0
stringlengths
3
182k
Sacrosancte ecclesie Sancti Vincentii que est constructa in pago Matisconense, in agro Aubliacense, in loco qui vocatur villa Leotorciso. Ego Ado presbiter cedo ad ipsam casam Dei aliquid de rebus meis que sunt in ipso pago vel agro, et terminatur a mane Reno aqua volvente, a medio die guttula volvente et terra de Barbariaco usque in via publica, a sero via publica, pro illo servo, a circio terra Teotfalensis Sancti Andree. Infra istas terminationes, hoc sunt curtilis, vircariis, campis et pratis, silvis cum decimis, exiis et regressis, quicquid infra isto circuitu visus sum habere et possidere et de aloco et de conquisto, vel quicquid infra isto circuitu conquirere potuero, totum ad ipsam casam Dei cedo similiter. Et in pago Lugdunense, agro Caniniacense, in loco qui vocant ad Maciaco, curtilus terminatur de duabus partibus via publica, de tertia parte vinea Gerart, de quarta parte vinea Rocart. Infra isto circuitu, portionem meam et de aliis rebus meis que ad ipsum curtilum aspiciunt. Similiter ad ipsam casam Dei cedo atque transfundo ea ratione quia ipsa parrochia que fuit Sancti Boniti, ad ipsam capellam Sancti Vincentii perveniat; si quis contradixerit, auri libram componat. S. Adonis presbiteri. S. Luirici. S. Albrici. S. Adalgaudi. Hactum est hoc regnante Karlomanno rege.
In nomine sanctæ et individuæ trinitatis, Karolus gratia Dei imperator augustus. Si petitionibus servorum Dei, quas nobis pro suis utilitatibus insinuaverint, benignum præbemus assensum, regiæ præcellentiæ opera imitamur, et per hoc æternæ beatitudinis gloriam facilius nos adepturos non dubitamus. Itaque notum sit omnibus sanctæ Dei ecclesiæ fidelibus et nostris, præsentibus atque futuris, qualiter fideles nostri monachi de monasterio Sancti-Germani Autissiodorensis, pro sua religione nobis valde accepti, accedentes ad nostram sublimitatem, detulerunt privilegium dompni Nicolai papæ sedis apostolicæ, privilegium quoque episcoporum, necnon et præceptum serenissimi augusti dompni Karoli imperatoris gloriosissimi patrui nostri; sed et aliud præceptum mansuetissimi Karlomagni regis adoptitii filii nostri, quod pancartam vocant; expetieruntque ut omnia quæ vel in privilegiis vel in præceptis comprehensa tenentur, jure habenda perpetuo, denuo innovantes, auctoritatis nostræ præcepto concedere et confirmare dignaremur. Quorum petitionem clementer nos audisse, et libenter excepisse omnibus Dei nostrisque fidelibus notum volumus esse. Itaque situs vel nomina rerum seu villarum ad sustentationem præfatorum servorum Dei pertinentium sunt hæc: In primis, mansella in gyro monasterii sita, et omnes clausi indominicati, scilicet ille qui adhæret monasterio, et campaniæ, plantæ abundantia, curticanus et clausellus de Parriniaco, cum aliis vineolis; Parriniacus cum integritate, cum ecclesia et manso indominicato et omnibus suis appendiciis; Ayriacum ex integro cum ecclesia et manso indominicato et omnibus suis appendiciis; Altaripa cum capella et suis appendiciis; Pons-Maxentius; mansella quæ Hyldeburgis dedit, item mansellum quod Heribaldus dedit; Monasteriolum cum ecclesiis duabus et manso indominicato; Disinniacus ad integrum cum ecclesiis duabus et suis appendiciis; Albus-cippus, Media-villa cum ecclesia et suis appendiciis; mansus unus in Ripa, et alia mansa in Sorgiaco et Logorneo; Orgiacus cum appendiciis suis; Nauriacus etiam, Valans, Vendilus, Pauliniacus cum suis appendiciis; Ripgiacus etiam cum suis appendiciis in pago Senonico; Laneretus quoque in pago Trecassino; præterea Quinciacus cum integritate, et Cociacus, quas ipsi fratres de portione sua ad portam deputaverunt excipiendis monachis et cæteris familiaribus suis. Sed et ad thesaurum mansella quæ sunt in Vogrado et Castaneto; et mansus unus in Siliniaco, cum terris et vineolis; in Lineriis quoque et in Nantilla et Blariaco et in Villari mansa duo, cum vineolis et terris; et in Badesia mansus unus. Res quoque quas dedit Herimarus vir nobilis, ad stipendia matriculariorum, quos nonnones vocant; hoc est in Nigronte et in Lagunis, seu Linerolis et Ferrolis. Item ad hospitale pauperum Vendossa, et in Villari mansa duo; Calniacus, et in Garchiaco mansus unus; in Basau mansus unus cum vineolis; in Vogrado mansus unus, in Valariis similiter, in Creanso similiter, in Crepto similiter; et in Roboreto mansa duo cum vineis indominicatis ad ipsum hospitale aspicientibus. Sunt præterea et aliæ res quas eidem loco gloriosæ memoriæ patruus noster Karolus, per præceptum suum dedisse cognoscitur; quarum nomina vel situs hujusmodi sunt: Villaris cum ecclesia, et mansa indominicata cum suis appendiciis, cum mansellis qui sunt in Mariaco. Præterea Urum, Modolagum cum integritate, Vultuniacum cum integritate, Luciacum, Montemalum cum integritate; Magniacum, Fentengiacum, Mariscus, Villaris Puscionum; et in Habundiaco villa mansum unum ad salarias per alveum Ligeris ducendas; Bernacum etiam cum omnibus appendiciis suis; cella Sanctæ-Mariæ Meleredensis, cum quibus et unam villam Habundiacum nomine pro Oloniaco commutaverunt. Sunt præterea et aliæ res, quas memorabilis Hugo abba ejusdem loci pro remedio animæ genitoris vel genitricis suæ, necnon et divina sibi clementia cum fratribus suis obtinenda, eidem loco contulit, unde et ibidem venerabiliter conditus requiescit: Tilium scilicet cum omnibus suis appendiciis, et Buculiacum, quam domo infirmorum ex rebus abbatiæ, per præceptum Ludovici gloriosissimi regis consobrini nostri, misericorditer contulit; Baudiliacum quoque cum integritate. Sed et illas res, quas iidem fratres ab Iterio illustri quondam viro per præstariam quarumdam rerum suarum de proprio ipsius alodo post ejus decessum susceperunt, placuit huic nostræ præceptioni subnotari: Sivriacum videlicet, in pago Senonico, cum ecclesia et omnibus appendiciis; in pago vero Nevernensi Macerias ad integrum, cum ecclesia et ejus appendiciis; vel quicquid in pago Tricassino adquisisse noscuntur a supradicto viro, in loco qui dicitur Oratorium; in Revisiaco quoque et Sarmasia alodum Adalberti; quicquid etiam ipsi fratres in Ulmeto fisco adquisiere, vel unquam adquirere poterunt. In pago etiam Tricassino mansus unus in loco qui dicitur Cidirniacus; in Carmedo quoque medietatem villæ cum manso indominicato, et extra hæc quatuor mansa quæ sunt in pago Vastinense, in villa quæ dicitur Grandiscampus. Sunt et aliæ res quamplures diversis in locis a fidelibus viris eidem sancto loco traditæ, quas jure perpetuo habendas hoc nostræ altitudinis testamento constituimus et confirmamus. Sed et hoc nostræ mansuetudini regia liberalitate superaddere placuit, ut, quia locus ille minus silvestris est, ex proxima silva, quæ Barrus dicitur, et ad comitatum pertinet, cotidie, si necesse fuerit, ad opus furni vel coquinæ ad duo carra et quatuor sagmas ligna deferantur. Detulerunt etiam jam dicti fratres obtutibus serenitatis nostræ aliam auctoritatem dompni patrui nostri augusti Karoli, in qua insertum erat qualiter concessisset eidem monasterio omne theloneum de negotiatoribus vel de hominibus eorum, qui per ipsam casam Dei sperare videntur, vel de hoc quod homines ad dorsa deferunt, et ut in villis eorum, seu super terras vel cinctus, infra aut foris, advenerint et negotiatum fuerit. Aliam insuper detulit auctoritatem immunitatis ejusdem imperatoris Karoli, in qua habebatur insertum qualiter idem cœnobium, ob amorem Dei et tranquillitatem fratrum inibi consistentium, sub plenissima tuitione et immunitatis defensione suscepisset. Quæ omnia denuo auctoritatis nostræ sanctione confirmamus, et sub plenissima defensione ipsam congregationem, cum omnibus rebus ipsius monasterii, vel omnibus quocumque modo ad ipsum locum pertinentibus suscipimus: ita ut sub nostra protectione liceat eis quiete vivere: et nullus episcopus vel aliquis ex episcopalibus ministris ibidem aliquod præsumat exercere judicium: ut nullus judex publicus, vel quilibet exactor judiciariæ potestatis, vel aliquis ex nostris fidelibus in omnibus rebus eidem loco subditis ad causas audiendas, vel freda aut tributa exigenda, aut mansiones vel paratas faciendas, aut fidejussores tollendos, aut homines ejusdem monasterii, tam servos quam ingenuos, super terram ipsius cœnobii commanentes distringere, aut illicitas occasiones nostris futurisque temporibus, requirere audeat. Sed liceat abbati, qui ei præest loco, res præfati cœnobii sub hac immunitatis præceptione quieto ordine possidere. Jubemus ergo ut neque ipsi monachi, aut negotiatores eorum, neque homines qui per ipsam casam Dei sperare videntur, teloneum persolvere cogantur in civitatibus vel vicis, seu villis aut mercatis, vel in portubus aut portis, sicut in præcepto gloriosi patrui nostri continetur. Præcipientes autem jubemus, et jubentes confirmamus, ut nulli abbatum ejusdem loci, aut cuilibet alteri personæ liceat ex præscriptis omnibus rebus aliquid in alios, præterquam constituimus, usus redigere aut retorquere, aut alicui habendum conferre, neque censum, aut honorem, aut dona quælibet, vel pastos ab eisdem servis Dei ullatenus præsumat requirere. Sic quicquid exinde fieri potest, juxta quod præscriptum est, regulari amministratione usibus et utilitatibus eorum, auctore Deo, omnibus habeatur temporibus. Interea volumus et confirmamus ut quicquid de sæculo in idem monasterium ad regularem conversationem agendam, favente Deo, venientes ex possessionibus suis obtulerint, vel alii quicumque hominum, sicuti eorum voluntas et collatio facta apparuerit, sine rectoris ejusdem loci aliqua immutatione inviolabiliter semper perseveret atque permaneat. Ut autem hæc præcellentiæ nostræ confirmatio meliorem semper in Dei nomine obtineat firmitatem, manu nostra eam subter firmavimus, et de annulo nostro sigillari fecimus. Datum V kal. novemb. anno incarnationis Domini DCCCLXXXVI, indictione IV, anno imperii piissimi imperatoris Karoli in Italia VI, in Francia V, in Gallia II. Actum Parisius, in Dei nomine feliciter. Amen.
Domino et magnifico viro Witberto et uxore sua Gautsana, emptores, nos quidem, in Dei nomen, Sigefontis et uxor mea Everlendis, et infantes sui, his nominibus Willemus et Leubsendis, venditores. Constat nos vobis vendere, et ita a die presente vendimus vobis curtilo cum manso indominicato, cum omnibus apenditiis suis; et est ipse mansus situs in pago Lugdunensi, in agro Cestriacense, in loco ubi dicitur Darbanadis. Terminat ipse curtilis a mane terra Fuldis condam, a medio die fluvius Salgli, a sero terra Sancti Vincentii et Atoni, a cercio de ipsa ereditate et terra Ainoni. Infra istas terminaciones, ipso curtilo cum manso et quicquid ad ipso curtilo aspicit vel aspicere videtur, oc sunt campis, pratis, silvis, vineis, aquis aquarumque decursibus, totum et in omnibus vobis vendimus, unde et accepimus de vobis precium, sicut inter nos convenit, in argento et feos valentes solidos C, et pro ipsa precia ipso curtilo cum manso et apendiciis suis vobis vendimus, tradimus adque transfundimus, et de nostra potestate in vestram presentaliter tradimus potestatem, ut faciatis inde ab odierno die et deinceps quicquid facere volueritis, tam vos quam heredes vestri liberam adque firmissimam in omnibus, et in Dei nomen, habeatis potestatem abendi, adhabendi, vendendi, donandi seut liceat commutandi. Si quis vero, quod minime credimus, nos ipsi aut ullus ex heredibus nostris, aut ullus homo, vel ulla emissa persona, qui contra anc vendicione ista venire dicere aut aliquid agere vel calumpniare temtaverit, primitus Dei celestis incurrat, et eliminatus sit ab Ecclesia Dei et a communione Christi privatus, et separatus a consortio christianorum, et postea non valeat evindicare quod reppetit, et insuper si a nos vel heredes nostros defensatum non fuerit, tunc simus nos vobis vestrisque heredibus culpabiles, et impleturi auri libras tres, et inantea venditio ista firma et stabilis permaneat omni tempore, cum stipulatione subnixa. S. Siefontis. S. Everlendis. S. Willemus. S. Leubsendis, qui venditione ista fieri et firmare in presentibus rogaverunt. S. Ravigerio. S. Ingelberto. S. Sicfred. S. Ardagni. S. Atoni. S. Eurardi. S. Aldierio. S. Landrici. In Christi nomine, Adalricus, humilis levita, hanc cartule venditionis paginas scripsi, datavi die sabato, mense febroario, anno secondo post obitum Karoli ultimo imperatori.
Adalgarius divina miseratione sanctæ matris ecclesiæ beati Nazarii præsul, omnibus ad quos hoc scriptum nostræ mediocritatis pervenerit pie in Christo viventibus. Decedente vivæ recordationis Karolo gloriosissimo imperatore augusto qui hanc ecclesiam pluribus donis ampliavit, videlicet nostro tempore abbatiam Flaviniacum dictæ ecclesiæ confirmavit, filius ejus dominus Ludovicus gloriosus rex qui ex more regio hæreditati successit. Imminentibus ergo peccatis et consurgentibus iniquorum filiis qui regiæ illius potestati a Deo ordinatæ contradicere et pro posse contraire non timuerunt, nos quoque qui tunc superscriptæ ecclesiæ præesse videbamur non eorum minis, nec illatis cedentes damnis, sed pro debito in illius fidelitate perdurantes, quem et electione et genere regem esse noveramus, multa et inaudita mala ab iisdem suis infidelibus sustinuimus, et pene universa parochia nostra deprædata et ecclesiarum res annulatæ sunt. Ob quam rem deprecantibus nobis sub Theodorico comite villam Beliniacum, quæ retro ab ecclesia sancti Nazarii ex longinquo fuerat abstracta, præcepto suæ auctoritatis restituit, et ad usus canonicorum nimium destitutorum æternaliter delegavit. Eo autem abeunte viam totius carnis, magnificus dux Boso comitatum Augustudunensem pacifica susceptione adeptus est, cujus munificentiam humili prece precantes, obtinuimus amore et timore Dei ut in eleemosyna domini Karoli imperatoris augusti filiique sui Ludovici atque suæ, cujus tunc potestatis erat, ob amplioris firmitatis augmentum ipsum præceptum, quod exinde factum fuerat, super altare beatissimi martyris Nazarii mittere juberet. Nam et ex dicta villa Lucennacum similiter idem piissimus dux Boso agere non omisit. Nobis autem quibus tunc temporis hujusmodi largitionis pia confirmatio omnipotentis Dei misericordia operata est, visum fuit ut unam villarum id est Beliniacum, stipendiis clericorum sancti Nazarii scripto nostræ auctoritatis confirmaremus. Ad hoc enim Domini adminiculo eam impetravimus, credentes non solum illis qui contulerunt præmium profuturum, sed necnon nobis, cujus deprecatio per misericordiam Dei collata est, remunerationem defuturam. Statuimus ergo et auctoritate beati Petri, imo per eum nobis a Deo collata decernimus, ut hæ sanctæ res sine aliqua substractione et injusta minoratione vel commutatione, usibus canonicorum sancti Nazarii deserviant, eorumque utilitatibus necessaria subministrent, orantes assidue pro statu totius regni atque pro domino Karolo imperatore augusto et pro Ludovico rege atque pro glorioso duce Bosone necnon et inclito comite Theodorico et eorum uxoribus, atque liberis qui sint vel futuri fuerint etc.
Domino fratribus Magenardo et uxore sua Adaldrada, emtores, igitur ego, in Dei nomine, venditor, vendo vobis vinea juris mei, qui est in pago Vienense, in villa que nominentur Calvatis, qui terminat de uno latus et uno fronte terra Luciane, et de alio latus terra Sperende, in subteriore fronte via publica. Infra as fines et terminaciones, una cum arboribus et exivis, totum et sub integro vobis vendedimus, et accepimus de vos precium, sicut inter nos complacuit adque convenit, solidos XX et VI, et nos, ipso precio recepto, de mea jure in vestra tradimus dominacione, ad possidendi, vendendi, donandi, seut liceat comutandi; et si ego ipse, aut ullus omo, aut ullus ex eredibus meis, qui contra hanc vendicione ista aliquit agere vel inquietare voluerit, non valeat vendicare quod repetit, et insuper sit culpabilis, et implecturus, et componat tantum et alium tantum quantum ista vendicio meliorata valuerit, et inantea firma permaneat, cum stipulacione subnixa. S. Adalelmo, S. Borgiane, qui vendicione ista fieri et firmare in presentem rogaverunt. S. Ingelberto. S. Ermengodo. S. Sisfredo. S. Gotbranno. S. Ragenoldo. Ego Ermengerius rogatus, jubente Bernardo, scripsi, datavi die sabato, in mense madio, anno II regnante Ludovico rege.
Cum in nomine Domini et Salvatoris nostri Jesu Christi, ego Agrimus, humilis Lingonum episcopus, cum fidelibus nostris causas et negotia Ecclesie nostre diligenter tractarem et qualiter in melius ubique necessitas foret, Deo auctore, proficere potuissent, imquirerem, inter cetera Ratherius, fidelis noster et archidiaconus seu sancti Stephani prepositus, cum canonicis, eidem prothomartiri Christi servientibus, nostram adierint presentiam, nobis per scripturam ostendentes, qualiter domnus et venerabilis Isaac episcopus et precessor noster, decima Ecclesie sancti Martini, prope Divion consistentem, in illorum usus ad aumentum, sua pontificali auctoritate concederet. Postea vero, suorum necessitatem nobis et fidelibus nostris apertissime exponentes, petierunt quo eadem sancti Martini decima, pro Deo et sancto Stephano, sicuti antiquitus et predicto domno Isaac illis data sunt, et nos eque eis concederemus, quatinus Deo et sancto Stephano ibidem servientes, pro omnibus nostre Ecclesie rectoribus Domini misericordiam assiduis orationibus implorarent. Nos igitur, illorum petitiones audientes, eorumque necessitatem et infortunium considerantes, omnipotentis Dei clementia et meritis sancti Stephani, sancti Spiritus, ut credimus, accensi gratia, voluntatem predecessoris nostri sancte recordationis Isaac sequentes, prescripti etiam Ratherii fidelis nostri deprecatione sepius ammoniti, supra nominatis canonicis, ipsa decima sancti Martini concessimus, et, ut perpetualiter eorum victui debita essent, nostra confirmatione statuimus. Ut autem hec nostra confirmatio et consensus in futuro firmiorem obtineat stabilitatem, manu propria roboravimus, fidelibus Ecclesie nostre similiter roborari iussimus. Actum Lingonis civitate publice. Argrimus, sancte Lingonis Ecclesie exiguus episcopus, in Christi nomine roboravi et subscripsi. Otbertus prepositus subscripsi. Bernardus archiclavus subscripsi. Arnaldus archidiaconus subscripsi. Moirus archidiaconus subscripsi. Ragenerius archidiaconus subscripsi. Deodatus presbiter subscripsi. Ursinus presbiter subscripsi. Dominicus presbiter subscripsi. Eurardus diaconus, iustus bonus subscripsi. Fulculfus diaconus subscripsi. Ingelbertus levita subscripsi. Galemannus levita subscripsi. Gancelmus acolitus subscripsi. Eurardus acolitus subscripsi. Ariaudus acolitus subscripsi. Guslerius subscripsi. Warnerius subdiaconus subscripsi. Siquinus subscripsi. Ego Siricus, indignus presbiter hanc cartam confirmationis scripsi et subscripsi. Data in mense Iunio, VIII Idue eiusdem mensis, Indictione VII anno VI regnante Karolo rege.
Domino magnifico Ugoni et ucxore sua Lilia, emtores, ego quidem Teotrada femina, vendetris, vindedi vobis campo qui est situs in pago Matisconense, in agro Galoniacense, in villa Bieria, qui terminat a mane terra ad ipso emtore, a medio die via publica et Sancto Martino, a sero terra ad ipso emtore, a cercio terra Teotbodi. Abet in longo perticas agribinales XXX, et ubi reclavum facit, a medio die perticas XIIII, a mane via publica, ipse campus ubi reclavum facit in quisquo fronte perticas VII et pedes VI. Infra istas terminaciones et perticaciones ad integrum et a die presente vobis vendimus, tradimus adque transfundimus, et accepimus de vobis precium in presente valente solidos VI, et nullum contradicentem. Si quis vero, quod fieri minime esse non credimus, si fuerit post unc die ullus omo aut ulla emissa oposita persona qui contra oc vindicione ista venire aut agere tentare presumserit, et ad me vel eres meos defensatam non fuerit, inferamus vobis una qui tentat auri uncia media componat, et presens vindicio ista in vos facta omnique tempore firma et stabilis permaneat, cum stibulacione subnixa. Actum Bieria villa, in publice. S. Teotrada femina, qui vendicione ista fieri et firmare rogavit. S. Arluino, S. Davit, qui genitrice eorum consenserunt in omnibus. S. Dacbert. S. Alboino. S. Estefano. S. Bernart. S. Ariolfo. S. Fredelono. S. item Bernart. S. Jordano. Ego Jospertus archipresbiter scripsit, dadavit die sabatto, kalendas novembris, anno VIIII regnante Karlo rege.
Sacrosancte et venerabili ecclesie Sancti Vincentii martiris que est constructa infra muros Matisconensium civitatis. Ego Madalbertus venerabilis vir et uxor mea Elena donamus supradicte ecclesie pro remedio animarum nostrarum et canonicis ibidem manentibus ad luminaria ejusdem ecclesie aliquid ex rebus proprietatis nostre que sunt site in pago Matisconense, in agro Fusciacense, in villa Alburniaco. Hoc est curtilum cum capella in honore Salvatoris et genitricis Dei Marie, Sancti Vincentii et Sancti Amoris constructa, cum exitio et regresso. Terminatur ipse curtilus cum capella, a mane terra Satonaco, a medio die via publica, a sero Sancti Verani, a circio camino publico qui pergit ad Sagonnam. Infra istas terminationes ipsum jam dictum curtilum cum ecclesia et quicquid ad ipsum curtilum aspicit vel aspicere videtur; hec sunt curtiferis cum exiis, vircariis, vineis, campis, pratis, silvis, pascuis, aquis aquarumque decursibus, accessisque. Et dono de mancipiis meis his nominibus, Aldonem, Landricum, cum infantibus eorum Dominico et Ostraldo. Ad integrum donamus sicut superius legitur, ea vero ratione dummodo vivimus usum et fructum et annis singulis, in festivitate Sancti Vincentii, de frumento modios II et de vino II et porcos duos canonicis in censum donamus; post nostrum decessum ad ipsos canonicos perveniat. Ego Madalbertus et uxor mea Elena, qui hanc cartam donationis facere fecimus.
In Dei nomine, Lambertus abbas ex monasterio sanctæ Dei genitricis Mariæ et sancti Petri et sancti Benedicti Floriacensis, notum sit omnibus tam præsentibus quam et futuris successoribus nostris fidelibus sanctæ Dei ecclesiæ, quia postulavit nos quidam inluster vir nomine Adalgualo, cum uxore sua nomine Leutsinde, ut eis et duobus filiis Ingoberto et Erburga aliquid ex rebus ecclesiæ nostræ sub usufructuario concederemus; quod et fecimus; hoc est beneficium quondam Rotardi, vasalli nostræ ecclesiæ, cum ecclesia in honore sancti Bonitti consecrata et quicquid ad ipsam aspicit ex ipso beneficio, sive in Matornensi, sive in Salornico villa vel in aliis locis ut quamdiu advixerint jam dictus Adalgualo et uxor sua Leutsindis et prædicti II filii Ingobertus et Erburga ipsum beneficium teneant sub usufructuario ad nostram et fratrum largitionem, eo tenore ut potestatem habeant inmeliorandi et dominandi et nullam habeant potestatem vendendi, alienandi, sed et post eorum discessum cum omni inmelioratione ad nostrum revertatur indominicatum. In recompensatione pro hoc usufructuario dedit jam prædictus Adalgualo et uxor sua Leutsindis partibus sancti Benedicti curtile I cum vinea et terra arabili et prato et quicquid ibi aspicit, in pago Augustidunensi, vicaria Matisconensi, in loco qui vocatur Caciacus cum mancipiis nomine Teotbaldo et Dominica, terminatur ex una parte alodo Theoderici, ex alio, alodo Grimaldi, ex tertia, rivulus decurrens, quarta parte, via publica; et in alio loco nomine Cacisello, in pago Augustidunense, vicaria Mastisconensi, quicquid ibi comparavit Rothardus et uxor sua Leutsindis de Ricbodo, sive in pratis, sive in terris arabilibus, excepto villare et silvis, totam meditatem ad integrum dederunt partibus sancti Benedicti; item in alio loco, in villa nomine Romania, aliud curtile, cum vinea et pratis, et silvis et terris, dederunt, ea ratione ut similiter ipsas res quas nobis dederunt sub usufructuario teneant et annis singulis missa sancti Benedicti, quæ est in mense decembrio, in censum persolvant solidos II. Præter istas res et mancipia supra nominata dederunt alios servos Randoenum et uxorem suam cum filiis eorum. Huic autem usuifructuario ut veraciorem obtineat stabilitatem, manu propria et manibus monachorum nostrorum signum firmitatis impressimus. Signum Lanbertus abbas hic interfui, hortantibus fratribus. Signum Gunfredus monachus. Signum Gunbertus monachus. Signum Ansbertus monachus. Signum Laurentius monachus. Signum Geilo monachus. Data mense novembrio, anno XV regis Karoli. S. Aregaudus scripsit.
In hoc sepulchro quiescit Argrimus monacus quondam episcopus Lingonensis qui obiit VII kalendas febroarii.
Temporibus domni Bernonis abbatis, Ingerberga et Vuilelmus dederunt villam et fiscum Romanis cum suis appenditiis Deo, Cluniaco monasterio, cui ipse preerat, in pago Lucdunense, anno XX Karoli regis.
In nomine sancte et individue Trinitatis, Patris scilicet, Filii ac Spiritus sancti. Notum omnibus fieri volumus christianis, tam presentibus quam futuris, quod ego Guntaldus, pro redemptione anime mee et omnium peccatorum meorum remissione, dono Deo atque sanctis apostolis ejus Petro et Paulo, et ad locum Cluniacum, aliquid ex hereditate mea que est sita in pago Matisconens, in agro Prisciacens, in villa que dicitur Calbonens: hoc est tres arias de vineas, terminatas de una parte terra Sancti Petri, de alia parte ex ipsa hereditate, de alio fronte terra Sancti Petri, de quarto via publica. Tali autem tenore hanc facimus donationem, ut quamdiu vixero teneam et possideam, et omni anno unum sextarium de vino in censu persolvamus; post meum vero decessum, ad jam dictum locum cum omni integritate heedem res perveniant. S. Guntaldi, qui hanc donationem fieri jussit et propria manu firmavit. S. Letardi. S. Raimfredi. S. Adelelmi. S. Aldegardi. S. Adalgisi.
Domino fratribus Ermengaudo et uxore sua Ermengarda, emtores, ego, in Dei nomen, Adalbornus et uxor mea Foltrudis, vinditores, vindedimus nos vobis terra aradiva et prado simul tenente, qui est in paugo Lucdunense, in aigro Fontanense, in villa que vocatur Vinogelo; que terminant ipsas res ad mane terra ipsius emitore et vinditore, ad medio die terra ipsiu Adalborno et bodinas positas, a sero terra ad ipsos emtores, ad cercio similiter; et trado infra isto terminio et campo et prato, totum ab integrum vobis vindimus, et accepimus de vobis precium valentes solidos III et dimidium, et predictas res pro ipso precio vobis vindimus, et tradimus ad jure proprium adabendi, vindendi, donandi, seut liceat vobis commutandi, et faciatis de ipsas res quiquit volueritis. Et si quis, nos ipsi, vel ulius omo, qui vindiccione ista infrangere aut calumniare presumserit, non liceat ei vindicare quod petit, set insuper componat vobis tantum et alium tantum cum ipsas res valuerint, et inante donacio ista stabilis permaneat, cum stibulacione subnixa. S. Adalborno, S. Foltrut, qui vindiccione ista fieri et firmare rogaverunt. S. Vuitboldo, S. Adalardo, qui consenserunt et firmaverunt. S. Abran. S. Adalgerio. S. Volferio. S. Vualtbert. S. Edralo. Emardus escripsit, datavit die dominico, in mense marcio, anno XVIII quod Ludovicus electus fuit ad imperatore.
Domino fratribus Gunduldrico et uxor sua Ettela, emtores, nos quidem, in Dei nomen, Volbergi, venditores, vendedissimus ego vobis curtilo et cabanna, et exio et vinea et arboribus; qui es situs ipse curtilus in pago Ludunense, in fine Pistriacense, in Salmodiaco vocat; qui terminat ipse curtilus a mane via pulica, a medium die terra Sancti Juste, et in reclavo terra Lattardo et Seveldo, a siro terra Gamaldrico et de ipsa venditore, a cercio terra Gamalber. Infra ipsas terminaciones ipso curtilo totum vobis vendo, trado atque transfundo, et accepio de vobis precium in presente, sicut inter nos convenit et nobis complacuit, in rem compreciata cot valon solidos octo, ipsa precia manibus solserun atque liberaverun juro perpetuum, et faciatis vos vel eredes vestri quitquit facere volueretis in omnibus, et in Dei nomen liberam ac firmissimam abeatis potestatem at faciendum. Si qis vero, si ego ipsa, au ullus de eredibus meis, au ullus omo, a ulla emissa persona, qui contra anc vendiccione in vos facta venire au aliqit agere temtare presumserit, at me vel at eredes meos defe[n]satum non fuerit, sin tibi culpabilis et impleturis una cum tercio fisco auri liberas duas componat, et X omnes vendixcio ista facta firma permaneat, cum istibulacione subnixa. Actum æcclesia Sancti Polli, ante bonis ominibus facta fuit. S. Volbergi, qui vindixcione ista fierit et firmare rogavit. S. Salamoo. S. Goncoo. S. Rainerio. S. Maalgo. S. Gondranno. S. Otono. S. Evardo. Ego Costabulos vendixcione ista escritsit et subscrisit, datavit die govis, in mense agusto, annos XX Ludwico rege.
Eo tempore, dedit quidam Boso nomine, et uxor ejus Plectrudis, in Asziriaco villa, loco Vuavra vocato, sancto Benigno partem unius condomine; alteram partem emit ab ipsis Suavus abba solidis centum.
Warnerius episcopus, adpropinquante obitus sui die, petiit se tumulari in ęcclesia sancti patroni sui Benigni; vocatoque ad se Suavo abbate, dedit ei vice sancti Benigni pratum unum in Asziriaco, ubi possunt secari feni carra centum quinquaginta. Ideo vero, exceptis aliis rebus que mente benigna contulerat, hoc pratum dedit ut anniversaria dies obitus ejus celebriter agatur a fratribus, et refectio congrua eis preparetur ab abbate aut ab illo cui obedientiam illam providendam commiserit. Sepultus est in hac basilica ante altare S. Benigni. Cui successit dominus Gotselmus in episcopatus honore anno primo regni Roberti.
Gracia inviolate venerande Trinitatis. Hludwicus, gracia Dei imperator augustus. Dignum est ut imperialis magestas propincorum ac fidelium suorum peticionibus oportuna prebeat beneficia, eorumque utilitatibus pietatisve provideat auxilio, quatinus eos sublevando promtiores reddat erga sua obsequia. Proinde omnium fidelium sancte Dei ecclesie nostrorumque, presencium videlicet ac futurorum, noverit industria, quod dilectissimus filius noster, Karolus, nostram supliciter expetiit excellenciam ut mancipia nostra Aymericum, et Constanciam, [et Fluduinum], quicquid ab ac die et deinceps adquirere potuerint, cuidam fideli nostro Bononi auctoritate nostre largitatis concederemus jure proprietario. Cujus postulacioni libentissime annuentes, ut predictum fidelem nostrum amodo promciorem et fideliorem in nostrum abeamus servicium, hoc serenitatis nostre preceptum fieri censuimus, ac de nostro jure in jus et dominacione ipsius perenniter transfundimus. Si quis sane huic nostre auctoritati resistere et contradicere voluerit, auri libras III persolvat, medietatem palacio nostro, et medietatem ei cui vim intulerit; [et ut hec nostre largicionis] auctoritas cunctis temporibus inconvulsam obtineat firmitatem, manu propria subterfirmavimus, [et anuli nostri impressione insignire] jussimus. S. [Ludwici], piissimi imperatoris augusti. Elias, gracia Dei humilis diaconus, ad vicem Alexandri, archicancellarii, recognovit. Actum Vienne publice, anno Dominice incarnacionis DCCCCXXIIII, III nonas junii, imperii domni nostri Ludwuici anno XXIII.
Domno fratribus Alsuis, ego Arloldus, dum pro amore et bona voluntate que contra te abeo, propterea dono tibi curilo cum campo et vinea insimul tenente; es situs in pago Matisconense, in agro Savinnecense, in villa Vallis; terminat a mane via pullica et rio currente, a medio die via pullica, a sero Orsnat, a cercio de ipsa ereditate et Sancti Jangulfi. Infra istas terminaciones, totum at integrum; et alias res que at ipso curtilo aspiciunt, preter illa vinea que Girvardus tenet; aliut vero totum at integrum: oc sunt campis, pratis, silvis, cultum et incultum, totum at integrum et a die presente tibi dono; et si de te eres legaliter exiit, at illum perveniat, et per singulos annos festivitatem Sancti Petri quatuor denariadas de cera persolvat, et post amborum discessum at ipsa ecclesia jam dicta Sancti Petri Clunicensi perveniat, faciendo at ipsis actores quiquit voluerint. Sic quis vero, quot futurum est non credimus, si ego ipse, au ullus de eredibus meis, au ullus omo qui contra anc donacione ista temtare vel calumniare presumserit, auri liberas III componat, et donacio ista firma permaneat, cum stibulacione subnixa. Actum Cluniaco vico pullice. S. Arloldo, qui fi[eri] et firmare rogavit. S. Gontar. S. Arpert. S. Gerio. S. Raeinbolt. S. Giroart. S. Adalbol. S. Leotar. S. Folherio. S. Teotgerius rogatus scripsit, datavit die sabato, mense aprelo, anno III regnante Ratulfo rege.
Ex quo divina dispensatio, etc. (Bibl. Clun. col. 9.) [Ex quo divina dispensatio post diluvium constituit, ut homo homini praestet, quicunque secundum Deum tam in Veteri Testamento, quam in Novo aliis praefuerunt, quantum possibile fuit, procurarunt, ut consultum subditis in posterum esset. Quod et beatum Benedictum, et alios quamplures nostri ordinis instructores fecisse, sibique successores, dum adviverent, elegisse, multa documenta probant. Quapropter tam regalis potestas quam sacerdotalis auctoritas, sed et principum sublimitas, nec non et reliquorum fidelium, quos forte hanc scripturam audire contigerit, ignoscat universitas. Quod ego Berno omnium abbatum extremus abbas, supremum diem jam vicinari agnoscens, duos ex nostris fratribus, Widonem videlicet meum consanguineum, atque Odonem adaeque dilectum, una cum fratrum consensu mihi succedere delegavi, ac post meum decessum, vice mea, Deo largiente, fungi praecepi. Ita scilicet ut dilectus noster praedictus Wido coenobio Gigniacensi, Balmensi, Aethicensi, cum cella quae dicitur sancti Lauteni, et cum omnibus rebus ad praedicta monasteria pertinentibus regulariter praesit, praeter villam quae dicitur Alafracta, et res quasdam quae fuerunt domni Samsonis in eodem pago consistentes; et quartam partem Caldariarum quae sunt sitae in loco qui dicitur Leodonis, et medietatem prati quod fuit domni Saymonis [forte, Simonis]. At vero charissimus frater Odo Cluniacum, et Masciacum, atque Dolense monasterium , ita cum rebus ad eadem loca pertinentibus, Deo favente, suscipiat, ut ea pro viribus regulariter disponat. His igitur ita dispositis, obsecro vos per reverentiam, quam sanctae fidei et religioni debetis, o principes et seniores, quicunque terrenarum rerum judices estis, ut hanc scripturam mea vice loquentem, in quolibet nostro conventu libenter audiatis; et sicut lex divina jubet, bonis consentientes sitis, et tam praelatos praedictos, quam et monachos, et loca cum rebus ad ipsa pertinentibus, in eo statu, quo et per regalia praecepta, quin etiam et per apostolica privilegia dudum sancita sunt, et nunc a me decretum est, permanere consentiatis. Quod si quaelibet vel inter ipsos, vel aliunde controversia, quae nobis discernenda sit, forte succreverit, justitiam sustentetis, et calumniam reprimatis, quo fiat illud quod in auctoritatibus nostris insertum est ut omnium bonorum, quae in praefatis locis geruntur, sicut adjutores fueritis, ita quoque participes esse possitis. Villam autem quae dicitur Alafracta, cum omnibus ibidem pertinentibus, et quartam partem de caldariis quas Leodonis habemus, verum etiam jamdicti prati medietatem ad Cluniacum trado, eo tenore ut per singulos annos census duodecim denariorum Gigniaco pro vestitura reddatur. Nec injustum videatur si Cluniaco easdem res assigno, quoniam ibi sepulturam mihi locavi, et locus ipse quasi posthumus, morte domni Guillelmi quondam inclyti ducis, atque nunc mea imperfectus, deseritur. Et certe pauperior est possessione et numerosa fraternitate. Et ut hoc inferam, si post filios priores et priorem locum, quibus testamentum feci, nobis alios divina largitas et locum, et filios ampliare dignata est, ratum debet videri, ut posteriores filii non exhaeredentur; sed aliqua pars haereditatis nostrae eis proficiat, qui quamvis in alio loco, tamen eidem domino, id est beato Petro, in cujus nomine utrumque locum construximus, servituri sunt. De caetero tam praelatos quam et omnes fratres, praesentes videlicet, et futuros, per misericordiam Dei, qui praesens respicit, deposco, ut inter vos unanimitas ita perseveret, quatenus, modum conversationis huc usque retentum, tam in psalmodia, quam in observatione silentii, sed et in qualitate victus et vestitus, et insuper in contemptu rerum propriarum, si non melius, saltem sicut huc usque fecistis, sic deinceps custodiatis. Si autem, quod absit, ab aliquo eorum fuerit pertinaciter erratum, praecipimus, per sanctae regulae auctoritatem, ut utriusque loci priores ad corrigendum errorem sibi mutuo suffragentur. Si quis autem, quod absit, hanc nostram institutionem in aliquo fregerit, deterreat eum vox divina quae dicit: Maledictus qui transfert terminos proximi sui, id est institutionem praeceptorum suorum et conatus ejus penitus frustretur. Dispositio vero nostrae, quae, ut credo, per charitatem utriusque locis cupit esse consultum, Deo disponente, et beato Petro patrocinante inconvulsa permaneat. Signum Bernonis abbatis, qui hanc chartam fieri, et firmari rogavit. Signum Widonis moderni abbatis, qui hoc consensit. Signum Odonis abbatis. Signum Geoffredi. Signum Wandanberti. Anno quarto, regnante Radulpho rege.]
Ioannes Episcopus servus servorum Dei dilecto filio Rodulpho glorioso Regi Francorum, necnon Reverendissimo et sanctissimo Confratri nostro Widoni sancta Lugdunensis Ecclesiæ Archiepiscopo, atque Reverendissimis Episcopis Stacteo et Bernoni, Comitibus quoque Hugoni et Gisleberto, auditum est Nostris Apstolicis auribus, quod Guido Abbas per violentiam abstulit Cluniaco hoc quod Berno Abbas de potestate Gigniacensis Monasterii sub censu tenendum legaverat. Quapropter monemus dilectionem vestram quatenus res omnes illas Monachis Cluniensibus restituatis. Quia verò prædictus Wido conqueritur quod Berno Abbas hoc legaliter non fecit, pro eo quod terminum temporis ac personarum in illo suo Testamento non posuit; Nos, ad quorum dispositionem utraque loca pertinent, jubemus et constituimus ut quamdiu ex illis Monachis, qui in Gigniaco professionem fecerunt, vel oblati sunt, apud Cluniacum aliquis vixerit, res ipsas Monachi Clunienses teneant sub nostra ditione, nisi fortè ipsi Monachi sua sponte res ipsas dimiserint. Cæterùm vobis, ô fili Rodulphe, et fidelibus tuis, qui Monasterio Cluniensi prodesse valeant, attentiùs et Abbatem et Congregationem vestræ dilectioni commendamus, ut, quia locus ille sanctæ nostræ Sedi commissus est, sese pro amore sanctorum Apostolorum mundi videlicet judicum, atque nostra paterna dilectione bene gaudeat elegisse.
In nomine Verbi incarnati. Notum sit cunctis fidelibus sancte Dei æcclesie, quod ego Alindrada et Bernardus, filius Hugonis, senioris mei, donamus Deo et sanctis apostolis ejus Petro et Paulo, ad locum cui vocabulum est Cluniacus, unum mansum quod est situm in villa Misiriaco, cum vineis et planiciis quæ in eos donamus, et unum servum, nomine Constabulum, cum uxore et filia. Hunc ergo ad integrum donamus pro remedio animæ jam dicti Hugonis et in locum sepulturæ, et pro anima mea filiique ejus supradicti; terminat autem ipsum mansum a mane via publica, a medio die et a sero et ex alia parte de ipsa hereditate; in tali tenore ut nunquam vendatur, nec detur, nec scamietur, sed sit in dominicatu ad usus fratrum. S. Alindradæ et Bernardi uxorisque ejus Ylariæ, qui hanc donationem fecerunt et firmare rogaverunt. S. Rotlanni presbiteri. S. Adalardi presbiteri. S. Constabuli presbiteri. S. Johannis presbiteri. S. Bainzonis. Data per manus Richardi, levitæ et monachi, III idus julii, regnante Rodulfo rege.
Ego, in Dei nomine, Ramnaldus in cautione monachis Sancti Petri unum curtilum in Maliaco villa, ubi Fredelenus stat, usque in diem solutionis pro solidis VIII. S. Ramnaldi, qui fecit istam cautionem. S. Tedeni.
Notum sit cunctis fidelibus, quod ego Oddo et soror mea, nomine Beliardis, vuerpitionem facimus Deo et Sancto Petro et ad locum Cluniacum de quodam servo, nomine Pontio, et uxore et filiis ac filiabus ejus, quos calumpniabamus, ut ab isto die faciant quod de propriis servis facere debent; et ut firmum permaneat, manu propria firmamus et testibus firmandam tradimus. S. Oddonis, S. Beliardis, ejus sororis, qui istam fecerunt vuerpitionem. S. Achardi clerici. S. Vualterii. S. Constantini. S. Hugonis.
In Dei nomine, ego Segeneldis, femina, pauens diem extremæ vocationis, dono pro remedio animæ meæ, senioris mei Rotberti, aliquid de res proprietatis meæ ad Monasterium sanctæ Dei Genitricis Mariæ, sancti Petri, atque sancti Benedicti Floriacensis, ad cellulam Patriciacensis; hoc est vinea quæ resedit in pago Augustidunense, in fine Marliacense, in villa Malgagias, quæ terminat ex vna parte vinea Petro, de alia parte vinea Vulberti, de duabus aliis partibus vinea Godana, infra illas terminationes, totum ad integrum, dono ad supra dictum locum, ad seruos Deo ibidem seruientibus, vt ex hoc die, quicquid exinde facere voluerint, liberam firmissimam potestatem habeant faciendi. Si quis vero, quod minime credo, si ego, aut vllus de hæredibus meis, Actum Patriciaco villa, publice. Signum Segeneldis, qui donationem istam fieri firmare rogauit, signum Malguini, signum Genaldi, signum Gautberti, signum Odilonis, signum Vulfardi. Data mense Martio, anno primo regnante Ludouico Rege. Gunfridus Monachus scripsit.
Placuit adque convenit ut inter se escangierunt. In primis dedit Davit et uxore sua Tetburgane, a la partibus Sancti Petri, campo qui est in pago Matisconense, in agro Galoniacense, in villa Calmiriaco, Adoas vocant; terminat a mane via publica, a medium die terra Sancti Petri, a sero via publica, a cercio similiter; abet in longo perticas XXVII, et de uno fron perticas X, de alio fron perticas VII. Infra istas terminaciones et perticacione, ad integrum. Et dederunt monachorum alia campo a la partibus Davit et uxsori suo Tetburgane, in villa Bieri; qui terminat a mane terra Davit, a medium die terra Gosbert, a sero terra Sancti Petri increpito, a cercio via publica; abet in longo perticas XVIIII, de uno fronte perticas VIIII, de alio fronte perticas V, totum ad integrum, ut faciad unusquisque de oc quod accepit quiquit facere voluerit. Si quis vero, qui contradicere voluerit, auri uncia I componat; firma permaneat, cum stipulasione subnixsa. Actum Calmiriaco villa publice. S. Davit et uxsore suo, qui escamgio fecerunt et firmare rogaverunt. S. Egelbert. S. Guarbedono. S. Teduino. S. Rainuart. S. Arnulfus. S. alia Tedeno. S. Rotart. S. Volbert. Ego Johannes scritsi, datavit die sabadi, mense aprilis, anno primo regnante Loduis rex.
Sacrosancte ecclesie Sancti Vincentii martiris Matiscensis civitatis, cui Berno episcopus preest. Ego Berno presbiter dono ad ipsam casam Dei in stipendia fratrum aliquid ex rebus meis in pago Lugdunense, in agro Torniacense, in ipsa villa Tornai; hoc est curtilus indominicatus cum supraposito et vinea, et quicquid ibi aspicit, campis, silvis, (pratis), aquis aquarumque decursibus, preter illas res quas incartatas habeo, omnia et ex omnibus ad ipsam casam Dei dono, quesitum et inquirendum. Terminatur a mane via publica, a medio die ad heres Evrardo, a sero de ipsa hereditate, a circio via; infra isto termino, hec ibidem dono ea ratione dum vivo usum et fructum habeam, post meum decessum, ad ipsum locum eveniat, et volo ut duo canonici ipsius loci Teuquardus et Bernardus, diebus vite illorum habeant sub censu quem solvant festivitate Sancti Vincentii II solidos. Si quis hoc contradixerit, V libras componat auri. S. Bernonis presbiteri. S. Eteleni. S. Winaverge. S. Arnulfi. S. Bladini. S. Stephani. Hactum est hoc regnante Gonrado rege.
Cunctis... notum sit quod petiit a nobis quidam fidelis noster, Hugo filius Richardi, vir illustrissimus et marchio, quatenus quoddam monasterium nomine Cluniacum, quod à Vuillermo viro magnifico, in honore primorum apostolorum Petri videlicet et Pauli, per manus Bernonis cujusdam reverendi abbatis constructum est, per hoc nostræ autoritatis præceptum, sicut ab antecessoribus auctum est, et per privilegia apostolica, ab omni inquietudine vel dominatu omnium hominum absolvamus. Sit vero ipse locus... liber et absolutus, etc.
Divina pietate et legitima auctoritate sanccitum est ut, si quis de rebus suis aliquid in elemosinam Deo et sanctis ejus conferre voluerit, liberam habeat potestatem consequenter implere. Quapropter ego Gozeldis, considerans illud evangelicum: «Date et dabitur vobis,» simulque pertimescens purpurati divitis detrimentum, qui, pro micis panum quas ulceroso Lazaro negavit, stillam aquæ in inferno desideravit ardens, ad monasterium Cluniacum Sancti Petri, cui domnus Aymardus abbas preest, dono et offero vineam unam cum curtilo qui est in agro Fenestrago, in villa Noglas; terminaturque a mane terra Tetmari, a meridie terra Sendeleni, ad occidentem terra Gerilli, ad aquilonem via publica. Ipsam vineam et curtilum dono sancto Petro ad locum Cluniacum, cum mancipiis his nominibus: primus Ariocdus cum uxore sua et liberis IIII, Jobertus cum uxore sua et liberis V. Et unum campum dono in ipsa villa Noglas, qui terminatur a mane terra Ingelberti, a meridie terra Vuillonis, a sero terra Bodonis, a circio terra Arloeni. Infra istas terminationes, totum, vineam scilicet et curtilum et campum, cum denominatis mancipiis, dono et offero ad jam dictum locum Cluniacum, ea scilicet ratione, ut quandiu vixero usumfructuarium ex his habeam, et per singulos annos, in festivitate sancti Martini, pro investitura, sextarios VIII de vino persolvam. Post obitum autem meum, totum in pace de[ve]niat ad jam dictum locum. Si quis de heredibus vel posteris meis, aut alius quilibet homo, donationem istam contradicere vel calumpniari temptaverit, ad id posse non habeat, et insuper IIII libras de auro componat, et donatio hæc firma permaneat, cum stipulatione subnixa. Actum Cluniaco. S. Gozceldis, quæ donationem istam fecit, et per cartam firmari rogavit. S. Arnoldi. S. Tediti. S. Drotboldi. S. Behildi. Tetgerius rogatus scripsit, datavit die lunis, III kal. marcii, anno Vº regnante Ludovico rege.
Dilecto Mayolo et uxore ejus Alindrada, ego Modoenus, pro amore et bona volumptate, dono vobis curtilum cum superpositum et vinea in pago Matisconense, in agro..... in villa Davagiaco; terminat a mane terra sancti Vincentii et sancti Leudegarii, a media die via publica, a sero Bersendane cum eredus, a cercio sancti Vincentii. Infra isto terminio, ipsum curtilum cum vinea vobis dono, et alias res quicquid in ipsa villa visus sum habere, preter unum campum, in Casingas vocat, michi reservo; alias res sicut superius insertum est vobis dono, et facite quid vultis. Si quis vero qui donationem istam contradixerit, auri unciam componat, et firma permaneat, cum stibulatione subnixa. S. Modoeni, qui donacione ista fieri et firmare rogavit. Et dono vobis ancillas duas Teutbergane et Amalbergane, cum omni peculiario quod habent et inantea conquirere potuerint. S. Rodanni. S. Rotardi. S. Rannaldi. S. Arnulfi. S. Enrici. S. Aaldradi. S. Ragonis. S. Arlulfi. Data per manu Berardi, sub die veneris, V kalendas junii, anno V regnante Hludovici regis.
In Dei nomine ille, abbas monasterii sanctæ Mariæ, sancti Petri et sancti Benedicti Floriacensis. Notum sit omnibus fidelibus sancte Dei æcclesiæ quia postulavit nos quidam homo sancti Benedicti servus, nomine ille, vel femina similiter sancti Benedicti ancilla, nomine illa, ut ei et infantibus ejus scriptum securitatis faceremus, hoc est quod eam et infantes ejus nulli unquam homini daremus aut commutaremnus, sed eos semper in nostro indominicatu teneremus. Nos autem, eorum petitioni consentientes, hoc ea fecimus ratione ut annis singulis debitam nobis servitutem reddant, hoc est IIIIor denarios singuli de suo capite, receptum quoque nobis faciant sicut servi sancti Benedicti tempore oportuno.
Divina largitate sancitum est ut de rebus transitoriis æterna valeat merces promereri, juxta illud: «Redemptio viri divitiæ animæ ejus.» Quapropter, in Christi nomine, ego Argrim et uxor mea Eldegardis, venturi judicii examen precaventes, presentisque seculi crebrescentes ruinas pertimescentes, divina pietate compuncti, pro nostrorum remissione peccatorum et genitorum vel infantium, seu domni Argrim, condam episcopi, videlicet avunculi mei, et omnium parentum nostrorum atque omnium fidelium christianorum, donamus aliquid de rebus [juris] nostræ proprietatis Deo et sanctis apostolis ejus Petro et Paulo, in monasterio et villa Cluniaco, ubi domnus Hemardus abba preesse videtur, hoc est ecclesia in honore beatissime Virginis Marie, Dei genitricis, dicata, cum omni suo presbiteratu et parrochia vel decimis ad ipsa jure pertinentibus, una cum terris, vineis, pratis, curtilis, mancipiis, vel quicquid ad ipsam æcclesiam pertinet, totum ad integrum donamus atque transfundimus. Si quis forte (quod absit!), aliquam calumniam contra hanc auctoritatem inferre temptaverit, nullatenus vindicet, sed in primis iram omnipotentis Dei incurrat, omniumque sanctorum offensam, cunctisque subjaceat maledictionibus quæ continentur in libris utriusque Testamenti, auferatque Deus partem illius de terra viventium, et deleat nomen ejus de libro vitæ, et insuper componat illis cui litem intulerit tantum et aliud tantum quantum predicte res cum ecclesia meliorate valuerint, et inantea firma permaneat et stabilis, cum stipulatione subnixa. Est sita ipsa ecclesia in comitatu Lugdunense, in villa et agro que dicitur Farenx; ipsam cum suis omnibus, sicut superius diximus, Deo et sanctis apostolis ejus concedimus, et faciant quicquid voluerint. S. Argrim, S. Eldegardis, uxoris ejus, qui hanc donationem fieri et firmare rogaverunt. S. Arsindis, filiæ ipsorum. S. Grimardi. S. Fredeloni. S. Ansherico. S. Argri. S. Nivardi. S. Amalgaudi. S. Leotardi comitis. S. Maioli vicecomitis. S. Sobonis. S. Tedonis. S. Custabulo. S. Madalberto. Actum per manum Clementis levite, VIIII kalend. aprilis, anno VIto regnante Conrado rege.
Dilecta adque amabile uxore mea, nomine Lieudsenda. Quapropter ego, in Dei nomen, Adalardus, vir tuus, in pro amore et bona voluntate mea, quod ego contra te abeo, pro eo quod nos Dominus Deus omnipotens ad legitimum conjugium sociare dignetur; pro anc ipsa amore dono tibi tercia parte de curtilo qui est situs in pago Lucdunense, in agro Candeacense, in villa Metdono, quod mea pars est quod legibus donare possum; de ipso curtilo tercia parte tibi dono; terminat ipse curtilus a mane terra Datsono, a medium die via publica, a sero terra Vuandalfredo; infra istas terminaciones, una cum suum suprapositum, de ipso curtilo tercia parte tibi dono, ud facias ab odierno die quiquid volueris; et dono tibi in dotalicio, sicut antiqua consuetudo legis commemorat, cessumque in perpetuum Deo propicius esse volo: oc est tercia pars de omnia mea, de quiquit visus fui abere vel possidere, tam de proprio quam de conquisto, vel de conquista, vel de quacumque injenio mihi obvenit, vel inantea, auxiliante [Deo], conquirere vel laborare potuero, in omnibus, in Dei nomen, sicut superius nominatum est, tercia parte, dilectissima uxor mea, nomen Lieudsenda, tibi dono ud facias ab odierno die quiquit volueris ad tuum proprium, liberam et firmissimam in omnibus, in Dei nomen, abeas potestatem. Si ego ipse, aud ullus de eredibus meis, aud ullus omo, aud ulla emissa aud opposita persona, ulloque tempore quo incontra anc carta dotalicia ista inquietare vel infrangere voluerit, nihil valuerit vindicare quod repetit, set conponat tantum et alium tantum quantum ista donacio meliorata valuerit, et ec omnis presens dotalicia ista firma permaneat, cum stibulacione subnixa. S. Adalart, qui dotalicia ista fieri et firmare in presente rogavi. S. Martino. S. Bernoart. S. Constanciono. S. Vuandalfredo. S. Benedicto. S. Airoart. S. Medono. Ansiis rogitus dotalicia ista scripsi, datavi die lunis, in mense marcii, anno VIII regnante Gondrado rege.
In nomine Verbi incarnati. Noverint cuncti fideles quod ego Bernardus vendo monachis Cluniensibus quandam terram datam mihi a fratre meo Achardo, quam ipse adquisivit de Constantio et de Duranno et heredibus eorum. Est autem ipsa terra sita in pago Maticensi, in villa Varingo, in agro Marziacense; terminat a mane via publica, a sero terra sancti Clementis, a medio die terra Ingelberti, a cercio aqua volvente; accipio vero ab ipsis precium XII solidorum; et ut firmum sit, manu propria et testibus firmandam trado. S. Bernardi. S. Hugonis. S. Achardi, fratris ejus. S. Arlei. S. Achardi. S. Duranni. S. Stephani.
In Dei nomine. Notum sit cunctis fidelibus quod ego Oddo dono Deo et sanctis apostolis ejus Petro et Paulo Cluniacum, de mea hereditate, videlicet mansum situm in villa Domango, in episcopatu Matisconensi; qui terminat terræ sancti Vincentii, a cercio sanctæ Mariæ, a sero via publica, in tali conventu, ut ab hodierno faciant quicquid facere voluerint. S. Oddonis. S. Godfridi. S. Constantii. S. Alcherii. S. Nadalis.
In Christi nomine. Nos venditores, scilicet ego Gontardus et uxor mea Seimbroc, et Gonterius et uxor sua Azelina, vendimus vobis, et Petrus rectoribus sancti Petri Cluniacensis, aliquid de rebus nostris in comitatu Matisconensi, in agro Irniacoacensi, in villa Donziaco resident: in primis curtilum, qui terminat de duabus partibus terra ipsius sancti Petri, de aliis duabus partibus terra Girberti; et unam petiolam de vinea, terminat de tribus partibus terra sancti Petri, a meridie terra Rodulfi; et unam petiolam de campo, terminat de duabus partibus terra sancti Petri, de tertia parte terra Suficianæ, ad unam fronte terra Guntardi. Infra istis terminiis, denominatas res vendimus vobis ad integrum, et accepimus a vobis pretium valente solidos IIII, et faciant post hunc diem rectores sancti Petri quicquid facere voluerint, sine ullo contradicente; et hec venditio permaneat, cum stipulatione subnixa. Actum Besorniaco villa publice. S. Gontardi et uxoris sue, qui fieri et firmari rogaverunt.
Dilecto Teotardo et uxore ejus Maria, ego Vuandaltrudis vendimus vobis aliquid de res meas, que sunt sitas in pago Matisconense, in agro Maciacense, in villa Baynas: oc est vinea que terminat a mane de ipsa ereditate, a media die terra sancti Marcelli, a sero terra Teotardo et uxore ejus Maria, a cercio terra Detado et Dutino; habet in longo perticas VII et pedes V; in lato, in ambis frontibus perticas II; infra istas terminaciones et perticationes, vobis vendo; excipio de vobis precium invalente denarios XXII, et faciatis quid vultis. Si quis vero qui vendicione ista contradixerit, auri unciam componat, et firma permaneat, cum stipulacione subnixa. Actum Lurduniaco castello. S. Vuandaltrudis et filio suo Rainerio, qui fierunt et firmare rogaverunt. S. Rainerio, filio suo, qui consensit. S. Raimberto. S. Leutberto. S. Dominico. S. Beraldi. S. alio Raimberti. S. Costabulus. Data per manum Rodoardi, ad vicem Berardi, sub die dominico, mensis aprilis, anno XII regnante Ludovici regis.
Sacrosancte ecclesie sancti Petri Cluniensis et domnum Emardum abbatem, cum omni congregatione ipsius loci, emptores, ego Josue et uxor mea Tensoreddis, Ebrei, vendimus vobis curtilum in pago Matisconense, in agro Sinitiacense, in ipsa villa Sinitiaco; terminatur a mane molaro finali, a media die terra Sivualdi, a sero via publica, a certio sancti Petri; infra isto terminio ad integrum, et alias res qui ad ipso curtilo aspiciunt, quicquit in ipsa villa visi sumus habere, quesitum et inquirendum vobis vendimus; accipimus de vobis pretium solidos XII, et facite de ipsas res quicquit post hac die quicquit volueritis. Si quis vero venditionem istam contradixerit, auri libram componat, et inantea omni tempore venditio ista firma permaneat, cum stipulatione subnixa. Actum Matisconum publice. Data per manu Berardi, sub die martis, XII kalendas septembris, anno XII regnante Hludovici regis.
Sacrosancte ecclesie Sancti Vincentii Matiscensis cui domnus preest Maimbodus episcopus. Ego Adraldus presbiter dono ad ipsam casam Dei aliquid ex rebus meis in pago Matisconensi, in agro Fusciacensi, in villa Varennas, Amarico vocatum. Hoc est curtilus cum suprapositis et vineam que terminat a mane et medio die vias vicinabiles, a sero terra Gausleni, a circio fossado finale. Infra istos terminos, ipsas res dono ad ipsam casam Dei in stipendia fratrum, eo tenore dum ego vivo usum et fructum (habeam), sed tantum in censum omni anno, in festivitate Sancti Vincentii, de cera denaratas IIII persolvam. Si quis vero donationem istam contradixerit auri libram componat. S. Adraldi presbiteri. S. Warnerii. S. Marleni. S. Aldonis. S. Evrardi.
Divinæ auctoritatis est preceptum ut unusquisque homo, dum in hoc fragili moratur corpore, quid futurum sit debeat considerare, quoniam sicut Dominus dicit: «Nescit homo finem suum et in qua hora moriturus sit ignorat.» Nam et Deus ideo homini temporalem substanciam tribuit, ut ex ea et animam suam redimat, et corporali necessitati subveniat. Quapropter ego Bernardus, qui et Azo vocor, hoc considerans, et quia utrumque, Deo disponente, agere valeo, dono aliquid de rebus proprietatis meæ, quæ mihi ex parentela mea ereditate obvenerunt, et quam Acbertus, cumsanguineus meus et Hugo, filius ejus, per legalem cartam mihi tradiderunt, secundum legem suam, ut per me ipsorum vice Deo offerantur. Sunt autem ipse res site in comitatu Matisconense, juxta fluvium Lierim, locus qui dicitur Evuiranda, ubi sunt æcclesiæ tres, quarum prima in honore beati Andreæ apostoli constructa, alia sancti Johannis Babtistæ, tercia sancti Marcelli, cum omnibus quæ ad ipsas ecclesias aspiciunt vel pertinent, id est decimis, terris cultis et incultis, pratis, silvis, vineis, campis, aquis aquarumque decursibus, quesitum et ad inquirendum. Hec autem omnia pro remedio anime mæe et Acberti, cujus ereditas fuit, et omnium fidelium christianorum, tam vivis quam defunctis, cum consilio Acberti et filiorum ejus, dono ad Cluniacum monasterium et monachis qui ibi Deo serviunt, ubi etiam domnus Heymardus abba preesse videtur, ut ab hodierna die faciant quicquid facere voluerint; et pro ipsa scriptione accepimus ab eis quinquaginta solidos. Si quis vero contra hanc donationem litem inferre conaverit, nisi ad emendationem venerit, omni maledictioni subjaceat; ipsa vero stabilis maneat. S. Acberti, Hugonis filii ejus, Engonis filii, Madalberti, Acberti, Arnulfi, filiorum ejus, Bernardi, item Bernardi fratris ejus, Girbaldi, Radulfi, alii Radulfi, Fulconis, Raymberti, Acberti, Raynaldi, Gauzelmi, Teofredi, Alcherii, Arnulfi, Girberti, Aymeri, Azonis, Adalardi, Vualterii, Iterii, Braidencii, Acelini, Teotaldi, Fulcaldi, Archimbaldi, Stephani, Lancherii. Frater Boso scripsi die dominico, V idus marcii, apud Evuirandam, anno I regnante Lucdovico rege, qui de eadem donatione preceptum jussit fieri et sigillo suo insigniri.
Domino fratribus Sigevert et conjugi mea Valberga, et germano suo Arenbal, emtores, ego Fusherannus diaconus, vinditor, vindedi vobis aliquit de res meas qui sunt sitas in pago Matisconense, in agro Galoniacense, in villa Vallis: in primis vendo vobis curtilus cum exio et regresso, qui terminat de uno latus terra Conrado, de alio latus terra Ranal, de superiore fron via publica, et de subteriore fron terra Arhenar cum eris; infra istas terminaciones, porcionem meam que de genitore meo mihi obvenit, oc sunt curtiferis cum edificiis, vineis, silvis, pomis, pascuis, aquis aquarumque decursibus, omnia et ex omnia, totum at integrum, vobis vendo et dono Sievert et uxore sua Valberga et Arenbal, et accepio de vobis precium in presente valentes solidos VII..... Si quis vero, quod minime esse credimus..... post unc diem, au ullus omo, au ulla emissa persona, qui contra anc vindicione ista venire aut agere temtaverit, non valeat vindicare quod repetit..... auri uncia componat. Actum Vual villa publice. S. Fosheranni, qui vindicione ista fieri et firmare rogavit. S. Gladil... S. Redal. S. Rannal. S. Arlenar. S. Tetutbal. Ego Arnulfus levita scripsi et subscripsi, datavi VI iddus maii, anno XV rennante Ludvico rege.
Sacrosancto Dei Cluniago monesterio et domus Dei, qui est constructus in onore Dei et sancti Petre, et domni abati, et alia commoratione fratrorum qui at ipsum locum deserviunt, receptores. Ego quidem, in Dei nomine, Matalbertus et ucxor mea Titberga, istis donatores; venit at nos divina conpunccio et amor vel caritas, vel bona voluntas nostra que contra Deum et Sanctum Petrum, ut illi retdant animas nostras vel genitorem meum Arnulfi et genitrice mea Faleldi, mercedem vel retribucionem ante conspectum Dei. Proterea pro ipsa amore incartavimus at ipsum locum domum venerabile Deo et sanctis suis vilam nostram que vocant Vimdesco, cum capella que est constructa in onore Dei et sancti Natzarii; de ista vila et de ista capella cum mansis, etdificiis, de vircariis, de campis, de pratis, de silvis, exiis et regresiis, la una medietatem in proprium recipiatis at facere quod volueritis, et de alia medietatem, quamdius ucxor mea Titberga vivit, abeat et possideat usum et fructum, et si in vita sua necessitas li atvenerit ei vendere, pervenit vobis somoneat per justa precia; si facere non volueritis, illa faciat quod voluerit; et si non faciat, pos suum discessum in ipsum locum illam recipiatis, et postea de totum faciatis quod volueritis in servicium Dei et Sancti Petri. Si quis vere qui tentare presumserit, auro liberas V conponat, et inantea firma et estabilis permaneat, costibulacione sunica. S. Matalberto et uxoris ejus Euberga, voluntate illorum donacionem istam fierunt et firmare rogaverunt. S. venerabile Bernardo. S. Arulfo. S. Tiedoni. S. alio Tiedoni. S. Vuicant. S. Nivardo. S. Atalardo. S. Gosberto. S. Liedonio. Iso datavit die sabati, XV cal. marciis, anno primo Loterio rege vocato.
Sacrosanctæ Dei ecclesiæ que est constructa in honore beatorum apostolorum Petri et Pauli, ubi domnus Hemardus abba preesse videtur. Ego Dotinus et uxor mea Frigenciaca donamus Deo et sanctis apostolis ejus Petro et Paulo, et monachis Cluniensibus, res nostras quas de Deodado adquisivimus: hoc sunt vineis, curtilis, campis, silvis, aquis aquarumque decursibus, pascuis, exitibus et regressibus, totum ex integro, excepto una peciola de campo quam dimittimus filio nostro Hugoni; ea ratione ut, dum vivit, usufructuario teneat, annis singulis reddendo in censu sextarium unum annone, vel alicujus rei, donamus Deo et sanctis apostolis ejus. Est ipsa possessio sita in comitatu Matisconense, in agro Rofiacense, in villa Baignas. Actum in Lordono castello. S. Dotini, qui hanc donationis cartam fieri et firmare rogavit. S. Frigentiane, uxoris ejusdem, cum infantibus ipsorum Hugonis et Gausberti, et filia ipsorum Officia, qui hanc donacionem manibus propriis firmaverunt et firmare rogaverunt. S. Heldrici. S. Odolgerii. S. Adsolini. S. Rothardi. S. Letberti. S. Sivualdi. S. Dominici. Data in mense aprili, anno imperii secundo Lotharii regis.
Sacrosancto et exorabili loco in honore Dei et sanctorum apostolorum Petri et Pauli consecrato, nomine Cluniaco, quem donnus Maiolus abbas regere videtur. Ego Sobo et conjux mea Valentia donamus Deo et eisdem apostolis, ad ipsum locum, pro remedio animarum nostrarum ac parentum nostrorum, aliquid ex rebus nostris quæ sunt sitæ in pago Lugdunensi, in villa Maximiaco: hoc est curtilus cum vinea et salices et vi[r]caria simul tenentes; et terminatur a mane et a cirtio via puplica, a medio die terra Sancti Stephani, a sero de ipsa hereditate. Infra istas terminationes, totum ad integrum donamus atque transfundimus, ea ratione ut quandiu vixerimus teneamus, et singulis annis dimidium modium de vino in vestitura persolvemus. Si quis autem hanc donationem (quod absit!) calumpniare voluerit, non valeat vindicare quod repetit, sed coactus judiciaria potestate, cui litem intulerit, auri libram componat, et postea firma et stabilis permaneat, stipulatione subnixa. Actum Cluniaco publice. S. Sobonis et uxoris ejus Valentiæ, qui fieri et firmare rogaverunt. S. Stephani. S. Amaleri. S. Rothardi. S. Rotberti. S. Eymardi. S. Teobergæ. S. Eldegardis. S. Beliardis. Data mense martio, anno XX regnante Chonrado rege. Rothardus scripsit.
Sacrosanctæ ecclesiæ Cluniacensis cœnobii, in honore beati Petri apostolorum principis dicatæ, cui domnus Emardus cum collegio monachorum ibidem Deo famulantium preesse videtur. In Dei igitur nomine, ego Girberga et filius meus Hæctor, famulus ipsius æcclesiæ, cogitantes casum humanæ fragilitatis, ut Dominus per absolutionem beati Petri apostoli peccata nostra, quorum ponderibus valde pregravati sumus, et per orationes monachorum in eodem loco Deo servientium minuare dignetur, seu etiam pro anima domni Ardradi episcopi et fratris sui Hectoris, cedimus jam dictæ æcclesiæ in alimonia supradictorum fratrum aliquid ex rebus quæ nobis justo ordine et jure hereditario obveniunt, quæ res sunt sitæ in comitatu Cabillonense, in villa quæ vocatur Brengis, cum omnibus ex antiquitate ad se pertinentibus, videlicet æcclesiam in honore sancti Mauricii dicatam, cum decimis et presbiteratu et quicquid ibi ex antiquitate adquisitum est et Deo propitiante adquisitum fuerit, pratum etiam indominicatum cum campis, silvis, pascuis, aquis aquarumque decursibus, et quod quesitum est et inquirendum fuerit, sicut domnus Ardradus episcopus et frater ejus Hector tenuerint et hereditario ordine possederint, cum servo cujus nomen est Raimbertus, cum uxore et infantibus, uxoribus eorum, filiis et filiabus, cum colonia. Item Aychardum, cum uxore et infantibus suis, uxoribus eorum, filiis et filiabus, et cum colonia. Item Girardum, cum uxore et infantibus suis, et cum filiis ipsorum et filiabus, et cum colonia. Simul quoque villa quæ vocatur Canina, quæ est de ipsa hereditate, quæ super Cumbliacum est, que pertinet ad jam dictam æcclesiam Sancti Mauricii, cum campis, silvis, pascuis, aquis aquarumque decursibus, quesitum et inquirendum, cum Ansigiso et uxore ipsius et infantibus, filiis etiam et filiabus eorundem infantum. Item Baionem, cum uxore et infantibus, uxoribus etiam eorundem, filiis et filiabus. Item Ingelerium, cum uxore et infantibus, cum uxoribus etiam eorum, filiis et filiabus. Item Iserium, cum uxore, filiis et filiabus. Hæc omnia suprascripta jam dictæ æcclesiæ et monachis ibidem Deo famulantibus tradimus et de nostro jure et dominatione in eorum transfundimus potestatem, ut ab hac die et deinceps rectores memoratæ æcclesiæ quicquid juste elegerint habeant potestatem faciendi, id est habendi, vendendi, seu liceat commutandi. Si autem nos, aut ullus ex heredibus nostris, aut aliqua persona qui contra hanc benivolam donationem aliquid contrarietatis opponere conatus fuerit, primitus Dei omnipotentis offensam et sanctorum ejus incurrat et a liminibus sanctæ Dei æcclesiæ separatus et a consortio omnium christianorum segregatus non valeat evindicare quod petit, sed absolutioni beati Petri reus existens partibus monachorum ejusdem loci auri libras X conponat, et deinceps hæc donatio firmitatis vigorem obtineat, cum annotatione subscripta. Sign. Girbergæ quæ hanc donationem fieri et firmare rogavit. S. Hector (?). Sign. Eldradi presbiteri. S. Bosoni. S. Erlulfi. S. Abboni. S. Ragenaldi. Cristianus sacerdos hanc donationem scripsit, datavit die jovis, mense augusto, anno III imperii Lotharii regis.
Placuit donno Maiolo abbati et ceteris monachis Cluniensis cenobii, ut cum quodam presbitero, nomine Bernoldo, terras quasdam commutarent; quod et ita fecerunt. In primis donat atque commutat Bernoldus, presbiter, a partibus Sancti Petri curtilum unum cum superposito, qui est situs in pago Matisconensi, in villa Maysiariaco; et terminatur a mane muro finali, a meridie terra Sancti Petri, a sero via publica, a certio Celesti terra et heredum suorum; et habet in longum perticas XXVII, in una fronte VIIII, in alia V, et in reclavo VII. Et unam vineam cum campo simul tenente, que terminatur a mane et a meridie terra Sancti Petri, a sero et a cirtio Wilelmi; et habet in longum perticas XIII, in utraque fronte quatuor. Et alium campum in Valle Nanteson, qui terminatur de tribus partibus terra Sancti Petri, de quarta parte Celesti, et habet in longum perticas XXVII, in una fronte X et pedes VIII, in alia V et pedes IIII. Econtra donat atque commutat donnus Maiolus et ceteri fratres a partibus ejusdem presbiteri Bernoldi campum unum situm in pago Matisconensium, in villa Besorniaco, qui terminatur a mane terra Arberti cum heredibus suis, a meridie Bernardi, a sero Sancti Petri, a cirtio via publica; et habet in longum perticas XXXI, in una fronte XI, in alia VIIII et dimidiam. Infra istas terminationes vel perticationes, unusquisque quod et accepit teneat et jure hereditario possideat et quicquid voluerit faciat. Qui autem mutare voluerit, auri unciam componat, ac deinde firma et stabilis permaneat, stipulatione subnixa. Actum Matiscono publice. S. Bernoldi, presbiteri, qui fieri et firmare rogavit. S. Ingelfredi. S. Ansierii. S. Ingelgerii. S. Bernardi. S. Girbaldi, presbiteri. Data per manum Berardi die martis, VI kalendas mai, anno quinto Lotharii regis.
Notum sit omnibus tam presentibus quam futuris, quod ego Maingaudus, cogitans de remedio animæ meæ seu de premio vitæ æternæ, dono campum in villa quæ dicitur Bugdonis, in comitatu Matisconensi, in agro Galoniacensi, ad monasterium quod est constructum in loco Cluniacum nuncupato, atque in honore beatorum apostolorum Petri et Pauli Deo constat consecratum, cuique donnus Maiolus, abbas, preesse videtur; terminatur vero ipse campus a mane via publica, a medio die rivo currente, a sero terra Sancti Petri, a cercio terra Maimberti. Et in comitatu Cabilonensi dono similiter ad eundem locum vineam quæ est in villa Vallis medietatem; et terminatur ipsa vinea a mane et a sero terra Sancti Martini, a medio die terra Sancti Nazarii, a cercio rivo currente. Istas vero res supra denominatas, pro remedio animæ meæ seu parentum meorum, dono ad supradictum locum, ea ratione ut quamdiu in laicali habitu fuero, teneam et possideam. Inantea vero rectores ejusdem loci faciant exinde quicquid facere voluerint. Si quis vero, quod minime fieri credo, ego ipse, vel aliquis de parentibus meis, vel aliqua intromissa persona, contra hanc donationem facere voluerit quicquam, non vi[n]dicet quod repetit; insuper etiam, cogente potestate judicaria, auri libram unam exsolvat, et hæc carta nichilominus inviolata omni tempore permaneat. S. Maingaudi, qui fieri rogavit. Signum Girbaldi et Arnaldi et Dacberti et Sabaldi, Galamanni et Martini. Data mense augusto. Rothardus scripsit anno V Lotharii regis Francorum.
Cum etcaminiamus ibidem fuit facta, ibidem fecit Maimbodum at partem beati Petri Cluniensis et is monacis ibi servientibus. Excaminio tibi et vobis vinea qui est in pago Matisconense, in agro Ibiacense, in villa Seia; terminat a mano terra Engelbert, a siro similiter, a medium die et a cercio Sancti Petri; infra isto terminio totum. Similiter in ipso loco curtilo; terminat a mano via pullica, a medium die terra Engelbert, a syro similiter, a cercio Sancti Petri. Infra isto terminio vobis excaminio, et abere et tenere, et fac pos un dien quit facere volueritis. Et si quis contradixerit, auri libram solvat, et pos ec firma estabilis permaneat, contibulacione sumnitxa. Attum eclesia Sancti Vincenti. S. Mainbodum, qui fierit et firmare rogavit. S. Ermenber. S. Martino. S. alio Martino. S. Atalbol. S. alio Atalbol. S. Aloni. S. Petroni. Ego Davidus presbiter et Rainol et Gisoni et Sualdo consencientes et firmatores. Data per manu Atalberto, presbitero, in mense novinber, annos VI rennante Loterio rege.
Sacrosancto et exorabili loco Cluniensis monasterio, quod est edificatum in comitatu Matisconensi, in honore beatorum apostolorum Petri et Pauli, et quem domnus Maiolus abbas ad regendum tenet. Ego, in Dei nomine, Vuandalmarus dono ad ipsam casam Dei aliquid ex rebus meæ proprietatis, quæ sunt sitæ in comitatu Augustodunensi, in agro ..... et in villa Vauræ: hoc est curtilum dominicatum, cum omnibus appendiciis suis et quicquid in predicta villa Vauræ visus sum habere, id est vineas, pratos, campos, aquas aquarumque decursibus, exitibus et regressibus, arbores pomiferas et sine pomis, omnia et ex omnibus, quesitum et quicquid ad inquirendum restat. Et dono etiam ibi servientes his nominibus: Odolricum cum infantibus suis, Haldebrannum cum infantibus suis, Engelbertum, Aynulfum. Dono etiam quicquid in villa Keitidas visus sum possidere. Ista omnia supra denominata Deo et sanctis apostolis ejus Petro et Paulo ad supradictum monasterium Cluniacum dono in alimoniam et victum servientium ibi Deo, et de mea potestate ab hac die in eorum dominatione transfundo, ita ut a die presenti et deinceps teneant et possideant. Si quis vero, (quod absit!) et quod minime spero, aliquis de heredibus meis aut aliquis homo litem contra hanc donationis cartam a me bona voluntate factam movere tentaverit, aut contrarius extiterit, ipsa quidem ejus intentio nullum obtineat effectum. Ipse vero cogente judiciaria potestate, his quibus litem inferre temptaverit auri libras V persolvat, et hæc donatio firma et stabilis perseveret. S. Vuandalbert, qui fieri et firmare rogavit. S. Gonterii. S. Arnulfi. S. Gyrbaldi. S. Bovonis. S. Aynardi. S. Gyrberti. Item signum Aynardi. Clemens, ad vicem cancellarii, scripsit. Actum Cluniaco, anno VI regnante Hlothario rege.
Ego, in Dei nomine, Ascherius cedo Domino Deo et sancto Petro, et ad locum Cluniacum, ubi donnus Maiolus, abbas, preesse videtur, unum mansum in villa de Salenceg, quem vendidit michi Armannus et uxor sua Raineldis, et omnia quæ ad ipsum mansum pertinere videntur, videlicet molendinum, pratum, pascherium et terris cultis et incultis. Hanc autem donationem facio pro redemptione animæ meæ et patris mei et matris meæ et omnium parentum meorum. Si quis sane hanc donationem, quam ego facio cum affirmatione Armanni, qui michi ipsam terram vendidit, irritam facere voluerit aut calumpniare presumpserit, iram Dei omnipotentis incurrat, et cum Dathan et Habiron et Juda, traditore Domini, sit pars ejus in inferno, nisi ad emendationem venerit congruam. S. Ascherii et Armanni. S. uxoris ejus Raineldis.
Placuit atque convenit inter donnum Aimardum, abbatem, et Tetbranno et uxoris suæ Elenæ, ut aliquid de terris suis inter se commutarent, in pago Matisconense, in agro Galoniacense, in ipsa villa. In primis dedit Tetbrannus et uxor sua Elena ad partes Sancti Petri et donni Aimardi, abbatis, et cæteris fratribus, curtilum cum superposito, qui terminat a mane rivo currente, a medio die terra Alsende cum suis filiis, a sero via publica, a circio rivo currente, infra istas terminationes ad integrum; et vineam in ipsa villa, quæ terminat de tribus partibus terra Sancti Petri, a circio terra Arnaldi: habet perticas quinquaginta V in circuitu; infra istas terminationes et perticationes ad integrum. Donnus Aimardus, abbas, donavit ad partes Teotbranni et uxoris sue Elenæ campum in villa Canaves, qui terminat ex omnibus partibus terra Teotbranni, et habet perticas totidem. Et unusquisque de hoc quod accepit faciat quod voluerit. Si quis hoc contradicere aut calumpniare vo[luerit], auri libras II componat, et hec commutatio firma et stabilis permaneat, cum stipulatione subnixa. Actum Cluniaco villa. S. Teotbranni et uxoris sue Elenæ, qui firmari rogaverunt. S. Seibaldi. S. Ricardi. S. Bertuini. S. Iterii. S. Dodoni, Gulbaldi, Arperti, Girbaldi. Ego Johannes scripsi, datavi die dominico, mense junio, anno VI regnante Lottario rege.
Divina pietate concedente legumque auctoritate sanctitum est ut si quis de rebus sibi a Deo collatis aliquid Deo in elemosinam sanctis quoque suis contulere voluerit, plenariam habeat facultatem. Unde ego Archinbodus et uxor mea Rotgardis stultum esse cogitantes si bona nostra absque Dei servitio inutiliter devastaremus, cogitare nobiscum cepimus quid gratum atque dignum Deo offerre possemus, nihil dignius invenientes quam ut æcclesiam Dei bonis nostris ditaremus et ex nostra abundantia temporali servorum Dei inopiam suppleremus, quatinus et in futuro ipsi nobis ex sua subveniant. Ob hoc donamus res nostras quæ sunt sitæ in pago Lugdunensi, in agro Tosiacensi, in villa Nonedis, scilicet curtilum cum vinea et arboribus; terminatur a mane de ipsa hereditate, et a medio die, a cercio cum heredibus, a sero via. Infra istas terminationes, donamus ad integrum quicquid ad ipsum adpicit et pertinet curtilum, hoc sunt campi, prata, pascue, quesita et inquirenda, etiam molinarium quod dicitur Campanel. Preter hoc, quicquid videmur in villa quæ dicitur Melerges habere, donamus similiter etiam et pratum. Si quis autem, quod non credimus fore futurum, donum hoc calumpniare vel inquietare presumpserit, ejus pars, nisi resipuerit, cum Juda, Domini traditore, et Datan et Abiron, quos terra vivos absorbuit, existat; insuper II uncias auri persolvat, et nostra donatio semper firma permaneat, stipulatione subnixa. S. Archinbodi et uxoris suæ Rotgardis, qui elemosinam istam fieri et firmare rogaverunt. S. Acardi. S. Agoni. S. Adanæ. S. Fareldi, consensum et voluntatem hujus elemosine prebentis. S. Sicardi presbiteri. S. Anconis. S. Aimerici. S. Christiani. S. Otberti. S. Sioldi. S. Lanfredi. S. David. Ego Constancius rogatus scripsi die lunis, mense julio, anno XXIIII regnante Gonrao rege.
Domino fratribus Leutbaldo presbitero. Nos quidem Johannes et uxor sua Leutberga et Constantius, venditores, vendimus nos tibi campum unum increpitum in pago Matisconense, in agro Viriacense, in villa Senosanis vocat; habet fines et terminationes a mane de ipsa hereditate, et via vicinabila, a media die Raculfo presbitero, a sero Sancti Petri; a cercio Isimbardi; habet in longo perticas XXX et VIIII, in ambis frontibus X et pedes VII. Infra istas terminationes et perticationes, vendimus vobis, et accepimus de vobis pretium, sicut inter nos convenit, invalentem denarios XX, et fatias post hac die et deinceps quicquid volueritis, nullum contradicentem. Si quis vero venditionem istam contradixerit, non valeat hec vindicare quod repetit, sed cui litem inferre presumpserit ex auro untias duas componat, et hæc venditio firma et stabilis permaneat, constipulatione subnixa. Actum Sancti Petri. S. Johanni et uxori ejus Leutbergane; S. Constantii et Dominica, qui fieri et firmare rogaverunt. S. Johanna et Arlafredi, qui consenserunt. S. Isimbardi. S. Ingelmari. S. Adelelmi. S. Eurardi. S. Paschali. S. Rotmundi. Data per manum Marcellini presbiteri, sub die lunis, mense maio, anno VII regnante Lothario rege.
Dilecta uxsore mea, nomen Aigenia, femina. Ego Otbertus dono tibi proter amore et bonavolencia de res meas in pago Matisconense, in agro Rufiacense, in ipsa villa, curtilo et vinea superposito; qui terminat a mane terra Sancti Germani, de duas partes terra Eldino, a cercio terra Eldino et Duran. Infra istas terminaciones, la una medietate ad integrum, et alias res que ad isto curtilo aspicit, campis, vineis, vircariis, silvis, pascuis, aquis, omnia ex omnia, adinquistum, la una medietate ad integrum usque ad inquirendum. Si quis vero, qui contradicere aut calumpniare voluerit, auri uncia II componat, firma permanead, cum stipulacione subnixa. Actum Rufiago villa. S. Otbert, qui donacione et firmare rogavit. S. Itgier. S. Beralt, Otbert, Ritbert, Duran, Godalt, Aignus. S. Arenbert, Aalbert, Arember, Alduin, Axinus. Ego Johannes rogatus scripsit, datavit die dominico, mense octobris, anno VIIII reg[n]ante Lotterio rege.
Dilectissimis in Domino fratribus monachis Cluniensibus et sanctis apostolis Petro et Paulo. Ego Gausfredus et uxor mea Joza donamus, pro remedio animarum nostrarum, aliquid de rebus nostris quæ sunt sitæ in pago Matisconense, in villa Montelio, in agro Tiziacense, videlicet unam coloniam, cum omnibus ad ipsam pertinentibus: vi[r]cariis, vineis, pratis, campis, silvis cum omni integritate et omni libertate. Et dono unum curtilum in villa Barbaresca, cum omnibus appenditiis suis, et unum campum in loco ubi in Viveri dicitur, cum omni integritate. Et donamus servos et ancillas: Silvaldum cum uxore sua et infantibus suis; Jotbaldum cum uxore sua et infantibus suis. Qui autem hanc donationem calumpniatus fuerit, anathema sit. S. Gausfredi et uxoris ejus Joze, qui [donaverunt] et hanc donationem firmaverunt. Et alium campum Al Pererio jacentem adhuc tradiderunt, qui terminatur a mane et a meridie eo volvente, a sero silva increpito. S. Teonis. S. Landrici. S. Raimbaldi. S. Folberti. S. Viviani. S. Narduini. S. Eurardi. S. Acberti. Ego Arengius scripsi feria VI, VIII kal. januarii, anno X Lotharii regis.
Quamvis miserrimus, homo, quamdiu est incolomis, semper debeat præ oculis habere omnipotentis Dei discussionem judicii, in ægritudini tamen positus, de illius misericordissima pietate nullo modo debet desperare, sed pro salute animæ suæ attentius debet invigilare et de propiis rebus, quantum possibile est in alimoniis servorum Dei semetipsum redimendo largiri, ut apud piissimum judicem æternam post obitum valeat acquirere retributionem. Idcirco ego, in Dei nomine, Guntrudis et filiis meus Letaldus, respicientes gravedinem peccatorum nostrorum et reminiscentes bonitatem Dei dicentis «Date eleemosinam et ecce omnia munda sunt vobis», tradimus pro remedio animarum nostrarum seu pro remedio senioris mei Malguini traditumque in perpetuum esse volumus monasterio sanctæ Mariæ sanctique Petri necne et sancti Benedicti Floriacensis cœnobii, in quo ipse sanctissimus corpore requiescit, omnique congregationi ejusdem loci, cui venerabilis Richardus abbas superna gratia præesse videtur, res hæreditatis nostræ quæ nobis jure legitimo a parentibus nostris obvenerunt, hoc est mansum qui vocatur Percipiacus et quicquid ad ipsum mansum aspicit, terris cultis et incultis, pratis cum vineis et silvis et quantumcumque ibi visi sumus habere exquisitum et de nostris mancipiis his vocabulis denominatis: Dominicum et uxorem suam cum infantibus eorum, Eldricum et uxorem suam et infantes eorum, Letgerium et uxorem suam cum infantibus eorum, Adalbertum et uxorem suam cum infantibus eorum, Adaldram et Ermenbergam cum infantibus suis, ad præsens vero in vestitura areas III de vinea, quæ sitæ sunt in villa quæ nuncupatur Buscherias, in qua villa, id est in Buscerias, donamus vobis etiam alium mansum et quicquid ad ipsum mansum aspicit, terris cultis et incultis, pratis cum vineis et silvis, ea lege ut quamdiu vixerit Heldeerius senior meus et ego Guntrudis uxor sua teneamus atque possideamus ipsum alodum de Buscerias qui supra denominatus est. Post nostrum vero discessum Ansedeus filius noster succedat in hæreditatem ipsius villæ Busceriæ, post cujus obitum cum omni melioratione ad dominium sanctæ Mariæ sanctique Petri et sancti Benedicti et monachis ibidem Deo servientibus perveniat. Sunt autem hæc omnia in pago Matisconensi, vicaria Cavinensi. Tradimus etiam alium præsentaliter indominicatum mansum, qui est in pago Augustidunensi, quem vocant Solethiacum cum liberis et mancipiis et quicquid ad ipsum mansum aspicit; similiter et in Grande Fagia quantum visi sumus habere, quæ omnia de Guarulfo exquisivimus. Dono etiam pro filio meo Malguino, qui in Patriciaco villa requiescit, alodum cum servo nomine Dominico, quod situm est in villa Crais. Terminatur vero de una parte terra sancti Benedicti, de alia ipsa hæreditas, tertia Guiburgis, quarta parte Odonis; infra istas terminationes totum ex integrum dono atque transfundo. Si vero quod fieri non credo, aliquis de hæredibus nostris, aut aliqua subposita persona, contra hanc donationem venire præsumpserit repetitio ejus nullum obtineat effectum, sed insuper ei cui litem intulerit, una cum socio fisco, auri libras X, argenti pondera L coactus exsolvat, sed et hæc cessio firma inconvulsaque permaneat cum stipulatione subnixa. Actum Patriciaco monasterio publice. Signum Guntridus et filio suo Letaldo qui hanc donationem fieri jusserunt et a fidelibus suis firmare rogaverunt. S. Guldrici levitæ. S. Gisoni levitæ. S. Ansedeo. S. Godolrico. S. Eldeheerio. S. Isembardo. Data in mense julio, anno X regnante Lothario rege. Rainaldus notarius scripsit, dictante Iterio abbate.
Domino fratribus domno Maiolo abati congregacione Sancto Petro. Ego Rotru et Ubert et Ricoart vendimus nos vobis campo in pago Matisconense, in agro Masiriaco, in ipsa villa vocat. De ila condemina [quartam partem] vobis vendimus, et accepimus de vobis precium valentem solidos XXXIII, et pro ipsa precium manibus recepimus, et de juro nostro in vestro tradimus, et faciatis post isto die quidquid facere volueris in omnibus. Si quis vero, nullum contradicentem, si ego isius, aut ullus omo venire tentare voluerit, de auro uncias III componat. Actum Masiriago villa. Sinum Rotru et Uber et Ricoart, qui vindicione ista fierint et firmare rogaverunt. S. Conterio. S. Vualdrico. S. Bernal. S. Folcran. S. Gisono. S. Folcalt. S. Eldino. Ego Bernardus datavit die lunis, in mense maio, annos X rennante Loterio rege.
Domino Deo et sancto Petro monachisque Cluniensibus. Pro bona voluntate et pro remedio animarum nostrarum, donamus aliquid de rebus nostris, ego Radenfredus et uxor mea Adalgeldis, quæ sunt sitæ in pago Matisconense, in agro Galoniacense, in ipsa villa resident: hoc est in primis unum curtilum cum vinea simul tenente, qui terminatur a mane via publica, a meridie terra Sancti Petri et Gotdaldi et heredum ejus, a sero increpito, a certio terra Sancti Petri et de ipsa hereditate. Et in alio loco donamus unum campum, qui terminatur de totis partibus terra Sancti Petri, in loco ubi ad Fontana Orgaria dicitur. Infra istas terminationes, totum ab integro donamus atque transfundimus ad prefatum locum, ea condicione, ut quandiu vixerimus usumfructuarium habeamus, et post nostrum discessum, ad Sanctum Petrum perveniant, nemine contradicente. In vestitura vero, singulis annis, VI sextarios de vino persolvemus; firma et stabilis permaneat, stipulatione subnixa. Actum Galoniaco. S. Radenfredi et uxoris ejus Adalgeldis, qui fieri et firmare rogaverunt. S. Anseis. S. Adaldrodi. S. Clementis. S. Martini. S. Girberti. S. Lantberti. Lanbertus scripsit die dominica, mense decembri, anno XIIII Lotharii regis.
Dilecto fratri meo Bernardo, presbiter. Ego Ayteus, presbiter, dono tibi in amore et bona voluntate aliquit ex rebus meis [quæ sunt site] in pago Matisconense, in agro Fusciacense, in villa Poliaco: hoc est curtilus cum vinea et superposito, qui terminat a mane et a medio die de ipsa ereditate, a sero via publica, a cercio [terra] Sancti Petri et via publica; abet in longo perticas XLI, in ambis frontibus perticas X. Infra istas terminaciones et perticationes, tibi dono; ea tenore dummodo ego vivo usum et fructum abeo; post meum discessum tibi perveniad, et facias quod volueris. Si quis donationem istam contradixerit, auri libram componat, firma permanead, cum stibulacione subnixa. Actum Poliaco villa. S. Ayteus, presbiter, qui donacione ista fieri et firmare rogavit. S. Vuarnerii. S. Gunduldrici. S. Braydinco. S. Aalardi. S. Rotlanni. S. Eldeberti. S. David. Data per manu Otgerii, sub die veneris, in mense martio, anno XV regni Hlotario regis.
Mos vel consuetudo est lex, licet non scripta, et in usu jam est progressum, ut de rebus æcclesiasticis quibuslibet secularibus viris etiam per scripturæ auctoritatem aliquid sub censu concedatur. Quapropter notum esse volumus tam presentibus quam etiam futuris hominibus, quia domnus Maiolus, venerabilis abbas cænobii Cluniensis, consentientibus fratribus, quasdam res quæ sunt sitæ in pago Lugdunensi, hoc est medietatem æcclesiæ Candiacensis, cum medietate presbiteratus, quam domnus Hector, episcopus, Deo et sanctis apostolis Petro et Paulo delegavit, cuidam viro, nomine Aymino, per præcariæ testamentum concessit, ut quandiu ipse solus advixerit, teneat et possideat; et in vestitura habeamus medietatem de tribus vineis quæ sunt de jam dicto presbiteratu. Post discessum vero ipsius, cum ipso territorio, ad Cluniacum absque dilatione perveniat locum, et hoc ergo contentu prefatus abbas et fratres fecerunt pro ipsa terra quæ adjacet in villa Tociaco, quam ipse nobis per incartationem post finem vitæ suæ ad prefatum cænobium delegavit. Et ut hæc etiam precaria omnibus diebus ipsius stabilis et inconvulsa permaneat, manibus prelibati abbatis est corroborata, ac fratribus nominibus post ipsum adnotata. S. Warnerii, Balduini, Widaldi, Wiberti, Hugonis, monachorum et reliquorum. Data mense julio, anno XXXIII regnante Chuonrado rege. Rothardus, ad vicem cancellarii, recognovit.
Sacrosancte Dei ecclesie que est constructa infra muros Matisconum, cui domnus Ado episcopus preest. Ego Walterius presbiter necnon frater meus Atto incaucionamus ad ipsam casam Dei, ad mensam fratrum, res nostras que sunt site in pago Matisconense, in villa Domanaco, in fine Verriacense; hoc est vinea que vocatur ad capellam Sancti Petri, quam pater meus David et mater mea Wandelmodis incommutaverunt Christophoro ad medium plantum, ipsam vineam et alias res quicquid in ipsa villa visi sumus habere, que de patre et matre nobis evenit, ad ipsam casam Dei ad mensam fratrum nos incaucionamus ad annos II per solidos XXXXVI, et usque in diem solutionis permaneat. Si quis hoc calumniaverit auri libras X componat. S. Walterii presbiteri et fratris ejus Attonis. S. Manassis. S. Saleconis. S. Folconis. S. Maimbodi.
Sacrosancte Dei ecclesie Matiscensis Sancti Vincentii Christi martiris, que est constructa infra muros Matisconum cui Ado preest episcopus. Ego Giraldus et uxor mea Eldegardis donamus ad ipsam casam Dei, in alimonia fratrum et canonicorum prescripti martiris, aliquid de rebus nostris que sunt site in pago Matisconense, in agro Cardinacense, in villa Gerii. Hoc est curtilus indominicatus cum vinea que terminat a mane terra Sancti Desiderii, a medio die de ipsa hereditate, a sero via publica, a circio Sancti Eugendi; habet in longo perticas XVI, in lato in unaquaque fronte perticas VIIII. Infra has terminationes et perticationes, prefatum curtilum cum vinea et arboribus simul tenente, ad prememoratam ecclesiam tradimus atque transfundimus, et faciant rectores jam dicte ecclesie quicquid voluerint. Si quis contradixerit, libram auri componat. S. Giraldi. S. Eldeardis. S. Auscherii. S. Aymonis. S. Arberti. S. Alberti. Hactum est hoc regnante Lothario rege.
Placuit atque convenit inter Vendran et uxorem suam Meldis, necnon et ab alia parte Adonem episcopum et ceteros fratres, ut terras inter se commutarent. Inprimis donat Vendrannus et uxor sua, a parte Adonis episcopi et ceterorum fratrum, campum qui est situs in pago Matisconense, in agro Viriacense, in villa Causel; terminat a mane et a medio die et a sero Sancti Vincentii, a cercio de ipsa hereditate, habet in longo perticas XIII, in lato perticas II et dimidiam. Et in alio loco, vinea que terminat a mane et a sero de ipsa hereditate, a medio die Sancti Vincentii, a cercio via publica; habet in longo perticas XI, in lato perticas II et pedes III. Similiter donat Ado episcopus et ceteri fratres, a parte Vendranni, curtilum in Sancto Albano vocat; terminat a mane via publica, a medio die et a sero Sancti Vincentii, a cercio fontane, habet in longo perticas XXV, in latitudine perticas V. Infra istas terminationes et perticationes, unusquisque quod accepit teneat et possideat; si quis contradixerit auri libras II componat. S. Vendranni. S. Arlaldi. S. Constantini. S. Vualdi. S. Ingelerii. S. Amaldranni. S. Benedicti. Hactum est tempore Lotharii regis.
Omnibus Matiscensis ecclesie filiis presentibus scilicet ac futuris notum habeatur quod cum esset domnus Ado presul inlustris apud Matisconem juxta basilicam incliti martiris Christi Vincentii, annuentibus sue ecclesie canonicis, Johanne preposito et reliquis, concessit cuidam femine nomine Lambergane quod filio suo Achardo aliquid ex rebus prescripti martiris, quas ipse Sancto Vincentio condonaverat, ut diebus vite sue teneant et possideant. Est autem curtilus, in villa Vincella, qui habet terminationes: a mane terra Stephani, a medio die via publica, a sero Ramfredo, a circio rivo volvente et pratum qui fuit Wlflagi et fratri suo Desiderio. Domnus itaque prefatus pontifex concessit eis ut diebus vite illorum sub censu teneant, tempore vindemie modium vini persolvant. S. Adonis episcopi. S. Aymerici. S. Radulfi. Data per manum Humberti.
1. Neque hoc reticendum puto, quod quidam religiosus vir, nomine Petrus, Fabricanae ecclesiae presbiter de eodem patre mihi tempore conversationis meae narrare consuevit, Aiebat namque, quod vir quidam erat sceleratae vitae habitans iuxta ecclesiam suam miliario quarto in vico, qui proprie Vaduscinie dicitur. Plane inter diversa scelera, quibus infelix eius animus volutabatur, hoc inpudice abusus est, ut vivente uxore una domum duceret aliam. Qui cum multo tempore in his malis vitam scelestam duceret, die quadam contigit, quod venerabilis pater Oddo a Roma veniens secus domum eiusdem viri iter suum perficeret. Viam vero eandem magna luti praeoccupabat congeries. Igitur qui praecedebant eum, alii ibidem conciderunt, alii vero cum magna difficultate transierunt. Praedictus vero pater tam securus et immunis idem transivit lutum, veluti si equus eius siccum calcaret arvum. Quod factum intuens vir ille scelestus, pedem illius tenuit et, ut in domum suam declinaret, obnixius deprecatus est. Quod et factum est. Interea virum illum videres huc illucque discurrere, mensam ponere, servitium impendere et, quemadmodum tanto patri placeret, strenue perquirere. Videns autem praedictus pater easdem mulieres percunctari cepit eundem virum, quid ad se pertinerent. Ille vero uxores suas utrasque esse professus est. Tunc pater sanctus : Elige, ait, unam e duabus ; aut iuniorem [mulierem] proice, aut de [hac] domo tua protinus egrediar. Nec moram in faciendo vir ille passus est, sed uxorem iuniorem protinus abiecit et reatus sui penitentiam [de bigamio] egit. Sicque vir a morte animae patris nostri voce suscitatus est. Sicsic tantos a sepulcris malae concupiscentiae Deo reddidit vives, quantos nec lingua cuiuslibet promere nec stilus potest explicare. 2. Alio rursus tempore Romam proficiscens devertit in vicum, qui proprie ad Aquampendentem dicitur. Erat autem tempus vindemiae. Interea dum hi, quibus iniunctum erat offitium, emerent, quae necessaria videbantur esse, ipse ad ecclesiam comite fratre sacerdote, qui ei missam caneret, profectus est. Quam videlicet obseratam cum repperisset, sacerdotem cepit querere, qui eam reseraret. Dictum namque est ei, quod ecclesiae presbiter alio in loco esset. Quo audito venerabilis pater accessit ad quendam rusticum, qui iuxta eandem ecclesiam paucos racemos in torculari calcabat eumque non dedignatus est rogare, quo sibi clavem deferret ecclesiae ? Cui rusticus: 'Obsecro', ait, 'pater, sine [me] paulisper, quo egeram mustum a torculari, deinde quod iubes, faciam', Et pater sanctus ad illum : 'Ne pigriteris ire neque pigeat te iniunctum opus perficere, quia proderit tibi. Mox itaque rusticus inperata complevit. Videres interea torcular effluere mustum, redundare susceptorium et rustici non sine ammiratione atque stupore cuncta repleri vascula. Expleta tandem venerabilis pater oratione egressus ab ecclesia, occurrit ei rusticus gratias agens pro collatis sibi beneficiis. Quem videlicet providus pater his eum a se verbis sprevit et abiecit : Recede a me, homo, quid dicis, nescio. Siquidem magna facere omnino fugiebat, videlicet ut ea, quae fiebant, non suae bonitati, sed Domini miserationi deputaret. 3. Eodem vero tempore duo presbiteri ex hac urbe Salernitana comitati sunt eum orationis gratia usque ad Montem Garganum. Unus namque eorum, qui actenus superest, Iacinctus nuncupatur. Hi namque sepius mihi iureiurando professi sunt, quod in eodem itinere, dum per singulas horas canonicas se cum fratribus in terra prosterneret, licet frequenter plueret, unam pluviae guttam super eum cadere non videbant. Sic enim eum divina tuicio protegebat, ut, cum elevaretur a terra, ita eius videbantur sicca vestimenta, veluti celum non plueret nec terra aquis madefieret. 4. Sed neque et illud silentio puto praetereundum, quod coram venerabili valde viro domno Balduino abbate fratribusque sui monasterii quidam presbiter nomine Angelus sepius iureiurando me audiente narrare consueverat. Aiebat namque, quod nocte quadam in eodem monasterio venerabilis pater Oddo post nocturnas laudes privatasque orationes fatigatus, dum supra quoddam scamnum se sopori dedisset, apparuisset ei quidam vir senex veneranda canitie, ferens manu candidam vestem pelliceam, proficiscensque velociter ad eundem locum, in quo se sopori dederat vir beatissimus, stetit super eum. At vero presbiter [Angelus], dum ex adverso staret, considerare cepit diligenter simulque inspicere, quid vellet is, qui ei apparuit, facere, putans esse quendam senem monachum, nomine Feraldum, eiusdem monasterii decanum. Porro vir ille, qui ei apparuit, accessit ad locum, in quo vir iacebat sanctissimus, cooperuitque eum eodem vestimento et recessit. Interea praedictus presbiter vehementer in corde suo irasci cepit contra Feraldum, quem diximus, cur hora incompetenti talia praesumpsisset agere. Sequenti vero die sedata nocturna commotione vocavit eundem Feraldum et de hoc facto percontare cepit eum. Ille vero, quia huius rei erat nescius, cepit iurare, se, quod dicebat, nescire. Tunc patenter omnibus claruit, quod angelicis ministeriis tueretur ubique pater sanctissimus. 5. Longum est, si velimus gesta eius vel dicta per singula describere. Neque enim omnino totum valet comprehendi, quod per illum et in illo Christus voluit operari. Sed iam tempus est nos declarare, qualiter divine pietatis dignatio sanctum virum ex hac miserabili corruptione vocaverit et pro studio pii laboris celestem mercedis recompensationem contulerit. Sed ut ex eius laudabili vita adhuc parum perloquamur, cum eius doctrina et virtutum fama per omnem iam pene Italiam celebris haberetur, decreto sanctae sedis apostolice et totius populi Romani concordi petitione illam famosissimam materiali dico opere simul et apostoli corpore SANCTI PAULI suscepit ecclesiam, ut in ea monastice religionis institueret regulam et ad salutem plurimorum profuturam sanctae veritatis disponeret formam. Quo in loco positus et, ut ita dicamus, tanti apostoli vicarius effectus more apostolico viam fidei et pia semina verbi multis commendat atque in eorum cordibus lumen veritatis inflammat. Memor vero illius sermonis : Castigo corpus meum et in servitutem redigo, ne aliis praedicans ipse reprobus inveniar, corpus proprium ieiuniis, vigiliis, orationibus et ceteris sanctarum virtutum operibus tanto instantius, quanto iam suae vocationi proximus affligit et ut verus athleta rigidis palestris iam senilia membra convellit. Unde factum est, ut, dum sibi tanto diutius, quanto et devotius ob sanctorum apostolorum conversaretur gratiam, verbo simui et exemplo fratribus ibi positis sanctae iustitutionis formam secundum illud apostolicum praeceptum arguendo, obsecrando, increpando tradidit et locum illum in sancta religione et monastica perfectione consummatum reddidit atque tamquam lucernam cunctis ipsius regni monasteriis pro speculo exhibuit. Ubi etiam per illum quoddam contigit miraculum non exceptis ceteris singulariter solum, sed de multis unum nobis manifestum, quod nostrae narrationi videtur inferendum.
In Dei nomen. Monestirio de Cluniago in onore sancto Petro cum donno Maiolo abbato, cum aliis monahis servientes Deo et sancto Petro. Ego Alda dono ad ipsa casa Dei curtilo cum superposito in pago Matisconense, in fine Fabriacense, in villa Marcasolio, ubi Eldoardus mansit, totum ad integrum dono ad ipsa casa Dei, in locum sepultura, pro remedium anima Igalt et pro mea sepultura, et illo servo qui super resedit, cum uxsore sua et infantes illorum, et illa vinea a la mansione Quatergaudo ad integrum, et illa vinea que al Desert vocat ad integrum. Similiter in villa Marzeago curtilis et campis et pratis, quantum Aigaldus abuit, totum ad integrum dono ad ipsa casa Dei, pro remedium animas seniore meo, Aigado quondam, et pro mea sepultura; et faciant actores Sancto Petro post isto die quicquid facere voluerint in omnibus. Si quis vero, si ego nos ipsius, aut ullus omo tentare voluerit, de auro libera I cumponat. Actum atrio Sancto Petro. S. Aldane, qui fierit et firmare rogavit. S. Costantino. S. Antono. S. Uber. S. Ragenalt. S. Bernart, sacerdote. S. Geraut. S. Ahino. S. Gribalt. S. Saviono. Ego Deodatus rogatus datavit die sabato, in mense octuber, annos XVI rengnante Loterio rege.
Dominus ac Salvator noster suorum fidelium salutem desiderans, per semet ipsum dignatus est ammonere, dicens: «Facite vobis amicos de Mammona iniquitatis, ut cum defeceritis recipiant vos in æterna tabernacula.» Quod ego Aymo omnimodo desiderans adimplere, dono Deo et sanctis apostolis Petro et Paulo, ad locum Cluniacum, ubi donnus Maiolus, abba, preesse videtur, aliquid ex rebus meis, quæ sunt sitæ in pago Vienensi, in agro Commennacensi, in villa quæ nominatur Mandratis: hoc est unum mansum cum vinea et unum campum, que mihi jure hereditario eveniunt; terminatur autem mansus cum vinea, de uno latere terra Sancti Mauricii, de alio via publica, de una fronte de ipsa hereditate, de alia terra Sancti Petri. Campus vero terminatur de duabus frontibus terra Sancti Mauricii, de duobus lateribus via publica. Infra istos terminos, totum ad integrum dono ad jam dictum locum, pro animæ meæ remedio, ac patris et matris meæ et omnium parentum meorum, eo tamen tenore ut, quandiu vixero, teneam et possideam, et in vestitura singulis annis, inter annonam et vinum, sextarios octo persolvam; post discessum vero meum, ad Sanctum Petrum, cum omnibus apenditiis suis, perveniant, nemine contradicente. Qui autem contradicere voluerit, non valeat omnino vindicare quod repetit; sed, cogente judiciaria potestate, auri libras V persolvat, et postea hæc donatio firma et stabilis permaneat, stipulatione subnixa. S. Aymonis, qui donavit et ipse firmavit. S. Rostanni. S. Soifredi. S. Richardi. S. Duranni. S. Raynardi. S. Addroldi. S. Ingelberti. Ego Ado scripsi kal. mai, anno XXXIIII Chundradi regis.
Sacrosanctæ Dei æcclesiæ in honore beatorum apostolorum Petri et Pauli dicatæ, Cluniaco nomine, quam donnus Maiolus, abba, regere videtur. Ego, in Dei nomine, Teudericus, sacerdos et canonicus Sancti Mauricii, dono, pro redemptione animæ meæ et patris ac matris meæ, et fratrum ac parentum meorum, aliquid ex rebus meis: hoc est unum mansum cum mansione et orto et vinea et arboribus et viro qui super ipsum manet, et omnibus appenditiis suis, totum usque ad inquirendum, eo autem tenore ut, quandiu vixero, usum fructuarium mihi reservo, et singulis annis in vestitura persolvam denarios II; post meum vero discessum, ad Sanctum Petrum, ut dictum est, perveniant, sine contradictione. Est autem ipsa hereditas sita in pago Vienensi, in agro Cassiacensi, in villa Bovolania; et terminatur in circuitu de ipsa hereditate. Si quis autem hanc donationem contradicere aut calumpniare presumpserit, iram Dei omnipotentis sanctorumque omnium incurrat, nisi emendaverit; insuper, coactus, cui litem intulerit, auri libras II componat, et postea firma et stabilis permaneat, stipulatione subnixa. S. Teoderici, sacerdotis, qui donavit et firmare rogavit. S. Bernuini. S. Fredeberti. S. Rostagni. S. Ugonis. S. Vigonis. S. Ebonis. S. Bovonis. Actum V kalendas julii, anno XXXIIII regnante Conrado rege.
Sacrosanctæ æcclesiæ in honore beatorum apostolorum Petri et Pauli dicatæ. Ego, in Dei nomine, Rotbertus dono unam vineam in pago Matisconense, in agro Ibiacense, in villa Verziaco, in Monte Superiore vocant; et terminatur a mane terra Sancti Vincentii, a medio die et a sero terra ipsius emptoris, a cirtio Sancti Desiderii: et habet in longum perticas XXI, et in utraque fronte V, et faciant monachi Clunienses quicquid voluerint. Qui autem contradixerit, auri unciam componat et postea firma et stabilis permaneat. Actum Verciaco villa publice. S. Rotberti, qui fieri et firmare rogavit. S. item Rotberti. S. Rainfredi. S. Grimaldi. S. Adalberti. S. Isengondi. Data per manus Adalberti, presbiteri, regnante Lothario rege anno XX.
Quantum intellectus mensque humana potest sagaciter pensare atque sollerti indagatione perpendere, nihil amplius debet in hujus seculi lucem de gaudiis fugitivis lucrare, quam quod de rebus suis locis venerabilibus in alimoniis curetur inpendere. Quapropter ego Oddo, reminiscens pondus meorum criminum, dono aliquid ex rebus meis Domino Deo et beatis apostolis ejus Petro et Paulo, et ad locum Cluniacum; hoc est mansum et cuncta quæ ad ipsum pertinent, et pratum in villa Miseriaco. Ea autem ratione hanc donationem facio, ut quandiu vixero mansum teneam; pratum in vestitura ad presens concedo; post obitum vero meum, omnia ad Sanctum Petrum perveniant. S. Odonis, qui donavit et ipse firmavit. S. Girbaldi.
Dilecto abbati domno Maiolo et ceteris fratribus de Cluniaco. Ego Raimbertus et duo filii mei, Constantius et Guido, vendimus aliquid de rebus nostris quæ sunt sitæ in pago Matiscensi, in agro Viriacensi, in villa Caismiaco. Est autem campus unus qui terminatur a mane et a sero via publica, a meridie terra Dodonis, a circio terra Sancti Petri. Pro hoc campo accipimus a jam dictis monachis precium quod inter nos convenit, videlicet tres solidos, ut ab hac die et deinceps ipsum teneant et possideant campum, nemine contradicente. Si quis contradixerit, auri unciam componat, et inantea venditio ista firma permaneat, constipulatione subnixa. Actum publice, apud Petronam villam. Signum Raimberti et filiorum ejus, Constancii et Guidonis, qui istam venditionem fecerunt et firmari rogaverunt. S. Silardi. S. Sansonis. S. Ainardi.
Domino magnifico Girart et uxsor sua Girberga, isti sunt venditores, vendunt ad illos rectores Sancti Petri de Cluniaco, ubi domnus Maiolus, abbas, preesse videtur: est vinea in vicaria Silense, in villa Caselas; et abet fines de uno latus vinea Sancti Petri, similiter de alio fronte vinea Arbalt, de alio termino finale, de cart via puplica. Infra istos fines, nos vobis vendimus solidos VI et dimidio, et postea faciant rectores Sancti Petri quicquid facere voluerint, et se ullus omo inquirere voluerit, duplex res inmelioratas componat, et omni tempore firma permanead, constibulacione subnixa. S. Girart et uxor sua Girberga, qui fierint et firmare rogaverunt. S. Martinus et Daniel, fidem fecerunt. S. Raimbalt. S. Teetbert. S. Bernart. S. Martinus, Gallan. S. Sulpicii. S. David. In mense marcio, annos XX regnante Loterio rege. Zosbertus, sacerdos, scripsit.
Domino fratribus Vinneber. Ego Martinus et Arnol et Rotbertus vendimus vobis campo qui est in pago Matisconense, in agro Marciacense, in villa Colonicas vocat; terminat a mane Atalgiso, a medio die Sancti Petri, a cercio Vendranno; abet in longo perticas XXX et II, in quisco fronte III et pedes VI. Infra isto terminio, vobis vendimus, et accepimus de vobis precium solidos II et dimidio, et faciatis quit vultis. Si quis contradixerit, auri libram solvat et firma sit. S. Martino et Arnol et Rotbert, qui fierint et firmare rogaverunt. S. Ingelbert, levita, et Sismon, Eldeuvranno, Algis, Ingelbert. Ego Erminus, presbiter, mense aprilo, annos XX tempore Loterio rege.
Ego igitur, in Dei nomine, Durannus dono aliquid ex rebus meis ad sanctos apostolos Dei Petro et Paulo atque Andrea, ad prefatum locum Cluniaco, ubi domnus Mayolus abba preesse videtur, qui est situs in pago Matisconense, qui est consecratus in honore eorumdem apostolorum, tam propter anima mea quam propter animas parentorum meorum et omnium fidelium christianorum, ut pius Dominus nos omnes a cunctis malis eripiat, et ad vitam eternam feliciter perducat. Sunt autem ipsas res sitas in pago Viennense, in villa que dicitur Chalvaicus: hoc sunt octo sestaradas de champo ad uno tenente; terminant autem ipse res ita: a mane terra Ermengardis, a medio die de ipsa hereditate, a sero terra Sancti Mauricii, a cercio similiter de ipsa hereditate, infra istas fines vel terminaciones. Et in alio loco dono alium chanpum qui est in villa Chrapon, et abet fines vel terminaciones de huno latus terra Rostangni, de alio latus terra Aldebranni, et de cercio terra ipsius Rostangni, et de IIII de ipsa hereditate. Infra istas fines vel terminaciones, totum ab integro et sub integro dono at jam dicto loco, ea tamen ratione, quamdiu ego vixero, usum et fructum percipiam, et in vestituram quisque anno quartam partem de fructibus qui ibi creverint, ad abitatores ejusdem loci persolvant. Si quis istam donationem infringere tentaverit, primitus iram Dei incurrat et sanctis ejus, et insuper cui litem intulerit auri I libram persolvat, et deinceps ista helemosinaria a me libentissime facta firma et stabilis permaneat, cum stipulacione subnixa. S. Duranni et uxoris ejus Costancie, qui istam cartam fieri et firmare rogaverunt. S. Abboni. S. Rostagni. S. Gentioni. S. Rainaldi. S. Retinardi. S. Ermenodi. S. Sisfredi. Data per manu Josberti, die jovis, in mense febroario, anno XXXVIIII regnante Khoundrado rege.
Dilecta sponsa mea, nomen Saimel. Igitur ego, in Dei nomen, Unest, in pro amore Dei et parentorum meorum et amicis meis, secundum legem meam Gonbada te sponsavi, et, si Deo propitio placuerit, ad legitimum cungio sociare te volo. Propterea dono tibi aliquit de res meas proprias qui sunt sitas in pago Ostudunense, in agro Beronicense, in villa Varennas resedit; et terminet curtilus cum manso et omne supraposito de uno latus Unel, de alio latus Osber cum eris, in uno fronte Girar, in alio fron via pullica. Infra isto terminio, totum ad integrum; et de alias res meas qui a ipso curtilo aspiciunt, omnibus appendiciis, campis, pratis, vineis, silvis, pomis, pascuis, omnia et omnia, quesitum et inquirendum, cultum et incultum, de la mea par cantum visum in abebat (sic), la una medietate totum, sponsa mea, tibi dono et doto ante diem nubtialem, et faciatis post ac die quiquit volueris in omnibus. Si quis omo, et qui contra dotalio isto calumniare voluerit, auri untias V conponat. Actum Varennas villa. S. Unet, qui dotalio isto fierit et firmare rogavit. S. Raginel et filios suos Tetbalt et Galterio, qui consenserunt. S. Itbal. S. Aalerio. S. Bernar. S. Osber. S. Dunnuno. S. Girar. Ego Ragenbal scripsit die mercoris, in mense junio, in annos XXII regnante Loterio rege. Vulgerius, Raginal sic fecerunt contra cancelario, et firmatores de causa non remeentur.
Dum in hujus ævi vivitur peregrinatione, summopere elaborandum est qualiter in futurum nobis prospitiat. Quapropter ego Rodbertus, in futurum prospitiens et peccaminum meorum enormitatem agnoscens, dono Deo et sanctis apostolis ejus, Petro et Paulo, et ad locum Cluniacum, cui preest domnus Maiolus abba, aliquid de rebus meis quæ sunt sitæ in pago Augustidunensi, in villa Vernolia: hoc est mansum indominicatum cum omnibus suis appendiciis, campis scilicet, et vineis, pratis et molarum ubi molæ poliuntur; ea scilicet ratione hunc mansum dono ut, quamdiu vixero, teneam et possideam, et in vestitura omni anno quatuor denarios persolvam. Et pro hoc etiam locum mihi condonent et sepulturam concedant. Dono etiam, in pago Matisconensi, alias res: hoc est in villa Corcinia mansum alium cum suis pertinenciis, campis scilicet, pratis, aquis, aquarumque decursibus, cultum et incultum, totum ad integrum; et iterum dono in villa Curtiliaco alium mansum, cum omnibus suis appenditiis, campis videlicet et pratis, silvis, quesitum et ad inquirendum, totum simul ad integrum. Et dono etiam in Maringo villa coloniam unam cum omnibus sibi adjacentiis, campis scilicet, vineis, pratis, totum cum omni integritate. Dono etiam in villa Cangesipto, vineam et quicquid in ipsa villa visus fui habere, et servum, nomine Lanbertum, cum uxore et infantibus eorum. Has res igitur denominatas reddo in presenti tempore, ad predictum locum Cluniacum, et ad fratres inibi commanentes. Dono etiam servum, nomine Girbertum, cum omnibus rebus quas in presenti habet et quas in futurum habere poterit, filios etiam et filias qui ex eo geniti fuerint perpetim transfundo, ea ratione ut, quamdiu ego solus Rodbertus advixero, servitium habeam, et post meum discessum, ad locum Cluniacum perveniat ipse et omnes nati ejus. Si quis autem hanc donationem a me libentissime factam calumniare voluerit, non valeat vindicare quod repetit; quod si presumpserit, auri libras duas persolvat, et inantea hæc donatio firma et stabilis permaneat, stipulatione subnixa. Actum Cluniaco publice. S. Rodberti qui fieri et firmare rogavit. S. Hugonis, qui consensit. S. Heldigrimni. S. Duranni. S. Frecconis. S. Josberti. Preter ista superius descripta dono eciam tam pro mea redemptione quamque etiam pro redemptione uxoris meæ Vualburgis, sive illius corporis sepultura, quicquid videor habere in Lantoniaco villa, in pago Matisconensi sita, videlicet vineas, pratos, campos, silvas, et tertiam partem de molendino Letaldi, et franchisias quas ibi habebam; ea itaque ratione hoc donum facio, ut predictam conjugem meam sepeliant, si mortua fuerit sive in Castello Novo, sive in tali loco proximo ex quo possibilitas sit monachis illam Cluniaco conducere. Data per manum Warii, levitæ, mense febroario, anno XXXIIII Hlotharii regis. S. Walburgis, uxoris Rothberti. S. Rothberto presbitero. S. Aton. S. Sibran. S. Cubeline. S. Nazaree. S. Dada. S. Laurentium.
Sacrosancto et exorabili loco Cluniaco, quem donnus Maiolus abba regere videtur. Ego, in Dei nomine, Folchedrus, consentiente genitrice mea, dono aliquid de rebus meis quæ sunt sitæ in pago Matisconensi, in fine de Grandi Campo: hoc est pradum et campum in uno tenente, et terminantur a mane via publica, a meridie terra Wilelmi et exitu communali, a sero de ipsa hereditate, a cirtio via publica: et in alio loco campum quem Josbertus donat in fine Demziaco; et terminatur a mane gutta quæ in estate siccatur, a meridie Reno volvente, a sero terra Aquini, a cirtio via publica: et campum quem Aquinus donat, qui terminatur a mane terra Sancti Victoris, a meridie ipsorum emptorum, a sero et a cirtio via publica. Infra istos terminos, totum ad integrum dono Deo et sanctis apostolis Petro et Paulo et Sancto Victori; et faciant rectores Clunienses post hunc diem quicquid voluerint. S. Aquini. S. Gausberti. S. Fulchedri, qui fieri et firmare rogaverunt. S. Teoderici. S. Sisaldi. S. Rigualdi. S. Leotaldi. S. Grimardi. S. Adalberti. S. Bernardi. Balduinus scripsit regnante Lothario rege anno XXIIII.
Dum in hujus seculi laboriosa, et cetera. Ego Vuichardus dono Deo et sanctis apostolis ejus Petro et Paulo, ad locum Cluniacum, cui preest donnus Maiolus abbas, aliquid ex rebus [meis] quæ sunt sitæ in pago Lucdunense, in villa Ronnenco, æcclesiam in honore sancti Georgii dicatam, cum omni parræchia et presbiteratu et decimis, et quantum in ipsa villa visus sum habere. He terminationes: a mane fluvio Arari, a medio die terra Artaldi, a sero de ipsa hereditate, a sercio Vosana. S. Vuichardus et uxor ejus Aialmodis. Milo. Stephanus. Vuigo. Umfredus. Agno. Rotlandus. Anno. Actum Rodorterio castro. Umbertus. Ameldus. Berardus. Vuichardus. Leotaldus. Bermundus. Raimodis. Aldebaldus scripsit, regnante Lotheario anno XXXIII. Arencus.
Sacro et venerabili loco in honore Dei et sanctorum apostolorum Petri et Pauli dicato, Cluniensis vocabulo, quem domnus Maiolus abbas regere videtur. Ego igitur, in Dei nomine, Acbertus, reminiscens innormitatem malorum meorum, dono Deo et prefatis apostolis et ad ipsum locum Cluniacum aliquid ex rebus meis que sunt site in pago Augustodunensi, in villa Balgiaco: hoc est mansis scilicet, vineis, terris, pratis, silvis, aquis, pascuis et quicquid in ipsa villa visus sum habere, cultum et incultum, totum ad integrum; et dono in ipso pago, in villa quæ vocatur Novavilla, quicquid in ipsa visus sum habere, mansis, vineis, terris, pratis, silvis, aquis, pascuis, cultum et incultum, quesitum et ad inquirendum, totum cum omni sua integritate. Has igitur res dono Deo pro remedio anime meæ et parentum meorum, et sint in alimonia fratrum in predicto loco commanentibus. Si quis autem has res Deo dicatas invadere vel in usus suos usurpare presumpserit, primitus iram Dei omnipotentis, et sanctorum apostolorum incurrat, nisi emendaverit et ad satisfactionem venerit; cojente etiam potestate, auri libras III persolvat, et inantea hæc donatio firma et stabilis permaneat, stipulatione subnixa. Actum Cluniaco monasterio publice. S. Acberti, qui fieri et firmare rogavit. S. Oddoni, qui consensit. S. Girfredi. S. Arlei. S. Oddoni. Data per manum Rothardi, in mense julio, anno XXV Hlotharii regis Francorum.
In nomine sanctæ et individuæ trinitatis, ego Widricus sanctæ matris ecclesiæ Lingonensis, gratia Dei, humilis præsul, volo notum fieri omnibus legis divinæ cultoribus, qualiter per instinctum sanctæ providentiæ ecclesiam beati Michaelis Tornodorensis opidi, sitam ad meridianam plagam, ob remedium nostri nostrorumque successorum erratibus, erigere vel reædificare cupimus, atque regulari culmine conamur subvehere. Superna vero annuente clementia, hoc negotium, cum consensu nostrorum fidelium, libenter exercemus, et ut stabiliatur in perpetuum, cum omni clero nostræ ecclesiæ, hoc privilegium exinde fieri jubemus, ut semper insignis existere valeat, et inviolabilem hæc pactio vigorem obtineat. Quem locum in sublime ego Widricus, episcopus, et Milo, comes pagi Tornodorensis transcendere gestientes, atque ad incrementum futuræ nobis beatitudinis recogitantes, simul etiam quique nobilium nobiscum habentes spem retributionis æternæ, de rebus propriæ portionis inibi condonamus, quatinus jugiter queant exorare divinæ majestatis clementiam, qui illic degere videntur. Mansum enim præfatæ ecclesiæ, et quæ de eo jure ecclesiastico ad me videntur pertinere, Deo et Sancto-Michaeli, fratribusque inibi servientibus attribuo; Milone etiam comite, si quæ illi de eo justæ vel injustæ contingebant consuetudines, modis omnibus eis annuente. Adhuc autem donat prædictus comes illi ecclesiæ mansos duos vestitos cum appenditiis suis, in villa quæ dicitur Scissiacus, cum ejus salvamento; et silvam quæ dicitur Campus-Moravi; et in alio loco, in villa quæ dicitur Ereth, mansum I cum appenditiis suis adhærentibus, et silvam quæ dicitur Colradum; et in villa quæ dicitur Domno-Petro medietatem quidquid habere videtur; et in pago Brionense, in villa Jasant, medietatem quidquid habere videtur, et post excessum Ingeltrudis uxoris suæ totum integre; et in suburbio ipsius castri Tornodorensis molendina duo; et in villa Argentiniaco quidquid habere videtur, hoc est mansos duodecim vestitos cum appenditiis suis inibi adjacentibus, silvis, pratis, pascuis, africariis, aquis, aquarumve decursibus; et in villa Molins quidquid habere videtur. Et ut hoc conscriptum titulum perpetualiter habeatur insigne, manibus propriis firmare decrevimus, fulti totius ecclesiæ clero nostræ sedis sollemniter. WIDRICUS episcopus, qui consensit et firmare rogavit. BERALDUS archidiac. Signum WIDO abbas, AREMBERTUS levita, M. abbas, AINRICI comitis, MILONIS comitis, qui hanc scripturam firmavit atque consensit. BRIMONIS, BERARDUS præpositus, MILO abbas, ARNALDUS presb., WALMONIUS levita, VISCOURTUS presb., UNENCUS levita, STEPHANUS presb., ARNULPHUS subdiaconus, DAVID presb., DESIDERIUS, CONSTANTINUS, PARISIUS, GENSELINUS, ULGERIUS, ELDEMANIUS, AINARDUS, WIDONI militis Miloni comitis, RICHARDUS, WONINSIUS. Quicumque hanc firmationem calumpniare præsumpserit, si non resipuerit, anathema sit. Ego ERMANNUS levita indignus, ad vicem Airardi archicancellarii, scripsi et subscripsi. Data mense julio, indictione VIII, anno ab incarnatione DCCCCLXXX, anno XXVI regnante Lothario rege.
Dominus hac redemptor noster fidelium suorum previdens salutem, per semet ipsum protestare dignatus est, dicens: «Date elemosinam, et omnia munda sunt vobis.» Igitur ego Maybertus, sacerdos, hujus ammonicionem pii redemptoris cupientes adimplere, dono Deo et sanctis apostolis ejus Petro et Paulo et ad locum Cluniacensis monasterii, cui preest domnus Maiolus, venerandus abba, aliquid ex rebus meis in comitatu Matisconensi, in agro Fabriacense, in villa Marchisocto, in primis manso indominicato cum omne superposito et exio et regresso, et alias res meas perinquisitas, que ad ipso manso aspicit vel aspicere videntur: hoc sunt vineis, campis, pratis, silvis, pomis, pascuis, aquis, aquarumque decursibus, omnia et ex omnia, quesitum et ad inquirendum, preter una vinea et uno campo et uno prato mihi reservo. Et dono vobis de mancipiis meis is nominibus: Duran, cum uxore sua et infantibus suis, et Johan com filio suo I, et Euvardi et una femina que es libera, et ipsa deprecavit ut ipsa in servicium permaneat. Has ergo res denominatas et istas mancipiis dono ad prefatum locum in presenti et in reliquo tempore; et faciant post hunc diem rectores Sancti Petri quiquid facere voluerint in omnibus. Si quis vero, nullum contradicentem, et qui temtare voluerit, de auro liberas IIIIor componat, firma permaneat, stipulacione subnixa. Actum Besorniaco villa pullice. S. Meybert, qui donacione ista fierit et firmare rogavit. S. Johan. S. Bertardi. S. Rainfredo. S. Adalgis. S. Girbaldi, sacerdoti. S. Arnulfi. S. Evardi. S. Arembert. S. Rotardi. Data per manu Girbaldi, presbiteri, sub die jovis, in mense december, annos XXVIII regnante Lotario rege.
Sacrosancto et exorabili loco, [et cetera.] Ego igitur Rotrudis et Gauserannus, ac reliqui filii mei, donamus Deo et sanctis apostolis ejus, Petro et Paulo, et ad locum Cluniacum, unam medietatem æcclesiæ que sita est in pago Matisconense, dicata in honore sancti Petri, cum omnibus suis apenditiis, totum ad integrum, et in villa quæ dicitur Curtilis; iterum in prefata campum et pratum simul tenente, qui vocatur ad Salas, et terminat a mane via publica et muro manufacto, a me[ri]die prato, a sero via publica, a cercio similiter: pro remedio animæ senioris mei Gauseranni, atque Bernardi. Actum Cluniaco. Testes: Rotrudis, Gauseranni, Bernardi, Israel, Erlei, Ugo, Odo, Raimbertus, Umbertus. Ingelbaldus scripsit anno XXVIII regnante Hlothario rege.
Placuit atque convenit venerabili patri Maiolo atque fratribus Cluniensibus, necnon etiam cuidam matronæ, Evæ nomine, ac filiis suis, ut inter se quasdam terras cummutarent seu scamiarent. Igitur dunnus abbas Maiolus et ceteri fratres in primis donant prefatæ matronæ Evæ ac filiis ejus mansum I cum farinario, qui est in pago Augustidunensi et in villa Fontana situs, cum omnibus suis apenditiis, campis scilicet, pratis, silvis, aquis aquarumque decursibus, quesitum et ad inquirendum, totum ad integrum. Econtra predicta matrona Eva et filii ejus Girbaldus, Hantelmus, Bernardus et alii filii ejus donant ad locum Cluniacum in reciproca vicissitudine, pro ipso manso, in villa quæ dicitur Cirgus, mansum unum cum servo qui vocatur Johannes ac muliere sua, et quicquid ad ipsum mansum aspicere videtur, videlicet in campis, pratis, silvis, aquis aquarumque decursibus, quesitum et ad inquirendum. Istas res adquisivi de Ildearga. Et in alio loco, in ipsa villa, medietatem vineæ. Et donamus duos campos quos de Bertranno conquisivimus, in Casartio, et medietatem curtilis quod est situm in Besorniaco, et quidquid ad ipsam medietatem aspicere videtur, et unum farinarium, et quicquid ad ipsum aspicere videtur. De his rebus suprascriptis faciat unusquisque nostrum quicquid voluerit. S. Evæ, quæ fieri et firmare rogavit. S. Girbaldi. S. Nantelmi. S. Otberti. S. Ingelberti. S. Adalelmi. S. Wilelmi. S. Girbaldi. S. Ursoni. Achedeus rogatus scripsit, ad vicem cancellarii, anno XXVIII regnante Lothario rege.
Sacrosancto et venerabili loco in honore beatorum apostolorum Petri et Pauli fundato, nomine Cluniaco, quem donnus Maiolus abba regere videtur. Ego, in Dei nomine, Wandalfredus et uxor mea Ermengardis donamus aliquid ex rebus nostris quæ sunt sitæ in pago Matisconense, in agro Matiacensi, in villa Canevas, hoc est vineam quæ terminatur a mane de ipsa hereditate, a meridie terra Sancti Petri, a sero Bernardi, a cirtio Osananæ. Donamus etiam in alio loco, Abunna vocant, campum unum qui terminatur a mane via publica, a meridie terra Sancti Petri, a sero terra Ademari et heredum sui, a cirtio de ipsa hereditate; et faciant monachi supradicti loci quicquid voluerint. Si quis autem hanc donationem, quam pro animarum nostrarum remedio et in locum sepulturæ facimus, calumpniare presumpserit, non valeat vindicare quod repetit, sed coactus judiciaria potestate, auri uncias II persolvat, et postea firma et stabilis permaneat, stipulatione subnixa. Actum Lordono. S. Wandalfredi et uxoris ejus Ermengardis, qui fieri et firmare rogaverunt. S. Godaldi. S. Heldini. S. Mainbodi. S. Aiæ. S. Aremberti. S. Bernardi. S. Teutbranni. S. Josmari. S. Ermenberti. Data per manum Rothardi, mense januario, anno XXVIII Lotharii regis.
Redemptor humani generis previdens que sunt bona reposita justis et quæ mala ventura sint impiis, per semet ipsum dignatus est protestare ita inquiens: «Date helemosinam et omnia munda sunt vobis.» Igitur ego Narduinus et uxor mea Juditta, hujus rei causam desiderantes adimplere, donamus Deo et sanctis apostolis ejus Petro et Paulo, et ad locum Cluniacum aliquid ex rebus nostris, quæ sunt sitæ in pago Lugdunense, in villa quæ vocatur Avistas: hoc est curtilum unum cum superposito, qui terminat a mane terra Sancti Vincencii, a medio die terra Aydoardi, a sero via publica, a certio Sancti Vincentii. Infra istas terminaciones, totum ad integrum donamus, et quicquid ad ipsum curtilum aspicit vel aspicere videtur, campis scilicet, pratis, silvis, aquis, pascuis, cultum et incultum, quesitum et ad inquirendum, et servum, nomine Magbertum, cum uxore et infantibus suis. Et donamus iterum in alio loco, ad prefatum locum, quamdam fossam nostram quæ dicitur Fractura, quæ est juxta Osanum portum, et terminatur ex omnibus partibus terra Sancti Vincencii. Has ergo res denominatas a die presenti et in reliquo futuro tempore tradimus atque transfundimus ad jam dictum cœnobium, pro remedio animarum nostrarum, et faciant exinde quidquid facere voluerint. Si quis autem contra hujus donationis cartam aliquam inferre voluerit calumniam, primitus iram Dei omnipotentis et sanctorum apostolorum Petri et Pauli incurrat, sitque pars ejus cum Datan et Abiron, et Juda, traditore Domini, nisi emendaverit, ac demum coactus, auri libras IIIIor persolvat, et inantea hæc donatio firma et stabilis permaneat, stipulatione subnixa. S. Narduini et uxoris ejus Judittæ, qui fieri et firmare rogaverunt. S. Armanni. S. Ramnaldi. S. Aymoni. S. Ingelberti. S. Rainfredi. S. Rotberti. S. Arberti. S. Achardi. Data per manum Rothardi, in mense maio, anno XXVIII regnante Hlothario rege.
Dum in hujus vitæ vivitur laboriosa et diuturna peregrinatione, summa cum devotione elaborandum est quod in perpetuum nobis ad salutem proveniat. Unde ego Vuido atque Raina, uxor mea, recognoscentes atque metuentes venturum Dei judicium, donamus Deo et sanctis apostolis ejus Petro et Paulo et ad locum Cluniacum, aliquid ex rebus nostris quæ sunt sitæ in pago Matisconensi, in villa que vocatur Maciacus: hoc est vineam cum conquestu quem de Richerio comparavimus. Habet autem ipsa vinea et ipsum conquestum ex omni parte fines de ipsa hereditate. Donamus etiam medietatem campi in villa que vocatur Crusiacus; habetque fines ipse campus, ex una parte via publica, ex aliis partibus de ipsa hereditate. In tali autem tenore facimus hanc donacionem ut, quamdiu vixerimus nos duo, usum et fructum possideamus, et qualiscumque ex nobis duobus ante alium obierit, orum omnium supradictarum rerum medietas ad jam nominatum locum perveniant, et, in vestitura, omni anno IIII sextarios de vino persolvamus; post nostrum vero amborum discessum, hæ res denominate ad Sanctum Petrum, sine ullo contradicente, perveniant. Si quis autem hujus donationis cartam a nobis libentissime factam scindere voluerit, primitus iram Dei omnipotentis et sanctorum apostolorum incurrat, cum diabolo etiam in Tartaro dampnacionis retrudatur, nisi ad emendacionem venerit et ne inmunis transisse videatur, cogente potestate, auri libras IIII persolvat, et inantea firma et stabilis permaneat, stipulacione subnixa. Actum Cluniaco cœnobio publice. S. Vuidonis et uxoris sue Rayne, qui hanc donationem fecerunt firmarique rogaverunt. Data per manus Achedei, sacerdotis, qui vice cancellarii rogatus scripsit, in mense julio, regnante rege Lothario anno XXVIII.
In onore apostolorum tuorum Petri et Palli, et donno Magolo abba, et ceteris fratribus Cluniensis. Igitur, in Dei nomine, Agnardo et uxor sua Costancia, propterea vendimus vobis de res nostras que sunt sitas in pago Matisconense, in agro Marciacense, in villa Kavaniaco, in Montelio vocat, oc est vinea; terminat a mane muro [manu]facto, a medio die et a cercio de ipsa ereditate, a sero terra Costancius. Infra istas terminaciones, totum vobis vendimus, tradimus atque transfundimus, et accepimus de vobis precium in valente solidos II et dimidio, et faciatis quitquit volueritis in omnibus, et si ullus ohmo qui contradicere voluerit, auri uncia I componat, firma stabili permanead, istibulacione subnixa. Actum Lordoni. S. Ognardo et uxor sua Costancia, qui fierunt et firmare rogaverunt. S. Costantino. S. Girbolt. S. Agnardo, levita. S. Gilbert, presbiter. Data per manum Eldradi, sub die jovis, in mense magius, annos XXVIIII Lotario rege.
Divina providente clementia, hominibus concessum est ut ex reditibus quos jure possident, si eos digne dispertiant, ut expedit, æternam et inconcussam mercedem valeant promereri. Quapropter ego Scelestus et filius meus Josfredus donamus Deo et sanctis apostolis ejus Petro et Paulo, ad locum Cluniacum, aliquid ex rebus nostris quæ sunt sitæ in pago Augustidunensi, in villa Molneto: hoc est ipsam villam cum campis, pratis, silvis, vidiriariis (sic), farinariis, curtilis cum suprapositis, exitibus et regressibus, cultum et incultum, quesitum et inquirendum, totum ad integrum, excepto uno curtilo ubi Amblardus residet, et pratum quem ego Josfredus ad usum tantum vitæ meæ reservo; et post meum discessum ad locum denominatum perveniat. Item alium curtilum emittimus foras, cum duobus parvulis molendinis, ubi Almabertus residet, ut faciat de his rebus quicquid facere voluerit: terminantur vero heæ res supra denominatæ a mane terra francorum, a medio die terra Sancti Petri et terra francorum, a sero et a cercio viæ publicæ. Infra istas terminationes, donamus Deo pro remedio animarum nostrarum atque omnium parentum nostrorum et omnium fidelium christianorum, ut faciant rectores Sancti Petri de his rebus post hac die in omnibus quicquid facere voluerint. Si quis autem hanc donationis chartam scindere voluerit, non valeat vindicare quod repetit, sed coactus potestate, auri libras III persolvat, et inantea firma et stabilis permaneat, cum stipulatione subnixa. Actum Cluniaci publice. S. Celesti et Josfredi, filii ejus, qui fieri et firmare rogaverunt. S. Ramnaldi. S. Achardi, Rotberti, Renconis. S. Uberti. Data mense decembrio, regnante Lothario anno XXX. Aldebaldus, ad vicem cancellarii, scripsit.
In Christi nomine. Ego Girbertus et uxor mea Girberga donamus ad locum Cluniacum partem nostram de campo in Maciaco villa et unum pratum ibidem: terminatur campus de tribus partibus terra Sancti Vincentii, de quarta Lanterii; pratum autem terminat de duabus partibus via publica, a cercio terra Sancti Vincentii, a sero gutta. Hæc omnia dono ad prefatum locum faciantque quicquid voluerint. S. Girberti et uxoris ejus Girberge. S. Luidoni et Bladini et Adalelmi et Teudbodi et Ade. Actum Cluniaco, regnante Lothario rege anno XXX.
Dum in hujus seculi vivimus incolatu, summopere vigilandum atque elaborandum est quod in perpetuum nobis expediat. Quapropter ego Deodatus, levita, hujus rei imitator esse et operator omnimodo desiderans, dono Deo et sanctis apostolis ejus Petro et Paulo, ad locum Cluniacum, ubi preest venerabilis pater Maiolus, aliquid ex rebus meis quæ sunt sitæ in pago Cabilonensi, in villa Siniciaco: hoc est curtilum cum vinea et superposito, qui terminatur a mane et a meridie via [publica], a sero terra Sanctæ Mariæ et Sancti Vincentii, a cirtio Sancti Martini; et dono aliam vineam in ipso loco, quæ terminatur a mane et a meridie terra Gisleberti, a sero Sanctæ Mariæ, a cirtio Rodoardi; et dono unum campum in ipsa villa, qui terminatur a mane terra Sanctæ Mariæ et Sancti Vincentii, a meridie et a sero via [publica], a certio terra Sanctæ Mariæ. Infra istas terminationes, totum ab integro dono atque transfundo ad jam dictum locum, ea ratione ut quandiu vixero teneam et possideam, et singulis annis, in vestitura, XII denarios persolvam. Si quis vero contra hujus donationis cartam aliquam calumpniam intulerit, non valeat vindicare quod repetit, sed coactus judiciaria potestate, auri libras III persolvat, et inantea firma et stabilis permaneat, stipulatione subnixa. Actum Belmonte publice. S. Deodati, levitæ, qui fieri et firmare rogavit. S. Otberti. S. Eldeberti. S. Clementis. S. Duranni. S. Winebaldi. S. Aldulfi. S. Rotlanni. Data per manum Rothardi, anno XXX Lotharii, regis Francorum.
Redemptor humani generis, ut supra. Ego Hugo atque Artaldus, filius meus, donamus Deo et sanctis apostolis ejus Petro et Paulo, et ad locum Cluniacum, aliquid de rebus nostris quæ sunt site in pago Augustudunensi, hoc est curtem nostram quæ vocatur Mons Malardus, cum ecclesia que est in honore sanctæ Mariæ dicata, cum omnibus suis apendiciis, campis, vineis, pratis, silvis, aquis, farinariis, servos et ancillas cum uxoribus eorum et infantibus, francorum etiam servicia quod mihi et filio meo et ad ipsam potestatem ad presens reddere videntur; et in villa Noerolis brolium indominicatum et condaminas, et terram que est de presbiteratu jam dictæ ecclesiæ, et servum, Adoardum nomine, cum uxore sua et infantibus suis; et in villa quæ dicitur Cotis, vineam cum sua integritate; in villa Carneto mansum unum indominicatum cum omnibus suis apendiciis, campis, vineis, totum ad integrum donamus Deo et habitatoribus Cluniacensibus, pro remedio animarum nostrarum et omnium christianorum. Actum Cluniaco. Testes: Hugo et filius ejus Artaldus, Bernardus, Vualdricus, Leotaldus, Eldinus, Vuillelmus, Humbertus, Odo, Ato, Otardus. Data mense aprili, anno XXX Lotharii regis. Adraldus scripsit.
Placuit atque convenit inter donnum abbatem Maiolum et fratres Clunienses, necnon et Rainaldo, ut de terris suis inter se commutarent. In primis donat Rainaldus ad partes Sancti Petri cum manso curtilum qui est in pago Matisconensi, in agro Marciacense, in villa Varengo; terminat de tribus partibus terra Sancti Petri, a sero via publica, et similiter duos campos et unum pratum: unus campus vocatur el Mon, et terminat de tribus partibus terra Sancti Petri, a medio die via publica; alter campus terminat de duabus partibus terra Sancti Petri, a medio die via publica, a circio terra Iberti; pratus terminat a mane terra francorum, a medio die et a sero terra David, a circio de ipsa hereditate; et dehinc in omnibus facite de his supradictis rebus quicquid volueritis. S. Rainoldi, qui hoc scamium fecit et firmari rogavit. S. Arlegii, Teudoldi. S. Fulcaldi, Gotaldi, Girbaldi, Euvrardi, Ingelelmi. Data per manus Emini, presbiteri, mense junio, anno tricesimo Lottarii regis.
Sacrosancto et exorabili loco in honore Dei et beatorum apostolorum Petri et Pauli consecrato Cluniensis monasterii, cui preest domnus Maiolus, venerandus abba. Ego igitur Girbertus et uxor mea Blismodis donamus Deo et supradictis apostolis, et ad locum Cluniacum aliquid ex rebus nostris que sunt site in pago Matisconensi, in villa que vocatur Cros, que nobis evenerunt de fideli nostro Lezilino: hoc est mansum cum vineis, pratis, terris, silvis, aquis, vircariis, quesitum et ad inquirendum, et servum, nomine Grimaldum cum uxore et infantibus eorum. Hanc donationem facimus pro animabus nostris et fidelis nostri Lezi[li]ni, omniumque parentum nostrorum, vel omnium fidelium christianorum; faciantque rectores jam dicti loci de his rebus a die presenti quicquid facere voluerint. Si quis autem hanc donationem scindere voluerit, iram Dei omnipotentis sanctorumque apostolorum incurrat, nisi ad emendationem venerit; et cogente potestate, auri libras III persolvat, et inantea firma et stabilis permaneat, stipulatione subnixa. Actum Cluniaco publice. S. Girberti et uxoris ejus [Blismodis], qui fieri et firmare rogaverunt. S. Ramnaldi, Heldrici, Adalberti, presbiteri, item Ramnaldi, Heldeberti. Data mense octobri per manum Vuanerii, levite, anno XXX Hlotharii regis.
Domino fratribus Aroart et uxore sua Freteborc. Ego Otgerius vendo vobis campo qui est in pago Matisconense, in agro Ibgiacense, in Capacia vocat, qui terminet a mane de ipsa hereditate, a medio et a siro et a cercio Aroart. Infra isto terminio, vobis vendo et accepio de vobis precium solidos IIIIor et denarios XII, et pro ista precia de mea jure in vestra potestate trado atque transfundo. Si quis venit qui contradixerit, auri libra componat et firma permaneat, cum stipulatione subnixa. S. Otgerio, qui fierit et firmare rogavit. S. Adalbert. S. Costabulo. S. Teolt. S. Ingelart. S. Teotbolt. S. Letbolt. Ego Rodulfus rogatus escripsit, datavit in die mercoris, in mense aprilis, annos XL regnante Loterio.
Dum in hujus vitæ vivitur laboriosa et diuturna peregrinatione, summa cum devotione laborandum est quod in perpetuum nobis ad salutem proveniat. Unde ego Girbertus atque Blismodis, uxor mea, recognoscentes atque metuentes venturum Dei judicium, donamus Deo et sanctis apostolis ejus Petro et Paulo, et ad locum Cluniacum, aliquid ex rebus nostris quæ sunt sitæ in pago Matisconensi, atque in his villis positæ, in Fargias scilicet et in Tisiaco: hoc est terram illam quam mihi contulit consanguineus meus Wido, unam medietatem Sancto Petro et aliam mihi. Hanc ergo medietatem cum omni integritate dono ad jam dictum locum cum omnibus appenditiis, terris scilicet, campis, vineis, pratis, silvis, vircariis, aquis, farinariis, pascuis, exitibus et regressibus, cultum et incultum, quæsitum et inquirendum, et illam partem quam habeo in quarta parte capella Sancti Victoris simili modo dono atque concedo; servos etiam utriusque sexus, cum liberis suis, trado ad ipsum locum in perpetuum servituros. Hanc igitur donationem facio pro remedio animæ meæ atque Widonis, qui michi hæc delegavit, necnon etiam omnium parentum meorum, seu omnium fidelium christianorum, et hoc ea ratione facio, ut quamdiu ego solus advixero teneam et possideam, et singulis annis, in vestitura, IIII sextarios vini persolvam; post meum vero decessum, hæ res denominatæ ad Sanctum Petrum perveniant. Si quis autem hujus donationis cartam a me libentissime factam scindere voluerit, primitus iram Dei omnipotentis et sanctorum apostolorum incurrat, nisi ad emendationem venerit, et ne inmunis transsisse videtur, cogente judicaria potestate, auri libras IIII persolvat, donatio vero ista firma et stabilis omni tempore permaneat. Actum Cluniaco cenobio publice. S. Girberti, qui istam cartam fecit et firmare precepit. S. Blismodis, quæ consensit. S. Duranni et Rannaldi et Noerii et Adraldi et Gotefredi et Leotaldi. Data mense octobrio, anno XXXII Lotharii regis. Rothardus, ad vicem cancellarii, recognovit.
Ego, in Dei nomine, Sendelenus atque Aalgardis, uxor Ansalardi, donamus Deo et sanctis apostolis ejus Petro et Paulo, et ad locum Cluniacum, aliquid de rebus nostris que sunt site in pago Matisconensi, pro anima ipsius Anselardi, ut ei Dominus in suo juditio propitius appareat. Sunt autem e res site in villa Senosano, in agro Viriacensi: hoc sunt duo campi in dominicatu; terminat autem a mane et a sero via vicina; alius campus a mane et a sero via publica, de uno latus terra Sancti Petri, de alio latus terra Leudbaldi. In villa Pociaco dono unum mansum in dominicatu, et quicquid ad ipsum mansum adpicit, et quantum Ansalardus in ipsa villa abebat. Si quis autem contra hanc donationem aliquam calumniam inferre temptaverit, non valeat vendicare quod repetit, sed coactus auri libram I componat; faciantque post hunc diem quiquid facere voluerint. S. Sendeleni atque Adalgardis, qui fieri et firmare rogaverunt. S. Gauseranni. S. Duranni. S. Heirici. S. Arnulfi. Actum Cluniaco publice, regnante Ludovico.
In Christo nomine, Arembert et uxor sua Alaria, vendimus nos vinea a[d] rectores Sancti Petri, in comitatu Matisconensi, in villa Besorniaco resided, qui termined de tres partes terra ad ipso Sancti Petri, de quarte parte via pullica. Infra istas terminaciones vendimus, et accepimus precium invalentem solidos IIIIor. Et donamus prato in ipsa villa; termined de uno latus ad ipsos donatores, de alio Sancti Petri, ad uno front via pullica, in alio reo current; abed in lato pertica I, in longo quantum tened; infra isto terminio totum; et alio prato a la Pulgia vocat, parcionem nostram totum ad integrum; et faciant post hunc diem rectores Sancti Petri quicquid facere voluerint, sine nullum contradicentem. Actum Besorniaco villa. S. Arembert et uxor sua Alaria, qui vendicione et donacione ista fierint et firmare rogaverunt. S. Amblardi. S. Arnardi. S. Leterio. S. Bernardi. S. Johanni. Girbaldus me fecit, datavit die martis, mense febroario, anno I regnante Lodohic rege.
Domino fratribus Ramalt. Ego Vuidonus et Estehanus vendimus tibi campo qui est in pago Matisconense, in agro Marciacense, in villa Cavaniaco vocat; terminat a mane et a cercio terra Sancti Petri, a medio muro manefacto, a sero Agnart et muro manefacto. Infra isto terminio, parcionem nostram tibi vendimus, oc est medietatem, et accepimus de te precium solidorum II, et faciatis quit vultis. Si quis contradixerit, de auro libram solvat; firma stabilis permaneat, constibulacione subnixa. Actum Lordoni. S. Vuidoni et Estheano, qui fieri et firmare rogavit. S. Gotino, Rotbert, Arbert, consentientis. S. Tetbert. S. Josbert. S. Itbert. S. Ledoeno. S. Arloeno. S. Raimger. Data Erminus presbiter, mense marcio, anno primo tempore Ugono rege.
Domino fratribus Leobbar. Ego Durannus et ussor sua Obdela donamus tibi maso uno in pago Matisconense, in agro Igiaco, in villa Igiaco, In Cantra vocat; terminat a mane via pullica, a medio die rio percurrente, a sero et a cercio Sancti Petri. Infra isto terminio, tibi donamus et at unum erem legalem qui de te exierit, et quantum at ipsum curtilum aspicit, quesitum at inquirendum tibi dono, ea tenore quandiut vivatis et unus eres legales teneatis, et po[st] vestrum decessum, Sancti Petri Cluniensi perveniat. Si quis contradixerit, auri uncia yna componat. S. Durannus et ussor sua Obdela, qui fierint et firmare rog[aver]int. S. Deobdadus. S. Enporius. S. Lanterius. S. Ugoni. S. Raynard. Data per manu Joanni, mense marcio, annos IIos rennante Ugoni rege.
Omnibus Christi cruore redemptis notum esse volumus, qualiter ego Adalardus sacerdos, memor promissionis Domini qua dicit: «Facite vobis saculos non veterascentes et thesauros non deficientes in cælis,» dono Deo et sanctis apostolis ejus Petro et Paulo, et ad locum Cluniensem, aliquid de rebus meis quæ sunt sitæ in pago Matiscensi, in villa quæ dicitur Mons Widonis, hoc est curtile unum cum vinea simul tenente; et terminatur ex omnibus partibus via publica: in eo tenore ut quandiu vixero teneam et possideam, et omnibus annis, festivitate sancti Petri, quæ est III kal. julii, XII denarios in censum persolvam. Facio autem hanc donationem pro anima mea et patris ac matris meæ et omnium fidelium, ut cunctis in commune proficiat. Si quis autem huic donationi aliquam litem inferre temptaverit, non valeat vindicare quod repetit, sed coactus auri libram unam componat, et inantea firma et stabilis permaneat, stipulatione subnixa. Actum Cluniaco publice. S. Adalardi, qui fieri et firmare rogavit. S. Arlebaldi. S. Petri. S. Adalelmi. S. Alcherii. S. Constabuli. S. Eldradi. S. Arnulfi. S. Berardi. S. Bernardi. S. Berardi. S. Adalberti. S. Duranni. Scripsit Aldebaldus, regnante Hugone rege anno III.
Vuerpitionem fecit Ildinus de omni querela, quam habebat adversus monachos Clunienses in villa Privilingas, pro amore Dei et sancti Petri. Et iterum non moveatur, manu propria firmavit firmandamque aliis tradidit; qui pro hoc facto centum solidos accepit. S. Ildini. S. Rainaldi. S. Noe. S. Girbaldi. S. Adalgerii. S. Magberti. S. Bladini.