caelorum, res monasterii optime disponens, et cuncta sa- pienter ac karitatiue ordinans, migrauit ad dominum circiter centum uiginti annorum, V.to kalendas febroarii, plenus aetate corporis, et decore religionis. Non oculis caligauit, non damna dentium sensit. Memoriae uigorem, tenaciter retinens. Et ut in plerisque fieri so- let, nequaquam aetas decrepita omisso lar- gitatis usu, auaritiae umquam succubuit.
dixerat spiritus, cum magnis exiit clamoribus, superficiemque pa- uimenti ex parte repleuit, eadem mulier cum sputis san- guine. In quo cernimus demones quamquam coactus nonnum- quam ueritatem prosequi, uelut in multis sanctarum locis scrip- turarum repperimus. NEC ILLVD EST PRETEREVNDVM, QVOD OMNIBVS est patefactum. Cum enim paganorum plurima feroci- tas francorum regna peragraret, eorumque uastationi adeo insisteret, ut cruentissima cede omnia deleret, et pene ad nichilum redigeret, tandem eorum partibus tran- sitis Galliarum fines inuasit, autisioderensium usque fi- nitissima perlustrans. Quo cum nefandissima de- populatione crebescerent, et diuturnis cala- mitatibus christianorum uitam infestarent, contigit prefatum Christi confessorem Iohannem propria deserere, et aliena cum suius petere. Nam locum quem funda- uerat relinquens, castrum, cui Sinemuro nomen est inuisit, et sua uisitatione [au-dessus] illustrauit. Vbi dum ab uniuersis frequentaretur, omnesque eius protectione gauderent,
uas farcitur, capiens plus fere modios quinquies quinos. Cetera uero, ad usus fratrum proficerent. Cum ergo turba egentum per aliquot temporis spatium ex eo uase aleretur, euenit ut quidam iuxta mo- rem sibi dari necessaria, posceret. Ille, mensuram consuetam, dari iubet egenti. Tum minister. Nequaquam inquit, uel parum in uase remansit, sed totum imperiis tuis, pauperibus est erogatum. Quo audito, oculos ad celum attollit, genuque flexo, largitorem omnium Deum implorat. Peractaque ora- tione, ministro iubet. Vade inquit cum fidei amminiculo, defer alimenta egeno. Pergens minister, repperit uas plenum. Sumptaque mensura, pauperi tribuit. Deinde, patri nuntianda cre- didit. Sed ille silendum esse imperat, ne elatio- nis macula, cumulum gratie tollat.1 VIR QVIDAM NOBILI INTENTIONE PRAE- uentus Sequanus nomine, comperta famuli Dei ohannis fama, in obseruatione priorum patrum,
VT PRO NOSTRAE HVMANITATIS EXCESSIBVS SANCTVS IOHANNES tuam domine precibus preueniat maiestatem, concede nobis annue celebritatis eius sollempnia competentibus obsequi- is preuenire, per dominum. IN DIE FESTIVITATIS DEVS QVI BEATVM IOHANNEM CONFESSOREM TVVM DONO spiritus sancti decorasti, eius interuenientibus meritis pe- timus, ut mundes nos ab omni inquinamento carnis et spiritus, per dominum. ITEM IN DIE BEATISSIMI IOHANNIS CONFESSORIS TVI SACROSANCTA festiuitas tue nos quesumus domine conciliet pietati, in qua sanctitais eius merita uenerantes, tua in sanctis omnibus mira- bilia predicamus, per. ALIA Presta quesumus omnipotens Deus, ut beatissimi Iohannis confessoris tui cuius exempla miramur et colimus, et si equari factis eius non possumus, saltim uestigia sequi, et fidem nobis contingat imitari, per. X KALENDAS OCTOBRI NATALITIVS SANCTI IOHANNIS CONFESSORIS BEATI IOHANNIS CONFESSORIS TVI DOMINE NOS MVNDET oratio, et depulsis aduersitatibus tuo iucoundus reddat auxilio, per dominum. ALIA
tute omnipotentis Dei sanus effectus est atque in propriam naturam manu reparata, reuersus ad ues- peram sedentibus fratribus iam ad mensam, subito coepit ministrare, et cunctis poculum uini porrigere. Gauisi omnes qui aderant, ita sanum brachium digitosque reppererunt, ac si nichil umquam tanti languoris habuisset. LECTIO XI [ligne sautée] [dans la marge, on a gratté le .i.] AD SANCTI memoriam confessoris, innumera pa- trata miracula, precipuum beati corporis meritum attestantur, operante Deo mira per mortuum, qui potestatis suae dederat docu- menta per uiuum. E plurimis pauca perstrin- gimus, ut miraculorum multitudini electi paucitas attestetur. Leproso cuidam ex ter- ritorio turonico in somnis reuelatum est, ut si sospitatis recuperande teneretur de- siderio, famosissimi confessoris Iohannis sepul- chrum, instanter exquireret. Quo ille multis
saluti restituta est. Sicque remeans ad propria, uoto se obli- gat domino, qui saluat omnes sperantes in se. LECTIO VIII. * Et paruo temporis interstitio, rursus ab eisdem partibus quedam cum uiro suo femina [au-dessus] nomine DODILA, insanissimo occupa- ta spiritu, predicti sancti Iohannis locellum quamuis coacta uisitauit. Que cum sanctorum multa peragrasset loca, partimque ex eis domino miserante eruta fuisset, etiam in omnium principum aspectu, quorum primatu regnum burgundie tunc tempo- ris roborabatur, id laudes semper professa erat, ut numquam mereretur mederi, donec beati Iohannis subuentu po- tiretur. Quo dum peruenisset, rabidissimo perflata demo- ne, cum a pluribus artaretur, et nefandissima uerba af- faretur, beatissimo patri oblata est. Inter que illud prolata est mirandum, quod ab octonis diebus beata Dei geni- trix, et prefatus confessor egregius pro se dominum indefesse inter- pellarenr [sic]. Quorum precibus non amplius posse se illic demo- rari, quia iam natiuitatem eiusdem Dei genitricis nouerat ap- propinquare. Factumque est ut dum fratres uespertina persoluerent predicte festiuitatis munia, sicut ipse inmundus pre-
et beati Iohannis merita, paribus animis, isdem uocibus conclamantum. Sed quia plenam fidem cumulata semper remuneratio comitatur, nam et ex fide iustum uiuere, et absque ea quemque mortuum esse uerissimum est, colligimus hunc non integre fuisse fidei, qui medicinis initia- tus caelestibus, parte reuelauit, iners par- te remansit. Id uigoris solummodo conse- cutus est, ut qui arte tantum eatenus exter- na uehebatur, hic proprii nisu corporis debilis adhuc lucet abscederet. * 1 [dans la marge, .vii.] Ob ammissum facinus quidam ferri pondere utrisque brachiis acerrime coartatus, dum diuersa sanctorum perlustrat domicilia, unius uinculo promeruit releuari. Cumque alterius acri diutissime dolore torqueretur, iamque infeliciis erumnam, pietas diuina miserari decerneret, somnio monitus est id quod restabat leuaminis, ad uenerandi Iohannis
ut agerent, qualiter desideratam diu prolem, suis obtutibus contemplari meruisset. Hoc ille audito, abnuit, matrisque affectui fauere recusauit, reminiscens illud, qui non reliquerit patrem aut matrem, non est me dignus. Sed tamen ne fidem matris quam in Christi amore et timore fixam noue- rat, temere contemnendo perturbaret, transiens ante eam parumper obtutibus eius apparuit, ut et desiderium matris satiaret, et uigorem religionis ob blandimenta matris non molliret. Hortatur namque eam per ministros, aciem ani- me medicinali mandatorum Dei obseruatione polire, ut se possent in uisione intueri pacis, quia deinceps numquam se uisuram eum in presenti uita sciret. ALIO QVOQVE TEMPORE CVM MONACHI sanctorum patrum aegyptiorum instituta sequi cupientes, que sanciunt monachum iugi manuum operatione et contritione non modo corporis, sed etiam cordis adhibita perfecte castimonie puritate exerceri, hoc monachi mandatum quasi celitus delatum seruabant. Itaque loci usus et necessitas exigebat, ut siluam que illi monasterio adiacet, infesta stirpatione purgare de-berent.
VIR P P ER RE CV DI NC CAN TA DVS IOHANNES
pretulisset proterua mente. Quam ob rem cum plures dies id inferen- do toleraret, nichilque recuperationis ex eo erga alios haberetur, opitulatam sibi gauisus est recepisse salutem, et ad sua Deo red- dens gratias regressus. Kuius militis armiger nomine BEREN- GARIVS, eiusque nepos ALDRICVS defectu predicto correp- ti, ad sanctum patrem perducuntur, et eius celeri interuentu, sa- nitate citima fruuntur. LECTIO VI [écrit sur quelque chose qu’on a gratté] * Silere non est beatum IOHANNEM locupletissima circa obsessos exhibere munia, presertim cum hoc antiqua tes- tentur scripturarum obsonia. Quendam igitur rusticum CLEMENTEM Aualensis oppidi indigenam, alius merce- de conductum, cum maturiori pullicantu ob boum custodiam, a zoeta propria prosilire contingeret, earumque pascua sol- lertius perlustrare, conspicit nigerrimum ex templo mons- trum, et ualidissimo ictu percutere armentum. Arripitur itaque ab eodem nefandissimo, et coeco carpitur efferatus animo. Iamque clauditur noctis umbra, diei uibrante aurora. Porro illo sole digna proscissione transacto, reuertitur non modo patris familias ad propria,
rat, ut quisque legionis illius militem iugulasset, inter- empti spoliis uteretur. Diuisa igitur omnium preda, aduescendum, epulandumque uictrix turba consedit. Interea ueteranus quidam ultime aetatis senio fa- tigatus nomine Victor, ad contaminatum cedibus locum, itineris necessitate deductus est. Dum ad epulas pro aetatis ueneratione ab omnibus rogaretur, requirere coepit que nam causa esset letitiae, quod inter tot corpora inter emptorum, gaudentes, ex- ultantesque possent milites epulari. Dictum a quo- dam est, quod legio christianae legis studio, caere- monias romanas, cultumque deorum pariter cum impe- ratoriis iussionibus contemnere uoluisset, dataque neci esset, ut discipline militaris traditus ordo seuerius teneretur. Tunc Victor alte gemitum trahens, grauiterque suspirans, detestatus conui- uas, detestatusque et conuiuium, exclamat. Heu me, qui per tot annorum miliciam, ad hanc legio- nem militare non merui, ut bene inter tales gloriosae
Nam quantum definitionis nostre iudicium penetrat, non inferior iudicandus est aegyptiaco illo, de quo quidam scriptor eximius Cassianus, in eisdem li- bellis quos de hominum uitiis naturisque eorum atque remediis disseruit, Pinufium quendam refert pres- biterum et abbatem. Qui cum in illis locis omnium precipuus haberetur, et ob hoc humilitatis uirtu- tem minime posset excolere, clam subiectionis desiderio fugiens de monasterio quod ipse funda- uerat, ac saeculari ueste assumpta, Tabenensio- tharum monasterium fertur petisse, quod sciebat cunctis esse districtius. Multis precibus ac lacri- mis petens, tandemque ut susciperetur optinuit. Cumque a suis per diuersa discipulis quaereretur, a quo- dam simili modo eum uisum refert, qui de aegyp- ti partibus uenerat. Qui et hic pro humilitate officii quod gerebat, atque habitus sui uilitate, agnosci uix potuit, et ipsum operis laborem quod gerebat, commemorat. Nam sarculo inquit incuruus deorsum laxabat oleribus terram, ac ster-
mella, uelut apes prudentissima, diuine gratie, flosculos decerpebat. Et intra pectoris sui con- clauim recondens, ad summe sanctitatis dulcedinem, atque perfectionis culmen enitebatur. V. HINC ITERVM IN INSVLAM MARINAM que Lirinum nuncupatur, monasterium petit, ubi tunc temporis, et nunc usque districtio regularis, et patrum sanctorum instituta, inuiolata perdurant. Causa autem huius itineris laborem subeundi, haec fuit. Crescente in suo coenobio monachorum caterua, coepit ancxio corde pensare, quid melius foret, quidue salubrius mercedis cumulo obueniret, si plebi dominando preesset, aut subiectus aliis oboe- diendo, sub obtentu religionis proficeret. Fuit tan- dem consilii, melius esse sub uinculo mortificatio- nis se subdere, quam aliis imperando dominari. Denique huius religionis gratia capessende, duobus secum comitantibus fratribus, densissimas noctis tenebras, captans aufugit. Ubi cum fuisset exceptus, humi- litatis causa, sui reticuit propositi dignitatem.
diabiliter cruciatam. Quorum ut credimus precibus pi- issimus pater motus, ut locum suum mirabili illustra- tratione [sic] clarescere faceret, et suos clarissima uisi- tatione roboraret, subito astricte miserrime obti- nuit libertatem uite. Ergo cum magnis omnium laudibus loco suo restituitur, ubi domino fauente multimodis co- tidie coruscat miraculis, et diuinis obsecundatur officiis. Memento pater splendidissime, memento tuorum per secula ORATIO filiorum, nec obliuiscatur gregis, peruigil cura pastoris. Credimus te ad tribunal altissimi in quo inquinatum ad- sistere, ne ergo abnuas fragilitatem nostram immanium criminum squaloribus releuare. Potes equidem spatium nobis penitentie a mansuetissimo iudice impetrare, qui dignus habitus es in conspectu agni canticum nouum cantare. Tantum qui illi meruisti esse pedisecus, nobis digneris esse patronus. Orationum quas ad sepulchrum tuum fundimus, interpres ante Deum esto fidissimus, quique nobis extitisti strenuissimus predicator, esto nichilominus pro nostris calamitatibus clementissimus suffragator. Posce cor- rectionem moribus, tranquillitatem temporibus, cunctorum
Post hanc uocem apparitoris iussio infausta dis- curritur, ad legionem uelociter properatur, crudelia precepta referuntur. Traduntur neci, quos ordo repperit numerandi. Laeti percussoribus cerui- cem prebent, solaque inter eos erat de gloriose mor- tis acceleratione contentio. Perfecto itaque scelere, ut Octodorum legio redeat iubetur. Tunc Mauritius primicerius paululum a satel- litibus regiis segregatus, conuocat legionem, et hac orationem sanctiores adloquitur. Gratulor uirtuti uestre, commilitones obtimi, quod amore religionis, nullam uobis caesaris preceptum attulit formidinem. Gaudentibus quoddammodo animis, tradi ad necem glo- riosam, commilitones uestros uidistis, quibus timui, ne quisquam quod armati facile, est spetie de- fensionis, beatissimis funeribus manus ob uiam adferre temptaret. Iam michi unius inter dictum Christi nostri parabatur exemplum, qui ex-
CLAVDIVS nomine, ad frugem custodiendam remansit. Qui cum somnum caperet, atque intempesta nocte euigilans mentis ardorem ad caelum tolleret, iuxta illud. Ego enim dormio, et cor meum uigilat, coepit cogitare, ne fes- si artus sodalium nimio indulgerent sopori, neglec- toque orationis usu, in aurore aduentum consuetum officii usu differrent. Cumque haec ancxio animo uolueret, uidit subito caelos apertos, et micantem globum, totum lustrare mundum. Moxque dum mi- randi facti mens pauefacta pulsaretur euentu, alifer gallus solitam uocem attollens, mundo uenturam lucem nuntiauit. Signoque tacto, omnis contio fra- trum adorationem cantusque peragendos, aecclesiam penetrauit. Ouans ille, post quam lux dedita mundo fuit, patri de industria quid uiderit nuntia- uit. Ille ne forte stimulo elationis frater cor- ruptus mentem pollueret, increpans ait. Nequaquam talia te corde tumido uidisse presumas narrare. Quid enim? num fas est, ut homo sub fragilitate carnis [au-dessus] positus et contagione peccatorum maculatus, audeat de
quibus serpentem ignitum a puteo exemerat, populumque super eo uicina morte pallentem, salutis gratia donauerat. * Amentum denique plures, eius optentu ad proprium mentis statum reuocari conspeximus. Quos nimirum non solum uicinorum locorum, immo incolas aliarum partium lon- ge remotarum cognouimus. * Denique cum ob nostrorum [marge: LECTIO VI gratté] scelerum inmensitatem diuina disposuisset ultio, nor- mannicam feritatem a Frantia qua longe lateque absque ulla repugnantia seuiebant, in Gallias deuenire, et insaciabili cede huc illucque debacari, hac per hoc uniuersos oportuisset tuta festinare ad loca, ex- pediuit ipsam sancti corporis clebam castrum Septumuro a suis deferri, quod dum adiuueret, solitus fuerat oratio- num muniis perlustrare, sicut in uita eiusdem propalatum est. Quo cum necessitate cogente, in tentoriis sub duro hyemis rigore locatus adesset, tandem cum nimia laboris difficultate, locellum obtinuit tugurarium. Igitur exhibitas sunt illic per diuersa annorum tempora, do- nec ibidem peregrinatus est in multis miracula,
Sortior in prologo quae sit meditatio uoto1 Inter enim notos ymum me censeo totos Aggredior fisus lector quod pandit opimus Condere sermonem, tandem seruando pudorem Scilicet ut patris currat per facta IOHANNIS Magnificis uerbis affans miracula terris Summipotens prestat fidis quae factor et exstat, Hic ueterem luctam zabulina fraude perustam Arripuit, magnos felix luctator in annos Ceu paciens omnes miles expectat agones Taliter iste modum metans a sydere motum Succubuit uitae mitis luculenter auitae Notificans plebi quae sunt prosperrima menti Terrea tempnentem celestia iuge petentem Ingenitum colere sincero docmate uere Ac genitum plenum diuino pneumate. HIESUM Qui sibi collatum portendit rite palatum Pectore tutamen celsum sacrando beamen, Suplico cernentes suplex suplicando legentes Caelitus ignescant igniti laude nitescant
blasphemare ausus est, cur ei non licuerit interesse, dum a sancto uiro sunt sancta mysteria celebrata. In secu- ta igitur nocte, cum se sopori dedisset, ante locum strati conspicit per uisum stare Iohannem, leta facie, uultu sereno, et gemmam eucharistie dextra fe- rentem. Cerne inquid Iohannes Agresti, quia si hesterno blasphemare distulisses die, licet corporaliter non accepisses, tibi tamen spirita- liter largiretur. At uero nunc quia blasphe- mare presumpsisti, spiritaliter tibi denegabitur. Et uisio, ab oculis eius elapsa est. Euigilans autem, culpam reatus sui cognoscit. Cumque mundo fuis- set redditus dies, regressus corde conpuncto, consternatusque diuino metu, ueniam precabatur. Ne quis hoc fabulosum putet esse quod dicimus, re- ferente uiro uenerabili AGRIPINO diacono, ipsius Agrestii filio cognouimus. XIII. ALIO QVOQVE TEMPORE, CLARI CVIVSDAM SERVVS ad monasterium sancti Iohannis culpa conpellente con- fugit. Quam culpam, minime nobis iustum uidetur
misit. Detractionem, uaniloquia, seu multilo- quia, et scurrilitates, pariter amputauit. Sum- moque conamine satagebat, ut his imbuerentur disciplinis, in quibus ipse abineunte aetate exer- citatus, ad culmen perfectionis euaserat. Nec uero quanquam fatiscentibus artubus a predicatio- nis cessabat officio, quin ea quibus discipuli erudirentur, infatigabiliter ac salubriter predica- ret. Denique imminente tempore, quo largi- tor omnium bonorum, inuitaret eum ad regna cae- lorum, res monasterii optime disponens, et cunc- ta sapienter ac karitatiue ordinans, migra- uit ad dominum circiter centum uiginti annorum, V.to kalendas febroarii, plenus aetate cor- poris, et decore religionis. Non oculis ca- ligauit, non damna dentium sensit. Memo- rie uigorem, tenaciter retinens. Et ut in ple- risque fieri solet, nequaquam aetas decrepi- ta omisso largitatis usu, auaritiae umquam
terii instituta, demum reformans, tandem aliquando ad statum pristinum rei ordinem reuocauit, reminiscens illud apostoli. Filioli inquit mei quos iterum parturio, donec formetur Christus in uobis. Studuit denuo ipse salubria dogmata sub regulari tenore quam bea- tus Macharius aegyptiorum indidit monachis mi- nistrare, atque educatam in melius plebem ad caeles- tia gaudia prouocare, an nitente sibi monacho Filomero nomine, omni sanctitati et religioni dedito. Cuius fultus auxilio, caeleste preconium tam mona- chis quam populo annuens, absque dilatione con- ferebat. Et quia totius bonitatis semper [au-dessus] erat auidus, suus laudabilis in cunctis testabatur affectus. Omnibus etenim iuxta apostolum omnia factus erat, ut omnes lucrifaceret. LECTIO VI. Regulari proinde censura uigente, cum mo- nachi sanctorum patrum aegyptiorum instituta sequi cupientes, quae sanciunt monachum iugi manuum operatione et contritione
excessum uirtutibus sacrauit. Quibus tam precipuis, Deoque acceptissimis amicis, qualiter euangelica lectio que nunc recitatur consonet aduertamus. Cum enim in sanctissimi ac undecumque predicandi Iohannis, mar- tyrumque qui suo nobis sanguine caelestem patriam peperere, legatur uel exponatur sollempnita- te, ualde inofficiosum est indiscussum transire, quid de ea uniuersaliter omnibus, quid conueniat singulis. Et quidem speciatim priores beati- tudines, glorioso Iohanni dignissime consentiunt, qui beatissimam, et qua regna caelorum mercan- tur amplexus pauperiem, iustitiae semper aesu- riem sitimque sustinuit, et dissolui ac cum Christo esse cupiens. In hac iugiter mortis regione, [dans la marge gauche, .xi.] magnum agonem certauit. Porro illud quod sequitur, beati estis cum maledixerint uobis ho- mines, et persecuti fuerint, et dixerint omne malum aduersum uos,1 martiribus eque conducit, qui male- dicta et odia hominum, intemptamenta principum,
excubiis, deinceps cum gratarum actione, ualidus corpore, animo integer, ad pro- pria remeauit. Ineffabile certe apud Deum precelentissimi patris nostri beati Iohannis meritum, cui inter reliquas uirtutum dotes, id priuilegii spetialis cernitur esse collatum, ut numquam quisquam de- monica obsessus peste, ad eum se con- ferens, redierit non curatus. INCIPIVNT MIRACVLA SANCTI IOHANNIS CONFESSORIS AEGREGII LECTIO I. QVIA VNIVERSVM CERNIMVS ad procliuium tendere mundum, nec semper quod uidetur diuinum rela- tui cedere posse, fas est dum uiuitur eius laudem appetere, quem omnium nostrorum in- teruentui, absque dilatione, apud Deum credimus adesse. Et si necdum ad calcem peruenitur propa- landi, saltem in affectu permaneat, ut quae
ut poplites genibus, et calcanei natibus coheren- tes, melioribus priuatum officiis, et inuali- dum effecerint et deformem. Is dum opten- tu postulande alimoniae, usuali uehicu- lo circumquaque ferreretur, ad reuerentissimi Iohannis coenobium forte deuectus, misera- tione religiosorum fratrum, per tempus non modicum, destinato sibi cotidiani uictus diario alebatur. Erat illis spei sancte non inprobanda fidutia, quod sepe experti erant, precellen- tissimum Dei confessorem ex animo flagi- tatum, euestigio curationis talibus confer- re remedium. Factum est in una festiuitatum [on a gratté le .vi. dans la marge] eius, dum fratres uigiliis sacris ex more insisterent, coeperunt infelicis nerui eatenus ut dixi- mus inbecilles magna resolui uiolentia, atque diu negatam gradiendi copiam quibus erat possibile nisibus moliri. Magnus diu astantium clamor insonuit, Christi laudes
nullique suo tempore secundus, ortus sub ter- ritorio lingonice urbis, nobilitatem gene- ris, nobilitate adornauit mentis. * 1 Qui etiam, generosissimis parentibus, est procre- atus. Pater eius Hilarius nomine [au-dessus], mater uero Quieta uocitata est. Quorum animos, cultus religionis catenatos, atque sub omni deuotione christiani timoris, innexos tene- bat. Quique etiam, inter ipsa primordii rudimenta, tam in pueritia, quamque in adu- lescentia, sub christiani cultu uigoris atque religionis, a parentibus alitus, atque nutri- tus est. Qui cum adhuc in domo paren- tum, indole aetatis frueretur, non lasci- uiam sectabatur, sed sanctorum uestigia se- quebatur. Non se cibis delicatioribus, aut quibusque delectamentis, passus est resolui, ut illa aetas solet. Meditabatur autem in puerili aetate, quod postea cum in robur
fectiora Christi miles animum tenderet, et huc atque illuc ad sanctorum exempla imitanda, spiritu feruenti sue reli- gionis frena laxaret, in deserto quod sub axe lingo- nico iacet, et a castro cui Tharnodero nomen est, triginta fere milibus distat, predictis secum pueris co- mitantibus, nouus se condidit hospes. Ubi primum, in paruo quidem tugurio coepit habitare. IIII. HINC PAVLO POST CONFLVENTIBVS ediuersis partibus hominum turbis, dux ipse caeles- tis militiae collocatur. Iam uero inibi monaste- rio fidei firmitate constructo, regule instituta, patrumque exempla, quorum ipse extabat imitator, rudi et nouello adhuc monasterio deesse non patitur. Deinde studio perfectionis accensus, laborem itineris, subit intrepidus. Et animo feruenti monasteria circumire disponens, nec longo terrarum spatio, nec presentibus immanitatum periculis, qui erat fidei igneus torris, aliquatenus potuit deterreri. Itaque monasteriis Gallie uisitatis, degustataque luminis ueritate, spiritalia condere cupiens
INCIPIT VITA GLORIOSISSIMI ET AE- GREGII CONFESSORIS IOHANNIS CHRISTI DEO GRATIAS [ligne sautée] [ligne sautée] [ligne sautée] [ligne sautée] IGITVR VITAM SANCTI IOHANNIS SCRIBERE EXOR- diar, qui qualiter se ab ipsius infantie rudimentis Deo carum exhibuit, silentio preterire nefandum esse censemus. Duplex tripartitaque nobis, in- est ratio cauenda. Primum, quod ego tam iners, tamque elinguis, huiusce materie molem, sillabarum ad notationibus, ac memorie trade- re presumam. Secundo, ne quod fore arbitror meus sermo incultior et forsitan uitiosus, legentium aures inerti quodammodo mucrone confodiat. Tertio, quod angor undique dum et cuncta Christi amore conpulsus euoluere animus cupit, et rursum uereor, ne paginae
debemus, illi ingnocentiam. A te stipendium laboris accepimus, ab illo uitae exordium sumpsimus. Sequi imperatorem in hoc nequaquam possumus, ut aucto- rem nostrum negemus Deum, auctorem uero uelis nolis tuum. Non nos aduersum te imperator armauit ipsa que for- tissima est in periculis desperatio, tenemus arma et non resistimus, quia mori magis quam occidere uolumus, et innocentes interire quam noxii uiuere preobtamus. Si quid in nos ultra statueris, igni, tormento, fer- ro, subici parati sumus, christiani sumus, persequi christi- anos non possumus, inexsuperabilis legionis istius animos agnosce. Tela proicimus, exarmatas quidem dextras, satelles tuus armatum fide catholica pec- tus inuenit, occidi, prosterni, secandas gladiis, percussoribus ceruices prebemus intrepidi. Haec no- bis iucundiora sunt, dum modo qui a te, cum sacri- legiis tuis contemnimus, ad regna iam nunc celes- [dans la marge gauche, .vii.] tia properamus. Flagrabat enim iam tunc in beatis- simis uiris, martirii gloriosus ardor. Haec man-
Operae precium ducimus, si summam eius humilitatem sub compendio tangamus. Superna namque fauente clementia, crescente cum omni bono in suo coenobio monachorum caterua, coepit anxio corde pensare, quid melius foret, quidue salubrius mercedis cumulo obueniret, si plebi dominando preesset, aut subiectus aliis oboe- diendo, sub obtentu religionis proficeret. Fuit tandem consilii, melius esse sub uinculo mortificationis se subdere, quam aliis imperando dominari. Denique huius religionis gratia capessende, duobus secum co- mitantibus fratribus, densissimas noctis tenebras, captans aufugit. Hinc iterum in insulam marinam que Lirinum nuncupatur, monasterium petiit, ubi tunc temporis, et nunc usque districtio regularis, et patrum sanctorum instituta, inuiolata perdurant. Ubi cum fuisset ex- ceptus, humilitatis causa, sui reticuit propositi dig- nitatem. Cumque ibidem anno et sex fere mensibus delites- cens, per uniuersam patriam quereretur, a quodam tan- dem uisus est, qui de Gallie partibus commearat. A quo
temporis eius loci fratres, religioso sanciuere cum filio, atrium coenobii a frequentia femina- rum, perpetuo coercere, regulari professioni non integrum fore arbitrantes, muliebri fre- quenter uel aspectu insuescere, uel allo- quio implicari. * 1 Quedam itaque eiusdem pagi mulier, et ipsa oculorum offitiis destituta, cum per dies quam- plures, limina uenerandi Iohannis, in- explebiliter optaret contingere, idque esse possibile, a multis interdiceretur, mo- ras non ferens ulterius, ductore usa pue- rulo, iter ad monasterium obnixe contendit. Cumque siluam coenobio circumiacentem per- agrans, eo usque progressa fuisset, unde in totum locum intuenti facilis prospectus patet, mirum in modum, mox cedentibus tenebris, lumen adepta splendidissimum, plenum sue fidei commertium leta reuexit,
mortis honore donatus, finem uitae inuenire potu- issem. Saltem si conmilito indignus eram, uel me ante acte hore uiandi necessitas detulisset, ut senilis pectoris cruor, tantorum uirorum uicti- mis misceretur. Obtuleram corpus hoc neci, dum modo tante laudis consortio non carerem. Talia dicentem profanorum turba uallauit, quem utrum christianus esset, respondere minaciter iubet. At ille paululum oculos ad caelum erigens, tali percunctantibus sermone respondit. Longus me uiuendi usus, ad hanc quam uidetis, perduxit aetatem. Quecumque in hoc mundo aguntur, aut studium repperit, aut rerum uolubilitas angit, aut uarius semper casus infestat. Quod- cumque uolumus obtamus, scimus, et cupimus, totus mundus caligine submersus, tenebris circumfluentibus latet, nisi uobis aut uiam Christus ostenderit, aut lumen effulserit. Quod ego fideli mente perpendens, utinam ultimo contester
generosissimis parentibus est procreatus. Pater eius HILARIVS nomine, mater uero, Quieta uocitata est. Quorum animos, cultus reli- gionis catenatos, atque sub omni deuotione christiani timoris innexos tenebat. Quique etiam, inter ipsa primordii rudimenta, tam in pueri- tia quamque in adolescentia, sub christiani cultu uigoris atque religionis, a parentibus alitus, atque nutritus est. Qui cum adhuc in domo parentum, indole aetatis frueretur, non lasciuiam sectabatur, sed sanctorum uestigia se- quebatur. Non se cibis delicatioribus, aut quibusque delectamentis passus est resolui, ut illa aetas solet. Meditabatur autem in puerili aetate, quod postea cum in robur uirile migrasset, deuotus impleuit. Litte- ris namque, ad prime eruditus est. Sed quam fuerit memorie singularis capax, quaue erga condiscipulos suos beneuolentia usus sit, non est nostre facultatis euoluere. Igitur
Ad cuius ingressum ualde gauisus, consultatisque nobis officiosissime, paululum consedimus. Tum percontari a me coepit quasi ignarus, quid nam a me operis in cellula ageretur. At ubi ex responsione nostra hoc nobis repperit laboris, quod superius dixi, multo, letior redditus, atque exosculans michi caput. Cum te inquid legentem dudum frater audissem, sensim ad conscientiam meam, tacitis cogitationibus meis recurrebam, utrumnam que de Iohannis uirtutibus no- ueram, in presenti uolumine teneres inserta. Sed quia tibi forsitan minime nota sunt, me queso ex- plicante conscribas. In hunc sermonem, uterque pau- lulum conticuimus. Me tamen poscente, tandem ita exorsus est. QVADAM DIE EXTITIT CAVSA QVA AD SE- cundinum patricium, epistolam sancti Iohannis pro quo- dam pauperculo deferebam. Quam epistolam, Secundi- nus patricius manibus conprehensam, ut cognouit cuius [au-dessus] cause obtentu delata fuerat, pedibus conculcandam proiecit. Michique minas conabatur intentare, ac tumenti
et plorans ad monasterium repedare quo regresso ciues omnes aduentus sui gratia reddidit letiores. I.1 R. Hic est Iohannes summus amicus Dei qui aeterni trium- phatoris uictricia signa secutus inter robustissimos athletas dato nomine militauit. V. Cui propositum fuit ita militare in seculo ut in perpetuum regnaret cum christo. Pater. R. Vir per cuncta predicandus Iohannes generosis paren2 exortus natalibus nobilitatem generis nobilitate adornauit in entis. V. Eadem quippe humo est editus qua et moriendo sepultus nobilierit. R. Beati uiri suffragiis mundatus est locus et eiecto serpente putei immanitas a- peritur. V. Vicerunt merita orationum loetalia virulentis serpentis uenena et eiecto R. Clarissimi uiri Nicasii famulus dum ab spiritu torqueretur inmundo beati Iohannis obtutibus presentatus est moxque oratione completa pristine red- didit sanitati. V. Triumphans demonum beatus Iohannes obsessum a plebe remouit. Moxque A. Beati uiri suffragiis mundatus est locus et eiecto serpente IN II. NOCTVRNO putei immanitas aperitur. P. D. A. Vicerunt merita orationum loetalia uirulenta serpentis atque diuini nominis inuocatione peremptus est. P. D. A. Agrestius indignatione commotus ausus est blasphemare consternatusque diuino metu ueniam precabatur. P. D. A. Alius nomine Clarus deprecationem beati iohan- nis despiciens cuius temeritatis ausum ultio diuina subsecuta est. P. Ex. A. Quidam possessus a demone beati Iohannis obtutibus presentatus est moxque oratione
sitis, pie interuenite. Erigite anxios, firmate trepidos. Sitis protectores in aduersis, prouecto- res in prosperis. Precipue et super omnia illam nobis conciliate gloriam ad quam laborum emeriti peruenistis, ubi summam illam causam, summum principium, aucto- rem uidelicet omnium feliciter cernitis, et cernen- do gloriose uiuitis, qui nusquam aliter fuit, nusquam aliter erit, qui difficile inuenitur ubi sit, multo tamen difficilius ubi non sit. Tangat ergo uos ad hoc optinendum communis conditio, quoniam qui uos fecit in gloria, et nos cre- auit in simili forma. Moueat uos ad pieta- tatem [sic] nostri, iocunda aeternitatis habitatio, reposcentes nos carnis et seculi inplicamento liberari, et qua letamini beatitudine do- nari, quatinus qui triumphat in uobis, glo- rietur et in nobis, optinente simul et lar- giente Hiesu Christo domino nostro, qui cum patre et spiritu sancto principatur, in omnia secula. AMEN.
tis experimentis edoctus, quod hi sibi mores, perpetuam spondent uenturam in secula uitam. Inerat in eo omnium uirtutum flagrantia, corporis castigatio. Ieiunia et orationes, aeque ut iuuenili aetate tulerat, eo mo- do et senili portabat. Exemplo subdi- tos edocens, ut gastrimargiae id est gu- le, caenodoxiae id est elationis, arrogan- tie id est superbiae, uitia maxima per quae compererat Adam in paradiso deceptum, om- nimodis cauerent. Semperque habens profun- de humilitatis inconcussa fundamina, ab omni lubricae inpulsioni in cursu ani- mum inhibuit. Et ita paulatim ex con- templatione diuina, ac spiritali intuitu, meruit sublimari. Sollicitudinem rerum carnalium, preter certas necessitates genera- liter abscidit, et nullius negotii cause- ue, non solum curam, sed nec memoriam qui-
emptum uagina apostoli gladium, propriae uocis iussio- ne recondit, docens maiorem armis omnibus, christia- ne confidentie esse uirtutem. Hic Deus Christus plane mentes uestras, manusque prohibuit, ne quisquam diui- no operi, mortalibus dextris obstitisset, quin immo, coepti operis fidem, perhenni religione com- plerent. Actenus exempla sacra inserta co- dicibus legebamus, iam nunc per nosmet ipsos quos sequi deberemus aspeximus. Ecce ualatus sum commilitonum meorum corporibus, quos de latere meo funestus satelles abstraxit. Aspersus sum cruore sanctorum, et sanguinis reliquias uestibus meis porto, et dubito eorum sequi necem, quorum gra- tulans admiror exemplum? non magnopere curandum est quid imperator iubeat, qui forte michi mortalitatis aequalis est. Si habere ali- quid iurium imperatoria precepta potuissent, circa beatissimorum trium puerorum corpora, re- gis persarum ualuisset incendium, nec contempnere
sed et ille spurcissime sodalitatis monstruosus. Cum inter omnium denique caenam, et ipse prefatus per nox caenare deberet, repente incenatus assurgit, flagel- lum excussorium rapit, passimque interdicto noctis spatio, quasi excutere uelut in area coepit. Mox cum soror eius contigua retinere eum ceu amentem uellet, omisso fla- gro quod tenebat, subito in eam insaniuit, et nisi protinus erueretur, acerbiter dentibus ab eo discerperetur. Vinctus itaque postergum manibus adducitur sancto Iohanni, cum semper ex aliis cladibus tum crebrius in hoc omnibus sacratissimo meden- ti. Cuius ingrediens basilicam, uoces inauditas, et corporis informia emittere cogitur. Vnde cum collo eius statim hererent pro more exclusores demonum ferri prefati patris, ita agitatur, ut exemteratim, eum disrumpi, et penitus dissolui cerneres. His tam diris uexatur uulneribus, quo adueniret postridie, toto orbi ueneranda omnium sanctorum festiuitas. Tunc Deo miserante, et ipsorum patrocinio succurrente, quo ab heri et nudius tertius paulatim eo uehementius
loca, duo qui erant adherentes circuli collo et pectori eius meritis eorum ceciderant. Tandem Ro- mam cum peruenisset, diuinamque super hoc diu prestola- retur clementiam, nichil hesitans, caelesti meruit consolari responso, querere confessoris Christi Iohannis locum sibi precipiente, et sub quo territorio eum repperire qui uisset/iusset (? un seul mot?) innotescente, liberationemque ab eo promereri, spondente a tanti ponderis penitentie enormitate. Cui et ille nimis existebat. Peruenitur ergo illuc. Quo dum adesset super hac regratulabundus, interuen- tu ipsius beati, residui qui erant in brachiis et lum- bis circuli, subito diruti apparuerunt. Quam ob rem non est ambigendum, eum ipsorum coetui aggregatum, quibus ligandi atque soluendi indita est potestas. [dans la marge, LECTIO III] Quot in demoniacis denique nostro in tempore pre- fulserit signis, inexplicabile est. Idem ut solito teneret usu, obtinuit. Erat namque plurimos uirorum seu mulierum ipsius hostis dominio subiugatos erutos uidere, circumpositis eorum collis eiusdem uenerandi catenarum loris,
tabatur. Erat sane magnimontensium par- tibus oriundus. Graui calamitate confec- tus, dum queritande stipis gratia loca singula peragraret, ad coenobium se tandem uenerandi contulit confessoris. Ibi uic- titandi facultate captata, aliquandiu moras duxit. Accidit autem uigilia fes- [on a gratté le .iiii. dans la marge] tiuitatis eiusdem sanctissimi confessoris, dum signa uespertini conuentus prenuntia, a sacro- rum custodibus more aecclesiastico qua- terentur, ipsum quoque interesse, atque uni- us sonum, suae manus officio temperare. Id dum sedule ageretur, uidit ut ipse post- modum referebat igniculum quendam instar ardentis stelle, tamquam a sepulchro domni patris nostri Iohannis prodeuntem, claustrum sui oris, ictu ualidissimo pertulisse. Qua re inmodice adfectus, iamque exanimi simillimus, in terram collapsus est. Adstan-
ceruice rabidos intonare sermones, scabellum pede ferire, palmaque collidere femur. Vere tibi fateor, quia uidi hominem insanire. At ego, nec in totum euuangelici [sic] in- memor precepti, excusso puluere de pedibus meis, abscessi. Continuoque pauore nimio ac tremore Secundinus concu- titur, ac tenebrosa quodammodo noctis caligine cir- cumdatur. Et uelut undique preacutis esset sudibus circum- actus, ita totum in diuersis modis partibusque corpus illius cerneres contorqueri. Obstupesco rei miraculum, quam cito commutati artus in usum alterum transierunt. Ita ut qui dudum nimio iactantie furore succensus scabellum pede feriebat, femurque palma illiserat, iam ut credo confidoque angelo ingruente exterritus, immo nimio tremore contortus, intellexit se ob sancti Iohannis epistole contemptum ista perferre. Itaque per internuntios fidos ueniam precabatur, omnimodis se sancti Iohannis ius- sionibus prebiturum esse famulatum. Vniuersa quoque que iusserat, statim decreuit esse complenda, tantum, ut pro se dominum precaretur. Quo facto, et ille recepit sospitatem, et hic quo rogauerat impetrauit.
sacrosanctum corpus esse perquirendum, eius meri- tis plenitudinem huius reseruatam esse salutis. Eo comperto, ad sancti coenobium, anxius tetendit. Quo cum peruentum esset, orationem lacrime, lacrimas remedia mox prosecuta sunt. Ita namque nexus uinculorum eatenus insolu- biles ab hominis corpore quam celer- rime reciderunt, ut diuinum id fuisse opus, nomini dubitare licuerit. Quemque ut nexibus exemptum corporeis, perinde quoque beati uiri obtentu noxiis animi reatibus absolutum, palam fuit aduertere, superna utrumque operante prouidentia, cui familiarissimum est cum corporum, tum quoque animarum propensius curare salutem. [cette ligne a été sautée] FEREBATVR INTEREA PER POPVLOS [dans la marge, .viii.] opinio uirtutum eius rumore percelebri, quod ad sacri lectum corporis fide digna,
INCIPIVNT LEC- TIONES IN FES- TIVITATE SANCTI IOHANNIS CON- FESSORIS CHRISTI AEGREGII. LECTIO PRIMA
[marge: LECTIO III]1 quorum per pauca tamen uisa tangimus. Cum denique idem oppidulum a quodam uiro nomine Gozberto, antistite tunc temporis ADALGERIO illius dominante regeretur, in- mensitate febris adeo contortus est ut omnia eius penitus membra dissoluerentur, et omni prorsus uirtute effoeta redderentur. Aesus in sumptio et potus, totum eum inualidum effecerat et deformen. Cuius uita cum in ancipite penderet, defer- tur predicti patris pietati. Sed languore incalescente, quasi desperatus et amens in redeundo domum ternum sub- duxit tempus, semper ipsius basilicam repetens. Hoc autem triduo peracto, postremo ante eum, quasi exanimis fac- tus est. Quod cum ita crederetur ab omnibus, repente eius quod petierat, gloriosissimum persensit munus. Sicque reuertitur ad propria sanus et incolumis, laudans et benedicens eum, cuius dono tam euidens percepit corporis emolumentum. * 2 Nec disparem proprium fratrem eius nomine LETARDVM incur- risse aegrimoniam contemplati sumus, ita ut ante ipsum peregrinis omnino deferretur pedibus. Vbi diutissime ta- bescens, nil diarii prorsus sumebat. Vicina ergo
quoris potuit degustari. Igitur affectat animus enarrare, quanta in Iohanne usque ad obitum eius effu- gandorum demonum gratia perdurauit, si a nobis aliqua- tenus exequi, complectique queant. XIIII. CLARISSIMVS ETIAM TVNC ERAT NICASIVS, uir ferocis ingenii, cui etiam Aualensis oppidi re- gende rei publice fuerat cura commissa. Huius Nichasii seruus, cum a demone obsessus dolendo cru- ciaretur exitu, ad monasterium sancti Iohannis captus cantenatusque adducitur, spe recuperande salutis. Qui cum fuisset sancti Iohannis obtutibus presentatus, deprecan- tibus cunctis, ut solitam erga insanum purgationis curam inpenderet, seuire miser ac fremere dentibus coepit, ac rabidiores insonare sermones. Flamma- rum quoque inuisibilium undique incumbentibus globis ex- uritur, et huc illucque rotari1 miserum cerneres, et cum ingenti uociferatione clamare, se diutius non posse tolerare, si Iohannes propius accessisset. Interea demo- niacum ad se secretius iubet exhiberi, et celeri pur- gatione curatum, secum paucis post diebus iussit habitare.
IPSIVS COENOBII, VT QVAE PER DISCIPVLOS ME- MORATI CONFESSORIS CHRISTI VEL POSTEROS FORVM VERACITER COMPERTA ERANT CONSCRIBERET. TANDEM ARTICVLVM SCRIBENDI, ITA CONVERTIT. INCIPIT PRAEFATIO. [ligne sautée] PRAECELLENTISSIMA SANCTORVM PROSEQVENTES exempla, qui luce clarius orbem tam sermone do- cendo, quam exemplo monstrando illuminauere, pror- sus declarare, atque omnibus patefacere, omni studio, omnique conatu cum comperta fuerint debemus, ut sci- licet tam mentes hominum caelesti desiderio innexas, quam etiam simplicium animos, ad uitam prouocemus aeternam. Et dum precedentium presulum, atque patrum monachorum labores, atque studia contritionum, mortificationumque exempla trutinando, mentis intentione pensamus, in eorum imitatione, tam nostra corda, quam aliorum men- tes erigimus, quatinus et doctrine solamina, et la- borum supplementa, Christo fauente studeamus subire. Nec inmerito eorum uirtutes ac gesta religiosa christiana
immanitas aperitur. Ibi itaque inuenitur serpens pre- dictus, diuini nominis inuocatione peremptus. Vi- cerunt suffragia orationum, loetalia uenena serpentis. Tum eiecto serpente, ac puteo mundato, ibi usque in ho- diernum diem, copia aque, cognoscitur emanare. VIII. REGRESSVS ERGO VT SVPERIVS DIXIMVS ad prefatum locum, studuit denuo salubria dogmata sub regulari tenore quam beatus MACHARIVS aegyp- tiorum indidit monachis ministrare, atque educatam in melius plebem, ad celestia gaudia prouocare, anni- tente sibi monacho FILOMERO nomine, omni sanctitati, et religioni dedito. Cuius fultus auxilio, celeste preconium, tam monachis, quam populo annuens, absque di- latione conferebat. VIIII. PER IDEM TEMPVS MATER EIVS COMPERIENS desiderabilem aduentum uenerabilis filii, ad eum ue- nire properat, ut tamdiu aspectum eius a se segregatum tandem ouans cerneret, suisque uotis satisfaceret. Arrepto itaque itinere, ad eum eo in loco quo uir Dei positus erat aduenit. Ac ministrorum deposcit affectum,
euoluere, ne tragoediam magis quam historiam texere uideamur. Ibique paucis diebus delitescens, deprecatur ut ad Clarum sanctus epistolam IOHANNES transmitteret ro- gatoriam, quatinus culpa donata, ad domini seruitium reuerteretur seruus excusatus. Tum uero beatus Iohannes, misericordie et pietatis intuitu, epistolam scripsit. Que cum fuisset ad Clarum delata, rei ordinem ob quam fuerat missa, a portitore per- quirit. Agnoscit ob hoc esse transmissam, ne seruus suus a dominice seruitutis offitio diutius esse uideretur exceptus. Quam epistolam manibus con- prehensam, non solum eam relegere dedignatur, ue- rum etiam de sicco gutture excreationes sine ulla flegmatis interpellatione protracte, supra ipsius epistole signacula iaciuntur. Huius ergo teme- ritatis ausum, ultio diuina subsequitur. Nam ex eo die quo haec sunt acta, annis integris nouem in os eius non solum aliquid panis, sed nec ipsius quidem eucharistie usquam potuit sanctificatio intro- mitti, uixque ut ita dicam aliquid tenuissimi li-
At ego inquam letus, licet ista a te audiam, labenterque suscipiam, illius tamen uirtutis magnitudinem ut referas queso, quam ipse ut asserunt persensisti. Ita inquid plane, faciam letus. LVE ILLA QVAM VTINAM NESCIRETIS NOSTROS IRATO Deo populos patriamque uastante, dum de Parisius ubi tunc temporis dominabatur reuerterer, huius me morbi sen- si contagione conprehensum. At cum ulceris ipsius graua- mine oppressus, uix ad domum propriam peruenissem, ibique preualescente incommodo pene iacerem exanimis, ac tristi merentis familiae frequentarer officio, materque mea propriis sibi unguibus faciem genasque decerperet, miseram se clamans, nullam sibi post obitum meum spem uite dicebat reman- suram esse, uel exiguam portionem. At ego cupiens eam consolari, euasurum me esse dicebam, tantum si michi de puteo monaste- rii sancti Iohannis, aqua fuisset bibituro exhibita. Cumque fuisset aduecta aqua, que erat sancti Iohannis benedictione condita, ubi ebibi, tamquam si in me caelerrima sanitas fuisset ingressa, ita quod michi antea raro contingebat, in somno quieui. Cumque euigilassem, ulcus illud cuius tabo diuturno gra- uamine laborabam, crepuisse persensi. Ita sensim paula-
fuimus, aut ignauiae formidimis meruimus subire flagitium. Tuis etiam obtemperaremus preceptis, nisi instituti legibus christianis, demonum cultus, et aras semper pollutas sanguine uitaremus. Conperi- mus precepisse te, aut sacrilegiis pollui christianos, aut dedenis (?) interfectis, nos uelle terreri. Non inquiras longius latitantes, nos omnes christianos esse cognosce. Habebis potestati tuae subdita omnium corpora, auctorem uero suum respicientes Christum, animas non tenebis. Haec uir sanctus dixerat, legio- nis probatur assensio, et caesari per satellites nuntiatur. Presenti precepit iussione, ut iterum decimum, re- nouate crudelitatis ordo consumeret. Post hanc uocem ad legionem uelociter properatur, crudelia precepta peraguntur, reliqui uero ut Octodo- rum redeant iubetur. LECTIO IIII. * VEL CAM.... (?) [très faible] [dans la marge gauche, .v.] TVNC ET SVPERNVS, QVEM ANTE PRINCIPEM *1 doctorem superius memoraui, correptis legionis suae signis, hac circumstantes oratione confirmat.
Incipit ecce patis gestorum uita Iohannis1 INCIPIT ECCE PATRIS GESTORVM VITA IOHANNIS Viribus ut seui calcans contagia mundi VIRIBVS VT SEVI CALCANS CONTAGIA MVNDI In tenebris radiante die, uerboque manuque IN TENEBRIS RADIANTE DIE, VERBOQVE MANUQVE Subditus aeterno miles certamine regi SVBDITVS AETERNO MILES CERTAMINE REGI Spe comite atque fide meritum de nomine traxit SPE COMITE ATQVE FIDE MERITVM DE NOMINE TRAXIT
dictione largitus est. XI. ABSVRDVM NAMQVE EST ILLARVM INSIGNIA preterire uirtutum, quarum ut confido gratia decoratus, hanc gloriam consecutus sit. Que in quantum inter- rogari potuit, non tam fuco iactantiae, quam edifi- cationis studio proprio sermone narrauit. Ad castrum cui Sine muro nomen est casu aduenerat, ibi eadem nocte mansurus. Dumque de aecclesia reuerteretur ubi fuerat orationis studio profectus, die iam digres- so nocte ut ita dixerim iam ingressa, quedam in eum inruit mulier, et mentis sensibus, et pudoris ornamen- to captiua, immo decepta, suadens atque ambi- ens, ut secum secretius ruris abdita penetraret, quo facilius eum illecebris sceleribusque suis, diabolus et mulier inclinaret. Qua uir Deo plenus diaboli arte comperta, respuens atque renitens, cursim aufugisse refertur. Tum illa conscientie suae pudorisque rea- tu confusa, et tempestate concupiscentiae suae furoreque sedato, tandem aliquando in se reuersa, ad diuersorium redit. Querebat autem Iohannes, quatinus
quam et ipse flagranti sitiebat amore, quadam nocte a partibus magnimontensium inter densa tenebrarum adueniens, basilicam latenter in- troiit, communem dominum orationibus pulsans. Quod diuinitus uiro Dei reuelatum est, citoque ministro imperat, ut concito gradu pergat, tactoque signo sodales excitet, quia fra- ter communis Sequanus abscondite fores aecclesie penetrans, dominum orationibus pulsat. Quod ita esse, citissima est inuentione compertum, et uenerando famulo Dei per plurimum ar- dentissima fratrum karitas, officium debitum hospitalitatis persoluit. LECTIO XI. QVANTA QVAMQVE SVBLIMIA, MIRACVLORVM domini in sanctis suis redoleant exempla, sinibus ecclesie in orbe terrarum diffuse personuit, atque elucubrata luce ueritatis, fidelibus notum est. Cum eo in tempore segetes annua maturitate confecte, ad precidendum in supradicto coe-
occultare posset dimicationis sue uictoriam. Sed que per famulos suos Christus operatur, quanquam ea summo nisu caelare contendant, uelint, nolint, cuncta perduntur. XII. AGRESTIVS QVIDAM MAGNIMONTENSIVM PAR- tium ciuis, uir bonis moribus, cum ad monasterium sancti Iohannis flagitande benedictionis obtentu die dominico aduenisset, expectans atque ambiens, ut ab ore Iohannis corpus consecratum Christi mereretur acci- pere, et ille ut sibi moris erat secretius missarum uo- luisset sollempnia caelebrare, egredere inquid Agresti Iohannes foras, dum modo secretius ut monas- terii utilitas poscit, sacra mysteria peragamus. Illo rogante ne respueretur, quippe, qui huius rei gratia maxime aduenisset, non ideo in- quid Iohannes haec facimus quod execrari uelimus tue karitatis presentiam, sed ne uideamur sanctorum patrum irrita precepta [au-dessus] facere, neue presumamus regularem laxare censuram. Tandem egressus est, uictus, uel ra- tione, uel precibus. Tum indignatione commotus,
succubuit. Sed omnibus rebus bonis quibus aetas iu- uenilis succubuerat, aeque et senectus pollebat. Sepultusque est haud procul a coenobio, infra terminos monasterii, loco quem ipse predixe- rat. Ubi ad ostensionem precellentissimi me- riti sui, corporalibus ac spiritalibus cotidie coruscat miraculis, prestante domino nostro Hiesu Christo, qui uiuit et regnat cum patre et spiritu sancto, per infinita saecula saeculorum AMEN. III. LECTIO VIIII. LVE ILLA QVAM VTINAM NESCIRETIS nostros irato Deo populos patriamque uastan- te, dum de Parisius ubi tunc temporis domi- nabatur reuerterer, huius me morbi sensi con- tagione conprehensum. At cum ulceris ipsius grauamine oppressus, uix ad domum propriam peruenissem, ibique preualescente incommodo pene iacerem exanimis, ac tristi merentis