0
stringlengths
3
182k
Anno Domini millesimo trecentesimo quinto statuta sunt haec apud Cistercium tempore Capituli generalis. 1.  In primis, ut via malivolis praecludatur, sic duxit generale Capitulum statuendum ut quaecumque personae Ordinis, monachus, monialis vel conversus adire Capitulum generale, patres abbates vel superiores potentes, aut quoscumque alios praesumpserint, abbates proprios vel abbatissas scripto, verbo vel modo quolibet alio diffamantes, seu contra praedictos abbates vel abbatissas litteras diffamatorias miserint vel tulerint, omni occasione postposita, carceri mancipentur ; praecipitque Capitulum generale abbatibus ac personis Ordinis universi, in virtute sanctae obedientiae, quatinus si quam talem personam Ordinis invenerint, in expensis proprii abbatis carceri mancipari faciant indilate, et referatur ista diffinitio ad praeterita pariter et futura. 2.  Item, cum ob defectum currentis monetae res venales sint solito cariores, praecipit Capitulum generale quod scolares, qui ad Tholosae et Montispessulani studium sunt mittendi, solvant per annum integrum 10 libras parvorum turonensium antiquorum, sicut ante mutationem monetae fieri consuevit. 3.  Item, contributionem faciendam pro solvendis annuis pensionibus domini cardinalis et debitis iam contractis pro libertatibus Ordinis defendendis necnon pro visitatione summi Pontificis, domino Cistercii et quatuor primis abbatibus committit generale Capitulum in plenaria Ordinis potestate, praecipiens insuper abbatibus Ordinis universi, quatinus summas sibi impositas, patribus abbatibus solvant in locis et terminis sibi assignatis alioquin statim pro depositis habeantur. 4.  Item, cum ad aliorum debeat transire profectum quod singulariter pluribus est concessum, Capitulum generale ordinat et diffinit ut abbates, qui a Capitulo generali per tempus determinatum a susceptione hospitum absolvuntur, tempore quo dicta utuntur gratia, recipiendi novitios, aut monachos emittendi, nisi gravis necessitas aut enormis casus, prout in diffinitionibus continetur, emerserit, libera careant facultate. 5.  Item, petitionem pro illustri quondam rege Bohemiae oblatam sic exaudit Capitulum generale, ordinatque, statuit ut in omnibus abbatiis regnorum Alemaniae, Ungariae et Bohemiae pro ipsius anima plenarium fiat servitium, et sit particeps omnium bonorum quae de cetero fient in singulis domibus Ordinis universi. 6.  Item, petitio abbatis de Sancta Cruce in Austria qui petit pro duobus filiis suis abbatibus de Zwetel et Campililiorum, qui remanserunt in medio viae graviter infirmati, ut ad ipsum Capitulum generale venisse reputentur, exauditur. 7.  Item, petitio eiusdem abbatis de Sancta Cruce, ut possit remanere uno anno a Capitulo generali cum quinque filiis suis abbatibus, exauditur. 8.  Item, petitio reginae Ungariae, quae petit habere capellaniam perpetuam in Zwetel, dummodo conventus consenserit, exauditur. 9.  Item, petitio cuiusdam nobilis viri de Celking qui petit habere missam quotidianam in Paumgartenberg, exauditur. 10.  Abbatia de Stolp[a], Ordinis sancti Benedicti in Pomerania, Ordini incorporetur et sit filia de Porta. Abbates de Dunamunde et de Valcana amodo sint filii de Stolp.
Anno Domini millesimo trecentesimo sexto statuta sunt haec apud Cistercium in Capitulo generali[a]. 1.  In primis, quoniam viros spirituales non decet secundum carnem vivere, nec carnis, quae semper concupiscit adversus spiritum, sequi corruptelam, clamorem, qui aures Capituli pluries pulsavit, non valens ulterius dictum Capitulum sustinere, districtissime prohibet ne monachi vel conversi vel moniales, in locis ab Ordine non concessis, carnes audeant comedere vel praesumant. Quicumque aliter fecerit sententiam excommunicationis auctoritate dicti Capituli se noverit incurrisse, a qua sententia etiam absolvi non possit nisi per ipsum Capitulum generale. 2.  Item, cum aures Capituli generalis clamor propulsaverit super excessibus illorum de Ordine Mendicantium alias in nostro Ordine receptorum, cum alias eorum receptio a generali Capitulo fuerit interdicta, idem Capitulum inhibet iterato ne quis de illis Mendicantium Ordinibus recipiatur in Ordine de cetero absque Capituli generalis licentia speciali. Quod si contrarium fuerit attentatum, patres abbates in suis visitationibus tales receptos eiicere non omittant, et nihilominus abbas tales recipiens poenam levis culpae tribus diebus, uno eorum in pane et aqua, peragat et veniam petat in sequenti Capitulo generali ; et hoc idem teneant abbatissae. 3.  Item, cum per rei evidentiam a temporibus retroactis constet Capitulo generali plures ambitiosos de Ordine, non a Deo vocatos sicut Aaron, fraudulenter et nequiter procurasse quomodo ad episcopatus assumi valerent, vel ad superiores alias dignitates, ut obedientiam Ordinis et disciplinam effugerent et haberent materiam evagandi, in Ordinis confusionem et suarum periculum animarum, generale Capitulum inhibet omnibus abbatibus Ordinis universi, ne de cetero alicui personae Ordinis ad episcopatum vel aliam dignitatem licentiam ascendendi tribuant, nisi tales dignitates redditus habeant ex quibus competenter sibi valeant providere. Abbates qui contrarium fecerint se noverint deponendos, et nihilominus illi, quos taliter contigerit promoveri, ad communionem Ordinis nullatenus admittantur. 4.  Item, universi Ordinis abbatibus prohibet Capitulum generale ne monachos, pueros vel equos, ultra numerum in diffinitionibus praetaxatum in Cistercium introducant ; aliter facientes gradum altaris non praesumant ascendere, donec super hoc se Capitulo generali recognoscant praeter eos quibus est hoc licitum vel etiam consuetum, absque Domini Cistercii licentia speciali. 5.  Item, quoniam non decet illos poenam ignorantiae incurrere, quos potest et debet iusta causa ignorantiae rationabiliter excusare ; diffinitionem anno praeterito latam, contra personas Ordinis abbates et abbatissas diffamantes, vel contra ipsos litteras diffamatorias mittentes, sic modificat Capitulum generale, quod diffinitio illa a tempore editionis tantummodo extenditur ad futura. 6.  Item, quoniam sapientia professores suos semper de bono in melius provehit, et despicit contemptores, auctoritate Capituli prohibetur Ordinis abbatibus universi, ne ipsi ad studia Ordinis mittant scolares insufficientes et improvectos, sed potius tales qui mittuntur ita sint in grammaticalibus imbuti, quod ad logicalia condigne provehi, et magis proficere quam deficere valeant in studendo ; aliter ad studia missos provisores remittere teneantur ex parte dicti Capituli, nullo mandato alio expectato ; sed nec pro iure audiendo exire extra dicta studia permittantur, alioquin pro fugitivis, si aliter fecerint, habeantur. 7.  Cum plurimorum querulosis vocibus super defectu studii Parisiensis generale Capitulum fuerit pluries excitatum, idem Capitulum considerans quod ex laudabili ipsius reformatione totus Ordo claris laudibus diversa suscepit incrementa, domino Cisterciensi et Claraevallensi abbatibus committit ut personaliter accedant ad locum, ibidem ordinent, puniant et reforment, prout honori et utilitati Ordinis viderint expedire.
Anno Domini millesimo trecentesimo septimo statuta sunt haec apud Cistercium in Capitulo generali. 1.  In primis, exigit perversorum detestanda temeritas ut circa delicta eorum poena modum non habeat, ipsorumque facta piae compassionis gratia careant et respectu. Diffinitione igitur anno praeterito in generali Capitulo edita contra personas Ordinis, quae in locis prohibitis utuntur carnibus, simul cum poena in suo robore perdurante, nihilominus adiicit Capitulum, ut transgressores dictae prohibitionis, si officiales fuerint deponantur, nec absque generalis Capituli licentia ad officia aliqua assumantur ; carentes vero officiis pro qualibet vice per mensem priventur habitu regulari. 2.  Item, cum plurimorum querelosis vocibus super defectu studii Parisiensis, *etc. ut in stat. 7 ann. praeced.* 3.  Item, ne plurimorum transgressio temeraria incentivum tribuat delinquendi, generale Capitulum ordinat et diffinit ut abbates, qui hoc anno ad generale Capitulum venire debeant et non venerunt, nec legitime se excursarunt, ut omnibus postpositis ad sequens Capitulum veniant. Alioquin eosdem ex tunc idem deponit Capitulum, absolvens eorumdem subditos ab omni obedientia regulari, precipiens nihilominus sub pena excommunicationis ut nullus eisdem tamquam abbatibus reverentiam exhibeant, vel eorum praeceptis pareant vel mandatis. 4.  Item, cum prohibitae rei assecutio nullius auxilio sit amminiculo prosequenda, diffinitioni anno praeterito editae, de ambitiosis Ordinis qui fraudulenter procurant sibi episcopatus et dignitates, hoc additur per Capitulum generale quod illi, qui olim procuraverunt extra Ordinem dignitates et specialiter episcopatus, si habuerint redditus vel alia ex quibus sibi competenter valeant providere, (scilicet ?) tantum ipsis per monasteria transeuntibus necessaria exhibeantur, secundum Ordinis honestatem. 5.  Monachi etiam qui capellas vel aliquas ecclesias saeculares habent, per proprios abbates revocentur, ut infra duos menses ad claustra revertantur propria ; alioquin pro fugitivis habeantur, hiis exceptis qui in capellis monasteriorum Ordinis commorantur. Inhibetur insuper abbatibus ne de cetero concedant licentiam monachis suis acceptandi huiusmodi capellas vel ecclesias saeculares ; qui vero contra fecerint, poenam levis culpae faciant tribus diebus, et in generali Capitulo se de eo recognoscere teneantur. 6.  Item, ut dissensionis materia variaque plurimorum [interpretatio] de medio resecetur, generale Capitulum ordinat et diffinit ut diffinitio olim edita de convocationibus faciendis maiorum de provincia pro privilegiis et libertatibus Ordinis defendendis, ab omnibus inviolabiliter observetur ; praecipiturque patribus Ordinis ut in suis visitationibus ad hoc compellant contradicentes pariter et rebelles. 7.  Petitio domini vicecancellarii domini Papae, qui petit quod in missa conventuali in singulis nostri Ordinis monasteriis, quotidie pro subsidio Terrae sanctae psalmus *Deus venerunt gentes* cum usitata collecta dicatur, pro domini Papae reverentia, exauditur. 8.  Dispersio conventuum Bohemiae domino patri abbati de Ebraco committitur in plenaria Ordinis potestate. 9.  Item, abbatibus de Bohemia, de Austria et Bavaria, qui in ipso Capitulo fuerunt, concessum est semel a Capitulo remanere.
Anno Domini millesimo trecentesimo octavo statuta sunt haec apud Cistercium tempore Capituli generalis. 1.  In primis, ne Ordinis nostri tam praeclarus et tam famosus status obfuscetur ex receptione villium personarum et defectum patientium in natalibus, generale Capitulum inhibet, in quantum potest, ne alias de cetero quis in Ordine admittatur ad habitum monachilem, nisi constiterit ipsum de legitimo matrimonio procreatum, absque generalis Capituli licentia speciali ; patres abbates de hoc in suis visitationibus inquirant diligenter, et si tales receptos invenerint, eiicere non omittant. 2.  Item, licet animarum zelum habentes omnibus prodesse debeant ex affectu, expedit tamen ut puritati conscientiae non desit iudicium rationis, generale Capitulum considerans iniquum fore quemquam de sua malitia commodum reportare, ordinat et diffinit ut abbates et abbatissae, exigentibus suis demeritis, depositi vel metu poenae cedentes, in omnibus ceteris conventualibus adaequentur nec aliqua gaudeant gratia speciali quae bene meritis ratione praevia est concessa. 3.  Item, ut suspicionis et murmuris materia et damnificandi abbatias occasio subtrahatur, sic generale Capitulum duxit ordinandum, quod in omnibus abbatiis Ordinis sit unus vel duo fideles bursarii deputati, qui redditus ipsius abbatiae recipiant, custodiant atque tradant, et hoc patres abbates in suis visitationibus tam in abbatiis monachorum quam monialium faciant diligentius observari. 4.  Item, quia rerum efficax experientia edocet quantis sit Ordo subiectus dispendiis, quod praesentis temporis discrimina manifestant, generale Capitulum opportuno hiis volens occurrere remedio, ordinat et diffinit ut dominus Cistercii cum quatuor primis abbatibus ad obviandum praedictis aciem suae intentionis dirigant et pro solutione debitorum, ac pro impetrandis conservatoriis privilegiorum perpetuis, nec non etiam libertatibus Ordinis defendendis, similem contributionem imponant abbatiis Ordinis universi, praecipiens abbatibus de regno Franciae et circa montana usque ad Renum, ut summas sibi impositas a patribus, cum residua parte praeteritae contributionis non soluta, in locis ab eisdem patribus deputandis infra instans Pascha solvere teneantur. Alioquin a gradu altaris simpliciter sint suspensi ; ceteri vero abbates sequenti Capitulo non differant solvere summas ipsos contingentes, adiecta praeterita contributionis parte residua similiter non soluta, alioquin poenae supradictae sint subiecti. Priores nihilominus, subpriores, cellerarii, bursarii abbatum negligentium solvere praenotata, a suis officiis ipso facto pro depositis habeantur. 5.  Item, periculoso et detestabili statui quorumdam capellanorum monialium, qui extra septa monasteriorum Ordinis carnibus utuntur, in opprobrium et scandalum plurimorum, generale Capitulum obviare desiderans, ordinat et diffinit ut dicti capellani a tali corruptela abstineant, alioquin dictum Capitulum denuntiat eos poenis in diffinitione praeterita contra tales editis simpliciter subiacere, nonobstante quod iidem capellani a personis Ordinis in habitu sint distincti. 6.  Item dispersio conventuum Bohemiae, *etc. ut in stat.* 8 *ann. praeced.* 7.  Item, abbatibus de Bohemia *etc. ut in stat.* 9 *ann. praeced.* 8.  Antiquam patrum laudanda sollertia, etc. ibi dicitur quod [Cap. gen.] ordinat et diffinit ut monachi saeculares ecclesias seu capellas officiantes secundum praeteritae diffinitionis statutum infra tempus duorum mensium, ad propria revertantur monasteria, alioquin a participio Ordinis se noverint esse exclusos. Abbates etiam praecipit extra stallum per quadraginta dies remanere, qui eosdem ad propria neglexerint revocare.
Anno Domini millesimo trecentesimo nono statuta sunt haec apud Cistercium in Capitulo generali. 1.  In primis, cum parum esset iura condere… : ibi dicitur quod nullus ante decimum octavum annum aetatis suae reciperetur in novitium ; visitatores super hoc in suis visitationibus inquirerent et facerent observari, et abbates, donec tales emitterent, omni sexta feria essent in pane et aqua ; et in hoc tam proprii abbates quam visitatores extiterint negligentes, Capitulum ordinat et praecipit quod visitatores hoc exsequi negligentes poenae subiacebunt supradictae, exceptis illis de remotis regionibus in quibus adulti vix ad conversionem veniunt, quae in praedictis distinctione et capitulo notantur. 2.  Item, sicut bonum commune pro viribus procurantes… : ibi dicitur quod quaecumquae personae Ordinis, monachus aut conversus, qui abbates suos impedierint ne obediant ordini aut ordinationi Capituli generalis in exsolvendis contributionibus pro utilitate Ordinis, cum sibi imponuntur et aliis, emittantur a domo propria ad domos remotissimas, non, nisi per Capitulum generale, reversuri. 3.  Item, cum excessus multitudinis… : ibi dicitur quod de cetero plures quam unum conversum et unum famulum sine armis cum duobus equis, aut duos famulos, si conversus convenienter haberi non poterit ullus, tempore Capituli Cistercium introducant ; quicumque abbas de contrario convictus fuerit numerum famulorum vel equorum excedendo aut etiam de tempore sine speciali licentia domini Cistercii introducendo, quatuor primis dumtaxat et abbate Savigniacensi exceptis, tribus diebus continuis, uno eorum in pane et aqua, in expensis propriis statim solutis in hac domo, poenitentiam peragat levis culpae. Consimilem poenam sustineant omnes illi, qui tales postquam ad eorum notitiam pervenerit, distulerint proclamare. Monachi vero qui in Cistercio [inventi] fuerint, coram omnibus in capitulo vapulent, et expulsi statim de Cistercio pedites ad propria revertantur. 4.  Quaedam ex distinctione undecima, capitulo primo, de suscipiendis novitiis repetita, itemque de non pluribus personis ad Capitulum generale Cistercium adducendis.
Anno Domini millesimo trecentesimo decimo statuta sunt haec apud Cistercium in Capitulo generali. 1.  In primis, cum omne bonum in commune deductum clarius elucescat et vitio iniquitatis et fraudulentiae carere minime videatur, qui patribus abbatibus et eorum commissariis certitudinem status domus suae specialiter in computationibus non revelant integraliter et perfecte, abbatum quorumdam et officialium malitiis super hoc cupiens obviare, districtius praecipit Capitulum generale abbatibus sub poena excommunicationis, prioribus, cellerariis, et bursariis sub poena depositionis, quatinus tempore visitationis de omnibus receptis communibus et expensis fideliter computantes, visitatori statum domus suae fideliter et integraliter studeant intimare ; nec abbates seu officiales penes se retineant pecuniam aut abscondant, sed in loco communi et tuto sub clausura pecunia huiusmodi reponatur. 2.  Item, ut via et occasio malignandi malevolis praecludatur, Capitulum generale duxit provide statuendum, quatinus omnes illi, qui conventicula et congregationes suspectas, temporibus et locis suspectis, contra suos superiores malitiose fecerint, vel eis crimen, quod probare non possint, imposuerint vel detraxerint, poena conspiratorum per omnia puniantur, et ne aliqui monachi aut conversi arma habeant vel deferant, nisi in necessitate manifesta, et hoc de abbatis licentia speciali, inhibet Capitulum generale. Qui vero aliter habuerint arma vel portaverint, sententia excommunicationis se noverint innodatos, et si officiales fuerint, ab officiis deponantur. 3.  Item, quoniam omne opus stabile debet consilium praevenire, ne post factum contingat operarium poenitere, et Ordo noster variis teneatur debitis graviter obligatus, generale Capitulum ipsis dispendiis praecavere cupiens, Domino Cistercii et quatuor primis committit in plenaria Ordinis potestate, quatinus pro solvendis debitis solito magis urgentibus et ad usuras currentibus, contributionem faciant prout relevationi Ordinis noverint expedire ; et si abbates summas sibi impositas non solverint statutis terminis, ad solutionem usurarum se noverint obligatos. 4.  Item, cum ab omnibus comportari debeat quod communiter tangit omnes, et anno praeterito omnibus abbatibus iniunctum sit, quod summas contributionum sibi impositas, sub poena depositionis, statuto sibi termino, solverent vel apud Cistercium se legitime excusarent, quod plurimi non fecerunt, generale Capitulum eis parcens misericorditer ista vice, iterato eis praecipit et iniungit, quatinus in proximo generali Capitulo dictas contributiones solvant, aut ad Capitulum personaliter veniant suam impotentiam legitime ostensuri. Quod si neutrum, isto spreto mandato Ordinis, ex tunc pro depositis habeantur. 5.  Item, depositionem abbatis de Sar factam per patrem abbatem de Pomuk confirmat et ratificat Capitulum generale, et praecipit ipsum cum suis complicibus excommunicari per provinciam illam in omnibus Ordinis abbatiis. Committit etiam idem Capitulum patri abbati supradicto, ut provideat monasterio de persona idonea et probata, per electionem canonicam vel alias, prout secundum Deum et Ordinem viderit expedire. 6.  Emissio conventuum de Alderspach et de Pilthusen et de Cella Principum committitur patribus abbatibus in [plenaria] Ordinis potestate, et dispersionem in Hylaria factam per visitatorem ratificat Capitulum generale.
Anno Domini millesimo trecentesimo undecimo statuta sunt haec apud Cistercium tempore capituli generalis. 1.  In primis, cum clamor validus super multiplici excessu quorumdam visitatorum aures propulsaverit Capituli generalis, idem Capitulum cupiens remedium adhibere ordinat et diffinit ac omnibus abbatibus in virtute sanctae obedientiae firmiter interdicit, ne de cetero monachi mittantur ad visitandum, nisi de ipsius Capituli petita licentia speciali et obtenta, et nihilominus si dicti patres a biennio vel circa missos culpabiles vel excessisse invenerint, ipsos facta diligenti indagatione secundum quantitates excessuum punire sub poena excommunicationis praecipit Capitulum generale. 2.  Item, exigit perversorum audacia, ut non prohibitione culparum contenti, poenam delinquentibus infligamus. Igitur clamorem qui super esu carnium ac ministratione aures Capituli generalis propulsaverit, non valens Capitulum generale diutius sustinere, ceteris diffinitionibus ac prohibitionibus cum poenis appositis in suo robore perdurantibus, adiungit Capitulum generale omnibus personis Ordinis firmiter prohibendo ne intra abbatiarum terminos quibuscumque personis saecularibus aut alterius religionis cuiuscumque conditionis aut status existant, carnes administrent ; nec abbates nec quaecumque personae Ordinis tales in mensis suis, nisi infirmitorio ad esum carnium admittere presumant. Contravenientes poenas talibus constitutas teste conscientia sustineant, et nihilominus sub poena excommunicationis sicut prohibet Capitulum generale. 3.  Item, cum cautius sit agendum ubi maius periculum timeatur, domino Cistercii et quatuor primis committit Capitulum generale, quatinus persolvendis debitis iam contractis, et in posterum certis ex causis necessario contrahendis, contributiones faciant prout relevationi et utilitati Ordinis viderint expedire, et si abbates summas sibi impositas ab ipsis patribus, locis et terminis statutis, non solverint, omni sexta feria sint in pane et aqua ; quamdiu poenam istam facere distulerint, gradum altaris non ascendant ; et nihilominus prior et subprior, cellerarius et bursarius pro depositis habeantur. 4.  Item, cum ea quae sancta romana instituit ecclesia cedant ad honorem et salutem animarum, debemus summopere custodire et pro nostris viribus adimplere. 5.  Item, abbatibus extra regnum Franciae constitutis praecipit Capitulum generale, misericorditer ipsis parcens ista vice, ut usque ad sequens Capitulum generale solvant summas sibi impositas, quod si non solverint pro depositis habeantur. Bursarii vero et cellerarii ab officiis amoveantur, non promovendi ad aliqua officia sine consensu Capituli generalis.
Anno Domini millesimo trecentesimo duodecimo statuta sunt haec apud Cistercium in Capitulo generali. 1.  In primis, cum debeamus nos regulae sancti Benedicti et Clementinae, quantum possumus, conformare, statuit Capitulum generale ut esus carnium quantum ad omnes personas Ordinis, tam tempore visitationis quam tempore Capituli generalis, quam etiam aliis temporibus, more solito amplius constringatur, ut in hoc modus contentus in regula et Clementina, prout erit possibile, teneatur ; excedentes per suos superiores secundum proportionem excessuum puniantur. Diffinitio[ne] anno praeterito edita super esu carnium, quantum ad hoc quod carnes in mensis abbatum et monachorum nisi infirmitorio saecularibus non ministrentur [permanente]. 2.  Item, ut in visitationibus ab excessivis sumptibus caveatur. Ne sint visitatores in petendo delicata cibaria, illis quos visitant onerosi. 3.  Item, quia munera excecant oculos prudentum et subvertunt verba iustorum, districtius inhibet Capitulum generale, ne in visitationibus dentur vel accipiantur munera quae de sui natura et quantitate et intentione dantis et accipientis possent recipientes a rectitudine equitatis declinare. Sed si aliqua dantur vel recipiuntur, hoc solum sit in casu per Clementinam concesso, et secundum modum ibidem expressum, scilicet quando aliqua caritative et liberaliter offeruntur. 4.  Item, cum in multis regionibus fervor observantiae regularis sit nimium relaxatus, et super hoc quaerimonia Capitulo generali sit delata, idem Capitulum committit domino Cistercii et quatuor primis abbatibus, ut de communi ordinatione et assensu ista vice mittant aliquas personas sapientes et discretas, Deum habentes prae oculis, et manus excutientes ab omni suspecto munere, ad dictas regiones reformatione indigentes, qui auctoritate dicti Capituli corrigant et reforment tam in capite quam in membris quae correctione et reformatione noverint indigere, et si quae gravia vel dubia invenerint, referant sequenti Capitulo generali. 5.  Item, cum electio sit actus voluntatis exigens et supponens animi libertatem, praecipit Capitulum generale ut omnino caveatur a suspectis muneribus, promissionibus illicitis, minis et terroribus et impressionibus quibuscumque directe vel indirecte clam vel palam, per patrem abbatem vel per alium quemcumque, qui possit impedire in ipsis electionibus libertatem. Qui autem in praedictis culpabilis inventus fuerit, si pater abbas fuerit, ipso facto sit privatus a confirmatione immediati successoris. Si autem commissarius fuerit, per quadraginta dies sit extra stallum, et per tres dies faciat levem culpam et nihilominus sit in pane et aqua omni sexta feria usque ad sequens Capitulum generale, et similem poenam sustineant qui fuerint assistentes in talibus et fautores, nec per hoc excludit Capitulum generale, quin notabiliter excedentes in praemissis per depositionem vel alias gravius puniantur. 6.  Item, cum albus habitus iugis sit consonus primae institutioni nostri Ordinis, vitamque contemplativam ac interiorem munditiam perfectius representet, uniformitas habitus inter religiosos eiusdem professionis potissime in locis claustralibus et conventualibus sit habenda, statuit generale Capitulum, ut omnes abbates et monachi nostri Ordinis intra monasteriorum claustra albis utantur gugullis, ubi panni albi sine gravi dispendio reperiri poterunt ; tamen patres abbates quantum ad dormitorium et infirmitorium super hiis poterunt dispensare. 7.  Item, cum doctrina sacra sit de hiis quae maxime pertinent ad salutem, et per sapientes et clericos possit Ordo noster vigere, immo et multipliciter honorari statuit Capitulum generale ut ad studium Parisiense et ad alia sollemnia studia mittantur personae idoneae et aptae ad proficiendum, secundum facultates abbatiarum et numerum personarum. 8.  Item, cum doctrina sacra, *etc. ut supra*, in abbatiis habeatur ad minus ter in septimana lectio de sacra scriptura, ubi et quo fieri poterit bono modo, et sit talis lectio, in qua omnes generaliter, tam simplices quam subtiles, haurire possint talia, per quae proficere valeant ad salutem animarum. 9.  Item, [cum] ab alienatione possessionum sit cavendum, inhibet Capitulum generale ne de cetero tradantur grangiae vel cellaria ad vitam vel perpetuitatem, cuicumque personae extraneae, cum per hoc possit periculum alienationis evenire. Qui autem contrarium fecerit per depositionem vel alias graviter puniatur. Si vero possessiones vendi a dicto Capitulo concessum fuerit, prius teneatur personis Ordinis vendere et offerre. 10.  Item, effrenatae rei abusionem laudabili moderamine generale Capitulum temperare cupiens, ordinat ut de cetero nulli liceat, visitatoribus dumtaxat exceptis, ad abbatias monialium cuiuscumque rei gratia declinare, nisi evidens utilitas aut necessitas aliud exigat aut requirat.
Anno Domini millesimo trecentesimo decimo tertio statuta sunt haec apud Cistercium in Capitulo generali. 1.  In primis, cum ubi gravius periculum imminet, requirendum sit et utendum consilio saniori, et Ordo noster damna quam plurima ex quorumdam abbatum secretis obligationibus incurrit, Capitulum generale volens futuris periculis opportunis remediis obviare, ordinat et diffinit, quod de cetero nulla persona Ordinis possit debita contrahere summam centum librarum turonensium excedentia, vel locare immobilia ad vitam, vel ad perpetuitatem vendere sine consilio conventus sui seu partis etiam sanioris, et qui contrarium fecerit, teneatur se recognoscere in Capitulo generali, ad praesidentis arbitrium puniendus. 2.  Item, cum parum videatur proficere mundanis abrenuntiasse divitiis atque lasciviis, et in iis iterum implicari, quorumdam generosorum et aliorum plurium, qui status et morum conversionem professi fuerant, ut sub humili religionis habitu possent Dei liberius famulari, et postea suae professionis obliti secundum pristinum se gerere non verentur, Capitulum generale videns excessus multiplices, ordinat et diffinit, quod nullus monachus aut conversus, *quantumcumque* de generosa prosapia fuerit procreatus, aut cuiuscumque conditionis existat, equos, armigeros famulos, pensionem annuam seu quodcumque aliud ultra Ordinis communia, de cetero audeat retinere, praecipue cum ista sint occasio periculi animarum, nisi cum ad talia officia fuerint deputati quae praemissa vel eorum aliqua ex necessitate requirant. 3.  Capitulum generale confirmat venditionem abbatiae de Dunamunde, quae per patrem abbatem de Stolp[a] facta fuerat ; quam abbas Alexander de Oliva utilem esse Ordini testatur. 4.  Petitio ducis Austriae, qui petit quod in terra sua festum Corporis Christi cum duodecim lectionibus et una missa celebretur, si conventus eiusdem terrae consenserit, exauditur.
Anno Domini millesimo trecentesimo decimo quarto statuta sunt haec apud Cistercium in Capitulo generali. 1.  In primis, cum cultus divinus, inter filios Dei summi regis servicio deputatos, sit semper et ubique merito ampliandus, cum ex eo fructus copiosior apud largitorem omnium acquiratur, decrevit Capitulum generale salubriter ordinare quod de cetero in omnibus missis de Spiritu Sancto decantandis, tam in conventu cum nota quam in privatis missis sine nota, *Gloria in excelsis Deo* devote dicatur, sicut in missis Beatae Virginis diebus sabbatis. 2.  Item, quia nemo tenetur propriis stipendiis militare, nec ad serviendum altari absque spe retributionis temere obligari, ordinat Capitulum generale et diffinit quod, quicumque a Christi fidelibus missa quotidiana seu capellania in aliquo monasterio Ordinis petitur celebrari, ante obligationem conventus pro huiusmodi servitiis adimplendis, a dictis petentibus prius certi redditus assignentur ; si aliter factum fuerit, iudicat generale Capitulum promissiones seu conventiones inter ipsos initas nullam firmitatem obtinere. Pecunia autem, si quae inde recepta fuerit, in emptionem reddituum convertatur. 3.  Item, temeritatem aliquorum de Ordine, qui suae salutis immemores, obliti quod erant antea, nolunt abbatibus propriis profiteri, admirans Capitulum generale nec reputans monachos qui non militant Domino sub regula vel abbate, ordinat et diffinit quod, postquam abbas aut abbatissa creati fuerint, infra duos menses omnes monachi, conversi, moniales et conversae suo abbati vel abbatissae professionem faciant humiliter, ut tenentur. Alioquin habeantur ex tunc pro fugitivis Ordinis, nisi per impedimentum legitimum excusentur. Cui poenae presentes subiaceant, nisi professionem fecerint in instanti. 4.  Item, ne multiplicitas camerarum monialium Ordinis eis occasionem tribuat malignandi, diffinit perpetuo generale Capitulum, ut pro quibuscumque monialibus Ordinis, nulla de novo camera de cetero construatur ; quod si fieri contigerit, irremediabiliter destruantur. Moniales autem huic salubri mandato rebelles et inobedientes excommunicationis sententiam se noverint incurrisse, nec plus quam duae de genere abbatissae in eodem monasterio de cetero induantur, si possit fieri bono modo. 5.  Item, [cum] possessiones monasteriorum Ordinis possent per subtractas particulas taliter minorari quod eas ad quantitatem minimam contigerit devenisse finaliter, eapropter Capitulum generale duxit provide statuendum ut quandocumque aliquibus detur specialis gratia vendendi possessiones aliquas, quas dicunt minus utiles, pro emendis utilioribus, aut etiam permutandis, non est intentionis ipsius Capituli generalis confirmare et ratificare vel venditiones vel permutationes huiusmodi, quousque aliis possessionibus exhibita pecunia plenarie certificetur Capitulo supradicto, et hoc idem fiat de locationibus perpetuo vel ad vitam, nec aliter facti contractus super hoc robur obtineant firmitatis. 6.  Item, cum in recessu abbatum de Capitulo vix possunt victualia quadragesimalia inveniri, ordinat et diffinit Capitulum generale quod ieiunia quatuor temporum in septembri et in vigilia Mathei apostoli, per totum Ordinem cum lacticiniis ieiunetur. 7.  Contributio moderata pro subveniendo domino cardinali Albo et aliis negotiis Ordinis incumbentibus facienda, domino Cisterciensi et quatuor primis committitur in plena Ordinis potestate. Qui vero non solverint loco et termino eis a patribus abbatibus assignato, prior et cellerarius et bursarius ab officiis deponantur, nec aliqua officia usque post solutionem exsequantur. 8.  Item, licet praelatus quanto efficitur prudentior, tanto sit magis idoneus ad regendum, Ordoque eminentius per litteratos tam honorem quam commodum multipliciter assequatur, quia tamen abbatis officium magis oneris est quam honoris, vix potest quisquam simul vacare commode studio et sollicitudini pastorali, idcirco Capitulum generale ordinavit et diffinivit, ut nullus abbas, nisi prius resignare voluerit, de cetero sit scolaris sed honore habito sit contentus, cuiuscumque quantaecumque conditionis existat, super concedendi licentiam auctoritate per idem Capitulum denegata. Praecipitque dictum Capitulum licenciandis in theologica facultate, quod suis principiis faciant expensas moderatas.
Anno Domini millesimo trecentesimo decimo quinto statuta sunt haec apud Cistercium in Capitulo generali. 1.  In primis, quaecumque persona Ordinis propter defectum victualium aut vestimentorum scienter ac malitiose a divino servitio se subtraxerit et ecclesiam intrare noluerit poena conspiratorum puniatur. Si vero defectus aliquis notabilis per negligentiam officialium administrantium et specialiter abbatis loci evenerit, punitio talis seu defectus vel negligentia usque ad visitationem sequentem differatur, et in visitatione, illi per quorum negligentiam aut malitiam defectus talis evenerit, secundum sua demerita absque fictione simulatoria puniantur. 2.  Item, quod ex gratia concessum non debet trahi ad perniciem, unde nullus praesumat defendere aut allegare septimanas consuetudinarias ad esum carnium esse debitivas et pro iure concessas. Sed tantum abbas gratiose personis indigentibus carnes poterit ministrare, cum sibi visum fuerit expedire, prout in regula continetur, qui vero dictam consuetudinem voluerit procaciter defendere tribus diebus uno eorum in pane et aqua poenitentiam peragat levis culpae. 3.  Item, ne ex receptione personarum emissarum monasteria nimis graventur, ordinat Capitulum ut ubi sunt viginti personae, unus hospes recipiatur, ubi vero quadraginta duo et sic deinceps usque ad centum. 4.  Item, Capitulum admittit quod bona terrae seu possessiones possint tradi saecularibus ad vitam seu ad firmam perpetuam, si ex tali locatione est, vel esse poterit, utilitas manifesta ; dictam autem utilitatem teneantur filii abbates patribus in visitationibus intimare. 5.  Item, abhorrenda temeritas improbitas sic quorumdam animos irretivit quod in tantam audaciae vesaniam prorumpunt, ut postposita paternali reverentia in abbates manus iniiciant violentas. Unde Capitulum ordinat quod quicumque monachus aut conversus hoc attentare praesumpserit, seu abbatem expulerit, vel ingressum negaverit vel detineri procuraverit, per se vel per alios, ubicumque et undicumque, publice vel privatim, per sententiam excommunicationis perpetualis carceri districtissime mancipetur nec relaxetur a carcere nisi per Capitulum generale. Qui vero iniuriosa verba seu minas abbati intulerint poenae conspiratorum debent per omnia subiacere, et haec diffinitio ad moniales extendatur. 6.  Item, cum commodum et profectus naturaliter debeant a patribus in filios derivari, statuitur ut nullus dispensationem super quocumque casu sine patris proprii licentia audeat impetrare, secus vero faciens careat impetratis. 7.  Item, qui abiecto iugo Ordinis per saeculum devagantur Ordinem dehonestando, abiecto vel non abiecto habitu, sive sit monachus, sive conversus vel monialis, per quinquennium privetur habitu regulari. 8.  Item, diffinitionem anno praeterito editam, quod abbates ad studia Ordinis sollemnia morandi gratia non accedant, nisi prius resignaverint abbatias, sic decrevit Capitulum generale temperandam, quod licentia domini Cisterciensis et quatuor primorum *cuiuslibet* in generatione sua proprii et patris abbatis assensu et voluntate conventus, nullus abbas existens ad standum in dictis studiis admittatur.
Anno Domini millesimo trecentesimo decimo sexto statuta sunt haec apud Cistercium in Capitulo generali. 1.  Cum Ordo noster multipliciter sit gravatus, Capitulum generale ordinat quod mediocris et moderata fiat contributio pro servitio domini Papae facto, et expensis factis et faciendis in romana Curia, et pro domino cardinali nostro, quae contributio domino Cisterciensi et quatuor primis committitur ordinanda, ita quod abbates in provincia Burdigalensi et ceteri in Montepessulano certo mandato domini Cisterciensis, illi vero qui sunt citra montes, Rhenum et mare, Parisius in Sancto Bernardo in mense Paschae, ceteri autem omnes abbates in Cistercio tempore Capituli generalis summas eis impositas absque defectu solvere teneantur. Si vero non solverint locis et terminis nominatis, abbates extra stallum abbatis erunt donec persolverint ; prior vero, cellerarius et bursarius ab officio deponantur nec aliquod officium exsequantur, donec persolverint. 2.  Capitulum generale omnibus eleemosinas monasterio Campensi praestantibus fraternitatem et participationem omnium bonorum, quae in Ordine fiunt, concedit.
Anno Domini millesimo trecentesimo decimo septimo statuta sunt haec apud Cistercium in Capitulo generali. 1.  In primis, ut gloriosae Virginis Mariae in nostris cordibus memoria iugiter devotius imprimatur, et a nobis congruis honoribus veneretur, ordinat generale Capitulum et diffinit quod de cetero commemoratio Beatae Mariae fiat et dicatur antiphona *Spiritus Sanctus superveniet*, et versus *Ecce ancilla Domini*, collecta *Laetifica et adiuva nos*, post horas canonicas extra chorum dicendas ab omnibus personis Ordinis universi. Nomina etiam beatissimorum confessorum Edmundi et Malachiae quorum reliquiae et corpora apud nos sunt in honore, de cetero et in litania Ordinis post beatum Petrum confessorem pronuntientur, in libris cum eorumdem sanctorum nominibus conscribantur. 2.  Item, generale Capitulum cupiens libertates, iura et bonas consuetudines Ordinis nostri in suo robore conservare, prohibet abbatibus Ordinis universi ne ad preces vel minas cuiuscumque principis vel domini temporalis, aliquem praesumat recipere ad habitum regularem, nonobstante quod dicti principes seu domini dicant sibi hoc competere de consuetudine, de iure ; quod si secus actum fuerit, recipiens ipso facto sententiam excommunicationis incurrat, et receptus per patrem abbatem expellatur, nisi super hoc habeat privilegium speciale ; poterunt tamen patres abbates iustas preces pro personis idoneis exaudire. 3.  Item, paci et tranquillitati domus Cistercii providere cupiens, Capitulum generale ordinat et diffinit et districte prohibet, ne abbates, monachi et conversi et famuli abbatum ad Capitulum venientes, in ingressu in Cistercium, arma et cultellos acuminatos deferant secum quoquo modo. Si abbates, monachi et conversi contrarium fecerint, aut scienter famulos suos portare permiserint, excommunicationis sententiam se noverint incurrisse ; famuli culpabiles a servitio Ordinis perpetuo excludantur ; nec in fraudem arma sua dimittant in Cistercio ante ingressum Capituli generalis aut permittant, sub poena praedicta. Ordinat etiam generale Capitulum ut rixae et contentiones evitentur, et quod dabitur prima die Capituli abbati cuilibet in refectorio vel alibi signum et quilibet abbas illud signum dabit famulo suo quod deferet in locum in quo avena libratur ; qui vero illud signum non habuerint nihil reportabunt ; famuli vero ad habendum avenam accedant secundum generationes ordinate. 4.  Item, diffinitionem anno praeterito editam de capellanis monialium sic temperat Capitulum generale, districtius inhibendo ne aliqua persona cuiuscumque status existat de cetero recipiatur in capellanum in abbatiis monialium ad habitum regularem sine patris abbatis illius monasterii petita licentia et obtenta ; nec iam recepti vel recipiendi confessiones monialium audiant absque eiusdem patris abbatis licentia speciali. Si vero in aliquo monasterio monialium huiusmodi capellani de cetero contra istam inhibitionem recipiantur, monasterium supponatur ecclesiastico interdicto quamdiu ibidem moram traxerint, et abbatissae ipsos recipientes excommunicationis vinculo innodantur. 5.  Item, ut in nostris actibus uniformitas observetur, generale Capitulum ordinat et diffinit quod de cetero in principio et in fine comestionis ubique stando, exceptis graviter infirmantibus et impotentibus Domino gratiae devote et humiliter referantur. 6.  Item, cum ex mutuo servitio praemium uberius consequamur, generale Capitulum ordinat quod monachi et conversi Ordinis in communibus infirmitoriis sibi invicem serviant, et personae saeculares ab huiusmodi famulatu, quantum possibile fuerit, excludantur. Illi tamen qui propter intolerabilem infirmitatem sunt ab aliis segregati, saeculares servientes habere poterunt, ubi abbati visum fuerit expedire, et fratres servire nolentes in pane et aqua pro inobedientia puniantur. 7.  Item, ut futuris periculis congruis remediis succurratur, ordinat Capitulum generale quod quandocumque contributionem in Ordine fieri contingit pro necessitatibus et libertatibus Ordinis defendendis, pecunia apud Cistercium conservetur in archa ad hoc assignata, cuius quilibet quatuor primorum abbatum clavem habeat et suum receptorem, solvatur tempore Capituli generalis pro pretio quo recipitur Parisius monetae currentis. 8.  Item, quod nemo de suo bono debet incommodum reportare, Capitulum generale ordinat et diffinit quod quandocumque abbates Ordinis dilationem debitorum impetraverint ab aliquo domino gratiose, ad illa debita et censuras quae debentur personis Ordinis minime extendatur ; qui secus fecerit sententiam excommunicationis incurret ipso facto ; eidem poenae subiaceant qui iam impetrata tali gratia uti praesumerent quoquo modo. 9.  Item, ut vitium proprietatis a personis Ordinis cautius evitetur, districtius inhibet Capitulum generale ne monachi aut conversi officia in monasterio seu extra, non habentes pecuniam penes se retineant quoquo modo. Officiales autem penes se et in sua custodia ex causa et de abbatis licentia poterunt retinere. Abbati tamen suo ea quae habent debent fideliter intimare et de eisdem dicto abbati quandocumque requisiti fuerint reddere rationem ; alioquin poenae proprietariorum per omnia subiacebunt. 10.  Item, cum ab omni illicito et suspecto munere nos doceat propheta penitus abstinere, generale Capitulum a visitatoribus Ordinis istud vult et praecipit districte et inviolabiliter observari, et quod visitatores a quocumque subdito donum quodcumque praeter mandatum seu voluntatem proprii abbatis donantis recipere non praesumant ; quod si secus praesumptum fuerit, tam donans quam recipiens sententiam excommunicationis incurrant ; a qua quidem sententia recipiens minime absolvatur donec de receptis restitutionem fecerit integram et perfectam, vel in proposito fuerit facere satisfactionem quam citius poterit de receptis ; et per praedicata nullum ligari intendit dictum Capitulum nisi donum summam viginti solidorum parvorum turonensium excedat. Moderatas tamen expensas visitator accipere poterit ab abbate, ita tamen ut praemissis nullam fraudem, dolum vel concussionem faciat vel committat. 11.  Item, cum ubi maius periculum et dubietas imminent, sit cautius et clarius procedendum, generale Capitulum circa electiones in Ordine celebrandas ordinat cautius procedendum videlicet quod quandocumque electionem in nostro Ordine in discordia contigerit celebrari, ille qui a duabus partibus electus fuerit, si electa persona fuerit idonea, et electores ad eligendum habiles, per patrem abbatem vel eum cui in praemissis commiserit vices suas, electus modo praedicto absque contradictione qualibet confirmetur ; et quia electio modo debito non procedit absque mutuo consensu eligentium et electi, prohibet Capitulum generale electionem quamcumque confirmari donec electae personae habeatur consensus et ad consentiendum electioni abbas electi ipsum electum inducere teneatur. 12.  Item, cum ea quae sunt arduis laboribus exarata et utiliter recollecta, sint merito ab omnibus personis Ordinis observanda, statuit Capitulum generale quod *Libellus diffinitionum antiquarum* noviter compilatus et omnibus personis Ordinis inviolabiliter et firmiter teneatur, aliis libellis diffinitionum annulatis et penitus revocatis. 13.  Item, cum frequens emissio personarum Ordinis pro culpis ad alia monasteria confusionem pariat et discrimen, generale Capitulum cupiens talium culpabilium evagationem aliqualiter refrenare, ordinat et diffinit quod quicumque abbas monachum suum aut conversum emiserit pro culpa, decem libras turonensium parvorum abbati ad quem missus fuerit, per annum pro expensis refundere teneatur, et emissus ab abbate ad quem missus fuerit vestes et calceamentorum necessaria percipiet prout monachi et conversi illius monasterii professi percipiunt, et secundum patriae qualitatem. Diffinitiones Capituli de huiusmodi emissis editae in suo robore permanebunt prout in nova compilatione diffinitionum plenius continetur. Si quis vero abbas monachum ad se missum pro culpa vel dispersione retinere recusaverit aut conversum, decem libras turonensium parvorum abbati mittenti solvere non omittat, quandocumque ab eodem fuerit requisitus, nisi super hoc per generale Capitulum dispensatum fuerit cum eodem ; monachi et conversi pro culpa emittendi, et si in monasteriis ad quae mittentur moram trahere voluerint, aut de suis monasteriis exire renuerint, pro sua inobedientia carceri mancipentur. 14.  Item, translationes abbatum et abbatissarum in Ordine non fiant de cetero, nisi secundum formam in privilegio domini Clementis Papae IV traditam et expressam, nisi forte per aliquam imminentem utilitatem de domini Cistercii et quatuor primorum abbatum licentia aut saltem alterius ipsorum cum ipso domino Cistercii aliter oportuerit ordinari et concedi. Quicumque vero aliter praesumpserit, tum transferens quam translatus se esse depositos noverint ipso facto auctoritate Capituli generalis. 15.  Item, dubietatis scrupulum volens generale Capitulum a quorumdam mentibus amovere, diffinitioni alias editae de pensionibus concessis vel concedendis abbatibus sponte cedentibus et bene meritis, addit Capitulum generale quod si iterato ad abbatiae regimen contingerit promoveri et inde postmodum sponte cedere, huiusmodi pensio post cessionem non expiret, sed eadem gaudeat libere sicut prius. 16.  Item, ad abolitionem fictae artis alchimiae inhibet Capitulum generale personis Ordinis universi sub poenae excommunicationis latae sententiae in quoquo modo dicta arte uti audeant vel praesumant. Quaecumque vero personae Ordinis quae aliquos uti cognoverint denuntiare sub eadem poena superioribus teneantur. 17.  Item, excessus notabiles personarum Ordinis in pumpis et curiositatibus quae paupertatem monasticam dehonestant, cupiens generale Capitulum refrenare, praecipit personis Ordinis universi ut a multitudine equorum et familiae et a vasis argenteis deferendis se retrahant, et a vestibus pretiosis et nimium coloratis. 18.  Item, expeditionem et promotionem negotiorum Ordinis in romana Curia, generale Capitulum committit domino Cistercii et quatuor primis abbatibus, adiunctis ipsis de Pruliaco et Caroloco abbatibus, in plenaria Ordinis potestate. Negotium etiam de taxatione bonorum immobilium monasteriorum Ordinis in regno Franciae facienda ipsis committit Capitulum generale, sicut alias extitit a generali Capitulo ordinatum. 19.  Item, comestionem carnium monachis confessoribus monialium concedendi generale Capitulum committit domino Cistercii et quatuor primis cuilibet in generatione sua, ut inde faciant quod saluti animarum ipsorum videbitur expedire. 20.  Item, studium promovendorum in partibus Lombardiae committit generale Capitulum domino Cistercii in plenaria Ordinis potestate, ut inde faciat quidquid viderit ad honorem Dei et utilitatem Ordinis pertinere. 21.  Item, contumaciam et rebellionem quorumdam abbatum, qui ad Capitulum generale non venerunt, nec se legitime excusarunt, graviter ferens Capitulum generale ipsos citat, ut sequenti anno veniant, secundum ipsorum demerita puniendi. 22.  Cum abbas de Lucka prope grangiam suam Hamelspringe capellam lapideam aedificare inceperit, Capitulum generale omnibus benefactoribus plenariam participationem bonorum spiritualium in Ordine concedit.
Anno Domini millesimo trecentesimo decimo octavo statuta sunt haec apud Cistercium in Capitulo generali. 1.  In primis, ut fragilitatis humanae praesidium peregrinationis nostrae viaticum pretiosissimum corporis Domini nostri Iesu Christi sacrificium, cuius sancta oblatione non solum sancti sanctorum omnium memoriam colimus spiritualem, verum etiam realem ipsius, licet sub alia forma, praesentiam obtinemus, debitis venerationum obsequiis adoremus et intimis comedemus praecordiis, devotis prosequimur officiis, omissaque circa quotidianum ipsius mysterium devota diligentia suppleamus, diffiniendum duxit non improvide Capitulum generale quod fiat festum de Corpore Christi cum duabus missis et propria historia, feria quinta post octavas Pentecostes, prout a felicis recordationis domino Clemente V in suis constitutionibus in Viennensi concilio editis, est laudabiliter institutum ; conversi ea die in laboribus minime occupentur. 2.  Item, cum sancta et salubris est cogitatio pro defunctis exorare, Capitulum generale ordinat et diffinit quod post gratias refectionis in prandio et in coena, *Pater noster*, et *Ave Maria* ab omnibus personis universi Ordinis devotius recitentur antequam *Fidelium animae* dicatur. 3.  Item, cum Beatissima Dei Genitrix Maria omni laude dignissima a nobis, quorum est advocatrix specialissima, semper et ubique debeat congruis laudibus venerari, statuit et ordinat Capitulum generale quod post horas consuetas ipsius Virginis gloriosae, dicatur ab omnibus personis Ordinis antiphona *Missus est Gabriel*, versus *Ave Maria*, collecta *Omnipotens sempiterne Deus qui gloriosae Virginis*, etc., et post collectam dicatur *Dulce nomen Domini nostri Iesu Christi sit benedictum in saecula, Amen*. Et missa eiusdem post missam de conventu diebus sabbatorum per Quadragesimam celebretur, nisi festum fuerit duodecim lectionum. 4.  Item, ne Ordo noster, qui debet esse in suis ordinationibus et statutis solide firmatus, aliis in exemplum valeat quibuslibet indebitis novitatibus deviari, generale Capitulum ordinat et diffinit quod non fiant translationes abbatum in Ordine de cetero nisi secundum continentiam Clementinae. 5.  Item, cum Curiae romanae tamquam speciales filii et alumni studere debeamus parati desideriis complacere, hortatur nihilominus praecipiendo districte Capitulum generale quatinus, ob reverentiam Beatitudinis Apostolicae ac dominorum Cardinalium et totius Curiae romanae, cursores ac nuntii Papae et Cardinalium ubicumque venerint recipiantur gratiose a personis Ordinis universi. Quicumque vero ipsos receperint indecenter, sciat se in futuro Capitulo generali gravi animadversione plectendum. 6.  Item, ne Ordo noster, qui in paucis temporibus, divino suffragante munere, per industriam discretorum de parvo fonte crevit in fluvium possessionum terrenarum, iterum collabi valeat per incursionem iniquorum ad infima paupertatis, inhibet Capitulum generale personis Ordinis universi ne ausu praesumpto audeat quis bona immobilia detrahere, ad pensionem dare perpetuo, vel vendere ad vitam, absque consilio patris abbatis et consensu maioris partis conventus, quorum nomina in scripto ponantur sigillata patri abbati in visitatione proxima ostendenda. Qui aliter fecerit ipsum Capitulum generale ex nunc prout ex tunc excommunicat in suis scriptis, et nihilominus pro falsario habeatur, contractusque nullius habebit roboris firmitatem. 7.  Item, ut fraudis et doli excogitata malitia, quae nulli praestare debet patrocinium, a personis Ordinis cautius subtrahatur, districtius quantum potest inhibet Capitulum generale ne aliqua persona Ordinis per modum commendae, mutui vel depositi seu aliter, reponat pecuniam aliquam vel res alias qualescumque, nec fingat se debere debita quae non debet. Quicumque contrarium fecerit, nisi ex causa super hoc licentiam habuerit ab abbate proprio, ipso facto sententiam excommunicationis incurrat ; et deprehensus in hoc tamquam fur et proprietarius puniatur. Eidem sententiae subiaceant qui de rebus ecclesiae sibi redditus seu animalia emi faciunt sub nomine proprio vel alieno. 8.  Item, cum illud quod omnes tangit debeat ab omnibus supportari, et ex praeteritorum memoria, quae cautelam futurorum arguit, edocemur, quod ex antiquarum contributionum distributionibus quam plures extiterint gravati et plurimi supportati, ut omnia in lucem clarius producantur, et onere suo quilibet contentetur, deliberatione provida ordinat et diffinit Capitulum generale quod, quotienscumque contributionem fieri contigerit in Ordine, patres abbates per se vel per alios, vel per litteras sigillatas, distributiones quas filiis suis imposuerint, proximo sequenti teneantur intimare Capitulo generali, uni libro ad hoc specialiter deputato distributiones omnium singulariter conscribantur, ita quod qui non solverint ad arbitrium dicti Capituli, per depositionem vel aliter secundum quantitatem demeriti, puniantur. 9.  Item, cum appellationis remedium non sit ad defensionem iniquitatis, sed ad praesidium innocentis institutum, non est provocationibus appellantium temere deferendum, maxime cum Ordini nostro per Sedis Apostolicae privilegium sit indultum, ne pro quacumque causa seu difficultate in Ordine emergente, extra Ordinem quis audeat appellare, et per canones prohibemur ne a correctionibus quis appellet. Si quis autem temere appellare praesumpserit, ipso facto sit excommunicatus, et nihilominus usque ad nutum Capituli generalis carceri mancipetur. Qui vero sic temere appellantibus consilium dederit, auxilium vel favorem, per se vel per alium, publice vel privatim, eamdem incurrat excommunicationis sententiam, et poena conspiratorum puniatur. Praecipit tamen Capitulum generale districtione quanta potest abbatibus et iudicibus Ordinis universi, ut in suis correctionibus non excedant. Abbates qui excesserint a suis superioribus acriter castigentur ; quod si non correxerint debito modo, citentur ad Capitulum generale ; quod si per excessum correctionum ipsorum scandalum exortum fuerit, deponantur. Fugitivi siquidem Ordinis in romana Curia dicti Ordinis ad propriorum abbatum expensas capiantur et carceri mancipentur, et qui ad Curiam cum debita licentia accesserint, secunda die qua intraverint Curiam procuratori Ordinis personaliter se praesentent et causam sui adventus integre et fideliter exponere teneantur ; et si cum debita licentia non accesserint, dictus procurator ipsos expellere teneatur. Quod si recedere noluerint, ipsos capi faciat tamquam Ordinis fugitivos. 10.  Item, ut vitium simoniae a personis Ordinis cautius evitetur, et unitas generalis Capituli per adventum abbatum continuum perfectius conservetur, inhibet Capitulum generale ne aliquis procuret, aut quis de voluntate promittat ut a generali Capitulo excusetur ; quicumque vero pro tali excusatione aliquid qualitercumque dederit aut promiserit, et qui similiter receperit, ex nunc prout ex tunc ipsum excommunicat Capitulum generale. Poterunt tamen Diffinitores Capituli generalis alicui vel aliquibus abbatibus libere ex causa licentiam concedere a dicto Capitulo remanendi. Huic poenae excommunicationis latae sententiae abbates subiaceant, qui monachos, equos vel famulos ultra taxatum numerum per octo dies ante Capitulum et durante Capitulo apud Cistercium introduxerint, nisi de domini Cistercii licentia speciali ; et dicti monachi taliter sine domini Cisterciensis licentia introducti, eamdem excommunicationis sententiam ex nunc prout ex tunc latam a dicto Capitulo se noverint incurrisse. Excipiuntur autem quatuor primi abbates, qui habent super hoc singularem libertatem, et abbates de Prulliaco cum monacho suo, et de Savigniaco cum suo notario, cui propter generationis suae latitudinem concessum est non improvide ab antiquo ; et ista gratia libere uti poterunt magistri in theologica facultate. 11.  Item, ut status Ordinis in tranquilliori securitate servetur, ordinat et diffinit Capitulum generale quod patres abbates et visitatores cum debitis suis debita filiorum suorum, sequenti anno in conscientiis suis teneantur Capitulo generali fideliter ac certitudinaliter intimare. 12.  Item, ut Cartae caritatis continentia, quae est originale novi Cistercii Ordinis fundamentum in suo robore diutius perseveret, ordinat et diffinit Capitulum generale quod nulla persona Ordinis, cuiuscumque conditionis, sexus aut dignitatis, irrequisito Ordine, pro quocumque debito, dono vel legato, bona Ordinis capi vel arrestari, per se vel per alium, quocumque exquisito colore faciat vel procuret, per iustitiam saecularem vel eis consilium aut auxilium praebeat vel favorem. Quicumque vero contrarium fecerit, incurrat sententiam excommunicationis ipso facto auctoritate Capituli generalis. 13.  Item, quia tantam confert efficaciam digne communicantibus nostrae peregrinationis viaticum, quod imperfectum perfecit, et perfectum ad statum maioris perfectionis perducit, Capitulum generale volens viam devotionis et perfectionis saeculo renuntiantibus aperire, ordinat et diffinit quod novitii Ordinis illo die quo professionem faciunt, novum hominem induentes sacro corpore dominico se muniant, etiam si missa specialiter — quod ordinationi abbatum relinquitur — deberet ipso die propter hoc celebrari. Et hanc diffinitionem ad novitias monialium extendi praecipit Capitulum generale. 14.  Item, cum sacra theologia, cui ceterae ancillantur scientiae, sit eo specialius a nostri Ordinis professoribus, ceteris mundalium scientiarum spretis anfractibus, prosequenda, quo per ipsius adeptionem maiorem apud Deum et homines gratiam assequuntur, Capitulum generale universis inhibet, sub poena expulsionis a studio immediate ferenda a provisore studii, ne ad audientiam aliam scientiam praeterquam theologiam limites studiorum Ordinis exeant de cetero, omnibus, quacumque dignitate fulgeant, super hoc dispensandi auctoritate remota ; licentias autem super hoc concessas praesenti constitutione revocat idem Capitulum generale. 15.  Item, quoniam anno praeterito facta fuit diffinito qua dicitur quod electio facta per duas partes electorum vel fere, simpliciter confirmetur, confusionem conscientiarum induxerit aliqualem, generale Capitulum illud elucidare cupiens, praecipit quod illud  fere  appositum amoveatur simpliciter, et electus a duabus partibus perfecte sine contradictione aliqua confirmetur, dum tamen alia quae continentur in diffinitione super actu huiusmodi inviolabiliter observentur. 16.  Item, abolendae dissolutionis abusum quo nonnullae nostri Ordinis moniales, pudoris et verecundiae puellaris immemores, nimis frequenter per saeculum evagantur, in animarum suarum dispendium et scandalum plurimorum refrenare cupiens generale Capitulum ordinat et diffinit, ut ipsas extra monasteria sua non liceat egredi, nisi necessitas, quod conscientiis praelatorum relinquitur, aliud exegerit faciendum. Si quae vero moniales ad balnea qualitercumque processerint extra monasteria, irremissibiliter regulari priventur habitu, et licentiantes eas, ut praefata petant balnea, sententiam excommunicationis incurrant, auctoritate Capituli generalis. 17.  Item, ut suspicionis materia de medio resecetur, generale Capitulum censuit statuendum quod quotienscumque inter patrem abbatem et filium discordiam oriri contigerit, personis neutri parti suspectis committitur discordia, auctoritate dicti Capituli terminanda. 18.  Item, indemnitatibus monasteriorum Ordinis generale Capitulum providere cupiens, statutum domini Clementis Papae V, volens in omnibus observare universis abbatibus et abbatissis Ordinis inhibet idem Capitulum, ne possessiones eorum ad vitam vel ad certum tempus concedant, pecunia inde recepta, nisi iuxta formam quae in constitutione eiusdem domini Clementis Papae praedicti plenius continetur. 19.  Item, contributio facienda pro servitiis et expensis factis et faciendis in Curia romana, domino Cistercii et quatuor primis committitur in plenaria Ordinis potestate. Qui vero non solverit locis et terminis statuendis, abbates excommunicationis incurrant sententiam ipso facto, priores, cellerarii et bursarii ipso facto sint depositi, nec officium exsequantur aliud, sub poena excommunicationis latae sententiae, donec de ipsa contributione fuerit plenarie satisfactum. 20.  Item, ut futuris periculis salubrius occurratur, provide duxit generale Capitulum statuendum quod fiat sigillum speciale pro sigillandis tantummodo suffragiis, quae conceduntur in Capitulo generali. Diffinitiones vero dicti Capituli de contrasigillo domini Cistercii licite poterunt sigillari, et quae de dicto contrasigillo fuerint sigillatae faciant plenam fidem. 21.  Item, quoniam domus Cistercii est multipliciter aggravata, praecipit Capitulum generale, etc. 22.  Ioannes XXII Papa vituperat Ordinem Cisterciensem quod abbatiam de Dunamunde vendiderit et ipsi imponit ut privilegia papalia de vendendis abbatiis proponat.
Anno Domini millesimo trecentesimo decimo nono statuta sunt haec apud Cistercium in Capitulo generali. 1.  In primis, cum non liceat a capite membra recedere, nec a doctrina patris filios temere deviare, Capitulum generale ordinat et diffinit quod servitium editum per felicis recordationis Urbani Papae ordinationem de festo Corporis Christi, per universum Ordinem die statuto celebretur solemniter et devote. 2.  Item, diffinitionem anno praeterito editam de bonis immobilibus minime distrahendis vel ad vitam seu perpetuo concedendis absque consilio patris abbatis, vel maioris partis conventus, quorum nomina in scripto ponantur sigillato sigillo patris abbatis in visitatione proxima ostendendo, sic temperando declarat Capitulum generale quod illud, quod de patribus abbatibus dicitur ad eorum commissarios vult extendi, et poena simili de diffinitione sublata, contrarium faciens se poenam suspensionis latam a canone noverit incursurum, et nihilominus se super hoc recognoscere teneatur in Capitulo generali, aliis poenis debitis ad arbitrium Capituli puniendus. 3.  Item, ut in distributionibus contributionum, quas amodo fieri contigerit, omnis fraus et sinistrae suspicionis materia subtrahatur, Capitulum generale duxit provide statuendum quod, quandocumque contributio fit in Ordine, taxationes impositionum et certae summae quantitatis superiores patres abbates filiis immediatis distribuant, et reliqua summae quae superest quota eis assignata fuerit per alios inferiores abbates aliis gradatim filiis abbatibus imponant et distribuant, solvendis locis et terminis assignatis. 4.  Item, quia temerarium est terminos quos sancti patres provide posuerunt transgredi, districtiori modo quo potest sub poena excommunicationis prohibet Capitulum generale personis Ordinis universi, ne Ordinariis vel praelatis aliis carnes in monasteriis ministrentur, cum talis abusus contra Ordinis honestatem et mentem Sedis Apostolicae nec sit dubium militare. 5.  Item, religionem et augmentum divini cultus cupiens Capitulum generale liberaliter ampliare, et fervorem devotionis quorumdam abbatum et quorumdam conventuum Ordinis, qui festa aliquorum sanctorum desiderant in suis monasteriis specialiter celebrari, diligenter attendens, statuit et diffinit quod quilibet pater abbas in filiabus suis hoc concedendi habet facultatem, si per conventum fuerit requisitus. 6.  Item, cum Capitulum generale disposuit efficaciter subvenire in necessitatibus subditorum, et ad aures dicti Capituli pervenit quod per indiscretam considerationem personarum Ordinis in via directarum, loca Ordinis magis solito praegraventur, ordinat et diffinit dictum Capitulum quod, quando personae Ordinis in via constitutae ad monasterium nostri Ordinis vel ad alia loca, ubi consuevit hospitalitas exhiberi, causa pernoctandi declinaverint, alia loca propinqua ad unam leucam eidem monasterio non accedant ; sed illa loca monasterio secum propinqua a susceptione hospitum sint exempta, visitatoribus dumtaxat exceptis et aliis personis emissis pro culpa, vel aliis necessitatibus compulsis recipiant in officio caritatis. 7.  Item, quoniam propter retardationem et negligentiam solutionum reddituum debitorum, Capitulo generali, domui Cistercii, totique Ordini multa incommoda retroactis temporibus pervenerint, Capitulum generale ordinat et diffinit [quod illi] qui tenentur domino Cistercii vel Capitulo generali in quibuscumque redditibus obligati, illi scilicet qui tenentur pro tempore praeterito infra Pascha ; qui vero non, Capitulo generali solvere eidem domino Cistercii vel satisfacere non omittant. Qui vero praedictis terminis solvere noluerint, suspensionis sententiam ipso facto se noverint incurrisse ; quam si animo indurato per spatium duorum mensium subsequentium sustinuerint, sententia excommunicationis lata a Capitulo se sentiant innodatos, a qua si per mensem satisfactione non praemissa absolvi non curaverint per patres abbates vel eorum commissarios auctoritate Capituli generalis depositi numerentur. 8.  Item, ut in eisdem, quae per promotionem studentium Ordo Cisterciensis promeruit commendationis eximiae titulis et privilegiis gratiarum procurare valeat ad honorem Altissimi et incrementum scientiae salutaris, hortatur [gen. Cap.] affectione quanta potest abbates Ordinis universi, quatinus secundum tenorem diffinitionum novae compilationis scolares suos mittant ad studia et super hoc patres abbates filios suos in suis visitationibus inducere teneantur. 9.  Item, quia ubi pericula imminent graviora, ibi est de salubriori remedio providendum, statuit et ordinat Capitulum generale quod, quaecumque personae Ordinis, per se vel per alium, litteras, preces, minas, a quibuscumque personis quae non sint de Ordine impetraverint, impetrari procuraverint, seu uti praesumpserint impetratis, ne pro suis excessibus puniatur, seu quod de poenitentia relaxetur, vel quod ad officia Ordinis promoveatur, seu amotus seu amota ab aliquo officio restituatur, ipso facto sententiam excommunicationis incurrat ; et nihilominus si super hoc convictus vel convicta fuerit, numquam de cetero ad aliquod officium Ordinis admittatur, sine speciali licentia Capituli generalis. 10.  Item, quia parum prodesset humilibus obedientia, si inobedientibus contumacia non obesset, generale Capitulum omnes abbates, qui hoc anno ad Capitulum venire debuerunt, et non venerunt, nec se legitime excusarunt, citat ut sequenti Capitulo se personaliter representent, alioquin pro depositis habeantur. 11.  Item, quoniam constitutio pro contributionibus faciendis in singulis provinciis in diffinitionibus novis edita, pro libertatibus Ordinis defendendis, cum omnes astringat, nihil obscurum vel ambiguum derelinquat, pluresque abbates provinciae Remensis de novo solvendis portionibus suis extiterint negligentes, statuit et ordinat Capitulum generale quod qui statutis terminis non solverint, dum tamen debito modo eisdem fuerit nuntiatum, sint excommunicati ipso facto. Eamdem poenam incurrant in aliis provinciis negligentes, et receptores de receptis computationem teneantur sub poenis superius nominatis et restituere teneantur. 12.  Item, ut excommunicationum sententiis latis contra non solventes contributiones statutis terminis de celeriori remedio valeat provideri, committit generale Capitulum domino Cistercii et quatuor primis cuilibet in generatione sua, ut quilibet per se vel per commissarium aut commissarios suos in eos qui solvere tenentur et non satisfaciant, eisdem absolutionis beneficium impendere debeant et cum eisdem misericorditer dispensare auctoritate Capituli generalis. 13.  Abbatia de Padis[io] in dioecesi Revaliensi sit in perpetuum filia de Stolp[a].
Anno Domini millesimo trecentesimo vigesimo statuta sunt haec apud Cistercium in Capitulo generali. 1.  In primis, si Dominum in sanctis suis venerari nos convenit, illorum non sunt a nobis sub silentio relinquenda laude digna praeconia, qui non solum vitam monasticam verum etiam universam Dei ecclesiam meritis gloriosis et exemplis salutaribus decorarunt, statuit ob hoc generale Capitulum ordinando, quod de cetero fiat commemoratio de sancto Hugone primo abbate Cluniaci, tam in laudibus quam in vesperis, tertio kalendas maii ; et prima missa de ipso cantabitur eodem die per Ordinem universum. 2.  Item, commendandae devotionis actum, quem nuper illustrissimus princeps dominus rex Portugalliae laudabiliter exercuit Ordinem Militiae Iesu Christi ad defensionem sacrosanctae fidei et violentias infidelium propellendas, fundando, congaudens cum gratiarum actionibus Capitulum generale statuit ad rogatum ipsius domini regis, et diffinit quod paternitas praedicti Ordinis Militiae Iesu Christi, qui iam confirmatus est, et nostro Ordini incorporatus per summum pontificem totaliter resideat penes abbatem de Alcobatia tamquam patrem abbatem Ordinis memorati, qui iuxta decretum et ordinationem sanctissimi patris nostri domini Ioannis, Dei gratia Papae XXII, praedicti regularis observantiam et alia quae severitatem Ordinis respiciunt ibidem perpetuo faciat observari. 3.  Item, simplicitatem Ordinis a strepitu saecularium et cautelosis eorum processibus praeservare gestiens Capitulum generale inhibet districtius personis Ordinis universi, ne in visitationibus, electionibus, correctionibus, punitionibus aut ea tangentibus, consilio et auxilio advocatorum, et personarum secularium uti audeant et praesumant. Quod si fecerint, ipso facto sententiam excommunicationis incurrant, et nihilominus, si probabiliter inventi fuerint, tales emittantur sub poena conspiratorum ad domum remotissimam, non revocandi nisi de licentia Capituli generalis. Abbates vero, si in hoc inventi fuerint culpabiles, deponantur. 4.  Item, ut excessus multiplices et inobedientias monialium per saeculum damnabiliter evagantium et aliter irreligiose se habentium, nolens amplius generale Capitulum sub dissimulationis velamine pertransire, patribus abbatibus praecipit et committit, quatinus tales per se, per alium vel per alios in plenaria Ordinis potestate sic puniant et corrigant per incarcerationem, emissionem, vel alias, quod talia de cetero committere, poena docente, desistant. 5.  Item, diffinitione dudum facta super esu carnium cum adiunctis poenis in suo robore perdurante, addit generale Capitulum quod abbates in hoc deprehensi per patres abbates deponantur ; monachi autem et conversi deprehensi, privati maneant habitu regulari, et omni sexta feria sint in pane et aqua, usque ad revocationem Capituli generalis. Hanc autem diffinitionem extendit generale Capitulum ad abbatissas et moniales et personas regulares contentas sub eisdem. 6.  Item, quia per abusum gratiarum incaute concessarum personis cedentibus, religionis obedientia laeditur, et disciplina in pluribus enervatur, inhibet generale Capitulum patribus abbatibus et visitatoribus Ordinis universi, ne de cetero concedant abbatissis cedentibus generalem licentiam, quod possint monialem vel moniales secum extra monasterium vel septa monasterii ducere, vel in cameris sibi concessis aut concedendis moniales sine licentia speciali abbatissae retinere, nec etiam ipsis extra monasterium progredi liceat nisi hoc ab abbatissa licentiam meruerit obtinere ; gratias autem factas in contrarium ex nunc revocat Capitulum generale. 7.  Item, ne per defectum spiritualis medici animae langueant diutius, mordentibus vitiorum aculeis sauciatae, generale Capitulum diffiniendo praecipit quod abbatissae viginti quinque moniales habentes unum teneantur recipere et retinere confessorem, quem pater abbas aut visitator eis duxerit transmittendum, cui teneantur in victu et vestitu curialiter providere, et illi confessores diebus quibus in confessionibus audiendis minus occupati fuerint, missas teneantur dicere, sicut ceteri capellani, in illis praecipue monasteriis ubi haec consuetudo est ab antiquis observata. 8.  Item, ut interioris mentis religio per exteriorem habitum decentius ostendatur, ordinat generale Capitulum et statuit ut capellani sacerdotes monialium Ordini perpetuo traditi et oblati, de cetero portare regularem Ordinis habitum teneantur, quem si portare renuerint a dictis monasteriis, excusatione quacumque semota, simpliciter expellantur. 9.  Item, ridiculosas novitates superinductas in officio divino nolens sustinere de cetero, Capitulum generale ordinat et diffinit quod antiqua forma cantandi a beato patre nostro Bernardo tradita, sincopationibus notarum et etiam hoquetis interdictis in cantu nostro simpliciter quia talia magis dissolutionem quam devotionem sapiant, firmiter teneatur ; contra facientes ad praesidentis arbitrium puniantur. Abbates autem et abbatissae hoc statutum faciant inviolabiliter observari. 10.  Item, quoniam mater Ecclesia cultrix et auctrix iustitiae, in se vel in alium iniustitiam fieri non permittit, ideo generale Capitulum cupiens in posterum providere ne in distributionibus contributionum, quae fient a modo in Ordine, sibi locum vendicet fraus et dolus, vel generale Capitulum supra hoc praegravetur addit idem generale Capitulum diffinitioni super hoc anno praeterito editae, quod quilibet pater abbas summam cuilibet coabbati suo impositam teneatur patri abbati immediato solutionis tempore sigillatam et fideliter indicare ; et sic gradatim ascendendo faciant superiores, ut sic tempore Capituli generalis, de singulis summis et totis impositis quibuslibet eidem Capitulo possit fieri plena fides. Si quis autem super hoc negligens fuerit ipso contemptu mulctatur a generali Capitulo poena duarum marcharum argenti eidem Capitulo applicanda, et nihilominus se teneatur recognoscere in sequenti Capitulo generali ; quod si facere contempserit ascensum gradus altaris se noverit interdictum. 11.  Item, insolentiam et abusum quarumdam Ordinis personarum, quae per contractus damnatos et fraudulentos colore quaesito in praeiudicium animarum suarum monasteria sua laedunt enormiter et diffamant, dum de pecunia suae ecclesiae emiserint redditus et proventus alios sub nomine proprio vel alieno, sibi suisque consanguineis ad tempus vel perpetuo applicandos, volens reprimere Capitulum generale emptiones vel contractus huiusmodi, modo fortiori quo potest amodo fieri inhibet Capitulum generale a personis ordinis universi. Si quis autem contrarium attentaverit, si abbas vel abbatissa fuerit, per patrem abbatem deponatur ; si monachus vel conversus carceri mancipetur usque ad nutum Capituli generalis et nihilominus pecunia illorum reddituum restituatur monasterio cuius erat. Et haec diffinitio ad praeterita extendatur. 12.  Item, si in festis sanctorum omnium uniformitas in Ordine debet servari, hoc praecipue tenendum est in officio sacratissimi Corporis Christi, quod est nostrae peregrinationis salubre viaticum, christianae fidei firmissimum fundamentum ; proinde dominis de Pontiniaco et Pruliaco abbatibus committitur, quatinus officia diversa seu historias inspiciant de festo praedicto, examinent et corrigant per omnem modum, et illud, quod est correctum, sequenti Capitulo deferant, idem publicabitur et uniformitas decantabitur per Ordinem universum. Interim autem fiat festum praedictum secundum quod in singulis domibus fieri consuevit. 13.  Item, contributio moderata pro solvendis Ordinis debitis facienda Domino Cistercii et aliis quatuor primis, vel ab eis deputandis, committitur, in Ordinis plenaria potestate. Qui vero summas sibi imponendas per eosdem statutis terminis non solverint, ab ingressu ecclesiae sint suspensi. Cellerarii vero, priores et bursarii pro depositis habeantur, et nihilominus expensarum usuras et interesse solvere tenebuntur. 14.  Item, damnis et incommodis quae ex defectu solutionum debitorum et reddituum quae debentur Capitulo generali et domui Cistercii verisimiliter evenient, occurrere cupiens Capitulum generale ordinat et diffinit quod abbates et abbatissae qui tenentur generali Capitulo vel domui Cistercii in quibus cum redditibus ac debitis obligati satisfaciant ex integro infra sequens Capitulum generale, vel saltem, si omnino impotentes fuerint ad solvendum fateantur absque velamine arreragia quae debent, indutias humiliter postulando ; quod si non fecerint, in poenam anno praeterito latam contra non solventes redditus praedictos, incidunt ipso facto, et nihilominus visitatores in suis visitationibus super arreragiis tam reddituum praedictorum quam contributionum diligenter inquirant, contemptores huius constitutionis citando ad praesentiam futuri Capituli generalis. Quicumque vero pater abbas cuiusquam provinciae fuerit, de contributionibus filiis abbatibus suis impositis recipiet, et nisi in sequenti Capitulo generali de sic receptis satisfaciat, vel generali Capitulo fideliter computationem reddiderit, in poenam excommunicationis incidat ipso facto, et nihilominus in hoc deprehensus pro deposito habeatur. 15.  Item, quoniam merita earum, etc.
Anno Domini millesimo trecentesimo vigesimo primo statuta sunt haec apud Cistercium in Capitulo generali. 1.  In primis, sicut assiduis in mundi maris huius naufragiis protectricis nostrae Mariae Virginis suffragiis indigemus, sic affluentem ipsius pietatem crebris tenemur devotionibus laudis excitare ; quod solerter attendens, diffinit et ordinat Capitulum generale quod per octavas Purificationis Virginis gloriosae dicatur ad *Benedictus*, loco *Beata Mater*, antiphona *Cum inducerent*, et ad *Magnificat* loco *Sancta Dei Genitrix, Hodie Beata Virgo*, et collecta *Omnipotens*, et sabbato infra Purificationis octavas dicatur officium et missa *Suscepimus Deus*, cum collecta *Omnipotens*, solemniter ut in sabbatis fieri consuevit. 2.  Item, licet universos in regnis coelestibus constitutos sollicitis honorare studiis teneamur, praecipue tamen Reverendissimum Patrem Nostrum Bernardum, qui velut sidus novum, non solum Ordinem suum, verum etiam corpus Ecclesiae, fugatis errorum tenebris, illustravit ; decet nos specialibus debitis laudum praeconiis venerari ; hinc est quod Capitulum generale duxit provide statuendum, quod fiant octavae praedicti sanctissimi Patris cum missa una, lectionibus et responsoriis, et aliis sicut in die penitus per Ordinem universum. 3.  Item, cum ad mutuam caritatis gratitudinem ex debito professionis monasticae teneamur, servitium pro sancto Hugone, primo abbate Cluniacensi, eo quod in dicta domo et suo Ordine universo sancti Bernardi Patris Nostri solemne servitium celebratur, in hunc modum salubriter statuit Capitulum generale in singulis abbatiis Ordinis faciendum, quod prima missa in die sancti Roberti sicut de sancto Antonio celebrari solemniter pro eodem, et antiphonae commemorationis erunt ad Vesperas et Laudes *Iste cognovit*, et *Collaudabunt multi*. 4.  Item, quia illi qui potioris gratiae suscipiunt incrementa, et amplioris reverentiae titulis attolluntur, tenentur se suis exhiberi superioribus eo amplius humiles et devotos, ut ceteris transeant in aedificationis exemplum, ordinat et diffinit Capitulum generale quod abbates qui cesserint, seu etiam abbatissae, si suo abbati vel abbatissae inobedientes reperti fuerint, per visitatorem secundum quantitatem demeriti, puniantur. Quod si sic correpti non emendaverint, sciant se per Capitulum generale, si ad eius notitiam devenerint, per substractionem pensionum, ve aliter gravi animadversione plectendos. 5.  Item, cum quatuor primae abbatiae Ordinis, quae tamquam columnae ipsius praecipuae ipsum Ordinem dirigunt et sustentant, potiori prae aliis debeant gaudere libertate, indulget eisdem Capitulum generale gratiose, quod cum aliqua vel aliquae praedictarum pastoribus vel pastore vacare contigerit, si electores omnino concordes fuerint, liceat eis libere assumere quemcumque abbatem in linea generationum praedictarum, diffinitione quacumque super hoc in contrarium edita non obstante. Volumus autem quod provisionis gratia ad hoc aliqualiter se extendat. 6.  Item, damnabiles divisionis parietes suasu capitalis humani generis adversarii introductos detestans Capitulum generale, praecipit patribus abbatibus Ordinis universi, et specialiter illis de Hibernia, pro quibus gravis quaerimonia delata nuper extitit ad Capitulum generale, quod tales ibi reperti facientes partes coniungere studeant in concordia et unitate, et indifferenter de omni natione ad regularem habitum, dum tamen reperiuntur idonei, admitti faciant et procurent ; alioquin patres abbates, vel alii quicumque, si super hoc culpabiles fuerint reperti, gravissime se noverint per Capitulum generale puniendos. 7.  Item, singula membra tabescere cogerentur si eis deficeret necessarium nutrimentum, et ideo Capitulum generale omnes pensiones particulares factas personis particularibus Ordinis de bonis communibus monasteriorum, vult esse irritas et ad communem cursum monasteriorum reduci, inhibens districtius ne de cetero talia attententur, nihil tamen revocat vel immutat ipsum Capitulum in pensionibus abbatibus cedentibus assignatis. 8.  Item, quia privilegium meretur amittere qui concessa sibi abutitur potestate, ideo ordinat Capitulum generale quod quandocumque abbati cedenti aliqua pensio est concessa, si eam ad quoscumque alium vel alios quoquomodo transferre praesumpserit, privetur perpetuo huiusmodi pensione et ad communitatem monasterii inde sumpta est, reducatur. 9.  Item, venditionem, alienationem, translationem domus Sancti Bernardi Parisiensis, cum omnimoda iurisdictione ac cum omni porprisio quas fecerunt abbas ac conventus Claraevallis, de licentia domini Cistercii, patris sui, in manu Ordinis, ac totius Capituli generalis, cum redditu annuo et perpetuo ducentarum librarum turonensium, vel circiter, ac cum omnibus mobilibus dicti loci valentibus mille libras et ultra, Capitulum generale considerans quod exinde debeat honor Ordinis et profectus studii multipliciter augmentari, approbat, ratificat et confirmat, committens domino Cistercii et quatuor primis, adiunctis eisdem de Pruliaco et de Bolbona abbatibus, magistris in theologia, quatinus, tam super litteris hinc inde super hoc conficiendis, quam super statum regiminis dicti studii, et super omnibus dictum studium et studentes ibidem quocumque modo tangentibus, statuant, ordinent, disponant, et faciant hac vice in Ordinis potestate plenaria, quidquid ad honorem Dei et salutem animarum, tam spiritualiter quam temporaliter, et profectum studii viderint expedire. Deinceps autem locus ipse et ordinatio eius totalis penes Capitulum generale remanebit hoc proviso, quod omni anno per Diffinitores in Capitulo generali congregatos ordinabitur de visitatore dicti studii, qui primo anno eligendus erit de generatione Cistercii, secundo anno de generatione Firmitatis, tertio anno de generatione Pontiniaci, quarto anno de generatione Claraevallis, et quinto anno de generatione Morimundi, et sic in perpetuum procedendo ; quae visitatio facienda erit circa festum beati Ioannis Baptistae, nisi ex causa mutetur. Provisor autem et cellerarius dicti studii singulis annis per Diffinitores Capituli generalis eligentur. Restitutiones nunc provide factas et faciendas per dictos dominos abbates Cistercii et quatuor primos cum adiunctis dictis, domino abbati et conventui Claraevallis, generale Capitulum ex nunc approbat et confirmat. 10.  Item, decori religionis et moribus contradicunt qui volunt secundum carnem vivere, vel discedere a regularibus fundamentis ; et ideo districte prohibet Capitulum generale ne de cetero, tempore Capituli generalis, in Cistercio carnes comedant, nec de refectorio communi remaneant sine domini Cistercii licentia speciali, vel illius qui ab eo super hoc habuerit potestatem. De ingressu et de non ingressu etiam in Cistercium tempore Capituli, servetur diffinitio facta anno Domini M CCC XVII, et super danda licentia monachis soli Diffinitores valeant dispensare. 11.  Item, quia virilem constantiam et solertiam natura denegat mulieri, ideo statuit Capitulum generale ut procuratores ad negotia et administratores temporalium in monasteriis monialium, de patrum abbatum consensu et consilio deinceps instituantur, et illi qui nunc instituti sunt, approbentur per ipsos patres, et etiam reprobentur. 12.  Item, quia videtur mortem diligere aegrotus renuens necessariam medicinam, abbatissae Ordinis et moniales, quae confessores per patres abbates ad se missos recipere et eis providere noluerint, per visitatorem taliter puniantur ut gravitas poenae deterreat quas culpae enormitas non deterret. Priorissa monialium de Monceio et abbatissa de Bono loco, quae dicuntur patribus abbatibus rebellasse, per abbates de Savigniaco et de Bono monte et eorum quemlibet, auctoritate Capituli generalis per se vel per alios iuxta demerita puniantur in plenaria Ordinis potestate. 13.  Item, quia varietas notabilis religionis honestatem dedecorat et violat quodammodo Ordinis unitatem, ideo quibusdam monialibus quae varietatem modorum celebrandi quaedam sollemnia contra formam Ordinis invenerunt, praecipit generale Capitulum ut amodo caveant a praedictis. Quae in hoc excesserit, eidem regularis habitus auferatur. 14.  Item, ne in ordinationibus sacrosancti Ordinis nostri sit aliquid superfluum vel etiam defectivum, moderatio omnium poenarum, reformatio omnium statutorum contentorum in *Libello diffinitionum* Capituli generalis et diffinitionum annalium dominis de Pontiniaco, de Morimundo et de Pruliaco abbatibus vel eorum duorum in absentia tertii committitur in plenaria Ordinis potestate. 15.  Item, ut nihil ambiguum in his quae ad salutem animarum pertinent relinquatur, statuit generale Capitulum et diffinit, quod quicumque contributionem non solverint in isto Capitulo, sive sint abbates, sive sint monachi procuratores, et solvere potuerunt, nisi cras per totam diem apud Divionem satisfaciant, sententia excommunicationis se noverint innodatos. Abbates vero absentes vel praesentes, qui solvere nequiverunt, de regno et citra Alpes et citra Rhenum, nisi infra festum sancti Andreae in Cistercio satisfecerint, alii vero nisi infra Pascha apud Cistercium similiter satisfecerint, eamdem excommunicationis sententiam se noverint incurrisse, et nihilominus interesse et usuras solvere tenebuntur. 16.  Item, recta libra iustitiae moderata libramine aequitatis reddit unicuique quod suum est, et ideo diffinit Capitulum generale, ut omnes illi qui tenentur domui Cistercii matri nostrae, in annuis redditibus vel aliis debitis obligantur, solvant domino Cisterciensi, vel eius certo mandato, in terminis instrumenti et terris assignatis, qui sunt annuatim. Qui post terminum per mensem solvere distulerint, abbas a suo officio sit suspensus, cellerarius et bursarius sint depositi ipso facto, nec illa vel alia officia exsequantur, donec fuerit satisfactum, vel cum eodem domino Cisterciensi concordatum. Qui autem debent arreragia de decimis vel aliis, satisfaciant infra Purificationem Virginis matris Dei, vel easdem poenas se noverint incurrisse. Et idem statuitur de illis qui tenentur generali Capitulo in redditibus vel arreragiis quibuscumque. Et quia abbas de Ripatorio pensionem annuam debebat eidem Capitulo pro grangia vocata de Domo episcopi, quam tenebat ad firmam ab eodem Capitulo, solvere non curavit, ideo ipsa grangia reducitur ad manus ipsius Ordinis cum suis pertinentiis in instanti. Illi autem qui decimas solverunt collectoribus diversis, quorum solutionem noluerunt thesaurarii regis acceptare, abbati Cistercii infra dictum terminum Purificationis sub praefata poena solvere non omittant. 17.  Item, ab unitate corporis videtur abscedere, qui negligit loco et tempore suum caput, et ideo abbatibus de Dania et Frisia sub depositionis poena iniungitur, ut de qualibet praedictarum provinciarum duo abbates veniant quolibet anno ad Capitulum, alioquin contra eorum contemptum durius procedetur. 18.  Item, quia nemo tenetur propriis stipendiis militare, ideo diffinit Capitulum generale, ut illi qui sunt procuratori Ordinis in romana Curia obligati, ei satisfaciant infra Natale Domini. Qui non fecerint, donec absolverint, ab ingressu ecclesiae sint suspensi. Abbas de Eleemosyna obligatur ei viginti florinis ; de Burina in triginta ; de Bonavalle Viennensi in viginti. 19.  Item, petitio abbatis de Ebra[co], qui petit quod servitium de Corona Domini fiat per totam Alemanniam, exauditur ; et quod abbates, qui non fecerint celebrari dictum servitium in domibus suis, ab ingressu ecclesiae sint suspensi. 20.  Item, petitio magnifici principis domini regis Bohemiae, qui petit quod in die Resurrectionis Dominicae, in qua sol iustitiae Christus Iesus cum glorioso comitatu, ruptis mortis vinculis, victor processit ab inferis, in monasteriis regni sui et etiam in aliis domibus Ordinis nostri, dummodo conventus consentiat et de patrum abbatum licentia, fiat processio per ambitum cum responsorio *Si consurrexistis cum Christo*, et antiphona *Cum rex gloriae*, et *Sedit angelus*, pro sui reverentia exauditur.
Anno Domini millesimo trecentesimo vigesimo secundo statuta sunt haec apud Cistercium in Capitulo generali. 1.  In primis, quia Parisiensium scolarium honorabilis universitas, cuius est portio non modica studium Sancti Bernardi, tamquam quoddam virtutis et sapientae fundamentum principium sui luminis radios ubique diffundens mundum illuminat universum ; idcirco ut copiosiores radios luminis scientiae possit effundere, universis nostri Ordinis abbatibus praecipit Capitulum generale, quod mittendo scolares ad dictum studium idoneos, antiquam diffinitionem super hoc editam implere nullatenus intermittant. Visitatores autem quos negligentes invenerint, ad hoc faciendum auctoritate Capituli paterne compellant et rebelles in hoc teneantur in sequenti Capitulo generali proclamare. 2.  Item, ut inter studentes, reiecta singularitate, concors unitas observetur, ordinat Capitulum generale, quod omnes scolares de cetero, nisi infirmitate depressi, in lecto decumbant, magistris solummodo dumtaxat exceptis, tam in refectorio quam infirmitorio ad communes expensas bursae simul comedant ; et ut omnia necessaria possint eisdem per cellerarium commode ministrari, quilibet scolaris pro bursa sua quatuordecim libras Parisius annis singulis ministrantibus assignare teneatur. 3.  Item, ut in tam solemni loco solemnis ecclesia divino cultui deputanda, fieri per fidelium personarum liberale subsidium procuretur, concedit generale Capitulum illis omnibus, qui de bonis sibi a Deo collatis ad dictum aedificium construendum aliquid obtulerint, plenam participationem omnium bonorum spiritualium, quae ibidem et in toto Ordine fient de cetero in vita eorum et in morte pariter ; volens quod super hoc litterae inductivae ad diversas dirigantur provincias, et a Summo Pontifice indulgentiae super hoc impetrentur, et quod nihilominus super hoc excitetur illustrissimi principis domini regis Franciae devotio, prout visitatori dicti studii expedire videbitur, quodque super hoc ipsius subsidium ea devotione qua convenit requiratur. 4.  Item, quoniam structura fabricae Sancti Bernardi per Dei gratiam in proximo inchoanda, sine personarum Ordinis pio subsidio commode perfici non valeret, generale Capitulum praecipit omnibus abbatibus et abbatissis Ordinis universi, quod usque ad decennium de singulis decem libris annuorum reddituum et proventuum, duodecim denarios pro praedicta ecclesia construenda solvere non omittant. Hanc pecuniam quilibet pater abbas vel visitator recipiat suae visitationis tempore, mittens vel deferens ipsam ad sequens Capitulum generale, reponendam in Sancto Bernardo sub clavibus quatuor primorum, pro structura fabricae tunc non aliter expendendam ; ita quod non solventes ad duplum solvendum per generale Capitulum compellentur ; hoc adiuncto, quod ad dictam fabricam construendam exponentur omnes eleemosynae legatae vel expositae vel singulis annis exhibendae Capitulo generali. 5.  Item, cum omnia quae ad directionem et promotionem dicti studii faciunt, non possint rite in conspectu Diffinitorum omnium ordinari, cum sint in aliis plurimum occupati, omnes ordinationes factas et faciendas pro dicto studio per dominum Cistercii, et quatuor primos, dominum Pruliaci, et magistrum in actu regentem, ex nunc prout ex tunc generale Capitulum approbat et confirmat. 6.  Item, ne pastores animarum ad studia diversa se transferant, et oves proprias sic dimittant, omnes licentias concessas et concedendas abbatibus Ordinis universi, quod in scolis solemnibus studere valeant, omissis propriis monasteriis, ut ad gradum altiorem scolasticum valeant promoveri, revocat generale Capitulum, et tales de cetero conferri perpetuo licentias interdicit. 7.  Item, ut a statutis Ordinis omnis superfluitas vel contrarietas excludatur, dominis de Firmitate, de Morimundo, de Pruliaco doctoribus in sacra theologia, aut duobus ex eis, si tertius adesse non potuerit, committit generale Capitulum, quatinus *Libellum diffinitionum* cum statutis annalibus corrigant, contrarietates et superfluitates amovendo, et si quae moderanda fuerint, debite reducendo ad medium, auctoritate Capituli generalis. 8.  Item, ne pro defectu reformationis et ordinationis debitae, studia Ordinis solemnia confusioni subiaceant, in eorumdem vituperium et grave praeiudicium plurimorum, eorum reformationem et ordinationem per modum qui sequitur ducit Capitulum generale committendum domino videlicet Cistercii et quatuor primis, adiunctis eisdem abbate Pruliaci et magistro in actu regente Parisius in Sancto Bernardo, quicumque fuerit pro tempore, committit generale Capitulum reformationem studii Parisiensis in plenaria Ordinis potestate, ut per se vel per alium, vel alios ad hoc idoneos, dictum studium reforment, necnon leges et statuta ibidem faciant adeo salubria, proficua, et honesta, quod per hoc studium vigeat in honore, et studentes proficiant in scientia, disciplinae regularis observantia non abiecta. Reformationem vero studii Tolosani committit idem Capitulum de Bono fonte, de Bona valle abbatibus doctoribus in sacra theologia et abbatibus Grandisylvae in plenaria Ordinis potestate. Quod si omnes praedicti doctores adesse non potuerint, duo ex eis cum abbate Grandisylvae dictum reformationis negotium exsequentur. Reformationem autem Montispessulani studii dictum Capitulum de Fonte frigido, de Mansiade, et de Valle magna abbatibus committit in Capituli potestate plenaria sub hac forma, quod si omnes interesse non potuerint, duo ex ipsis, altero se debite excusante, negotium exsequantur ; hoc proviso in reformationibus singulis studiorum, quod universi studentes, qui singulis diebus legibilibus lectionem principalem theologiae audire neglexerint, aut extra studia praedicta ad audienda iura canonica exierint, et admoniti per provisorem non emendaverint, continuo ad domum propriam remittantur per eumdem. Qui si taliter obedire noluerint, et per villam evagaverint, tamquam fugitivi Ordinis puniantur. Quicumque vero litteras, preces, aut minas a personis, quae non sunt de Ordine nostro, pro promotionibus ad magisterium vel ad lecturas quaslibet impetrarit, aut impetratis usus fuerit, inhabilis sit omnino ad illum gradum, quem sibi habere voluit obtinendum de cetero, nisi de dispensatione Capituli generalis, salvis aliis diffinitionibus editis, contra huiusmodi preces, minas, aut litteras impetrantes. 9.  Item, diffinitionem anno praeterito editae de monachis non intrandis Cistercium tempore Capituli generalis absque licentia Diffinitorum in sede sua residentium, addit idem generale Capitulum quod Diffinitores nemini possint conferre licentiam intrandi Cistercium, nisi domino Cistercii personaliter assistente. 10.  Item, quoniam nonnulli abbates sententias generalis Capituli non abhorrentes, contributiones sibi impositas solvere neglexerunt in Ordinis grave dispendium, et suarum periculum animarum ; idcirco universos abbates, qui contributiones praeteritis temporibus sibi impositas non solverint, monet idem Capitulum, quod omnes illi qui sunt citra Rhenum, montes et mare solvant infra Pascha ; illi vero qui sunt magis remoti infra sequens Capitulum generale, vel in ipso Capitulo ; alioquin ex nunc prout ex tunc ipsos deponit generale Capitulum, et conventus eorum ad electionem alterius abbatis procedere poterunt, statutis Ordinis quoad alia in omnibus observatis. 11.  Item, contributionem necessariam faciendam pro debitis Ordinis persolvendis, et negotiis utiliter procurandis, committit generale Capitulum domino Cistercii et quatuor primis in plenaria Ordinis potestate ; ita quod illi qui statuendis terminis per patres abbates summas sibi imponendas solvere neglexerint, abbates ab executione suorum officiorum sint suspensi ipso facto ; cellerarii et bursarii sint depositi, numquam de cetero sine licentia Capituli generalis ad officia, promovendi. 12.  Item, ne in praeiudicium unitatis Ordinis abbates indifferenter assuescant remanere, tempore praecipue quo se tenentur ibidem personaliter praesentare, omnes illi abbates, qui hoc anno debuerunt venire, et non venerunt ad generale Capitulum, citentur personaliter ad sequens proximum Capitulum, qui si non comparaverint, deponantur. 13.  Item, cum, teste Apostolo, omnis anima potestatibus sublimioribus sit subiecta, et inferioribus suorum superiorum statuta non liceat immutare, omnes punitiones per dominum abbatem de Firmitate auctoritate Capituli generalis et paterna anno praeterito factas, tam in monasterio Locedii, quam Staphardiae, quae per aliquos abbates fuerunt relaxatae, approbat et ratificat Capitulum generale, et abbatibus praedictorum monasteriorum praecipit, ut eas faciant observari, nec per aliquem, nisi per generale Capitulum valeant relaxari. Monachi vero, vel conversi, qui obedire noluerint, carceri mancipentur. Abbates vero quamdiu in exsequendo fuerint negligentes ingressum ecclesiae sibi noverint interdictum. Sub poenis praedictis punitiones, ordinationes, et ordinabilia statuta quorumcumque visitatorum Ordinis praecipit Capitulum inviolabiliter observari. 14.  Item, ne Ordo noster his modicis temporalibus bonis quae possidet destituatur, in posterum super licentia abbatibus vel abbatissis quibuscumque a generali Capitulo concessa, seu etiam in posterum concedenda super alienatione, venditione, seu etiam permutatione cuiuscumque rei immobilis, pro utilioribus facultatibus procurandis, sic statuit Capitulum generale ordinandum, ut pecunia ex talium rerum immobilium venditione seu permutatione a vendentibus recepta, non sit in vendentium potestate, sed in tuto loco sigillis patris abbatis et abbatis vendentis consignetur sigillata, nec in alios usus quam in comparandis redditibus aliquo modo ex ea aliquid expendatur. Nec aliquis contra hoc praeter generale Capitulum auctoritatem habeat dispensandi. Abbas vendens, seu etiam consentiens, quod in alios usus quam pro aliis redditibus comparandis aliquid ex ea convertatur ipso facto a suis officiis suspendatur ; super qua suspensione non possit, nisi per generale Capitulum, *dispensari.* 15.  Item, discordiam habitam inter abbatem Grandisylvae et quosdam abbates suae generationis super distributionem contributionis terminare cupiens Capitulum generale statuit quod distributiones factae secundum modum antiquum et consuetum, maneant, et nullus super his praesumat prosequi quaestionem, sed contributiones distribuendae de cetero dividantur secundum quod anno Domini M.CCC.XIX extitit ordinatum per idem Capitulum cum deliberatione matura. 16.  Item, relevatio monasteriorum Ordinis, per voraginem usurarum miserabiliter desolatorum, committitur domino Cistercii et quatuor primis, unicuique in generatione sua, per se vel per alium, seu alios probos viros, ut per quamcumque viam magis utilem et minus damnosam dicta relevent monasteria in plena Ordinis potestate, servatis tamen in omnibus canonum institutis. 17.  Item, necessitates sanctissimi patris in Christo, *etc. ut anno* 1327, *n°* 1. 18.  Item, quoniam, prout generali Capitulo relatum est, plures monachi… *etc. ut anno* 1327, *n°* 6. 19.  Item, cum fraudulentus et nequam sit… *etc. ut anno* 1327, *n°* 2. 20.  Item, ut partialitatis vitium… *etc. ut anno* 1327, *n°* 3. 21.  Item, quoniam non solum vitium ingratitudinis… *etc. ut anno* 1327, *n°* 4. 22.  Item, quoniam frequenter ad tantam… *etc. ut anno* 1327, *n°* 5.
Anno Domini millesimo trecentesimo vigesimo tertio statuta sunt haec apud Cistercium in Capitulo generali. 1.  In primis, quia in illorum veneratione sanctorum quorum reliquias conservamus, ac profuturas nobis suffragia fiducialius praestolamus, attentiores nos fore convenit et unitatem in eorum sollemniis diligentius custodire, ordinat et diffinit Capitulum generale quod sollemnitas beati Malachiae episcopi et confessoris, cuius corpus in abbatia Claraevallis requiescit, devotione qua congruit cum duabus missis ac responsorio in vesperis celebretur per Ordinem universum. 2.  Item, contributio facienda in Ordine pro negotiis in Curia et alibi utiliter et necessario procurandis, committitur domino Cistercii et quatuor primis in plena Ordinis potestate, ita quod poenas et terminum possint ponere, prout viderint expedire. 3.  Item, ut vexationi abbatum parcatur et monachorum, et dispensationis gratia necessitatibus indigentium succurratur uberiori qua potest misericordia, generale Capitulum condescendens, cum omnibus de soluto et soluta genitis, qui recepti in Ordine fuerunt ante inhibitionem contentam in diffinitionibus, distinctione undecima, capitulo primo edita anno Domini M.CCC.XVII°, ut possint ad omnia officia temporalia praeter cellerariatum promoveri, gratiose dispensat Capitulum generale, et hanc gratiam ad moniales vult extendi. Cum receptis vero post inhibitionem non dispensatur, nisi de gratia Capituli sint recepti. 4.  Item, quanto crescunt negotia Ordinis communia, tanto specialia sunt ampliori remedio restringenda, quod advertens generale Capitulum indulget patribus abbatibus Ordinis universi, ut cum filiis suis super capellanis, missis, et historiis novis ac orationibus aliis libere valeant dispensare, supposita sufficientia reddituum et conventuum unanimi consilio et assensu, aliis etiam circumstantiis in aliis diffinitionibus nullatenus abrogatis, nec super hiis onerent in petitionibus Capitulum generale. 5.  Item, quia indecens est afferre quod nescitur, statuit Capitulum generale non improvide, quod nullus abbas deferat excusationem alterius abbatis, nisi de causa excusationis certitudinem habuerit et fuerit super hoc sufficienter informatus. 6.  Item, cum ea quae pro bono communi rationabiliter sunt statuta, merito sint confirmatione valida confirmanda, generale Capitulum provida deliberatione statuta et ordinationes factas per domnum abbatem Cistercii et quatuor primos una cum abbate Pruliaci anno Domini M.CCC.XXII pro studio Sancti Bernardi approbat et confirmat, hoc excepto quod quando scolares comedunt in infirmitorio, ibidem gratias Domino decantabunt, nec in aliis statutis aliquis auctoritatem habeat dispensandi. 7.  Item, cum in nova compilatione diffinitionum contineatur expresse quod omnes teneantur ieiunia regularia custodire, addit Capitulum generale quod, quicumque transgressus fuerit regularia ieiunia absque licentia superioris et ex rationali causa, pro qualibet vice una die communi pitantia careat, quam poenitentiam si facere contempserit, absque remissione uno die pane et aqua vescatur, nec cum ipso aliter dispensetur. Regularia ieiunia intelliguntur omnes dies infra Exaltationem sanctae crucis et festum Paschatis comprehensi. Similem poenam sustineant qui diebus dominicis et diebus quibus bis comedimus bina comestione minime sunt contenti. 8.  Item, ut indemnitatibus monasteriorum opportuno remedio succurratur, inviolabiliter statuit Capitulum observandum, ne abbas quicumque in curia cuiuscumque principis saecularis audeat aut praesumat monasterium suum in minima summa cuiuscumque debiti obligare, per litteras recognitionum, quod sit vera summa debiti et praecisa, cum legitimo interesse, quam ad solvendam bona fide debebit monasterium existere obligatum. Qui vero contrarium fecerit, per patrem abbatem in instanti absque relaxatione aliqua deponatur. Quod si pater abbas super hoc negligens fuerit, in sequenti generali Capitulo de hoc se recognoscere teneatur, ex tali negligentia et inobedientia ad arbitrium Capituli puniendus. Insuper ordinat et diffinit Capitulum generale, quod quicumque abbas contractum fecerit cum saecularibus vel mercatoribus totum temporale, vel maiorem partem monasterii sui manibus eorum supponendo, per patrem abbatem deponatur, et nihilominus talem contractum reputat Capitulum generale irritum et inanem. 9.  Item, cum in diffinitione facta anno praeterito super contributionibus persolvendis in abbates qui portionem eis per patres abbates impositam terminis non solverunt, per generale Capitulum lata sit sententia suspensionis ; ut animarum periculis obvietur, ipsam sententiam relaxat misericorditer idem generale Capitulum de gratia speciali ; hoc adiuncto quod illos qui praedictam contributionem non solverunt, monet Capitulum una monitione peremptorie pro omnibus, ut de illa satisfaciant infra Pascha. Quod nisi fecerint, ipsam sententiam excommunicationis latae sententiae incurrisse se noverint ipso facto ; quam si per duos menses animo sustinuerint indurato, pro depositis per generale Capitulum habeantur, et ad electionem alterius abbatis libere a conventibus procedatur. Abbates autem praesentes potentes eam solvere, nisi solverint antequam de Divione recedant, a suis officiis sint suspensi, sicut in dicta diffinitione anni praeteriti plenius continetur. 10.  Item, cum quos timor Dei a malo non revocat, iustum sit eosdem alicuius poenae feriat severitas disciplinae ; apostatas de cetero ab Ordine, etiam sola vice, omnino decernit generale Capitulum inhabiles ut eligantur abbates, nisi Capituli generalis super hoc dispensationem habuerint specialem. 11.  Item, ut plurimorum scandala evitentur et multorum conscientia serenetur, omnibus abbatibus, monachis et personis Ordinis nostri praecipit generale Capitulum ut litteras domini Papae, per quas dicunt sibi licere carnes comedere, teneantur ostendere patribus abbatibus vel visitatoribus in visitationibus. Quas litteras sequenti Capitulo repraesentent ; alioquin poenam in diffinitionibus positam sustineant ipso facto. 12.  Item, delatum est auribus Capituli generalis quod quaedam moniales, deliciis intendere cupientes, assumunt officium abbatiae faciliter, ut post modicum temporis spatium resignent, ea ratione quod habeant pensiones de bonis monasteriorum et cameras sibi appropriatas in abbatia, ad grave praeiudicium et disciplinae regularis excidium formidandum. Huic igitur morbo ne nimium pullulet, remedium opportunum opponere cupiens, Capitulum generale ordinat et diffinit quod nulli de cetero abbatissae cedenti concedatur pensio vel camera cuicumque. 13.  Item, cum statuti transgressor debeat merito reputari qui contra faciens non valeat causa legitima se tueri super recusatione receptionis hospitum vel ad domos alienas ex culpa emissorum, sic ordinat Capitulum quod abbates renuentes sub sigillis suis abbatibus mittentibus teneantur diffinitionem mittere, per quam dicunt se esse a susceptione hospitum absolutos, alioquin ipsos tamquam diffinitioni Capituli super hoc editae non obedientes teneantur ipsos abbates mittentes per se vel per alios aut litteras suas sequenti generali Capitulo aut Diffinitoribus attestare. Taliter autem renuentes ad arbitrium Capituli ex tali inobedientia se noverint graviter puniendos. Abbates autem pro personis emissis decem libras solvere recusantes contra tenorem diffinitionis super hoc editae ab illis abbatibus ad quos fiet emissio vel aliis abbatibus in generali Capitulo proclametur ; abbatissas autem Ordinis ad dictarum decem librarum solutionem cum aliquas moniales emiserint Capitulum vult arctari. In remissionibus autem faciendis attentissime caveant quod tenor Clementinae et diffinitionum super hoc factarum omnino inviolabiliter observetur. 14.  Item, Capitulum generale obligat omnes personas Ordinis ad observantias diffinitionum, quousque praedictum Capitulum generale aliud legitime duxerit ordinandum. 15.  Item, collectionem pecuniae pro fabrica sancti Bernardi Parisius per regnum Alemanniae, Bohemiae et Poloniae committit domino de Ebra[co] Capitulum generale ita ut quicumque abbates vel abbatissae non solverint, possit compellere ad solvendum duplum plenaria auctoritate praedicti Capituli generalis.
Anno Domini millesimo trecentesimo vigesimo quarto statuta sunt haec apud Cistercium in Capitulo generali. 1.  Ut plurimorum conscientiae serenentur, dispendiosis periculis salubriter obvietui, inhibet dictum Capitulum omnibus abbatibus Ordinis ne episcopos Ordinis citra decennium institutos in suis monasteriis aut locis recipiant, nec monachos suos per eosdem ordinari faciant, [nisi] de ipsorum institutione canonica legitime eisdem constiterit per patentes litteras, generalis Capituli sigillo sigillatas, non obstantibus quibuscumque litteris recommendatoriis eisdem episcopis per quascumque personas Ordinis cuiuscumque conditionis aut status existant. Illi autem quibus per Sedis Apostolicae gratiam seu per electionem canonicam alicuius vacantis ecclesiae fuerit provisum, vel providebitur in futurum de episcopatus officio, non intendit Capitulum per constitutionem praesentem in aliquo derogare. 2.  Item, diffinitionem anno praeterito editam de obligationibus quibuscumque ultra summam contractus vel debiti in curia principis cuiuscumque vel domini temporalis ullatenus faciendi, volens generale Capitulum in suo robore cum poenis perdurare, quantum ad ultimum articulum sic declarat eamdemque poenam appositam ibidem ad illos qui administrationem bonorum suorum monasteriorum saecularibus aut quibuscumque personis quae non sunt de Ordine tantummodo vult extendi. 3.  Item, cum dignum sit et sacris sanctionibus prorsus consonum, ut ea, quae aliquando fiunt in favorem aliquorum piissima concessa, cum in abusum et in animarum suarum dispendium vergere dignoscuntur, aequitatis pensata rectitudine, praemia revocentur, omnes diffinitiones quascumque super pensionibus et gratiis abbatibus et abbatissis sponte cedentibus concessis vel etiam concedendis, ex nunc revocat Capitulum generale ; quantum ad futura salubriter perpetuo prohibendo ne de cetero alicui abbati vel abbatissae cedenti per patrem abbatem vel proprium abbatem aliqua pensio concedatur, sed si aliquando abbatem cedere sponte contigerit, de meritis pater abbas diligenter consideret et assensum conventus vel maioris partis eiusdem attendere et omnia redigere in scripto studeat, et sequenti generali Capitulo cum debita maturitate referre ut exinde dictum Capitulum ordinet prout viderit expedire. Quantum vero ad praeterita sic diffinit quod patres abbates in suis visitationibus de abbatum cedentium meritis diligenter inquirant et utrum de successorum abbatum et conventus vel maioris partis eiusdem assensu, pensionis gratia sit concessa, et si sic repererint, concessionem huiusmodi ratificent et auctoritate generalis Capituli confirment ; ceterae vero viribus non subsistant. 4.  Ordinationes et statuta facta per magistros G[uillelmum] de Bonofonte et G[uillelmum] de Bolbona, commissarios domini Cisterciensis, in studio Tolosano ad salubrem reformationem studii memorati, generale Capitulum approbat et confirmat, et praecipit ab omnibus ibidem studentibus observari. 5.  Item, quoniam procul dubio culpam creditur habere qui quidem facientem viderit corrigendum superioribus suis cum caritate matura negligit nuntiare, generale Capitulum praecipit non improvide et iniungit personis Ordinis universi quatinus omnes visitatores quos sciverint aut probabiliter audiverint suspecta munera in suis visitationibus suscepisse, aut aliter quod debitum iustitiae deliquisse, ipsos procurent denuntiare Capitulo generali ad eiusdem arbitrium severitate debita puniendos. 6.  Item, ut superfluis sumptibus et dispendiis via praecludatur, inhibet Capitulum abbatibus universis pro negotiis communibus per audientiam Curiae transeuntibus, alium instituant procuratorem in Curia residentem, praeter procuratorem Ordinis generalem. 7.  Item, ut vagationis inutilis materia auferatur, inhibet Capitulum abbatibus Ordinis universi ne quoscumque de Ordine Mendicantium seu illegitimos, qui ad nostrum Ordinem devenerunt, ad Curiam romanam pro quacumque dispensatione impetranda mittere praesumant, absque licentia Capituli speciali. 8.  Item, cum temerarie attentata sint ad statum debitum reducenda, nec relinqui debeant omnino inulta, abbatibus et abbatissis Ordinis inhibet Capitulum ne apostatis et fugitivis Ordinis redeuntibus de saeculo habitum aut ordinem suum audeant restituere vel praesumant, nisi secundum quod in diffinitionibus est contentum ; qui autem aliter facere praesumpserint per tres dies penitentiam faciant et sustineant levis culpae ; quam si facere neglexerint aut contempserint, ingressum ecclesiae sibi noverint interdictum et nihilominus taliter restituti et ordine et habitu sicut antea sint privati. 9.  Item, cum monasteriis ipsorum diuturna dispendiosa sit vacatio et periculosa animabus, omnibus abbatibus filias habentibus ab eis nimium remotas, praecipitur ut abbatibus discretis viris et vicinis committant vices suas ut in eisdem ab eis sic distantibus et remotis, si eas vacare contigerit, confirmare valeant, seu etiam providere, Clementina et statutis Ordinis observatis. 10.  Item, ut via malitiis sinistrisque suspicionibus praecludatur et monasteriorum sumptuosa dispendia evitentur, praecipit Capitulum ut visitatores ad monasteria visitanda propter guerras accedere non valentes, committant aliis vices suas, nec abbates vel conventus ad alia Ordinis monasteria citare praesumant, nisi conventus ex causa legitima requirerent hoc expresse. 11.  Item, diffinitioni anno praeterito editae super inhibitione esus carnium extra monasteria Ordinis, declarando addit Capitulum quod per  litteras domini Papae , quorumcumque litteras intelligit aliorum, praedicta diffinitione et aliis super hoc confectis in suo robore duraturis. 12.  Item, cum frater Hermannus de Heldrich, monachus de Lancheim, cum quodam socio suo, in suae salutis discrimen per saeculum evagetur, multa enormia in vituperium Ordinis committendo, ac etiam non contentus excessibus, ecclesiam praedictam invadere et ipsius personas et bona diripere non veretur, generale Capitulum mandat omnibus abbatibus illius provinciae, quatinus eos praedictos malefactores singulis diebus dominicis in capitulis suis publica excommunicatos denuntient, et capi cum expensis proprii abbatis faciant carceri stristissimo detinendos, et si necesse fuerit, ad hoc potentiam brachii saecularis advocent ad huiusmodi faciendum.
Anno Domini millesimo trecentesimo vigesimo quinto statuta sunt haec apud Cistercium in Capitulo generali. 1.  In primis, licet cunctos sanctos congruis laudibus teneamur attollere et veneratione debita commendare, Virgo tamen Maria, meriti auctrix, et miserorum peccantium piissima advocatrix, in huius venerationis obsequia specialem condecet dignitatem ; quare generale Capitulum ad ipsius laudis praeconium excolendum provide statuit et diffinit quod post *Salve Regina* in ecclesia decantatum grossa campana trino signo pulsetur per universum Ordinem, et quilibet in honore eiusdem Virginis ter flexis genibus *Ave Maria* dicere teneantur ut exinde indulgentiam a Summo Pontifice cunctis fidelibus indultam ad salutem commodam assequatur. 2.  Item, quoniam sanctorum miranda miracula non debent latere sub modio sed deduci in publicum ad ceterorum sanctae imitationis exemplum, generale Capitulum ordinat et diffinit, quod miracula facta vel facienda in locis Ordinis universi, per personas ordinis generali Capitulo regulariter et lucide referantur, et ibidem in scriptis publicis redigantur. 3.  Item, diffinitionem editam in Capitulo generali anno M. CCC.XVIII modificatam de distractione bonorum immobilium sine consensu maioris partis conventus et patris abbatis licentia sub poenis ibidem expressis, sic declarat Capitulum quod debet intelligi quantum ad maiores et particulares possessiones de illa solemnitate dicti consensus perfectaeque licentiae et cum poenis, et non quantum ad modicas possessiones nisi quantum haberi potest ex canonicis institutis. 4.  Item, ex damnosa distractione et assignatione bonorum temporalium monasteria Ordinis et abbatum et conventuum distinctis et singularibus expensis possent incogitabilia mala Ordini provenire, videlicet inter [abbates] et conventus discordiae et diminutio caritatis, subiectionis, pacis et unitatis solutio, divini cultus notabilis diminutio, hospitalitatis et eleemosynarum ac bonorum temporalium destructio, cum maxime iste Ordo de agricultura et animalium nutritura sustentari habeat, quae omnia neglectui traderentur ; idcirco huic novo morbo venenoso ac etiam internecino volens Capitulum generale celere remedium adhibere sententia[t] et diffinit quod omnes abbates hiis pestiferis assignationibus in posterum consentientes seu procurantes quoquomodo, irremissibiliter per patres abbates deponantur, priores vero, suppriores, confessores, bursarii et omnes monachi seu conversi cuiuscumque conditionis existant, qui hoc *procuraverint,* vel procuratoribus consenserint, non solum in damnum domorum particularium verum etiam potius in destructionem Ordinis universi, tamquam conspiratores ad domos remotissimas emittantur, non reversuri nisi de licentia Capituli generalis. Patribus autem abbatibus in virtute sanctae obedientiae praecipit idem Capitulum quatinus si, quod avertat Altissimus, in monasteriis sibi subditis invenirent per se vel per alias religiosas personas idoneas et discretas ad loca personaliter accedant, advocato, si necesse fuerit, auxilio brachii saecularis. Et istud mandatum imo potius sententiam Capituli sine aliqua remissione ad effectum deducant ; quod si negligentes extiterint, ipsos citat Capitulum peremptorie et personaliter ad proximum sequens Capitulum, secundum tantum demeritum negligentiae graviter puniendos. Et si aliquae tales assignationes retroactis temporibus in monasteriis nostri Ordinis factae fuerint, seu etiam attentatae, ipsas ex nunc generale Capitulum annihilat et annulat, non obstantibus pactionibus quibuscumque et illicitis iuramentis. Si, quod absit, aliqui abbates vel conventus rebelles vel contumaces extiterint, abbates, monachi et conversi ex nunc pro illo tunc sententiam excommunicationis se noverint innodatos, et monasteria exponantur ecclesiastico interdicto. Et hanc sententiam volumus in omnibus capitulis abbatiarum illius provinciae, in qua hoc grande malum evenerit, omnibus diebus dominicis ab omnibus sacerdotibus, candelas in manibus, promulgari. 5.  Item, cum in iure novissime caveatur quod Mendicantes ad Ordinem non Mendicantium venientes prostrati remaneant, nec de cetero vocem habeant in capitulo, nec ad dignitates vel officia sine Sedis Apostolicae licentia admittantur, statuit Capitulum et diffinit quod ista constitutio ab omnibus irrefragabiliter conservetur. 6.  Item, petitionem abbatis de Ebra[co], qui petit quod abbas de Runa, cuius domus propter alluvium penitus est destructa, a generali Capitulo per sex annos excusetur, et per idem tempus ipsius conventus, si necessitas exegerit, de scitu tamen et consilio visitatoris, dispergatur, et quod abbas Cellae angelorum ratione novellae plantationis et penuriarum a dicto Capitulo per octo annos possit remanere, exaudit Capitulum generale. 7.  Item, quia frater Ioannes, prior Morimundi contra Ordinis decentiam et paternalem reverentiam litteras direxit diffamatorias ad exteras regiones, videlicet provinciam Faschoniam et Yspaniam, Capitulum generale eumdem absolvit ab officio prioratus, committens nihilominus dictum Capitulum domino Morimundi, ut eum emittat ad partes remotas non reversurum nisi de domini Cisterciensis licentia speciali, punitionem vero personarum in praedictis et aliis perversis machinationibus contra iam dictum dominum Morimundi consentientium committit Capitulum domino Cisterciensi in plenaria Ordinis potestate. 8.  Item, cum fratres Hermannus de Heldric, et Albertus de Redwicz suae salutis immemores abbatia in Lancheim existentibus in apostasia maxima damna intulerint ac multa enormia commiserunt, et propterea emissi, Capitulum generale statuit et diffinit quod ad iam dictam abbatiam non recipiantur nisi de dicti Capituli generalis licentia speciali. 9.  Item, super petitione viri domini Hainrici de Lippa de translatione abbatiae de Wisawicz generali Capitulo porrecta, taliter ordinat Capitulum generale, ut abbas de Ebraco dicta loca inspiciat, ordinet et procuret, per se vel per alium seu alios, prout expedire iudicaverit in plenaria Ordinis potestate.
Anno Domini millesimo trecentesimo vigesimo sexto statuta sunt haec apud Cistercium in Capitulo generali. 1.  In primis, licet iuxta sanctorum patrum instituta in domo Dei debeat uniformitas observari, merito fortius in divina celebratione mysterii nos appendere convenit per quod devoti efficimur, Deo accepti reddimur et conspectui hominum gratiosi, quapropter generale Capitulum duxit provide statuendum quatinus officium de Corpore Christi, per Capitulum ordinatum, reiectis aliis officiis decantetur uniformiter per Ordinem universum. 2.  Item, cum legislatoris condentis salubria intentio diffundetur nisi ea condita debite observentur et tanta sit transgredientium offensa gravior quanto superiorem inhibitionem circa hoc pluries commiserint superque esu carnium extra monasteria Ordinis personis Ordinis sit pluries inhibitum et per Capitulum ordinatum sit, quod persona quaelibet Ordinis quaecumque sit habens litteras sanctissimi patris nostri Summi Pontificis aut poenitentiariorum eius de carnibus in saeculo et extra loca Ordinis comedendis, illas sub poenis adiectis teneantur generali Capitulo deportare seu facere praesentare et ut fuerint aliqui qui super hoc Capitulum informaverint, praecipit et ordinat Capitulum ut quolibet die dominico in singulis capitulis illius provinciae, in qua aliqui inventi fuerint culpabiles, nominatim tales per generale Capitulum denuntientur in excommunicationis sententiam incurrisse. Visitatores autem in visitationibus suis super hoc nihilominus diligenter inquirant, et quos super hoc culpabiles invenerint, tam abbates quam officiales, et alios quoscumque auctoritate Capituli deponant, nisi litteras Summi Pontificis bullatas haberent in quibus contineatur expresse quod talis licentia conceditur, non obstantibus quibuscumque privilegiis Ordinis vel statutis omnibus aliis Capituli circa hoc editis nihilominus in suo robore permansuris. 3.  Item, cum sincerae et immaculatae religionis ambiget puritati ludis inhonestis et illicitis immiscere, ludum taxillorum et ludos quoscumque illicitos, qui sine offensa et proximorum scandalo valent minime exerceri, causa lucri pecuniarii seu cupiditatis, interdicit Capitulum personis Ordinis universi ; qui vero contrafecerit et super hoc convictus fuerit, per annum integrum ultimos omnium habeatur, et omni sexta feria eiusdem sit in pane et aqua ; quod si nec sic fuerit emendatus, privetur habitu regulari. 4.  Item, ut aequaliter contributiones Ordinis dividantur, eligant abbates cuiuslibet provinciae duos eiusdem provinciae vel alterius, si noluerint, qui primitus tenebuntur iurare ad sancta Dei evangelia quod fideliter sine acceptione personarum monasteria inspicient et referrent contributiones [quae] per abbatias dividantur ; si autem sint aliquae provinciae ubi pauca [existant] monasteria, iungantur duo vel tres simul secundum quod illi qui erunt de dictis provinciis viderint expedire. Qui quidem sic electi, sic procedent : inquirent enim per iuramenta abbatum, et illorum qui statum abbatiarum sciunt vel scire possunt, distinguendo generationes in rotulis, quantum quaelibet abbatia solvit de contributione ultimo imposita, et valore reddituum et pretiorum rerum immobilium ; et quid inde invenerint et fecerint fideliter referrent Capitulo generali ad finem quod monasteria cuiuslibet generationis ad aequalitatem secundum proportionem reducantur. Vult etiam et ordinat Capitulum generale ut deinceps quilibet abbas respondeat in contributionibus immediate soli Capitulo generali, et per hoc videbitur si aliqua generatio sit gravata, et qui solvent et qui non solvent contributiones quae in posterum imponantur. Illi autem qui alios inspicient per alios duos eiusdem provinciae prout per abbates eiusdem provinciae eligentur, et abbates antequam eligant inspectores praedictos iurent quod eligent fideliores et aptiores quos in ipsa provincia invenient, et per hoc tres primi abbates cuiuslibet provinciae provocent seu convocent omnes abbates suae provinciae, qui abbates omnes personaliter venire teneantur. 5.  Item, ne praetextu iuris ignorantiae vel casus alterius cuiuscumque contra superiorum statuta falcem suam quis praesumat in segetem mittere alienam, constitutionem novam felicis recordationis domini Clementis V in concilio Viennensi, ne religiosi clericis aut personis saecularibus absque parochiali licentia speciali sacramenta eucharistiae, unctionis extremae ministrare et matrimonia celebrare, sub poena excommunicationis lati canonis, cuius absolutio est Sedi dumtaxat Apostolicae reservata, generale Capitulum… (*sic desin.*) 6.  Item, ne personae divino cultui mancipatae, excessiva personarum numerositate et tenui earum temporalis substantiae facultate, de altari cui habent deservire et de quo vivere valeant, iuxta statutum felicis recordationis domini Papae Clementis IV, praecipit Capitulum patribus abbatibus, ut quilibet in generatione sua in monasteriis monialium secundum earum facultates taxet seu taxari faciat religiosarum numerum, super quo non augmentando abbatissae et omnium aliarum personarum accipiat iuramentum. Si vero in aliquibus monasteriis ipsarum consideratis facultatibus personarum inveniatur numerus excessivus, numquam persona aliqua recipiatur quousque ad taxati numeri devenerint quantitatem. Abbatissa autem contra faciens, priorissa et subpriorissa et celleraria, consilium vel consensum in hoc praestantes, auctoritate Capituli generalis, absque retractatione aliqua ab officiis deponantur. Numerus autem taxatus per patres abbates vel ipsorum commissarios nullatenus augmentetur, nisi bene facultates *excrescerent,* quod numerus debeat merito augmentari. 7.  Item, cum sit iustum et rationi consonum ut fideiussor quilibet indemnis servetur et a dispendiis relevetur, et dominus Cistercii se et ecclesiam suam, nec non quidam abbates alii pro debitis, in quibus Ordo tenetur in romana Curia erga creditores fideiusserint et se principales constituerint debitores, generale Capitulum ipsos volens indemnes servare, bona fide eisdem promittit, quod ipsos de fideiussione huiusmodi indemnes servabunt et si quae damna, expensas et gravamina usurarum ac alia incommoda sustinuerint ob solutionis defectum, ea promittit sub bonorum Ordinis mobilium et immobilium obligatione eisdem perfecte et integraliter reservare. 8.  Abbati de Amelungesborne conceditur, ut propter aes alienum bona quaedam in salinis Luneburgicis vendat abbati de Riddageshusen.
Anno Domini millesimo trecentesimo vigesimo septimo statuta sunt haec apud Cistercium in Capitulo generali. 1.  In primis, necessitatem sanctissimi in Christo patris domini nostri Summi Pontificis et sollicitudines, quas gerit pro expugnatione hereticorum et inimicorum Ecclesiae sacrosanctae, devote considerans Capitulum generale eidem per modum, qui sequitur, ordinat subsidium faciendum, videlicet quod pro omnibus monasteriis infra regnum Franciae constitutis ac omnibus grangiis ad eadem monasteria pertinentibus, dato quod sint extra regnum, offert idem Capitulum domino nostro Summo Pontifici nomine subsidii decem millia florenorum infra octavas Epiphaniae Domini eidem solvendorum, ita quod dominus Cisterciensis et quatuor primi abbates imponant summas, poenas et terminos abbatibus dicti regni auctoritate Capituli generalis, dummodo quidquid levatum inventum fuerit abbatibus dicti regni circa Capitulum generale anni vicesimi sexti, decuriatur de summa praemissa decem millium florenorum, et omnino cesset quod permissum est. Et quantum ad monasteria extra regnum Franciae situata, ordinat Capitulum generale domino nostro Summo Pontifici sanctissimo subsidium ad unius decimae quantitatem per ipsius mandatum et nuntios colligendos, eo quod principes diversarum provinciarum hoc levare Ordini nec permittant, quod omnes abbates sub poena excommunicationis latae sententiae dictis collectoribus, cum ad eos devenerint, et eos requisierint, infra quindecim dierum spatium solvere teneantur, hoc adhibito moderamine quod si aliis decimas non solverint, eamdem sibi ipsis imponant secundum suas conscientias, servatis papalibus declarationibus super hoc editis, vel alias componantur curialiter cum eisdem, ita tamen quod quidquid iam levatum est ratione dicti subsidii, abbatibus extra regnum Franciae constitutis, decuriatur de summa eos contingente, et quod promissum est et non solutum, ad nihilum deducatur. 2.  Item, cum fraudulentus et nequam sit, qui sibi commissum revelat arcanum, ut huiusmodi vitium in posterum arctius evitetur, statuit Capitulum, ut monachi per abbates ad consilium vocandi ad requisitionem et discretionem abbatis iurare teneantur, quod secretum consilium fideliter tenebunt et illud nullatenus revelabunt. 3.  Item, ut personalitatis vitium a personis Ordinis evitetur, inhibet Capitulum abbatibus et abbatissis et commissariis visitatoribus, ne monialibus cameras concedere praesumant ad inhabitandum absque Capituli licentia speciali ; quae vero aliter habuerint, ipsis carere et eas reddere teneantur. 4.  Item, quoniam non solum vitium ingratitudinis est, imo etiam iniquitatis nota, quod aliqui secundum Ordinem istum professi, cum per gratiosa subsidia Ordinis vel quocumque alio modo ad gradus provecti fuerint altiores, statim volunt Ordini resistere et ab iugo sanctorum statutorum ipsius superbiendo colla demittere, quamquam deberent exemplar fieri totius humilitatis et virtutis ; ideo matura valde deliberatione sani consilii praehabita Capitulum generale ordinat, statuit et diffinit quod baccalaurei in sacra theologia in futurum per generale Capitulum ad prosecutionem sui magisterii domino Cancellario parisiensi praesentandi antequam praesententur, iurare tenebuntur in capitulo Sancti Bernardi praesente provisore ac omnibus scolaribus, et hoc sub poena excommunicationis latae sententiae, quod cum ad magisterium pervenerint, contra instituta, ordinationes, privilegia et libertates Ordinis aliquid in futurum non attentabunt per se vel per alios, nec attentari quocumque doloso colore quaesito procurabunt, seu patientur pro facultate sua procurari. Et est intentio Capituli generalis, quod haec diffinitio se extendat ad quaecumque Ordinis istius studia et quod baccalaurei in illis praesentandi similiter et sub eadem poena in capitulis suorum studiorum iurare tenebuntur. Extendit se etiam ad magistros iam licentiatos, qui, si abbates sint, cum ad sua loca redierint, in suis capitulis iurabunt similia, non abbates in capitulis suorum studiorum. Provisores vero dicti studii, aut magistri aut baccalaurei huiusmodi iuramentum emittant, provideant sibi de notariis publicis et idoneis testibus et de hoc procurent fieri publicum instrumentum et haec eadem intendit per eamdem diffinitionem ad iurandum omnes Ordinem istum professos ad episcopalem dignitatem promovendos. 5.  Item, quoniam frequenter ad tantam procedit temeritatem indocta simplicitas, quod viae, quae ad inferni deducunt profunda, iustae, erronea seducente conscientia, censeantur, quod satis licet experiri in aliquibus personis Ordinis istius et maxime in monialibus, sicut ad aures Capituli delatum est, quae tanti erroris caligine mentes excaecatas habent, ut post emissum voluntariae paupertatis votum, credant aliqua eis propria et in sua libera potestate possidere vivendo licere et de his seu in vita seu moriendo testamentum facere et pro voluntate libera ordinare ; de quibus, qui sic decedunt, vere gemendum est, ne et iam tamquam reprobi deputati sint aeternae damnationis ultioni. Propter quod volens Capitulum generale tantae temeritati viis salubribus obviare statuendo et diffiniendo praecipit personis Ordinis universi, cuiuscumque status extiterint, ne cuiquam permittatur de cetero de rebus quibuscumque et quomodocumque seu quacumque permissione habitis in morte testamentum facere vel quomodolibet pro voluntate libera ordinare, cum in his nihil possit reclamari liberum, sed sint omnia superioribus suis, si sint subditi, vel conventibus, si abbates vel abbatissae fuerint, fideliter resignanda. Quod si contra tam salubre statutum aliqua persona Ordinis transgredi praesumpserit, tamquam excommunicata et proprietaria, honore et fructu, sine quacumque interpellatione, ecclesiastica careat sepultura. 6.  Item, quoniam, prout generali Capitulo relatum est, plures monachi Ordinis ad partes remotas visitandi gratia accedentes, suae commissionis limites excedere et plura rationi dissona facere, quae in religionis vergunt excidium et monasteriorum grave dispendium, committere non verentur ; statuit Capitulum et diffinit quod de cetero patres abbates huiusmodi visitationis officium certis abbatibus providis in commissionis litteris nominatim expresse committant, qui per omnia habeant vices suas ; poterunt tamen dicti abbates monachos ad partes praedictas dirigere, qui praefatae commissionis litteras deferant ad eosdem et una cum ipsis ad dicta visitanda accedant monasteria, ut praefatis patribus status filiarum suarum valeant certitudinaliter et expresse referre. In visitationibus tamen officio nullam prorsus habeant potestatem.
Anno Domini millesimo trecentesimo vigesimo octavo statuta sunt haec apud Cistercium in Capitulo generali. 1.  In primis, quia piissimae dignationis et gratiarum sanctissimus pater noster dominus Summus Pontifex nos, suos humiles filios, sanctissimae suae salutatione alloquio voluit praevenire brachiis paternae devotionis, Capitulum gaudenter accipiens necnon reverenter amplectens mandatum eiusdem ut in singulis domibus Ordinis pro bono statu Ecclesiae sanctae, quae modernis temporibus gravissimis guerrarum fluctibus agitatur, et diversorum schismatum erroribus vehementius impugnatur, speciales orationes dicantur quas idem dominus Summus Pontifex salubriter ordinavit, quod oratio infra scripta in singulis missis tam conventualibus quam privatis post *Pater noster* dicatur scilicet *Laetatus sum* cum *Gloria, Pater noster, Kyrie eleison, Christe eleison, Kyrie eleison, Et ne nos inducas*, et sequuntur versiculi *Domine salvum fac regem*, etc., *Salvum fac populum tuum, Domine*, etc., *Fiat pax*, etc., *Domine exaudi*, etc., *Oremus, Ecclesiae tuae*, etc., *Hostium nostrorum*, etc., ut Pater misericordiarum et Deus totius consolationis aquilonem convertat in austrum, et tempestates varias quae insurgunt dignetur convertere in tranquillum. Omnibus autem vere poenitentibus et confessis tam dicentibus quam eis assistentibus et aliis tunc devotas Deo preces fundentibus diebus singulis et missis quibus haec fuerint, viginti dies per eumdem Summum Pontificem de iniunctis sibi poenitentiis misericorditer relaxantur. 2.  Item, cum omnis alienatio bonorum sit a iure nobis penitus interdicta, et ex alienatione et ordinatione bonorum indebita Ordo noster incurrere multa damna, generale Capitulum praecavendo periculis praefatis statuit et ordinat strictius inhibendo ne aliquis abbas bona immobilia alienare seu suum monasterium obligare ultra summam centum librarum turonensium parvorum, ab Ordine communiter institutum sine causa utili et rationabili absque consensu sanioris et maioris partis conventus, quorum nomina in instrumento contractus praecipit Capitulum generale conscribi et in casibus a iure concessis aliqualiter audeat vel praesumat. Si quis autem contrarium attentare praesumpserit ultra poenam statutam a canone quam incurrisse convincitur, per patrem abbatem quibuscumque non obstantibus deponatur. 3.  Item, cum ad audientiam Capituli fide dignorum relatione pervenerit quod quidam nostri professi Ordinis seducti diabolicae suggestionis astucia, facta Domini Dei sui quae non solum sua sed etiam se ipsos professionem Ordinis, abnegant, immemores ne Ananiae et Saphyrae mortis sententiam formidantes, proprietatis vitio, quod idolorum servitus esse dignoscitur, damnabiliter incumberi effrenata cupiditate praesumunt penes se pecuniam et iocalia detinendo, animalia personis saecularibus commendando, pecuniam mutuando, seu penes alios nomine commendae vel depositi tradendo sub proprio titulo et aliquotiens alieno, generale Capitulum tantae enormitatis maculam de subditorum cordibus radicitus extirpare [volens], statuit et diffinit quod quicumque in praemissis fuerit deprehensus poenae proprietariorum et furum per omnia subiacebit, nisi ratione extrinsecae administrationis eidem retinendi penes se pecuniam ab abbate proprio licentia sit concessa. Et ut praesumentes talia amplius terreantur, praecipit Capitulum quod in singulis capitulis Ordinis omnibus diebus quibus in eodem sermonem habere contigerit, proprietarii huiusmodi excommunicati per abbates vel praesidentes solemniter nuntientur, aliis diffinitionibus in suo robore duraturis. 4.  Item, diffinitionem anno praeterito editam super eo quod ad visitandum monachi non mittantur, et missi in visitationis officium, sed abbates solummodo, nullam habeant potestatem, generale Capitulum sic declarat quod monachi ad monasteria gratia visitandi directi, cum assumptis seu commissis abbatibus, accedant ad monasteria visitanda, et quamquam auctoritatem non habeant visitandi, in agendis in visitatione abbates praedicti monachorum praedictorum requirere tenentur consilium ex congruo et cum eorum consilio salubriter ordinare quae in eisdem visitationibus fuerit ordinanda. 5.  Item, ut diffinitio anno praeterito edita qua cavetur salubriter quod monachi Ordinis ad sacri magisterii statum promoti et in posterum promovendi iurare teneantur quod contra statuta, privilegia, libertates, et Ordinis ordinationes nullatenus attentabunt ; qua ratione dubietatis scrupulo sic declarat eamdem, quod ut praemittitur, contra statuta, privilegia et ordinationes praefatas nihil attentabunt, de cetero aliquid impetrando contra Ordinis instituta, nec eadem praesument vel etiam per se vel per alium procurabunt clam vel palam infringere seu quomodolibet impugnare. Quod si sic iurare noluerint, priventur gratiis in propriis domibus sibi factis, nec quae sperant habere, quousque praedictum praestiterint iuramentum, [habeant]. 6.  Item, cum ad aures Capituli sit delatum quod quidam abbates et monachi Ordinis, renuendo disciplinae regularis observantiam, in suae salutis iacturam et Ordinis scandalum carnes comedere extra monasteria et loca ab Ordine deputata praesumunt, sententiam a Capitulo latam super hoc et poenas ceteras contemnendo ; ne igitur inter filios disciplinae tanta ruga deformitatis pullulet, generale Capitulum visitatoribus Ordinis in virtute sanctae obedientiae praecipit et committit, quatinus in suis singulis visitationibus diligenter per iuramenta singulorum super hoc inquirere studeant, et si aliquem probabiliter in praemissis repererint excessisse, si abbates fuerint, eos deponant ; si monachi aut conversi, ipsos per annum eo ipso privent habitu regulari, ut quos timor Dei nec pudor honoris monastici a malo non potest retrahere, poenae temporalis severitas valeat saltem efficaciter coercere. 7.  Item, cum ad audientiam Capituli pervenit quod quidam abbates Ordinis propriis incumbentes affectibus monachos extraneae professionis in fraudem extra capitula Ordinis ad professionem Ordinis recipere et [in] subditorum scandalum suo collegio sociare praesumunt, eapropter generale Capitulum cupiens hanc enormitatem nefariam perpetuo resecare, statuit inhibendo ne aliquis conditionis huiusmodi vel alterius de cetero alibi quam in capitulo coram omnibus recipiantur ad Ordinis professionem, et si quisquam in futurum recepturi fuerint, praedicta receptio eo ipso sit irrita et inanis. 8.  Item, quia maiorum statuta inferiores obligant ut observent, ideo statuit Capitulum ut Mendicantes qui ad nostrum Ordinem transierint prostrati iuxta constitutionem iaceant clementinam, nec deinceps recipiantur tales in Ordine per quemcumque. Quicumque autem abbas receptos exaltaverit contra ipsius constitutionis tenorem, vel receperit ad Ordinem in futurum ab ingressu ecclesiae sit suspensus, donec sic exaltatum prostraverit, ut in constitutione praedicta prostratos manere constituitur. Et qui de cetero aliquem receperit eamdem poenitentiam se noverit incurrisse, donec expulerit sic receptum. 9.  Item, quoniam nihil consistens in hominis potestate sic reformat primum lapsum hominis sicut studium regulatum, ideo Capitulum generale aegre ferens quia praecipit studia Tolosae et Montispessulani reformari, ordinat et diffinit ut omnes scolares studentes ibidem per omnia religiose se habeant ut clare pateat eos ad studium accessisse, praesidentibusque in ipsis studiis obediant, sicut in monasteriis obedirent prioribus, vel hiis qui conventibus praesident. Omnes sacerdotes semel in septimana ad minus celebrent, non sacerdotes communicent semel in hebdomada, ut appareat quod illi militant quem frequentant. Nec domum studii exeant nisi bini et de licentia praesidentis. Quod si bis moniti non emendantur, a studio expellantur, non reversuri sine licentia Capituli generalis, nec abbates sui eisdem quascumque licentias quamdiu in studio morabuntur [concedant] et si eis iniungant quodcumque negotium exsequendum scribant super hoc provisori, aliter ipsi studentes ipsa negotia exsequi non praesumant. De communi bursa provideatur quoad conventualia provisori, lectori et sacristae, et nulli ali nisi cum aliis ponat bursam ; quae bursa recipiatur, custodiatur et expendatur per duos studentes una cum provisore ; qui studentes ad annum eligantur per studentes alios vel ad mensem assignantur. Singulae cellae singulis studentibus per provisorem assignentur, qui studentes, quando recedent de studio non reversuri ipsi provisori vel alteri de licentia eius tradant claves. Quaecumque autem personae de dictis cellis cooperturam, clausuram vel clavaturam, nisi pro meliorandis ipsis cellis removerit vel fregerit scienter vel fieri fecerit quoquomodo, excommunicationis sententiam latam a generali Capitulo se noverit incurrisse. Abbates etiam omnes et singuli mittant studentes immutabiliter ad praedicta studia prout in *Libello diffinitionum*, nona distinctione, expressius vel latius expressatur. Qui autem non miserint, in tot bursis teneantur ipsis studiis pro necessitate reparandis quot scolares mittere tenerentur. Quicumque autem scolaris fuerit negligens in studendo vel notabiliter vagabundus, si bis monitus non emendaverit, indispensabiliter de studio emittatur ; studentes autem omnes et singuli sint indispensabiliter ad lectionem lectoris theologiae integram. Quicumque vero defecerit, illa die omnino careat pitantia atque vino, et super hoc assiduus vel frequentans de studio expellatur. Abbates etiam Grandissylvae et de Vallemagna, quilibet in studio suo, teneantur habere sufficientem lectorem, cui decenter habeat providere. Praeterea autem Capitulum generale, aliis statutis Ordinis super studiis observatis, reformatio olim facta in praedicto studio Tolosano ad Montispessulani studium extendatur, auctoritate eiusdem Capituli per venerabiles de Bonofonte et de Bolbona abbates, sacrae theologiae doctores quoad sua capitula universa, nisi in quantum superius positis contrairent. 10.  Item, quoniam quidam abbates Ordinis adeo mandata Capituli despiciunt, quod quando eis aliquid per idem Capitulum committitur faciendum, sequenti Capitulo in scandalum et detrimentum Ordinis, quae fecerint renuntiare contemnunt ; generale Capitulum ne tanta negligentia remaneat impunita, ordinat et statuit, quod quicumque commissarius Capituli de cetero, quae exinde fecerit, renuntiare distulerit, eo ipso tribus diebus, uno eorum in pane et aqua faciat levem culpam. Quod si facere contempserit, quousque ipsam fecerit, gradum altaris ascendere non praesumat. 11.  Item, cum alias sit salubriter statutum per generale Capitulum, quod in singulis domibus Ordinis certi statuantur bursarii, qui omnes redditus et proventus monasterii, undecumque proveniant, recipiant et expendant utiliter de abbatis et cellerarii voluntate, statuit Capitulum quod praefata statuta ab omnibus firmiter observentur, praecipiens abbatibus Ordinis, qui hucusque bursarios facere distulerunt, quatinus infra mensem, postquam statuti praesentis notitiam habuerint, bursarios seu bursarium statuere non omittant. Quod si distulerint, eo ipso gradum altaris ascendere non praesumant, quousque praemissa decreverint efficaciter ordinare. 12.  Item, frustra statuitur quod minime observatur ; diffinitioni ne monachi intrent Cistercium tempore Capituli generalis, additur quod nullus per se vel per alium contra praedictam diffinitionem intrandi petat licentiam ; nec etiam ubi concessa est, ea uti habeat potestatem, nisi a domino Cistercii una cum Diffinitoribus licentia huiusmodi concedatur, poenis et sententiis in diffinitionibus aliis editis in suo robore permansuris. 13.  Item, ordinationem subsidii pro domino nostro Summo Pontifice et pro defensione sanctae matris Ecclesiae, quae hiis diebus graviter guerrarum impulsibus obruitur, faciendi, generale Capitulum domino Cisterciensi et quatuor primis vocatis, quos voluerit, committit ut eiusdem subsidii summas ordinent, terminos imponant, poenas taxent, prout faciendum viderint in plenaria Ordinis potestate. Item, praeterea de pensione annua pro domino cardinali nostro per Ordinem concedenda, et aliis negotiis in Curia romana exsequendis et procuratore ibidem statuendo, committit eisdem Capitulum, ut pro praedictis ordinent, contributionem moderatam per Ordinem faciendo, terminos imponendo, poenas taxando, in plenaria Ordinis potestate. 14.  Item, Ordinis nostri generosa plantatio semper a sui creationis exordio totis mentis conatibus caritatis mentes fovit hucusque et unitatem nutrivit, sed proh dolor ! hiis diebus in multis personis Ordinis adeo caritas refriguit et iniquitas abundavit, quod ipsa suspensa velut ignis impietas reiecta disciplina iustitiae et observatione fidei relegata ordini suo gravissimas divisionis insidias damnabiliter moliuntur, procurando sibi ipsis edictum per principes et dominos temporales fieri, ne ad generale Capitulum, quod caritatis et unitatis monasticae conservativum esse dignoscitur, veniant contributionesque Ordinis non solvant, secundum Ordinis instituta. Quapropter generale Capitulum cupiens tantae malitiae salubriter obviare, irrefragabiliter statuit et diffinit, quod quicumque abbas Ordinis per se vel per alium, clam vel palam talium praesumptione temporalium et calliditate subdola praesumpserit attentare, eo ipso excommunicationis sententia se sentiat innodatum. 15.  Item, et quomodo prout generali Capitulo extitit nuntiatum, dominus rex Angliae ad aliquorum qui, quae sua sunt quaerunt, et sacri Ordinis unitatem infringere cupiunt, subiectionem necessariam abbatibus nostri Ordinis in regno Angliae constitutis, ne ad generale Capitulum veniant seu contributionum summas eis impositas ab Ordine solvant dicto regi, prohiberi curavit in Ordinis grave praeiudicium et gravamen, ideo generale Capitulum ordinat et statuit quod per dominum Cisterciensem et quatuor primos solemnes nuntii ordinentur, qui se ad partes Angliae transferentes, ex parte Ordinis dicto domino regi et dominae reginae matri suae supplicare studeant, ut progenitorum suorum inhaerentes vestigiis ordinemque suum prosequentes favoribus gratiosis, edictum praefatum de consueta benignitatis clementia, quod ex huiusmodi caritas et unitas sui Ordinis, nisi maiestas regia apponat opportunum remedium, et taliter enervetur, praesertim quod per sanctae memoriae Clementem Summum Pontificem fuerit ordinatum, quod abbates Ordinis sui regni, qui consuetis temporibus ad Capitulum venire contempserint, eo ipso excommunicationis sententia se ligatos agnoscant.
Anno Domini millesimo trecentesimo vigesimo nono statuta sunt haec apud Cistercium in Capitulo generali. 1.  In primis, cum sanctorum doctorum testimonio Beatae Dei Genitricis continua laudum preconia cum alacritate mentis et spiritus impendere teneamur, quae virtutum omnium plenitudinem habuit sponsum forma prae filiis hominum genuit et incessanter pro nobis miseris peccatoribus intercedit ; eapropter generale Capitulum ad ipsius laudis praeconium excolendum, statuit et diffinit quod de cetero paschali tempore loco *Sancta Dei Genitrix*, antiphona *Regina coeli laetare*, ab omnibus cantetur ad vesperas, in singulis domibus Ordinis universi. 2.  Item, cum omnes sanctos quos sancta Ecclesia colit, etiam teneamur congrua veneratione et dignis laudibus praeconium honorare, hinc est quod generale Capitulum ordinat et statuit et diffinit, quod de beato Thoma de Aquino Ordinis Praedicatorum, qui vitae et conversationis sanctimonia firmamentum militantis Ecclesiae decoravit, et suis scriptis et salutaribus documentis multipliciter, ut stella lucidissima, praelustravit, septimo die mensis martii fiat festum duodecim lectionum, sicut de beato Dominico, per Ordinem universum, et quoniam fratres dicti Ordinis aliquas reliquias de suo corpore sacratissimo, quod existit in nostro Ordine tumulatum petunt, ad eiusdem venerationis augmentum sibi cum instantia elargiri, generale Capitulum eisdem gratiose annuens brachium a cubito usque ad manum duxit favorabiliter concedendum. 3.  Item, ut monasteriorum Ordinis officiales in temporalibus constituti salubrius gubernent, et ad monasterii bona fidelius dispensanda per amplius astringantur, generale Capitulum statuit et diffinit quod cellerarii, bursarii, ceterique officiales ac grangiarum magistri qui nunc sunt seu pro tempore fuerint constituti, praestare iuramenta solemniter teneantur, quod sua officia exerceant fideliter et domus substantiam fideliter pertractent. 4.  Item, ut patres abbates filiarum suarum statum valeant agnoscere luculenter, generale Capitulum statuit patribus abbatibus iniungendo, quatinus in nova creatione abbatum de domus statu diligenter inquirant, quid et quantum habeant in mobilibus, seu debeant, et quot eis debita debeantur, praemissaque omnia sub sigillis suis abbatibus reconsignent, eaque omnia et singula in papiro bursario coram senioribus domus faciant cum integritate conscribi fideliter reservando. 5.  Item, quoniam quidam abbates Ordinis, prout generali Capitulo est delatum, statuta sacrae regulae contemnentes aliorum monasteriorum monachos pro culpa gravi emissos ad remota monasteria cum propriorum abbatum voluntate, in suae salutis dispendium, disciplinae regularis excidium, in suis monasteriis temere propria auctoritate dictos monachos retinere praesumunt ; eapropter generale Capitulum ad reprimendam talium personarum malitiam, statuit strictius inhibendo, ne de cetero quicumque abbas Ordinis alienum monachum sic emissum in suo monasterio ultra triduum retinere audeat, nisi de proprii abbatis processerit voluntate, alioquin excommunicationis sententia se agnoscat innodatum. 6.  Item, ut via superfluis sumptibus et expensis efficaciter praecludatur, inhibet Capitulum ne aliquis abbas Ordinis pro negotiis communibus Ordinis per audientiam Curiae discutiendis ac etiam transeundis alium procuratorem in romana Curia residentem constituat praeterquam procuratorem Ordinis generalem, vel ab ipso constitutos, nisi de ipsius procuratoris consilio et assensu. Qui vero procuratorem alium statuere praesumpserit, eo ipso pro anno quolibet tres florenos auri procuratori Ordinis nostri memorato solvere teneatur ; abbates autem pro negotiis specialibus procuratores vel monachos ad Curiam transeuntes eosdem iurare primitus faciant solemniter quod infra triduum postquam ad Curiam intraverint se procuratoris praefati conspectui, si copiam ipsius habere potuerint, praesentabunt. 7.  Item, ut contributiones in Ordine faciendae secundum quantitatem debitam valeant distribui et imponi, generale Capitulum statuit et pro viribus abbatibus et visitatoribus Ordinis praecipit firmiter iniungendo, quatinus in suis visitationibus patres abbates, cellerarios, bursarios ac grangiarum magistros, recepto ab eisdem de veritate dicenda primitus iuramento, statum et valorem singulorum monasteriorum clare et lucide sollicitudine debita studeant inquirere et diligenter videre, quantum habeant in redditibus pecuniae, bladi, ceterisque proventibus communiter assuetis, quot grangias ac vineas, et quantum praedia, grangiae, vineae, deductis expensis earumdem annuatim possint monasteriis communi aestimatione valere. Praemissaque omnia et singula in scriptis redigant et sub sigillis suis ea deferre, vel si non venerint, mittere per certum nuntium Capitulo non omittant, ut pensatis possessionibus et facultatibus singulorum Capitulum matura deliberatione praevia irrevocabiliter imponat cuilibet, prout viderit expedire secundum iudicium aequitatis. 8.  Item, quoniam nihil foret studia constituere, scolares ad eadem mittere, nisi in eisdem lectores statuantur discreti et providi, qui auditores valeant informare salubriter et docere ; ea propter Capitulum abbatibus de Vallemagna et de Grandisylva praecipit districtius et iniungit, quatinus in suis studiis de convenientibus et eruditis lectoribus studeant providere ; quod si renuerint, in sequenti Capitulo se recognoscere teneantur per idem Capitulum graviter puniendi. 9.  Item, cum saepe et pluries fuerit per Capitulum diffinitum, quod abbates Ordinis ad studia monachos mitterent aptos et idoneos ad studendum, quod hucusque facere plurimi distulerunt, generale Capitulum praecipit et iniungit [patribus abbatibus] quatinus in suis visitationibus ac citius subditos abbates, quos potentes ad hujusmodi repererint, ad mittendum per censuram debitam coerceant et compellant unius mensis eisdem praefigendi ; quod si neglexerint, tamdiu extra stallum maneant, quousque praemissa studuerint adimplere. Monachi vero de cetero ad studium transmittendi in monachorum suorum capitulis primitus iurare tenentur, quod de cetero contra communia Ordinis privilegia, libertates, approbatas consuetudines Ordinis et statuta aliquid clam vel palam, per se vel per alios vel alium attentare, impetrare seu etiam eisdem in aliquo contraire non praesumant ; quod si iurare noluerint, non mittantur. Scolares nunc in studio existentes, omni excusatione et occasione postposita, praestare studeant simile iuramentum ; quod si praestare recusaverint, indilate de dictis studiis expellantur. 10.  Capitulum generale consentit venditioni sartaginis in salina Luneburgensi per abbatem de Amelungsborn factae.
Anno Domini millesimo trecentesimo tricesimo statuta sunt haec apud Cistercium tempore Capituli generalis. 1.  In primis, cum ille callidus supplantator et calumniator iniquus, qui non quaerit quod flumen absorbeat, nisi Iordanis influat in os eius, escas concupiscens electas, usque ad speciosissimas Ecclesiae discerpendi calliditate nefaria, concussione terribili, manus extendere temerarias est molitus, errorum et schismatum quae accrescunt procella discrimina in Ecclesia seminando, totisque viribus et continuis laborans conatibus, ut inconsutilem Domini tunicam dividat, ut pacis testamentum quod rex ipse patiens condidit, subdola malignitate confringat, scilicet eius fraudulentis conatibus divinae respectus gratiae sic obviare studuit his diebus, quod capitis et auctoris huiusmodi execrabilis nequitiae animum nube erroris obductum, videlicet Petri de Corbario, qui, suadente diabolo, sacrosanctae romanae Ecclesiae praesumpsit usurpare damnabiliter principatum, sic suo lumine serenavit, quod suum errorem congrua detestans poenitudine ad pedes sanctissimi patris nostri domini Summi Pontificis venire voluit, et in plebis praesentia errorem suum tam execrabilem, quod corde contrito et humiliato lacrymabiliter condemnare curavit, de tam nefandis excessibus veniam humiliter postulando ; unde super hoc quod suam Ecclesiam divina benignitas respexit, gloria in altissimis Deo et spiritualis exultationis gaudium inesse debet cunctis fidelibus super terram. Eapropter generale Capitulum ordinat et diffinit, quod quam citius ad monasteria Ordinis huiusmodi notitia devenerit, *Te Deum* laudamus per claustri circulum altissime decantetur, et missa de Spiritu Sancto in singulis Ordinis domibus solemniter celebretur. 2.  Item, cum saepe vel pluries Capitulum generale statuerit, quod abbates Ordinis monachos idoneos et sufficientes ad studendum mittere, omni postposita frivola excusatione et perniciosa vel morosa dilatione, curarent, poenas certas contra negligentes statuendo, qui quidem poenas et statuta Ordinis contemnentes, hucusque mittere in confusionis opprobrium distulerunt. Hinc est quod Capitulum abbatibus Ordinis praecipit strictius et iniungit, infra duorum mensium spatium, postquam ad eorum notitiam devenerit hoc mandatum, monachos ad studendum convenientes et idoneos ad studia Ordinis mittere non differant, prout in *Libello diffinitionum* noscitur esse cautum. Quicumque vero infra praefatum terminum mittere renuerit, eo ipso ingressum ecclesiae sibi noverit interdictum. Patres autem abbates et visitatores, in suis visitationibus sibi subditos, quos negligentes invenerint, per censuram Ordinis ad huiusmodi coerceant et compellant. 3.  Item, cum anno praeterito fuerit diffinitum quod abbates Ordinis extra regnum Franciae constituti dimidiam decimam domino Summo Pontifici concessam commissariis suis solvere non differant, postquam ab eis fuerit requisiti, alioquin pro depositis habeantur ; quod quidem aliqui cum instantia moniti facere contempserunt, excusationes frivolas allegando, scilicet quod ipsorum commissariorum potestas ad eorum provincias minime se extendit ; ne forte de cetero excusationes habeant huiusmodi in praedictis, eisdem abbatibus praecipit Capitulum strictius iniungendo quod dictam decimam praefatis nuntiis domini Summi Pontificis infra praedictum terminum solvere studeant ex integro, dum tamen ipsis abbatibus prius constiterit, quod ad huiusmodi procurandam de provinciis fuerint deputati, sub poenis in praemissa diffinitione contentis, quas eo ipso si in solvendo negligentes fuerint, denuntiat incurrisse. 4.  Item, saluti animarum consulere, et monasteriorum Ordinis vacantium cupiens Capitulum futuris periculis obviare, statuit, ordinat et diffinit, quod quotienscumque abbates cedere, decedere, seu ad alium monasterium transferre contigerit, prior, cellerarius, supprior, cum tribus aut quatuor senioribus domus de bonis monasterii mobilibus, iocalibus, pecunia, utensilibus, et aliis quibuscumque plenum ac lucidum inventorium studeant facere, et futuro abbati eadem ex integro consignare. Quicumque aliquid de praedictis quovismodo penes se retinuerit, aut distrahere praesumpserit, ipso facto sententiam excommunicationis se noverit incurrisse. 5.  Item, cum abbates plurimi, qui cesserunt, postquam sua monasteria destruxerunt, et gravaminibus variis, et usurarum, variisque debitis ac pensionibus non modicis importabiliter onerarunt, nec exinde puniti fuerunt, imo potius tamquam benemeriti nonnunquam pensionibus annuis, libertatibus, gratiis plurimis gaudent indebite et iniuste, ne talium malitia tam execrabilis remaneat impunita, correctionem et punitionem praedictorum, qui, ut praemittitur, cesserunt et sua monasteria sic tractarunt, domino Claraevallis per se vel per alium in sua generatione immediata et ceteris patribus cuilibet in generatione sua, committit Capitulum ut eosdem et monachos eisdem in suis excessibus adhaerentes, inquisita primitus veritate, puniat, et corrigat perinde excessus singulorum, prout exposcet qualitas eorum, districtione canonica, in plenaria Ordinis potestate. 6.  Item, cum a generali Capitulo a longinquis temporibus fuerit diffinitum, quod nullus de Ordine Mendicantium in nostro [Ordine] recipiatur ad habitum regularem, sine licentia Capituli generalis, quod hucusque minime extitit observatum ; eapropter Capitulum generale omnibus abbatibus Ordinis duxit strictius inhibendum ne de cetero aliquis de Ordine Praedicatorum ad habitum regularem, nisi de domini nostri Summi Pontificis mandato et licentia speciali [admittatur]. Qui vero aliquem aliter receperit, seu receptioni consenserit vel procuraverit, eo ipso excommunicationis sententia se noverit innodatum. Iam vero recepti omnimodo prostrati maneant iuxta continentiam Clementinae. 7.  Item, cum anno Domini M.CCC.XX fuerit districtius diffinitum, ut in causis et correctionibus Ordinis nulla saecularis persona, advocatus, vel publicus notarius intersit, seu etiam advocetur, sub certis poenis et sententiis in dicta diffinitione contentis, dictas poenas et sententias in illa diffinitione contentas certis de causis vult Capitulum esse suspensas, quousque easdem duxerit revocandas. 8.  Item, cum propter defectum solutionis contributionum contingat unitatem Ordinis saepe laedi, statuit Capitulum ut abbates, qui hoc anno praeterito solvere potentes, nisi praetaxatam contributionem in Cistercio vel Divione antequam recedant, non solverint cum effectu, eo ipso se noverint sententiam excommunicationis incurrisse. Praesenti vero non potentes solvere quod eorum conscientiis relinquitur, nisi cum Domino Cisterciensi antequam de Cistercio vel de Divione recedant, sufficientem causam de solutione praestiterint, eamdem sententiam se noverint incurrisse. Abbates vero absentes illi qui sunt de regno citra Alpes et Rhenum, nisi infra Pascha apud Cistercium, remotiores vero, nisi infra sequens generale Capitulum dictam contributionem solverint, incurrant sententiam excommunicationis ipso facto. 9.  Item, diffinitioni editae anno Domini M.CCC.XXVIII super alienatione et venditione bonorum immobilium non fienda, addit Capitulum generale, ut abbates contrarium facientes ipso facto pro depositis habeantur, et conventus ad novi abbatis electionem procedant. Officiales in hoc consentientes ab officiis suis sint depositi, et nihilominus vinculo excommunicationis se noverint innodatos. 10.  Item, ut circa contributiones in posterum imponendas obscurum quodcumque tollatur, et omnia in debitam perveniant claritatem, domino Cisterciensi et quatuor primis ceterisque patribus abbatibus quibuscumque praecipitur, ut infra sequens Capitulum omnes summas contributionum quas filiabus suis immediate imponunt particulatim et distincte bursario Cisterciensi in libro scribendas tradere, vel mittere non omittant. Quicumque vero super hoc remissus aut negligens fuerit, quousque id adimpleverit, ipso facto sibi noscat ingressum ecclesiae interdictum. 11.  Item, cum insolitae et indebitae novitates sint non immerito ab Ordine abolendae, et maxime quae gastrimargiam et carnis curiositatem praetendere et sapere videntur, et ad notitiam Capituli sit delatum in capitulo de Barberio quoddam esse depictum calendarium, in quo dicti loci conventus pitantiae fiendae certis diebus annotantur, praecipit Capitulum ut dictum calendarium penitus deleatur, martyrologio vel libro Regulae ubi voluerint, pitantiae dictae inscribantur, et ne alibi consimile attentetur, hanc praedictam inhibitionem seu ordinationem ad cetera Ordinis monasteria generale Capitulum vult extendi. Esum autem carnium nullus de iure vel consuetudine audeat petere, nisi secundum quod distinctione decima tertia de pitantia et potu expresse continetur, sub poenis ibidem contentis irrefragabiliter incurrendis. 12.  Petitio abbatis de Camberone, qui petit quod tertia dominica post Pascha propter miraculum dicta die, in suo monasterio, meritis Beatae Mariae operatum, fiat processio in eodem die (per Ordinem universum), de licentia Capituli ob gloriosae Virginis reverentiam exauditur, et in dicta processione antiphona *Salve Regina* decantetur.
Anno Domini millesimo trecentesimo tricesimo primo statuta sunt haec apud Cistercium tempore Capituli generalis. 1.  In primis, licet Omnipotentem Deum in sanctis suis omnes viri catholici religiosi, praesertim divinis laudibus iugiter mancipati, congruis honoribus venerari teneantur, decet praecipue ut illum praeclarae religionis Cisterciensis beatissimum Bernardum doctorem praecipuum et patronum, per cuius sanctitatis providentiam universalis Ecclesia, potissime dictus Ordo ipsius doctrinis et miraculis illuminatur mirifice et ubique terrarum magnifice ampliori solemniori reverentia veneremur. Idcirco Capitulum generale ordinat et diffinit quod ob ipsius beati Bernardi reverentiam et honorem, festum ipsius solemnius et celeberrime de cetero veneretur per Ordinem universum ; ita sane quod conversi Ordinis universi ipsa die nullatenus laborabunt. 2.  Item, ordinat generale Capitulum et diffinit quod in singulis domibus, ubi sunt quadraginta monachi, sit lector in grammaticalibus et logicalibus pro iuvenibus instruendis. Ubi autem non habetur monachorum numerus supradictus, vel sit lector, vel mittant ad monasterium ubi habentur lectores cum decem libris parisiensibus pro quolibet scolare. Abbates vero ad quos mittentur, recepta prius pecunia supradicta, eos tenebuntur recipere, non aliter, et eisdem de victualibus solummodo providere. Quicumque autem abbas statutum praedictum modo et forma praedictis neglexerit observare, per totum illud tempus extra stallum suum maneat, donec illud integre per ipsum fuerit adimpletum. Studentes vero in domibus propriis vel etiam alienis, horas canonicas frequentabunt, exceptis sexta et nona, et etiam tertia, nisi in temporibus Adventus Domini et Quadragesimae, in quibus omnes, dictae horae tertiae vult Capitulum generale interesse. Ordinat etiam dictum Capitulum quod abbates tenentes scolares de domibus alienis non tenentur aliud ministrare aliquibus nuntiis ad dictos scolares vel aliis personis extraneis ad abbatias venientibus ratione scolarium praedictorum. 3.  Item, ut scolares possint melius vacare scientiae salutari, inhibet generale Capitulum ne aliquis in studiis solemniis vel etiam in domibus Ordinis quibuscumque intra vel extra iura civilia vel canonica praesumant legere vel audire, et ut hoc melius observetur, praecipit dictum Capitulum omnibus rectoribus studiorum, in virtute sanctae obedientiae, quod volentes contra istam salubrem ordinationem facere, nullatenus admittant, et si admissi fuerint ipsos remittant ad domos proprias indilate. Quilibet tamen per se in studio studere poterit dicta iura. 4.  Item, ad tollendas expensas superfluas, ordinat Capitulum generale quod legentes Bibliam et cursores, die qua incipiunt, comedant in conventu, nec aliquid nisi vinum solummodo si velint audeant conventui ministrare. 5.  Item, ut amoveatur ambitio plurimorum, inhibet Capitulum generale ne aliquis cursor alium antecedere aut praeoccupare audeat vel praesumat, sed ex ordine quo legunt cursus ad lecturam sententiarum, supposita sufficientia, ordinentur, et istud ad licentiandum baccalaureos observetur, nec aliquis cursus vel baccalaureus praesumat sibi gradum vel sermones per preces vel alias procurare, sed sicut decet monachum expectet humiliter quod superiores de ipsis ordinent, secundum quod sibi melius videbitur expedire. Qui autem contrarium fecerit, in studio gradum non habeat altiorem et cum hoc de studio expellatur. 6.  Item, ut ferventiori dilectione et ampliori devotione ad nostrum Ordinem de cetero convolentes divinis laudibus occupentur, Capitulum generale ordinat et diffinit quod novitii recepti et in perpetuum recepturi, in cappa absque benedictione maneant quousque ex integro psalterium cordetenus sciverint, prout decet. Illi vero iam professi qui dictum psalterium nec consuetum servitium nesciunt integre, claustrum de cetero exire seu administrationem quamcumque nullatenus permittantur exercere donec praemissa sciverint competenter. 7.  Item, diffinitione anno praeterito edita super summis contributionum tradendis bursario Cistercii in suo robore duratura, generale Capitulum sententiam latam contra illos qui dictas summas praedicto bursario minime tradiderint, misericorditer suspendit usque ad sequens Capitulum generale, ita quod illi qui praedictas summas praedicto bursario infra annum tradere neglexerint, in eamdem sententiam inciderint ipso facto. 8.  Item, diffinitionem editam anno M.CCC.XXIX contra illos qui emissos extra remota monasteria ultra triduum retinere praesumunt, generale Capitulum modificat et declarat quod poenam in eadem diffinitione sitam, solummodo incurrant illi qui hoc facere praesumant malitiose de cetero seu alias fraudulenter. 9.  Item, cum pluries fuerit per generale Capitulum alias sub poenis excommunicationis et depositionis salubriter ordinatum ac etiam diffinitum, licet minime observatum, contra personas Ordinis quae carnes extra septa monasteriorum in sui et Ordinis opprobrium et scandalum plurimorum comedere non verentur, ipso facto sententiam excommunicationis incurrendo, generale Capitulum tantae temeritatis ad praesumptionis inobedientiam nolens impunitam ulterius conniventibus oculis pertransire, patribus abbatibus et eorum commissariis ac visitatoribus universis, in virtute sanctae obedientiae, sub poena excommunicationis, praecipit et committit quatinus de cetero in singulis suis visitationibus super hoc inquirant diligentia qua poterunt veritatem, et super hoc scrutinium faciant per iuramenta singulorum, secundum rigorem Ordinis culpabiles puniendo qualescumque ; abbatesque, si quos invenerint culpabiles huiusmodi transgressores citent nihilominus ad Capitulum generale. Qui quidem patres abbates et eorum commissarii ac visitatores quamdiu adimplere distulerint, vel facere neglexerint, ingressum ecclesiae sibi noverint interdictum. 10.  Item, ut vanae ac superfluae curiositates quae humilitatem Ordinis dehonestant, in equorum, vasorum argenteorum, aliorumque ornamentorum multitudine, in universis personis Ordinis quantum est rationabile et possibile valeant resecari patribus abbatibus et ipsorum visitatoribus seu ipsorum commissariis, in virtute sanctae obedientiae, praecipitur et committitur quatinus diffinitionem anno [M. CCC.] XVII super hoc editam diligenter *advertentes* ipsam faciant inviolabiliter observari et in pompis irrationabiliter et notabiliter excedentes corrigant et puniant auctoritate Capituli generalis. 11.  Item, moderata contributio pro negotiis Ordinis domino Cistercii et quatuor primis, adiunctis quos voluerint abbatibus, ordinanda, poenas et terminos statuendo, committitur in plenaria Ordinis potestate. 12.  Item, cum diffinitio olim edita, scilicet quod quilibet monachus et conversus teneatur ad minus semel in anno abbati proprio omnia peccata sua fideliter et integraliter confiteri, possit esse pluribus ipsam minus bene intelligentibus occasio scandali et ruinae, praedictum periculum volens generale Capitulum salubriter praecavere praefatam diffinitionem declarat supplendo quod deficit in hunc modum, videlicet quod totiens quotiens monachus vel conversus commiserit vel inciderit in aliquem casum per abbatem proprium reservatum, totiens et praecipue antequam sacrosanctum corpus dominicum recipiat, confiteatur abbati suo, vel cui ipse abbas commiserit vices suas ut certius et clarius cuilibet de suae saluti animae sit provisum ad finem ut quilibet confessor Ordinis nostri sciat super quibus peccatis habeat potestatem, praecipiendo in virtute sanctae obedientiae praedictum Capitulum ordinat et diffinit quod omnes et singuli abbates Ordinis universi quam citius poterunt omnes casus quos retinent distincte secundum suas species vel saltem in scriptis redigant confessoribus per ipsos abbates constitutis notificent et copiam faciant ne aliquis per ignorantiam se valeat excusare. Et quia nullus debet ponere falcem in messem alienam, praecipit generale Capitulum sub poena excommunicationis latae sententiae omnibus et singulis confessoribus nostri Ordinis quatinus nullum monachum vel conversum absolvere simpliciter vel conditionaliter praesumat, praeterquam in mortis articulo de praedictis per abbatem proprium reservatis vel de aliquo eorumdem, cum talis absolutio nullius sit efficaciae aut valoris, imo sit absolventi et absoluto periculosa plurimum et damnosa. 13.  Item, cum bona spiritualia sint cum tanto moderamine concedenda quo devotis offerantur ut eo amplius appetant et indevotis subtrahantur ne vilescent, idcirco generale Capitulum inhibet abbatibus Ordinis universi quod nullus ultra duo suffragia et in Capitulo praesens audeat obtinere. 14.  Item, attendens generale Capitulum malitiam et fraudem ac negligentiam abbatum remanentium a Capitulo generali, statuit, ordinat et diffinit quod statutis in Carta caritatis et diffinitionibus et specialiter anno praeterito editis in suo robore permanentibus, addit generale Capitulum quod abbates qui de cetero remanserint a dicto generali Capitulo et se legitime non excusaverunt, eo ipso statuto et diffinitionibus olim editis, habens dictum Capitulum pro monitione legitima excommunicat in hiis scriptis, et nullus abbas excusationem alicuius audeat praesentare, qui excusationem non audierit vel habuerit, et ille qui talem praesentat excusationem, si requisitus fuerit, teneatur in praesentia Diffinitorum iurare se scire excusationem quam praesentat esse legitimam. Patres vero abbates et visitatores in suis visitationibus diligenter inquirere teneantur utrum abbates iusta causa remanserint, et si aliquem remansisse repererit, nisi fidem faciat quod Capitulum generale eum habuerit excusatum ipsum denuntiat excommunicatum auctoritate Capituli generalis. Et patres abbates vel visitatores si fictitie negligenter vel malitiose excusaverint aliquem, vel excusationem fictitiam vel malitiosam Capitulo scienter praesentaverint, eadem sententia se noverint innodatos auctoritate Capituli generalis. Insuper dictum Capitulum praecipit, ordinat et diffinit quod praesens diffinitio in nostri Ordinis monasteriis prima die visitationis cum *Forma visitationis* in capitulo recitetur ; cantor vero vel eius vices gerens qui in recitando dictam diffinitionem negligens fuerit, ab officio deponatur et nullum aliud officium exsequatur absque licentia Capituli generalis. 15.  Item, reformatio monasteriorum generationis Claraevallis in Italia, Apulia et Calabria committitur domino Claraevallis per se vel per alium, monasteriis exceptis anno praeterito reformatis per commissarios Capituli, in plenaria Ordinis potestate. 16.  Item, quia abbas Fossae novae citatus ad Capitulum non venit, nec se legitime excusavit, generale Capitulum ordinat et diffinit quod infra quindenam postquam ad ipsius notitiam devenerit, per tres dies in proprio monasterio uni eorum in pane et aqua poenitentiam agat levis culpae, et nihilominus ipsum citat ad proximum sequens Capitulum generale, ad quod si non venerit, sit depositus ipso facto.
Anno Domini millesimo trecentesimo tricesimo secundo statuta sunt haec apud Cistercium in Capitulo generali. 1.  In primis, licet cunctos sanctos quod sancta mater Ecclesia commendat, congruis teneamur laudibus attollere, multo magis Sanctum sanctorum et eius festa necessario tenemur quibus valemus venerationis obsequiis totis et continuis devotionis affectibus commendare. Itaque cum festum Corporis Christi quod quidem noscitur esse nostrae peregrinationis viaticum, et nostrae fidei solidissimum fundamentum, pia devotione considerans et attendens Capitulum dignum duxit ad tam excellentissimi mysterii commendationis titulum salubriter ordinandum quod in festo eiusdem sermo fiat solemnis in capitulo, in singulis domibus Ordinis universi. 2.  Item, cum ad audientiam generalis Capituli devenerit quod quidam abbates dum ad alias abbatias transferuntur, et monachi dum in aliis abbatiis seu monasteriis eliguntur, libros, iocalia, pecuniam, atque bona alia secum ferunt, ex quibus abbates nihil possunt restitutionis habere, in praedictorum damnationis excidium et monasteriorum a quibus vocati sunt, gravissimum detrimentum ; eapropter Capitulum generale salubre volens opponere remedium in praemissis, statuit, ordinat et diffinit quod quotienscumque aliquam abbatem ad aliam transferre abbatiam et monachum in alio monasterio promoveri contigerit, omnia et singula bona quae secum de abbatiis ex consensu conventus deferunt, lucide in scriptis tenebuntur redigere, et scriptum sui sigilli munimine roborare. Quod si facere neglexerit, eo ipso in excommunicationis sententiam, si aliter dicta bona transferre praesumpserit, se noverit incidisse. Si qui vero abbates, monachi Claraevallis et Vallis magnae fuerint, qui libros, iocalia, et alia bona habuerint a monasteriis supradictis, praecipitur eisdem quatinus infra duos menses quam citius ad eorum notitiam praesens statutum pervenerit, sub sigillis suis consignare teneantur abbatibus antedictis ; alioquin excommunicationis sententia se noverint irretitos. 3.  Item, diffinitiones anno praeterito editas de scolaribus mittendis ad studia Ordinis generalia et ad monasteria in quibus studia debent esse, Capitulum generale sic moderat et declarat, videlicet quod sententia excommunicationis lata contra abbates, monachos ad dicta studia non mittentes statuto tempore, substollitur, sed ingressus ecclesiae eisdem interdicitur, si in mittendo fuerint negligentes, duobus primis in qualibet provincia in virtute sanctae obedientiae strictius iniungendo, quatinus per se vel alios idoneos et discretos, et sacrae scientiae zelatores, de potentibus et omnino impotentibus ad mittendum diligenter inquirant, potentesque ad mittendum per censuram Ordinis viriliter coerceant et compellant. Si quos vero repererint impotentes cum eisdem super hoc benigniter studeant dispensare, et interdicti sententiam quoadusque ad fortunam pinguiorem redierint, relaxare. Abbates qui minus quam viginti monachos habuerint, ad dicta studia monasteriorum Ordinis, si noluerint mittere, nullatenus tenebuntur. 4.  Item, cum ad aures Capituli generalis sit delatum quod plurimi abbates et monachi in suae salutis dispendium, Ordinisque scandalum, carnes extra loca ab Ordine deputata comedere non verentur, et ne tanti excessus praesumptuosa malignitas remaneat impunita, patribus abbatibus et visitatoribus in virtute sanctae obedientiae et sub poena suspensionis praecipit et committit generale Capitulum, quatinus in suis visitationibus in quibuscumque monasteriis in quibus aliquem vel aliquos audierint et repererint notabiliter diffamatos, inquirant discrete et sollicite contra ipsos, et si quos in huiusmodi culpabiles invenerint aut convictos, puniant et corrigant iuxta formam hactenus in diffinitionibus constitutam, omni excusatione semota, diffinitione anno praeterito ordinata super hoc cum suis articulis penitus revocata. 5.  Item, diffinitionem anno praeterito editam contra remanentes a generali Capitulo suo tempore cum suis articulis et poenis appositis, volens in suo robore perdurare solummodo immutato quod abbates excusationes remanentium deferentes, loco iuramenti bona fide super causa remanentium, si requisiti fuerint, tantummodo teneantur. 6.  Item, diffinitionem anno praeterito editam super confessionibus cum suis articulis, ex causis certis revocat Capitulum et annulat, statuendo quod diffinitiones super hiis antiquitus editae, secundum statuta sacrorum canonum in praemissis ab omnibus irrefragabiliter observentur. Poterit tamen abbas quilibet certos casus et articulos sibi, si voluerit, retinere et committere super eisdem potestatem absolvendi cui, quibus et quando sibi videbitur expedire. 7.  Item, ordinationem novi studii in civitate Metensi faciendam pro scolaribus in grammaticalibus, logicalibus, naturalibus ac philosophia instituendis, dum tamen circa illa, quae pro studio Parisiensi extiterunt hactenus diffinita, nihil penitus immutetur, generale Capitulum committit domino Morimundi in plenaria Ordinis potestate. 8.  Item, diffinitioni dudum editae de provisione confessoribus monialium in vestitu et victualibus facienda addit generale Capitulum quod omnes et singulae abbatissae et priorissae, ubi moniales per priorissam gubernantur, quae confessoribus suis de vestibus et vitae necessariis infra festum proximum Omnium Sanctorum et deinceps in futurum provideant ; si neglexerint aut contradixerint providere, ipso facto sententiam excommunicationis auctoritate Capituli generalis se noverint incurrisse. 9.  Item, ad Capituli generalis pervenit auditum, quod de monasterio de Stapharda quamplures monachi et conversi, suae salutis immemores nec Ananiae et Saphirae mortis sententiam formidantes, terras, possessiones, bona et redditus monasterii tenent et possident, suis usibus nefarie et contra substantiam regulae damnabiliter applicant, asserentes se super hoc ab abbatibus praedecessoribus litteras et instrumenta habere, quibus eis conceditur, quod eas tenere valeant et suis absque licentia cuiuscumque usibus applicare et, quod foret deterius, abbates vel quisquam alius eos in possessione perturbaverit huiusmodi, ad tuitionem sui brachii saecularis auxilium evocare ; cum igitur talia sapiunt proprietatis vitium et sacrae religioni obvient evidenter, Capitulum generale salubri deliberatione praehabita monachis et conversis in virtute sacrae obedientiae praecipit strictius et iniungit, quatinus litteras, instrumenta, terras, possessiones et redditus supradictos, quos non possunt absque sempiternae damnationis excidio possidere, infra quindenam, postquam ad eorum notitiam praesens statutum pervenerit, praedicta omnia, scilicet litteras, instrumenta, possessiones, redditus atque bona proprio abbati reddere, tradere, restituere et universa in suis manibus studeant resignare ; alioquin ipsos eo ipso facto Capitulum excommunicat in his scriptis. Si quis vero in huiusmodi ad auxilium potentiae saecularis refugerit, vel ad domum remotam emittatur, nonnisi de Capituli reversurus licentia, vel stricto carceri mancipetur. Quicumque vero in praemissis vel aliquo praemissorum consilium, auxilium vel favorem praestiterit, in eamdem excommunicationis sententiam se noverit incidisse. Contractus autem, praedictas litteras ac instrumenta irritat et annulat. Et haec diffinitio ad universos nostri Ordinis monachos et conversos perpetuo extendatur.
Anno Domini millesimo trecentesimo tricesimo tertio statuta sunt haec apud Cistercium in Capitulo generali. 1.  In primis, cum viri religiosi divinis obsequiis mancipati a mulierum consortio, quantum foret possibile, esse debeant alieni, generale Capitulum omnibus professis nostri Ordinis, monachis et conversis, duxit strictius inhibendum, ne de cetero infra monasteria monialium cum monialibus comedere audeant vel praesumant. Quod si fecerint, pro vice qualibet, tribus diebus continuis faciant levem culpam. Et quoniam moniales multo fortius debeant a virorum consortiis penitus abstinere, eisdem tenore praesentium strictius quam potest Capitulum praecipit inhibendo ne cum saecularibus quibuscumque, seu regularibus cuiuscumque religionis existant, intra sua monasteria comedant, quavis occasione, nisi esset tantae auctoritatis persona, quod idem non posset absque indignatione et scandalo commode denegari. Quae contrarium attentare praesumpserint, memorata poenitentia indispensabiliter percellantur. 2.  Item, cum saepe et pluries per generale Capitulum fuerit inhibitum, ut monachi studentes in studiis Ordinis, extra ipsa studia iura canonica audire non praesumant, cum ex hoc sacrae theologiae studium realiter enervetur, quod hucusque in animarum dispendium extitit minime observatum ; quare generale Capitulum duxit salubriter inhibendum, ne studentes praedicti extra studia supradicta iura canonica praesumant audire de cetero vel legere. Quod si audire praesumpserint, eo ipso excommunicationis sententia se noverint irretitos. Infra tamen septa dictorum studiorum, audire vel legere dicta studia poterunt, hora et tempore, et non aliter, quibus theologiae lectio non poterit impediri ; gratias et litteras dictis studentibus super hoc quovis modo concessas, ex nunc Capitulum revocat et annullat. 3.  Item, ad Capituli generalis pervenit auditum quod quidam monachi et conversi nostri Ordinis, timore Dei postposito, et obedientia disciplinae regularis reiecta, non formidantes secreta Ordinis revelare, dum pro suis excessibus vel indicantur carceri, vel priventur habitu regulari, seu ad alia monasteria emittantur, saeculari freti potentia, obedire penitus contradicunt, et de ipsorum temporalium dominorum licentia, permissione vel praecepto, contra sui abbatis et conventus voluntatem, in rebellione talium vel similium damnabiliter perseverant. Eapropter temeritatem et praesumptionis audaciam talium monachorum, prout est possibile, cupiens generale Capitulum refrenare statuit, ordinat et diffinit quod, quamdiu tales rebelles et inobedientes in monasteriis vel in locis aliis per triduum et ultra perstiterint, in ipsis locis cessetur penitus a divinis. Personas autem Ordinis participantes talibus quovismodo, seu dantes auxilium, consilium vel favorem generale Capitulum excommunicat in hiis scriptis, et deprehensos velut conspiratores per omnia iudicat puniendos. 4.  Item, ut quilibet abbas nostri Ordinis scire valeat quibus loco et termino contributiones Ordinis persolvantur, et omnis exinde excusationis materia in posterum subtollatur, generale Capitulum statuit, ordinat et diffinit quod quotienscumque contributionem in Ordine fieri contigerit in futurum, abbates summas contributionum impositas in sequenti Capitulo apud Cistercium solvere tenebuntur, nisi propter necessitates Ordinis emergentes, et ex certis causis Capituli alium solutionis terminum duxerint praefigendum. Abbates statuto termino non solventes, excommunicationis vinculo se ligatos agnoscant, et *nihilominus* absque retractatione aliqua se noverint deponendos.  Monachos vero vel conversos, qui, ne contributiones Ordinis statutis terminis (non) solvantur, per se vel per alium, clam vel palam, impedire praesumpserint, seu impedire procuraverint, quovismodo, eadem sententia excommunicationis, eo ipso denuntiat irretitos, et tamquam conspiratores per omnia puniendos. Et quoniam propter defectum solutionum contributionis praeteritae, Ordo noster incurrerit plurima detrimenta, generale Capitulum, quod potest volens remedium adhibere, abbatibus universis, qui in duabus ultimis vel altera earumdem tenentur Capitulo obligati, strictius praecipit iniungendo quatinus illi de regno Franciae et citra Rhenum, mare et Alpes infra Pascha apud Cistercium, ceteri vero in sequenti Capitulo de eisdem satisfacere cum integritate procurent ; alioquin ex nunc prout ex tunc ipsos excommunicat in hiis scriptis. De aliis vero contributionibus retroactis infra praefatos terminos satisfacere, vel cum domino Cisterciensi seu eius commissario componere studeant de eisdem. Quod si non fecerint, in *eamdem* excommunicationis sententiam se noverint incidisse. 5.  Item, cum anno praeterito inter cetera in hunc modum fuerit diffinitum quod abbates non solventes contributiones Ordinis terminis annotatis, ex nunc deponit Capitulum, praecipiens patribus abbatibus et visitatoribus seu commissariis eorumdem quatinus ipsos in suis visitationibus depositos denuntiare studeant, et conventus ad alterius electionem abbatis procedere non omittat, Capitulum sic declarat eamdem [diffinitionem] : quod illi abbates qui per patres abbates, seu ipsorum commissarios fuerint depositi nuntiati, veraciter sint depositi eo ipso ; quos vero nec patres abbates nec eorum commissarii denuntiaverint depositos, non depositos sed veros abbates, quamquam in alias poenas in eadem diffinitione contentas inciderint, determinat et declarat. 6.  Item, ut in omnibus monasteriis Ordinis, murmurationis et dissentionis omnis occasio, quantum erit possibile, in posterum auferatur, Capitulum generale iussit non improvide statuendum, et etiam omnibus et singulis abbatibus Ordinis, firmiter iniungendum quatinus officiales, praesertim maiores, de cetero faciant et ordinent cum suorum monasteriorum consilio seniorum cum alias fieri non debeat, servatis regularibus institutis. 7.  Item, quia de visitationibus saepe et saepius generali Capitulo graves quaerimoniae deferuntur, idem generale Capitulum patribus abbatibus et eorum commissariis universis, in virtute sanctae obedientiae, praecipit districtius et iniungit ut ab extortionibus, expensis, sumptibus, protractionibus seu protelationibus visitationum, et aliis excessibus et dispendiis, ac monasteriorum et personarum gravaminibus, summo opere praecavere de cetero studeant, formam Clementinae in omnibus observando, cupiditatisque et avaritiae, quae est idolorum servitus, rubiginem radicitus in omnibus evitando. 8.  Item, sane cum dioecesani privilegiis concessis Ordini plurimum sint infesti, ipsaque nituntur pro viribus ad ius commune reducere, generale Capitulum abbatibus, officialibus, ceterisque personis universis districtione qua potest, inhibet dioecesanos aut alios qui supra loca Ordinis procurationes asserunt se habere, praesumant quocumque modo recipere contra formam privilegiorum Ordinis et tenorem ; quinimo si moniti fuerint super hoc vel in aliquo senserint se gravari, ad Sedem Apostolicam provocent et appellent ; qui vero contra formam praedictam quemquam praedictorum recipere seu admittere praesumpserit in futurum, tribus diebus, uno eorum in pane et aqua, poenitentiam sustineat levis culpae, et nihilominus abbates super hoc veniam petant in Capitulo generali, ad ipsius arbitrium severitate debita puniendi. 9.  Item, ne praetextu ignorantiae aliquis ab observatione statutorum Ordinis fictitie se valeat excusare, abbatibus et prioribus ac supprioribus Ordinis praecipitur universis, ut *Libellum diffinitionum* habeant et procurent ac legi faciant in capitulis Ordinis annis singulis ex integro, omni excusatione semota, ut alias extitit ordinatum ; negligentes autem poenam sustineant contentam in ipso *Libello*. 10.  Item, ut omnis superfluitas et ambiguitatis materia resecetur, et ad debitum limitem correctionis statuta Capituli generalis, matura deliberatione praehabita, reducantur : domino Cistercii per se vel alium seu alios generale Capitulum committit, ut praedicta statuta generalis Capituli tam in *Libello* quam in annalibus contenta corrigat et reformet ; annales propriis terminis collocando, iniustis et superfluis, prout expedire viderit, in plena auctoritate generalis Capituli, penitus resecatis. 11.  Item, petitio domini Claraevallis, qui petit quod fiat commemoratio de beato Malachia, per totam generationem Claraevallis, ad Vesperas et ad Laudes in ecclesia et ubique, prout de beatissimis patribus nostris Benedicto et Bernardo fieri consuevit, ob ipsius sancti reverentiam devotione gratissima, exauditur. *Vir sancte, Dei praesul, Malachia, ora pro nobis Deum. Oremus : Deus qui beatum Malachiam pontificem tuum sanctissimo patri Bernardo verae caritatis foedere dulciter sociasti, concede propitius, ut et parvorum omnium consensus noxios caute vitemus, et coelestis militiae sacras amicitias semper optemus. Per Christum Dominum nostrum. Amen.* 12.  Missae a singulis sacerdotibus Ordinis : de Spiritu Sancto, quinque ; de Sancta Cruce, quinque ; de Beata Virgine, quatuor ; de Requiem, una. Missae in singulis domibus Ordinis : de Spiritu Sancto duae ; de Beata Virgine, tres.
Anno Domini millesimo trecentesimo tricesimo quarto statuta sunt haec apud Cistercium in Capitulo generali. 1.  In primis, detestandae cupiditatis vitium, quod censetur iuxta Apostolum servitus idolorum, de subditorum cordibus evellere sacrosanctam congregationem praesentis Capituli, in qua totus status Ordinis et perfectio unitatis noscitur consistere in suo vigore, divina cooperante gratia, cupiens Capitulum conservare, deliberatione consulta statuit strictius inhibendo, ne de cetero causa quaestus cuicumque concedatur licentia, quod possit a generali Capitulo remanere. Quicumque vero pater abbas vel commissarius, erecto inobedientiae vertice contra iussiones Ordinis causa quaestus huiusmodi, refusionis expensarum seu alia gravis causa cuiquam remanendi a Capitulo praesumpserit indulgere, ultra excommunicationis sententiam, quam incurrit iuxta diffinitionis tenorem in *Libello* contentam, tam conferens quam recipiens ab administratione temporalium eo ipso usque ad nutum generalis Capituli sit suspensus, et pecuniam sic acceptam, recipiens Capitulo restituere teneatur ; licentiam vero sic concessam denuntiat Capitulum omnino roboris firmitate carere ; visitatores super hoc diligenter inquirant, et si quos repererint culpabiles in praemissis, citare studeant ad praesens Capitulum, ultra poenas praedictas iuxta demerita severitate debita puniendus. 2.  Item, cum saepe et pluries fuerit diffinitum quod abbates Ordinis, iuxta diffinitionem in *Libello* contentam, ad studia Ordinis monachos studentes mittere non omittant, poenas certas et speciales omittentibus imponendas, quod hucusque plurimi, et praecipue de lingua occitana, facere neglexerint ; hinc est quod generale Capitulum omnibus abbatibus Ordinis, iterato praecipit et iniungit quatinus iuxta praedictarum diffinitionum tenorem, et sub poenis ab eisdem impositis, studentes monachos non omittant mittere. Quod si facere neglexerint, ultra poenas et summas praedictas quas incurrerunt, pro scolari quolibet decem libras parisiensium eo ipso solvere tenentur, studentibus scolaribus applicandas. Visitatores vero et patres abbates de praemissis diligenter inquirant et ad solvendum praedictas summas per censuram Ordinis coerceant et compellant. 3.  Item, cum alio anno, sub poena excommunicationis latae sententiae, fuerit inhibitum ne aliquis studens in studio Ordinis extra ipsa studia iura canonica praesumat legere vel audire, quod quidam in Tolosano studio commorantes, suae salutis immemores, et statuta generalis Capituli damnabiliter contemnentes, facere praesumpserunt, generale Capitulum nolens tantae praesumptionis vesaniam relinquere impunitam, statuit et diffinit quod praedicti studentes, visis praesentibus, de studio expellerentur, nec de cetero aliquis ad studia remittetur, absque licentia speciali generalis Capituli. Cum autem ad propria monasteria redierint [vel] revocati fuerint, octo diebus continuis faciant levem culpam. Haec autem sunt nomina scolarium praedictorum : frater Remundus Dinit, monachus de Gondonio ; Ioannes de Bezusio, Hugo de Crocta, monachi de Cadunio ; Petrus Oviati, de Fonte frigido ; Stephanus Hysarni, Hunaldus de Inmeriis, Theobaldus de Groleto, monachi Grandissylvae. 4.  Item, ad generalis Capituli pervenit auditum, quod quidam monachi et conversi Ordinis, in suae salutis dispendium, immemores pacti Domini Dei sui, quo non solum sua sed etiam *semetipsos* professos Ordinis abnegaverunt, nec Ananiae et Saphyrae mortis sententiam formidantes, diabolo suadente, pensiones ad vitam emere, et eas absque proprii abbatis licentia in usus proprios applicare damnabili *temeritate* praesumunt. Eapropter generale Capitulum, cupiens tantae pesti proprietatis nefariae, quibus potest remediis obviare, duxit deliberatione provida strictius inhibendum, ne aliquis monachus aut conversus, absque proprii abbatis licentia, pensiones ad vitam a quocumque abbate Ordinis vel aliis quibuscumque emere audeat vel praesumat. Quod si quis huiusmodi fuerit deprehensus, eo ipso in excommunicationem se noverit incidisse, nihilominus tamquam fur et proprietarius puniatur. Abbas autem Ordinis qui ob huiusmodi receperit pecuniam ab eodem, ipsam pecuniam abbati cuius professoris existit, infra mensem restituere teneatur, monasterii usibus necessariis applicandam ; alioquin quousque reddiderit, ingressum ecclesiae sibi noverit interdictum. Illi vero qui de proprii abbatis licentia annuas emerint, aut ab amicis habuerint pensiones, de eisdem annis singulis abbati proprio reddere studeant rationem ; alioquin eo ipso excommunicationis vinculo se noverint obligatos. 5.  Item, cum reformatio studii Sancti Bernardi Parisiensis, quod est membrum Ordinis speciale, anno praeterito commissa fuerit per generale Capitulum domino *Claraevallis* et de Borbona, sacrae theologiae doctori, et de Fonte frigido abbatibus, et ipsi ibidem ad honorem Dei et profectum studii praedicti, plurima statuta fecerunt salubria et honesta ; idcirco dictam reformationem, et omnia ac singula in eadem contenta, generale Capitulum, ex certa scientia, approbat, ratificat et confirmat, praecipiens provisori ac supprovisori dicti studii, sub poena depositionis et gravioris promissionis (*sic*), ut praemissa diligenter observent, et de aliis faciant observari. Insuper dictum Capitulum praemissis addit et statuit in publica scripta, videlicet quod omnes receptae dicti studii, tam de bursis quam de redditibus et iardinis, quam etiam de eleemosynis et legatis et aliis obventionibus quibuscumque veniant, ad manum cellerarii dicti loci, et per ipsum recipiantur et expendantur, prout ad utilitatem studii viderit expedire, ac de ipsis coram scolaribus ac visitatore studii, fidelem teneantur reddere rationem. Scolares etiam qui iam sunt in studio, et qui ad illud venient in futurum, teneantur infra mensem a festo sancti Remigii vel adventus sui tempore computandum solvere duodecim libras parisienses pro bursa integra, vel si in principio aprilis venerint, septem libras pro dimidia bursa ; alioquin ex tunc solvere compellantur pro rata temporis quo in studio manserint, et ex tunc nihil ex eisdem de bonis communibus ministretur, nec alicui de studio recedenti ante annum completum fiat quaecumque restitutio bursae suae. Sed si aliquis ibidem decesserit aut revocatus fuerit vel remissus, abbas eiusdem, si voluerit, alium mittat ad studium, cui ministretur de bonis communitatis sicut et aliis pro residuo dictae bursae, prout huic omnia in praedicta reformatione aliqualiter exprimitur. Ordinat nihilominus et statuit idem Capitulum, ut quotiens aliquis constituetur ad faciendum supprovisoris officium, pariter et sacristae, de communitate habeat integraliter bursam suam. Quotiens vero dicta officia committentur duabus personis, cuilibet earum bursae tantum medietas ministretur. Insuper inhibet dictum Capitulum ad utilitatem dicti studii et custodiam honestatis ut iardini studii teneantur clausi continue, nec claves eorum habeat aliquis nisi cellerarius dicti loci. De abbatibus autem et monachis extraneis venientibus ad dictum studium et stabula vel domos eiusdem occupantibus, necnon et de pitantiarum moderamine, ac de cameris infirmorum reservandis pro infirmis, extra cameram lectoris bibliae deputatam, committitur per Capitulum domino Claraevallis vel illi cui pro visitando dicto studio isto anno commiserit vices suas, ut de praemissis ad indemnitatem et honorem studii, auctoritate Capituli, studeat ordinare. 6.  Item, conventiones et contractus, seu ordinationes quascumque sive pacta inter abbates nostri Ordinis instituta, et eorumdem monachos vel conversos facta quomodolibet, vel inita contra communia ipsius Ordinis instituta, et in posterum facienda, nullius firmitatis robore teneant, quousque per generale Capitulum fuerint confirmata. 7.  Item, ut vero certius generale Capitulum de negotiis, quae deferuntur ad idem, valeat informari, et responsiones facere veriores, idem generale Capitulum non improvide statuit, ordinat et diffinit quod nullus de cetero petitionem in Capitulo faciat, seu litteras principum vel magnatorum eidem audeat praesentare, quin in eis primitus subscribat veraciter nomen suum. 8.  Item, nullus de cetero confirmationes pensionum vel contractuum quorumcumque petat fieri per generale Capitulum nisi principales litteras valeat exhibere. 9.  Item, pro absentia reverendi in Christo patris domini abbatis Cisterciensis, generale Capitulum duxit provide statuendum quod pro diffinitionibus et aliis factis Ordinis universi, pro ista vice solummodo, sigillandis sigillo pro suffragiis Capitulo deputato uti valeat ab omnibus communiter cui adhiberi discernit ubique dictum Capitulum plena fides. 10.  Item, ad audientiam pervenit Capituli generalis, quod quidam de Ordinibus Mendicantium monasteria monialium nostri Ordinis, et viciniora dictorum monasteriorum loca, contra statuta canonum nimis frequentare praesumunt, ex quorum nimia frequentia non animarum aedificatio, sed potius dissolutiones plerumque succrescuntur. Quapropter praesumptionibus inordinatis volens generale Capitulum obviare, sub poena excommunicationis latae sententiae, inhibet abbatissis, monialibus et sororibus Ordinis universi, ne in suis monasteriis, claustris aut cameris seu infirmitoriis, aut aliis suis locis secretis, tales Mendicantes recipiant, nec loquantur cum eisdem, nec pluribus quam duobus una vice in suo monasterio et solummodo una die victualia, ministrentur, ita quod in ecclesia pro missis celebrandis, proponendo verbum Dei, solummodo intrare poterunt et domum ad hospitium saecularium et non alibi declinare. Si autem contrarium attentaverint facere, abbatissae, moniales et personae praedictae per visitatorem vel per confessarium, excommunicatae denuntientur publice auctoritate Capituli generalis, diebus dominicis et festivis in ecclesia post evangelium, sive nominatim. 11.  Item, ne bonum hospitalitatis caritativae, quod hactenus in locis Ordinis vigere non modicum consuevit, nostris temporibus torpescat in aliquo, sed opitulante Domino, ad honorem Ordinis perseveret ferventius et accrescat, generale Capitulum ordinat, statuit et diffinit districtius inhibendo ne aliqua loca vel grangiae nostri Ordinis alicui de cetero religioso vel saeculari sub quocumque pacto concedatur, quin in eisdem locis et grangiis pro personis Ordinis specialiter exhibitio hospitalitatis solitae reservetur. Quicumque vero de cetero aliter attentare praesumpserit sequenti Capitulo super hoc se recognoscere teneatur, ad ipsius arbitrium Capituli puniendus, et nihilominus si alicui personae praedicti Ordinis in praedictis locis vel grangiis de cetero hospitalitatis gratia fuerit indebite denegata, abbas ad quem spectabit dictus locus expensas factas illa die refundere tenebitur illi cui fuit hospitalitas inhumaniter denegata.
Benedictus Episcopus, servus servorum Dei, ad perpetuam rei memoriam. 1.   Praeclara Cisterc. Ordinis commendatio, maxime quoad vitam contemplativam. Fulgens sicut stella matutina in medio nebulae, sacer Cisterciensis Ordo in Ecclesia militante militat operibus et exemplis, fervideque satagit per sanctae contemplationis applausum, et innocentis vitae meritum montana scandere cum Maria, seque per exercitium laudabilium actionum et pensum piorum operum curiosum Marthae satagentis officio conformare. Hic nempe Ordo in divini cultus ministerio sedulus, ut sibi et aliis proficiat ad salutem, in sacrae lectione paginae studiosus, ut ad perfectam excellentiae supernae cognitionem valeat pervenire ; praestans et promptus in operibus caritatis, ut adimpleat legem Christi, a mari usque ad mare palmites suos meruit dilatare, quia gradualiter ad virtutum culmina patenter ascendit, et proinde per Sacri Pneumatis inflammantis corda debilia fistulas gratiis abundavit ; dignumque se reddidit a Romana Ecclesia, Ecclesiarum omnium magistra, multis insigniri privilegiis et gratiosis favoribus communiri. Huius quoque Ordinis ab adolescentia nostra perseveranter iugum sustulimus, et in eo alumni effecti per temporum curricula diuturna crevimus, tam in illo quam extra ipsum successivis praelationum honoribus, et tandem conscendimus (quamquam immeriti) summi cathedram pastoratus. Licet autem, exigente apostolici ministerii cura, cuiuslibet Ordinis approbati crementum felix et floridum plenis affectibus in eo zelemur, a quo coelicae ac terrenae salutis perfectio derivatur ; eumdem tamen Cisterciensem Ordinem acie internae devotionis et caritatis aspicimus, et ea quae ipsius salutem et prosperitatem respiciunt, quatinus aeterni Patris beneplacitis gratificari credimus, favorabiliter promovemus. Sane recensentes memoriter quod ab olim, dum eramus intra Ordinem praelibatum, certa nos experientia instruebat quod super quamplurimis articulis inferius explicatis, Ordo ipse apostolicae provisionis remediis indigebat. Nos hactenus et moderno tempore super eis et nonnullis aliis, a dilectis filiis Guillelmo Cisterciensi, Ioanne de Firmitate, Ioanne de Claravalle, et Raynaldo de Morimundo monasteriorum dicti Ordinis, Cabilonensis, et Lingonensis dioecesis abbatibus, diligenti collatione praehabita, super his omnibus plenarie informati, dignum ducimus pro urgenti necessitate ac evidenti utilitate Ordinis memorati, suadentibus etiam aliis iustis et rationabilius causis, statuta et ordinationes, prout series subscripta describit, auctoritate apostolica edere ; quae volumus et decernimus solidam habere roboris firmitatem, eaque debere perpetuis futuris temporibus firmiter observari. Videlicet : 2.   Quilibet conventus Ordinis proprium habeat sigillum. Cum cautelae provisio in omnibus sit habenda, et praecipue ne paulatim deveniat in collapsum, quod est antiquitate vel prolixitate peracti temporis acquisitum ; statuimus ac etiam ordinamus quod quilibet conventus cuiusvis monasterii seu alterius loci conventualis dicti Ordinis habeat proprium et speciale sigillum. 3.   Traditur forma iuramenti per quemlibet abbatem ad sancta Dei evangelia praestandi, priusquam administrationi monasterii se immisceat. Et quod quilibet abbas monasterii sive alius loci alterius conventualis administrationi principaliter praesidens eiusdem Ordinis, et etiam abbas Cisterciensis qui est pro tempore, antequam abbatiae suae vel administrationi huiusmodi se immisceat, iuramentum praestare ad sancta Dei evangelia teneantur ; quilibet scilicet inferior in manibus patris abbatis, qui electionem de ipso factam confirmare habebit, et in praesentia sui proprii conventus ; nec non ipse abbas Cisterciensis qui est pro tempore, suo conventui, et praenominatis tribus, nec non monasterii de Pontiniaco dicti Ordinis Antissiodorensis dioecesis abbatibus, si apud dictum monasterium Cisterciense praesentes extiterint : quod possessiones vel iura ad suum monasterium vel alium conventualem locum eius pertinentes seu pertinentia non vendet, nec alienabit, neque impignorabit, neque de novo infeudabit, nec per aliquem modum donabit, nisi per modum inferius designatum. Et hoc idem illi qui nunc sunt abbates monasteriorum seu aliorum locorum conventualium ipsius Ordinis regimini praesidentes, teneantur iuramentum praestare infra sex menses, postquam statutum et ordinatio huiusmodi publicata fuerint in proximo secuturo Capitulo generali eiusdem Ordinis. 4.   Assignatur modus observandus pro alienatione immobilium et iurium, pro diminutione pensionum et census, ac pro venditione arborum silvarum. Quod quotienscumque alienationem rei immobilis, vel iurium alicuius monasterii, vel alterius loci conventualis, vel diminutionem censuum, seu pensionum, vel canonis, aut venditionem arborum silvarum non caeduarum imminere contigerit faciendas ; tractatus duorum dierum ad minus interpolatorum diligens et maturus praecedere debeat, habendus per abbatem monasterii seu praesidentem regimini alterius loci conventualis cuius erunt res, iura, census, pensiones, canon, et silvae huiusmodi, cum suo conventu monasterii seu alterius loci conventualis praefati. Et nihilominus alienatio seu venditio huiusmodi fiat de consensu ipsius conventus, vel maioris et sanioris partis eiusdem ; et quod de tractatu et consensu iam dictis scriptura conficiatur authentica, in qua nomina et cognomina tractantium et consentientium et sigilla abbatis monasterii vel praesidentis regimini alterius loci conventualis, et conventus monasterii seu loci huiusmodi apponantur. Et antequam procedatur ad alienationem seu venditionem ipsam, petatur et obtineatur licentia super hoc ab ipsius Ordinis Capitulo generali ; et subsequatur discussio super alienatione seu venditione huiusmodi facienda per duos abbates praedicti Ordinis ab eodem monasterio seu alio conventuali loco non remotos per dictum generale Capitulum deputandis, et cum approbatione seu auctoritate duorum abbatum praefatorum ; quodque tam abbas monasterii seu praesidentis ipsi conventuali loco, quam duo abbates praedicti, et etiam pater abbas eiusdem monasterii, vel deputatus ab eo, praesente conventu ipsius monasterii, seu alterius loci conventualis, cuius res, iura, census, pensiones, vel canon, aut silvae huiusmodi alienanda seu vendenda fuerint, iuramentum praestent ante discussionem praedictam, quod in praemissis fideliter se habebunt, omni dolo et affectione inordinata remotis ; et quod etiam fiat de causis alienationis seu venditionis huiusmodi, et solemnitatibus praefatis per quatuor abbates praedictos et praesidentem ipsi conventuali loco, sub eorum sigillis plena et fidelis relatio in proximo subsequenti generali Capitulo antedicto ; ut videatur si circa haec omnia debite processerunt. Verum cum monasterium seu alius conventualis locus, castrum, villa, grangia, vel res alia multum notabilis, alienandum, vel alienandus, seu alienanda fuerit ; Capitulum generale ipsius Ordinis alienandi licentiam concedere non praesumat, nec procedatur ad eam quovis modo faciendam vel auctorizandam, nisi prius per idem Capitulum generale, Romano Pontifice consulto, et ab eo super hoc petita licentia et obtenta. Si vero aliter quam praemissum est, aliquis abbas vel regimini praesidens alienare praesumpserit, tam ipsi quam officiales ipsius monasterii seu loci conventualis in hac parte consentientes eisdem, ab administrationibus suis per patrem abbatem deponantur eorum ; et alienatio huiusmodi sic praesumpta, sit ipso iure irrita et inanis. 5.   Ne pecunia rei venditae ad aliquos usus, nisi ad acquisitionem alterius rei, vel debitorum solutionem convertatur ; et de poena contra hoc facientium ; et quod sub quatuor seraturis talis pecunia reservetur. Ceterum si propter alicuius monasterii seu loci conventualis debita exsolvenda, vel ut aliquid aliud, quod eidem monasterio seu conventuali loco sit utilius, acquiratur, aliquid alienandum exstiterit ; pecunia quae inde habebitur, ad nullos usus alios quam in acquisitionem seu debitorum solutionem huiusmodi convertatur ; et si secus actum fuerit, abbas monasterii vel alius praesidens conventuali loco, pecuniam huiusmodi ad usus alios, ut praefertur, convertens vel conversioni huiusmodi consentiens, ad administratione sua per patrem abbatem deponatur ipsius. Ceteri vero monachi participes vel consentientes in idipsum, sint ad quodcumque officium seu administrationem eiusdem Ordinis inhabiles ipso facto. Nec pecunia ipsa in solius abbatis seu alterius regimini praesidentis, aut bursarii alicuius eorum remaneat potestate ; sed reponatur in aliquo securo loco, sub quatuor seraturis et diversificatis clavibus ; quarum primam tenet abbas monasterii seu alterius loci conventualis regimini praesidens, secundam bursarius, tertiam prior claustralis, et quartam alius monachus ipsius monasterii seu loci conventualis, de quo eiusdem monasterii seu loci conventualis conventui vel maiori parti eiusdem expedire videbitur, fideliter conservanda. 6.   Concessiones et locationes iurium et reddituum non fiant ultra quinquennium.  Volumus etiam quod circa concessiones iurium aut reddituum alicui ad vitam eius vel aliud certum tempus, et circa locationes, vel etiam reddituum aut fructuum venditiones, ultra quinquennium faciendas, praemissa forma per omnia observetur ; huiusmodi tamen consultatione ac licentia Romani Pontificis, et etiam licentia dicti generalis Capituli, et relatione in eo facienda, exceptis. 7.   Quomodo possessiones parvae et steriles dari possunt sub annuo censu pecuniario, vel sub alia certa portione.  Permittimus tamen quod parvae, steriles vel inutiles possessiones concedi possint sub annuo censu pecuniario, vel sub certa portione, seu quota proventuum, ad tempus tantum, quantum visum fuerit abbati alicuius monasterii vel praesidenti regimini loci conventualis eiusdem Ordinis ; praecedente tamen maturo et diligenti tractatu habito cum suo conventu, et de consensu ipsius vel maioris et sanioris partis eiusdem ; praestitoque primitus iuramento per ambos abbates praedictos, eodem conventu praesente, quod concessionem huiusmodi facere intendunt, pro utilitate monasterii seu loci conventualis, cuius erunt possessiones praedictae. Et si aliter huiusmodi concessio facta fuerit, eo ipso sit irrita et inanis. Si autem multitudo dictarum possessionum, quamvis parvarum, sterilium vel inutilium extiterit concedenda, tunc ante huiusmodi concessionem earum consulatur idem Capitulum generale, ac ipsius super hoc habeatur licentia, prout superius est distinctum. Abbas vero vel praesidens regimini loci conventualis, si contrarium attentare praesumpserint, ac officiales ipsius monasterii seu loci conventualis super hoc ei consentientes, per eorum patrem abbatem a suis administrationibus deponantur. 8.   Traditur forma secundum quam mutuum recipi potest ; et quod abbas in remotis agens non possit mutuum ultra centum libras turonenses accipere. Insuper quia plerumque contingit imminere necessitatis articulum, in quo ex diversis causis expedit abbatibus aut praesidentibus principaliter regiminibus aliorum locorum conventualium contrahere mutuum ; hanc provisionis cautelam modificatam in hac parte volumus adhiberi, quod nullus abbas vel alius loci conventualis regimini praesidens ipsius Ordinis, sine consensu proprii conventus mutuum recipere valeat ; et quod in authentica scriptura obligationis inde faciendae apponantur eorumdem abbatis vel regimini praesidentis et conventus sigilla. Sed si abbas a suo monasterio vel regimini praesidens ab eius conventuali loco remotus exsisteret, talisque urgeret necessitas, quod sine receptione mutui sibi, familiae suae, aut negotiis utilibus, seu causis per eum agendis providere non posset : permittimus quod tunc sine suo conventu et eius sigillo mutuum recipere valeat ; quod tamen summam centum librarum turonensium parvarum, seu valorem ipsarum sive integraliter seu particulariter non excedat. Cuius mutui quantitatem, causam obligationis ac personam a qua illud receperit abbas vel alius regimini praesidens mutuum ipsum recipiens, infra octo dies post eius regressum ad monasterium proprium vel suum conventualem locum, ipsius conventui ad hoc specialiter congregato explicare plenarie teneatur. Et quod ex quo semel usque ad huiusmodi summam centum librarum mutuum receperit, non possit amplius mutuum recipere sine consensu et sigillo conventus eiusdem, donec dictae centum librae fuerint integraliter persolutae. Quicumque autem abbas vel alius praesidens regimini loci conventualis per se vel per alium contrafecerit, eo ipso ab ingressu ecclesiae ac divinis officiis sit suspensus. 9.   Contractus cum consensu conventus facti sigillis abbatis et conventus muniantur ; habeatque abbatis sigillum proprium eiusdem nomen sculptum. Et quia gesta hominum scripturae fidei committuntur, ut rei gestae memoria in posterum habeatur, volumus et ordinamus ut ubicumque abbates vel alii locorum conventualium regimini praesidentes aliquid cum expresso suorum conventuum consensu facient, de quo testimonialis conficiatur scriptura, quod sigilla ipsorum abbatum vel aliorum regiminibus praesidentium eorumque conventuum apponantur in illa ; et quod deinceps in sigillo cuiuslibet abbatis vel alterius loci conventualis regimini praesidentis, quocumque nomine censeatur, ipsius nomen proprium exprimatur, ut melius sciri possit per quem et cuius tempore id de quo agetur, factum exstiterit, et ut malitiis et falsitatum commentis via melius praecludatur. 10.   Officiales monasteriorum in manibus suorum abbatum iuramenta praestabunt, quod iniuncta sibi officia fideliter exsequentur. Praeterea, cum sit consonum rationi ut negotiorum gestores et officiales, de gerendo fideliter et utiliter negotia et officia exercendo illis commissa, iuramenti vinculo astringantur : volumus et ordinamus quod cellerarii, bursarii, negotiorum gestores, rentarii nuncupati, ceterique officiales cuiuslibet monasterii seu alterius loci conventualis et eorum grangiarum magistri, cum ad officia vel magisteria huiusmodi assumentur, iuramentum praestare teneantur in manibus eorum abbatis vel alterius loci conventualis regimini praesidentis suique conventus, quod in commissis sibi officiis, administrationibus vel grangiis fideliter se habebunt ; et quod de receptis et expensis fidelem computum reddent, et reliqua ipsi monasterio seu conventuali loco aut eorum bursariis assignabunt ; et quod illi cellerarii, bursarii, negotiorum gestores, officiales et magistri qui nunc sunt, praestare teneantur simile iuramentum. 11.   In quolibet monasterio duo bursarii eligantur, qui pecunias undequaque venientes recipiant ; et ex abbatis iussu aliis officialibus ministrent. Et quia ubi prudentia et moderantia fidei firmitate vallatae non vindicant sibi locum, luxus inest longique temporis victum brevis hora consumit ; decet et expedit ut per dispensatores prudentes et fidos quaeque manuteneatur substantia et etiam dispensetur. Unde statuimus et etiam ordinamus quod in singulis monasteriis et aliis conventualibus locis praedicti Ordinis, per abbatem seu alium regimini praesidentem, de seniorum sui conventus consilio, duo bursarii deputentur quorum unus principalis exsistat ; qui siquidem bursarii omnes pecunias ipsius monasterii seu loci conventualis undequaque provenientes universaliter recipiant, et de dicti abbatis vel regimini praesidentis mandato ceteris officialibus et aliis distribuant, prout fuerit opportunum ; ipsique bursarii quater in anno, sed ceteri officiales et receptores proventuum, semel et etiam pluries, si eidem abbati vel regimini praesidenti videbitur expedire, de omnibus receptis et expensis, coram praedicto abbate vel regimini praesidente ac senioribus de conventu ipsius monasterii seu loci conventualis, teneantur plenissimam et fidelem reddere rationem. 12.   Abbates de rebus receptis et expensis per eos semel in anno senioribus rationem reddere tenentur ; et in regressu de via computationes pecuniarum reddant. Abbates vero vel regiminibus praesidentes, coram dictis senioribus et bursariis, annis singulis, de receptis et expensis per eos plenam et fidelem rationem reddere teneantur ; recipiantque ipsi abbates vel regiminibus praesidentes a dictis bursariis pecunias pro expensis eorum ; et si, dum ipsi extra monasteria vel alia conventualia loca eorum accesserint, eos pecunias contingat de proventibus monasteriorum seu locorum conventualium eorum aut aliunde recipere, huiusmodi pecunias in ipsorum regressu tradant bursariis praelibatis, computatis si quas de ipsis pecuniis expenderunt. Abbates vero seu alii regiminibus praesidentes, si secus attentare vel sibi talia retinere praesumpserint, ab ingressu ecclesiae ac divinis officiis, post lapsum duorum mensium a die regressus huiusmodi computandorum, tamdiu suspensi existant, donec ea tradant bursariis memoratis. 13.   Visitatores quot dies in visitatione cuiuslibet monasterii possint immorari ; et de expensis eorum ; et quod non recipiant munera. Porro quia per visitationis actum, de vita et conversatione illorum qui visitantur exquiritur, et per eum sincere debet correctionis et reformationis officium exerceri, nec proinde hi iuxta canonicas etiam sanctiones superfluis sunt impendiis aggravandi, statuimus et etiam ordinamus quod visitatores in aliquo monasterio per eos visitando, antequam officium visitationis incipiant, nisi prima die qua declinabunt ad illud, valeant demorari et si manere ibi voluerint, sequenti die dumtaxat id licitum sit eisdem ; et quod visitationes in eodem Ordine faciendae deinceps non durent ultra triduum continuum, nisi apparens necessitas vel magna *utilitas* monasterii visitati dies exposceret ampliores ; quodque ille visitator qui ultra ipsos primos dies duos vel ultra praefatum triduum absque necessitate vel utilitate praedictis, easdem visitationes prorogare praesumpserit, si abbas fuerit, sit a stallo chori et loco capituli abbatialibus per unum sequentem annum eo ipso suspensus, et sedere in stallo et loco capituli remotis a stallis aliis et locis abbatialibus teneatur ; si vero fuerit monachus, eo ipso sit per unum annum sequentem inhabilis ad quodcumque officium et administrationem seu gubernationem in eodem Ordine obtinenda, et nihilominus per sex menses sequentes in pane et aqua in suo monasterio ieiunare qualibet sexta feria teneatur ; et quod similes poenas incurrant abbates et monachi, qui visitationis officium impendendo, numerum evectionum per felicis recordationis Clementem Papam IV praedecessorem nostrum super hoc taxatum excedent. Nec praesumant visitatores ipsi, ante huiusmodi eorum visitationem vel in ipsa seu post eam, occasione dictae visitationis aliquod munus suspectum per se vel alium recipere, nec illud a suis recipi permittant. Expensas tamen quas fecerint ad visitatum monasterium eundo et de ipso redeundo, recipere valeant iuxta ordinationem super hoc factam per Clementem eumdem. Ubi autem a monasterio iam visitato usque ad monasterium visitandum aliquod vel aliqua monasteria in itinere constituta extiterint, ad quae dicti visitatores possint commode declinare, hoc ipsi efficere valeant ; dictaque monasteria taliter constituta eosdem visitatores caritative recipere decenterque tractare, ac eis providere in victualibus teneantur ; et pro diebus quibus ad huiusmodi constituta, ut praefertur, monasteria declinabunt, et eis, ut praetangitur, provisum extiterit, nullas expensas possint a monasteriis seu locis recipere visitatis. Abbas autem contra praedicta recipiens, nisi infra duos menses a receptione huiusmodi computandos, eis a quibus receperat receptum restituat, ipsis elapsis, duplum restituere teneatur ; monachus vero quidquid contra id receperit, restituere non postponat, et ob hoc regulari subiaceat disciplinae. 14.   Ne visitatores sibi alios abbates adiungant, nisi ut eos consulant ; et ne nomina eorum qui sibi in visitationibus crimina occulta revelant, aliquo modo detegant ; et de numero evectionum abbatum. Nec audeant praefati visitatores in ipsis visitationibus sibi alios abbates adiungere, nec ipsi alii abbates sese illis adiungant, nisi pro consilio vel auxilio, ubi casus depositionis alicuius abbatis, vel aliud magnum et arduum negotium, seu patriae vel locorum per quae transire haberent, periculum immineret, seu interpretatio linguarum necessaria foret. Verumtamen Cisterciensis et quatuor abbates quatuor principalium filiarum, qui sunt pro tempore ac superius nominantur, in eisdem visitationibus alium abbatem (si velint) secum recipere, vel sibi adiungere valeant. Neque praedicti visitatores nomina eorum qui eis in ipsis visitationibus secreta revelaverint aliqua, ea revelare praesumant, nisi tunc demum cum propter revelata huiusmodi ad alicuius punitionem vel poenam fuerit procedendum ; nec non revelantes huiusmodi puniantur, plus vel minus prout facti qualitas exiget, secundum arbitrium ipsius Ordinis Capituli generalis. Et quod abbates maiores post abbatem Cisterciensem et quatuor alii abbates earumdem principalium filiarum, qui sunt pro tempore, extra visitationes eorum sex tantum, alii vero minores abbates quatuor evectionibus sint contenti ; nec hoc praetextu qui paucioribus uti solebant, credant sibi potestatem plurium attributam. 15.   Quomodo se habere debeant abbates et monachi, ac eorum familiae in monasteriis ad quae declinant tam eundo ad dictas visitationes quam ad generale Capitulum. Rursus praecavere volentes ne per abbates vel monachos dicti Ordinis declinantes ad alia monasteria eiusdem Ordinis, veniendo ad huiusmodi Capitulum generale vel de illo redeundo seu alias huiusmodi alia monasteria plus debito aggraventur, statuimus et ordinamus quod abbates aut monachi praefati ad idem Capitulum venientes vel de ipso redeuntes, seu alias tamquam hospites ad aliquod monasterium seu locum conventualem iam dicti Ordinis declinantes, non remaneant in eodem monasterio seu conventuali loco vel in aliis eorum locis, ad expensas ipsius monasterii aut loci conventualis vel aliorum locorum ipsorum, ultra diem qua illuc declinaverunt et sequentem, ipsi vel aliquis de familia eorumdem ; nec ultra dictos dies abbas vel cellerarius aut aliquis alius dicti monasterii seu loci conventualis aut aliquorum locorum eorumdem, ipsos invitare vel amplius eis aliquid ministrare praesumat. Quod si ex aliqua rationabili causa ipsi vel aliquis de familia eorumdem amplius remanere voluerint, expensas quas ibi tunc fecerint, de bonis proprii monasterii vel aliunde procuratis solvere teneantur. Quicumque vero contrarium fecerint, tam dantes quam recipientes, de inobedientia et transgressione huiusmodi statuti et ordinationis nostrorum per generale dicti Ordinis Capitulum puniantur. Sed per praedicta nullum ius ipsorum declinantium alicui acquiratur, etiam per ipsos duos dies vel alias ad aliquod monasterium seu locum conventualem eiusdem Ordinis aut locorum eorum declinandi, aut in eorum aliquo remanendi ; hoc tantum salvo, quod circa patenter infirmantes solita caritas et pia hospitalitas observentur. 16.   Abbates non concurrentes ad generale Capitulum duplices expensas, quas euntes et redeuntes consumpserant, solvere teneantur ; legitime vero impediti procuratorem mittant, qui impedimentum esse legitimum iuret. Quia vero ideo sunt huiusmodi generalia Capitula instituta, ut in eis de statu monasteriorum et aliorum locorum regularium, ac de reformatione Ordinis et observantia regulari tractatus debeat diligens adhiberi : dignum et debitum fore dignoscitur, ut ad illa conveniant universi quibus id imminet praepeditionem canonicam non habentes. Quare statuimus, et etiam ordinamus, quod abbates ipsius Ordinis qui de cetero non venerint ad dictum Capitulum generale, qui venire tamen tenebantur, secundum Ordinis praedicti statuta, non habentes impedimentum legitimum seu licentiam specialem ab eo qui dare possit eamdem : exhibere teneantur duplum eius quod expensuri essent ad idem Capitulum veniendo et redeundo de illo, duplumque huiusmodi solvere in sequenti Capitulo generali in utilitatem ipsius generalis Capituli convertendum ; et quod possint Diffinitores eiusdem Capituli generalis tales abbates non venientes ad duplum huiusmodi exsolvendum auctoritate apostolica per censuram ecclesiasticam, sublato appellationis obstaculo, coarctare ; eorumque super hoc processum habendum et ferendas sententias publicas, ac facere publicari ; quodque circa ipsum duplum in totum vel in partem nulli valeat fieri gratia, vel remissio indulgeri. Illi vero abbates qui legitimum impedimentum seu licentiam huiusmodi asseruerint se habere, illa conventibus suis, tempore quo iter eundi ad dictum Capitulum arripere deberent, exponere teneantur ; et nihilominus subsequenter de dictis impedimentis sive licentia in ipso generali Capitulo fidem facere per suum procuratorem seu excusatorem probum et idoneum virum, habentem speciale mandatum praestandi iuramentum in animam ipsius mittentis, causas absentiae ac impedimentum huiusmodi vera esse ; quod quidem iuramentum praestare teneantur, si visum fuerit abbati Cisterciensi qui est pro tempore, ac praesidentibus ipsi Capitulo generali. Et si abbas ac praesidentes praefati tale impedimentum et licentiam ipsam non esse legitima fuerint arbitrati, tales abbates, qui ad idem Capitulum nequaquam venerant, declarent incurrisse poenam solvendi duplum praefatum, quemadmodum est praemissum. 17.   Omnes tenentur solvere contributiones sibi impositas ; renuentes autem aut impedimentum praestantes per censuras ecclesiasticas et alia remedia postposita appellatione cogantur. Quia vero nonnulli, sicut accepimus, ad solvendum contributiones quae in eodem Ordine pro necessitatibus et usibus communibus et alias consuetis ipsius Ordinis pro tempore imponuntur, se reddunt difficiles et remissos : Nos adversus eos et circa negotia contributionum ipsarum, aliaque illa contingentia, prout sequitur, duximus providendum ; videlicet quod abbati Cisterciensi et quatuor abbatibus principalium filiarum supradictis, et qui pro tempore fuerint, et cuilibet eorumdem, auctoritate apostolica, remoto appellationis obstaculo, per censuram ecclesiasticam, et per alia remedia iuxta dicti Ordinis instituta et observantias consuetas aliaque opportuna remedia compellendi eos quibus dictae contributiones pro tempore impositae fuerint, ad solvendum easdem ; et ad id etiam coarctandum recusantes seu negligentes solvere praefatas contributiones iam impositas, et quosvis alios impedimentum praestantes publice vel occulte quominus contributiones praedictae solvantur ; ad desistendum prorsus ab impedimento huiusmodi, nec non processus habendos, ac excommunicationis, suspensionis et interdicti, aliasque sententias ferendas in tales recusantes, negligentes et impedimentum praestantes nunc et in posterum in eorum et aliis monasteriis ac locis circumvicinis, prout fuerit opportunum ; ac in generali Capitulo ipsius Ordinis publicandi, et publicari faciendi, plenam atque liberam concedimus tenore praesentium potestatem. 18.   Capitulum generale nominet tres abbates, qui singulis annis praedictas contributiones recipiant ; et de modo quem iuxta hoc observare tenentur. Volumus autem quod praedictas *contributiones* deinceps recipiant tres abbates dicti Ordinis ad hoc per ipsum generale Capitulum seu per Diffinitores eiusdem annis singulis deputandi, qui iuxta ordinationem dicti Capituli seu Diffinitorum eius pro necessitatibus et usibus communibus aliasque consuetis iam dicti Ordinis dispenset easdem. Et si quid de ipsis contributionibus superfuerit, in aliquo monasterio securo ad hoc per dictum Capitulum vel per ipsius Diffinitores eligendo ponatur, et sub provisione custodiae per ipsos tres abbates super hoc adhibenda, sub tribus seraturis et diversificatis clavibus, de quibus quilibet ipsorum trium abbatum suam clavem teneat, fideliter conservetur ; tenebunt namque praefati tres abbates in subsequenti Capitulo generali de receptis et expensis per eos Diffinitoribus ipsius Capituli reddere rationem ; et illud quod restabit, ipsi Capitulo seu Diffinitoribus ipsius Capituli custodiendum restituere modo praemisso per alios tres abbates per ipsum Capitulum seu Diffinitores eius, ut praetangitur, deputandos ; dictique tres abbates quando ad praedicta deputabuntur, iuramentum praestabunt quod in recipiendo, custodiendo et expendendo contributiones praedictas, ac in reddendo rationem de ipsis fideliter se habebunt. Poterunt autem dicti tres abbates receptores modo praedicto a generali Capitulo seu Diffinitoribus ipsius Capituli deputati de ipsorum abbatis Cisterciensis et quatuor coabbatum totidem principalium filiarum consilio, certis personis fidelibus et discretis annis singulis vices suas committere ad recipiendum contributiones in generali Capitulo non solutas ; qui siquidem discreti praestabunt solemniter iuramentum, quod praefatas contributiones levabunt, exigent, et servabunt fideliter ; et ad sequens generale Capitulum dictis commissariis generalis Capituli seu Diffinitorum eius integraliter deportabunt ; dictique tres abbates rationem reddent coram eisdem abbate Cisterciensi et quatuor coabbatibus totidem principalium filiarum, si omnes ipsi praesentes fuerint, nec non coram illis Diffinitoribus quos praefati Cisterciensis et quatuor coabbates in Divione decreverint retinendos. Volumus quoque quod fiat speciale sigillum, quo litterae solutionis contributionum dicti Ordinis de cetero sigillentur ; quod quidem sigillum sub tribus seraturis et diversificatis clavibus penes dictos tres abbates, vel in aliquo *monasterio* de quo eis magis expedire videbitur, apud aliquem vel aliquos quem vel quos eligendum vel eligendos decreverint, iam dictum sigillum modo praetacto servetur. Praedictae tamen personae, quibus de dictorum abbatis Cisterciensis et quatuor coabbatum totidem principalium filiarum consilio, ipsi tres abbates, ut praedicitur, committent vices suas, dum non solutas contributiones receperint, poterunt de solutionibus particularibus, quae fient extra Capitulum generale, recognitionem facere sub sigillis propriis eorumdem ; sed illa quae fient postmodum eis sigillabuntur praedicto speciali sigillo. Praemissa vero circa ordinationem contributionum sic exactae et diligenter observentur in Ordine antedicto, quod etiam per generale Capitulum vel alium seu alios quoslibet, quovis colore quaesito, contra ea nihil fieri praesumatur ; et si quis secus attentare praesumpserit, incurrat excommunicationis sententiam ipso facto. 19.   Ne in Ordine Cisterciensi recipiantur in monachos vel conversos, nisi personae idoneae ad ea quae conveniunt monachis vel conversis, ac cum consilio seniorum. Nempe cautius providere volentes, quod pro divini cultus et aliis obsequiis praestandis in Ordine praelibato, personae recipiantur idoneae ipsis officiis congruentes : statuimus et ordinamus quod de cetero in eodem Ordine non recipiantur in monachos vel conversos nisi personae idoneae ad ea quae conveniunt monachis vel conversis praedicti Ordinis ; et nisi per abbates monasteriorum, vel principaliter praesidentium regiminibus aliorum locorum conventualium ipsius Ordinis, et infra monasterium seu loca huiusmodi cum consilio seniorum de conventu, seu maioris vel sanioris partis eorum monasterii vel alterius loci conventualis, in quo monachorum vel conversorum fiet receptio praedictorum ; si secus actum fuerit, carere iuribus decernentes. 20.   Omnes monachi pannis bruni vel albi coloris utantur ; et eorum familia non induatur virgatis vestibus, nec monachi curiosa ac superflua vasa argentea aut ornamenta habere praesumant. Profecto quia honestas, temperantia, et modestia debent in cunctis personis ecclesiasticis et maxime regularibus divinis laudibus sedulius dedicatis locum praecipuum obtinere : statuimus et etiam ordinamus ut omnes abbates et praesidentes regiminibus aliorum locorum conventualium, et monachi eiusdem Ordinis pannis bruni vel albi coloris dumtaxat utantur ; et quod domicellum seu domicellos de vestibus vel robis partitis aut virgatis indutum vel indutos, sive alias pretiosis ducere non praesumant. Quodque a curiositate ac superfluitate vasorum argenteorum, lectisterniorum, et quorumlibet ornamentorum curent penitus abstinere. Contrarium vero facientes per patres abbates eorum et per visitatores, vel per Capitulum generale ipsius Ordinis taliter puniantur, quod metus poenae aliorum sic excedere volentium meta existat. 21.   Ne aliquis abbas, exceptis Cistercii et quatuor primis, ultra unicum saecularem clericum vel laicum equitantem ducat. Et quod abbates monasteriorum et praesidentes regiminibus aliorum conventualium locorum dicti Ordinis, exceptis abbate Cisterciensi et quatuor coabbatibus totidem principalium filiarum supradictis, qui sunt et pro tempore fuerint, ultra unum saecularem clericum sive laicum equitantem ducere non praesumant. 22.   Esus carnium in camera abbatis et infirmitorio, et nullatenus extra monasteria, monachis sub certa forma conceditur ; et de poena transgredientium. Quia vero personas regulari observantiae deditas decet potissimum ab esu prohibitorum cibariorum, tam virtutis amore quam poenae formidine abstinere, ne ab eis in gastrimargiae lubricum descendatur : auctoritate praesentium firmiter inhibemus ne deinceps abbates et monachi dicti Ordinis extra monasteria seu loca conventualia eiusdem Ordinis, et etiam ipsi monachi infra monasteria seu loca huiusmodi, aut in cameris et extra infirmitorium commune, carnes vel pulmenta cum carnibus condita vel decocta praesumant comedere contra observantiam praedicti Ordinis diutius observatam. Nos enim licentias quas aliqui abbates et monachi iam dicti Ordinis dicunt a Sede Apostolica super esu carnium se habere, cum tales licentiae redundet in scandalum aliorum, penitus revocamus. Monachus autem vel conversus qui huiusmodi nostrae inhibitionis transgressor extiterit, tribus diebus pro qualibet carnium vel dictorum pulmentorum comestione ieiunare in pane teneatur et aqua, et quod nihilominus quolibet ipsorum dierum in capitulo regularem accipiat disciplinam ; sed abbas inhibitionis praefatae transgressor, non ad disciplinam ipsam, sed ad huiusmodi ieiunia teneatur ; et si scienter haec omiserit negligenter facere observari, etiam ex negligentia huiusmodi teneatur ad ieiunia praelibata. Quae quidem poenae nulli remitti valeant, nec super eis vel ipsarum parte aliqua cum aliquo dispensari. Quod si alicui super esu carnium vel pulmentorum praedictorum saepe inventi fuerint delinquentes, seu esum ipsum contra ordinationem huiusmodi frequentantes, et per abbates proprios quod a talibus abstineant canonice moniti non destiterint, sint post monitionem huiusmodi per biennium, eo ipso, inhabiles ad quaecumque officia et administrationes in eodem Ordine obtinendas ; obtinentes vero illa removeantur, si abbatibus eorum visum fuerit, ab obtentis. Inhibemus quoque quod nullus monachus vel conversus dicti Ordinis, cuiuscumque conditionis existat, etiamsi officium habeat, nisi aegritudine gravi vel debilitate detentus fuerit, carnes de cetero in cameris infirmitorii comedere praesumat, sed omnes comedant in refectorio communi in infirmitorio deputato. Neque carnes parentur vel decoquantur alibi quam in infirmitorio communi seu in coquina eidem infirmitorio deputata vel in posterum deputanda ; nisi abbas ex aliqua causa rationabili alibi decoqui vel parari mandaret easdem, vel in eius absentia ille cui dictus abbas commiserit vices suas. Ubicumque autem carnes pro aliis quam pro infirmis vel debilibus paratae fuerint, per infirmarium inter comedentes in infirmitorio dividantur. Abbatibus vero bene meritis, qui cesserint vel cedent in posterum spontanea voluntate, locus et esus carnium per abbatem proprium secundum suae discretionis arbitrium concedatur. Et quilibet abbas dicti Ordinis ex indulgentia possit interdum aliquos fratrum, nunc hos et nunc illos, prout necessitas postulaverit, advocare, ipsosque secum in camera sua melius et plenius exhibere. Abbates autem et aliae notabiles personae ipsius Ordinis ad monasteria declinantes de abbatis vel, eo absente, de praesidentis regimini eiusdem monasterii licentia, in camera ipsius abbatis vel in communi infirmitorio carnibus uti possint. Et quoniam aliqui monachi dicti Ordinis in nonnullis monasteriis et studiis sibi temere vindicare praesumunt quod certis diebus qualibet septimana iuxta observantias seu consuetudines vel statuta, quae super hoc allegant (minus tamen rationabilia), eis carnes debeant ministrari : Nos huiusmodi abusum, observantias, consuetudines, seu statuta huiusmodi utpote vergentia in eorum religionis opprobrium et exempli perniciem aliorum, penitus reprobantes auctoritate eadem ordinamus quod nullus abbas, provisor, prior, cellerarius, vel alius deinceps haec aliquatenus observare praesumat, ne etiam observari permittat, aut ministrare vel ministrari facere occasione observantiarum, consuetudinum, seu statutorum praedictorum carnes alicui praedicti Ordinis, praeterquam in aliis casibus licitis et permissis. 23.   Omnes monachi in dormitorio dormiant ; exceptis infirmis et officialibus ; hi enim in locis sibi deputatis iacent, illi vero in cameris infirmitorii. Cumque tam secundum canonica quam regularia instituta in unum locum dormire debeant monachi universi, et praetextu camerarum seiunctarum, quae in aliquibus monasteriis extra infirmitoria, et propter cellas quae in dormitoriis sunt constructae, multae sint inhonestates et dissolutiones inductae. Nos super his expressius et salubrius providere volentes, statuimus et ordinamus quod nullus de cetero monachorum in cameris iacere audeat, nisi solummodo propter invaletudinem corporalem, et tunc in cameris infirmitorii dumtaxat ; sed omnes in dormitorio iaceant, nisi forte ab hoc aliquis propter officium excusetur, et tunc possit alibi, si aliter commode in dormitorio iacere non valeat. 24.   Ne cellae deinceps in dormitorio construantur, et quae constructae sunt, destruantur. Ad hoc etiam statuendo et ordinando adiicimus quod deinceps cellae in dormitoriis nullatenus construantur ; et si quae iam constructae fuerint, omnino per abbates vel principales praelatos proprios infra tres menses a tempore quo hoc statutum et ordinatio ad eos pervenerit, et eis negligentibus seu non volentibus, per visitatores in prima visitatione quam impendent, auctoritate apostolica destruantur. Et quod super his resistentes eisdem, vel impedimentum aliquod praestantes, et ad hoc dantes auxilium, consilium, vel favorem, publice vel occulte, incurrant excommunicationis sententiam ipso facto ; a qua quidem sententia nequeant nisi per visitatores absolvi praefatos ; quos etiam ipsi visitatores per alia iuris et statutorum eiusdem Ordinis remedia valeant coercere. Priores tamen claustrales et suppriores possint iuxta abbatis vel praelati principalis arbitrium cellam habere infra dormitorium competentem. Dicti autem visitatores quod super his invenerint vel fecerint, referant plene ad fideliter in ipsius Ordinis subsequenti Capitulo generali. 25.   Monachis non est praestanda portio panis, vini, pecuniae, nec eis aliqua pars redditus pro victu vel vestitu, aut quacumque alia de causa assignetur, sed omnia illis sint communia. Quia vero in *nonnullis* monasteriis seu aliis locis conventualibus dicti Ordinis, servari dicitur abusive quod quilibet monachus certi bladi, panis, vini, vel pecuniae recipiat portionem : Nos prorsus abusum huiusmodi detestantes, et etiam abolentes, ac volentes in hac parte utiliter providere : auctoritate praedicta firmiter prohibemus quod deinceps in nullo ipsius Ordinis monasterio fiant huiusmodi portiones ; sed ministrentur unicuique, prout communitas eiusdem Ordinis observavit hactenus atque servat ; adiicientes et prohibentes etiam quod nulli monacho certi redditus aut proventus, seu pars reddituum vel proventuum, aut aliqua pensio pro victu vel vestitu seu ex quacumque alia causa de cetero concedantur, vel alicui assignentur, aut alicui vel aliquibus monachis ab extraneis concessi vel donati permittantur eisdem ; sed utilitatem monasteriorum ipsorum per abbates proprios convertantur. Quodque inter abbates et conventus aut officiales alicuius monasterii dicti Ordinis nequaquam fiat sectio bonorum, fructuum, reddituum, vel proventuum eorum, sed communibus ipsorum usibus deputentur. 26.   Nulla divisio fructuum vel reddituum inter abbates, conventum et officiales fiat et factae revocentur ; abbates qui oppositum fecerint, deponantur ; monachi vero praedictis contradicentes perpetuo carceri mancipentur. Nos enim concessiones vel assignationes eisdem monachis de dictis redditibus vel proventibus, seu eorum parte aut pensione aliqua, ut praemissum est, factas, ac sectiones bonorum seu discretiones fructuum, reddituum, vel proventuum huiusmodi, totaliter revocamus. Abbates vero qui deinceps portiones praedictas, aut sectiones seu divisiones huiusmodi bonorum et aliorum praefatorum monasteriorum suorum fecerint, vel fieri concesserint, aut hactenus factas servari permiserint, deponantur. Monachi autem qui praedictis restiterint, vel impedimentum per se vel per alium praestiterint, seu praestari procuraverint, tanto tempore carceri mancipentur, quanto abbati seu alii principali praelato eorum visum fuerit expedire ; at si etiam abbati vel ipsi principali praelato in hoc contradixerint, perpetuo carceri mancipentur. 27.   Abbatibus bene meritis qui voluntarie cesserint, de consilio seniorum congrua provisio poterit eis assignari. Abbatibus vero bene meritis, qui voluntarie cesserint vel cedent in posterum, sufficiens et congrua provisio, prout patri abbati successori cedentis abbatis, de consilio seniorum de conventu illius monasterii cuius regimini cessit vel cedet, visum fuerit, assignetur et etiam praebeatur. 28.   Quis possit habere in monasterio equum aut mulam ad iter agendum. Et ut omnis evagationis ac inutilium expensarum occasio subtrahatur, eadem auctoritate inhibemus ne quisquam monachus vel conversus dicti Ordinis, cuiuscumque status vel conditionis existat, equitaturam tenere praesumat : cellerariis, procuratoribus, et grangiarum gubernatoribus dumtaxat exceptis, quibus abbas possit hoc de una tantum concedere, si viderit expedire ; cellerariis tamen Cisterciensis et aliorum quatuor monasteriorum totidem principalium filiarum praedictarum, duae possint equitaturae concedi, si eorum abbatibus videatur. 29.   Prohibetur monachis pecuniam congregare, iura vel alia bona proprio vel etiam alieno nomine emere, aut pecuniam occultare vel detinere ; sed omnia per abbatem in utilitatem communem applicentur ; contra hoc facientes taxatae poenae. Quamvis autem contra monachos proprietarios, exceptis administratoribus, sit plene provisum per canonicas sanctiones, cum abdicatio proprietatis sit annexa regulae monachali : Nos tamen specialius providere volentes contra illos monachos et conversos dicti Ordinis, qui suae salutis obliti, contra regularem institutionem pecunia congregata, iura, possessiones, redditus, pensiones, animalia, et alia bona emerunt et emunt, seu emi fecerunt et faciunt, aliquando proprio et saepe nomine alieno, multis super his figmentis adhibitis, aliisque ipsa tradunt animalia nutrienda, et cum augmento vel lucro sibi vel alteri, eorum nomine, seu pro ipsis, et alios multos contractus tamquam negotiatores exercent ; necnon appetentes lucra turpia et sectantes, peculium occultant, et illicite detinent in suarum periculum animarum : auctoritate praefata decernimus, omnia praemissa (quae tamen alias restitutioni non subiaceant aliorum) fore per abbates proprios monasteriis propriis applicanda, et in utilitatem monasteriorum ipsorum totaliter convertenda ; quodque ipsi abbates alicui monacho vel converso talia faciendi licentiam nequeant impertiri ; et quod dicti monachi et conversi praedicta committentes, vel huiusmodi applicationi vel conversioni aliquatenus resistentes, vel impedimentum publice vel occulte praestantes seu praestari procurantes, et peculium praedictum non revelantes et reddentes abbatibus praelibatis, sint eo ipso inhabiles ad quodcumque officium, administrationem, regimen et gubernationem quamlibet in eodem Ordine obtinenda. Permittimus tamen quod cum ipsis monachis et conversis possit abbas eorum super poenis huiusmodi dispensare, dum praedicta revelaverint, et plene restituerint, quando eis videbitur expedire. Monachis autem et conversis, etiam administrationem habentibus, pecunias vel alia bona quibuscumque mutuantibus, vel debita fingentibus quae non debent, talis poena per abbates proprios imponatur, quae sit illis ad salutaris correctionis profectum, et ceteris attentare similia volentibus in exemplum. 30.   Abbates monachis et conversis sanis et infirm. secundum monast. facult. necess. provid. tenentur ; inhibeturque ne plures monachos, quam potest alere, quodlibet monast. recipiat. Et quia per ministros providos administrationes bonorum consueverunt fructuose ac laudabiliter exerceri : volumus ut abbates monasteriorum eiusdem Ordinis sic bona monasteriorum suorum dispensare ac providere taliter teneantur, quod monachis et conversis tam sanis quam infirmis sufficienter provideatur in victu et vestitu, secundum cuiuscumque monasterii facultates, et qualitates cuiuslibet regionis ; quodque in monasteriis praedictis non plures monachi vel conversi ponantur, quam ex facultatibus dictorum monasteriorum possit congrue provideri. 31.   Plura circa studia generalia et collegia, ad quae monachi ex diversis provinciis ad discendum mittantur, statuuntur. Praebere quippe materiam intendentes, quod in eodem Ordine per sacrae theologiae studium professores ipsius erudiantur et illustrentur in illa, ut in Ecclesia Dei sibi ipsis et aliis fructus salutis, favoris, honoris et honestatis, coelesti agricola irrigante ac multiplicante, producant : matura deliberatione praehabita, subscripta de praefato et alias litterali studio, scolaribus provectis et doctoribus, et alia quae circa ea rationabilia et opportuna fore perspeximus auctoritate saepe dicta statuimus, ordinamus, et disposuimus pro moderno et postero tempore valitura perpetuo et inviolabiliter observanda : videlicet quod generalia studia dicti Ordinis in sacra pagina Parisius, Oxoniae, Tolosae, et apud Montempessulanum Magalonensis dioecesis, deinceps existant. Studium autem quod Stellae Pampilonensis dioecesis fore consuevit, in Salamanticam transferimus propter propinquitatem studii Tolosanensis ; ordinantes quod Bononiae fiat studium, quando commode fieri poterit domus pro studentibus, vel ematur ; fiatque Salamanticae, illud idem. Metis quoque sit particulare studium in scientiis primitivis, ubi etiam domus pro Alemannis per generationem supradicti monasterii Morimundi ematur, quantum generatio ipsa in Alemanniam se extendit. Quodque domibus eorum qui studebunt Bononiae et Salamanticae, illi abbates seu rectores eorum praesint. De quibus ordinabitur per ipsius Ordinis Capitulum generale. De his namque provinciis, scilicet de Viennensi, Tarentasiensi, Ebredunensi, Arelatensi, Aquensi, Narbonensi, Bituricensi, Auscitanensi, Tarraconensi, Caesaraugustanensi, Burdigalensi et Tolosanensi, ad praefata Tolosanensia et Montispessulanensia studia transmittantur. Qui vero ad Stellam mitti consueverunt, Salamanticam destinentur, exceptis illis de regno Navarrae, qui mittantur ad ipsum studium Tolosanense ; sed Alemanni dirigantur ad studium Metense pro dictis scientiis primitivis ; ad quod quidem Metense studium nullus de generatione Claraevallis mittatur invitus. Bononiam autem Italici, et Oxoniam Anglici, Scoti, Wallenses et Hibernici destinentur. 32. Monachi dociliores et magis idonei per abbates suos de consilio visitatoris et conventus ad studia mittantur, et quo tempore mitti debeant. Sed ad studium Parisiense, quod est ceteris praecipuum et fons omnium studiorum, indistincte mittantur ex omni natione vel generatione secundum modum inferius annotatum : videlicet quod abbates monachos illos quos habebunt ad dicta studia mittere, ad ea de consilio patris abbatis vel visitatoris et conventus proprii, aut sanioris partis eiusdem conventus transmittere teneantur ; sic tamen quod mittantur magis dociles et idonei, nec non ad proficiendum dispositi ; et quod tali tempore transmittantur, quod prima die mensis octobris vel circa in studio Parisiensi exsistant ; in aliis vero studiis in beati Lucae vel Omnium Sanctorum festis infallibiliter sint praesentes. 33.   Quot collegas quodlibet monasterium, et ad quae collegia mittere possit. Numerus autem mittendorum videtur sufficere prout sequitur, consideratis oneribus iam dicti Ordinis et temporum qualitate : scilicet quod de quolibet monasterio cuiusque provinciae seu generationis, in quo sunt vel erunt aut esse poterunt quadraginta monachi vel supra, Parisius debeant mitti duo ; de quolibet vero monasterio in quo sunt vel esse poterunt triginta monachi et supra usque ad quadraginta monachos exclusive, ad idem studium Parisiense debeat mitti unus ; et de quolibet monasterio in quo erunt vel esse poterunt decem et octo monachi et supra usque ad triginta monachos exclusive, ad alia generalia studia vel Parisius, si mittentes maluerint, debeat similiter unus monachus destinari. Ad Metense aurem studium, cum fuerit institutum, de quolibet monasterio generationis dicti monasterii Morimundi, quantum ipsa generatio se in Alemanniam et ultra Rhenum extendit, in quo erunt vel esse poterunt de decem octo monachis inclusive usque ad triginta monachos exclusive, unus mittatur ad minus pro scientiis primitivis, pro quibus, dummodo ipsi mittentes ad illud mittant, destinare ad alia non cogantur. 34.   Certa pecuniae quantitas cuilibet lectori, magistro, baccallario, studenti, ut suis necessitatibus provideant, assignatur. Provisionem equidem studendum taliter limitamus, et sufficientem esse conspicimus : videlicet quod magister regens Parisius de communi contributione dicti Ordinis vel de redditibus communibus octoginta libras turonensium parvorum, et a monasterio proprio viginti quinque libras eiusdem monetae pro bursa et aliis necessitatibus suis ; baccallarius vero regens Parisius de dicto communi viginti quinque, et a proprio monasterio, alias viginti quinque pro bursa et aliis necessitatibus eius ; ac lector Bibliae in eodem studio, de praefato communi decem, et a proprio monasterio viginti libras ipsius monetae percipiant annuatim. Quilibet vero scolarium studens in ipso studio, viginti libras dictae monetae a proprio monasterio, pro bursa et aliis necessitatibus suis percipiat similiter annuatim. Sed in aliis studiis patres abbates ipsorum studiorum rectores magistro in theologica facultate in illis regente, de quadraginta libris praedictae monetae pro bursa et aliis necessitatibus suis providere annis singulis teneantur. Quando autem baccallarius in eisdem studiis reget, ubi commode non reperiretur magister, teneantur dicti patres abbates dicto baccallario de triginta libris dictae monetae, pro bursa et omnibus necessitatibus suis annis singulis providere. Ordinamus quoque, ut in quolibet generali praedictorum studiorum, unus, qui Bibliam biblice seu textualiter continuo legat, existat : cui ultra quindecim libras iam dictae monetae quas percipiat a proprio monasterio pro bursa, centum solidi eiusdem monetae pro omnibus aliis necessitatibus suis annuatim a cellerario de bursis scolarium tribuantur. Quilibet autem scolaris in dictis aliis studiis generalibus praeter studium Parisiense ac in dicto studio Metensi, quindecim libras praedictae monetae a proprio monasterio pro bursa et omnibus aliis necessitatibus suis percipiat annuatim. Siquidem omnes provisiones huiusmodi, tam abbates dictorum studiorum rectores quam abbates proprii, prout quemlibet eorum continget, seu tangere poterit, mittere teneantur ad dicta studia eorum sumptibus, et illas ibidem solvere terminis superius designatis, quibus ipsi mittendi esse debent in studiis memoratis. 35.   De iuramento cellerarii et aliorum officialium in diversis studiis existentium ; et de ratione reddenda eorum quae receperint. Cellerarii vero et alii expensas dictorum studiorum facientes teneantur iuramentum praestare quod omnia quae recipient de provisionibus ipsorum studiorum et studentium fideliter dispensabunt ; et tenebuntur etiam reddere rationem de receptis et expensis in fine cuiuslibet mensis, praesentibus magistro seu lectore dictorum studiorum, baccalario et provisore ac septem aliis discretioribus scolaribus, quos dicti provisor, magister et baccallarius ad id deliberaverint advocandos. 36.   Quo tempore abbates assignatam pecuniam scolastici mittere teneantur ; et nisi miserint, qua poena puniantur. Et ut ipsi abbates qui ad mittendum et ad providendum adstringuntur, prout superius est expressum, diligentiam adhibeant, et abiiciant desidiam in praemissis, volumus et ordinamus quod abbas qui dictis terminis monachos seu monachum, quemadmodum praetactum extitit, non miserit cum provisionibus supradictis, teneatur elapso mense duplum provisionum huiusmodi suis expensis mittere ad studium ante dictum. Cuius quidem dupli medietas studenti pro quo mitti debebant, pro libris applicetur emendis, et alia in usus communes aliorum studentium per cellerarium convertatur. Et si dictus abbas duplum praefatum, ut praefertur, infra sex menses dictos terminos immediate sequentes non miserit, ei sit, eo ipso, elapsis ipsis sex mensibus, ingressus ecclesiae interdictus ; dictasque poenas incurrant patres abbates eorumdem studiorum rectores, qui dictis terminis non miserint et non solverint provisiones praefatas, prout superius est descriptum. Quod si praedicti poenas huiusmodi per tres menses dictos sex immediate sequentes pertinaciter toleraverint, eo ipso a divinis officiis sint suspensi. 37.   Cui incumbat cura animarum studentium in collegiis Ord. cisterc. ; si quis autem laudabilis vitae et ad baccalariatus gradum idoneus inveniatur, ibidem permaneat usquedum magisterii insigniis laureetur. Et ut eisdem studentibus animarum cura non desit, volumus et ordinamus quod in eisdem studiis generalibus patres abbates ipsorum studiorum rectores deputent idoneos provisores, qui curam habeant animarum studentium in eisdem, quique illos corrigant et absolvant, sicut proprii abbates subditos proprios corrigere et absolvere possunt in monasteriis eorumdem ; propter hoc tamen dicti studentes a potestate proprii abbatis exempti aliquatenus non existant. Ubi autem erit aliquid de Ordine ipso in Parisiensi studio assignatus, qui sit vitae laudabilis, aliasque idoneus et discretus et ad baccallariatum vel magisterium theologiae dispositus et propinquus, abbas Cisterciensis qui est pro tempore, cum consilio magistrorum, baccallariorum et provisoris domus studentium Parisiensium, mandet abbati proprio quod talem non revocet, sed eum permittat in huiusmodi scientia perfici et ad statum baccallariatus ac honorem magisterii provehi, lecturamque continuare, prout ipsius Ordinis generale Capitulum ordinabit. Possit tamen ipsum generale Capitulum in deficientibus magistris seu baccallariis in theologia, talem etiam ante baccallariatum vel magisterium in quolibet praedictorum generalium studiorum principalem deputare lectorem, si eidem generali Capitulo visum fuerit expedire. 38.   Caveant ne monachi in aliquo dictorum studiorum aut extra illa canonica audiant, et quam poenam incurrant contraria facientes. In favorem utique studii eiusdem theologiae, ut ab alumnis eiusdem Ordinis studentibus illi ferventius intendatur, statuimus, ordinamus et prohibemus expresse, quod in nullo dictorum studiorum legantur vel audiantur iura canonica, nec etiam extra illa per aliquem studentium eorumdem. Quod si quis contrarium attentare praesumpserit, sit eo ipso ad claustrum suum ab hujusmodi studio revocatus, nec cellerarius dictorum studiorum ex tunc aliquo illi provideat ; sed incontinenti ad proprium monasterium remittatur, de transgressione ac inobedientia huiusmodi secundum arbitrium abbatis proprii puniendus. 39.   Cui competat providere praedictis studiis, de lectoribus et aliis officialibus, et cui studio qui lectores sint assignandi. Et ut in dictis studiis pro studentibus in eis necessaria non desint obsequia, volumus et ordinamus ut praefati abbates *ipsorum* studiorum rectores in eis provideant de cellerariis et aliis officialibus idoneis, prout necessitas vel utilitas cuiuslibet studiorum requiret ipsorum ; quodque ipsi cellerarii et officiales iuramentum praestabunt de fideliter dispensando ac de receptis et expensis rationem reddendo, quemadmodum superius est expressum. Et quia decet et expedit ut inter studia cetera studium Parisiense refloreat, et iuge sine intermissionis dispendio habeatur, statuimus et ordinamus quod in eodem studio Parisiensi deputentur magistri, baccallarii et lectores Bibliae, ac provisores, cellerarii et alii officiales per dicti Ordinis Capitulum generale. Quod si ipsi vel aliquis eorum deficiant, seu ex aliqua causa magistri, baccallarii et lectores lecturam assumere vel continuare, aut cellerarii et officiales praedicti sua officia exercere nequirent, subrogentur alii loco eorum per visitatorem illius anni usque ad sequens dumtaxat Capitulum generale ; in aliis etiam studiis generalibus magistri seu lectores principales per dictum generale Capitulum deputentur. Alii vero minores lectores et officiales per abbates eorumdem studiorum rectores debeant deputari. In ampliorem namque favorem et continuationem durabilem studii huiusmodi theologiae iam dictae, statuimus et ordinamus quod quamdiu pro dictis studiis generalibus praeter Bononiense, Salamanticense, et Metense studia, magistri in theologia idonei de praefato Ordine in eodem studio Parisiensi, vel si non ibi, alibi poterunt reperiri, teneatur idem Capitulum generale magistrum in theologia principalem deputare lectorem ; alioquin magis idoneum baccalarium quem ad hoc poterunt Parisius, vel si non ibi, alibi reperire ; quos dictum Capitulum generale ad suscipiendum et continuandum lecturam huiusmodi, si necesse fuerit, per censuram ecclesiasticam ac alia opportuna remedia, sublato appellationis obice, etiam auctoritate apostolica coarctandi dicto Capitulo ac Diffinitoribus ipsius, nec non abbatibus dictorum studiorum rectoribus communiter vel divisim plenam atque liberam tenore praesentium concedimus potestatem. Praefato insuper Capitulo generali similem potestatem concedimus compellendi, appellatione remota, per censuram et remedia huiusmodi, abbates ipsorum studiorum rectores ad recipiendum magistros in theologia et baccallarios ad praedictam lecturam, et ad providendum eisdem de communi contributione ipsius Ordinis et pro bursa et aliis necessitatibus eorum annis singulis, prout de provisionibus huiusmodi est superius limitatum. Ipsi vero magistri non pompose manere, seu laute vivere praesumant in studiis ante dictis, sed humiliter et devote legant ; cibis competentibus vescantur, et uno solo servitore clerico sint contenti. In studio autem Metensi provideat de lectoribus et aliis officialibus domus studentium abbas supradicti monasterii Morimundi, qui est et qui pro tempore fuerit, de consilio sui conventus vel maioris et sanioris partis eiusdem, prout sibi videbitur expedire. 40.   De iuramento novorum magistrorum et baccallariorum in theologia ; et quod in festo magisterii non expendantur ultra mille turonensium argenti. Et cum sit dedecens et deforme ut quis praesertim religiosus cum vanitate ac imperitia cathedram ascendat praeeminentiae magistralis, statuimus et ordinamus quod de cetero nullus de Ordine praedicto assumatur ad recipiendum magisterii seu doctoratus honorem, nisi prius per eum praestito iuramento in praesentia provisoris et studentium ipsius Ordinis tunc praesentium in studio, in quo huiusmodi honorem recipere voluerit, seu maioris partis numero eorumdem, quod in assumptionis ipsius honoris, vel ante seu post, occasione illius circa cibos, vestes, vel alia non expendat per se vel per alium undecumque habuerit, vel fuerit sibi datum, nec quantum in eo fuerit, ultra valorem mille turonensium argenti expendi permittat ab aliis eius consanguineis vel amicis. Baccallarii etiam iuramentum praestare teneantur in praesentia praedictorum, quod occasione baccallariatus sui vel ante seu post nullum festum, seu convivium faciant per se vel alium, seu fieri permittant, quantum in eis fuerit, a quibuscumque aliis eorum consanguineis vel amicis. 41.   Quot cursus in theologia debeat perlustrari quilibet monachus, ad hoc quod in diversis studiis generalibus possit legere. Ad haec denique statuimus et ordinamus, quod quicumque dicti Ordinis, qui tamen in eodem studio Parisiensi vel in aliquo alio praedictorum generalium ipsius Ordinis studiorum per sex annos in theologia studuerint et ad hoc idonei extiterint, in dicto studio Parisiensi possint cursus Bibliae facere ; et qui per octo annos studuerint, ut praefertur, sententias legere in Parisiensi studio memorato ; non obstantibus quibuscumque statutis et consuetudinibus ac observantiis Ordinis, monasteriorum, locorum conventualium et studiorum saepe dictorum contrariis, iuramentis, confirmationibus apostolicis, aut quibusvis firmitatibus aliis roboratis ; et illo praesertim statuto, quo in eodem studio Parisiensi caveri dicitur, quod nullus possit legere cursum Bibliae, nisi ibidem studuerit septem annis ; quodque non permittatur sententias legere, nisi etiam inibi studuerit decem annis, prout sic aliter in statutis ipsius studii Parisiensis dicitur contineri ; nec non quibuslibet privilegiis, indulgentiis et litteris apostolicis, Ordinis monasteriis, locis conventualibus, et studiis praefatis sive *universitatibus* magistrorum et scolarium eorumdem in contrarium concessis ; per quae praesentibus non expressa vel totaliter non inserta, effectus huiusmodi statutorum et ordinationum nostrarum, omniumque et singulorum contentorum in eisdem litteris, valeat quomodolibet impediri, et de quibus quorumcumque totis tenoribus plenam et expressam oporteat in nostris litteris fieri mentionem. 42.   Praesens privilegium singulis annis in Cap. gen. et semel in anno in capitulo cuiusvis monasterii Ordinis, de verbo ad verbum legatur. Ne autem suprascripta vel aliqua seu aliquod eorumdem in oblivionis lubricum deducantur seu parvipendantur ab aliquo, quinimo ut de ipsis nunc et perpetuis futuris temporibus notitia certior habeatur, eadem auctoritate statuimus, ordinamus et districte iniungimus ut in primo generali Capitulo dicti Ordinis et deinceps singulis annis in eodem Capitulo generali, ac semel quolibet anno in quocumque monasteriorum et locorum conventualium praedicti Ordinis, omnibus monachis eorum in capitulo ad hoc specialiter congregatis, praemissa omnia et singula de verbo ad verbum legantur et etiam publicentur. Nulli ergo omnino hominum liceat hanc paginam nostrarum voluntatum, constitutionum, statutorum, ordinationum, permissionum, provisionum, inhibitionum, reprobationum, detestationum, abolitionum, revocationum, dispositionum, limitationum et mandatorum infringere, vel ei ausu temerario contrarie. Si quis autem hoc attendere praesumpserit, indignationem Omnipotentis Dei et beatorum Petri et Pauli apostolorum eius se noverit incursurum.  Datum apud Pontem Sorgiae Avenionensis dioecesis quarto idus iulii, pontificatus nostri anno primo. STATUTA EIUSDEM ANNI. Anno Domini millesimo trecentesimo tricesimo quinto statuta sunt haec apud Cistercium in Capitulo generali. 1.  In primis, gratias agimus cum iucunditate spiritus Patri(s) luminum, qui splendorem propriae maiestatis ostendit in filiis lucis suae, super eo quod vitalis odor nostrae religionis in Dei Ecclesia iugiter proficit et continuum, dante Domino, desuper irriguum suscipit incrementum. Sed novissime hiis diebus copia nobis exsultationis exuberat eo quod divina benignitas suum Ordinem sic respexit quod insignem lucernam operibus sanctitatis dominum nostrum Summum Pontificem nostri alumnum Ordinis, illuminationem totius domus suae, voluit eligi et super candelabrum sanctae matris Ecclesiae ineffabili providentia collocare. Cum itaque in felici promotione huiusmodi totum Ordinem sublimatum noscamus, devotis precibus debemus coelestem implorare potentiam, ut ipsum in suis actibus sic dignetur dirigere quod, sedata malignorum turbinum tempestate, Ecclesia sub suo laudabili remigio pacatae quietis consolatione respiret, et sicut multiplicavit oneris pondera, dilatet et amplificet in eo in dierum longitudine virtutum pariter incrementa. Hac igitur consideratione permotum Capitulum digne ducit et rationabiliter ordinandum quod in omnibus missis Ordinis conventualibus et privatis, in omnibus monasteriis monachorum et monialium, collecta pro romano Pontifice specialiter ordinata, cum ipsius expressione sanctissimi nominis, quamdiu vitae praesentis cursum peregerit, dicatur a singulis sacerdotibus Ordinis universi. 2.  Item, cum aequitatis ordo suadeat et consonum rationi existat ut in omnibus, quae communem Ordinis statum respiciunt, uniformitas observetur, et per dominum nostrum Summum Pontificem fuerit ordinatum quod quilibet conventus monasteriorum Ordinis sigillum habeat speciale sub certis clavibus conservandum, ne in sigillis praedictis deformitas habeatur, generale Capitulum statuit et diffinit, quod in omnibus sigillis dictorum conventuum Ordinis, quod sigillum rotundum fabricabitur et de cupro, imago Beatae Virginis, in cuius honore fundata sunt omnia Ordinis monasteria, imprimetur. 3.  Item, cum anno praeterito fuerit sub certis poenis inhibitum quod moniales Ordinis in suis monasteriis Mendicantes non recipiant, nisi per modum in eadem diffinitione contentum, quod quaedam moniales Ordinis in suae salutis dispendium observare minime voluerunt, generale Capitulum diffinitionem praedictam ratificat, approbat et confirmat, praecipiens patribus earumdem quatinus diffinitionem praefatam faciant strictius observari, poenas taxatas delinquentibus imponendo, et rebelles in huiusmodi severitate debita puniendo. 4.  Item, cum sanctissimus pater et dominus Summus Pontifex cupiens ferventibus desideriis quod Ordinis nostri generosa plantatio utiliter gubernetur, et de bono in melius, opitulante divina clementia, spiritualibus et temporalibus proficiat incrementis, quasdam ordinationes et statuta salubria ad decorem sui Ordinis necessaria et honesta statuerit in praesenti Capitulo ea devotione qua convenit publicata, generale Capitulum ordinat, statuit et diffinit, abbatibus Ordinis universi strictius iniungendo, quatinus praedictas ordinationes tam humiliter quam devote recipiant, in seipsis observent et a suis subditis monachis et conversis inviolabiliter faciant observari, poenas taxatas delinquentibus imponendo. Abbates vero infra trium mensium spatium ordinationis copiam procurare postergatis omnibus non omittant. 5.  Item, cum iuxta ordinationem domini nostri Summi Pontificis generale Capitulum magistrum Ioannem de Caricampo apud Montempessulanum et magistrum Guillelmum de Populeto apud Tolosam lectores decreverit determinandos, abbatibus de Vallemagna et de Grandisilva praecipit et iniungit quatinus eosdem magistros gratiose recipiant et pertractent eisque omni excusatione postposita annuam pensionem iuxta ordinationem praedictam, statuto termino solvere non omittant ; quod si fuerint negligentes, magistro de Bolbona praecepit Capitulum et committit quod eosdem abbates per censuram Ordinis ad huiusmodi coerceat et compellat, et magistros praedictos si renuerint obedire. 6.  Item, contributionem viginti quatuor mille librarum turonensium in Ordine necessario faciendam pro expensis et servitiis factis in romana Curia, per dominos Cistercii, Firmitatis, Claraevallis et Morimundi in visitatione domini Summi Pontificis persolvendis, et aliis negotiis necessario pertractandis, domino Cisterciensi et quatuor primis committit Capitulum ut assumptis secum Diffinitoribus quos voluerint retinere, contributionem statuant, terminos imponant, poenas ordinent, atque taxent in plenaria Ordinis potestate. 7.  Item, cum dominus Cisterciensis, domini de Firmitate, de Claravalle et de Morimundo abbates et abbas Altaecumbae pro expensis et servitiis factis in romana Curia ratione et nomine totius Ordinis tredecim millia florenorum mutuo receperint et se obligaverint et sua monasteria modo quo fieri potuit fortiori creditoribus memoratis, generale Capitulum contractum praedictum cum suis conditionibus ibidem appositis, ratificat et confirmat, et promittit eosdem a damnis (et) omnibus, si quae incurrerent, ob defectum solutionis huius, totaliter relevare. 8.  Item, reformationem et renovationem *Libelli diffinitionum* Ordinis in quo plurima sunt diffusa, magistro de Bolbona committit Capitulum, qui advocato uno abbate quem secum voluerit evocare, dictum *Libellum* corrigat, renovet et reformet, prout viderit rationabile in plenaria Ordinis potestate. Tunc *Libellus* erit legendus. 9.  Item, oppressionem matris nostrae Cistercii prae compassionis oculo prospiciens Capitulum et attendens, ob reverentiam sanctissimi patris nostri, domini nostri Summi Pontificis, qui super hoc generale Capitulum cohortando rogaverit, dominique Cistercii, cui omnes compatiuntur ex corde et caritate sincerissima reverentur, relevationem et allevationem dicti Cisterciensis monasterii quatuor primis committit Capitulum ut eiusdem monasterii necessitate pensata, pro portione quae eis videbitur, gratiose eidem subveniant de communibus bonis Ordinis prout opportunum viderint, in plenaria Ordinis potestate. 10.  Item, [ad] generalis Capituli quorumdam insinuatione pervenit auditum quod nonnulli monachi et conversi Ordinis damnabili cupiditate et avaritia, quae censetur esse idolorum servitus, timore Dei postposito, suaeque salutis immemores, personas saeculares et potentes adeunt et requirunt ut per eos vel eorum potentiam officia in propriis domibus obtineant, in praeiudicium Ordinis et scandalum plurimorum ; eapropter generale Capitulum tantae temeritati obviare cupiens, et ut posteris tollatur audacia consimilia faciendi, deliberatione provida, ordinat et diffinit quod quaecumque persona Ordinis, monachus aut conversus, quodvis officium sibi dari procuraverit, clam vel palam, per quascumque personas saeculares vel ad hoc conatus fuerit ut praedicti saeculares de dispositione vel regimine monasteriorum destitutione aut institutione officialium se quomodolibet intromittant, ad omnia Ordinis officia intus et extra monasteria perpetuo inhabilis habeatur, diffinitione contra tales edita cum poenis appositis in suo robore permanente ; illos autem monachos et conversos qui iam modo quo supra suae domus officia sunt adepti, non obstante quod in ipsis officiis per proprios abbates positi fuerint, a suis officiis deponit in instanti generale Capitulum, nisi per eiusdem Capituli licentiam quodvis officium habituri. 11.  Item, advertens et sincera devotione generale Capitulum considerans quod in monasteriis monachorum, quod dolendo refertur, frequenter ex priorum absentia et discursu multiplici regularis observatio et divini cultus continuatio diminuitur, dissolutio vero et insolentia inter claustrales et maxime iuvenes, quibus prae ceteris necessaria lima correctionis fore dignoscitur, generatur, generale Capitulum ordinat et diffinit districtius inhibendo ne aliquis prior fungens officio nullum aliud extra monasterium exsequatur, infra vero monasterium cum prioratu, exceptis bursario et portario, poterit, si necesse fuerit, occupari. 12.  Item, cum generali Capitulo delatum fuerit quod supervenientes monachi non scolares, scolaribus Sancti Bernardi Parisius eorum substantiam devastando damnum multiplex referant et gravamen, generale Capitulum ordinat et diffinit cellerario dictae domus strictius inhibendo ne cuiquam taliter supervenientium quidquam de scolarium substantia ministrare audeat vel praesumat, nisi sibi de expensis suis satisfaciant indilate. 13.  Item, cum in constitutione sanctissimi patris domini Summi Pontificis inter cetera pro reparatione studii Sancti Bernardi Parisiensis contineatur quod de cetero pro uno scolari viginti librae turonensium anno quolibet persolventur, ne quis abbatum vel scolarium dictas viginti libras turonensium aliter expendere studeat quam sit per dictum sanctissimum patrem utiliter ordinatum, abbatibus et scolaribus ducit generale Capitulum ipsam constitutionem declarandam taliter quod pro bursa solventur decem librae parisiensium, et residuum scolares pro universis suis necessitatibus obtinebunt, nisi bursas ipsas augmentari contingeret ; quod quidem augmentum de residuo quod superest dictas decem libras scolares infunderent cellerario Sancti Bernardi supradicto. 14.  Missae a Capitulo generali ordinatae, videlicet singulis sacerdotibus : de Sancto Spiritus, quatuor ; de Beata Virgine, quatuor ; de Sancta Cruce, tres ; de Requiem, sex missae in singulis dominus Ordinis, videlicet injungendae a cantore : de Spiritu Sancto, una ; de Beata Virgine, tres ; de Sancta Cruce, duae ; de Requiem, duae.
Anno Domini millesimo trecentesimo tricesimo sexto statuta sunt haec apud Cistercium in Capitulo generali. 1.  In primis, cum sanctissimus pater et dominus, dominus noster Summus Pontifex, inter cetera suae reformationis Ordinem nostrum salubriter tangentia, statuendum duxerit quod conventus Ordinis de cetero sigillum proprium habeant, non declarando qui dictorum sigillorum custodes esse debeant ; ut super hoc unitas habeatur in Ordine, generale Capitulum statuit, ordinat et diffinit quod praedictum sigillum ab eisdem personis custodiatur, a quibus et modo simili, idem dominus in reformatione praedictae, pecuniam venditionum statuit conservandam. 2.  Item, cum in praeterito Capitulo generali, provida deliberatione, fuerit diffinitum, quod priores fungentes officio, nullum aliud cum ipso exterius nec interius exsequantur, nisi bursae officiis aut portae occupentur cum eodem ; attendens Capitulum generale ipsum edictum monialibus etiam convenire, ordinat et diffinit quod praedicta diffinitio ad moniales totaliter se extendat. 3.  Item, cum nulla prorsus ordinatio, conventio vel contractus a quibusvis edita nullum firmitatis robur obtinere debeant, sed potius dilui penitus, quae sanctissimi patris ac domini nostri Summi Pontificis ordinationibus seu statutis obviare videntur ; et nonnulli Ordinis nostri abbates et conventus, ordinationes et contractus, videlicet super carnibus habendis certis temporibus, eleemosinis, redditibus, victualium qualitate et quantitate, praedictis ordinationibus salubriter edictis, specialiter contradicentes inter se tam usu quam litteris habere dignoscuntur, generale Capitulum provida deliberatione praehabita, universos huiusmodi contractus seu consuetudines in quibuscumque locis Ordinis consistant, revocat penitus et annullat. Et quod dominus Claraevallis hoc anno in suis visitationibus, in praemissis concorditer statuendum decrevit, generale Capitulum ratificat et confirmat. 4.  Item, cum sicut generale Capitulum veridico relatu extitit intimatum, quod nonnulli abbates Ordinis reformationes Summi Pontifices perutiles obtinere et conscribi et servari facere negligunt et contemnunt, non solum in Sanctae Sedis irreverentiam, sed in suae salutis dispendium, cum necesse sit ignorantes ruere in offensam ; eapropter generale Capitulum duxit salubriter ordinandum, abbatibus, cellerariis et bursariis, sub poena depositionis ab officiis, districtius iniungendo quatinus dictam reformationem celeriter et absque mora, cum ad ipsos praesens diffinitio pervenerit, conscribi faciant et *Libello diffinitionum* seu regulae copulari. 5.  Item, licet ordo monasticus ad hoc incessanter conari debeat, ut in sanctorum continuis laudibus divinam possit promereri gratiam, per quam felici transitu supernis civibus valeant sociari ; potissime hoc nobis fieri credimus si beatissimi patris nostri Bernardi, cuius vita pariter et doctrina tota refulget Ecclesia, devotis laudibus insistimus, et ipsius iugi memoria praeconia recolimus ; eapropter generale Capitulum perpetuo statuendum duxit edicto domini Cistercii devotis petitionibus annuens quod quotienscumque feriam tertiam cuiuslibet hebdomadae, servitio proprio seu missa propria carere et vacuam esse contigerit, ipso die missa de sancto Bernardo, patrono nostro, in conventu devotissime celebretur de cetero in singulis domibus Ordinis universi. 6.  Item, attendens generale Capitulum quod propter varietatem locorum, solventibus contributionum Ordinis assignatorum, si et quando contigerit fieri vexatio maxima cum periculis habetur, praemissis et aliis ingruentibus cupiens generale Capitulum obviare statuit, ordinat et diffinit quod de cetero contributum solvatur apud Cistercium tempore Capituli generalis, certis receptoribus annis singulis ordinandis, secundum domini Papae statuta, quoad annum vero praesentem, de Ioiaco, de Vallelucenti, et de Clarofonte abbates duxit generale Capitulum deliberatione propria ordinandos. 7.  Item, dilationem contributionum ab anno [M. CCC.] XX et citra non solutarum hactenus supportatam, non valens generale Capitulum ob causas necessarias amplius sustinere, domino Cisterciensi et quatuor primis, cuilibet in sua generatione, provida deliberatione, duxit generale Capitulum committendum quatinus et ipsi quilibet in generatione sua, personas prudentes et idoneas ordinare studeant festinanter, qui monasteria suae generationis adeant ad expensas Ordinis, et quos non solvisse repererint, ad solvendum moneant et hortentur. Quod si solvere renuerint, abbates per depositionem, monachos per excommunicationem, conventus supponentes, si necesse fuerit, interdicto, in plena Ordinis potestate ; et quod inde fecerint seu repererint, sequenti referant Capitulo generali. 8.  Item, cum statuta salubria eo sunt salubrius exsequenda quo ad commune magis spectant commodum quam privatum, diffinitiones hactenus editas ut nostri Ordinis moniales ad solvendum certas pensiones contributionum pro rata conventuum compellantur, non compellentibus comminatis, non solventibus vero inflictis et ordinatis poenis, quae tamen in diversis mundi partibus negliguntur. Generale Capitulum, ex certa scientia, approbans, ratificans et confirmans, districte praecipit patribus abbatibus, visitatoribus et commissariis universis, quatinus diffinitiones easdem diligentius observantes, quidquid easdem moniales sibi subiectas rationabiliter debere invenerint, iuxta ordinationes dicti Capituli exigant viriliter et ad solvendum compellant, per depositionem vero abbatissarum, excommunicationem monialium officialium, interdictum conventuum, si protervitas ipsarum hoc exigat vel requirat. Qui si in hoc fuerint negligentes, quamdiu ipsa negligentia duraverit, suspensi maneant a divinis. Quicumque vero patres abbates seu visitatores aliquid deinceps receperint, vel receperunt hactenus ab anno Domini M.CCC.XXVI de *contributis* monialium memoratis, nisi integre persolverint in sequenti Capitulo generali, et deinceps singulis annis receptoribus contributionum ordinatis vel ordinandis, excommunicationis sententiam ipso facto incurrant. Poena consimili involvantur abbatissae vel priorissae conventuales, et cellerariae atque bursariae, quae patribus abbatibus et visitatoribus plene et integre de proventibus et redditibus renuerint, in visitationibus, computare. 9.  Item, quoniam indebite nomen sibi vindicat cenobita qui per saeculum vel domos religiosorum assidue et communiter evagatur, et sit fraudulatus et nequam qui suum satagit monasterium defraudare, ad generalis Capituli perducto notitiam cum clamore, quod Ioannes David, quondam abbas Silvaelatae, qui suo nuper cessit regimini, metu poenae, iam tribus mensibus absque professione huc illucque evagatur, se gerens temerarie pro abbate, insuper falsis utens procuratoriis conatus est locis diversis, grandem recipere mutuo pecuniae quantitatem, suique regiminis tempore multa dicitur gravia commisisse ; abbatibus de Bellapertica et de Gimundo vel eorum alteri committit generale Capitulum ut de praedictis omnibus, vocato dicto Ioanne, inquirant diligentius veritatem, et si culpabilem ipsum invenerint, per incarcerationem vel alias ipsum puniant, sic quod alias deinceps talia non committat, et si forte talia non appareant omnia esse vera nihilominus ipsum compellant ad profitendum abbati alicui, et vitam monasterii exercendam ; alias ipsum decernant fugitivum Ordinis et rebellem, et tamquam excommunicatum faciant ab omnibus evitari. 10.  Petitio abbatis de Valle Sanctae Mariae, qui petit ut pro utilitate monasterii sui et solutione debitorum possit vendere pensiones ad vitam, seu redditus minus utiles et parvas possessiones, exauditur et dentur abbates vicini de Riddagshusen et de Bezingerode, qui personaliter accedant, faciant et referant. 11.  Abbates de Lutzela, de Ebrach et de Eberbach ceterique abbates Germaniae in Capitulo generali constituti adhortantur coabbates de Porta, Cella, Lubens ceterorumque monasteriorum Ordinis Cisterciensis, ut octava post festum Martini episcopi in urbe Frankenfurt conveniant.
Anno Domini millesimo trecentesimo tricesimo septimo statuta sunt haec apud Cistercium in Capitulo generali. 1.  In primis, cum a generali Capitulo dudum fuerit ad laudem gloriosae Virginis diffinitum, quod loco antiphonae *Sancta Dei Genitrix, Regina coeli laetare*, Resurrectionis tempore decantetur ; hinc est quod idem Capitulum ea quae ipsius dignis laudibus conveniunt, quibus potest devotionis affectibus cupiens ampliare, duxit non improvide statuendum quod praedicto tempore, diebus festivis et ferialibus, dicta antiphona in Vesperis per universum Ordinem decantetur. 2.  Item, ad audientiam generalis Capituli plurimorum relatione pervenit, quod quidam abbates et monachi, suae salutis immemores, statutaque domini nostri Summi Pontificis contemnentes, extra loca ab Ordine deputata, in locis monasteriorum monialium Ordinis, et extra alia loca carnes comedere damnabiliter non verentur. Eapropter generale Capitulum tantis nefandis excessibus salubriter obviare cupiens, ordinat, statuit et diffinit quod quicumque in talibus fuerit deprehensus, notorie vel sufficienter convictus, poena a domino nostro Summo Pontifice constituta indispensabiliter percellatur. 3.  Item, cum a prima fundatione nostri Ordinis, non improvide fuerit institutum, quod omnes abbates nostri Ordinis statutis temporibus venire ad generale Capitulum tenebantur, quodque dominus noster Summus Pontifex cupiens unitatem Ordinis observare, hoc idem statuerit in suis statutis, certas poenas non venientibus et se non legitime excusantibus imponendo, plurimique abbates Ordinis statuta papalia contemnentes, venire suis temporibus negligunt et contemnunt ; hinc est quod generale Capitulum, tantae transgressionis excessus nolens relinquere aliqualiter incorrectos domino Cisterciensi et quatuor primis, cuilibet in sua generatione, committit et praecipit quatinus per se vel per alium seu alios viros providos et discretos diligenter inquirant, quibus temporibus et annis abbates suae generationis consueverunt, et tenentur venire, iuxta nostri Ordinis antiqua instituta, et ad sciendam plenius veritatem, dictos abbates et conventus ad iurandum super hoc veritatem dicere auctoritate Capituli, studeant, si necesse viderint, coercere, et prout repererint, Capitulo generali referre clare et lucide in scriptura authentica non postponant, ut, habita informatione plenaria, ad generale Capitulum non venientes nec se rationabiliter excusantes, punire valeat iuxta domini nostri Summi Pontificis instituta. 4.  Item, cum quidam monachi Ordinis et conversi per saeculum, propriae salutis obliti, et disciplinae puritatis monasticae profugata, damnabiliter evagantur in scandalum Ordinis et detrimentum monasticae honestatis, generale Capitulum omnibus abbatibus Ordinis praecipit et committit quatinus dictos apostatas et fugitivos sic per saeculum evagantes ad expensas abbatum propriorum capiant, et captos detineant strictissimis vinculis alligatos, quousque propriis abbatibus eosdem reddere valeant, ad expensas ipsorum ad quarum solutionem dictos abbates obligat rationabiliter Capitulum et astringit ; abbatibus autem Ordinis universi generale Capitulum duxit districtius inhibendum ne de cetero ad cuiusvis intercessionis instantiam, pro quocumque monacho apostata, ad Ordinem redeunte super dispensatione aliqua facienda cum eis per Capitulum praesumat aliqualiter supplicare. 5.  Item, cum frater Ioannes de Machia, monachus Morimundi, per saeculum damnabiliter evagetur, se gerens pro episcopo, et episcopalis dignitatis exercens officium, ut dicitur, victum sibi in Ordinis confusionem et scandalum et episcopalis excellentiae opprobrium taliter mendicando, prout per dominum nostrum Summum Pontificem generali Capitulo extitit nuntiatum ; eapropter generale Capitulum volens et cupiens ipsius tantae temeritatis proterviam quibus potest remediis refrenare, omnibus abbatibus Ordinis praecipit et committit quatinus ipsum cum diligentia, quilibet in sua provincia, perquirere studeat, et inventum capere, et captum ad expensas Ordinis domino nostro Summo Pontifici destinare, vocato ad hoc, si necesse fuerit, auxilio brachii saecularis. Et hoc idem de fratre Ioanne, qui se gerit pro abbate Sancti Sebastiani prope Urbem, seque facit Sedis Apostolicae nuntium, cum realiter non existat, per mundi partes varias discurrendo, et a pluribus personis Ordinis et aliis pecuniam miserabiliter extorquendo, universi Ordinis abbatibus, ut expressum est superius, praecipit et iniungit. 6.  Item, contributionem moderatam in Ordine faciendam pro debitis in romana Curia et alibi persolvendis, et negotiis et agendis Ordinis necessario procurandis, Capitulum domino Cisterciensi et quatuor primis et ceteris Diffinitoribus, ut statuant, et terminos solutionis imponant, poenas taxatas et cetera faciant quae expedire viderint huiusmodi in plena Ordinis potestate. 7.  Item, cum propter personarum in Ordine a retroacto tempore receptarum insufficientiam, Ordo ipse sicut experientia docuit, multipliciter tam in temporalibus quam in spiritualibus hiis diebus sustineat, proh ! dolor detrimentum, divinumque servitium, quod nullatenus sustinendum est, ab *huiusmodi* personis minus idoneis et ineptis, minus competentibus quam deceat, persolvatur ; nec etiam debeat ad sacrificium Domini aliquid deforme seu maculosum quomodolibet applicari, ne tantus defectus in Ordine de cetero pullulet seu succrescat, qui a suae fundationis tempore, honestas et laudabiles personas recipere consuevit, generale Capitulum omnibus abbatibus Ordinis duxit districtius inhibendum ne personam aliquam quae cantare aut legere in grammaticalibus competenter imbuta nesciverit, aut notabilem maculam in suo corpore habuerit, ad habitum regularem recipere audeant seu praesumant. Qui vero contra fecerint, per patres abbates taliter et irremissibiliter puniantur, modo quo expedire viderint, quod ceteris transeat in terrorem. Monachi vero qui receptioni talium consenserint, si officiales fuerint, a suis officiis deponantur, si autem claustrales et absque officiis extiterint, per tres menses continuos ultimi omnium collocentur. 8.  Item, et quoniam solent nonnunquam monachi, prout generali Capitulo fuit veraciter intimatum, personas propter sui insufficientiam emissas iuxta statuta papalia, carnalitatis seu proximitatis vel alio vitio damnabiliter allecti fovere et apud saecularium potentiam procurare fraudulenter, ut talibus de bonis monasterii a quo eiiciuntur sit provisum, quod in ipsorum monasteriorum incommodum fore dignoscitur, generale Capitulum, tantae temeritatis audaciam refrenare et utilitati monasteriorum providere cupiens, statuit, ordinat et diffinit, quod quicumque monachus praedicta quomodolibet procurare seu facere repertus fuerit, ac super hoc notabiliter suspectus habebitur, per annum inhabilis sit ad quaevis Ordinis officia, et per tres menses, ut praemittitur, ultimus omnium collocetur, praesertim cum talis sit apostolicae reformationis salubriter super hoc editae evidentissimus contemptor. Et hoc idem statuit generale Capitulum de conversis. 9.  Item, attendens generale Capitulum, et oculo compassionis intuens multarum monialium nostri Ordinis paupertatem, *decernit* cum eis misericorditer agere quantum potest. Unde et ipsis omnibus cuiuscumque generationis existant, omnes contributiones eis impositas a toto retroacto tempore cum poenis appositis, si quas ob defectum solutionis incurrerint, sententias remittit eis generale Capitulum, diffinitione anno praeterito super hoc edita in suo robore perdurante. Solutionem autem contributionum anni [M.CCC.] XXXV etiam excipit Capitulum generale, de cetero vero ad solutionem contributionum tenebuntur. Abbates autem qui dictas contributiones recipere debuerunt et Ordini solvere, si propter solutionis defectum aliquam forsan sententiam incurrerunt, etiam cum eis dispensat misericorditer Capitulum generale. 10.  Item, quoniam nonnulli et quamplurimi contributiones eis impositas solvere neglexerint, ex quorum neglectu totus Ordo damnum multiplex incurrisse dignoscitur factis debitis usurariis obligatus, ut a dicto damno et usurarum opprobrio, prout erit possibile, relevare valeat, et hii qui bene solverunt merito contentare, universis abbatibus in praesenti generali Capitulo congregatis praecipit idem Capitulum districtius et iniungit quatinus summas contributionum in quibus Ordini sunt affecti, antequam de ipso generali Capitulo discedant receptoribus Ordinis solvere non omittant ; alioquin ipsos auctoritate Summi Pontificis ex nunc prout tunc excommunicat Capitulum generale. Quod si huius excommunicationis sententiam indurato animo usque ad instans dominicae Resurrectionis festum sustinuerint, ipsos etiam ex nunc prout tunc depositos pronuntiat generale Capitulum, et ad electionem novi abbatis procedere poterunt conventus eorumdem. Absentes vero abbates qui etiam non solverunt, nisi infra praenominatum festum satisfecerint, praedictis excommunicationis et depositionis sententiis pariter vult et ordinat generale Capitulum totaliter subiacere. Bursarii autem et cellerarii sint ab officiis depositi, nullum nisi per generale Capitulum officium habituri. 11.  Item, cum nonnulli abbates Ordinis aliqua in salubri reformatione sanctissimi patris nostri Summi Pontificis contenta adducunt in dubium, et illa petierunt declarari, illiusque est interpretari cuius est condere, generale Capitulum ordinat et diffinit quod illi abbates qui super certis articulis declarationem habere cupiunt, illos articulos mittere studeant infra Pascha ut talibus dubiis pariterque congregatis ad Summum Pontificem destinentur. 12.  Item, petitio illustris ac magnifici principis domini ducis Austriae, quod abbatia Vallis Dei iuxta Ybsam per dominum Eberhardum de Waltse vasallum suum noviter fundata et Ordini incorporata, abbati et conventui monasterii Hylariensis subiiciatur, habeatque dictus abbas iurisdictionem ordinariam in eadem, ob sui reverentiam, exauditur. 13.  Henricus de Amelungesborne, Ioannes in Valle Sanctae Mariae, Thidericus in Riddagshusen, Ioannes in Novali Sanctae Mariae abbates referunt Capitulo generali : venditio curiae in Brunswik abbati de Valle Sanctae Mariae non solum propter debita minoranda expediebat, sed etiam quia modicum commodi propter nimiam distantiam ei afferebat.
Anno Domini millesimo trecentesimo tricesimo octavo statuta sunt haec apud Cistercium in Capitulo generali. 1.  In primis, cum circa reformationem Parisiensis studii, eo ferventius valeamus intendere quo scimus, novimus et experimento didicimus utilitatis, commodi et honoris continua incrementa nostro Ordini provenire ; eapropter generale Capitulum ad reformationem eiusdem infrascripta duxit non improvide statuendum : In primis, districtius inhibet Capitulum ne aliquis scolaris in castro iuxta structuram novae ecclesiae audeat pernoctare, nisi per priorem magistrum actu regentem et baccallarios cum aliquo fuerit dispensatum. Ne aliquis mulieres, pro evitandis scandalis, in[tro]ducere in dictis locis aliqualiter audeat vel praesumat ; qui aliter fecerit, eo ipso a dicto studio emittatur. Ordinat etiam Capitulum quod scolaris quilibet decem libras parisiensium studeat imbursare termino constituto ; qui minus posuerit, nihil eidem de communi ministretur substantia, quoadusque studuerit ex integro solvere residuum de summa superius annotata. Nec alicui tarde venienti de summa praedicta aliquid defalquatur, cum expresse obtinet papalibus institutis. Ne praesumat aliquis abbas monachum proprium scolarem procura[to]re[m] constituere de cetero quovismodo, cum ob huiusmodi procurationes possint ad loca inhonesta in Ordinis scandalum declinare. Nec alicui scolari ante finem bursae de studio recedenti bursarius aliquid refundere teneatur, nisi de sui recessus causa legitima et necessaria fecerit plenam fidem. Scolaris vero, in festo sancti Remigii, solum mediam ponens bursam, si post Pascha manere voluerit, ultra reliquam bursam mediam, quadraginta solidos parisiensium etiam solvere teneatur ; alioquin de studio expellatur. Scolaribus autem qui se hora prandii sive cenae praesumpserint absentare, nihil de bonis communibus ministretur, nisi in ipso studio praesens fuerit dictis horis. 2.  Item, ut monasteriorum temporalis substantia fidelius conservetur, generale Capitulum statuit et diffinit quod monachi et conversi, cum mittentur ad messes vel redditus recuperandos, aut aliqua quaevis domus negotia exercenda, iurare solemniter teneantur quod domus substantiam custodient et recuperabunt fideliter et alia iniuncta negotia tam sollicite quam utiliter promovebunt. 3.  Item, cum scolares studii parisiensis excellentissimo principi domino regi Francorum et serenissimae consorti eius, unam missam in conventu singulis annis, et aliam privatim singulis diebus perpetuo concesserint decantandas, petantque concessionem praedictam per Capitulum confirmari, ob praefatorum regis et reginae reverentiam, quibus totus Ordo plenis desideriis complacere desiderat, generale Capitulum comprobat, ratificat et confirmat. 4.  Item, diffinitionem anno praeterito editam contra abbates qui contributiones Ordinis non solverunt terminis constitutis, generale Capitulum ratificat, et ad evitandum scandalorum materiam, sic declarat eamdem : Quod, licet in ea caveatur expresse quod non solventes terminis institutis habeantur pro depositis, et conventus ad electionem successorum procedant, non est tamen intentionis generalis Capituli quod ob huiusmodi aliquis abbas reputetur depositus quousque per superiorem abbatem vel commissarium depositus fuerit nuntiatus. Patribus autem abbatibus et commissariis eorumdem, in virtute sanctae obedientiae, praecipit Capitulum et committit quatinus de non solventibus inquirant in suis visitationibus, diligentia qua convenit, veritatem, et quos repererint non solvisse, depositos denuntiare studeant, iuxta tenorem diffinitionis praedictae, et ad huiusmodi plenius et melius exsequendum, patres abbates commissarios eorumdem vinculis iuramenti ligare efficaciter studeant quod ad complendum praedicta, reiecto cuiuscumque dissimulationis obstaculo, intendent fideliter et efficaciter laborabunt. Abbates autem noviter constituti, nisi infra sequens generale Capitulum dictas contributiones ex integro solverint, aut iuxta facultatum exigentiam de eisdem cum personis ad hoc deputatis ascellare studuerint eisdem sententiis et poenis denuntiat Capitulum alligatos et conventus praestantes impedimentum, ne solvantur contributiones huiusmodi, supponit ecclesiastico interdicto, quoadusque de praedictis generali Capitulo extiterit satisfactum. 5.  Item, ad audientiam Capituli generalis pervenit quod quidam abbates in praeiudicium statutorum papalium, quibusdam cautelis et coloribus acquisitis ligna et silvas non caeduas, quae in propria specie non valent vendere, eisdem ad expensas scindunt proprias pecias pro construendis doliis fabricantis, et eas credunt sibi vendere fore absque poena periurii in alienas iam species mutatas. Ne igitur subditorum animae nube erroris *elidictae,* sub tali simulationis passionis vinculo periurii damnabiliter alligentur, generale Capitulum statuit strictius inhibendum ne de cetero tales venditiones praesumant facere, nisi cum solemnitate in statutis papalibus constituta, si poenam in eisdem statutam voluerint evitare. 6.  Item, cum Ordo noster sit in romana Curia et in nundinis Campaniae et alibi multipliciter obligatus, adeo quod contributio anni praeteriti non poterit ad solvendum sufficere, sed timetur potius ne propter expensas factas et faciendas oporteat iterum Ordinem graviter obligari. Eapropter generale Capitulum domino Cisterciensi et quatuor primis committit et concedit plenariam potestatem quod si et prout pensatis Ordinis necessitatibus viderint oportere, mutuum possint contrahere nomine Ordinis, et si se obligaverint ipsos, Ordo indemnes servare tenebitur in omnibus et ab expensis et gravaminibus relevare, diffinitione anno praeterito super hoc edita in suo robore perdurante. 7.  Item, ad generalis Capituli per plurimorum fide dignorum relatum pervenit audientiam, quod nonnullae nostri Ordinis moniales, quae violato continentiae voto, et propter partum exinde consequentem, publicam egerunt poenitentiam, per magnorum preces saecularium irreverenter nituntur ad gradum sui ordinis, a quo pro huiusmodi delicto merito ceciderunt, reascendere, super eas quae decorate, religiose semper vivere studuerunt, superbe praeesse, generale Capitulum huiusmodi incontinentiae vitio quam potest remedium adhibere, et superbarum religiosarum temeritati occurrere cupiens et affectans, statuit, ordinat et diffinit quod de cetero nulla monialis, quae propter incontinentiae suae vitium, publicam egerit poenitentiam et gradum ordinis, si propter hoc amiserit, alium assequatur gradum, sed semper illum in quo punita fuit permaneat, nec etiam ad aliquos actus legitimos admittatur, nisi dumtaxat de speciali licentia Capituli generalis. Istam autem diffinitionem ad monachos et conversos Ordinis qui propter huiusmodi carnis contagia sufficienter convicti, consimilem egerint poenitentiam totaliter vult extendi Capitulum generale. 8.  Item, attendens et diligenter considerans generale Capitulum quod ex longa pastoris absentia, grex sibi commissus nonnumquam luporum patet dentibus, et sui multiplex suscipit detrimentum ; eapropter generale Capitulum abbatibus omnibus Ordinis quibus incumbit ex officio sibi commisso gregi vacare nocte dieque diligenter, duxit districtius inhibendum ne abbates ipsi continuam moram in quavis sui monasterii grangia, seu mansionem suam, suo neglecto conventu, facere audeant vel praesumant. 9.  Item, cum frater Ioannes de Vitriaco, monachus monasterii Sancti Bernardi in Frisia, qui diu et damnabiliter evagetur per saeculum, in Ordinis scandalum et salutis propriae detrimentum, eapropter Capitulum generale proprio abbati suo necnon et ceteris personis omnibus Ordinis universi praecipit et iniungit quatinus dictum fugitivum capiant, seu capi faciant ubicumque repertus fuerit, in expensis sui antedicti monasterii, invocato ad hoc, si necesse fuerit, auxilio brachii saecularis, et captum firmis[si]mo carceri mancipari. 10.  Item, cum nonnulli abbates Ordinis praesenti Capitulo commissarios sibi dari postulaverint, quibus mediantibus possint de suis silvis non caeduis vendere, terras, possessiones, redditus et proventus in emphyteosi dare vel etiam permutare, ut super his omnibus veritas clarior habeatur, praefatis commissariis generale Capitulum praecipit districtius et iniungit quatinus ano futuro de praedictis omnibus quid, quale et quantum vendendum, distrahendum seu permutandum fuerit, referant veritatem. 11.  Item, reformatio et renovatio *Libelli diffinitionum* Ordinis abbatibus de Altacumba et de Cassania committitur, quatinus *Libello* veteri diligenter inspecto et annalibus, ipsum renovent et reforment secundum quod eis rationabiliter visum fuerit faciendum, salvis tamen in omnibus papalibus institutis, et quid inde fecerint, referant sequenti Capitulo generali. Interim autem debebunt abbates uti *Libello* veteri praedicto et annalibus, quem quidem *Libellum* vult generale Capitulum usque ad tempus praedictum cum annalibus, diffinitionibus, in suo robore permanere. 12.  Item, cum abbatia Pontitheofridi apud Metim civitatem adeo redditus habeat, quod vix abbas et unus monachus possent de eiusdem substantia commode sustentari, eapropter generale Capitulum ad honorem divini nominis animarumque salutem et religionis monasticae honestatem, ad devotionem fidelium futuri temporis, ad augendum studium Metense nostri Ordinis, unit et incorporat praedictam abbatiam perpetuo, domino Morimundi suisque successoribus instituendi ibidem abbatem in capitulo Morimundi, quotiens necessarium fuerit, de suorum tamen consilio seniorum, tenore praesentium auctoritatem tribuit, quoadusque dictum monasterium, divino suffragante munere, tantum in facultatibus excreverit, quod possit habere numerum duodecim monachorum ; abbatibus de Campo, de Lucella, de Ebra[co], de Sancta Cruce in Austria, praecipiens committendo, quatinus filios suos mediatos et immediatos per censuram Ordinis compellere studeant ad mittendos monachos ad studium memoratum. Ut autem dictum studium continuis proficiat incrementis, ordinat Capitulum quod in libertatibus aliis studiis concessis gaudeat et studentes ad observantiam *statutorum* aliorum studiorum cum suis articulis sicut ceteri per omnia astringantur. 13.  Quoniam secundum statuta Ordinis nullus conversus a tempore, quo petitionem fecit in capitulo monachorum, monachus fieri debeat, auctoritate Capituli generalis praecipitur ut frater Lambertus quondam conversus Caroliloci, deposito habitu monachi infra quindecim dies a Cistercio eiiciatur vel emittatur. Si vero digne postea poenituerit, iterato recipiatur in conversum.
Anno Domini millesimo trecentesimo tricesimo nono statuta sunt haec apud Cistercium in Capitulo generali. 1.  In primis, cum Deo dicatae virgines a virorum consortio et cohabitatione esse debeant penitus alienae, eapropter generale Capitulum omnibus abbatissis et monialibus Ordinis duxit strictius inhibendum, ne domicellos famulos, seu etiam saeculares capellanos in suis cameris detinere praesumant post Completorium in ecclesia decantatum. Quae contrarium fecerit, abbatissa eo ipso per mensem ingressum ecclesiae sibi noverit interdictum ; quod si consueta fuerit, per patrem abbatem vel eius commissarium, deponatur. Moniales autem pro vice qualibet tribus diebus, uno eorum in pane et aqua, indispensabiliter faciet levem culpam. 2.  Item, ad audientiam generalis Capituli pervenit quod quidam monachi Ordinis fugitivi, dum ad Ordinem redire cupiunt, vadunt ad Curiam prius, et per poenitentiarios domini Summi Pontificis, ut disciplinam Ordinis effugiant, faciunt sibi reddi habitum regularem, dicentes et asserentes ad peragendas poenitentias super hoc institutas ab Ordine obligari nullatenus aut teneri. Eapropter generale Capitulum ne tales de sua malitia valeant commodum reportare, omnibus abbatibus Ordinis districtius praecipit et iniungit quatinus tales apostatas sic ad Ordinem redeuntes, vix salva Ordinis disciplina, recipiant, et regulari habitu per tempus statutum ab Ordine privare studeant, restitutione huiusmodi non obstante, nisi constiterit evidenter quod de voluntate et expressa conscientia domini nostri Summi Pontificis alicui redeunti fuerit restitutus. 3.  Item, cum prout relatum fuerit generali Capitulo, quidam monachi ad partes Hungariae et partes alias extraneas et remotas, missi pro culpa seu crimine, cuius post peractam poenitentiam infamia non deletur, in abbates inibi se procurant, sive iure sive iniuria, promoveri ; generale Capitulum, cupiens tantae temeritatis audaciam efficaciter refrenare, sic iam promotos non abbates esse denuntiat, strictius inhibendo, ne de cetero quisque abbas aliquem sic infamen praesumat in abbatem aliqualiter promovere. Quod si secus fuerit attentatum, promovens sic eo ipso una vice confirmandi vel promovendi potestate sit privatus, talisque promotio, electio, seu provisio ex nunc censetur irrita ipso iure. 4.  Item, cum propter defectum abbatum contributiones non solventium, Ordo noster incurrerit multa damna, gravibusque in romana Curia subiaceat debitis usurarum, eapropter generale Capitulum domino Cistercii et quatuor primis committit, ut in singulis provinciis seu regionibus, unum aut duos abbates providos et discretos, auctoritate Capituli ordinent et statuant, qui ad expensas abbatum non solventium, totamque perlustrant provinciam, in singulis domibus Ordinis diligenter studeant inquirere qui abbates ab anno [M. CCC.] XXX citra maxime contributiones Ordinis non solverunt, et abbates et monachos ad veritatem dicendam super huiuscemodi, si necesse fuerit, per propria iuramenta compellere non omittant, et quos repererint non solvisse, nisi bene et idonee caverint de solvendo easdem, eosdem denuntient in sequenti Capitulo generali, depositos auctoritate Capituli generalis ; priores vero, cellerarios, bursarios et officiales ceteros depositos denuntient, nullum deinceps absque dispensatione Capituli officium habituros ; conventus vero si, ne dictae contributiones fuerint persolutae, seu ne solvantur in posterum, clam vel palam, impedierint quovismodo, auctoritate praedicta, sub interdicto ecclesiastico non postponat supponere, quousque praedictae contributiones per eosdem fuerint persolutae. Abbates autem per dominum Cistercii et quatuor primos sic statutos, si praemissam commissionem seu constitutionem adimplere neglexerint, eo ipso se noverint in excommunicationis sententiam incidisse. Ipsis vero abbatibus sub poena eadem, praecipitur quatinus ea quae receperint aut recipi fuerint, clare et lucide sequenti Capitulo ad expensas Ordinis mittere vel deferre non differant collectoribus a dicto Capitulo super hoc deputatis. Dicti vero commissarii, auctoritate praedicta, si quos abbates impotentes omnino ad solvendum contributionum ex integro totas summas, cum eisdem potestatem habeant [eos quittandi] aut tardandi et certos solutionis terminos imponendi. Praecipitur insuper eisdem commissariis quatinus de abbatibus qui ad Capitulum non venerint, nec se legitime excusaverint, diligenter inquirere studeant, et quos repererint non venisse nec se, ut praemittitur, excusasse, ab eisdem et eorum singulis duplum sumptuum et expensarum quas fecissent veniendo, non omittant exigere ; et si solvere renuerint, sententias in statutis contentas papalibus superius annotatis contra ipsos non negligant promulgare. Postremo, eisdem commissariis praecipit Capitulum iniungendo quatinus modo consimili de abbatibus, qui studentes monachos ad studia non miserunt inquirant et quos invenerint non misisse, duplum bursarum ab eisdem exigant, poenas speciales contra non mittentes latas a domino nostro Summo Pontifice constitutas promulgando. Si quam autem pecuniam habuerint et receperint ob praemissa ab abbatibus supradictis cum contributionum pecunia, cum integritate mittant vel deferant prout superius est annotatum. Abbatibus autem commissariis antedictis conceditur gratiose quatinus abbates, qui super hoc sententiam excommunicationis incurrerint, post solutionem absolvere valeant, auctoritate Capituli, et cum eisdem super aliis misericorditer dispensare. 5.  Item, *Libellum diffinitionum* per abbates de Altacumba et de Cassania, auctoritate Capituli compilatum, generale Capitulum approbat et ratificat, statuendo quod in omnibus Ordinis monasteriis habeatur, et firmiter ab omnibus professis Ordinis observetur. 6.  Item, cum per sinceritatis et vitae meritum, et sacrae lectionis et praedicationis scolarium Ordinis exercitium continuum venerari ab universis et multifarie decorari consuevit hactenus Ordo noster, potissime Parisius, ubi sacrae theologiae scientia peramplius et perfectius ceteris studiis incomparabiliter exercetur, et ubi de omni natione catholica quae sub coelo est, zelatores copiosius ineffabili divina providentia congregantur ; sed heu, proh dolor ! non sic hiis diebus scolares aliqui de Ordine satagunt se sacris lectionibus et honestis moribus exercere, ut inde redolere et fulgere debeat merito dictus Ordo ; sed incautae dissolutiones et insaniae rabie prorumperunt, aliqui eorum discurrendo per villam de die et de nocte, cum armis in habitu saeculari tam turpiter in pluribus se habentes ibidem quod capti per saecularem iudicem vi armorum et in castelleto Parisius carceri mancipati ac etiam reducti apud Sanctum Bernardum per regis servientes, in grave ipsius Ordinis scandalum, confusionem, iniuriam et ruborem. Eapropter generale Capitulum cupiens talibus scandalis obviare, provisori ipsius studii Sancti Bernardi, in virtute sanctae obedientiae, praecipit et committit quatinus si et quando scolarem aliquem cognoverit seu audierit de cetero de talibus, ut praemittitur, vel consimilibus per quae posset ipsius fama Ordinis verisimiliter denigrari, aut scandalum aliquod suboriri culpabilem vel diffamatum notabiliter vel suspectum, cum magistri regentis et baccallariorum consilio, ipsum ad proprium monasterium celeriter non differat destinare, causam remissionis ipsius abbati sine pallatione quacumque, per litteras exprimendo, nec tamen praesumat quisquam abbas taliter emissum ad aliquod officium de cetero sine generalis Capituli licentia promovere, quinimo ipsum per incarcerationem vel alias secundum ipsius demerita taliter puniat quod ceteri merito terreantur. 7.  Item, insolentias, dissolutiones et novitates indebitas in aliquibus solemnitatibus in Sancto Bernardo a singulis nationibus, in servitiis, in commessationibus, ludis, ineptisque conventiculis, hiis temporibus fieri consuetas ; propter quae maxima insurgunt et verisimiliter possunt insurgere discriminum pericula, enervatio ordinis, disciplina bonumque nomen et profectus studentium minuitur. Abhorrens et detestans Capitulum generale istas novitates ac dissolutiones de cetero fieri prohibet in dicto studio in futurum. Quicumque vero praemissa praesumpserit de cetero attentare a dicto studio totaliter expellatur ; nec eisdem de communis bursae substantia aliquid ulterius ministretur. 8.  Item, eamdem poenam sustineant quicumque in quibusdam festivitatibus, in cameris, vel alibi, in dicto studio ludere se[u] alias inordinate se habere, seu c[h]oreas per curias vel iardinos, cum instrumentis musicalibus ducere, aut cum larvis vel armis quandoque habitu superposito saeculari, vel per dormitorium de nocte discurrere et alios inquietare, praesumpserint in futurum. Nullusque scolaris praedicta instrumenta quae religionis puritati contradicunt, sub poenis praedictis audeat de cetero conservare, sub poena superius nominata. Inhibet districtissime idem Capitulum, ne alicui ad Franciam in Sancto Bernardo venienti provideatur per aliquem de camera seu confugio, nisi per provisorem dicti loci et consilium ; personae sufficientiam *imeritumque* requirat, palam ab omnibus in consilio, auxilio et colloquio totaliter evitetur, sub poenis antedictis. Nullus etiam ibidem teneat famulum servientem vel scriptorem, nisi pro illo imbursaverit, exceptis baccallariis aut publice legentibus ; alioquin bonis communitatis careat. Quicumque huic salubri statuto noluerit obedire, cellerario dicti studii idem Capitulum praecipit, in virtute sanctae obedientiae, quatinus omni tempore tam hiemali quam aestivo, immediate cantato Completorio, portas dicti loci claudi faciat, ne quisquam praesumat postea saecularem occasione quacumque ibidem retinere. Contrarium facientes, pane, vino et pitantia priventur totaliter una die. Nisi de licentia prioris, in cameris baccallariorum, aliquas personas graves remanere contigerit et honestas, et ad proficiendum apti et magis ad gr[ati]am dispositi, in virtute sanctae obedientiae, generale Capitulum praecipit et inungit ut singuli sacerdotes, in dicto studio residentes, ad minus in quindena confiteri et celebrare, etiam non sacerdotes similiter communicare teneantur. Non facientes evocentur ad consilium semel et secundo ; si non emendaverint, ad capitulum publice convocentur, et de studio tamquam conversationis inhonestae totaliter repellantur. Inhibet nihilominus idem Capitulum quod nullus cuiuscumque conditionis existat, extra refectorium comedat, prout in reformatione ibidem dudum facta per generale Capitulum robur habere vult in perpetuum firmitatis, plenius continetur ; contrarium facientes pane, vino et pitantia priventur pro qualibet vice una die, nisi per provisorem pro actibus scolasticis cum aliquibus aliquando fuerit dispensatum. 9.  Item, contributionem viginti quatuor millium librarum turonensium parvorum pro urgentibus debitis Ordinis concurrentibus ad usuras, ac pensionibus et servitiis in romana Curia persolvendis, necnon ad ipsius Ordinis negotia necessario promovenda, generale Capitulum ordinat et imponit a singulis abbatibus Ordinis, medietatem videlicet infra proximae Resurrectionis Domini octavas Avinione aut Parisius sive Metis, certis collectoribus ibidem quoad hoc specialiter deputatis, et aliam medietatem in sequenti Capitulo integraliter persolvendam. Quicumque vero summas sibi impositas solvere neglexerint terminis antedictis, sententiam excommunicationis ipso facto se noverint incurrisse ; quam si per tres menses continuos sustinuerint animo indurato, ex nunc prout ex tunc ipsos deponit Capitulum generale, patribus abbatibus eorumque commissariis dando strictius in mandatis quatinus ipsos denuntient depositos ; conventusque eorum locorum ad futuri pastoris electionem procedere non omittant iuxta continentiam Clementinae ; ita tamen quod quilibet abbas verus reputabitur, donec per patrem abbatem, vel ipsius commissarios, depositus fuerit nuntiatus. Cellerarius vero et bursarii negligentes, ut praemittitur, terminis praenotatis solvere, a suis officiis ex tunc denuntiat depositos idem Capitulum generale, nullum deinceps penitus officium habituros, quousque de ipsa contributione plenarie fuerit satisfactum. 10.  Item, quia in electionibus abbatum Ordinis, nonnulli patres abbates eorumque commissarii vias et modos, per quos electorum impedire valeant libertatem, nituntur frequenter ac fraudulenter invenire contra formam Ordinis temere veniendo, propter quod generale Capitulum ordinat et statuit sub poena depositionis, districtius inhibendo, ne contra formam Ordinis a sanctis patribus hactenus observatam, in electionibus faciendis de cetero aliquis praesumat procedere, sed totaliter observare uniformiter studeant continentiam Clementinae, in qua de benignitate Sedis Apostolicae multae solemnitates iuris Ordini de speciali gratia remittuntur. 11.  Item, cum ad audientiam generalis Capituli sinistra quaedam delata fuerint de monasterio et personis Beatae Mariae de Pontetrofidi civitatis Metensis, quae cedunt in maximum opprobrium Ordinis et scandalum non modicum plurimorum, nisi celeriter succurretur de remedio opportuno. Eapropter generale Capitulum, praehabita deliberatione diligenti, de Tribus fontibus et de Clarofonte abbatibus praecipit et committit quatinus ad dictum locum personaliter accedentes ipsum diligentia qua poterunt, considerent et inspiciant et prudenter et discrete inquirant, et tam de situatione dicti loci ac de dotatione ipsius, tam de numero personarum commorantium in eodem, necnon et quatinus posset ibidem monachorum numerus cum honestate Ordinis, consideratis etiam ipsius monasterii facultatibus decenter sustentari, ac etiam consimiliter de studio ibidem noviter instituto, et super praemissis cum debitis circumstantiis sequenti Capitulo generali plenam omnino referre studeant veritatem, ad finem quod praedictum Capitulum super hiis ordinare valeat quod rationabile fuerit et honestum. Inhibet nihilominus dictum Capitulum sub poenis per dominum nostrum Summum Pontificem constitutis ne in dictis monasterio et studio carnes ministrentur cuiquam non residenti ibidem continuo de cetero, absque licentia Capituli generalis, salvo tamen iure domini Morimundi quoad hoc in omnibus tam pro se quam associatis eidem ipsiusque commissariis, quando ipsos commissarios dumtaxat ibidem contigerit visitare. 12.  Item, miserabili inopiae monialium universi Ordinis generale Capitulum compatiens, ipsas absolvit a solutione contributionum quas in Ordine fieri contigerit, quousque per generale Capitulum aliud fuerit ordinatum. 13.  Item, ut via malivolis, quantum potest fieri, praecludatur, universis abbatibus Ordinis inhibet Capitulum generale ne de cetero rotulos vel libellos per homines sive nuntios ignotos traditos vel oblatos praesumant admittere seu procedere contra aliquem quocumque modo occasione eorumdem.
Anno Domini millesimo trecentesimo quadragesimo statuta sunt haec apud Cistercium in Capitulo generali. 1.  In primis, gratias Redemptori nostro incessanter referre teneamur, et in Domino sinceriter exhibere, qui Ecclesiam suam et specialiter suam ecclesiam Cisterciensem tam copiose praevenit in benedictionibus dulcedinis, gaudia nostra multiplicans dum eum, quem sua ineffabili providentia in summi cathedra pastoratus locare voluit, post graves corporis aegritudines, pristinae et ampliori sua inoblita clementia reddidit sanitati, prout idem sanctissimus pater et dominus devotis oratoribus suis et humilibus suis filiis universis abbatibus in praesenti Capitulo congregatis insinuare dignatus est, orationes pro eo devotissime postulando. Qua quidem insinuatione non immerito excitatum plus solito, generale Capitulum statuit, ordinat et diffinit quod in singulis domibus Ordinis praeter consueta suffragia, dicantur duae missae, una de Spiritu Sancto et alia de Beata Maria a singulis sacerdotibus Ordinis universi. Et quia etiam instigante humani generis inimico, ingruentibus bellis hiis diebus orbis ebullit universus, ad actorem pacis recurrendum est incessanter ; eapropter idem Capitulum ordinat et diffinit quod isto durante regum [s]c[h]ismate dicatur semel in hebdomada una missa in conventu quae inchoatur : *Da pacem.* 2.  Item, insinuatione veridica generali Capitulo extitit intimatum quod nonnullae abbatissae Ordinis conventibus suis sigilla facere et tradere negligunt et renuunt, statuta quoad hoc papalia damnabiliter contemnendo ; ne tanta praesumptio impunita remaneat, patribus abbatibus earumdem generale Capitulum praecipit et committit, quatinus ipsas abbatissas suae visitationis tempore ad tradendum suis conventibus sigilla cogere non omittant ; rebelles, si quae fuerint, per depositionem vel alio modo quo viderint expedire, irremissibiliter puniendo. 3.  Item, cum reverendus pater dominus cardinalis albus generali Capitulo intimaverit quod in *Libello diffinitionum* nuper approbato, nonnulla sunt obscura et quae declaratione indigent, ut videtur ; generale Capitulum ordinat et diffinit quod antiquus *Libellus* cum diffinitionibus annalibus ab omnibus teneatur donec aliud per generale Capitulum tribuatur. 4.  Item, diffinitionem anno praeterito editam salubriter contra non solventes contributiones Ordinis, cum suis clausulis omnibus et poenis appositis, ex certa scientia, generale Capitulum revocat et confirmat hoc addendo : et domino Cistercii quatuorque primis, cuilibet in sua generatione committendo quod ipsos certos ac discretos commissarios abbates ordinent, qui ad loca seu monasteria, ad quae priores commissarii nullatenus accesserunt, similiter et quando securior accessus habebitur, in eadem potestate personaliter accedere non omittant, et procedant prout in praefata diffinitione plenius continetur. 5.  Item, ad generalis Capituli pervenit audientiam quod nonnulli abbates Ordinis fugitivos suos cum ad obedientiam, inspirante Domino, revertuntur, in visceribus paternae dilectionis nec alias, ut tenentur, recipere renuunt et contemnunt oves eis a Domino creditas, a luporum infernalium dentibus eruere, ut videtur, minime cupientes, licet sint ex ipsis Domino discretam reddituri suo tempore rationem. Quocirca ne propter talium praesidentium duritiam subditos periclitari contingat, et in saeculo damnabiliter ac diutius evagari, abbatibus omnibus Ordinis generale Capitulum districtius praecipit et iniungit, quatinus fugitivos suos, si et cum redierint ad Ordinis unitatem, recipiant et caritative pertractent, salva semper Ordinis disciplina. Quod si facere distulerint usque ad unius mensis terminum, ab officio suspensi maneant, nisi diffinitionem praedictam duxerint ad effectum. 6.  Item, cum in statutis papalibus salubriter editis contineatur expresse quod in certis tractatibus per abbates et eorum conventus faciendis, cum sigillis abbatum et suorum conventuum littera authentica apponatur, et nonnulli abbates remotarum regionum in quibus tabelliones valent minime reperiri, declarare postulaverint quibus ipsi authenticis litteris loco tabellionis uti possent, generale Capitulum super hoc duxit salubriter ac universaliter ordinandum quod in tractatibus praedictis poterunt abbates, si voluerint, pro littera authentica, uti sigillo cuiuslibet abbatis Ordinis una cum suis videlicet abbatis et conventus. 7.  Item, cum nonnulli abbates Ordinis propter viarum discrimina et alias causas rationabiles, ut creditur, ad Capitulum non venerint, pensata temporis malitia, generale Capitulum misericorditer volens agere cum eisdem, ipsos pro anno praesenti habet totaliter excusatos. 8.  Item, cum tales ad Parisiense studium abbates Ordinis mittere teneantur, qui adepta scientia et morum disciplina, possint Ordinem illustrare, et simplicem populum documentis salubribus informare, relatuque fide digno didicerit Capitulum generale quod nonnulli abbates ad dictum studium quosdam mittunt, qui et missi et in dicto studio commorantes, nihil aut modicum ibidem proficiunt, sed nunc otio nunc inutilibus et minus licitis evagationibus se adaptant. Eapropter generale Capitulum nolens quod tales loca illorum qui missi ibidem proficere possent tam in scientia quam in omni venustate occupent sine causa, domino Cistercii et quatuor primis cuilibet in generatione sua committit, quatinus abbates qui scolares huiusmodi ad dictum Parisius studium miserint, vel de cetero mittent, possint ad revocationem ipsorum compellere, auctoritate Capituli generalis, audita relatione visitatorum contra huiusmodi otiosos. Si vero abbates praedicti, recepto mandato super hoc a domino Cistercii vel aliquo primorum, quilibet prout ad eum pertinebit, scolarem suum non revocaverit immediate, unius bursae pro anno Parisius solvi consuetae mul[c]tetur generali Cisterciensi Capitulo applicandae. 9.  Item, cum abbates de Flandria et Brabantia portiones contributionum eis contingentes pro termino praesentis Capituli generalis solvere nequiverint guerrarum turbinibus praepediti, propterea generale Capitulum volens ipsorum, consideratis afflictionibus et damnis misericorditer agere cum eisdem, praedictum terminum ipsis usque ad instans festum beati Andreae proroget atque differt. In quo festo praedicti abbates provisori Parisius studii quotas summas solvere tenebuntur, actum autem quod dicta prorogatione durante sententias et poenas contra non solventes editas non incurrunt. 10.  Item, cum propter inobedientiae vitium mors orbem intravit universum, relatumque extiterit Capitulo generali quod nonnulli monachi Ordinis, cum ad messes, vindemias, seu alia negotia exercenda mittuntur, nolunt praestare debitum iuramentum quod ipsa negotia fideliter exercebunt, prout per Capitulum alias extitit ordinatum ; eapropter generale Capitulum huic morbo remediis quibus potest occurrere cupiens et affectans, statuit, ordinat et diffinit quatinus abbates, qui suos monachos in praestatione praefati iuramenti inobedientes de cetero repererint, aut rebelles, ipsos ultimos omnium collocare, et panis et aquae poenitentiam quamdiu in inobedientiae contumacia duraverint percellere non omittant, et in capitulo recipiant disciplinam et, si officiales fuerint, deponantur. 11.  Item, ne victum longi temporis brevis hora consumat, generale Capitulum statuit, ordinat et diffinit quod prior Cistercii, qui est vel pro tempore erit, necnon et nostri Ordinis sacrae theologiae magistri, possint, abbate aliquo non vocato, in monasterio monialium visitationis officium exercere, ut per haec via expensis superfluis praecludatur. Quia vero dictos magistros generale Capitulum vult, sicut decet, congruis honoribus praevenire, propterea concedit eisdem quatinus benedictionem in monasteriis per quae transierint, accipiant supra gradum. 12.  Item, cum nonnulli abbates et monachi Ordinis saepe praeteritis temporibus ad domum Cisterciensem matrem nostram pro commodandis privilegiis recursum habuerint eaque secum portaverint pro suis et monasteriorum suorum negotiis prosequendis, et ea neglexerint, ne forte dicatur, contempserint reportare ; eapropter generale Capitulum dictis abbatibus et monachis sub poena excommunicationis praecipit et iniungit, quatinus praedicta privilegia apud Cistercium saltem infra proximum venturum Capitulum generale reportare, vel per certum et securum nuntium remittere non omittant, et idem de aliis quatuor monasteriis Ordinis statuit Capitulum generale. 13.  Item, ut accelerata sententia finem controversiis imponens partes relevet a taediosis laboribus et expensis, statuit Capitulum et diffinit quod quotienscumque in emergentibus causis duo vel plures commissarii per ipsum Capitulum fuerint deputati, uno eorum impedito, vel se rationabiliter excusante, alius seu alii valeat seu valeant alium sibi de consensu partium associare collegam, qui consimilem in commissis habeat potestatem auctoritate Capituli generalis. 14.  Item, contributionem duodecim millium florenorum pro urgentibus debitis Ordinis concurrentibus ad usuras ac pensionibus et servitiis in romana Curia, domino cardinali albo et domino Neapolioni et aliis personis persolvendis, necnon et ipsius Ordinis negotiis necessario procurandis, generale Capitulum ordinat et imponit a singulis abbatibus Ordinis medietatem, videlicet infra proximae Resurrectionis Domini octavas Avinione aut Parisius sive Metis certis collectoribus… *etc. ut ann. praeced. n° 9*. 15.  Item, dignum est et consonum rationi ut illi in Ordine prae ceteris omnibus honorentur a quibus totus Ordo sumpsit exordium et totius religionis monasticae fundamentum ; eapropter generale Capitulum duxit non improvide statuendum quod quatuor primi abbates Ordinis in suis monasteriis nulli abbati supervenienti cuiuscumque generationis fuerit, cedere teneantur. 16.  Capitulum generale consules oppidi Brunswick in fraternitatem bonorum operum recipit ex petitione abbatis Riddagshusani. 17.  Petit abbas de Riddagshehusen, quod liceat ei vendere pensiones ad vitam et quod possit aliquas inutiles possessiones vendere vel pro annua portione locare. Abbatibus de Valle Sanctae Mariae et de Lapide Sancti Michaelis committitur, ut in ipsa persona ad dictum monasterium accedant et ibi veritatem de praemissis, prout in papalibus statutis continetur, diligenter inquirant, futuro generali Capitulo referendo.
Anno Domini millesimo trecentesimo quadragesimo primo statuta sunt haec apud Cistercium in Capitulo *generali.* 1.  In primis, cum anno praeterito fuerit diffinitum quod pro bono statu sanctae matris Ecclesiae et pro pace inter reges et mundi principes reformanda, qui, suadente callidi supplantatoris nequitia dissidiorum et guerrarum turbinibus implicantur, semel in hebdomada missa pro pace solemniter in singulis dominus celebretur, generale Capitulum hoc idem statuit fieri adiiciens ordinando quod collecta *Deus a quo sancta desideria*, de cetero dicatur ab omnibus et singulis sacerdotibus Ordinis, cum divina ipsos contigerit celebrare, ut auctor pacis spiritum suae pacis principibus influat, et sublata totius iniquitatis sevitia, totam mundi machinam ad statum sincerae tranquillitatis pia benignitate reducat. 2.  Item, diligenti studio contemplantes qualiter inter cetera nostri Ordinis generosa plantaria Parisiense studium illustrat Ordinem universum in quo nostri Ordinis professores aquas vivas de fontibus Salvatoris abundanter hauriunt, et immaculatam Domini legem suscipiunt animas salubriter convertentem, decet et expedit ferventer intendere ut studentes inibi ad decorem Ordinis velut splendor fulgeant firmamenti, nullaque eos caligo peccatorum, instigante actore tenebrarum, obnubilet, et nimbosae conversationis umbraculum non obscuret. Hac igitur consideratione permotum Capitulum omnibus abbatibus Ordinis duxit tenore praesentium strictius iniungendum, quatinus de cetero tales ad dictum studium mittere studeant qui sint conversationis honestae, nitidi, ad studendum fervidi, et idonei ad documenta salutaris scientiae capiendum ; ut autem dicti studentes metu poenae ad studendum ferventius animentur, refrenentur a noxiis et a dissolutionibus arceantur, generale Capitulum statuit et diffinit quod emissi de dicto studio ob suae demerita pravitatis, in claustri disciplina arctissima teneantur, nullum deinceps habituri officium absque speciali dispensatione et licentia Capituli generalis. 3.  Item, ad Capituli generalis audientiam plurimorum fide dignorum relatu crebraque clamosa insinuatione pervenit, quod scolares studii Sancti Bernardi, tam rectores et superiores, quam simplices et inferiores, quod rectores praedicti, qui aliis non tam sermone quam opere deberent humilitatem et obedientiam praedicare, utroque modo praedicto, tam scilicet sermone quam opere, praeceptis omnibus generalis Capituli non tam ex ignorantia quam inobedientia se ipsos ex certa et obstinata malitia protervos exhibent et rebelles. Nam postquam generale Capitulum bursarum quantitatem, bona deliberatione praehabita, anno praeterito taxavit, aliaque statuta salubria et tot praedicto studio utilia statuit, et per suas patentes litteras dictis scolaribus intimavit, dicti rectores in animarum suarum periculum et totius Ordinis contemptum et praedicti studii detrimentum non modicum, sicut experientia edocet, praedictorum contraria ordinare seu statuere praesumpserunt, asserentes, quod ad Capitulum generale non pertinet de bursa seu pecunia scolarium aliquid statuere nec etiam ordinare. Et quia, quod a superioribus agitur, facile ab aliis trahitur in exemplum, idcirco inferiores scolares a praedictis exempla sumentes in rebelliones plurimas et dissolutiones evidenter noxias inciderunt : nam quantum ad primum tot scriptoria in dormitoribus posuerunt, quod factum tantum non obviat inhibitionibus Capituli generalis, sed, quod gravius et execrabilius est, de plano reformationibus sanctissimi patris ac domini nostri Summi Pontificis notabiliter contradicit. — Item, quantum ad secundum, quia tibiis ceterisque ludis inhonestis non solum secrete et latenter, verum etiam publice et patenter contra ordinationes generalis Capituli, non solum diurnis verum etiam horis nocturnis se implicent ; ex frequentatione et enormitate istarum dissolutionum fuit hoc anno homicidium hora nocturna in dicto studio perpetratum et multi letaliter vulnerati. — Item, peccata addentes peccatis et non, ut deberent, de bono in melius, sed de malo in deterius labentes, regulari habito temere deposito cum tunicis et caputiis saecularibus per claustrum ceteraque loca incedunt, per quod, si ita est, praedicti scolares apostatant et incurrunt excommunicationis sententiam ipso iure ; quodcirca generale Capitulum nolens tam enormes excessus relinquere incorrectos, dominis de Pontiniaco et Claravalle abbatibus praecipit et committit, quatinus ad dictum studium cum expensis Ordinis accedentes de praemissis omnibus et singulis et aliis, in quibus dicuntur scolares nequiter excessisse, diligenter inquirant et reperta veritate culpabiles puniant et corrigant severitate rigida per emissionem, incarcerationem, depositionem vel alias, ut oportere viderint, invocato etiam ad hoc, si necesse fuerit, auxilio brachii saecularis, reformantes insuper ac etiam statuentes, quae reformanda ac etiam statuenda in eodem studio viderint, in plenaria Ordinis potestate. 4.  Item, cum primitivae scientiae sint viae ad scientiam theologicae veritatis, per quam pravitas heretica de infidelium cordibus extirpetur, eapropter generale Capitulum gerens in votis ut fides catholica prosperetur, per dominum nostrum Summum Pontificem salubriter exhortatum statuit, ordinat et diffinit, quatinus in singulis domibus Ordinis universi in quibus monachi fuerint quadraginta, monachis lector habeatur qui iuvenes in grammaticalibus et logicalibus edoceat, scientiamque studiosa in illos instructione transfundat, ut instructi fructum optatum, fidem propagaturi, Deo actore, producere valeant in futurum. Ubi autem non fuerit monachorum numerus praelibatus, lector ibidem teneatur aut unus monachus scolaris cum quindecim libris turonensium, quamdiu curret moneta debilis, ad monasteria mittatur, in quibus lector fuerit ordinatus. Abbates autem missos sibi scolares, ut praemittitur, sublato difficultatis obstaculo, recipiant, et eos ad regulares observantias, sicut suos proprios, auctoritate Capituli coerceant et compellant. 5.  Item, cum saepe et pluries abbatibus petentibus licentiam sibi dari de rebus possessis, iuribus et censibus annuis permutandis, vendendis, seu in emphiteosim vel alias concedendis, iuxta formam papalium statutorum, duo vel plures commissarii concedantur a Capitulo secundum continentiam eorumdem, quorum unus aliquotiens vacare non potest aliqualiter et sic plura negotia in monasteriorum dispendium remanent inexpleta. Eapropter generale Capitulum in praemissis cupiens salubriter providere ordinat et diffinit quod quotienscumque unus commissariorum a Capitulo concessorum executioni huiusmodi vacare nequiverit, alter commissarius de consensu abbatis et conventus quos tanget negotium, unum abbatem alium valeat subrogare, qui consimilem in praedictis habeat potestatem. 6.  Item, ut in contractibus pensionum vendendarum, aut etiam de iuribus ultra quinquennium concedendis contra formam in statutis papalibus contentam, de cetero non erretur, generale Capitulum statuit et diffinit quod nulli liceat abbati ad discutiendum a generali Capitulo petere quoadusque tractatum solemnem fecerit et sub nota publica iuxta formam apostolicam eumdem Capitulo primitus studuerit praesentare. 7.  Item, ad compacandam quorumdam conscientiam scrupulosam generale Capitulum statuit et diffinit, quatinus quilibet abbas Ordinis monachum suum vel monachos pro culpa, quae in monasterio commode non poterit emendari, ad quaevis Ordinis monasteria de cetero valeat emittere, quavis diffinitione in contrarium edita non obstante. 8.  Item, contributionem duodecim millium librarum pro pensionibus in romana Curia et servitiis domino cardinali albo, domino Neapolioni, aliisque personis persolvendis, necnon ipsius Ordinis negotiis necessario promovendis, generale Capitulum ordinat et imponit a singulis abbatibus in sequenti generali Capitulo solvendarum. Quicumque vero abbates summas sibi impositas solvere neglexerint termino antedicto, sententiam excommunicationis ipso facto se noverint incurrisse ; cellerarios vero et bursarios negligentes termino praenominato solvere, a suis officiis ex nunc denuntiat depositos idem Capitulum generale, nullum deinceps penitus officium habituros quousque de ipsa contributione plenarie fuerit satisfactum. 9.  De missis. Pro sanctissimo in Christo patre et domino nostro domino Summo Pontifice, et pro bono statu Ecclesiae a singulis sacerdotibus Ordinis, tres missae dicantur, una de Spiritu Sancto, una de sancta Cruce et una de Beata Virgine. Item, missae in singulis domibus a singulis sacerdotibus : de Spiritu Sancto, sex ; de Sancta Cruce, quatuor ; de Beata Maria, sex ; pro defunctis, tres. 10.  Capitulum generale, ex petitione Stanislai abbatis de Oliva, concordiam inter ipsum et Ordinem Cruciferorum de bonis monasterii factam, confirmat.
Anno Domini millesimo trecentesimo quadragesimo secundo statuta sunt haec apud Cistercium in Capitulo generali. 1.  In primis, quoniam tanta est callidi supplantatoris et calumniator[is] malignitas, qui escas concupiscens electas, per invisibilem nequitiae spiritualis astutiam quae malum in boni speciem transfigurans, rationabilis intelligentiae oculum vitiosae obscuritatis caligine interdum damnabiliter sic involvit, ut quod ad perniciem, sub praetextu remedii profuturi palliatione suggeritur, velut saluberrimum caecucientis errore iudicii assumatur ; decet et expedit remediis, quibus oportet, talibus pernitiosis suis fraudibus occurrere, ut praedicta electa praeda divinitus de illius manibus auferatur. Sane ad audientiam Capituli generalis pervenit, quod abbates de Varvellia, de Tinterna et de Caveria in Anglia in suae salutis dispendium, et monasticae unitatis dissidium, Capitulique generalis praeiudicium et contemptum, omnes abbates Cantuariensis provinciae convocare temeritate nefaria praesumpserunt, et ponentes falcem suam supra messem nequiter alienam, statuta condere et poenas certas contra delinquentes imponere sub observantiae regularis pallio studuerunt ; quod quidem, si in vigore subsisteret, totius honestas et unitas Ordinis penitus solveretur. Quocirca generale Capitulum cupiens tantae temeritatis audaciam refrenare, ordinationes praefatas, licet de iure non valeant, denuntiat irritas et inanes, omnibus abbatibus Ordinis sub poena excommunicationis latae sententiae strictius inhibendo ne de cetero consimilia attentare praesumant ; quod si quis fecerit, seu fieri procuraverit, ultra praedictam excommunicationis sententiam, quam incurrit eo ipso, pro deposito habeatur, et per patrem abbatem depositus nuntietur. Abbates autem praefatos, qui auctores, suae salutis prodigi, extiterint huiusmodi temerariae factionis, citat Capitulum ad sequens futurum Capitulum iuxta demerita ultionem debitam recepturos. 2.  Item, cum propter defectum abbatum non solventium contributiones ab Ordine impositas, redditus et pensiones annuas ac debita in quibus sunt Ordini obligati, Ordo noster incurrit multa damna sitque graviter oppressus multiplici onere debitorum, Capitulum generale domino Cisterciensi et quatuor primis, cuilibet in generatione sua, praecipit et committit, quatinus in singulis provinciis seu regionibus viros providos auctoritate Capituli ordinent et statuant qui, ad expensas abbatum qui non solverunt, perlustrantes provincias in singulis domibus diligenter inquirere studeant qui abbates contributionis Ordinis redditus et pensiones annuatim Ordini non solverunt. Et abbates mon[asteriorum] super huiusmodi per iuramenta propria compellere, si necesse fuerit, non omittant et quos repererint non solvisse, nisi bene idonee caverint de solvendo saltem in sequenti generali Capitulo, vel certis terminis per eosdem commissarios statuendis, depositos auctoritate Capituli studeant nuntiare. Priores, cellerarios et ceteros officiales forma consimili depositos nuntient, nullum deinceps habituros officium sine licentia Capituli generalis. 3.  Item, ad generalis Capituli nuper plurium ac fide dignorum relatione pervenit auditum, quod nonnulli nostri Ordinis professores, eorum monasterio pastoris solatio destituto, ad futuri pastoris electionem, patre abbate, ad quem electi probatio et reprobatio pertinere noscitur, minime requisito, ambitiosa praesumptione procedere non postponunt ; eapropter Capitulum generale cupiens super hoc de competenti remedio providere statuit et diffinit quatinus de cetero ad novi pastoris substitutionem nullatenus procedatur, nisi patre abbate vel eius commissario requisito primitus et praesente. Si quis autem huiusmodi statutum convicti fuerint temerarie violasse ad electionem, ut praemittitur, non vocato patre abbate vel eius commissario, procedentes, generale Capitulum electionem sic praesumptam ipso iure pronuntiat esse nullam, et electoribus iure eligendi tam active quam passive illa vice privatis. Pater abbas vel eius commissarius provideat de persona idonea monasterio viduato, iuxta Ordinis instituta ; et haec praesens diffinitio ad moniales Ordinis in omnibus et per omnia extendatur. 4.  Item, cum victualium regularium provisio pro suis visitatoribus sit monasteriis monialium Ordinis nonnunquam plurium sumptuosa, generale Capitulum indemnitatibus eorumdem prospicere cupiens statuit et diffinit, quatinus in omnibus monasteriis monialium Ordinis visitatoribus ordinariis et commissariis eorumdem, tantum visitationis tempore, carnes valeant ministrari, ipsique ordinarii vel eorum commissarii in dictis locis libere eisdem carnibus uti possunt, diffinitione quacumque in contrarium edita non obstante. 5.  Item, consideratis monetae debilitate, caristia temporis et sarcina debitorum, per provisorem et cellerarium studii Sancti Bernardi Parisius praeterito tempore contractorum, generale Capitulum ordinat et diffinit, quatinus quilibet scolaris praedicti studii pro hoc anno solummodo viginti quatuor libras parisiensium habeat imbursare, abbatibus Ordinis praecipiens et iniungens quatinus praedictam summam ministrare suis scolaribus non omittant pro bursis suis terminis constitutis, [sub] poenis in statutis papalibus ordinatis. 6.  Item, contributionem decem et octo millium florenorum pro servitio domino Summo Pontifici faciendo, pensione domini cardinalis persolvendis, et aliis necessario procurandis a singulis abbatibus in sequenti generali Capitulo solvendo[rum], generale Capitulum ordinat et disponit. Quicumque vero abbates summas sibi impositas solvere neglexerint termino antedicto, sententiam excommunicationis ipso facto se noverint incurrisse. Cellerarios domo[rum] et eorum bursarios negligentes in praemissis ex nunc depositos pronuntiat Capitulum generale, nullum deinceps officium habituros quousque de ipsa contributione fuerit integre satisfactum. Et cum dominum Cisterciensem, quatuor primos et quamplurimos abbates alios Ordinis pro dictis servitio, pensione, ac debitis solvendis oporteat obligare, cum Ordo pecuniam in praeterito…, generale Capitulum ordinat et diffinit, quatinus praedicti domini totum Ordinem valeant quoad hoc obligare, dictusque Ordo totus ipsos praedictos servabit indemnes et ab omnibus damnis.
Anno Domini millesimo trecentesimo quadragesimo tertio statuta sunt haec apud Cistercium in Capitulo generali. 1.  Sedula meditatione Capitulum considerans et attendens qualiter studii Parisiensis generosa plantatio nostri professores Ordinis splendore scientiae salutaris irradiat, decorat, virtutibus affluentibus igneis meritorum accumulat et tantos facit noxiis praecavendis, decet et expedit ferventer intendere, ne praetextu occasione vel defectu substantiae temporalis deficiat aut patiatur ab ipsis irreparabilibus nocumentis. Hac itaque consideratione permotum Capitulum ne propter temporis caristiam, scolares studentes inibi recedere in confusionem Ordinis compellantur, de bursis eorum et forma victualium ducit tam rationabiliter quam salubriter per modum qui sequitur ordinandum, videlicet quod quilibet scolaris triginta libras parisiensium monetae currentis solutionis tempore teneatur ponere. Et quilibet abbas sub poena in statutis contenta papalibus astringatur indefectibiliter suis studentibus destinare solutionis termino constituto. Et quia victus sobrietas motus illicitos temperat, mentem refrenat a vitiis, ingenium acuit et ad capiendum documenta scientiae facilius dirigit et disponit, cellerario dictae domus strictius inhibetur ne cuiquam studenti de cetero in refectorio vel alibi praeterquam communia regularia victualia audeat ministrare ; quod si contrarium attentare praesumpserit, eo ipso pro vice qualibet ingressum ecclesiae sibi per mensem noverit interdictum. Qui vero carnes comedere voluerit, de bursa emat propria et comedat de ordinata licentia, prout hactenus a fundatione studii extitit assuetum. Nullus cameram, nisi existat baccallarius, tenere audeat vel habere, sed omnes communibus applicentur usibus distribuendae et tradendae infirmis et necessitatem habentibus per provisorem vel cellerarium, quando viderint opportere. Cellerario vero districtius inhibetur ne de cetero ultra bursas scolarium audeat contrahere mutuum quavis causa, nisi de speciali licentia Diffinitorum Capituli generalis. 2.  Item, cum absentia abbatum Ordinis a monasteriis absentium eisdem, prout magistra rerum demonstrat experientia, multipliciter sit damnosa, abbatibus magistris in theologia strictius inhibetur ne post annum, postquam adepti fuerint cathedram magistralem, praesumant in studio remanere, nec cuiquam super hoc absque speciali mandato Capituli aliqualiter liceat dispensare. Nec est intentionis Capituli generalis quod magister de Mortuo mari in Parisius actu regens dimittat cathedram, quousque per cancellarium parisiensem alter ad magistralem cathedram fuerit sublimatus. 3.  Item, ut futuris periculis occurratur et monasteriorum utilitatibus consulatur, generale Capitulum statuit irrefragabiliter et diffinit, quod quotienscumque dispersio monachorum per Capitulum conceditur, pater abbas vel cui committitur dispersio facienda, antequam ad dispersionem procedat, in abbatis et conventus praesentia iurare teneatur, quod nihil aliud faciat nisi quod utilitati et immensae necessitati ac relevationi monasterii viderit expedire, nec eamdem faciat nisi intensa necessitas sic requirat. Abbas vero monasterii dispergendi iurabit solemniter, quod in praemissis se habebit fideliter, et quolibet anno in sui visitatoris praesentia computabit et se obligabit, ut supra, quod pro quolibet emisso monacho vel converso, de viginti libris turonensium annis singulis suum monasterium relevabit. 4.  Item, cum nonnulli monachi nostri Ordinis vagabundi per saeculum in suae salutis dispendium, et nonnunquam plurimorum scandalum discurrentes per nostri monasteria Ordinis et in eisdem bonorum mores suis pravis colloquiis corrumpentes, eos ad rebellionem et inobedientiam excitant et inducunt, prout experientia nonnullos nostri Ordinis abbates edocuit manifeste. Eapropter generale Capitulum scandalis et futuris periculis cupiens obviare, statuit, ordinat et diffinit, quatinus de cetero tales profugi monachi per saeculum evagantes ad quaevis nostri Ordinis monasteria nullatenus admittantur, sed in porta remaneant, donec prior vel qui tenet locum eius, de eorumdem conditionibus inquisierit et utrum incedant de licentia ordinata. Qui contrarium fecerit, per triduum in pane et aqua sustineat poenitentiam levis culpae. 5.  Item, quod cum in statutis papalibus omnibus nostri professis Ordinis sit totaliter interdictum, ne in studiis Ordinis iura canonica quaevis audire vel legere praesumpserint, et quidam Ordinis monachi credant audire iura praedicta in aliis studiis sibi fore licitum, et ad alia studia saecularia se transferunt ob huiusmodi in suae salutis dispendium et iacturam ; eapropter generale Capitulum volens eorum callidae malitiae in posterum obviare, ducit strictius inhibendum ne de cetero quisquam abbas sive monachus audire vel legere eadem in quibuscumque studiis, villis, civitatibus, sive castris praesumant. Quod si quis fecerit, eo ipso excommunicationis sententia se noverit alligatum. Abbas autem qui licentiam talem conferre praesumat eadem existat innodatus ipso facto. 6.  Item, cum secundum statuta papalia patres abbates in suis visitationibus pro eundo et redeundo expensas possint et debeant a visitatis filiis recipere moderatas, et aliqui abbates vel conventus suis patribus aut eorum commissariis solvere quamdam consuetudinem frivolam qua non teneri dicunt, et asserunt praetendentes, generale Capitulum dictis abbatibus, filiis et eorum conventibus strictius in virtute sanctae obedientiae praecipit atque mandat, quatinus dictas expensas moderatas iusto taxatas libramine aequitatis, quacumque non obstante consuetudine, quam frivolam reputat, solvere non postponant. 7.  Item, cum nullus debeat de sua inobedientia et rebellionis malitia honorem et commodum reportare, generale Capitulum ordinat et diffinit, quod quisquis monachus vel conversus ob suae pravitatis demerita carceri mancipatus, de dictis carceribus praesumpserit absque licentia [evadere] aut fregerit carceres antedictos, ut punitionem effugiat regularem, non possit ad quoscumque actus legitimos promoveri, absque speciali dispensatione Capituli generalis. 8.  Item, in pluribus monasteriis Ordinis tempore Adventus Domini pisces non possunt haberi propter vehementiam temporis hiemalis, sicque oporteat personas Ordinis in eisdem cum miseria vivere, illos praecipue, qui in vinea Domini pondus diei et aestus sustinent incessanter. Eapropter generale Capitulum eisdem pie compatiens ordinat et diffinit, quod in monasteriis supradictis cunctis liceat uti lacticiniis tempore praenotato usque ad nutum Capituli generalis. 9.  Quoniam quibusdam dubium videbatur, a quo deponi deberet abbas, qui nollet ad matrem suam ascendere, sic diffiniendo determinat Capitulum generale, ut non nisi proprii patris auctoritate deponatur vel ipsius Capituli generalis. Huic autem constitutioni causam dedit, quod abbas Cistercii N. vacante domo Bonaevallis filiae suae deponere visus est de facto, cum de iure non posset, nepotem suum abbatem Vallismagnae eo quod cum eligeretur, ad dictam matrem suam ascendere recusavit. Quae quidem depositio reservari debuit novo Bonaevallis abbati vel Capitulo generali. Super quo ad Capitulum generale per abbatem Grandissilvae delata querela et quasi publice proposita de consensu unanimi dicti domini abbatis et Diffinitorum facta fuit institutio seu interpretatio.
Anno Domini millesimo trecentesimo quadragesimo quarto statuta sunt haec apud Cistercium in Capitulo generali. 1.  In primis, cum humilis Parisiensis universitas, cuius est non modica portio Sancti Bernardi studium, de virtutum et sapientiae fontali principio sui luminis radios diffundens, mundum illuminat universum, idcirco ut copiosiores radios luminis valeat effundere in futurum, generale Capitulum statuit, ordinat salubriter et diffinit quatinus abbates nostri Ordinis scolares habiles et idoneos ad scientiam acquirendam, cum bursis integris mittere non omittant, alioquin poenas in statutis papalibus contentas eo ipso se noverint incurrisse. Abbates autem qui bursas anni praeteriti non solverunt, nisi infra proximum Natale Domini Parisius mittere summam in qua remanent obligati studuerint, ab ingressu ecclesiae noverint se suspensos ; quam suspensionem, si per mensem sustinuerint animo indurato, eo ipso sciant se excommunicationis sententiam alligatos. Et sciendum quod anno futuro scolares praedicti studii quatuordecim libras parisienses imbursabunt. 2.  Item, prout generali Capitulo est delatum, nonnulli nostri Ordinis monachi cum ad prioratus plebanios seu capellas ad Ordinis nostri monasteria iure patronatus vel alias spectantes, quasi provisione cum episcoporum dioecesanorum decreto et licentia sunt promoti, cum delinquunt vel eis ab abbatibus suis aliquid imperatur, obedire renuunt et contemnunt, subiectos se esse tantummodo dioecesanis episcopis asserentes, in praeiudicium iurisdictionis paternae et enervationem monasticae disciplinae. Eapropter generale Capitulum malignantium subterfugiis cupiens obviare, statuit, ordinat et diffinit, quatinus nostri Ordinis monachi cuiuscumque regionis, nationis aut conditionis existant, qui sunt et in posterum erunt promoti ad dictos prioratus plebanios, ecclesias seu capellas, nisi mandatis suorum abbatum et correctionibus de se factis ratione excessuum commissorum paruerint humiliter et devote, vocem in capitulo vel alibi non habeant ; moram in monasterio protrahere non praesumant, nec tamquam membra ab unitate Ordinis praecisa ad tractandum de negotiis monasteriorum cum ceteris admittantur aut eis de communi *substantia* administretur, nisi prout transeuntibus hospitibus fieri consuevit. 3.  Item, ut interioris mentis religio per exteriorem habitum decentius ostendatur, generale Capitulum quorumdam abusum qui terminos, quos sancti patres provide posuerunt, nituntur perperam transgredi, novis curiositatibus et curiosis novitatibus in habitibus exquisitis nitorem Ordinis obumbrantes, non sine scandalo plurimorum, reprobans praecipit et diffinit, quatinus de cetero nulli nostri Ordinis habitum, quocumque nomine hic censeatur, deferre liceat alterius coloris quam bruni et albi, prout in statutis papalibus continetur ; in calceamentis autem et aliis circa se positis et ponendis, adeo honeste et composite se habeant quod in eis nihil appareat quod possit aut debeat offendere intuentes. Si quis autem praedictorum temerarius transgressor extiterit, Ordinis consuetudinem antiquam derelinquens, et saecularibus, a quibus nos decet esse extraneos, se conformans eo ipso excommunicationis sententiam se noverit incurrisse, quia error, cui non resistitur, approbari videtur. 4.  Item, cum frustra esset privilegia impetrare, nisi essent qui ea viriliter et debite tuerentur, hinc est quod generale Capitulum aspiciens ac crebra meditatione attendens qualiter domini archiepiscopi et episcopi moderni temporis libertates nostri Ordinis infringere molientes, exactiones varias ac novitates alias indebitas ab nostro monastico Ordine exigere et imponere, contra ipsius Ordinis communia privilegia non verentur, asserentes se super haec a Sede Apostolica gratiam obtinere ; eapropter idem Capitulum, domini nostri cardinalis, communicato sibi bonorum et iurisperitorum consilio, litteris exhortatum statuit, ordinat et diffinit, quatinus cum de cetero huiusmodi exactiones seu novitates in Ordine evenire contigerit contra privilegia Ordinis communia, abbates illico appellare studeant, appellationesque viriliter prosequantur in expensis communibus monasteriorum provinciae in qua hoc contigerit evenire. Tres autem primi illius provinciae abbates convocandi ceteros et contributiones super hoc imponendi per ipsam provinciam, prout est alias diffinitum, habeant potestatem. Ad appellationem autem super praemissis ad romanam Curiam iam emissas praesentem diffinitionem extendit idem Capitulum generale. 5.  Item, cum a bono iugi obedientiae regularis impudenter exorbitet frivola excusatio adinventa, hinc est quod generale Capitulum, absentiam quamplurimorum abbatum perperam remanentium a Capitulo generali non ferens aequanimiter, ordinat et diffinit quod receptores excusationum abbatum remanentium iuramenta exigant ab excusatoribus eorumdem an causas remanentium sciant vel credant saltem verisimiliter esse veras, dictique receptores causas ipsas studeant referre coram Diffinitoribus qui de sufficientia tractabunt et ex ordine debito iudicabunt. Sane ne obedientes viderentur forsitan non proficere, si rebelles non reportarent debitam ultionem, ordinat et statuit Capitulum quod cogantur dicti abbates se minus sufficienter excusantes, ad duplum eo solvendum quod in expensis facerent veniendo. 6.  Item, contributionem duodecim millium florenorum pro pensione domini cardinalis, debitis Ordinis exsolvendis et aliis negotiis utiliter promovendis a singulis abbatibus Ordinis in sequenti generali Capitulo solvendorum, generale Capitulum ordinat et imponit. Quicumque vero abbates summas sibi impositas solvere neglexerint in praelibato termino, sententiam excommunicationis ipso facto se noverint incurrisse. Cellerarii vero et eorum bursarii in praemissis negligentes ex tunc pronuntiat depositos idem Capitulum generale, nullum deinceps habituros officium, donec de contributione fuerit sic debita ex integro satisfactum. 7.  Item, cum iuxta beati regulam Benedicti, ad abbatem cuiuslibet monasterii, seniores domus suae, quos cognoverit meliores, ad se super tractandis pro consilio pertineat evocare, generale Capitulum ordinat et diffinit, quatinus de cetero ad consilium abbatis nullus accedere praesumat, nisi per abbatem fuerit evocatus. Morem autem vel verius abusum, qui in aliquibus Alemanniae partibus in contrarium inolevit, ut dicitur, expresse reprobat Capitulum generale. COMMISSIONES. 8.  Cum ab illis non sint beneficia subtrahenda, quibus in recompensationem meriti sunt concessa, hinc est quod cum fratri Michaeli de Caldun., quondam abbati de Cliva annua pensio centum solidorum de consensu patris abbatis, abbatis successoris monasterii memorati, tamquam benemerito fuerit assignata, quae sibi solvi absque causa rationabili, ut asserit, recusavit. Eapropter generale Capitulum abbati de Carreria praecipit et committit, quatinus de praemissis inquirat, et si ipsum benemeritum ac dictam pensionem sibi fuisse, ut praemittitur, assignatam repererit abbatem de Cliva ad solvendam dictam pensionem dicto fratri Michaeli per censuram Ordinis coerceat et compellat in plenaria potestate. 9.  Item, cum frater Guillelmus de Borbonio, quondam abbas, ut asserit, de Septem fontibus, contra nunc abbatem ipsius monasterii appellaverit ad Capitulum generale super multis gravaminibus sibi, ut dicit, inflictis irrationabiliter et illatis, generale Capitulum patri abbati de Fonteneto, adiuncto sibi abbate de Benedictione Dei in Arvernia, totam controversiam committit pace vel iudicio terminandam in plenaria Ordinis potestate. 10.  Item, cum in Capitulo nuper praeterito abbatibus de Begar et de Sancto Albino commissum extiterit ut querelam et quaestiones quae inter abbatem Veterisvillae et fratrem Nicolaum dictum Brusom monachum dicti loci, vertebantur, vocatis vocandis in potestate plenaria fine debito terminarent, corrigendo noxios et innocentes auctoritate Capituli absolvendo et ex processibus eorum generale Capitulum contra abbatem factis eo quod plene non probabatur quod dictus monachus se obligaverat probaturum, non potuerunt ad diffinitivam sententiam procedere in praemissis. Eapropter generale Capitulum abbatibus de Fonte *Danielis* et de Thoriniacho praecipit et committit, quatinus ad locum praedictum personaliter accedentes processus praedictos secum deferant, et auditis quae utraque pars dicere et proponere voluerit ad sui iustitiam confovendam, perficiant et compleant quod remanserat per primos commissarios incompletum, et referant Capitulo generali. Et quia post appellationem per abbatem interpositam, cui dicti commissarii ob reverentiam Capituli detulerunt, licet de iure non teneret, ipsi commissarii abbatem ab administratione huiusmodi suspenderunt, generale Capitulum dictam suspensionem revocat et annullat quousque per ipsum Capitulum aliud fuerit ordinatum. 11.  Item, cum immoderata pensio nonno Roberto quondam abbati de Walleya fuerit assignata, prout generali Capitulo est suggestum, abbatibus de Fontanis et de Joravalle committit Capitulum generale, quatinus dictam pensionem, consideratis dicti nonni Roberti meritis, habeant aequitatis suadente merito moderari. Si autem dicti abbates, vel alter eorum a partibus vel aliqua partium fuerint recusati, moderationem huiusmodi valeant aliis abbatibus committere non suspectis, auctoritate Capituli generalis. 12.  Item, cum abbas Altaecumbae auctoritate Capituli et domini Pontigniacensis nonno Ioanni de Lay., quondam abbati de Cassenia, grangiam de Cultilibus in comitatu de Foresio situatam pro pensione sua assignasset et concessisset sub certis punctis et conditionibus in quodam instrumento confecto super hoc comprehensis, nihilominus praedictus Ioannes dictam grangiam vi armata et per violentiam occupavit, eamque detinet occupatam, conditiones praedictas in aliquo non implendo, prout Capitulum per patrem abbatem et abbatem proprium extitit informatum. Quapropter generale Capitulum in praedictae violentiae odium, dictum nonnum Ioannem monet in hiis scriptis, unica canonica monitione peremptoria pro tribus et ex causa, quatinus aut conditiones in dicto instrumento specialiter insertas impleat, aut grangiam de Cultibus (*sic*) praedictam monasterio de Cassenia liberam et quittam ab omni onere debitorum, sublato difficultatis obstaculo, restituere non postponat infra mensem a praesentis diffinitionis seu monitionis receptione seu notitia numerandum ; alioquin sententiam excommunicationis se noverit incurrisse ; omnibus abbatibus illius provinciae praecipit Capitulum generale, quatinus ipsum excommunicatum denuntient, quousque praedictae monitioni paruerit cum effectu ; quam sententiam si per alium mensem sustinuerit animo indurato, ipsum privat Capitulum omnibus gratiis habitis et habendis, et praecipit ipsum idem Capitulum ad claustrum proprium revocandum, invocato ad hoc, si necesse fuerit, auxilio brachii saecularis. 13.  Item, relevationem monasterii Altaesilvae personarum regularium oneribus et voraginibus debitorum lamentabiliter et quasi irreparabiliter desolati per alienationem, dispersionem vel alias, generale Capitulum patri abbati per se vel per alium committit in plenaria Ordinis potestate. 14.  Item, cum abbates Calabriae et Siciliae a quindecim annis citra et amplius, in suae salutis dispendium, et communitatis Ordinis detrimentum, contributiones ab Ordine impositas non solverunt terminis constitutis, generale Capitulum praedictis dispendiis obviare desiderans et affectans, abbati de Casemario committit, quatinus de praemissis inquirat diligentius veritatem, et quos repererit non solvisse, nisi portiones ipsos contingentes solvere promiserint per suas patentes litteras et sub debito praestiti iuramenti in sequenti Capitulo cum effectu, vel praefigendis terminis per eumdem, eos auctoritate Capituli denuntiet depositos, et conventus ad electionem futuri pastoris procedere studeat, secundum nostri Ordinis instituta. Abbatesque solventes vero, vel solvere, ut est dictum, statutis terminis promittentes, absolvere poterit a sententiis, et ne pereant animae subditorum, cum ipsis misericorditer dispensare auctoritate Capituli generalis. Praedicto autem abbati commissario generale Capitulum praecipit et iniungit, in virtute sanctae obedientiae, quatinus de praemissis omnibus et singulis per se vel per alium sequens Capitulum studeat informare. Abbatem de Arrabona, si ipsum repererit aliquid de contributionibus recepisse virtute commissionis anno praeterito sibi factae, ad solvendum coerceat Capitulum et citet ad Capitulum sequens secundum demerita recepturum ; alioquin excommunicationis sententiam eo ipso se noverit incurrisse. 15.  Item, ad generalis Capituli notitiam est deductum quod cum abbas monasterii de Cambremel in Anglia, assumptis secum de Lancreste et de Walleya monasteriorum abbatibus ad monasterium de Hultum sibi immediate subiectum visitandi gratia declinasset, et expletis hiis quae ad visitationis fuerant oportuna, cum dicto abbate de Walleya recedens a monasterio visitato, frater Thomas de Kael apostata habita secum complicum armatorum multitudine copiosa in dictos abbates de Cambremel et de Walleya eorumque familiam atrociter irruentes in quemdam sacerdotem de eorum familia manus violentas tam sacrilege quam nequiter iniecerunt et adeo graviter vulneraverunt, quod elapso decennio diem clausit extremum, abbatem de Ultum cedere compulerunt, et alium per conventum nominatum patri abbati de Cambremel praesentarunt, et ad impendendum confirmationis beneficium minis et terroribus, non sine plurimorum scandalo, coegerunt, aliaque enormia commiserunt ; quae non volens generale Capitulum conniventibus oculis pertransire, abbati de Savigniacho per se vel per alium seu alios districtissime praecipit et committit, quatinus de praemissis excessibus inquirere studeat diligenter et ad emendationem ipsorum solerter invigilet et intendat ; et quae contra iustitiam et Ordinis instituta invenerit attentata, ad pristinum statum et debitum reducat in plenaria Ordinis potestate ; dictumque apostatam perquirat aut perquiri faciat, usque ad nutum generalis Capituli strictis carceribus alligandum. 16.  Item, cum prout generali Capitulo est delatum, commissarii abbatis Savigniacensis ad partes Angliae saecularium armatorum potentia perterriti et compulsi, fratris Rogerii abbatis monasterii de Combemere cessionem licet inviti receperunt, et alium regimini dicti monasterii praefecerunt. Eapropter generale Capitulum abbati de Savigniaco per se vel per alium committit quatinus si ita est, vocatis evocandis faciat iustitiae complementum, et puniendos puniat severitate condigna, in plenaria potestate ; sic quod unius punitio sit ceteris interdictio delinquendi. 17.  Item, cum abbas de Sancta Corona in Bo[h]emia, suae professionis immemor et salutis, incedat armatus notorie cum incendiariis et raptoribus, in Ordinis vituperium et scandalum plurimorum, delapidetque suum monasterium, super quibus caritative pluries reprehensus, ab hiis non abstinet, sed in sua malitia continue perseverat, prout est generali Capitulo nuntiatum. Eapropter generale Capitulum abbati de Cedelicz committit quatinus ad monasterium de Sancta Corona accedat et ibi diligentia qua convenit se informet super dictis excessibus et inquirat, inquestam sequenti Capitulo referat, et si talia eum commississe reperiat, ex quibus speret ipsum verisimiliter puniturum, ipsum citet ad sequens Capitulum ibi de citatorio faciens promptam fidem. 18.  Item, ad audientiam Capituli generalis reverendorum in Christo patrum ac dominorum Sanctorum Quatuor Coronatorum et Sancti Stephani in (S)celimonte presbiterorum cardinalium sedula insinuatione pervenit quod frater Nicolaus, quondam Cedelicensis abbas, vir utique providus et honestus, per patrem abbatem suum visitationis officium in Cedelicensi monasterio exercentem extitit depositus, inauditis eiusdem defensionibus vel admissis, forma Ordinis non servata, et contra continentiam Clementinae, et licet huiusmodi occasione iam esset querimonia in romana Curia deposita, nihilominus ad supplicationem dictorum dominorum cardinalium remissum est negotium ad Capitulum generale, prout in eorumdem litteris continetur, ut super hoc Capitulum de remedio provideat opportuno. Propterea Capitulum nolens de negligentia seu dissimulata iustitia reprehendi, domino Morimundi per se vel per alium seu alios praecipit et committit, quatinus de modo depositionis praedictae inquirere diligenter studeat veritatem, vocatis qui fuerint evocandi, et si dictum fratrem Nicolaum, Ordinis forma spreta, repererit a regimine pastoralis officii spoliatum, eumdem restituat ad curam et regimen monasterii praelibati ; patrem autem abbatem deponentem, cum illis qui sibi in auxiliis et consiliis astiterunt, taliter puniet quod ceteris transeat in exemplum. Si autem repererit depositionis sententiam, demeritis depositi exigentibus, secundum formam Ordinis esse latam, vel quod spontanea cesserit voluntate, prout quorumdam abbatum litterae videntur praetendere, modernum abbatem ulterius non infestet, sed depositionis praedictae sententiam confirmet auctoritate Capituli generalis. 19.  Item, cum generale Capitulum liquido fuerit informatum quod frater Guillelmus monachus Casalis vallis, fratrem Petrum dicti monasterii monachum et professum manu sacrilega nequiter interemit. Eapropter generale Capitulum dictum fratrem Guillelmum carceri perpetuo in pane et aqua adiudicat mancipandum, omnibus abbatibus Ordinis praecipiens et iniungens, quatinus ipsum perquirant et capi faciant, captumque ad dictum monasterium de Casali vallis mittere studeat dicti monasterii sumptibus et expensis. 20.  Item, cum rationi congruat ut expensarum onera perperam non effugiant qui litis participio non privantur ; hinc est quod petitioni abbatis de Fesya oppressi notabiliter ex anfractibus litium pro tuendis libertatibus Ordinis, cum cogatur in curia archiepiscopi Burdegalensis per officialem ipsius respondere, obtemperans generale Capitulum et annuens contributionem imponendam abbatibus Burdegalensis provinciae committit abbati de Baugezeyo, quatinus [indicet] taxam contributionis alias pro consimili negotio in partibus impositae, si dictam taxationem repererit vel alias prout exiget qu[alitas nego]tii, sic abbates provinciae ad contribuendum in hoc compellat et coerceat per censuram, vel alias coercitiones Ordinis, quod dictum monasterium indemne relevetur et libertates Ordinis non corruant in derisum. 21.  Item, cum frater Alexander de Senis, monachus Sancti Pantaleonis, suggesserit generali Capitulo se fuisse per abbatem Sancti Galgani, cuius tunc professu [s erat, carceri pro] tempore, sine causa et praeter iuris ordinem, mancipatum ; hinc est quod generale Capitulum non credens, sicut nec decet cuilibet spiritui, committit domino Claraevallis, quatinus per se [vel per alium de poena dicti] monachi et querelam tangentibus diligenter se informet, et vocato patre abbate et ceteris evocandis querelanti et ceteris quo… [faciat,] sicut expedit, iustitiae complementum in plenaria Ordinis potestate. Si vero dictum monachum repererit falsa suggessisse Capitulo, ipsum puniat [secundum ipsius] demerita tantae contra Capitulum temeritatis praesumptae. 22.  Item, cum unumquemque deceat in ea vocatione in qua vocatus dicitur remanere, generale Capitulum praecipit abbati de Dora, quatinus fratrem Ioannem monachum … nunc in suo monasterio de Dora commorantem, remittat ad abbatiam propriam, cum aliis sub praesidente proprio condegendum, nec teneatur dicto abbati de… expensas rependere pro tempore quo ipse dictum monachum retinuit, contra expressam ipsius voluntatem. 23.  Item, cum frater Bernardus, monachus monasterii de Valeta, ob apostasiam suam et evagationem diuturnam per saeculum iam reversus ad disciplinam Ordinis non incaute privatus iuste fuerit habitu et gradu suo secundum exigentiam meritorum, attendens generale Capitulum ad signa poenitentiae quae referuntur in eo reperiri, abbati suo praecipit et committit quatinus sibi restituat de speciali gratia gradum quem prius habuit et cucullam. 24.  Item, cum abbates de Monte salutis et de Fi(s)terio visitatoribus suis inobedientes dicantur expensas eisdem necessarias solvere recusantes, ad generale Capitulum venire contemnentes et contributiones Ordinis a septem annis et citra exsolvere indebite remittentes, citatique pluries, ut dicitur, ad Capitulum generale non venerint, nec se excusaverint ut debebant, ipsos ex abundanti iterum citat generale Capitulum ad subsequens generale Capitulum, super hiis et aliis se purgaturos vel alias iuxta sua demerita recepturos ; alioquin nisi venerint, sciant se in sequenti Capitulo generali deponendos, eorum absentia non obstante. Abbati autem de Scala Dei committitur quatinus citationem huiusmodi eisdem studeat abbatibus intimare, et quidquid inde fecerit in sequenti Capitulo renuntiare studeat et referre. 25.  Item, cum frater Almulphus monachus et quondam abbas monasterii Cariloci, certis fuerit ex causis exigentibus per generale Capitulum depositus, idem generale Capitulum precibus domini cardinalis humiliter annuendo, ipsum rehabilitat, si et quantum est in talibus possibile famae et idoneitati restituit ut ad actus legitimos habeatur idoneus et promoveri valeat in futurum. 26.  Item, cum referire deceat spirituali gladio maleficos insurgentes et minitentes ledere impudenter ecclesias in rebus et bonis suis ; hic est quod generale Capitulum omnes et singulas personas regulares Ordinis monet sub poena excommunicationis et gravis adnimadversionis quatinus libros, privilegia et alia mobilia, si quae subtraxerint vel alias minus iuste habuerint, a monasterio Bonaevallis Viennensis infra mensem postquam ad eorum notitiam haec nostra diffinitio pervenerit, vel eorum malitiam fecerit quod non valeat pervenire. PETITIONES 27.  Petitio abbatum de Anglia, abbatum Vallisdignae et de Petra Kuiersicensi qui petunt quod esse reputentur legitime excusati a via praesentis generalis Capituli propter guerras et viarum discrimina ex speciali gratia exauditur ; eorumque absentiam generale Capitulum tolerat aequanimiter ista vice. 28.  Petitio abbatis Locedii qui petit quod sententia excommunicationis lata contra non solventes quotas contributionum in consignatis terminis non currat contra abbatem Caraevallis, ad cuius notitiam quota sibi imposita non pervenit, exauditur sub conditionibus hic adiectis, videlicet quod si sequenti Capitulo non solverit, in eadem sententia relabatur, et nihilominus ad duplum per Capitulum cogeretur. 29.  Diffinitio edita anno praeterito in generali Capitulo pro abbatia de Pinu contra abbatem et conventum de Regali loco in Anglia, per generale Capitulum renovatur, in suo robore, sicut antea, permansura. 30.  Petitio abbatis de Columba qui petit, cum tractatum diebus interpolatis cum suo conventu habuerit iuxta papalium continentiam statutorum, quod possit quasdam domos et pecias bosci, prati et terrarum arabilium, necnon et quoddam nemus minus utile certis personis, pro sui monasterii promovendis utilitatibus permutare, prout in instrumento tractatus praedicti Capitulo praesentato liquido continetur, abbatibus de Ponte et de Fonte vivo committitur quatinus ad monasterium de Columba personaliter accedentes advocatis secum domini Claraevallis commissariis, inde faciant quod utilitati dicti monasterii noverint convenire, salvis papalibus institutis, et quid inde fecerint referant sequenti Capitulo generali. 31.  Petitio abbatis de Wolkenderode qui petit quod possit permutare vel locare quasdam possessiones minus utiles, cum tractatum habuerit diebus interpolatis cum suo conventu secundum continentiam statutorum papalium, ut apparet in instrumento publico con[fecto] super praemissis, committitur abbatibus Voallcenceyde et de Rifensten, quatinus ad locum personaliter accedentes solerter super praemissis se informent et inquirant utilitate praedicti monasterii pensata, sicut viderint expedire. Quidquid autem fecerint vel invenerint, studeant, sicut cavetur in statutis, nuntiare et referre f[ideliter] sequenti Capitulo generali. 32.  Petitio abbatis de Bellabrancha quod permutare possit quamdam medietariam [sive] domum agriculturam habentem, duo modia avenae annui redditus et quasdam possessiones steriles et inutiles, cum tractatum habuerit diebus interpositis cum c[onvent]u secundum continentiam statutorum papalium, ut apparet in instrumento publico confecto super praemissis, committitur abbati de Campania et de Ponte Otroni, quatinus diligenter inquirant super praemissis prout melius viderint expedire, et quid inde fecerint, vel invenerint fideliter renuntient in sequenti Capitulo generali. 33.  Petitio abbatis de Valloliis qui petit quod, loco centum regalium auri concessorum monasterio suo pro redditibus emendis ad usum portae et pauperum ibidem affluentium, assignare possit officio portariae duos modios bladi in usus pauperum convertendos. Item, quod vendere possit viginti iornalia silvarum non caeduarum. Item, quod octo tenementa in valore exigua, quae retinere non possent commode ob potentiam et cum hanc displicentiam cuiusdam domini nobilis cuius subsunt tenementa domino possit ad firmam tradere perpetuo, cum per hoc dictus nobilis placaretur. Item, duas de domibus suis, videlicet Hayam et Bartam, quarum nulla sufficeret ad vitam unius religiosi condecenter sustinendum, possit ad firmam tradere unam pro viginti quatuor libris annuatim ad vitam cuiusdam mercatoris de partibus et sponsae, sic quod superstes coniugum dictam domum possideat ad vitam suam dumtaxat, ut dictum est, sub annua pensione. Aliam vero domum ad firmam trium modiorum bladi cum octo libris ad vitam cuiusdam armigeri de partibus persolvandis, secundum quod in instrumento publico super praemissis confecto continetur expressius, tractatu prius habito secundum continentiam statutorum papalium diebus interpolatis, secundum quod exigitur, cum conventu, committitur abbatibus de Longovillari et de Caricampo quatinus ad locum personaliter accedentes diligenter inquirant et se informent de praemissis, prout noverint monasterio expedire. Quidquid autem fecerint vel invenerint renuntient fideliter sub sigillis suis in sequenti Capitulo generali. 34.  Petitio abbatis Bonaevallis Viennensis qui petit quod partem cuiusdam territorii pertinentis ad quandam grangiam suam dictam Grilleriam minus ad praesens utilem sibi et suo monasterio, possit in emphiteosim vel infeodationem perpetuam tradere, cum tractatum habuerit diebus interpolatis secundum continentiam statutorum papalium cum conventu suo prout in instrumento publico confecto super hoc seriosius continetur, committitur *abbatibus* de Vallecrescenti et de Valle benedicta, quatinus ad locum personaliter accedentes diligenter se informent et inquirant utrum tractatus huiusmodi expediat, etc., pro praesenti vel alias pro futuro. Quidquid autem fecerint, etc. 35.  Petitio abbatis de Lococrescenti qui petit quod permutare valeat quoddam molendinum et quamdam petiam terrae in alias possessiones magis utiles suo monasterio, cum tractatum habuerit diebus interpolatis, iuxta continentiam statutorum papalium cum proprio conventu, secundum quod in instrumento publico confecto super hoc seriosius continetur, committitur abbatibus de Bellavalle et de Bethania quatinus, ad locum personaliter accedentes, invigilent inquirere super permutatione huiusmodi secundum quod monasterio viderint expedire. Quidquid autem, etc. 36.  Petitio abbatis Vallis (Sancti) Richerii qui petit quod quasdam possessiones et decimas possit ultra quinquennium cum contraplegio tradere sub competenti annua pensione. Item, quamdam quantitatem avenae annuatim sibi debitae permutare ad certum censum pecuniae annui redditus competentem. Item, vendere unam pensionem panis et vini ad vitam quorumdam coniugum vel alterius eorumdem. Item, decem sol. annui redditus permutare cum totidem magis sibi utilibus, licet alibi situatis. Item, aliquos redditus in pecunia usque ad septem sol. vel circiter vendere, ut de pecunia alios emant redditus meliores, cum tractatum habuerit dictus abbas et conventus diebus interpolatis et aliis in statutis papalibus requisitis solemniter observatis, sicut patet liquidius per instrumentum publicum super praemissis confectum et oblatum Capitulo generali ; committitur abbatibus de Sancto Andrea et de Barbereyo quatinus locum adeant et diligenter inquirant si dicto monasterio appareat tractatus et contenta articulatim in eo convenire. Quidquid autem fecerint, etc. 37.  Petitio nobilium dominarum Margaritae et Alienor de Sulyacho petentium quod corpus domini Odonis patris sui, repositum in abbatia (Sancti) Albiniaci in deposito, sibi restituatur, et quod abbas et conventus dicti monasterii ad restitutionem huiusmodi compellantur, maxime cum dictus nobilis cum suis progenitoribus in alio monasterio Ordinis elegerit sepulturam. Committitur domino Pontigniacensi quatinus per se vel per alium, auditis partibus et partium rationibus hinc et inde, breve eisdem faciat iustitiae complementum. Quidquid autem fecerit, etc. 38.  Petitio abbatis de Valle serena, qui petit quod possit permutare quasdam domos, casamenta et ipsarum aedificia cum quibusdam personis, secundum quod in instrumento publico confecto super hoc diebus interpolatis in processu iuxta papalium debitam continentiam statutorum ; committitur abbatibus de Ponte et de Fonte vivo quatinus ad locum personaliter accedentes, assumptis secum visitatoribus domini Claraevallis, diligenter inquirant super permutatione huiusmodi secundum quod monasterio viderint expedire. Et quidquid inde fecerint, studeant fideliter referre sub sigillis suis, observatis diligenter contentis in statutis papalibus, in sequenti Capitulo generali. 39.  Petitio abbatis Locedii qui petit quatinus cum abbates de Rippalta et de Sancto Andrea in nuper praeterito Capitulo generali impetraverint inspectores super quibusdam venditionibus quarumdam possessionum et iurium faciendis pro sui monasterii importabilibus debitis alienandis, qui quidem commissarii in suae commissionis officio minime processerunt, renovetur eorumdem auctoritas et potestas. Generale Capitulum eisdem praecipit et committit quatinus ad dictum monasterium Locedii accedentes iuxta primae diffinitionis tenorem in discussionis negotio procedant prout, salvis papalibus institutis, viderint oportere. Et quid inde, etc. 40.  Petitio abbatis de Monasteriis in Argona qui petit quatinus, cum tractatum habuerit diebus interpolatis cum suo conventu iuxta papalia instituta, possit quasdam grangias ad suum monasterium pertinentes ultra quinquennium ad firmam tradere, vel ad censum. Item, redditus aliquos minus utiles in magis utiles permutare et pensionem ad vitam cuidam devoto ad eos pro evidenti utilitate vendere vel alias contrahere cum eodem. Abbatibus de Altofonte et de Insula barrensi committitur quatinus ad dictum monasterium de Monasteriis in Argona personaliter accedentes, de causis venditionum seu permutationum praedictarum diligenter inquirant, et salvis statutis papalibus, ordinent et inde faciant quidquid viderint dicto monasterio de Monasteriis in Argona expedire. Et quid inde fecerint, etc. 41.  Petitio abbatis Vallis Sanctae Mariae de Sturzeburne qui petit quod, urgentibus sui monasterii debitis, possit quasdam pensiones usque ad summam trecentarum librarum denariorum argentinorum vendere ad vitam, ac venditiones domorum pro dictis debitis exsolvendis concedere aut facere ; dentur sibi super hoc a Capitulo inspectores. Abbatibus de Novo castro et de Uterina valle committitur quatinus ad dictum monasterium accedentes, servatis papalibus institutis, ad discussionem earum praedictarum traditionum seu concessionum debite procedant et faciant quod noverint faciendum et viderint monasterio expedire, cum tractatum dictus abbas Sanctae Mariae cum conventu suo habuerit de praemissis, de quo Capitulo extitit facta fides et consensus patris abbatis intervenerit in eisdem. 42.  Petitio abbatis de Sancto Benedicto in Vipria qui petit quatinus, cum monasterium suum debitorum sarcina sub usurarum voragine a suorum praedecessorum temporibus multipliciter sit oppressum, possit vendere domino Ioanni de Sancto Michaele presbitero curato de Pirons et Ydetae eius sorori ad vitam, et cuilibet ipsorum qui postremo vitam duxerit in humanis, domum de Longecawe, cum eius pertinentiis universis. Item, *domunculam* quamdam quam habet in Tullo, perpetuo vendere, vel in emphiteosim dare, praesertim cum tractatum habuerit cum conventu iuxta papalia instituta, ut poterit per instrumenta confecta super hoc inspectoribus apparere. Abbatibus de Excurio et de Vallibus in Ornesyo committitur quatinus ad monasterium personaliter accedentes de praemissis discutiant et inquirant diligentius veritatem, et inde faciant quod noverint utilitati dicti monasterii convenire, salvis papalibus institutis. Et quid inde fecerint, etc. 43.  Petitio domini Morimundi qui petit quod possit vendere viginti et sex arpenta silvae non caeduae, super quo tractatum habuerit cum suo conventu, secundum papalia instituta, quem Capitulo praesentavit, manu publica et sub sigillis suo et conventus, dentur sibi commissarii inspectores. Abbatibus de Crista et de Bethania committitur quatinus ad monasterium personaliter accedentes inde faciant quod monasterio praedicto de Morimundo cognoverint expedire, salvis in omnibus papalibus institutis. Et quid inde, etc. 44.  Petitio abbatis de Insula Barri qui petit quatinus, pro sui monasterii utilitatibus promovendis, possit certas possessiones, redditus et iura quae possidet et habet in illis diversis a suo monasterio distantibus et sibi minus utilia, possit cum propinquioribus et magis utilibus commutare, cum super hoc cum suo conventu tractatum habuerit interpolatis diebus quem Capitulo praesentavit. Abbatibus de Crista et de Vallibus in Ornesio committitur quatinus ad dictum monasterium accedentes, causas dictarum permutationum studeant discutere et videre, et inde faciant quod viderint dicto monasterio de Insula Barri expedire, salvis papalibus institutis. Et quid inde fecerint, etc. 45.  Petitio abbatis de Alba qui petit licentiam sibi dari ut possit grangias suas locare vel ad firmam tradere, seu censum ultra quinquennium, cum tractatum habuerit cum conventu. Abbatibus de Sturtezburne et de Mulembrune committitur quatinus ad locum praedictum de Alba accedant et inde faciant, salvis papalibus institutis, quod viderint utilitatibus dicti monasterii convenire. Et quid inde fecerint, etc. 46.  Petitio abbatis de Porta qui petit quatinus, cum tractatum habuerit diebus interpolatis cum conventu, quem Capitulo praesentavit, detur sibi licentia vendendi quamdam suam domum in Effordia situatam pro suis debitis usurariis exsolvendis, et possessiones aliquas minus utiles in magis utiles commutandi, prout haec in instrumento tractatus liquidius inseruntur. Abbatibus de Sichem et de Bouch committitur quatinus ad dictum monasterium accedant et inde secundum formam statutorum papalium faciant quod viderint monasterii necessitatibus convenire. Et quid inde fecerint, etc. 47.  Petitio abbatis Ygniaci qui petit quatinus cum suum monasterium sit a retroactis temporibus in multis pensionibus obligatum possit viginti quatuor arpenta silvae non caeduae ad sex annos, anno videlicet quolibet arpenta quatuor, vendere quo dictis pensionibus et sui monasterii necessitatibus sublevandis, cum tractatum diebus interpolatis habuerit cum conventu. Abbatibus de Longoponte et de Valleclara committitur quatinus ad monasterium de Ygniaco accedant et inde, secundum papalia instituta, facere studeant quod fuerit monasterio opportunum. Et quid inde, etc. 48.  Petitio abbatis de Caricampo, qui petit quatinus, cum tractatum diebus interpolatis habuerit cum conventu, possit pro sui monasterii debitis persolvendis, octo iornalia silvae non caeduae venditioni tradere, et terras quatuor grangiarum suarum ultra quinquennium ascensiare, prout in instrumento tractatus plenius continetur. Abbatibus de Valloliis et de Gardo committitur quatinus ad monasterium de Caricampo praedictum personaliter accedant et inde faciant et ordinent quidquid, servatis papalibus institutis, fuerit monasterio opportunum. Et quid inde fecerint, etc. 49.  Petitionem nobilis dominae Ioannae de Sa(u)baudya, dominae de Gayo, continentem quod de prioratu monialium loci nostri Ordinis Gebenensis dioecesis, ordinetur abbatia monialium praedictarum, cum intendat dictam abbatiam bonis suis et eleemosynis fulcire pariter et dotare, generale Capitulum piae petitioni et devoto desiderio dictae nobilis quantum potest cupiens inclinare, patri abbati de Bonomonte et abbatibus de Alta *crista et* de Alpibus praecipit et committit quatinus ad dictum prioratum accedant et si locum ad huiusmodi repererint esse aptum, inde ordinent et faciant quod viderint opportunum, auctoritate Capituli generalis. 50.  Dignum est et congruum rationi ut illis se ostendat generale Capitulum ad gratiam liberale quibus labor prolixior et vita laudabilis suffragantur ; hinc est quod generale Capitulum attendens qualiter abbas de Scala Dei triginta sex annis monasterium suum tam fideliter quam laudabiliter rexerit, morum laudabilium suffultus honore, ad petitionem domini Morimundi cum ipso ut a generali Capitulo usque ad continuum quinquennium valeat remanere, ducit tenore praesentium misericorditer dispensandum. 51.  Cum dignum sit sanctos Dei in regnis coelestibus constitutos sollicitis attolli honoribus et congruis laudibus venerari ; eapropter generale Capitulum petitioni piae illustris principis domini marchionis Moraviae favorabiliter annuens, statuit et diffinit quatinus in singulis domibus nostri Ordinis in regno Bo[h]emiae constitutis, duae missae de cetero de sancto Procopio devotionis affectibus celebrentur. 52.  Pensionis annuae concessionem fratri Ioanni Malpaz, monacho de Crista quondam abbati de Insula barrensi per patrem abbatem de Sancto Benedicto et abbatem qui sibi successit, de consensu seniorum domus, verum etiam totius conventus de Insula barrensi tamquam benemerito factam, prout in litteris super hoc confectis expressius continetur, generale Capitulum ratificat, approbat et confirmat sibi soluturam, praecipiens idem Capitulum quamdiu vitam duxerit in humanis omni difficultatis obstaculo procul misso. 53.  Petitio abbatis Cedelicensis qui petit quatinus pecuniam ex uno suo molendino vendito redactam, possit in suorum gravium debitorum solutionem convertere, sui monasterii consideratis oneribus, favorabiliter exauditur. 54.  Petitio domini comitis Sabaudiae qui petit quod, cum ad petitionem bonae memoriae patris sui, abbas et conventus Altaecumbae sibi tres missas in capella dictorum comitum diebus singulis pro remedio animarum progenitorum suorum concesserint perpetuo celebrandas, cum ipse pro tribus monachis dicto monasterio sufficientes redditus assignaverit, dicta concessio per generale Capitulum confirmetur, ob dicti domini comitis illustrem reverentiam, exauditur, dictamque concessionem confirmat et ratificat Capitulum generale. 55.  Cum iuxta dictum Apostoli nemini cito manum imponere debeamus, hinc est quod attendens generale Capitulum qualiter abbas Locedii et iam, ut dicitur, suspensus, abbatem de Iubino virum vitae laudabilis ac etiam bonae famae, prout Capitulum extitit multorum bonorum testimonio informatum, indeliberato consilio ab administratione suspenderit, ac tres novitios bonae indolis emiserit minus iuste, praedictas suspensionem et emissionem revocat et annullat praedictum Capitulum generale, dictis novitiis revertendi ad locum, ubi Deo debitum elegerunt reddere famulatum, liberam tribuens facultatem. 56.  Cum unumquemque deceat in suo laudabili proposito confoveri, hinc est quod generale Capitulum piae petitionis instantiae fratris Bernardi Petri conversi monasterii de Vallemagna, eleemosynarii domini nostri Papae, annuens, ordinat et diffinit quatinus in quadam capella ipsius monasterii, cui multa bona contulit pro altari inibi construendo, cum dominus ipsum vocaverit ab humanis valeat libere sepeliri. 57.  Petitio abbatis de Novo campo qui petit quod possit quasdam possessiones minus utiles cum utilioribus permutare. Item, possessiones quas habent in ducatu Steviensi in emphyteosim concedere et sibi super hoc commissarii deputentur, abbatibus de Dargon et de Dobran committitur quatinus ad praefatum monasterium personaliter accedentes, inde faciant quod viderint monasterio, consideratis debitorum oneribus, expedire. Et quid inde fecerint, etc. 58.  Petitio abbatis de Dargon qui petit licentiam sibi dari ut valeat quasdam possessiones minus utiles pro utilioribus permutare, et quasdam pensiones ad vitam vendere, et sibi super hoc commissarii deputentur, abbatibus de Stolpa et de Novo campo committitur quatinus ad dictum [monasterium] accedentes in huiusmodi, salvis statutis papalibus, sic se habeant prout monasterio fore viderint opportunum. 59.  Petitio abbatis de Hymmerode qui petit quatinus, cum suum monasterium sit guerrarum turbinibus aliisque infortuniis ac [per] vini et bladi decrescentiam notabiliter tenuatum, a susceptione hospitum usque ad triennium excusetur, benigniter exauditur. 60.  Petitio abbatis monasterii Caraevallis prope Mediolanum qui petit quod, cum pro abbate et conventu monasterii Sanctae Mariae de Strata undecim florenos solvit, de cuiusmodi solutione habet, ut asserit, legitimam apodissam, quos quidem florenos abbas qui nunc praeest regimini praedicti monasterii Sanctae Mariae de Strata solvere penitus recusavit, committatur alicui nostri Ordinis abbati, qui praefatum recusantem ad solvendum dictos florenos dicto abbati Caraevallis coerceat et compellat auctoritate Capituli generalis ; generale Capitulum huiusmodi coercitionem abbati de Palliano, informatione super hoc recepta primitus vocatis qui fuerint evocandi, committit in plenaria potestate. 61.  Petitio abbatis de Meyra in Galecia qui petit quatinus, cum suum monasterium mole gravium debitorum et guerrarum insultibus multipliciter sit oppressum, a prima vice qua tenebitur venire ad Capitulum excusetur, attentis suae probitatis meritis et labore quem veniendo ad praesens generale Capitulum est perpessus, benigniter exauditur. 62.  Concessionem annuae pensionis fratri Ioanni de Golonis fontibus, monacho et quondam abbati Karoliloci, factam per abbatem et conventum cum consensu patris abbatis ut in quibusdam litteris sigillis eorum roboratis lucidius continetur, generale Capitulum ratificat et confirmat ut inconcussa maneat pro futuro. RELATIONES 63.  Relationem abbatum de Bullencuria et de Monasteriis in Argona commissariorum Capituli generalis, necnon et abbatis Trium fontium a domino Claraevallis quoad hoc deputati, super eo quod abbas et conventus de Moris petierunt a Capitulo generali licentiam sibi dari quod possint sex sextarios per modium frumenti et siliginis sui annui redditus in certam quantitatem avenae permutare, ac pro uno modio bladi, vini, valorem recipere, quasdamque terras ad sui monasterii grangias pertinentes ultra quinquennium certis personis tradere seu ad vitam vel in emphyteosim perpetuam assignare, prout haec omnia in instrumento tractatus et relatione plenius continetur, cum per omnia rite et debite sit processum, generale Capitulum approbat et confirmat. 64.  Relationem domini Claraevallis patris abbatis et magistri Bernardi de Fusniaco et de Loco Sancti Bernardi abbatum, commissariorum Capituli generalis, super eo quod abbas et conventus de Villari in Brabantia petierunt a Capitulo licentiam sibi dari quod possint grangias suas ad firmam seu censam ultra quinquennium certis personis tradere et quasdam terras sparsim iacentes et ad monasterium suum spectantes utilius permutare, prout haec in instrumento tractatus clarius continetur, tamquam eamdem rite factam generale Capitulum approbat, ratificat et confirmat. 65.  Cum in electione fratris Lewelini in abbatem de Strataflorida per abbatem de Blanchalanda inibi celebratam vendicasse sibi locum error intolerabilis diceretur, ideo in generali Capitulo super praeterito de Bello loco Regis et de Thama commissum extitit ut de huiusmodi studeant inquirere veritatem, quidquid commissarii electionis praedictae meritis perlustratis, electionemque de fratre Lewelino facta extiterat tamquam canonicam auctoritate Capituli confirmaverunt, prout Capitulum per processus inspectionem extitit informatum. Et quia dictum Capitulum commissarios antedictos, diligenti examine praehabito, reperit per aequitatis semitam incessisse, idcirco confirmationem quam de electione praedicta fecerunt, cum suis dependentiis, generale Capitulum ratificat ac etiam reconfirmat, cum nihil fuerit per partem adversam propositum vel etiam in contrarium allegatum. 66.  Relationem abbatum de Villari in Brabantia et de Alna commissariorum Capituli generalis quoad hoc, et domini Claraevallis patris abbatis, super eo quod abbas et conventus monasterii de Camberone possint quoddam molendium et unum torcular in emphyteosim sub annuo censu tradere. Item, quasdam terras et redditus in fundatione trium capellaniarum assignatas amortizare, prout in tractatu et relatione facta Capitulo plenius continetur, cum omnia rite processerint, generale Capitulum ratificat cum modificationibus in relatione positis et confirmat. 67.  Relationem abbatum de Dargon et de Novo campo, commissariorum Capituli generalis, factam generali Capitulo super eo quod abbas et conventus de Dobran possint quaedam ligna fagina et dispersa vendere, ac grangias suas in villas mutare et in certos redditus emphyteoticos convertere, prout in tractatu et relatione praedicta plenius continetur, generale Capitulum approbat et confirmat. 68.  Ordinationem factam per dominum Morimundi super discordia quae inter abbatem et conventum Bellaevallis ex una parte et filios suos abbatem et conventum de Caritate in Burgundia vertebatur, occasione pensionis annuae viginti quatuor librarum stephanen., tamquam partibus utilem et honestam, generale Capitulum approbat et confirmat. 69.  Permutationem quarumdam possessionum et iurium immobilium ad monasterium Sanctae Mariae de Regali valle versus Neapolim spectantium, in civitate Neapoli confino et territorio situatarum, factam per abbatem et conventum dicti monasterii pro bono pacis et utilitatem monasterii praelibati, cum nobili et potenti viro domino Constantino de Cava milite, illustrissimae ac serenissimae dominae Ierusalem et Siciliae reginae thesaurario, pro quibusdam possessionibus et iuribus immobilibus et feodalibus vassallis burgensalibus et censualibus ad dictum dominum Constantium hereditarie spectantibus in villa, territorio et confinio Strignam situatis cum possessionibus, conditionibus et cautelis in publico instrumento confecto super hoc comprehensis, generale Capitulum ex speciali gratia ratificat, approbat et confirmat. 70.  Relationem abbatum de Luczela et de Maristella subrogati loco abbatis Aurorae, commissariorum generalis Capituli, nec non abbatis Sancti Urbani commissarii abbatis Altaeripae, patris abbatis monasterii de Capella super venditione, alienatione et permutatione quarumdam possessionum praedicto monasterio de Capella minus utilium, secundum quod ex assensibus tam abbatis quam conventus in instrumento publico, iuxta formam statutorum papalium, habetur seriosius confecto super praemissis, dictorumque abbatum approbationem, confirmationem et processum ; cum rite se habuerint, observato sollicite et seriatim tenore statutorum papalium, sicut patet evidenter instrumento videntibus et processum, generale Capitulum, quantum potest, ratificat et confirmat apponendo in praemissis assensum, si expediat, et decretum. 71.  Relationem abbatum de Frigido monte et de Regali monte, commissariorum generalis Capituli, nec non domini Pontigniacensis patris abbatis monasterii Karoliloci, super venditione per abbatem et conventum praedicti monasterii Karoliloci quatuor pensionum panis Ioanni Bridoul singulis septimanis persolvendis quamdiu idem Ioannes fuerit in humanis ; super traditione duarum mensurarum inutilium vel quasi monasterio in emphyteosim perpetuam. Item, super traditione ad censum annuum sexdecim arpentorum terrae minus sibi utilium. Item, trium domuncularum iam ruina notabili collapsarum, cum hortulo adiacenti ad vitam trium personarum sub annua, quamdiu vixerint, pensione, secundum quod in instrumento publico confecto super praemissis de assensu et voluntate conventus seriosius secundum continentiam statutorum papalium continetur ; dictorumque abbatum approbationem, confirmationem et processum, cum rite se habuerint et debite attenderint ad statuta papalia, sicut patet evidenter ex instrumento publico praesentato Capitulo generali factum et facti seriem ex integro continenti, dictum generale Capitulum, quantum potest, ratificat et confirmat, apponendo in praemissis assensum, si expediat, et decretum. 72.  Relationem abbatum de Rupibus, de Callovio commissariorum Capituli generalis, abbatis Fontis Ioannis commissarii domini Pontigniacensis, patris abbatis monasterii Boni radii super ea quae sequuntur, videlicet super permutatione quarumdam possessionum remotarum ad alias propinquiores et, ut referunt, plurimum meliores. Item, super traditione in emphyteosim quarumdam possessionum minus sibi utilium sub pensione annua imponenda. Item, super traditione ad firmam vel pensionem annuam ultra quinquennium quarumdam possessionum sterilium et quasi inutilium, ut videtur. Item, super licentia vendendi quadraginta arpenta de silvis suis non caeduis secundum quod in instrumento publico confecto super praemissis de assensu et voluntate conventus seriosius iuxta formam statutorum papalium continetur, dictorumque abbatum approbationem, confirmationem in praemissis habitus et processum, cum rite observaverint ordinem iuris et statuta papalia, sicut patet evidenter in instrumento publico exhibitio Capitulo generali, factum et facti seriem, dictum Capitulum quantum potest, ratificat et confirmat, apponendo processui et actitatis per eos consensum si expediat, et decretum. 73.  Relationem domini Pontigniacensis patris abbatis Callovii, de Bono radio et de Rupibus monasteriorum abbatum, commissariorum generalis Capituli, super eo quod abbas et conventus Callovii petierunt anno praeterito a Capitulo quod quasdam possessiones quasi steriles et inutiles existentes in territorio Bonerufe et alibi, possent ad annuum censum tradere vel alias ut ecclesiae viderint expedire. Item, quod aliquas possessiones a locis suis distantes possint cum aliis propinquioribus permutare. Item, quod alias hereditates vel possessiones sicut domos et cetera possent concedere ultra quinquennium ad modiationem vel firmam annuatim ecclesiae persolvendam, secundum quod in instrumento publico super praemissis confecto, iuxta formam statutorum papalium, continetur, dictorumque abbatum approbationem et confirmationem, cum rite observaverint ordinata in statutis papalibus, factum et facti seriem generale Capitulum, quantum potest, ratificat, apponendo processui et actitatis per eos consensum, si expediat, et decretum. 74.  Relationem abbatum Uterinae Vallis et de Osterbourch, commissariorum generalis Capituli, et de Erberbarch patris abbatis monasterii de Sconowya super ea quae sequuntur, videlicet traditione quarumdam possessionum sterilium ad vitam dumtaxat certarum personarum, alienatione quarumdam possessionum minus utilium et permutatione aliarum, secundum quod in processu et instrumento publico super praemissis confecto, iuxta formam statutorum papalium, liquidius continetur, dictorumque abbatum confirmationem et processum cum rite seriem statutorum papalium attenderint, generale Capitulum approbat et ratificat apponendo processui et actitatis per eos consensum, si expediat, et decretum. 75.  Relatione abbatum Sancti Marcelli et de Garda Dei, commissariorum generalis Capituli, super permutatione quarumdam rerum et possessionum contingentium monasterium de Obazina per abbatem et conventum praedicti monasterii facienda, secundum quod in processu et instrumento publico res et possessiones, observato tenore seriatim statutorum papalium, et alia actitata lucidius continetur, dictorumque confirmationem et processum et quidquid inde sequitur generale Capitulum approbat et ratificat apponendo processui et actitatis per eos consensum, si expediat, et decretum. PUNITIONES 76.  Sententiam depositionis et processum factum contra fratrem Ioannem Poulons, tunc abbatem monasterii de Paludis in Sardinia, per abbatem de Paliano, generale Capitulum, visis diligenter processibus et processuum seriem ratificat et confirmat. 77.  Sententias depositionis et excommunicationis latas in abbatissam de Soldebonocz et quasdam officiales ipsius moniales et alios processus contra easdem abbatissam et moniales per abbatem de Luczela factos, generale Capitulum ratificat et confirmat, committendo eidem abbati de Luczela secundario quod dictas abbatissam et moniales denuntiari procuret in capitulis Ordinis locorum adiacentium, quamdiu in sua rebellione [perseveraverint] depositas ab administrationibus suis et excommunicatas tamquam inobedientes Ordini contumaciter et rebelles. Insuper procedat ad reformationem loci auctoritate Capituli per institutionem abbatissae et officialium, secundum quod loco illi viderit et honestati Ordinis expedire. Si vero dictae abbatissa et moniales redirent ad obedientiam et unitatem Ordinis, sibi liceat cum ipsis super sententiis et depositionibus, vice generalis Capituli, dispensare. 78.  Reformationem studii Oxoniensis in Anglia tam in capitibus quam in membris personarum regularium et scolarium inibi commorantium, abbatibus de Bello loco regis et de Walleya, sacrae theologiae magistris, committit Capitulum generale in plenaria Ordinis potestate, adiiciens dictum Capitulum ut abbates non mittentes ibidem scolares, ut tenentur, secundum quod in statutis papalibus continetur, ad dupli praestationem compellere non postponant. 79.  Reformationem monasterii de Bongartum, Argentinensis dioecesis, in quo dicuntur plurima execrabiliter deformata, domino Morimundi per se vel per alium per punitionem, emissionem vel alias committit Capitulum generale in plenaria Ordinis potestate. 80.  Dispersionem monasterii de Alba miserabiliter desolati usque ad triennium, patri abbati de Novo castro committit Capitulum generale in plenaria potestate. 81.  Dispersionem monasterii de Novo campo, debitorum oneribus gravibus oppressi, committit generale Capitulum patri abbati de Campo cum modificatione diffinitionis anni praeteriti, in plenaria potestate. 82.  Relevationem monasterii Altaesilvae personarum regularium oneribus et voraginibus debitorum lamentabiliter et quasi irreparabiliter desolati, per alienationem, dispersionem vel alias, generale Capitulum patri abbati committit per se vel per alium in plenaria Ordinis potestate. 83.  Relevatio monasterii de Grandi prato, ex multis infortuniis vicinanti importuno collapsui, committitur patri abbati de Villari in Brabantia quatinus ad monasterium personaliter accedens, invigilet circa relevationem dicti monasterii per dispersionem personarum regularium abbatiae vel per alia remedia in plenaria Ordinis potestate. CITATIO 84.  Abbates Sancti Salvi et de Blanchalanda qui citati ad praesens Capitulum non venerunt, nec excusationes sufficienter miserunt, citat generale Capitulum ad sequens immediate Capitulum, suam ibi allegaturos excusationem vel alias iuxta sua demerita recepturos talionem. Patribus autem abbatibus eorumdem committitur quatinus dictis abbatibus huiusmodi studeant opportunis temporibus intimare, et super haec relationem facere in sequenti Capitulo generali. COMMISSIO 85.  Cum inter abbatem de Columba ex una parte et fratrem Ioannem Scoti eius monachum ex alia, vertatur quaestio dicto abbate scilicet asserente quod dictus frater Ioannes non est monachus Ordinis, ex eo quod cum fuerit de Ordine Fratrum Minorum non habuerit licentiam transeundi ad nostrum Ordinem ordinatam, et e contra dictus frater Ioannes asserat se habuisse et habere dictam licentiam ordinatam et sufficientem, et de ea faciat et coram domino cardinali nostro tunc legato fecerit plenam fidem, et per consequens esse verum monachum Ordinis et monasterii memorati. Ad petitionem dominorum de Mediolano, Capitulum inclinatum committit abbati de Palliano quod auctoritate generalis Capituli possit dictam controversiam terminare et facere iustitiae complementum, in plenaria Ordinis potestate. ORATIONES PRO VIVIS. 86.  Pro sanctissimo in Christo patre ac domino domino Clemente divina providentia romanae et universalis Ecclesiae summo pontifice, dicantur tres missae : una de Sancta Cruce, secunda de Sancto Spiritu, tertia de Beata Virgine, a singulis sacerdotibus Ordinis universi. 87.  Pro reverendis in Christo patribus et dominis cardinali albo, Boloniensi, Hostiensi, Sabinensi, Portuensi, et aliis cardinalibus, dicantur tres missae, una de Sancto Spiritu, secunda de Sancta Cruce, tertia de Beata Virgine, in singulis domibus Ordinis universi. 88.  Pro reverendis in Christo patribus et dominis dominis Lugdunensi, Viennensi, Bituricensi, Senonensi, Cabilonensi, Gebennensi, et aliis dominis archiepiscopis et episcopis, dicantur duae missae, una de Sancto Spiritu, alia de Sancta Maria, in singulis domibus Ordinis universi. 89.  Pro illustrissimo ac potentissimo principe domino Dei gratia rege Francorum, regina et liberis, dicantur tres missae, una de Sancto Spiritu, alia de Sancta Cruce, tertia de Beata Virgine, a singulis sacerdotibus Ordinis universi. 90.  Pro illustrissimo principe domino rege Angliae, regina ac liberis dicantur tres missae, una de Sancto Spiritu, alia de Sancta Cruce, tertia de Beata Virgine, a singulis sacerdotibus Ordinis universi. 91.  Pro domino rege Hispaniae, regina et liberis, domino rege Portugalliae, regina et liberis, domino rege Siciliae, regina et liberis, regina Navarrae et liberis, Ioanna regina quondam Franciae et liberis, dicantur duae missae, una de Sancto Spiritu, alia de Beata Virgine, in singulis domibus Ordinis universi. 92.  Pro domino duce Burgundiae, ducissa, domino Philippo filio eorum, ac domina comitissa Boloniae uxore eiusdem, dicantur duae missae, una de Sancto Spiritu, alia de Beata Virgine, a singulis sacerdotibus Ordinis universi. 93.  Pro domino comite Flandriae, domino comite Sabaudiae, domino Gebenensi, comitissa et liberis, domino Ludovico de Sabaudia, uxore et liberis, domino comite de Derbi, comitissa et liberis, dicatur una missa de Sancta Maria in singulis domibus Ordinis universi. 94.  Pro illustrissima domina domina Ioanna de Valesyo comitissa Hannoniae et moniali monasterii de Fontinellis nostri Ordinis, dicatur una missa de Sancto Spiritu, in singulis domibus Ordinis universi. ORATIONES PRO DEFUNCTIS. 95.  Pro sanctissimo patre nostro domino Benedicto papa defuncto, pro domino rege Navarrae nuper defuncto, domina ducissa Britanniae nuper defuncta, domino comite Sabaudiae nuper defuncto, dicatur una missa a singulis sacerdotibus Ordinis universi. 96.  Pro domino I, de Pontino quondam comite de Albamala, domina Elisabeth quondam ducissa Austriae, dicatur una missa in singulis monasteriis Ordinis universi. 97.  Summa de missis dicendis singulis sacerdotibus pro vivis : quatuor de Sancto Spiritu, tres de Sancta Cruce, quatuor de Beata Maria. Item pro vivis, in singulis domibus : quatuor de Sancto Spiritu, una de Sancta Cruce, et quatuor de Beata Maria. 98.  Summa de missis dicendis a singulis sacerdotibus pro defunctis : una. Item, pro defunctis in singulis domibus : una.
Dilectis filiis Cisterciensi eiusque coabbatibus in generali Cisterciensi Capitulo congregandis, salutem. Dum candidatum vestri Ordinis exercitum in castris claustralibus virtuose militantem Domino mentis oculis aspicimus et qualiter armis praecinctus divinis, devotarum scilicet orationum suffragiis, adversus hostium malignorum insidias continuis dimicare vigiliis, ne hostium ipsorum succumbat insultibus, non desistit, paternae meditationis intuitibus contemplamur, merito ad prosperum statum ipsius Ordinis, per cuius operationes salubres in agro dominico uberes fructus crescunt, afficimur, desideriis optantes intensis, ut Ordo ipse spiritualibus incrementis proficiat, et temporalibus subsidiis non decrescat. Ideoque universitatem vestram rogamus, monemus, et attentius in Domino exhortamur, quatinus in instanti vestri generalis congregatione Capituli, ad ea quae Dei sunt, ac religionem fovent et nutriunt, adeo sint corda vestra concordia, et opera manifesta, quod interius religionis veritas et exterius famae integritas conserventur. Et licet supponamus indubie, quod vos paternum, quem ad vos gerimus, orationum intercessionibus recompensetis affectum, exhortationibus tamen praedictis adiicimus, ut in eodem Capitulo precum devotarum instantias ad Dominum humilitate spiritus effundatis, et effundi per totum Ordinem statuatis, quod ipse qui solus est potens, et in cuius ditione cuncta sunt posita, turbatum mare mundi huius guerrarum, et dissentionum tempestuosis fluctibus sua ineffabili pietate quietet, ut fideles in pacis pulchritudine et fiduciae tabernaculis quiescentes, ipsum pacis auctorem devotius, et crebrius operibus pietatis intendant, malorum timore sublato, nobisque ad perferendam apostolici oneris sarcinam humeris nostris impositi virtutem tribuat, et imbecillitatem nostram suae potentiae fortitudine fulciat et sustentet, ut gregem dominicum curae nostrae commissum, iuxta suum beneplacitum, in viam salutis dirigere, ac tandem post laboriosos praesentis vitae decursus, cum rege ipso quietis perennis mercede perfrui feliciter valeamus. Datum… STATUTA Anno Domini millesimo trecentesimo quadragesimo quinto statuta sunt haec apud Cistercium in Capitulo generali. 1.  Primo, cum inveteratae consuetudinis auctoritas iuxta legitimas sanctiones legum seu statutorum interpres censeatur, et quidam nostri Ordinis innitentes textui Clementinae dicentes quod statuta Capituli non ligant, nisi in sequenti Capitulo ipsius Ordinis confirmentur, dubitationis materiam assumpserunt, asserentes se vel alias personas Ordinis per statuta huiusmodi non ligari, nisi, ut praemittitur, firmiter fuerint in sequenti Capitulo confirmationis robore communita. Idcirco generale Capitulum hanc ambiguitatis caliginem de cordibus haesitantium cupiens amovere, sic declarat, quod ab antiquo Ordo noster eiusque Cisterciense Capitulum generale sic intelligere ac tenere consuevit : quod statuta Capituli generalis postquam fuerint edita et in Capitulo promulgata, ligant adeo, quod nisi in sequenti Capitulo expresse revocata fuerint, censentur tacite confirmata. 2.  Item, cum crassa ignorantia non excuset, tamen ut velamen excusationis tollatur a negligentibus vel se asserentibus ignorare, patribus abbatibus et commissariis Ordinis universi districte praecipit Capitulum generale, ut diffinitiones cuiuslibet anni tam generales quam speciales illis, quos tangunt, aut pro quibus fuerint editae, per se vel per alium praesentare studeant singulis gradatim in monasteriis sibi immediate subiectis vel commissatis, et in eorum capitulo explicare sive publicare infra competentem terminum citra annum ordinationis ipsarum ; iniungatque abbati, si praesens fuerit, alias priori et cantori, ut earum copiam accipiant sibique retineant et observent. Alioquin tam tradere copiam quam accipere suis sumptibus negligentes, tribus diebus, uno eorum in pane et aqua, faciant levem culpam in *Libello* et annalibus constitutam. Quae donec fecerint, vel diffinitiones ipsas habuerint, gradum altaris ascendere non praesumant. 3.  Item, ne audacia seu contumacia appareat impunita, domino Cistercii et quatuor primis generale Capitulum committit quatinus, quilibet generationem suam per providos et discretos viros faciat perlustrari et diligenter inquiri de abbatibus, qui a tempore Benedictinae de Capitulo sine causa rationali remanserunt vel se minus legitime excusaverunt, receptis primitus a dictis providis iuramentum, quod in dicta inquisitione et relatione Capitulo facienda fideliter se habebunt. 4.  Item, ut personae Ordinis hospitalitatis consuetae beneficio non fraudentur, statuit generale Capitulum et diffinit, quod licet nonnunquam idem Capitulum nonnullis abbatibus et conventibus, eorumdem monasteriorum utilitate pensata, concedat, quatinus grangias suas vel villas valeant, cum expedire viderint, mutare ; tamen de intentione Capituli non existit, quin locus ad hoc congruus reservetur pro hospitalitate personis Ordinis facienda, secundum morem ibidem hactenus observatum, cum concessiones huiusmodi, ubi aliud non exprimitur, intelligi debeant sine iuris praeiudicio alieni. 5.  Relationem de Volkederode et de Rifenstein abbatum de commutatione bonorum in Walkenreidensi abbatia facta approbat et confirmat Capitulum generale, dando licentiam permutationem ad utilitatem monasterii faciendi.
Anno millesimo trecentesimo quadragesimo sexto statuta sunt haec apud Cistercium tempore Capituli generalis. 1.  In primis, cum veritatis sit verbum organo dominicae vocis prolatum : vae esse homini per quem scandalum venit ; et fuerit alias distinctum, quod exeuntes de nocte monasterium vel grangias tamquam comprehensos in carnis contagio puniantur, maiora autem scandala oriuntur ex hiis, qui plurimum subiacent obtutibus, et resultant vehementius in contemptum : statuit Capitulum generale quod quicumque monachus vel conversus sine licentia generali vel speciali portas monasterii praesumpserit de die egredi, si reversus etiam fuerit ipso die, nihilominus pro fugitivo habeatur, recipiatur in porta et ultimus omnium teneatur. Si vero diabolo instigante, aliunde quam per portam egressus fuerit, tamquam comprehensus in carnis contagio puniatur. Et haec diffinitio ad moniales Ordinis universi potissime extendatur. 2.  Item, cum tanto sit transgressio mandatorum graviori poena condigna, quanto damnabilius in gradum committitur altiorem, et ad generalis Capituli notitiam sit deductum, quod in aliquibus monasteriis contra papalia statuta, priores, cellerarios et aliquos monachos extra infirmitorium cameras appropriatas habere, in quibus comedunt, pernoctant et invitant, quod volunt, ad esum carnium sine proprii abbatis licentia, dicentes sibi hoc licere de consuetudine usitata ; carnes sibi quoque postulant certis diebus vel temporibus ministrari ; idem Capitulum districte praecipit et iuiungit abbatibus Ordinis universi, ut in hiis et aliis papalia statuta faciant observari, transgressores per amotionem a suis officiis vel alias, ut meruerint, puniendo. Declarat Capitulum generale quod, abbatibus in monasteriis existentibus, nulli liceat sine voluntate abbatis carnes comedere vel dare licentiam comedendi, abbatibus sponte cedentibus vel personis aliis solemnibus, quibus concessum fuerit, dumtaxat exceptis in omnibus memoratis. 3.  Item, cum aequitatis debito suadente, ut qui simul volunt vivere, simul etiam statuto termino habeant imbursare ; quapropter Capitulum generale ordinat et diffinit ut quilibet abbas pro bursa sui scolaris viginti libras turonensium mittere non differat Parisius infra terminum in statutis papalibus constitutum sub poenis in eis comprehensis. Alioquin scolari, pro quo dictae viginti librae, ut praemittitur, missae non fuerint, nihil de communi substantia ministretur. De quibus etiam viginti libris scolaris quilibet imbursabit in principio studii, quantum ad magistrum, provisorem et baccallarios, qui legerint sententias, concordatur. Qui si hoc studio sine imbursatione post festum Omnium Sanctorum remanserint, sententiam excommunicationis se noverint incurrisse ; et nihilominus per magistrum, provisorem et baccallarios praedictos sub poena praedictae excommunicationis latae sententiae, post dictum festum de dicto studio expellantur. Magistros autem sacrae theologiae non vult Capitulum praesentibus ordinationibus alligari. 4.  Quoniam quibusdam dubium videbatur, *etc., ut supra ann. 1343 et cf. nota k*.
Anno Domini millesimo trecentesimo quadragesimo septimo statuta sunt haec apud Cistercium in Capitulo generali. 1.  In primis, compendium christianae fidei cupiens Capitulum generale in missarum solemniis frequentari, statuit, ordinat et diffinit quod in singulis festivitatibus, in quibus sermo in capitulo solet haberi, *Credo in unum Deum* in missa solemniter decantetur. 2.  Item, compassionis oculo intuens Capitulum generale multorum monasteriorum discrimina, destructiones fere omnimodas et damna gravissima propter guerras, proh dolor ! regiones multimodas modernis temporibus atque praeteritis temporaliter devastantes, domino Cistercii et quatuor primis, cuilibet in generatione sua, committit et permittit, ut monasteriis sic desolatis providere valeant per dispersionem conventuum, alleviationem personarum, vel alias prout viderint expedire, in Ordinis plena potestate, ita tamen, quod dispersiones per triennium fieri valeant et non ultra. 3.  Item, quoniam cuius vita despicitur, restat ut et consilium contemnatur : criminosos quoscumque et qui publicas poenitentias peregerunt, inhibet Capitulum generale ad consilium in Ordine evocare. Qui si forte se immiscuerint et contradixerint aliis famae sanioris et vitae, statuit Capitulum quod proborum et saniorum teneatur consilium, contradictione talium non obstante. 4.  Item, errorem radicatum in cordibus dicentium, quod ad testificandum contra religiosos quoscumque Cisterciensis Ordinis admitti non debeant saeculares, tamquam rationi dissonum, evellens Capitulum generale declarat non esse intentionis ipsius Capituli, quin saeculares aut alterius religionis personae honestae admittantur ad testimonium contra quascumque personas Ordinis, si legitimum aliud non obsistat. 5.  Item, cum inter cetera vitia inobedientia sit gravius punienda, et ad generalis Capituli notitiam cum querimonia sit delatum, quod aliqui abbates litteras contributionum, quae eis imponuntur, vel per quas interdum citantur ad Capitulum generale, sigillare renuunt, a superioribus viva voce per ipsas litteras requisiti, ordinat Capitulum generale quod tales rebelles gradum altaris ascendere non praesumant, quoadusque litteras sigillaverint memoratas, nisi causam valuerint allegare, quare sigillare minime teneantur ; ad quam praetendendum eis nunc citantur ad tunc sequens Capitulum generale. 6.  Item, cum consuetudinis ususque longaevi temporis non sit vilis auctoritas, praesertim ubi iuris auctoritate fulcitur, et a prima fundatione Ordinisque institutione generaliter fuerit observatum ac iure canonico declaratum, quod officiales quicumque ipsius Ordinis possint de facili a suis administrationibus amoveri, et quia plures ambitiosi, ne dum sibi officia ad vitam vel aliter procurare, scilicet ne amoveri valeant, praesumant impetrare ; et si amovere eos abbas tentaverit, causam amotionis sibi postulant explicari : tantae abusionis audaciam cupiens Capitulum generale refrenari, statuit, ordinat et diffinit, quod omnes officiales Ordinis, qui nunc sunt, infra mensem a publicatione praesentium iurare ad sancta Dei evangelia teneantur, per abbatem proprium requisiti vel per alium loco sui, quod nullum apponent repugnationis obstaculum, nullum procurabunt defensionis praesidium, quin ad iussionem abbatum suorum demittant officia absque contradictione quacumque ; alias dicto mense elapso ipsos ex nunc deponit Capitulum generale. Simile quoque iuramentum praestare teneantur omnes, qui de cetero ad officia aliqua assumentur ; alias nullatenus valeant promoveri. 7.  Ordinat etiam Capitulum generale statuendo, quod omnes novitii Ordinis, qui sunt et qui pro tempore fuerint, antequam ad professionem recipiantur, praestare teneantur ad sancta Dei evangelia iuramentum, quod statutum huiusmodi luculenter eis expositum observabunt. Abbates autem, qui officiales instituerint vel novitium ad professionem receperint, non praestito prius ab eis et eorum quolibet huiuscemodi iuramento, tamdiu extra stallum abbatis maneant, donec exegerint iuramenta, vel officiales amoverint non iurantes ; receptos autem absque iuramento novitios in basso choro teneant, donec praestiterint iuramentum. Et haec diffinitio cum forma visitationis singulis annis in capitulo recitetur. 8.  Capitulum generale concedit abbati de Volkederode, ut in die dedicationis ecclesiae suae liceat omnibus personis utriusque sexus ecclesiam intrare. Iis qui manum adiutricem porrexerint, concedit participationem omnium bonorum operum. 9.  Henricus de Stolp, Henricus de Novo campo, Iacobus de Esrom abbates petunt a Capitulo generali ut liceat abbati de Hilda bona in Strepow vendere, cum propter distantiam nullum emolumentum inde habeat. Exauditur quibusdam interpositis conditionibus. 10.  Damnum monasterio Novali Sanctae Mariae ab episcopo Hildesheimensi illatum ad aures Capituli generalis delatum et diffinitum est, ut omnino tali praesumptioni resisteretur, mediante iustitia. Et propter hoc, si necesse foret, etiam bona monasterii tam mobilia quam immobilia distraherentur.
Anno Domini millesimo trecentesimo quadragesimo octavo statuta sunt haec apud Cistercium tempore Capituli generalis. 1.  In primis, quoniam dignum est eximios Dei confessores, quos sancta mater attollit Ecclesia, suorumque excellentia meritorum efficit coelestis beatitudinis possessores, honoribus congruis et bonorum laudibus venerari. Eapropter generale Capitulum illustrissimi ac serenissimi principis domini nostri regis Franciae christianissimi piae devotionis precibus excitatum, beati Yvonis venerabilis presbyteri ac confessoris praecipui canonizationem et merita fide dignorum testimoniis affirmata commemorans, qualiter in vita sua eius salubria documenta illustraverint Ecclesiam, ingentibus decorarunt miraculis et moribus reformarunt, et post mortem pro devote ipsum invocantibus et peregrinantibus ad eumdem, gloriosus Deus quotidie varia miracula operatur, digno permotum consilio ad requestam regiam et ob ipsius sancti magnificentiam, statuit, ordinat et praecipit quatinus, memorati sancti festivitas decimo nono die mensis maii per Ordinem universum, cum duodecim lectionibus et una missa, in provincia vero Turonensium cum duabus missis et historiis propriis, si qui eas habuerint, annis singulis et perpetuis futuris temporibus solemniter celebretur. 2.  Item, cum animarum periculis sit congruis et indilatis remediis occurrendum, et olim per generale Capitulum Cisterciense fuerit diffinitum, quod monachi et conversi, qui saltem semel in anno propriis abbatibus, quorum copiam habuerint, fideliter negligunt confiteri, sint excommunicationis vinculis innodati ; quia plures nostri Ordinis monachi curiosi nimis de hiis, quae non expediunt animabus, disceptantes et contra doctrinam apostolicam plus quam opus sapere appetentes, nonnullos secum in erroris devium protrahendo asserunt et affirmant quod, postquam prioribus seu aliis Ordinis confessoribus institutis generalem super hoc a propriis abbatibus potestatem habentibus, peccata propria sunt confessi et obtinuerunt absolutionis beneficium ab eisdem, non tenentur huiusmodi peccata semel dimissa iterata confessione propriis abbatibus revelare. Generale Capitulum huiusmodi abusum, per quem in Dei et hominum contemptum inciditur, reprobans declarando statuit et diffinit, quod monachi et conversi Ordinis, non obstante confessione dictis confessoribus prius factam, tenentur, tam ratione praecepti quam etiam canonicae sanctionis, saltem semel in anno conscientiam suam propriis abbatibus, quorum commode copiam habere potuerint, aperire et peccata, de quibus absoluti per dictos confessores fuerant, iterum fideliter et integre, prout recordati fuerint, confiteri, ut sic proprius abbas vultum pecoris sui agnoscere valeat et mederi animabus peccatorum vulneribus sauciatis. Quicumque vero in praemissis negligens aut contumax extiterit, eo ipso se noverit excommunicationis sententiae subiacere. Hanc autem diffinitionem quoad sententiam ad moniales Ordinis Capitulum vult extendi, si confessae fuerint aliis confessoribus quam ab Ordine deputatis. 3.  Item, ne vanis et fictitiis occasionibus adinventis personis nostri Ordinis praebeatur materia evagandi, statuit generale Capitulum universis Ordinis abbatibus inhibendo, ne de cetero suis monachis vel conversis licentiam dare praesumant eundi Romam, praetextu quarumvis indulgentiarum in anno iubileo concessarum, de quibus non constat Capitulo, quousque Capitulum, utrum tales indulgentiae de conscientia Summi Pontificis manaverint, plenius fuerit informatum. Hanc autem diffinitionem etiam de monialibus intelligit Capitulum generale. 4.  Item, cum per piae recordationis Alexandrum IV, sanctae romanae Ecclesiae Summum Pontificem, abbatibus Ordinis universi favorabiliter sit concessum, ut fratribus suis in sibi commissis conventibus valeant in casibus, quibus non est ad sanctam Sedem Apostolicam necessario recurrendum, absolutionis beneficium impertiri, et cum eisdem, si indiguerint, dispensare ; deinde per generale Capitulum fuerit ordinatum, quod abbates de levi iniectione manuum in clericum saecularem non absolvant sibi subditos sine licentia Capituli generalis, praedictae concessioni, ut videtur, aliquid quoad hoc derogando, cum levis manuum iniectio non sit de casibus a Sede Apostolica reservatis ; eapropter generale Capitulum dictam ordinationem quoad dictum articulum revocat penitus et annullat. 5.  Item, contributionem decem et octo millium florenorum pro debitis Ordinis in Curia romana et alibi persolvendis, aliisque necessariis Ordinis sublevandis a singulis abbatibus in sequenti Capitulo solvendorum, generale Capitulum ordinat et imponit. Abbates autem, qui dictae contributionis quottas sibi impositas termino non solverint antedicto excommunicationis sententiam se noverint incurrisse. Priores vero, cellerarii et bursarii nec non et monachi ceteri negligentes vel impedimentum praestantes publice vel occulte, quominus quottae impositae dicto termino non solvantur, pro depositis habeantur, et nihilominus inhabiles sint deinceps, nisi cum ipsis fuerit de speciali gratia dispensatum. Conceditque Capitulum domino Cistercii et quatuor primis, quatinus si necessitas ingrueret, possint interim mutuum contrahere etiam sub usura seque creditoribus obligare, auctoritate Capituli generalis. 6.  Item, cum propter defectum contributionum Ordinis terminis constitutis minime solutarum, Ordo noster multa incommoda sustinuerit, prout experientia manifestat ; eapropter generale Capitulum domino Cisterciensi et quatuor primis, cuilibet in generatione sua, praecipit et committit, quatinus excommunicatos nuntient vel nuntiari faciant per commissarios quos ad visitandum vel alias transmiserint, ad sonum campanae conventu in capitulo congregato nominatim omnes abbates, qui contributiones sibi impositas non solverunt. Quod si dictas contributiones in sequenti Capitulo generali non solverint cum effectu, noverint se nihilominus in dicto Capitulo absque retractatione deponendos. 7.  Item, cum cunctis fidelibus satis notum sit, quod caritas est summum bonum, inter cuius opera hospitalitatis ministerium non modicum sibi vendicat locum ; ad quam licet omnes teneamur, potissime tamen domesticae fidei professionis similiter et Ordinis fraternitate coniunctis : diffinitionibus alias editis in suo robore permansuris, addit Capitulum generale abbatibus Ordinis in virtute obedientiae districte praecipiendo, ut per se et suos in locis et grangiis suis pro regimine deputandos hospitalitatem solitam faciant sic servari, quod nullus deinceps habeat materiam conquerendi, praesertim cum super hoc ad reverendissimum patrem nostrum dominum cardinalem album, et per ipsum ad praesens Capitulum, a pluribus personis Ordinis gravis querimonia sit delata. Qui vero suos subditos negligentes noverint in huiusmodi vel nolentes, ab administrationibus amoveant et alios ad hoc instituant diligentes. Visitatoribus autem Ordinis quibuscumque praecipit Capitulum et iniungit, ut in suis visitationibus super hoc inquestam faciant specialem, et abbates, quos repererint non servare per se et suos, citent ad sequens Capitulum generale, super hoc graviter per ipsum Capitulum puniendos. 8.  Item, ut praeterita cautiores nos faciant ad futura, abbatibus Ordinis universi praecipit Capitulum generale, ut non praesumant contributionem pro libertatibus Ordinis defendendis fieri postulare in sui subsidium vel levamen, nec per se sperent aliqualiter obtinere, nisi lites super hoc movendas contra quascumque personas cum patris abbatis commissarii sui, sanioris partis conventus sui et aliorum peritorum consilio maturo et digesto lites easdem duxerint inchoandas, appellatione dumtaxat excepta et spectantibus ad eamdem. 9.  Item, cum sit periculum, imo ridiculum, satis grave, ordoque praeposterus et perversus, a membris regulari, abusum intolerabilem in aliquibus monasteriis Ordinis, ut ad Capitulum est delatum, quod certi numeri consiliari monachi a conventibus eligantur, quorum consilio abbates fere in omnibus regulentur in scriptis certis statutis et ordinationibus assignatis, quae abbates seu sui debeant observare et non discedere sine ipsorum beneplacito ab eisdem extorto, etiam de servando ad sancta Dei evangelia iuramento, reprobans et abhorrens merito, Capitulum generale prohibet districtius, quantum potest, deinceps talia attentari vel attentata ulterius observari, sex iuxta abbatum arbitrium et patrum abbatum, si opus fuerit, consilium monasterii negotia disponantur, requisito tamen, in quo fuerit requirendum et audito consilio suorum conventuum saniorum. Qui vero aliter abbates proprios praesumpserint temerarie coarctare, tamquam conspiratores per omnia puniantur. Conventus vero si secus voluerit abbatem suum unanimiter compellere quovis modo, tamdiu subiaceat interdicto, quousque errorem suum recognoscens humiliter et desistens, ab ipso mereatur relaxationem et gratiam obtinere. 10.  Item, cum ea sint gravius punienda, quae in maius redundant scandalum ac damnum regularium et honorabilium personarum ; eapropter diffinitionem alias editam cum poenis adiunctis contra adeuntes principes et potentes pro abbatum creatione, visitatione, correctione, etc. ad monachos Ordinis et conversos, abbates suos vel alios erga potentes et sublimes, alios diffamantes, generale Capitulum vult extendi, hoc addendo, quod si tales semel puniti reinciderint in idipsum, perpetuo carceri mancipentur. 11.  Item, pio compassionis affectu intuens Capitulum generale desolationem et destructionem temporalem, propter guerras regum et principum, monasteriorum Ordinis aliquorum praesertim monialium, quas vagari non convenit, nec in opprobrium Ordinis et animarum periculum mendicare, statuit, ordinat et diffinit, quod quando et quotiens commissarii dicti Capituli adhuc potestatem habentes mittant moniales talium sic monasteriorum desolatorum ad alia monasteria, quae iuxta conscientiam viderint eas vel earum aliquas posse de suis facultatibus sustentare, donec ad fortunam pervenerint, Deo propitio, pinguiorem, abbatissae et conventus, ad quae mittantur, eas caritative recipere teneantur et de eisdem sicut propriis de necessariis providere. Quaecumque vero abbatissa Ordinis ad se missas ex causa praedicta recusaverit obstinate in suo monasterio retinere, excommunicationi subiaceat, rebellione huiusmodi perdurante, et si conventus contradixerit, supponatur etiam interdicto, et haec diffinitio inseratur in litteris monialium emittandarum per commissarios antedictos. 12.  Item, cum ex antiqua consuetudine Ordinis approbata et secundum statuta Ordinis promulgata, causae Ordinis et querelae per Ordinem debeant terminari ; et alias fuerit diffinitum, quod per potentiam vel iustitiam saecularem nullus bona Ordinis arrestari faciat, in contrarium facientes excommunicationis sententia promulgata, inhibet addendo praesens Capitulum generale personis Ordinis universi, ne se ad invicem ad saecularia trahant iudicia super accusatione quacumque irrequisito Ordine, vel sine ipsius Capituli licentia speciali. Quicumque vero aliter praesumpserit, si abbas fuerit, suspensionis, aliae vero quaecumque personae Ordinis excommunicationis sententiam incurrant ipso facto. 13.  Item, ut monasteriorum utilitatibus seu etiam personarum opportunitatibus interdum possit facilius subveniri, domino Cistercii et quatuor primis concedit Capitulum generale ut eorum quilibet tres translationes abbatum facere valeant ubi et quando viderit vel viderint expedire, de quacumque generatione Ordinis universi. 14.  Item, ut ab omni quaestus turpitudine Ordinis sinceritas emundetur, districte praecipitur abbatibus Ordinis universi, ut in monialium benedictionibus non sustineant ullomodo per suos familiares quoscumque mantellos invernaculos earum auferri et sibi apportari aut detineri modo quolibet ab eisdem. Qui secus forte *praesumpserint,* a servitio Ordinis expellantur. Quaecumque vero monialis de puerperio convicta fuerit, eidem omnis licentia exeundi monasterium perpetuis temporibus denegetur, nisi per generale Capitulum cum ea fuerit dispensatum. 15.  Item, considerata temporum qualitate et victualium caristia augmentata, ordinat Capitulum generale quod scolares mittendi Parisius teneantur eorum quilibet sexdecim scuta aurea imbursare, diffinitionibus alias editis quoad alia circa Parisiense studium in suo robore permansuris.
Anno Domini millesimo trecentesimo quadragesimo nono statuta sunt haec apud Cistercium tempore Capituli generalis. 1.  In primis, ut circa subditos Ordinis sit pie consulens misericordia et iuste saeviens disciplina, generale Capitulum attendens, quanti moderno tempore mortis et sortis humanae emineant casus et pericula toti orbi, propter quod multi Ordinis nostri abbates creduntur a via praesentis Capituli remansisse, idem Capitulum cum ipsis hac vice dispensat eosque, qui ad praesens Capitulum non venerunt aut venire vel excusationes suas mittere tenebantur, ob causas praedictas habet et reputat misericorditer excusatos ; significatque dictum Capitulum abbatibus praedictis et aliis omnibus ad sequens Capitulum habentibus venire, quatinus ob causam praedictam non remaneant a via sequentis Capituli generalis. Alioquin ipsum Capitulum procedet contra eos mulctabitque et puniet remanentes iuxta continentiam papalium statutorum et aliorum Ordinis instituta. 2.  Item, cum novis emergentibus et alias inauditis dignum sit ac necessarium, nova remedia providere, et prout Capitulo generali isto epidimiali tempore seu pestilentia perdurantem multitudo personarum regularium viam universae carnis ingredientium sublata fuerit ab hac luce, in cultus divini et ceterorum ad Ordinem pertinentium notabile detrimentum ; quapropter generale Capitulum intendens super hoc aliqualem medelam congruam adhibere, necessitate praedicta permotum statuit, ordinat et diffinit, quatinus non obstante statuto Ordinis in contrarium edito, abbates Ordinis novitios suos, si ipsi novitii voluerint, beneficio probationis renuntiare, dum tamen psalterium suum et alia consueta in Ordine sciverint integre et perfecte, ad professionem expresse ac solemniter emittendam infra probationis annum, admittere valeant ipsique novitii libere profiteri, statuto huiusmodi per biennium in suo robore duraturo. 3.  Item, quoniam quam plurimi simulantes se quaerere regnum Dei evagari potius desiderant sub velamine peregrinandi, occasione indulgentiae generalis christianis cunctis concessae per dominum nostrum Summum Pontificem imitatorem conservationis antiquae, quam tamen ad religiosos claustrales potissime a fide dignis et sapientibus intelligimus non extendi ; diffinitionem super hiis anno praeterito editam generale Capitulum confirmat hoc addendo, quod abbates nostri Ordinis seu abbatissae peregrinationem huiusmodi sibi arripere non praesumant, nisi prius ab ipso domino nostro Summo Pontifice obtenta ad hoc licentia speciali. Si secus fecerint, sciant se per sequens Capitulum generale deponendos. 4.  Item, cum semel et iterum fuerit per generale Capitulum ordinatum, quod nullus abbas pro quibuslibet Ordinis negotiis per audientiam discurrendum et transeundum alium constituat procuratorem in romana Curia residentem, praeterquam procuratorem Ordinis generalis vel substitutos ab ipso, nisi ipsius procuratoris consilio et assensu. Qui vero aliter procaciter statuere praesumpserit, eo ipso pro quolibet anno tres florenos aurei procuratori Ordinis memorato solvere teneatur. Abbates autem pro negotiis specialibus procuratores ad Curiam transmittentes eosdem iurare faciant solemniter, quod infra triduum, postquam ad Curiam applicuerint, se praefati procuratoris conspectui, si copiam ipsius habere potuerint, praesentabunt, quod a nullis minime dicitur observari. Generale Capitulum praecipit praedictas diffinitiones per omnia observari hoc addendo, quod abbates aliter absque iuramento mittentes procuratores, per mensem maneant extra stallum ; procuratores vero monachi sic transmissi, nisi se praesentaverint, ut est dictum, cum ad domos proprias reversi fuerint, tribus diebus faciant levem culpam. Ceterum mittentes aliter pro communibus negotiis nec solventes tres florenos, ut est dictum, ad solvendum, per generale Capitulum compellantur ad relationem procuratoris Ordinis generalis, cui super hoc referenti cum iuramento dabitur plena fides. 5.  Item, quia inter opera pietatis illa sunt potissime attendenda, quae divini cultus prospiciunt incrementum et personarum Deo servientium vitae necessaria fulcimentum, et prout generali Capitulo est veridica relatione suggestum, monasterium novae fundationis in Eyther[e]n, dioecesis Traiectensis, fundationis abbatiae Eberacensis, omnino rapinis et incendiis sit destructum, in Coloniensi, Traiectensi et Monasteriensi dioecesibus constitutos hortatur Capitulum generale rogando affectuose per viscera misericordiae Iesu Christi, ut abbati dicti loci manus porrigant adiutrices tam ad aedificiorum reparationem quam ad ipsorum sustentationem, usque dum ad fortunam devenerint pinguiorem ; requirentes insuper abbates nostri Ordinis dictarum dioecesium, ut dominos eorum dioecesanos interveniant pro eisdem, ut dignentur eis concedere litteras quaestuosas cum indulgentiis ad reparationem monasterii antedicti miserabiliter desolati, quibus litteris eis uti concedit Capitulum memoratum, necessitate et pietate urgente. 6.  Item, quia Ordo Cisterciensis in multa simplicitate fundatus, profecit laudabiliter in eadem, ordinat Capitulum et diffinit expresse praecipiendo, quod in causis motis in Ordine et movendis inter personas eiusdem sine strepitu et figura iudicii procedatur et simpliciter ac de plano lites in Ordine decidantur.
Anno Domini millesimo trecentesimo quinquagesimo statuta sunt haec apud *Cistercium* tempore Capituli generalis. 1.  In primis, devotionem cunctorum fidelium utriusque sexus Cisterciensis Ordinis professorum, qui coelestis beatitudinis desiderant fieri participes post transitum lugubrem huius vitae, volens fovere Capitulum generale, per ea, quibus in augmentum gratiarum continuo proficiant et ad opera meritoria vehementius admoventur, ordinat et diffinit, quod quemadmodum singulis annis in toto Ordine nostro fieri consuevit anniversarium solemne pro defunctis abbatibus, similiter perpetuis futuris temporibus singulis annis, die vigesima mensis maii, in conventibus singularum domorum Ordinis universi, cum tribus ministris, anniversarium solemne pro omnibus personis regularibus Ordinis praelibati, qui vocante Domino decesserint ab hac luce, cum collecta illa : *Omnipotens sempiterne Deus, cui numquam*, etc., existente inter alias principales. 2.  Item, ut ampliore fervore scientiae, quae felices suos efficit possessores, studium Sancti Bernardi vigeat Parisius continuis incrementis nec tepeat per desidiam seu simulationem multorum abbatum Ordinis, qui diversis occasionibus adinventis, monachis detaxatis sibi numeris, quos habent vel habere potuerint secundum suppetentiam facultatum ad dictum studium totaliter omiserint [mittere scolares], generale Capitulum universis abbatibus Ordinis, qui secundum numerum personarum, quas habent vel habere possunt, mittere tenentur scolares Parisius sub poenis in constitutionibus sanctae memoriae domini Benedicti contentis, praecipit strictius et iniungit, quatinus singulis annis de cetero infra festum beati Remigii in capite octobris cum suis provisionibus necessariis et ad hoc specialiter ordinatis per superiores vel etiam ordinandis, quot et quos mittere debuerint, mittere non omittant hoc saltem duplum dictarum provisionum ad praefatum studium iuxta contentum in constitutionibus antedictis, alioquin ad dictum duplum sine mora compellentur et irregularitate notati a divinis officiis denuntiabuntur suspensi, nisi causam vellent forsitan allegare, per quam censeri debent impotentes impletionem praemissarum, ad quam praetendendam citentur ad Capitulum generale. Quantitatem autem bursarum anni praesentis taxat pro quolibet ad octodecim scuta auri dictum Capitulum generale. 3.  Item, in vestimentis ovium discoloribus sagacitas humanae naturae cursum praesentis vitae studet et nititur pertransire, in eo quod secundum diversitatem et mutationem temporum aliter et aliter se disponit. Cum igitur habitus albus, quod in signum puritatis et interioris munditiae sancti patres non immerito providerunt in divino servitio nos habere, debeat pro eodem servitio specialiter mundissime custodire, generale Capitulum ordinat et diffinit, quod quicumque monachi totius Cisterciensis Ordinis voluerint et potuerint uti cucullis nigris tempore refectionis, tam in infirmitorio quam in conventu, possint uti libere, ne foedent albas et maculent comedendo. 4.  Item, quoniam in lucis angelum transfiguratur angelus satanae, inobedientiam sub devotionis velamine incurrendo, quod manifestius praetenderunt abbates, monachi et conversi quamplures Ordinis, qui Romam contra obedientiam ad promerendam indulgentiam, a qua recesserunt, si antea non fuerant, peccatores, generale Capitulum omnes tales monachos et conversos iudicat Ordinis fugitivos. Abbates autem, qui iverunt vel eundi licentiam concesserunt, citat ad sequens proximum Capitulum generale, secundum demerita puniendos. Omnibus patribus abbatibus in virtute obedientiae praecipit Capitulum generale, quod de praedictis requirant in monasteriis sibi subditis immediate et poenam praedictam contra transgressores executioni debite faciant demandari. Et pater abbas filios abbates in hiis culpabiles ad ipsum Capitulum proximum citando peremptorie et praecise ipsumque certificet de causis citationum et nominibus citatorum, diffinitionibus aliis super hiis editis in suo robore permansuris. Haec autem diffinitio erga moniales in hiis culpabiles *districtissime* observetur. 5.  Item, quoniam facilitas veniae incentivum praebuit delinquendi et per generale Capitulum exhortationes iam annis plurimis monitionesque praecesserint plurimae, et mandata de abbatibus a Capitulo remanentibus generali, quorum inobedientia cumulata pertransiit pluries impunita, propter quod ipsorum contemptus damnabilis augmentatur, dissimulare non valens ulterius Capitulum generale, ordinationibus super hiis noviter editis et statutis in suo robore permansuris addit Capitulum generale, quod nulli abbati de sua excusatione credatur nisi litteras excusatorias sub contrasigillo aut sigillo domini Cistercii valeat exhibere. 6.  Item, ad removendum dubietatis scrupulum declarat Capitulum generale, quod in contributionum impositionibus patres abbates non iudicium proprium aut voluntatis arbitrium exsequantur, sed antiquas tantum et debent imponere quantitates. Si quid autem ulterius fuerit impositum non solvendo quod fuerit excessivum, sententias latas ab Ordine non incurrat, sed ad superiorem recurrat vel ad Capitulum generale ut a gravamine relaxetur. 7.  Item, quoniam ubi maius imminet scandalum, ad propulsandum viribus est agendum, et ad generale Capitulum venit auditum cum maerore cordium, quod in romana Curia, in qua flos est et honor fidelium, faeces nostri Ordinis confugerint et qui se reos sentiunt, punitionem eis debitam fugientes. Hinc est quod Capitulum generale procuratori Ordinis in romana Curia praecipit et committit, quatinus Ordinis fugitivos per Avinionem detestabiliter evagantes ad expensas communes Ordinis capiat et captos detineat strictissimis vinculis alligatos, donec ad abbates proprios eos remittere valeat iuxta demerita recepturos. Abbates autem ad satisfaciendum de factis super hos expensis astringit Capitulum generale, pro rata eorum qualibet contingente. 8.  Item, gulae vitium ad usum carnium cupiens generale Capitulum refrenare statuit et diffinit, quod quaecumque personae Ordinis esum carnium acceptantes extra loca ab Ordine deputata, dicentes se super hoc habere privilegium, antequam utantur suis superioribus privilegia ipsa condere teneantur, si ipsorum superiorum suorum praesentiam habere potuerint opportune ; alioquin illa condant personis authenticis et discretis. Qui secus fecerit, etc. 9.  Item, comme il soit raporteit al capitre general, que pluseurs abbest ne veulent nient payr leur part de contributions feittes por defendre les privilegs de lordre ia soich, quil veulent a disprivilegs partir, on commande a leurs peres abbeis, quil les destrendent a chu, et sil se laissent escomegnier por despit ou les escondir toutte le participation del ordene. Et se soit li convent mies en entredit, ne naient confesseurs ne autres benefis iusquatant quel aront alleis feit des choiz devant dittes. 10.  Capitulum generale petitioni abbatis de Riddageshusen indulgens concedit omnibus personis ad monasterium illud in die dedicationis ecclesiae et per octavas eius devote accedentibus ac manum adiutricem porrigentibus plenariam participationem omnium bonorum operum. 11.  Capitulum generale abbati Walkenderensi auctoritatem dat fraternitatem Ordinis conferendi omnibus die et per totam septimanam dedicationis monasterium Walkenrede, die sanctae Margaretae autem Kemenaden grangiam visitantibus manumque adiutricem porrigentibus.
Lan [MCCC]LI fut ordineit comme li pape at doneit alle ordene vaillant conservateurs, dont on poroit qui abuseir pluseurs gens travillier, on defende que nus procureures ne autre personne del ordene ne cite nullui delle ditte conservateur, se ce nest del conselle labbeit et sil ni est del president et del conselle et assentement des aneis delle maison. Quiquonche ferat le contreir fach iij iour le legier coupe pani et eawe sens dispensation por fois.
Anno Domini millesimo trecentesimo quinquagesimo secundo statuta sunt haec apud Cistercium in Capitulo generali. 1.  In primis, circa reformationem studii Parisiensis quod esse dignoscitur splendor et speculum Ordinis, tanto libentius vacat Capitulum quanto exinde uberiores ac utiliores fructus honoris et honestatis sperat universitas Ordinis provenire, et reverendissimi in Christo patris ac domini domini cardinalis novit beneplacito convenire. Quapropter generale Capitulum dicti domini cardinalis insinuatione sedula permotum statuit, ordinat et diffinit quod de cetero, inordinata affectione consanguineitatis et patriae remota, scolares magis idoneos cum integritate bursae viginti quinque florenorum Floren[tiae], et expensis pro via, abbates secundum numerum monachorum quos moderno tempore de monasteriorum proventibus iuxta discussionem patrum abbatum poterunt sustinere, mittere teneantur, sic quod Parisius in capite octobris vel circa, in aliis vero studiis saltem in festo Omnium Sanctorum valeant interesse. Nec abbates propter scolares suorum monasteriorum missos ad eadem studia sumptibus amicorum a mittendis scolaribus monasteriorum suorum sumptibus ullatenus se noverint excusandos. Abbates vero qui scolares non miserint de facto per patres abbates ad duplum solvere compellantur. Quinimo abbatibus scolares suos idoneos et habiles ad gradus scientiae acquirendos per dominum Cistercii retentos, revocandi de studio omnino adimit Capitulum potestatem. Quod autem de baccallariis quoad convivia minime facienda in principiis est statutum, ad biblicos et cursores idem Capitulum vult extendi. Quod omnes simul comedant in conventu, ut eorum praesentia aliis sit custodia disciplinae, sic tamen temperando quod ille solus qui actu conventui praesidebit duplicem percipiat portionem. Qui cursores bibliae faciant septimanas missarum et intrent ad horas canonicas, ut ceteri magistri et baccallarii vadant ad vigilias, missas et vesperas, secundum portiones ascriptas, actu legentibus dumtaxat exceptis. Nullus per ecclesiam deambulet dum divinum officium decantatur. Quod nullus fiat determinator nisi legerit et responderit in parvis scolis, ut fuit hactenus consuetum. Nullus etiam fiat cursor bibliae nisi qui legerit logicam et physicam in parvis scolis, quia in magistrum assumi non debet qui formam discipuli non agnovit. Et quod disputationes in parvis scolis plus solito frequententur. Ultimo concludendo ordinationes dicti domini cardinalis dum esset abbas Borbonae factas quando praedictum Parisiense studium auctoritate Capituli reformavit, teneri et observari mandat et praecipit sub poenis in eisdem appositis Capitulum generale. Ordinans idem Capitulum quod prior Sancti Bernardi, si scolaris fuerit, a communi bursa minime recipiet decem libras. 2.  Item, cum susceptum officium nemini debeat esse damnosum, nec etiam teneatur aliquis propriis stipendiis militare, eapropter generale Capitulum provide statuit et diffinit quod quotienscumque abbates seu personas Ordinis commissarios a generali Capitulo contigerit deputari ad compellendum abbates contributiones Ordinis statutis terminis non solventes, excommunicationis sententias in eos fulminando vel alias contra delinquentes inobedientes aut rebelles processus aliquos faciendo, si, occasione fulminationum seu processuum praedictorum, per aliquem seu aliquos contigerit ad Sedem Apostolicam appellari, commissarii huiusmodi sententias seu processus suos in romana Curia nec alibi expensis propriis minime prosequi tenebuntur, sed tantum tenentur appellationes seu rebelliones huiusmodi generali Capitulo quam citius potuerint intimare, ad finem quod Capitulum in expensis Ordinis onus prosecutionis assumat quousque talium appellationum negotium sit sopitum. 3.  Item, cum abdicatio proprietatis adeo sit annexa regulae monachali ut etiam romanus pontifex contra eam non consueverit licentiam indulgere, nonnulli tamen monachi Ordinis occasione administrationum seu magisteriorum quibus praesunt, vel alias, in suarum animarum dispendium, allegata per eos temere consuetudine, quae corruptela potius est censenda, annectuntur sibi prata, terras, vineas, census, redditus, animalia et quaedam alia, quorum fructus et proventus percipiunt et suis propriis usibus applicant, privata commoda communibus praeponentes. Eapropter generale Capitulum huiusmodi vitium cupiens refrenare, statuit et diffinit quatinus nullus monachus Ordinis administrator vel alius praesumat de cetero talia nomine proprio seu singulari pertractare seu propriis usibus applicare, sed potius omnes omnino proventus ex administrationibus seu magisteriis praelibatis seu occasione eorumdem provenientes, communibus usibus monasteriorum totaliter applicentur. Contrarium praesumentes vel abbatibus suis resistentes quominus praedicti proventus monasteriorum communitatibus applicentur, cum poenis in statutis papalibus contentis, quamdiu rebellionis seu contumaciae materia duraverit, carcerali custodiae deputentur. 4.  Item, contributionem sex millium florenorum in sequenti Capitulo solvendorum et deinceps annis singulis in eodem Capitulo, donec aliud fuerit ordinatum, solvendorum, abbatibus Ordinis universi pro necessitatibus Ordinis sublevandis generale Capitulum ordinat et imponit abbatibus Ordinis universi, praecipiens et iniungens quatinus quottas sibi impositas terminis constitutis annis singulis solvere non omittant absque alia intimatione. Abbates autem, qui quottas quas dictis terminis non solverint cum effectu, sententias et poenas in diffinitionibus contentas se noverint incurrisse. Cellerarios vero et bursarios deponit idem Capitulum generale nullum deinceps officium habituros, nisi de licentia Capituli generalis. Et cum semel certus certiorari amplius non debeat, nec sit opus, abbates quottas de sex millibus florenorum sibi per patres abbates semel impositas semper et omni anno solvere termino constituto teneantur absque expectatione alterius impositionis faciendae, quamdiu impositio dictorum sex millium florenorum duraverit et non fuerit revocata, si sententias in diffinitionibus contentas voluerint evitare. Abbates vero qui non miserunt, nec se apud Cistercium excusaverunt, nec dilationem petierunt super defectum solutionis, denuntiat eos Capitulum sententiam excommunicationis incurrisse, mandat patribus abbatibus quatinus eos in suis visitationibus excommunicatos denuntient aut per suos commissarios excommunicatos faciant nuntiari. Illi autem qui miserunt vel se apud Capitulum excusaverunt, vel dilationem petierunt, assignatur eis terminus solutionis annorum praeteritorum in sequenti Capitulo generali ; pro solutione vero anni praesentis in Natali Domini eis terminus assignatur cum intimatione quod Capitulum nullam dilationem dabit alicui super contributionibus impositis ac etiam imponendis temporibus affuturis. COMMISSIONES. 5.  Cum sit periculosum admodum sub suspecto iudice permanere, et abbas de Chierreto abbatem de Caravalle Mediolani patrem immediatum monasterii de Chierreto voluerit alias recipere ad actum visitationis in suo monasterio celebrandae, ipsum ex causis pluribus per eum propositis suspectum habens et ex verisimilibus coniecturis, cuiusmodi factum aliis certis commissariis commissum extitit per Capitulum generale, licet relatum fuerit minus plene. Eapropter generale Capitulum nolens huiusmodi negotium deserere indiscussum, abbatibus de Thilieto et de Ripalta Terdonensis dioecesis committit quatinus una cum commissariis domini Claraevallis ad monasterium de Chierreto accedentes super dictis suspicionis causis propositis et aliis proponendis inquirant seriose et diligentia qua convenit veritatem et quid inde fecerint referre studeant sequenti Capitulo generali. Interim autem visitationem et iurisdictionem dicti monasterii de Chierreto ad dominum Claraevallis, tamquam ad superiorem immediatum, per se vel alium devolvit Capitulum generale. 6.  Item, cum facta nocentium expediat esse nota ut inde correctio subsecuta ceteros retrahat ab errore, et sorores Catherina de Borbe, Maria de Sirrichze et Agatha de Sirrichze, moniales monasterii monialium de Lausdunis, dum in eodem abbas de Loco Sancti Bernardi commissarius domini Cistercii visitationis officium exerceret, ipsam impediverunt, fratri Stephano monacho monasterii Sancti Bernardi et confessori ibidem nequiter adherendo et alia plurima irreverenter et impudice committendo, in praeiudicium iurisdictionis domini Cisterciensis in monasterio monialium praelibato, Ordinis opprobrium et scandalum plurimorum. Propter quod generale Capitulum abbati de Bodelo per se vel alium committit quatinus de praemissis excessibus se informet, et si ita, ut praemittitur, repererit, praedictam Catherinam per substractionem camerae ac duplicis ac simplicis praebendarum, dictas autem Mariam et Agatham per emissionem ad alia monasteria puniat auctoritate Capituli, super praemissis nullam sperantes veniam nisi de licentia Capituli generalis. 7.  Item, gratiam alias factam abbati de Volkalrode super ingressu mulierum in anniversario dedicationis ecclesiae, ne cedat in scandalum, ex nunc revocato Capitulum generale. 8.  Item, domino Cisterciensi et quatuor primis cuilibet in generatione sua committit Capitulum generale quatinus ipsi perquirant vel ad perquirendum certos commissarios deputent qui abbates contributiones Ordinis non solverunt ab ipsisque quottas in quibus tenentur Capitulo recipere valeant, litteras quittatorias de receptis tradere eosque absolvere a sententiis contra non solventes latis, et eisdem astallare seu iuxta facultates suorum monasteriorum terminos praefigere ad solvendum super omnibus et singulis supradictis, relationem congruam et fidelem generali Capitulo facientes. 9.  Item, abbati de Villario propre Metim committit Capitulum generale, quatinus abbatem de Castellione, qui abbati Pontis Tieffredi Metensis [dioecesis] tenetur in viginti quinque libris turonensium parvorum sub litteris authenticis efficaciter obligatus ad solvendum dicto abbati de Pontetieffridi per censuram Ordinis vel alias compellat auctoritate Capituli generalis. 10.  Item, quaestionis materiam quae vertitur vel verti speratur inter abbatem de Sancta Corona ex una parte et de Altovado ex altera super quibusdam nemoribus et limitibus generale Capitulum abbatibus de Pomounc et de Scedelich committit pace vel iudicio terminandam in plenaria potestate. 11.  Item, reformatio monasterii Altaesilvae, in quo dicuntur plurima spiritualiter et temporaliter deformata, domino Morimundi per se vel alium committitur per Capitulum generale in plenaria potestate. 12.  Item, cum abbates de Wondburnia et de Loco Regali, quilibet unum monachum propter culpam et demerita propria, ad monasterium de Boxleya emisisse dicantur, et in dicto monasterio de Boxleya in expensis ipsius moram per annum integrum contraxisse, petatque idem abbas de Boxleya quatinus expensae dictorum monachorum sibi ad utilitatem monasterii iuxta taxationem generalis Capituli refundantur. Eapropter generale Capitulum de Velloc et de Auxonia abbatibus vel eorum alteri committit quatinus, si praemissa veritate nitantur, dictos abbates ad satisfaciendum de dictis expensis memorato abbati de Boxleya, per censuram Ordinis vel alias debite iuxta Ordinis instituta, coerceat et compellat auctoritate Capituli generalis. 13.  Item, cum prout ad audientiam Capituli generalis quorumdam querulosa insinuatione est delatum in monasteriis nostri Ordinis in Angliae, Walliae, et Scotiae partibus constitutis et in studio Oxoniensi, multa dicantur notabiliter deformata, quae ad utrumque profectum spiritualem scilicet et temporalem noscuntur, promptis et celeribus reformationum remediis indigere. Eapropter generale Capitulum volens et desiderans ut in dictis monasteriis ac studio per providorum cultorum *sarculum* vitia extirpentur, inserantur virtutes, ac secundum Deum et Ordinis instituta corrigantur excessus moresque et alia ad actum praedictae reformationis pertinentia salubriter reformentur, reformationem monasteriorum et studii praedictorum, tam in capitibus quam in membris, abbatibus de Wallee et de Auxonia per continuum triennium committit idem Capitulum in plenaria potestate, eisdem attente praecipiens et iniungens quatinus de et super reformatis et actis anno quolibet durante triennio generale Capitulum non differat informare. Abbates autem ad quorum monasteria dicti commissarii tute accedere non poterunt, ad loca tuta auctoritate praedicta poterunt evocare. 14.  Item, cum transferentur abbates de monasteriis ad monasteria Ordinis sine licentia et translati, secundum Ordinis instituta, pro depositis habeantur, et abbas de Strataflorida transferre praesumpsit abbatem de Cumhir ad monasterium de Stratamarcella, non petita praedicta licentia nec obtenta. Eapropter generale Capitulum abbatibus de Velleye et de Auxonia committit, quatinus praedictos transferentem et translatum pro depositis nuntient auctoritate Capituli generalis. 15.  Item, cum frater Donatus, quondam abbas de Buellio, suis exigentibus demeritis, depositus fuerit ab administratione et regimine ipsius monasterii de Buellio per abbatem de Mellifonte commissarium domini Claraevallis, et alius abbas auctoritate domini Claraevallis in dicto monasterio institutus, et adhuc dictus Donatus elatione praesumpta se gerere pro abbate de Buellio minime vereatur ; eapropter generale Capitulum huiusmodi praesumptionem compescere cupiens de Casello et de Geriponte monasteriorum abbatibus committit, quatinus una cum domino archiepiscopi Tuamensi super praemissis et aliis obiiciendis contra dictum Donatum inquirant diligentia qua convenit rationem eumque puniant iuxta suae praesumptionis audaciam suorumque exigentiam delictorum. 16.  Item, cum abbas Beatae Mariae de Dublinia, prout Capitulo extitit intimatum, anno nuper praeterito abbatem de Mellifonte Ordinis zelatorem falso et mendaciter accusaverit erga iustitiarios domini regis Angliae, quod per septem annos de anno in annum magnam florenorum quantitatem asportaverat ad regnum Franciae in proditionem regni et regis Angliae et subsidium regi et regno Franciae, propter quod idem abbas de Mellifonte per dictos iustitiarios athachiatus extitit contumeliis et iniuriis laniatus, in Ordinis vituperium et scandalum plurimorum. Eapropter generale Capitulum dicti abbatis ausum temerarium nolens conniventibus oculis pertransire, abbatibus de Ynes et de Beatitudine, adiuncto sibi domino archiepiscopo Dubliniae, si sit opus, committit quatinus de praedictis cum diligentia se informent, vocatis qui fuerint evocandi. Et si abbatem de Dublinia sic invenerint, ut praemittitur, excessisse, ipsum puniant severitate condigna, quod ceteris transeat in terrorem, reformandaque in dicto monasterio de Dublinia reformare studeant in plenaria Ordinis potestate. 17.  Item, cum ad aures Capituli generalis fide digno relatu pervenit, quod fratres… de Tutavalle et Thomas de Loco Dei monasteriorum abbates, postquam fuerint nominatim renuntiati per abbatem de Esrom, commissarium Capituli generalis, excommunicationis sententiam incurrisse ob defectum contributionum constitutis terminis minime solutarum, nihilominus tamen in contemptum clavium celebrare missarum solemnia minime formidarunt. Eapropter generale Capitulum reprobans et abhorrens huiusmodi abusum per quem censura vilescit ecclesiastica, et clavium Ecclesiae auctoritas deducitur in contemptum, patri abbati de Herivado committit Capitulum quatinus de praemisso contemptu diligenter inquirat, et si dictos abbates post dictam nuntiationem nominatim factam invenerint, ut praemittitur, celebrasse, eos deponat et depositos nuntiet auctoritate Capituli generalis, et nihilominus ad electionem et substitutionem novi pastoris in dictis monasteriis procedat, secundum Ordinis instituta. 18.  Item, reformationem studii Tholosani abbati de Ardurello committit Capitulum in plenaria potestate, eidem praecipiens quatinus sub praetextu alicuius procuratorii scolares non contrahant moram in villa, vel audiant iura contra papalia et Ordinis instituta. 19.  Item, cum sit dignum et iuri consonum ut temerarie commissa, ne in exempli perniciem protrahantur congrua ultione plectentur, et prout Capitulo apparuit frater Stephanus Heche, monachus de Boxleya et professus, cum suis complicibus abbatem proprium usque ad civitatem Cantuariae fuerit insecutus, in eum ausus sacrilegos et quamplures excessus nefarios contra paternalem reverentiam committendo, qui cesserunt et cedunt in dicti abbatis vituperium et Ordinis opprobrium et iacturam, prout super hiis dictus frater Stephanus tempore visitationis in suo dicto monasterio celebratae convictus extitit apertissimis documentis et ob hoc ad monasterium de Margan per suos visitatores emissus, certas ibidem poenitentias peracturus. Deinde abbas de Strafordia commissionem domini Claraevallis male intelligens, seu fines eiusdem domini minus diligenter observans, cum in eo caveretur expresse si sine scandalo poterat revocari dictum Stephanum de monasterio de Margan revocaverit eumque licentiaverit cum Refordiensi episcopo moraturum. Generale Capitulum tantae temeritatis audaciam nolens remanere impunitam, abbatibus de Wallee et de Strafordia praecipit et iniungit dictum fratrem Stephanum ad monasterium de Margan sub iniunctis aliis poenitentiis remittere studeant indilate, et si, quod absit, obedire noluerit, ad hoc per dictos commissarios compellatur per censuram Ordinis vel alias poenis et poenitentiis acrioribus feriendus, prout suae rebellionis protervitas suadebit, non revocandus sine licentia Capituli generalis.
Lan [M CCC] LIII nus abbeis eluis ne pris fors de son abbie ne autre personne, qui fach alleurs profession desormais ne doit riens porteir avec li ne retenir des biens delle abbie soit il soy partent que pou que ce soit sens le volenteit del propre abbeit. Cils qui feront le contraire soyent escomignez de leur feit meisme, non obstant quil donnent for chu lettres que nient ne suffie al capitre general.
Anno Domini millesimo trecentesimo quinquagesimo quarto statuta sunt haec in Cistercio. In primis, ne abbates Ordinis excommunicationis laqueis involvantur, generale Capitulum articulum *Novellarum* continentem ne portiones panis et vini monachis et conversis in infirmitoriis et refectoriis quotidie ministrentur, si secus factum fuerit, ultra poenam papalium statutorum incurrunt abbates excommunicationis sententiam ipso facto. Item generale Capitulum praefatum articulum intelligit secundum rationem statuti papalis, ad quod statutum, sublata praedicta excommunicationis sententia, praedictum articulum duxit merito reducendum.
Anno Domini millesimo trecentesimo quinquagesimo quinto statuta sunt haec apud Cistercium tempore Capituli generalis. 1.  In primis, ut nostri Ordinis professores melius abstineant a vetitis et ad salutaria dirigantur, generale Capitulum ordinat et diffinit, ut quotienscumque contigerit aliquem professum Ordinis pro suis excessibus facere panis et aquae poenitentiam, vel etiam levem culpam, diebus quibus fecerit dictas poenitentias, nulla temporalia negotia, administrationes seu officia exsequatur, sed in claustro residens, omnibus horis canonicis interesse teneatur, nisi prudenter super hoc fuerit dispensatum. 2.  Item, cum effrenata cupiditas malorum requirat novitatem statutorum, et alias per generale Capitulum extitit diffinitum sub poenis appositis ne religiosi nostri Ordinis pro impedimentis, correctionibus, electionibus et aliis in nostro Ordine faciendis, consilia, auxilia, preces, minas, seu litteras principum, vel aliquarum aliarum quarumcumque personarum quae non sint de Ordine nostro, procurare et impetrare debeant, ac uti praesumant impetratis, monasteriis ordinis retardetur ; idcirco patribus abbatibus iniungit et praecipit Capitulum generale, ut ipsi cum exacta diligentia inquirant in suis visitationibus, et si aliquos super huiusmodi transgressores culpabiles invenerint, eos per poenas in diffinitionibus contentas puniant et corrigant taliter quod ceteris talia attentantibus transeat in terrorem. Et haec diffinitio extenditur ad moniales Ordinis universi. 3.  Item, cum ubi bona fide agitur, subtilitatibus iuris non sit insistendum, et ad aures generalis Capituli sit deductum, quod quando causae committuntur iudicibus Ordinis, ut est moris, partes ad invicem litigantes adducunt advocatos, contra diffinitiones Ordinis, propter quorum subtilitates lites fiunt innumerabiles, et expensae multae graves ; idcirco Capitulum generale, huiusmodi gravaminibus cupiens obviare, statuit, ordinat et diffinit, quod de cetero actor et reus coram iudicibus Ordinis in causis suis non convocent advocatos. Quod si actor contrarium attentaverit, causam suam amittet. Reus vero, si eos adduxerit, pro convicto totaliter habeatur ; et iudices super dictis causis dati aliter dictas nullatenus terminant, nisi per modum superius declaratum. Et si iudices aliter processerint, ingressum ecclesiae sibi noverint interdictum. Si vero ambae partes, videlicet actor et reus, praedictos advocatos adduxerint, iudices omnem audientiam partibus teneantur denegare. 4.  Item eodem anno, ne ingratitudinis vitium, quae velut aerugo et tinea virtutum noscitur corrosiva, erga benefactores suos et zelatores praecipuos Ordo noster valeat incurrere ; et ut illi qui nobis bona sua temporalia dispergunt, spiritualia nostra metant, in memoriam sempiternam beneficiorum immensorum a reverendissimo in Christo patre et domino domino nostro praecipuo domino Guillelmo, Tusculano episcopo sanctae romanae Ecclesiae cardinali, nobis et Ordini collatorum, et maxime quinque millia florenorum, quod pro emendis redditibus ad sustentationem, reparationem et continuationem fabricae communis ecclesiae Ordinis studii Sancti Bernardi Parisius nuper obtulit et donavit, concessionem unius missae de Spiritu Sancto dum viveret, et unius post felicem obitum pro defunctis, pro salubri et prospero statu ac remedio animae dicti domini cardinalis, in eadem ecclesiae et conventu, qualibet septimana ad hoc vacante perpetuo celebrandae, necnon plurium collectarum in missis conventualibus et de Beata Virgine dicendarum, generale Capitulum cupiens tam sanctum et laudabile propositum confovere, approbat et confirmat, volens et statuens ut omnes scolares ad dictam missam debeant interesse. Haec diffinitio, quamvis solum respiciat studii Parisiensis scolares, sive studentes, nihilominus tamen propter formam litteras super beneficia spiritualia pro temporalibus recompensanda conficiendi, haec diffinitio huc posita est. 5.  Item, cum ad generalis Capituli notitiam nuper fide dignorum relatibus sit deductum quod in nonnullis monasteriis monialium Ordinis in sanctorum Innocentium et quibusdam aliis festivitatibus solet non innocenter fieri quaedam festa sive spectacula apud quosdam bordona vulgariter nuncupata, in quibus spectaculis sive festis multa committuntur enormia quae virginalem laedunt pudicitiam et monasticam dedecent honestatem, cum, ut asseritur, plurimae moniales quae sua corda et corpora Domino cum omni sanctimonia devoverunt, quae ad omnes viri pavere deberent affatus, choreis et aliis ludis inhonestis se turpiter immiscentes viriles et alios saeculares habitus temere mundo placiturae deferunt, quae se deberent potius placabiles suo sponso exhibere. Tales igitur ac tantos excessus a claustrorum nostrorum monasteriorum accessibus generale Capitulum eliminari cupiens et excludi, talia festa sive spectacula de cetero fieri in quibuscumque monasteriis Ordinis districtius inhibet, consuetudine vel potius corruptela qualibet non obstante. Patres abbates circa hoc cautius invigilent et quas invenerint transgressores puniant severitate condigna. Quaecumque vero monialis in talibus spectaculis sive festis habitum gestaverit saecularem, per earum patres abbates vel eorum commissarios excommunicatae publice nuntientur. 6.  Abbas de Riddageshusen petit ut sibi liceat diem *dedicationis* ecclesiae, qui usquedum tempore messis celebrabatur, propter multa incommoda et scandala, in dominicam post festum sancti Martini transferre, exauditur ; Capitulum generale rogat episcopum Hildesiensem ut festum transferat.
Anno Domini millesimo trecentesimo quinquagesimo sexto statuta sunt haec apud Cistercium tempore Capituli generalis. 1.  In primis, quoniam perscrutabilis altitudo divini consilii sicut ab aeterno, etc. Si omnes artus humani verterentur in linguas, et cuncti sensus solverentur in voces, nequaquam sufficeret humanae fragilitatis conditio Virginem gloriosam dignis efferre laudum praeconiis, nec ei etiam congruum impendere famulatum ; verumtamen si eam laude dignissimam nequamus iuxta suae sanctitatis merita collaudare, generale tamen Capitulum gerens in votis ut in signum dignitatis eximiae, pro nostro parvitatis modulo, laudes debitae, maxime in ipsius Beatae Virginis solemnitatibus, ab Ordinis professoribus exsolvantur ; sacrosanctae romanae Ecclesiae, quae caput est omnium et magistra, vestigiis inhaerendo, ac devotionem fidelium ad reverentiam et honorem ipsius Beatae Virginis excitando, statuit, ordinat, diffinit, quatinus festum Conceptionis ipsius Virginis gloriosae cum duabus missis et officio festi Nativitatis ipsius, assignato nomine Conceptionis loco Nativitatis ubi oportuerit adoptato, et octo primis lectionibus de historia institutionis festi Conceptionis eiusdem, cum haberi commode poterit, die octava mensis decembris per universum Ordinem sine octavis deinceps solemniter celebretur, ut Ordo qui eiusdem Virginis glorioso vocabulo noscitur insignitus, quique ipsam gaudet habere specialem patronam in terris, suffragantibus meritis eamdem sentiat propitiam advocatam habere in coelis. 2.  Abbatibus contributiones in usum Ordinis imponuntur. Abbas Morimundensis receptor contributionum per Germaniam constituitur.
Anno Domini millesimo trecentesimo quinquagesimo septimo statuta sunt haec apud Cistercium in Capitulo generali. 1.  In primis, quoniam facilitas veniae incentivum tribuit delinquendi, et alia[s] [per] generale Capitulum ad refrenandam in personis Ordinis ambitiosam audaciam provide fuit diffinitum, ut quaecumque persona quae non sit de Ordine impetraverit seu impetrari procuraverit [litteras] quarum praetextu ad officium Ordinis promoveatur aut promota non deponatur, seu quod a poena relaxetur, in excommunicationis sententiam incidat ipso facto, quam multi professi Ordinis propter facilitatem veniae incurrere non formidant. Eapropter generale Capitulum dedit statuendo ne quis transgressores huiusmodi, praeterquam in mortis articulo, praesumat absolvere, absque dicti Capituli licentia speciali. 2.  Item, quia dignum est iurique consonum, ut qui pares sunt in culpa consimilis poena constringat, et nonnulli priores, cellerarii, bursarii, rentarii, in solutione contributionum Ordinis se reddunt visibiliter inhabiles ac etiam minus curantes ; eapropter generale Capitulum statuit, ordinat et diffinit ut dicti priores, cellerarii, bursarii, rentarii, de solutione dictarum contributionum minus solliciti vel etiam negligentes, sicut et abbates eorum contributiones huiusmodi non solventes, excommunicationis vinculo se noverint irretitos, et nihilominus pro depositis a suis officiis teneantur, prout alias contra tales per generale Capitulum extitit diffinitum. 3.  Item, quia dubitationis scrupulum cupit generale Capitulum de cordibus simplicium amovere, ideo diffiniendo declarat, quod sententiae excommunicationis latae VII*a* distinctione, cap. *Abbatibus*, etc., *inhibetur omnibus abbatibus*, non ligantur abbates convocationes in Hybernia vel alibi facientes pro requirendo consilio super negotiis monasteria sua tangentibus, maxime in libertatibus Ordinis defendendis ; dum tamen in istis convocationibus dicti abbates nullas ordinationes faciant et statuta. 4.  Item, cum propter detestabile gastrimargiae vitium in laborintum vitiorum descendatur, et in plerisque Ordinis monasteriis nonnulli monachorum super cibis et potibus minus discrete abbates proprios inquietent, adeo quod super hoc faciant congregationes et conventicula, inter se tractantes qualiter ab abbatibus suis maiora vel meliora cibaria valeant extorquere, ad ipsosque abbates accedant fronte infrenabili et indomita ac in multitudine copiosa, petentes victualia eis procaciter ampliari ; ipsique abbates, visa tali multitudine, perterriti sibi metuentes, ne in eos desurgant de facto manusque in eos iniciant violentas, concedunt eis aliqua, quae cessante tali metu denegarent et deberent rationabiliter denegari. Capitulum generale, talem ausum totis conatibus cupiens refrenare, diffinit, ordinat et statuit, quatinus in nullis nostris monasteriis fiant tales convocationes nisi in communi parlamento et in audientia praesidentis, nec ad abbates in magna multitudine, sed ex ipsis eligant unum vel duos, et non plures, qui ab abbate cum reverentia quae rationabiliter fuerint supplicanda. Quod si eis repulsam iniuriam dederit, expectent adventum visitatoris, qui ad eorum insinuationem de eorum petitionibus rationabiliter habeat ordinare. Qui vero tam salutiferi statuti transgressor inventus fuerit, poenis conspiratorum *subiaceat* auctoritate Capituli generalis. 5.  Cum multa monasteria Ordinis nostri in partibus Hyberniae constituta propter guerras in dictis partibus ingruentes nequeant, ut decet, tute et salubriter visitari, statuit generale Capitulum et diffinit, quod abbates dictorum monasteriorum per patres abbates ipsorum vel eorum commissarios cum saniori parte suorum conventum ad monasteria propinqua et tuta valeant evocari, ibidem visitationis beneficium recepturi, diffinitione quacumque in contrarium edita non obstante.
Anno Domini millesimo trecentesimo quinquagesimo octavo statuta sunt haec apud Cistercium, etc. 1.  In primis, cum secundum canones, canonicas sanctiones ac etiam Ordinis instituta, quilibet debite requisitus in iuris subsidium debeat veritati testimonium perhibere omni timore, odio, vel favore inordinato reiectis, prout fide dignis relatibus generali Capitulo extitit relatum, quoniam plures abbates Ordinis, veritatem [ne]que Deum prae oculis non habentes, cum per commissarios patrum abbatum ad partes remotas destinatos ad assessoris officium assumuntur, nonnumquam de hiis quae coram ipsis fiant per ipsos commissarios vel alios, licet pluries requirantur instanter et debite, sub eorum sigillo testimonium perhibere recusant, propter quod saepe dictorum commissariorum iurisdictio deluditur, enervatur iustitia, negligiturque regularis disciplinae censura. Cupiens igitur Capitulum generale quatinus dicti abbates tantis malis pro viribus obviare, statuit, ordinat et diffinit, quatinus dicti abbates per dictos commissarios, vel etiam ipsos patres abbates, ad dictum assessoris officium in posterum assumendi vel in testimonium invocandi de hiis quae coram ipsis acta, gesta dictave fuerint, sub eorum sigillo fidele testimonium perhibeant, si et quando praefati patres abbates vel eorum commissarii eos duxerint requirendos ; alioquin suspensionis ad minus sententias se noverint eo ipso incursuros ; quoniam si per mensem sustinuerint animo indurato, ex tunc prout ex tunc excommunicationis sententiam se noverint incursuros. 2.  Lan [M CCC] LVIII fut ordineit comme pluseurs persones delle ordene, hommes et nonains, que ons at per aventure concedeis aucuns biens, mubles ou immobles de leurs amis ou de part souverains por leur propre usaige, quant leur abbeis au abbeist veulent chest dis biens convertir en autre usaige, ensi que li comons profit del abbie le demande, cilh ni veulent obeir ; li chapitre general qui veut cest inobedienche detestable corriger et procureir le salut des aimes, commande en viertut de saint obediench a tous subgis del ordene soit hommes soit femmes de queilconque condition quil soyent que toutes fois que leur abbeis ou abbesses voront de biens et chouz concedees priveement a aucuns ensi que dit est ordineir autrement por cause rasonable ou necessiteit et convertir en plus grande utiliteit quil ni soient nient rebelles ans leur ramenbre de leur profession et de leur promission eauz meisme se mettent en la disposition de leur soverans en touttes chouse convenables.
Anno Domini millesimo trecentesimo sexagesimo statuta sunt, etc. 1.  Cum non debeat in contrarium reportare, si iuxta varietatem temporum statuta etiam variantur humana, maxime cum urgens necessitas aut evidens utilitas id exposcit et propter paucitatem personarum regularium et insufficientiam nonnullorum necessarium sit et utile, potissimum his diebus, ut uni personae interdum plures administrationis et officia committantur, ea gratia generale Capitulum certis ex causis indultum statuit et diffinit, quod priores, suppriores et cellerarii ceterique officiales Ordinis nostri infra clausuras ipsorum monasteriorum, quotiens eorum abbatibus placuit, foreque utile suis monasteriis decernunt, possint officium prioratus cum uno alio officia exercere, diffinitione quacumque alia in contrarium edita non obstante. 2.  Ut in bonis moribus conformitas teneatur, generale Capitulum duxit laudabiliter ordinandum, quatinus in provinciis, in quibus vigiliae sanctorum cum ieiunio observantur, in eisdem provinciis a personis Ordinis nostri devotione debita studeant ipsas vigilias observare. 3.  Ad aures Capituli generalis fideli relatione pervenit, quod nonnullae abbatissae Ordinis, in quarum monasteriis sunt parochiales ecclesiae et altaria privata a Christi fidelibus erecta et redditibus sufficienter dotata, ad quas ecclesias et altaria opportunis temporibus dictorum monasteriorum abbatissae sacerdotes saeculares in capellanos perpetuos eligunt et recipiunt pro suae libitu voluntatis, per quos aliquando gravia scandala in ipsis monasteriis sunt exorta, cum praedicti saeculares sacerdotes non subiaceant Ordinis regularibus institutis, praedictis scandalis et futuris periculis possibilibus causis cupiens obviare, Capitulum generale abbatissis et conventibus Ordinis universi inhibet sub poena depositionis, quatinus de cetero talia beneficia aliquibus saecularibus conferre non praesumant, patribus abbatibus eorum inconsultis. 4.  Ut commemoratio sancti Adriani in vesperis et in laudibus in Nativitate Beatae Mariae Virginis absque scrupulo fiat per Ordinem universum. 5.  Item, il est par le raport de notables persones pervenut en audiench de chapitre general que maiement en aucuns partie d’Almange aucuns nonains quant el vont parmi villes et citeis quelle usent daucuns manteauls dont les femmes seculeirs usent publement en hontages scande de lordene et en perille de leurs aimes. Li capitre general forcomande a toutes abbest et nonains en telle partie tell habit entirement. Et se nulle port teil manteal se soit por chascune fois un mois entier privee del habit reguleirs et derain de toutes.
Anno Domini millesimo trecentesimo sexagesimo primo statuta sunt haec, etc. 1.  Quoniam nonnullae personae Ordinis in hiis quae minus expediunt inutiliter disputantes, vertunt in dubium utrum monachi et conversi nostri Ordinis in creatione novi abbatis post cessionem praedecessoris sui, si aliqui profiteri noluerint, possint ad hoc per ipsum novum abbatem compelli. Generale Capitulum dubitationes huiusmodi cupiens amputare, declarat quod quotiens in Ordine novum abbatem creare contigerit, si qui monachi vel conversi profiteri renuerint, post octo dies idem abbas ad profitendum sibi iuxta morem Ordinis per censuras Ordinis poterit coercere, maxime cum non solum personae sed etiam stabilitatem suam, morum conversionem et obedientiam promiserint in sua professione primaria et solemni. 2.  Item, cum propter malitiam et nativam mutabilitatem temporis, saeculi vanitate pauci relicta ad annos discretionis pervenerint velint et affectant ad religionis habitum convolare, hinc est quod ad tollendum dubium aliquorum declarat generale Capitulum et diffinit ut, cum aliqua persona Ordinis nostri ad professionem recipienda fuerit, si maioris aetatis non extiterit sufficere non debebit sibi annum quintum decimum attigisse. 3.  Item, multorum monachorum et conversorum praesumptuosam audaciam generale Capitulum perhorrendo detestans, qui gladios seu cultellos acuminatos, peras seu tassas ocreas rostratas et alios habitus inordinatos contra canonum et Ordinis instituta deferre praesumunt more personarum saecularium putantes placere, unde displicent impudentia, generale Capitulum eorum cupiditatibus cupiens obviare, statuit, ordinat et diffinit quod qui monachi et conversi tales cultellos et praemissa alia in antea praesumpserint portare per biennium, si officiales fuerint inhabiles ad quaecumque officia in Ordine obtinenda, si autem non fuerint officiales ablato eis habitu ultimi omnium erunt ac habeantur. 4.  Eodem anno. Item, diffinitionem anno praeterito factam ut abbates Ordinis universi monachos scolares suos ad studia Ordinis iuxta formam et tenorem papalium statutorum et sub poenis in eis contentis debeant mittere, generale Capitulum innovando confirmat, et licentias seu dispensationes per patres abbates seu quoscumque alios factas et datas de non mittendis scolaribus, generale Capitulum declaravit fuisse et esse nullas et in quantum de facto processerint revocat, annullat, etc. 5.  Lan M CCC et LXI fut ordineit que tottes les lettres impetrees ou a impetreir a chapitre general de part quelconque persone del ordene dorenavant de grasce, liberteis, indulgench, congier et punission, despensation ne tengnent ne ne soient de valeur ne ayent firmiteit se leurs prelaus ne si assentent expressement. 6.  Item, que on fach le fieste del annonciation notre signour en partie dalemange ens abbies de moines et de nonains teil iour que li seculiers clers et laïs le feront.
Anno Domini millesimo trecentesimo sexagesimo secundo statuta sunt haec in Cistercio, etc. 1.  Quoniam mendax precator carere debet merito impetratis et ad audientiam generalis Capituli pervenit quod nonnunquam pro diversis personis super dispensationibus, gratiis et variis indulgentiis subreptitie et obreptitie et tacita veritate vel suggesta falsitate litterae multoties impetrantur, et absque eorum consensu, scitu et licentia praelatorum, quamobrem cupiens generale Capitulum talium malitiis obviare statuit, ordinat et diffinit quod omnes et singulae a quibuscumque personis impetratae vel impetrandae in antea super quibuscumque gratiis et libertatibus, indulgentiis, dispensationibus, licentiis seu aliis concessionibus et permissionibus a dicto Capitulo generali adsit expressus consensus suorum praelatorum non teneant neque valeant nec alicuius roboris habeant firmitatem. 2.  Quum nonnullae personae… *etc. ut ann.* 1361, *n.* 1.
Anno Domini millesimo trecentesimo sexagesimo tertio statuta sunt, etc. 1.  Multi abbates minus tamen sufficienter per litteras c[l]ausas, non per procuratores, non iuxta seriem statutorum papalium institutos, et alias se debite excusant, generale Capitulum statuit, ordinat et diffinit quod de cetero nullus abbas absens reputetur legitime excusatus, nisi alias iuxta tenorem statutorum papalium, per procuratorem idoneum constitutum ad hoc specialiter, se excuset. 2.  Item, diffinitionem factam ab olim ut patres abbates super missis concedendis et cantandis in monasteriis quae visitant, valeant dispensare, generale Capitulum revocat et annullat, sibi huiusmodi dispensationem seu licentiam reservando. 3.  Item, ad conservandam antiquam Ordinis nostri honestatem, Capitulum generale inhibet personis Ordinis universi ne in monasteriis et locis Ordinis, carnes personis saecularibus audeant ministrare absque visitatoris vel abbatis licentia speciali. Et comminationem sententiae excommunicationis alias contra tales ab Ordine factam, revocat Capitulum generale. 4.  Item, cum alias per generale Capitulum fuit diffinitum et in nonnullis diffinitionibus expressum ut in criminalibus contra personas Ordinis nostri possint admitti in testimonium saeculares, declarat generale Capitulum hoc fore intelligendum dumtaxat de personis bonae famae, fide dignis, notabilibus et honestis, de quibus non est verisimile quod audeant faciliter deviare. 5.  Item, diffinitionem datam de translatione abbatum, generale Capitulum declarat in hunc modum : quod si filium ad domum maternam eligi contigerit, pater abbas translationem facere potest absque Capitulo generali. 6.  Item, eodem anno statuta sunt in Divione cum superioribus proxime scriptis. Cum nihil videatur actum dum aliquid superest agendum, et nonnulli abbates scolares suos ad studium missos nimis intempestive revocant, non permittentes ipsos quantumcumque habiles ad prosecutionem scientiae pervenire, generale Capitulum huiusmodi temerariis ausibus cupiens obviare abbatibus Ordinis universi, in virtute sanctae obedientiae, praecipit et iniungit, ut scolares monachos suos ad studia missos vel mittendos ante quatuor annos completos non audeant revocare. Et patres abbates ad hoc observandum compellant per censuras Ordinis, in plenaria potestate. 7.  Item, generale Capitulum iustissimis rationibus permotum renovat, ratificat et confirmat diffinitiones de studentibus iam dudum et multotiens editas, mandans districtissime omnibus et singulis abbatibus Ordinis universi, secundum Benedictinas et alias diffinitiones super hoc editas scolares suos ad studium habiles, sine occasione quacumque quantocius ad Ordinis studia cum bursa competenti, mittant. Et ut hoc fiat, idem Capitulum generale patribus visitatoribus, in virtute sanctae obedientiae, quatinus de hoc in suis visitationibus diligenter inquirant, negligentes et remissos ad mittendum compellant, sub poena in praedictis statutis papalibus contentis, vel maiori, si eorum protervia hoc exegerit, sine remissione donec miserint habiles ad Ordinis studia indilate, a quo etiam ante quadriennium, nisi iusta et rationabilis subsistat causa, minime sunt revocandi. Capitulum etiam generale indignos et praesumptiores vehementer existimans Ordinis abbates istos qui huiusmodi salubri ac apostolico et Ordinis mandato non parentes, nec ad ipsum Ordinis Capitulum veniendo, et se audent dominici corporis et sanguinis consecrationi immiscere, et divinis, cum sint tot excommunicationum laqueis in suae animae grande periculum irretiti ; cum etiam ab istis duobus praedictis tota salus nostra et honor dependeat ; nam si caecus caecis praebere ducatum vult utique improvide cadunt in laqueum, heu heu, ut patet, in multis. Quippe cum parum sit legem condere, nisi sint qui eam prosequuntur, porro monitione minime indigerent huiusmodi negligentes, si intus conspicerent conscientiam accusantem, sed proh dolor, adamante quidam duriores qui monitione a foris nec conscientia deintus possunt ullomodo emolliri. 8.  Item, cum saepius in fraudem Capituli generalis producuntur remanentium excusationes, et quarum praesumunt quam plurimo nimis fallat testimonium, statuit Capitulum generale et diffinit quod de cetero nullus abbas pro excusato habeatur suo solo subsigillo, sed ad minus suo et conventus littera excusatoria roboretur sigillis. 9.  Item, considerans Capitulum generale defectum in personis graviter sustinere et paucos iam ad sacram religionem convolare, ex hoc permotum Capitulum generale permittit et dispensat, ut novitii ante finem infra annum ad professionem suscipi valeant, non obstantibus in oppositum editis statutis. 10.  Item, ad notitiam Capituli generalis fama pervenit videlicet quod aliqui fratres Ordinis nostri in Ordinis scandalum et suarum detrimentum animarum, carnes in saeculo comedant. Cum igitur id arctius sit antiquitus prohibitum et contra hoc diffinitum, Capitulum generale huiusmodi prohibitiones et diffinitiones innovat, confirmat et praecipit seriosissime atque mandat patribus abbatibus poenas huiusmodi infligere transgressoribus et in singulis visitationibus specialiter de hoc inquisitionem habere ; et si ita invenerint transgressores, puniant sic iuxta statuta papalia et diffinitiones de tali, non transeant immunes. 11.  Item, Capitulum generale honestati Ordinis superintendens lamentabili propositione suscepit qualiter mulieres de monasteriis non excludantur, sed aliquando intromittantur, imo, quod nequitius [est], in aliquibus morantur ; cum igitur efficienti et ardua contra tale nefas provisum est poena, eamdem poenam innovat et confirmat, sub debita obedientia, animarum salute, mandans huiusmodi poenas per omnia et in omnibus monasteriis observari. 12.  Quoniam propter multiplicitatem anniversariorum personis pluribus a generali Capitulo concessorum Ordo multipliciter oneratus, statuit et ordinat Capitulum generale, ut in qualibet ecclesia abbatiae Ordinis singulis mensibus unum anniversarium celebretur die vel hebdomada, qua abbas quilibet in domo propria viderit oportere ; et praeferatur in eodem anniversario quaecumque persona, quam abbas quilibet voluerit, adiunctis aliis personis, quibus anniversarium ab Ordine est concessum. Et celebrant eadem die, qui poterunt celebrare, antiqua ordinatione de quatuor praecipuis anniversariis observata. Et si aliqua anniversaria concessa fuerint, istis adiungantur. Ista anniversaria fiant cum tribus responsoriis, et tertium cum tribus versibus a cantore dicatur ; prima collecta *Praesta* pluralis ; secunda *Fidelium* ; missa cum duobus ministris ; responsorium *Si ambulem* et *Absolve* dicatur.
Anno Domini millesimo trecentesimo sexagesimo quinto statuta sunt haec apud Divionem in Capitulo generali, ubi propter guerrarum turbines dictum Capitulum extitit celebratum. 1.  In primis, cum pro libertatibus Ordinis defendendis olim fuerit provisum per plura ipsius statuta, ut videlicet tres primi abbates cuiuslibet [provinciae], evocatis aliquibus de senioribus secum eiusdem provinciae abbatibus ad abbatum afflictorum instantiam, inquisita prius causa et causae merito, si invenerint quod praedicti afflicti bonam causam habeant et quod contra Ordinis privilegia inquietantur, possunt contributionem competentem ordinare ; quemlibetque abbatem dictae provinciae partem dictae contributionis sibi impositae solvere recusantem cogere per censuram Ordinis ad solvendum. Quia tamen saepe contingit quod propter guerras ac plura alia impedimenta dicti tres primi nequeant insimul pro huiusmodi negotio congregari ; ne igitur propter ipsorum absentiam causas afflicto deperire contingat, generale Capitulum statuit, ordinat et diffinit quod quolibet trium abbatum iuste et legitime impedito alium abbatem de discretioribus dictae provinciae facta primitus sibi fide et iuramento intermedio de ipsius iusto, impedimento, loco sui et non alias substituere valeat qui similem in omnibus habeat potestatem. 2.  Item, Capitulum generale licet iustis petentium desideriis se consueverit satis liberale exhibere, ac omnes petitiones rationabiles exaudire, ne tamen ipsum Capitulum de cetero petitionibus vel supplicationibus minus iustis onerari contingat, per praesentem diffinitionem declarat quod nulla Ordinis persona de cetero dispensationem vel rehabilitatis gratiam ad honores Ordinis et gradus obtineat, nisi de ipsius emendatione per litteras sui abbatis et conventus generali Capitulo faciat plenam fidem. 3.  Addit etiam dictum Capitulum quod super venditione et alienatione bonorum Ordinis per abbates et conventus in posterum faciendis nulla petitio admittatur, nisi valor et quantitas pecuniae dictarum venditionum vel alienationum in petitione exprimatur. 4.  Addit ulterius Capitulum generale quod in quibuscumque concessionibus in quibus continetur ad vitam vel plurium, illa additio  plurium  ultra duos se non extendat.
Anno Domini millesimo trecentesimo sexagesimo sexto statuta sunt, etc. 1.  In primis, attendens generale Capitulum ex fructuum amenitate serenitatem stipitis notabiliter commendat, sacratissimae partus sanctae Annae magnificendae incitus veneratione totus Ordo Cisterciensis fundatus est, spiritali quodam iucunditate cupiens idem Capitulum ipsius intemeratae Virginis nonnullis laudibus et obsequiis prevenire, statuit, ordinat et diffinit quod de cetero festivitatem ipsius felicissimae parentis beatae Annae fiat commemoratio prout de aliis sanctis non habentibus XII lectiones est consuetum, et ipsa die festivitatis suae missa in conventu per singula monasteria Ordinis cum devotione solemniter celebretur. 2.  Item, cum fide dignorum relatione generali Capitulo insinuatum fuerit quod nonnulli abbates et monasteriorum officiales integram et veram de receptis et expensis et de hiis quae prae manibus habent in praesentia visitatorum negant facere computationem, asserentes se ad hoc ex aliquo Ordinis statuto non teneri, generale Capitulum, matura super [hoc] deliberatione praehabita, statuit, ordinat et diffinit quod sub debito praestiti iuramenti huiusmodi computationes realiter, veraciter et integre in praesentia visitatorum et seniorum domus quae visitantur fiant, ut patres abbates statum filiarum suarum, sicut tenentur, ex integro cognoscant, et fraudibus et damnis monasteriorum salubrius caveatur in futurum. 3.  Item, cum fraus et dolus nulli patrocinari debeant, sed quisque de fraude commissa debitam reportare debeat ultionem, et ad audientiam Capituli generalis fida relatione pervenit, quod nonnullae personae Ordinis licentiam permutandi aliquas hereditates cum aliis a Capitulo obtineant ; in istis permutationibus fraudem committant non modicam, tradendo bonas possessiones et fertiles ad sua monasteria pertinentes pro malis et sterilibus et modica pecunia cum eis recipienda, in suorum monasteriorum detrimentum non modicum et gravamen ; huic morbo pestifero gerens in votis Capitulum generale providere salubri medicina, inhibet ne tales permutationes fieri de cetero permittantur, sed cor ad cor hereditates in hereditatibus equivalentibus et mortizatis absque traditione pecuniae commutentur, statutis papalibus in praemissis observatis. Quaecumque persona Ordinis in contrarium attentare praesumpserit ultra notam periurii sententiam excommunicationis incurrat ipso facto. 4.  Item, abusum detestabilem qui in nonnullis monasteriis non solum contra regularia nostri Ordinis verum etiam contra canonica instituta dicitur observari, videlicet quod de proventu aliquarum missarum fundatarum pecunia inter monachos dividitur, et quilibet suam recipit et apud se retinet portionem, cum hoc non sit aliqualiter proprietatis alienum, tanto efficacius reprobat Capitulum generale quanto in periculum redundat animarum, districtissime inhibens ne de cetero talis pecunia aliquo modo praedicto dividatur, sed ad voluntatem et dispositionem patrum abbatum per communes bursarios monasteriorum recipiatur et expendantur. Nec recipiantur tales missae quarum proventus inter celebrantes dividi oporteat, sed omnia in communes usus reducantur. Quicumque vero aliter attentare praesumpserit ac procuraverit, poenam proprietariorum per omnia puniatur. 5.  Item, cum dudum per generale Capitulum fuerit diffinitum quod quicumque monachus vel conversus pro abbatis creatione, visitatione, correctione, vel aliqua monasterii ordinatione principes vel potentes adierit et eorum auxilium, preces vel litteras impetraverit, ac personas quascumque quae non sit de Ordine nostro ad hoc vocaverit, vel vocare consenserit, sint eo ipso excommunicati et deprehensi a domo propria eliminentur sub poena conspiratorum, non nisi per generale Capitulum reversuri ; nec patres abbates seu illi quibus commiserint vices suas, quamdiu tales qui sic notati praesentes fuerint, iam coeptum officium ulterius exsequantur. Abbates etiam qui similia fecerint vel fieri consenserint eo ipso pro depositis habeantur. Et nihilominus abbates et monachi tempore visitationum et electionum et aliarum ordinationum monasteriorum fiendarum, notarios publicos et alias personas quae non sunt de Ordine nostro infra septa monasterii introducunt, statuta Ordinis contemnendo Ordinisque libertatem atque statuta multipliciter impediendo, sententias superius latas incurrere minime formidantes ; tantae temeritatis effrenatam audaciam Capitulum generale cupiens refrenare et de remedio opportuno providere in praemissis, iniungit, praecipit et mandat omnibus patribus abbatibus et visitatoribus Ordinis universi, quatinus in praemissis delinquentes puniant viriliter secundum continentiam statutorum antiquorum. Ad hanc poenam obligat Capitulum generale omnes Ordinis moniales. 6.  Item, cum quamplures Ordinis Cisterciensis monachi et professi, frivolis occasionibus exquisitis, et quas subter signum disciplinae regularis, de curis saecularibus et capellaniis in diversis episcopatibus, sub spe lucri peculiaris, non salutis, desiderant deservire, consueverunt ab abbatibus per potentium preces importunas litteras extorquere, ex quorum damnosis evagationibus scandala multotiens in Ordine sunt exorta, et quod deterius est in multis per dioeceses talium mercenarii opere pretextu libertas et exemptio Ordinis extitit pluries perturbata. Quod est in totius Ordinis praeiudicium non modicum et divini officii maximum detrimentum. Attendens generale Capitulum quod ex hiis et similibus posset magna perturbatio in Ordine provenire, ad obviandum periculis et ne propter hoc quomodolibet in posterum infringantur Ordinis libertates, idcirco generale Capitulum statuit et diffinit quod de cetero nulli monachi de Ordine et professi de praetactis servitiis capellaniarum et curarum seu parochialium ecclesiarum, absque Capituli generalis licentia speciali nullatenus se intromittant. Quoscumque autem de praesenti ad talia destinatos ex nunc ipsos revocat Capitulum generale, et si recedere et ipsas (?) contempserint, quod absit, taliter per proprios abbates corrigantur quod ceteris merito transire debeat in terrorem. 7.  Item, cum ex mendacio et varietatibus cautelosis nonnullorum saepe ad monasteria Ordinis declinantium inferuntur ipsis monasteriis saepissime spiritualiter et temporaliter damna seu detrimenta, generale Capitulum statuit, ordinat et diffinit quod de cetero personae non teneantur ad receptionem monachorum, conversorum, famulorum Ordinis quorum notitiam non habuerint, nisi viaticum vel litteras commendatitias habuerint, vel ostendant quarum praetextu possint conscientiae recipientium ob inde talium statu et notitia sufficienter informari. 8.  Abbates de Colbaz et de Oliva iubentur de alienatione bonorum in Pelplin inquirere.
Anno Domini millesimo trecentesimo sexagesimo septimo statuta sunt haec, etc. 1.  In primis, cum anno praeterito a Capitulo generali extiterit [diffinitum] quod de beata Anna gloriosa Virginis Mariae genitrice fiet commemoratio die festivitatis suae in vesperis et matutinis et una missa, prout fit de sanctis commemorationem et missam habentibus, per Ordinem universum, et tamen in diffinitione super hoc edita quale officium diceretur non fuerit declaratum, et de die ipsius festi dubitent aliqui cum in kalendario Ordinis minime habeatur, super praemissis declarationem faciens Capitulum generale, ut in Ordine uniformitas teneatur, ordinat et statuit quod in crastino beati Iacobi apostoli festum ipsius celebretur, et in kalendario Ordinis celebretur (*sic*) et conscribatur ; commemoratio in vesperis *Veni sponsa*, etc., versus *Diffusa est*, collecta *Exaudi nos* ; in vigiliis *Veni electa*, versus et collecta ut supra. Officium missae sicut de beata Maria Magdalene, exceptis quod [loco] *Alleluia* dicitur *Diffusa est* ; evangelium *Liber generationis*, per Ordinem universum. 2.  Abbates de Colbaz et de Oliva referunt Capitulo generali de alienatione bonorum in Pelplin. 3.  Petit abbas de Sancta Cruce in Austria, quatinus sibi et monasterio suo de speciali licentia concedatur, ut mulieres et feminae magnatorum et potentum in exequiis funerum suorum ipsum monasterium ingredi valeant libere et impune ; quae petitio per generale Capitulum exauditur.
Anno Domini millesimo trecentesimo sexagesimo octavo statuta, etc. 1.  In primis, ut in omnibus actibus et concessionibus quibus per Ordinem universum agendis et fiendis cessis damnandae ambitionis improbitas et detestandae simoniae labes radicitus extirpetur, generale Capitulum pie statuit, ordinat et diffinit ut quotiens alicui monasterio ipsius Ordinis dari, legari, offerri vel relinqui a quibuscumque personis bona temporalia contigerit, ac continget, missae vel alia suffragia spiritualia sive bona a dicto monasterio cui talia dona oblata legata vel relicta fuerint, occasione huiusmodi hiis qui ea contulerunt, obtulerunt vel legaverunt, ac eorum heredibus in perpetuum vel ad vitam nullatenus deducantur ; seu etiam sub obligatione, conditione ac modo approprientur vel repromittantur aliquali ; sed ubi missarum vel spiritualium bonorum ac suffragiorum bonorum concessiones fieri contingent sincera et pura fiant devotione sub forma inferius annotata, quae in concessione talium teneatur perpetuo et observetur per Ordinem universum.  Visuris praesentes litteras, visuris ac audituris. Nos frater talis, abbas monasterii totusque eiusdem loci conventus Cisterciensis Ordinis, talis dioecesis. Notum facimus quod talis fervore sincerae devotionis accensus in honorem Dei et Beatae Mariae omniumque sanctorum ad sustentationem et augmentationem divini cultus, de bonis temporalibus a Deo sibi collatis, Deo et Beatae Mariae nobisque et nostro monasterio in puram ac liberam eleemosynam dedit seu devote obtulit perpetuo cum effectu quem per efficacem experientiam sentimus et reputamus nobis et dicto monasterio nostro fuisse et esse plurimum fructuosa. Nos devotionis eius puritatem propensius attendentes affectantesque quantum possumus ipsum cum dignis et devotis prosequi favoribus, ut tenemur, statuimus et ordinamus volumusque, ac pure et libere concedimus unam missam perpetuam vel talia etiam in perpetuum ad vitam praedicto N. benefactore nostro eiusque praedecessoribus, successoribus et devotis, pro ipsorum remedio animarum et salute fore deinceps in dicto nostro monasterio celebrandam, dum tamen nostri generalis Capituli assensus et consensus accedat. Datum, etc.  Conferentes quoque vel collaturi dicta bona ipsis locis Ordinis modum loquendi teneant infra scriptum ; qui, datis vel oblatis per eos de bonis suis, ante donationem vel oblationem, seu in ipsa donatione vel oblatione aut post, requirant et supplicant humiliter et devote religiosis monasterii cui sic sua contulerunt aut offerunt ut ipsos in divinis suffragiis associare velint et pro eis et pro eorum praedecessoribus, successoribus et devotis attenta oblatorum qualitate et quantitate monasteriique possibilitate unam missam vel prout voluerint supplicare cum devotione debita celebrari. 2.  Item, cum exiit perversorum effrenata malitia ut non solum prohibitione superiorum non sint contenti, sed etiam suis constitutionibus poenae debitae apponantur ut per institutionem poenarum ad observationem statutorum coarctentur subditi, et a transgressione damnabili arceantur ; sed cum ab antiquo fuerit per generale Capitulum institutum ut nulla persona quae non esset de legitimo thoro procreata vel de cuius dispensatione non liqueret, aliqualiter reciperetur vel admitteretur ad nostri Ordinis habitum regularem ; quod statutum dicitur in nonnullis monasteriis Ordinis utriusque sexus huc usque minime custoditum, in totius Ordinis damnum, opprobrium non modicum et gravamen, cum per ineptitudinem talium personarum quae de facili turpitudines imitantur, in fama laesiones et in bonis dispendia gravissima Ordo sit oppressus. Huic morbo tam pestifero salutiferum remedium cupiens adhibere Capitulum generale antiquum statutum innovans districtissime inhibet omnibus abbatibus et abbatissis Ordinis universi, ne aliqua persona quae non sit legitimi thori, vel cum qua non fuerit per Sedem Apostolicam dispensatum de cetero ad habitum quemcumque Ordinis regularem recipere seu admittere audeant vel praesumant. Abbates vero et abbatissae tales scienter recipientes vel huiusmodi receptos praebentes consensum, vel ut tales recipiantur procurantes, sententiam excommunicationis incurrant ipso facto, a qua non possunt absolvi nisi in mortis articulo per Capitulum generale.
Anno Domini millesimo trecentesimo sexagesimo nono, statuta sunt haec, etc. 1.  In primis, Capitulum generale statuit, ordinat et diffinit praecipiens abbatibus Ordinis universi quatinus nullum propter esum carnium supportent a missarum celebratione et chori frequentatione qui alias causas absentantes a choro vel abstinentes a missa noluerint assignare, sed ad minus intersint vigiliis et missis conventualibus et vesperis et completorio. Qui secus fecerint per unum mensem priventur solatio et recreatione carnium.
Dilectis filiis monasterii Cisterciensis, Cabilonensis dioecesis, et ceteris abbatibus et diffinitoribus necnon aliis fratribus ordinis Cisterciensis in generali eorum Capitulo in proximo celebrando convenientibus, salutem, etc. Cum, sicut audivimus, ex more vestro laudabili debeatis de proximo vestrum generale Capitulum celebrare, de reformatione et conservatione statu[s] vestri ordinis tractaturi ; universitatem vestram monemus et hortamur attente per apostolica scripta vobis mandantes quatinus sicut uni, devoti et providi zelum fervidum habentes ad Deum et bonum statum ordinis praelibati sitis solertes in extirpandis vitiis et virtutum germinibus conserendis, et si quam inter vos inimicus homo zizaniam seminasset, illam prudenter eradicare curetis et quae ad salubrem statum dicti ordinis pertinere noveritis statuatis et efficaciter exsequi studeatis, rogaturi devote Altissimum pro statu unius et universalis Ecclesiae sanctae Dei. Et ut ad praedicta tanto reddimini promptiores quanto uberiori Sedis Apostolicae gratia senseretis vos refectos, de omnipotentis Dei misericordia et beatorum Petri et Pauli apostolorum eius auctoritate confisi omnibus vobis in generali Capitulo ipso praesentibus et hiis fratribus ordinis ipsius qui venientes ad illud aut impedimento legitimo praepediti in eo praesentialiter interesse nequiverint, qui estis et sunt in statu gratiae vel post dictum Capitulum eritis et erunt infra octo dies, septem annos et septem quadragenas de indulgentiis, vobis et eis poenitentiis misericorditer relaxamus. Datum apud Montemflasconem, xij kalendas junii, anno ### Titre: viii°. STATUTA EIUSDEM ANNI. Anno Domini millesimo trecentesimo septuagesimo, statuta sunt, etc. 1.  Diffinitionem anno praeterito editam de et super quod monachi existentes in infirmitoriis teneantur chorum et etiam prout alii frequentare, generale Capitulum certis causis permotum ad amovendum dubietatis scrupulum vult sic intelligi a personis Ordinis universi, quatinus in abbatum arbitrio sit ordinatio praelibata. 2.  Item, quoniam pro constitutione privatarum camerarum multotiens in Ordine scandala sunt exorta, cedantque tales camerae in consumptionem detestabilem et diminutionem non modicam substantiae temporalis monasteriorum et locorum conventualium Ordinis per commessationem inordinataque conventicula, esus carnium, murmurationes, interdum conspirationes contra praelatos et Ordinis instituta ; idcirco generale Capitulum ad damnosam insinuationem quorumdam tantae abusionis audaciam cupiens refrenare, statuit, ordinat et diffinit quatinus in monasteriis Ordinis omnes cellae in dormitoriis penitus diruantur, et camerae privatae omnium quarumcumque personarum [secundum] statuta papalia antiquasque consuetudines Ordinis ; exceptis illis quibus ab antiquo camerae conceduntur ad iussum et ordinationem abbatum, communitatum, et infirmorum usibus applicentur, quacumque consuetudine, imo verius corruptela, in contrarium non obstante. Et nihilominus dictum Capitulum universis et singulis abbatibus Ordinis, in virtute sanctae obedientiae et sub poena excommunicationis, praecipit et iniungit quatinus infra duos menses a publicatione praesentium computandos cellas in dormitorio dirui procurent, et ad statum pristinum reduci faciant, camerasque privatas ac dirui faciant si sint inutiles ac communitatum usibus, prout dictum est, faciant totaliter applicari, nec novas construi permittant in suis monasteriis a quocumque, nec etiam in eisdem cameris cuiquam ministrare carnes audeant nisi in locis et talibus ab antiquo in Ordine consuetis.
Anno Domini millesimo trecentesimo septuagesimo primo statuta sunt haec, etc. 1.  In primis, cum secundum ordinem rationis parum fuit ordinationes vel statuta condere nisi sit qui eas seu ea studeat adimplere ; certumque est quod a prima Ordinis institutione et deinceps tam textus sanctae regulae quam sanctorum patrum sub iugo ipsius successive degentium, ordinationibus desuper esu carnium et delatione habituum regularium tot et tanta fuerint, praecepta, prohibitiones et statuta quod moderno tempore a plerisque personis regularibus Ordinis utriusque sexus, nedum impedimentum diffinitiones olim sunt latae et decretae, ex tunc eiusmodi contumaces et rebelles merito censentur incidisse sententias contra eos dudum latas ; si vero personae Ordinis non monitae nec prohibitae a suis superioribus, ut praefertur, convicti fuerint de excessibus pro quibus per Capitulum generale de facto sunt denuntiatae vel excommunicatae excessus per se sponte confessae fuerint, decrevit Capitulum generale easdem personas per graviorem et leviorem culpam ac habitus seu gradus vel officiorum privatione ac alias poenas Ordinis ad nutum abbatum et seniorum domus iuxta excessus qualitatem et quantitatem condigna severitate fore plectendas. Quas poenas vel aliquam ipsarum quae se personae Ordinis subire contempserint, vel dictos excessus, quod absit, post peractam poenitentiam reiterare praesumpserint, easdem personas Capitulum carceri mancipari declarat usque ad nutum suorum superiorum. Abbates vero dictis excessibus pro quibus, ut praefertur, sententiae sunt latae, reperti et notati, per Capitulum generale vel patres abbates iuxta modum culpae graviter puniantur. Quod si sic correcti vel puniti ac moniti non emendaverint, exinde sine medio et mora per suos superiores ab officiis deponantur. Sententias vero latas contra abbates non mittentes scolares, et non solventes contributiones debitis terminis, nec visitantes Capitulum generale per se vel procuratores, vult idem Capitulum in suo robore perdurare. 2.  Item, licet de inclusione monialium Ordinis tam per sacros canones quam Ordinis statuta sufficienter sit provisum et ordinatum, dum tamen episcopi et abbates, executores et commissarii ad hoc specialiter deputati, in huiusmodi executionem hucusque negligentes extiterunt ; et dictae moniales, honestatis laxatis habenis et monachali modestia sexusque verecondia imprudenter abiectis, extra sua monasteria nonnumquam per habitacula saecularium et religiosarum personarum discurrere ac balnea naturalia impudenter visitare, et frequenter intra sua monasteria personas suspectas admittere, minime verentur. In illius suam integritatem spontanea voluntate devoverunt gravem offensam et religionis opprobrium et scandalum plurimorum. Quibus malis Capitulum generale obviare cupiens, ordinat, statuit et diffinit ut portae monasteriorum monialium nocte ac die firmiter obfirmentur, et obfirmatae maneant sic quod ulli virorum cuiuscumque conditionis, status vel eminentiae existat ingressus vel accessus pateat ad easdem moniales, principibus dumtaxat et abbatibus exceptis. Et verum etiam, quod est magis dolendum, totaliter contemnunt totius Ordinis dedecus, disciplinae regularis enervationem ac scandalum plurimorum ubique locorum, tam intus quam extra monasteria propria, tam tempore debito quam prohibito ab Ordine, inhonestam et detestabilem corruptelam carnibus abutentes, et contra honestam Ordinis cum mantellis ocreis, sotularostratis et laqueatis, cultellis acuminatis, ceterisque habitibus inhonestis et decurtatis incedentes et multotiens equitantes, tantae abusiones audacia cupiens generale Capitulum totis viribus refrenare, statuit, ordinat et diffinit sub poenis in statutis papalibus et diffinitionibus Ordinis contentis districtissime inhibendo ne de cetero personae regulares Ordinis cuiuscumque status, sexus aut conditionis existat, extra loca ab Ordine esui carnium deputata, uti carnibus praesumant, nec cum mantellis ceteris habitibus inhonestis amplius incedere seu etiam equitare. Quaecumque vero persona regularis statutum huiusmodi transgrediendo reperta fuerit abutens, poena in dictis statutis papalibus contenta irremissibiliter puniatur. Talesque habitus inhonestos temere deferentes, si ter admoniti non emendaverint, priventur habitu regulari. De intentione autem Capituli non est privilegiis et gratiis felicis recordationis domini Innocentii Papae VI et aliis Summis Pontificibus super esu carnium concessis ut in aliquo derogetur.
Anno Domini millesimo trecentesimo septuagesimo secundo statuta sunt, etc. 1.  Cum effrenata cupiditas nonnullorum infringere privilegia et libertates Ordinis moliantur hiis diebus, novas facere exactiones imponendo et petendo, ut autem praedictae libertates sedulius et securius defendantur, Capitulum generale statuit, ordinat et diffinit quatinus quandocumque aliquod insolitum vel inconsuetum petetur sive requiretur ab aliqua nostri Ordinis persona, illud solvere non praesumat vel attentet, abbatibus illius *provinciae* inconsultis ; sed fiat provincialis convocatio ubi maturius pertractare debent quod super hoc pro meliori sit agendum, ut unanimes in suis factis reperiantur et concordes.
Anno Domini millesimo trecentesimo septuagesimo tertio statuta sunt, etc. 1.  In primis, Capitulum generale statuit ordinat et diffinit, [quod horae Beatae Mariae Virginis] in choro ecclesiarum cum omni reverentia et honore stando in communi persolvantur et pro modo qui est in eodem Capitulo laudabiliter ordinatus.
Anno Domini millesimo trecentesimo septuagesimo quarto statuta, etc. 1.  In primis, Capitulum statuit quod de cetero in quocumque monasterio Ordinis, tam monachorum quam monialium, non recipiantur ad quemcumque habitum regularem, plus quam duo fratres et duae sorores, et de una provincia atque villa plus quam tres, abbatibus et abbatissis Ordinis universi, in virtute sanctae obedientiae, praecipiens et iniungens hoc observari sub poena excommunicationis quam incurrunt ipso facto. 2.  Item, de horis Beatae Virginis in choro, Capitulum confirmat sicut anno praeterito est statutum. 3.  Item, generale Capitulum omnibus abbatibus Ordinis districte inhibet ne de cetero monachis ambitiosis Curiam romanam adeundi licentiam dent, si excommunicationis sententiam voluerint evitare. 4.  Capitulum generale omnibus abbatibus in Bohemia et terris ad eam pertinentibus praecipit, ut singuli duos monachos ad studium Pragense mittant et ipsis in victu provideant.
Anno Domini millesimo trecentesimo septuagesimo quinto, statuta sunt haec in Divione a Capitulo generali. 1.  In primis, Capitulum statuit ut festum XII lectionum et unae missae fiat de beata Anna matre Dominae Mariae, si conventus voluerit. 2.  Item, si commemoratio omnium personarum regularium evenerit in vigilia Pentecostes, et deinceps usque ad diem Trinitatis, ad vesperas et feria secunda in crastino celebretur, nisi festum XII lectionum sit in crastino celebrandum. 3.  Item, gratiae concessae super esu carnium extra debita loca revocantur. Sequitur alia diffinitio valde optima.
1.  In primis, pertimescens Capitulum generale nimia multiplicatione statutorum et inhibitionum eius multiplicari transgressiones et delicta, cum hominum natura frequentius nitatur in vetita et ardentius cupiat denegata, diffinitiones et statuta per eum contra personas Ordinis comedentes carnes vel pulmenta cum carnibus condita vel decocta extra monasteria seu loca conventualia nostri Ordinis, et etiam infra monasteria seu loca praedicta aut in cameris et extra infirmitorium commune contra observantiam Ordinis diutius observatam, hactenus editas quocumque tempore, sub quacumque forma verborum, vel poenas corporales et spirituales in eis contentas penitus revocans, abbates et alios praesidentes Ordinis hortatur, in Domino praecipiens eis nihilominus firmiter et iniungens, ut transgressores regulae sanctissimi patris nostri et legislatoris Benedicti et ordinationum bonae memoriae domini Benedicti Papae XII circa praemissa et ea tangentia corrigant et puniant solito virilius per poenas debitas in dictis statutis papalibus ordinatas.
Anno Domini millesimo trecentesimo octogesimo septimo statutum fuit hoc in Capitulo generali. Desolationem studiorum Ordinis generalium et praecipue Sancti Bernardi Parisiensis propter paucitatem imo quasi nullitatem studentium personarum dolenter intuens, et eidem subvenire totis viribus cupiens Capitulum generale, praecipiendo firmiter statuit, ordinat et diffinit, ut de quolibet Ordinis monasterio, cuiuscumque provinciae seu generationis, in cuius sunt, erunt vel esse poterunt, duodecim monachi, ad aliquod dicti Ordinis studium generale debeat unus monachus destinari, seu destinatus teneri, cum bursa et provisionibus ordinatis per papalia statuta, et qui mittendus fuerit, anno quolibet mittatur infra festum Omnium Sanctorum, alioquin abbates, priores, suppriores, cellerarii, bursarii et alii officiarii et conventus dictorum monasteriorum, qui in dicto termino monachum seu monachos, quemadmodum dictum est, non miserint seu missos non tenuerint cum bursa et provisionibus supradictis, teneantur elapsis duobus mensibus duplum bursarum et provisionum huiusmodi mittere suis expensis ad studium supradictum, cuius quidem dupli medietas secundum papalia eadem statuta studenti, pro quo mitti debebant, pro libris applicetur emendis, et alia in usus commune aliorum studentium per cellerarium dictorum studiorum convertatur. Et si dicti abbates, priores, suppriores, cellerarii, bursarii et alii officiarii dictorum monasteriorum praefatum duplum, ut praefertur, infra sex menses dictum terminum immediate sequentes non miserint, eo ipso, dictis sex mensibus elapsis, sententiam excommunicationis se noverint incurrisse. Quam sententiam excommunicationis, si diutius, quod avertat Deus omnipotens, sustinuerint animis induratis, ad ulteriores poenas contra ipsos procedet idem Capitulum generale. Patres autem abbates monasteriorum Ordinis, in quorum quolibet non sunt, erunt vel esse poterunt, ut praefertur, duodecim monachi, abbates, priores, suppriores, cellerarii, bursarii et alii officiarii ipsorum talium monasteriorum per inflictionem dictarum poenarum viriliter et debite compellant ad expensas dictorum sibi subiectorum monasteriorum, ut de duobus talibus monasteriis et expensis duorum monasteriorum talium pauperum, secundum praefatum modum, ad studium unus ipsorum monachorum alternandis per singulum quadriennium vicibus monachis destinetur. Per praemissa enim dictum Capitulum non vult aut intendit sicut nec praetendit, praedicis statutis papalibus in aliquo derogari. Certis etiam ex causis dictum Capitulum permotum sub excommunicationis poena inhibet districte omnibus Ordinis monachis, ne Aureliani vel alibi extra monasteria et studia ipsius Ordinis generalia praesumant tum solius vel principaliter studii commorari, licentias per dominum Cistercii vel ipsum Capitulum generale forsitan concessas, vel ordinationes factas inde et super hoc, seu tali residentiae scienter penitus revocando per tenorem praesentis statuti.
Diffinitionem de et pro mittendis ad Ordinis studia generalia scolaribus, et tenendis, sustinendis ac procurandis in eisdem anno super elapso per generale Capitulum salubriter et viriliter editam, [et oblatam] Sanctissimo Domino nostro Summo Pontifici, ac praecipue reverendissimo in Christo patri domino cardinali Saluciarum, Ordinis nostri protectori, ac aliis reverendissimis dominis cardinalibus merito vel de gratia idem generale Capitulum ex abundanti ratificat, approbat et confirmat et adiiciens idem Capitulum omnibus et singulis monachis dicti Ordinis inhibet districte sub excommunicationis latae sententiae poena, ne alicubi loco quocumque extra monasteria vel loca conventualia extra ipsius Ordinis studia generalia praesumant causa solius vel principaliter studii commorari. Patribus autem abbatibus Ordinis universi districtissime praecipit dictum Capitulum generale quatinus in suis visitationibus et alias prout commode poterunt, inquirant diligentius, an abbates sive mediate vel immediate subiecti dictae diffinitioni paruerint, ut quos non paruisse repererint et ad dicta studia scolares non misisse, et in eisdem non tenuerint, et debite procurare secundum diffinitionem attendant, poenas pro eadem quam non parentes eisdem inflictas decernant et denuntient incurrisse. Et ad exactionem poenarum pecuniariarum in eadem contentarum, et per ulteriores poenas, etiam depositionis ab abbatiali statu et aliis administrationibus si casus exigant, vigorosius procedant in Ordinis plenaria potestate, invocato ad hoc, si opus fuerit, auxilio brachii saecularis. Inhibet etiam abbatibus Ordinis universi districte in virtute sanctae obedientiae dictum Capitulum generale, ne monachos suos scolares ad lecturas praecipue Summarum vel Bibliae ordinatos a dicto studio praesumant aliqualiter revocare, donec lecturas Summarum compleverint in eodem.
Anno Domini millesimo trecentesimo octogesimo nono statuta sunt haec apud Cistercium, in Cisterciensis Ordinis Capitulo generali. 1.  In primis, guerrarum turbines, viarum discrimina et alia quamplurima tempestatum incommoda, quibus hodiernis diebus concutitur et comprimitur, proh dolor ! totus mundus, et obedientiae filii a suis sanctis propositis retardantur, considerans madentibus oculis Capitulum generale omnes et singulos abbates Ordinis, qui praesentes Capitulo debuerunt personaliter interesse, et nihilominus se super hoc excusantes tenet ipsum Capitulum a via praesentis Capituli favorabiliter excusatos. Alios autem abbates super hoc negligentes et remissos reputat contumaces ipsis omnibus praecipiens et iniungens eos peremptorie citando, quatinus futuro proximo Capitulo generali suam personalem praesentiam exhibeant, alioquin contra ipsos per poenas in statutis papalibus et Ordinis contentas acrius procedetur. Universis autem patribus abbatibus ordinat districtius et iniungit generale Capitulum quatinus diffinitionem huiusmodi transmittere studeant suis filiis et subiectis. 2.  Diffinitiones de scolaribus mittendis ad Parisiense studium et poenas in eisdem contentas, praesertim diffinitiones in duobus Capitulis praecedentibus editas renovat et roborat praesens Capitulum generale, abbati de Relec dans ipsum Capitulum in mandatis quatinus abbates Ordinis provinciarum Britanniae, Normandiae, Pictaviae et Andegaviae ad mittendum scolares secundum modum et formam diffinitionum praedictarum coerceat et compellat, in plenitudine ipsius Capituli potestatis. 3.  Domino Claraevallis committit generale Capitulum ut videat et diligenter inquirat, an tractatus per abbatem et monasterium de Tribus Fontibus factus et initus cum domino Petro de Villaribus milite, super traditione molendinorum de Fragnatorum dicto monasterio pertinentium, mediante censu annuo ad vitam trium personarum dumtaxat, et informatione diligenti praehabita, si dictum tractatum ad monasterii commodum repererit, ipsum confirmet auctoritate Capituli generalis. 4.  Tractatum, transactionem, compositionem, pactum factos et initos inter nobilem virum dominum *Guillelmum* de Granceyo, militem, dominum de Larceyo et de Villa Dei, ex una parte, et abbatissam ac conventum monasterii monialium de Caritate prope Lisinas, super eo quod dictae supplicantes requirebant, occasione legitima, ut credebant, 60 flor. turon. annui redditus super villam praedictam de Villa Dei, duos sextarios frumenti et totidem hordei ad mensuram dictae villae, quos redditus nunquam de alicuius memoria perceperunt, et dictus miles nihil eis debere asserebat ex adverso. Tandem inter partes concordatum extitit, quod dictus miles eisdem supplicantibus concedet et dabit eis pro semel triginta francos auri dictis dominabus pro emendis redditibus, ut in litteris super hoc confectis plenius continetur, ne dictum monasterium consumi contingat in litigiis et forte in finalibus sua intentione privari penitus et frustrari ; Capitulum generale confirmat, ratificat et approbat. 5.  Ad petitionem abbatis et conventus de Fonteneto, Capitulum generale cum fratre Haymerico de Tonordo, monacho suo et sacerdote, gratiose dispensat, quod ad gradus et honores, et actus legitimos Ordinis, excluso abbatiali honore, promoveri et assumi valeat, non obstante quod per triennium vel quasi apostataverit per saeculum vagabundus. 6.  Cum fratre Michaele, monacho de Bullencuria, qui, dudum inimici rugientis impellente saevitia, in dormitorium quamdam mulierem suspectam introduxit, dispensat generale Capitulum, quod non obstantibus praemissis ad actus legitimos Ordinis, honores et dignitates, abbatiatu excluso, dum aliud canonicum non obsistat. 7.  Annuens generale Capitulum petitioni abbatis et conventus monasterii Igniaci dispensat cum fratre Ioanne de Woissigny, monacho dicti monasterii, quod suadente humani generis inimico per annum apostataverit, regulari habitu non dimisso, sed immiscendo se temere in divinis, quod non obstantibus praemissis ad omnes status Ordinis, administrationes et honores, abbatiali dignitate seclusa, promoveri valeat et assumi. 8.  De discretione domini Claraevallis plenarie confidens Capitulum generale, eidem duxit ex certa scientia committendum, ut cum quibuscumque suae generationis monialibus dispensatione seu habilitatione indigentibus, hoc anno durante, in Capituli plenaria potestate dispensare valeat, secundum dictamen conscientiae et merita personarum. 9.  Desolationem lugubrem monachorum de Langonio et de Silva Melonii cernens generale Capitulum oculis compassionis, timens verisimiliter subsequi inconvenientia graviora, de Reliquiis et de Boquiano monasteriorum abbatibus duxit idem Capitulum provide committendum, eisdem ordinans et iniungens, quatinus ad dicta monasteria de Langonio et de Silva Melonii quamprimum commode poterunt, personaliter accedant, et vocatis illis qui interesse poterunt, et quos rationis iudicium praecipit evocari, auditisque hinc inde propositis corrigant, ordinent, statuant et reforment, tam in capite quam in membris, tam in spiritualibus quam in temporalibus, quaecumque ibi corrigenda, ordinanda, statuenda seu reformanda senserint, in Capituli generalis potestate, invocato, si opus fuerit, ad executionem omnium praemissorum tangentium et dependentium ab eisdem, auxilio brachii saecularis. Universis autem dictorum monasteriorum personis regularibus et aliis, quas praesens tangit negotium, dat dictum Capitulum firmiter in mandatis, quatinus memoratis commissariis humiliter obediant et devote ; contradictores et rebelles vult dictum Capitulum per censuram Ordinis et alia quaecumque iuris remedia coerceri ; et est intentionis quod omnia ad exemplum monasteriorum praedictorum reformandorum compleantur. 10.  Cernens Capitulum generale oculis lacrimosis domini Petri de Juilly, quondam abbatis Pontigniaci, senium condolendum, pieque ad memoriam revocans vires eius in fructuosis laboribus Ordinis consummatas, de Quinciaco et de Scaleriis monasteriorum abbatibus auctoritate qua potest, ordinat et iniungit, quatinus universos et singulos de Ordine praefati domini Petri quocumque titulo debitores, praesertim abbates de Ioyaco, de Sigilleriis, sive teneantur eidem in pecuniis, sive bladis, vel aliis quibuscumque de quibus informatio inveniri poterit, per testes, litteras, sive alia legitima documenta, per censuram Ordinis et alia quaevis opportuna remedia coerceant et compellant inducendo et monendo pro parte ipsius Capituli dominum abbatem et conventum de Pontigniaco, ut sibi de pensione annua per dominum Cistercii bonae memoriae et in posterum repromissa in sua spontanea cessione tanquam benemerito satisfaciant integraliter et complete, ut honestius vivere possit et quietius finire valeat dies suos. 11.  Reformationem monasterii de Crista omniumque singulorum monasteriorum utriusque sexus quae, sive mediate, sive immediate subsunt dicto monasterio de Crista, committit Capitulum generale domino Morimundi cum potestate plenaria reformandi, corrigendi, statuendi, instituendi, destituendi, ceteraque omnia et singula peragendi, quae in spiritualibus et temporalibus, in capite praesertim et in membris noscuntur reformationis beneficio indigere. 12.  Institutionis confirmationem unius capellaniae sive missae quotidianae, quam generosa et potens domina Margareta de Cabillone, comitissa de Montebeligardo, in monasterio de Gratia Dei Bisuntinae dioecesis fundare et ordinare proponit, de et super quod praesenti Capitulo rescripsit, de Bellavalle et de Caroloco monasteriorum abbatibus committit generale Capitulum in ipsius plenaria potestate, eisdem ordinans et iniungens, quatinus advocato secum patre abbate in dicto negotio faciant quidquid ad Dei honorem, memoratae dominae beneplacitum, et praefati monasterii utilitatem faciendum cognoverint, suam relationem sequenti Capitulo faciendi. 13.  Committitur abbati Sancti Urbani, quatinus abbatissae et monialibus monasterii Vallis Sanctae Mariae, domino Cistercii immediate subiecti, auctoritate Capituli generalis de confessore idoneo provideat usque ad adventum domini Cistercii, vel quousque dictus dominus duxerit alium ordinandum. 14.  Cum fratre Iacobo de Claromonte, monacho de Caladia, Capitulum generale gratiose dispensat, quod, non obstante apostasia quam incurrit cum irregularitate non ex malitia sex ex simplicitate, ut asserit, eundo ad funus et exequias cuiusdam defuncti sine licentia, ad abbatialem dignitatem, si contigerit, assumi valeat, si aliud canonicum non obsistat. 15.  Ad supplicationem abbatis et conventus monasterii Altaecristae dicentium quod frater Radulphus de Blinay, olim dicti monasterii monachus in abbatem monasterii de Tela postmodum assumptus, de bonis monasterii Altaecristae usque ad valorem ducentorum florenorum auri secum tulit, Bonimontis et Altaeripae monasteriorum abbatibus committendo praecipit Capitulum generale ut in, de et super praemissis, inquisitione diligenti praehabita et invocatis evocandis, iustitiae complementum faciant in Ordinis plenaria potestate. 16.  Cum inter abbates ac conventus monasteriorum de Altacrista et de Tela super quosdam aquaeductus sive conductus aquarum sit discordia grandis orta, praedictis de Altacrista dicentibus quod dicti de Tela debent contribuere missionibus et expensis necessariis ad deducendum aquam ad dictum locum, praedictis de Tela contrarium dicentibus ad praedicta minime se teneri, finem praemissis imponere cupiens Capitulum generale, de Bonomonte et Altaripa abbatibus committendo praecipit, quatinus in, de et super praemissis per eos inquisitione diligenti praehabita, vocatis quos rationis iudicium praecipit evocari, debitae iustitiae faciant complementum. 17.  Cum abbas et conventus monasterii Igniacensis in multis pecuniarum summis, ratione contributionum sibi a multis annis citra impositarum Ordini *teneatur,* ad quarum solutionem propter guerrarum turbines, aedificiorum ruinas, sterilitates temporum, et alia infortunia sunt simpliciter impotentes, ut asserunt, propter quod est in sententiis latis ab Ordine involutus, quod generale Capitulum compassivo cernens intuitu, ex certa scientia cum ipso et suis officiariis usque ad sequens Capitulum generale dispensat. 18.  Cum fratre Nicolao Le Mougnier, monacho de Voto, qui merito formidat notam infamiae incurrisse, quod in eius camera, quam extra dormitorium ex officio tenebat, ipso in dormitorio dormiente suspecta mulier est reperta, generale Capitulum misericorditer dispensat, attento quod antea non fuerat de carnali contagio diffamatus. 19.  Abbati de Sancto Urbano Capitulum generale praecipit atque mandat, quatinus fratri Henrico de Vesslingen, professo in monasterio Pelisii, sicut ceteris de suo conventu provideat de necessariis, quousque partes de quibus est dictus frater Henricus, redierint ad Ecclesiae et Ordinis unitatem. 20.  Permutationes, tractatus, transactiones et pacta factos, habitos et initos inter nobilem virum Ioannem de Sachin, domicellum, ex una parte, et abbatem et conventum monasterii de Miratorio ex altera, super facto grangiae suae de la Maladerie, ad relationem de Balerna et de Roseriis monasteriorum abbatum, commissariorum Capituli, confirmat, ratificat et approbat idem Capitulum generale. 21.  Domino Claraevallis committit Capitulum generale plenariam potestatem confirmandi concessionem unius anniversarii factam per abbatem et conventum monasterii Longivadi nobili Ioanni scutifero de Lignis, qui devotione motus centum solidos annui redditus de novo dedit monasterio memorato. 22.  Domorum combustiones, pestes animalium, tribulationes et angustias, quae monasterium Longivadi sustinuit, proh dolor ! anno isto, Capitulum generale compassionis cernens intuitu, contributiones huius anni sibi favorabiliter remittit de gratia speciali. 23.  Ad petitionem abbatis Bellaevallis Capitulum generale dispensat cum fratre Stephano de Macenans super irregularitate contracta persistendo in apostasia per plures annos, et divina temere celebrando. 24.  Domino Morimundi committit generale Capitulum potestatem plenariam compellendi quoscumque suae generationis abbates ad mittendum in Parisiensi studio scolares idoneos, eidem ordinans et iniungens quatinus contra remissos et negligentes sententias publicet quas incurrunt, incurrerunt, vel incurrent. 25.  Supplicationi abbatis et conventus monasterii Clarimarisci annuens Capitulum generale fratrem Ioannem Cadaens, monachum suum, ad omnes actus Ordinis legitimos, abbatiali seclusa dignitate, restituit, quos apostatando et secum bona monasterii in saeculo deportando dicitur perdidisse. 26.  Reformationem monasterii de Precibus, in quo quamplurima, prout ad generalis Capituli notitiam deductum est, sunt horribiliter perpetrata, abbati de Relec, sacrae theologiae professori, committit generale Capitulum in ipsius plenitudine potestatis, dans eidem firmiter in mandatis, quatinus ad dictum monasterium accedat personaliter, et quaecumque ibi visitanda, corrigenda, reformanda, sive etiam statuenda cognoverit, visitet, corrigat, reformet et statuat, servatis in omnibus et singulis papalibus et nostri Ordinis regularibus institutis, contradictores et rebelles vult dictum Capitulum per censuram Ordinis coerceri, et per alia iuris remedia, etiam per invocationem saecularis brachii, si sit opus. 27.  Insinuatione quaerulosa ad generalis Capituli notitiam est deductum, quod abbas de Monasterio in Argonia pensionem quamdam assignatam domino Ioanni de Lompeyo immediato praedecessori abbatis moderni, factam per priorem et conventum dicti loci et per reverendae memoriae dominum abbatem Cistercii, fungentem reformatoris officio confirmatam, non solum in parte sed etiam in toto, quamvis saepius requisitus fuerit, persolvere recusavit et recusat, etiam per praestitum de solutione facienda, ut dicitur, iuramentum. Nolens igitur generale Capitulum praetacta sub dissimulationis velamine pertransire, de Ripatorio et de Altofonte abbatibus dat dictum Capitulum firmiter in mandatis, quatinus memoratum abbatem per censuram Ordinis et alia quaevis iuris remedia ad solutionem dictae pensionis coerceant viriliter et compellant, frivolis excusationibus quas forsitan dictus abbas obiiciet, non auditis. 28.  Reformationem monasterii de Campis bonis, in quo plurima prout ad generalis Capituli notitiam fide dignis relationibus est deductum, scilicet horribiliter deformata, abbatibus monasteriorum de Bonavalle, Ruthenenis dioecesis, et de Bona cumba committit generale Capitulum, in ipsius plenaria potestate, dans eisdem firmiter in mandatis quatinus, excusatione remota, quamprimum commode poterunt, ad dictum monasterium personaliter accedant, ibidemque visitent, corrigant, statuant, ordinent, destituant, instituant et reforment tam in capite quam in membris, tam in spiritualibus quam in temporalibus, quaecumque in eodem visitanda, corrigenda, statuenda, ordinanda, instituenda, destituenda cognoverint, seu etiam senserint reformanda, servatis papalibus et nostri Ordinis regularibus institutis. Universis autem dicti monasterii personis regularibus et aliis, quos praesens tangit negotium, sub suae salutis incommodo et gravis Capituli indignationis offensa, dat ipsum Capitulum in mandatis, quatinus praefatis Capituli commissariis in executione praemissorum humiliter obediant et devote. Et est intentionis Capituli, quod omnia ad exemplum dicti monasterii de Campis bonis integraliter compleantur. 29.  Committitur abbati de Valle Nostrae Dominae, quatinus cum diligentia se informet an permutatio eiusdem vineae sitae in jardino Car[dineti] inter scolares Sancti Bernardi et collegium Car[dineti], de qua anno quolibet controversia consuevit oriri, dicto studio sit utilis, et referatur sequenti Capitulo generali. 30.  De facto petitionis abbatis et conventus monasterii de Vaucellis, continentis quod cum de novo quamdam grangiam sitam in Flandria recuperaverint, quam tamdiu abbas et contus monasterii de Dunis possederunt, et diversis ruinis et combustionibus occasione guerrarum, quae viguerunt in partibus, fuerunt exposita, propter quod cultores dictae grangiae fuerunt effugati, terris et possessionibus in solitudinem derelictis, et insuper per venditionem sive alienationem aliquarum terrarum, sive possessionum dictae grangiae succurratur in brevi cum aliud remedium non occurrat, dicta domus deveniet funditus ad ruinam, domino Claraevallis committit generale Capitulum quatinus de petitione praesenti faciat fieri tractatum per abbatem et conventum monasterii, et ipso inspecto, de negotio ordinet iuxta suae discretionis dictamen. 31.  Cum prout per patentes litteras Capitulo exhibitas nominatus Haymo, dudum abbas Bonimontis, nunc vero abbas Montis Sanctae Mariae, teneatur domino de Firmitate in summa 24 florenorum, 23 solid. 4 denar. abbati de Altacrista committit generale Capitulum quatinus dictum debitorem ad solutionem dictae summae per censuram Ordinis et alia iuris remedia coerceat viriliter et compellat. 32.  Assignat generale Capitulum nonno Ioanni de Martineyo triginta francos super contributiones huius anni debitas et debendas per abbatem de Regalimonte, eidem abbati praecipiens atque mandans, quatinus dictam summam eidem persolvere non recuset, si indignationem Capituli voluerit evitare, attento quod pro sermone nunc facto in ipso Capitulo generali, ipsum Capitulum eidem tenetur in decem francis auri. ORATIONES PRO VIVIS. 33.  Pro sanctissimo in Christo patre domino nostro domino Clemente divina Providentia sacrosanctae Romanae et totius universalis Ecclesiae Summo Pontifice, ac pro statu felici eiusdem, et ut pestiferum schisma nunc in sanctam Dei Ecclesiam saeviens terminetur, celeriter dicantur tres missae una de Spiritu Sancto, altera de sancta Cruce et reliqua de beata Virgine a singulis sacerdotibus Ordinis universi. 34.  Pro reverendissimis in Christo patribus ac dominis, dominis Saluciarum, nostri Ordinis protectore, qui totum Ordinem et professores ipsius continuis favoribus prosequitur et pro aliis dominis cardinalibus, dicantur tres missae, ut supra, in singulis domibus Ordinis universi. 35.  Pro reverendis patribus dominis Lugdunensi, Bisuntino, Remensi, Senonensi et aliis dominis archiepiscopis, ac pro dominis Cabillonensi, Lingonensi, Aeduensi aliisque dominis episcopis, dominisque Cluniacensi et Sancti Benigni Divionensis, aliisque abbatibus, prioribus, plebanis et aliis curam animarum habentibus, et clero universo, dicantur tres missae, ut supra. 36.  Pro illustrissimo principe Carolo, regi Franciae et serenissima domina regina eius consorte, et pro bono et tranquillo statu regni dicantur tres missae, una de Sancto Spiritu, alia de Sancta Trinitate, et alia de Beata Virgine, a singulis sacerdotibus Ordinis universi. 37.  Pro serenissimis principibus dominis regibus Allemaniae, Castellae, Portugalliae, Arragoniae, Navarrae aliisque dominis regibus et reginis christiani nominis titulo insignitis dicantur tres missae, una de Sancto Spiritu, alia de sancta Cruce, et alia de Beata Virgine a singulis sacerdotibus Ordinis universi. 38.  Pro excellentissimo et potentissimo principe domino duce Burgundiae, in cuius dominio monasterium Cisterciense, caput totius Ordinis, est fundatum, domina ducissa, domino comite Intermiensis, eorum filio, aliisque liberis eorumdem, necnon dominis Turoniae, Bituricensi, Borbonii, Britanniae, Lotharingiae, Barrensi, aliisque dominis ducibus, comitibus, baronibus, militibus et aliis nobilibus, cum uxoribus ac liberis eorumdem, necnon pro omnibus fundatoribus et benefactoribus Ordinis, ceterisque christianis, dicantur tres missae, una de Spiritu Sancto, alia de sancta Cruce, et alia de Beata Virgine in singulis domibus Ordinis universi. PRO DEFUNCTIS. 39.  Pro felicis recordationis Urbano V°, Gregorio XI°, aliisque dominis Summis Pontificibus defunctis dicantur tres missae a singulis sacerdotibus Ordinis universi. 40.  Pro bonae memoriae reverendissimis patribus dominis Guillelmo Tusculano, domino Ioanne Cisterciensi, sanctae Romanae Ecclesiae cardinalibus, aliisque dominis cardinalibus defunctis, dicatur una missa de Requiem in singulis domibus Ordinis universi. 41.  Pro reverendissimis patribus dominis archiepiscopis et episcopis, domino Ioanne Legentil de Rubeomonte, domino Gerardo ultimo defunctis, aliisque Cistercii et aliorum quorumcumque monasteriorum Ordinis abbatibus et aliis praelatis universis defunctis dicatur una missa de Requiem in singulis domibus Ordinis universi. 42.  Pro inclitae memoriae domino Carolo, rege Francorum, ultimo defuncto, necnon aliis regibus et reginis christianis, dominis ducibus et ducissis, comitibus, comitissis, ceterisque nobilibus nostri Ordinis fundatoribus, dicatur una missa de Requiem in singulis domibus Ordinis universi. 43.  Abbati de Bonoradio praecipit et in virtute sanctae obedientiae iniungit Capitulum generale, quatinus fratrem Petrum Subtineti de Donziaco, monachum suum recipiat et suae congregationi seu suo conventui aggreget, sibi sicut cum aliis de suis ac necessariis providendo, cum ibidem per vitae suae spatia cupiat Domino famulari, non obstantibus litteris dicto monacho per dominum suum abbatem datis alias et concessis, quibus ipse frater non vult in aliquo se iuvare. 44.  Cellerario, bursario, ceterisque gubernatoribus studii Sancti Bernardi Parisiensis dat Capitulum in mandatis, quatinus fratrem Iacobum de Derio, monachum et scolarem Igniaci, qui pro suo monasterio hoc anno ad mandatum sui abbatis est romanam Curiam aditurus et morari perseverantia in ipso studio cupiat sive gliscat, ad imbursandum, nisi pro rata temporis non compellant, consuetudini seu statuto ipsius studii contrario non obstante. Modo et forma suprascriptis ordinat pro fratre Bartholomeo Lemaire, monacho Rigniaci et scolari ibidem, dictum Capitulum de gratia speciali certis et rationabilibus ex causis permotum. 45.  Abbatibus de Bellavalle et de Charitate committit Capitulum et iniungit, quatinus abbatem de Bithania et priorem de Calomonasterio coram se faciant evocari, et partibus auditis super usufructu cuiusdam molendini siti in platea quae dicitur La Courbotte, quod dictus prior sub certis conditionibus aedificavit suis sumptibus, ut asseritur, et expensis, re cognita faciant partibus auctoritate Capituli et in eius plenaria potestate breve et compendiosum iustitiae complementum ; ipsumque abbatem compellant eadem auctoritate ad refundendum monasterio Cariloci viginti quinque quartas frumenti fratri Ioanni Martini, monacho suo, tunc firmario cuiusdam grangiae suae, qui abbas omnia bona ipsius grangiae accepit, dictum fratrem suis laboribus privando, dum tamen repererint rem sic esse. 46.  Abbati monasterii de Ursicampo committit Capitulum generale ut de infortuniis monasterii Frigidimontis diligenter se informet, et informationem ipsam sequenti referat Capitulo generali, ut super ipsis possit ipsum Capitulum ad utilitatem eiusdem monasterii quod fuerit ordinandum. 47.  Cum fratre Ioanne Bosco, de Bona Requie monacho dispensat Capitulum generale, ut non obstante defectu natalium quem patitur, de sacerdote et soluta genitus, ad omnes actus ordinis legitimos, citra abbatialem dignitatem, promoveri valeat et assumi, si alias sibi merita suffragentur, et de suorum processerit beneplacito praesidentium. 48.  In primis, attendens generale Capitulum ingentia Ordinis onera et debitorum sarcinas quasi importabilium, quibus ipse Ordo est diversis personis et locis multipliciter obligatus, si quidem debet necessario complere contributionem novem millium florenorum pro anno praesenti ordinat et imponit, universis et singulis ipsius Ordinis abbatibus, prioribus, cellerariis et bursariis et reddituum collectoribus monasteriorum Ordinis universi, districte praecipiens et iniungens quatinus summas et quotas ipsos et sua monasteria in, de et propter hoc concernentes solvant integraliter et complete terminis infrascriptis, videlicet medietatem in Resurrectione Domini proxime futura, et aliam medietatem in subsequenti immediate Capitulo generali ; alioquin poenas et sententias contra non solventes statutis terminis ipsas contributiones ab Ordine latas se noverint incurrisse. Receptores autem ipsarum contributionum ordinat Capitulum infrascriptos, videlicet dominum Cistercii ubique, Firmitatis usque ad summam centum florenorum, Claraevallis usque ad summam ducentorum, eisdem super ipsas contributiones, in romana Curia procuratorem Ordinis generalem, in Cistercio bursarium dicti loci, et Parisius cellerarium Sancti Bernardi, dans et concedens idem Capitulum ipsis et ipsorum omnibus potestatem ipsas contributiones a quibuscumque Ordinis personis recipiendi, et dandi litteras quittatorias de receptis et solventes ab excommunicationis sententia, si meruerint ex solutione non facta statutis terminis, ac cum eis super irregularitate forsitan contracta dispensandi auctoritate Capituli memorati. Verum cum nonnulli statuta ipsius Capituli minus iusto consueverunt ponderare, inde est, quod praedictum Capitulum receptoribus contributionum dictarum, et eorum cuilibet in solidum, dat, concedit et committit in mandatis, relinquendo auctoritatem et plenariam potestatem, ipsos contributionum debitores ad solvendum quotas suas compellendi per censuram ecclesiasticam et Ordinis ac per vias iuris alias ad solvendum, sententias contra non solventes, per ipsos receptores, approbans et ratificans Capitulum memoratum. 49.  Item, pro scandalo vitando in futurum, Ordinis honestate firmanda, et periculis obviando generale Capitulum statuit, ordinat et diffinit quod scolares studii Sancti Bernardi Parisiensis tam praesentes quam futuri super monachos de novo venientes ad ipsum studium, vel alios cuiuscumque status intrantes domum seu studium praedictum Sancti Bernardi quacumque occasione vel causa manus non imponant, nec eos tractent sicut tractare scandalose et turpiter solebant, opportunum facientes, consentientes, aut consilium, favorem vel auxilium in *huiusmodi* excessibus impendentes, sententiam excommunicationis eo ipso a Capitulo latam incurrant ipso facto, et nihilominus dat provisori dicti studii tenore praesentium in mandatis, quatinus occasionibus omnibus cessantibus tales infractores de studio emittat, non reversuros ibidem nisi de licentia Capituli generalis. Et haec diffinitio in ipsius studii capitulo coram omnibus publicetur, ne quis valeat se de ignorantia excusare. 50.  Cum sorore Ensely Lognese, moniali monasterii de Macre Augia, dispensat Capitulum generale misericorditer, ut non obstante quod humani generis inimico suadente de matrimonio et puerperio convicta exstitit, propter quod poenitentiam condignam devote peregit, ut ad omnes actus, gradus, officia, administrationes Ordinis legitimas, citra tamen abbatialem statum, de ipsius Capituli gratia speciali valeat promoveri, si tamen eius merita suffragentur, et canonicum aliud non obsistat. 51.  Ad petitionem abbatis de Altaripa, patris immediati monasterii monialium de Filia Dei prope Rotundum Montem, Lausannensis dioecesis, petentis dispensari misericorditer cum sorore Iohanneta de Prinaco, dicti monasterii moniali, ut non obstante carnis lapsu unde puerperium est secutum, et proinde poenitentiam egit ad condignum, duxit misericorditer dispensandum, ut ad omnes Ordinis actus legitimos, citra abbatialem statum, de ipsius Capituli gratia speciali promoveri valeat, vocemque suam habeat in capitulo et alibi absque contentione quacumque. 52.  Cum per bonae memoriae dominum Gerardum abbatem Cistercii ultimum, cuius anima Deo vivat, auctoritate Capituli generalis fuerit ordinatum, ut monasteria de Rigniaco et de Rupibus vicissim unum scolarem Parisius mitterent ad ipsorum monasteriorum expensas communes per medium prout in litteris super hoc confectis per ipsum dominum Cistercii et Capituli potestatem plenius continetur, dictusque de Rupibus saepius requisitus, ut Capitulo est relatum, per ipsum abbatem de Rigniaco, ut contribueret vice sua et in portione per ipsum Capitulum ordinata, solvere neglexerit et sententiam excommunicationis per dominum Cistercii auctoritate qua supra damnabiliter incurrendo in suae animae salutis dispendium et iacturam, idcirco ipsum generale Capitulum nequiens tantam praesumptionis audaciam conniventibus oculis pertransire, ipsam sententiam approbans eumdem abbatem aggravando citat ad immediate Capitulum generale futurum, abbati de Callovio praecipiens firmiter et iniungens, quatinus ipsum abbatem auctoritate Capituli compellat ad solvendas duas dimidias bursas nedum per censuram Ordinis solam, sed etiam captionem temporalium bonorum et expletationem eorum usque ad summam praedictam cum dicti monasterii de Rupibus sumptibus et expensis et in Capituli plenaria potestate. Verum cum dictus abbas de Rupibus se reddiderit et nunc se reddat impotentem, idcirco generale Capitulum scolares cupiens conferre, loco ipsius de Rupibus abbatis abbatem de Bonoradio, ad contribuendum constituit et ordinat, modo et forma in dicta ordinatione domini Cistercii contentis pro medietate sequentis biennii debitorem proviso quod abbas Rigniaci contribuat, et pro prius biennio in bursa scolarium praedictorum monasteriorum in unoquoque monasterio constitutionem praemissam et ordinationem ipsius Capituli generalis. 53.  Abbati de Silva Melonii committit Capitulum et iniungit quatinus omnes et singulas Ordinis personas, quas abbati et monasterio de Relec per documenta legitima repererit obligatas in quibuscumque pecuniarum summis aut aliis debitis in quibuscumque rebus consistant, ad satisfaciendum sibi per censuram Ordinis coerceat et compellat auctoritate Capituli generalis. 54.  Expositam verbotenus petitionem abbatis monasterii Mansiadae generale Capitulum ad gratiam exauditionis admittens, super eo quod grangias sua vice domos suas de Bitergiis, de Ligereto, et de Saccobursils, prata quoque pascua, agriculturas et alias quascumque ad domos spectantes possessiones accensare, arrendare, abmansiare et in emphiteosim perpetuam tradere, de conventus sui consilio et consensu possit et valeat, idem Capitulum eidem abbati favorabiliter indulsit, committens nihilominus de Campis bonis et de Valle benedicta monasteriorum abbatibus, quod ad dictum monasterium accedentes personaliter se informent cum diligentia de praemissis, quod si ad praefati monasterii commodum repererint, eadem auctoritate praesentis Capituli ratificent et confirment sub relatione sequenti Capitulo facienda. 55.  Venditionem quam fecerunt abbas et conventus Vallis benedictae de domo sua sita in loco de Rupecissa pro aedificiis ruinosis reparandis, et necessitate alia impellente, prout diffuse expositum extitit Capitulo generali, idem Capitulum per dominum Firmitatis, qui dicto monasterio praefuit, incitatum confirmat, ratificat atque approbat. 56.  Capitulum generale sedula mente concernens devotionem potentis et egregii domini Guidonis, militis, domini Sancti Perretii, qui de novo monasterio Vallis benedictae decem libratas annui redditus admortificatas mera devotione contulit atque dedit, et maiora dicto monasterio proponat et creditur verisimiliter facere in futurum, concessionem unius missae quotidianae, quam sibi fecerunt dicti loci abbas et conventus secundum tenorem litterarum super hoc constitutarum, dictum generale Capitulum ratificat atque laudat. 57.  Abbati et conventui de Valle benedicta annuit generale Capitulum et concedit, ut dominus Bernardus de Laire miles, dominus de Cornillon et baillivus Velaniae, assignet et tradat monasterio praedicto redditus sufficientes ad augmentandum conventum loci, in tantum quod ultra missas ibidem celebrari solitas, una missa pro eodem in sua capella quam in ecclesia dicti monasterii fecit honestissime adaptari, de monachis dicti monasterii singulis diebus celebrari valeat dictis abbati et conventui ad hoc se obligandi licentiam tribuit Capitulum generale. 58.  Arrendationes seu alienationes quarumcumque terrarum et possessionum, quas abbas et conventus monasterii de Valle benedicta suis hominibus et aliis tradiderunt sive tradent ad censum annuum et in emphiteosim perpetuam, de quibus responderunt vel respondebunt eodem territorio, quod de praesenti renovari faciunt, necnon certas diminutiones pensionum et censuum iam per plurimos abbates loci factas, et per abbatem modernum renovatas, exceptis tamen venditionibus sive alienationibus domorum quamplurium sitarum infra monasterium praedictum, quas fecit dominus Hugo Iporensis quondam abbas dicti loci, quasque abbati moderno Capitulum generale recuperare praecepit idem Capitulum laudat, ratificat et confirmat.
Anno Domini millesimo trecentesimo nonagesimo statuta sunt haec apud Cistercium in Capitulo generali. 1.  In primis, ad honorem et gloriam Domini nostri Dei et devotionem populi amplius excitandam, statuit et ordinat generale Capitulum, ut in omnibus et singulis Ordinis monasteriis de cetero semper in missis conventualibus, dum incipietur praefatio missae conventualis, pulsentur plene per aliquantulam moram una vel duae, si voluerint, secundum videlicet arbitrium praesidentis, campanae, quod etiam in pluribus Ordinis monasteriis et cathedralibus ac collegiatis ecclesiis quotidie fit, et est diutius laudabiliter observatum. 2.  Item, cum ex eo quod antea diffinitiones Capituli generalis sigillabantur contrasigillo domini Cistercii, nonnullae per quorumdam fraudulentias factae fuerunt et fieri possunt in posterum falsitates, qui dum dictas diffinitiones se porrigere fingerent, alias dicto sigillo tradebant litteras sigillandas, et propter alia pericula quae contingere possent ; inde generale Capitulum statuit, ordinat et diffinit, *quodammodo* de cetero dictae diffinitiones Capituli generalis sigillo proprio ad hoc deputato, quod dominus Cistercii nuper propter hoc fecit specialiter fabricari cum sculptura imaginis beatae Mariae et sanctorum patrum nostrorum Benedicti et Bernardi, ac plurimorum abbatum eidem Dominae supplicantium et inscriptione hac scilicet *Sigillum Diffinitorum Capituli generalis Cisterciensis Ordinis*, futuris temporibus sigillentur, sicut etiam habuerunt et habent sigillum proprium contributionum Ordinis receptores et alio propter quod ad hoc proprio sigillo suffragia quae per generale Capitulum conceduntur, annis singulis consimiliter sigillantur. 3.  Item, statuitur ut secundum quod a sapientibus sapienter observatur, ut in palatio et tinello domini nostri Papae, et domibus reverendissimorum dominorum cardinalium Romanae civitatis, ac aliorum Ecclesiae praelatorum, dum in Ordine legitur in ecclesia, capitulo, collatione et refectorio aut alibi, et praesidens lectionem finiri volens *Tu autem* lectori dixit, ipse lector statim lecturam finiens dicat *Domine miserere nostri*, non repetens haec verba *Tu autem*, quae praesidens antea dixerat, sicut etiam fit in ecclesia cum antiphonae et psalmi subsequentis principia sunt eadem. 4.  Item, abbates Ordinis universi qui ad praesens generale Capitulum non venerunt, et secundum Ordinis nostri statuta venire tenebantur, non habentes in et super hoc legitimum impedimentum seu remanendi licentiam specialem, et illos etiam abbates qui legitimum impedimentum seu licentiam habere se praetendebant, qui de ipsis impedimento seu licentia in ipso Capitulo per suos procuratores seu excusatores probos et idoneos viros, habentes specialia mandata praestandi iuramenta in animas ipsorum mittentium, causas absentiae et impedimenta huiusmodi vera esse secundum statuta papalia, sicut tenebantur, dictam fidem dicto generali Capitulo non fecerunt, generale Capitulum habet et reputat contumaces, ac decernit, declarat et iudicat ipsos meruisse poenam dupli eius quod expensuri erant, ad idem Capitulum veniendo et redeundo de isto, et eos teneri ad exhibendum et solvendum illud duplum in sequenti Capitulo generali, ad utilitatem ipsius Capituli convertendum secundum dicta papalia instituta. Ipsis igitur abbatibus Ordinis universi, sicut praemittitur, in et super hoc contumacibus et culpabilibus, qui dictam poenam dupli meruerunt, dictum generale Capitulum mandat, praecipit et iniungit in virtute sanctae obedientiae et sub excommunicationis latae sententiae poena, quatinus dictum duplum realiter, efficaciter et integre in Cistercio solvant deputandis receptoribus contributionum in sequenti Capitulo generali, ubi tunc personaliter se praesentent, vel se excusent secundum papalia instituta. Solos autem et dumtaxat abbates infrascriptos, qui impedimentum seu licentiam habentes huiusmodi, de ipsis debitam fidem fecerunt secundum dicta papalia instituta, ut constat eidem Capitulo, habet ipsum Capitulum inde et super hoc rationabiliter excusatos, scilicet abbates monasteriorum de Dunis, de Altaripa, de Villa nova, Mansiade, de Malereio, de Insula Dei, de Rupibus, de Vacellis, de Crista, de Laude, de Gymonte, de Bono portu, de Theoloco, de Pinu, de Longoponte, de Boeriis, de Insula Barrensi, de Cheminione, de Caherio, de Alpibus, de Monte Sanctae Mariae, de Bono monte, de Recluso, de Valle regis, de Bono fonte, de Igniaco, de Longo vado, de Valle clara, de Signiaco, Beatae Mariae de Vallacio, de T[ri]sagio, de Morolia, de Landesio, de Gratia Dei, de Gratia Dei Bisiuntinensi, de Bullencuria, de Fonte morum, de Stella, Bonaevallis Pictaviensi, de Benedictione Dei, de Loco crescenti, Boni radii, de Tarone, de Callovio, de Fonte Iohannis, de Barbereyo, de Castellariis, de Ioyaco, de Misericordia Dei, Vallium Sarnaii, de Sigilleriis, de Domo Dei, de Varenis, de Rupibus, Bonifontis in Vasconia, de Calercio, de Gardo, de Loco Dei in Pontino, de Caricampo, de Eleemosina, de Karoliloco, de Trapa, de Campania, de Persenia, de Tyronello, de Voto, de Longo villari, de Valle Beatae Mariae, de Fontibus albis, de Chesiriaco, de Carmeya. 5.  Item, quia vergente mundi vespere, iuxta nostri Salvatoris eloquium, abundat iniquitas et charitas refrigescit in mundanorum cordibus, et adeo quod perpauci de maris mundi huius naufragio ad sanctae religionis et conversionis tabulam manum mittant, per Capitulum conceditur abbatibus Ordinis universi, ut in eodem monasterio duos fratres carnales, et quod de qualibet villa voluerint in novitios et monachos recipere, quodque novitios suos ante complementum annuum in probatorio seu novitiatu de cetero semper valeant, cum voluerint, ad professionem suscipere benedicereque, diffinitionibus in contrarium editis, quas generale Capitulum revocat, non obstantibus quibuscumque. 6.  Cum felicis recordationis dominus Benedictus Papa XII adversus illos qui ad solvendum contributiones, quae in nostro Ordine pro necessitatibus et usibus communibus et aliis consuetis ipsius Ordinis pro tempore imponuntur, se reddunt difficiles et remissos et circa negotia contributionum ipsarum aliaque contingentia providere volens, dominis Cistercii, Firmitatis, Pontigniaci, Claraevallis et Morimundi monasteriorum abbatibus, qui pro tempore forent, et cuilibet eorum auctoritate apostolica, remoto appellationis obstaculo, per censuram ecclesiasticam et per alia remedia, secundum dicti Ordinis instituta et observantias consuetas, aliaque opportuna remedia compellendi eos, quibus dictae contributiones fuerint pro tempore impositae, ad solvendum easdem et ad id etiam coercendi recusantes seu negligentes solvere praedictas contributiones iam impositas, et quodvis aliud impedimentum praestantes publice, occulte, quominus contributiones praedictae solverentur, ad desistendum prorsus ab huiusmodi impedimento, nec non processus habendos ac excommunicationis, suspensionis et interdicti sententias ferendas in tales negligentes, recusantes et impedimentum praestantes quomodocumque, in eorum et aliis monasteriis ac locis conventualibus dicti Ordinis prout fuisset opportunum, ac in generali Capitulo ipsius Ordinis publicandi et publicari faciendi plenam atque liberam concesserit potestatem. Praedictum etiam generale Capitulum statuerit, ordinaverit et diffinierit, iam triginta anni sunt elapsi, ut in *Libello diffinitionum* Ordinis novello continetur, quod abbates Ordinis summas contributionum sibi impositas per dictum Capitulum generale statuto termino non solventes, eo ipso excommunicationis vinculo se ligatos agnoscant ; et quod si abbates, propter non solutas dictas contributiones, dictam excommunicationis sententiam per sex menses sustinuerint animis induratis, ex nunc prout ex tunc deponuntur ; quodque patres abbates et eorumdem commissarii de non solventibus inquirant in suis visitationibus diligentia qua convenit, et quos *repererint* non solvisse dictas contributiones, excommunicatos denuntient et depositos si, ut est dictum, eorum contumacia hoc requirat. Quae praemissa abbates Ordinis quam plurimi, proh dolor ! non curantes, imo verius damnabiliter non curentes quotas contributionum per generale Capitulum multis annis iam praeteritis impositarum ipsos et sua monasteria concernentes et contingentes ac eis impositas, super hoc iustas dilationes aut prorogationes ad solvendum, vel remissiones ipsarum contributionum non habentes per illos qui has dare possent in terminis super hoc ordinatis per multos annos iam praeteritos, vel etiam postea non solverunt, nec adhuc solvere curant, propter defectum huiusmodi solutionis dictam excommunicationis sententiam incurrendo ; quam sententiam nedum per sex menses, sed per unum annum et per plures annos multi *sustinuerunt* et adhuc sustinent animis induratis, quod cedit in detrimentum animarum suarum et subditorum eorum qui cum eis participant, et quibus habent sacramenta ecclesiastica ministrare et excommunicati ministrant et immiscent damnabiliter se divinis in plurimorum scandalum, ac monasterii praecipue Cistercii, cui Ordo tenetur pro expensis ministratis in multis Capitulis generalibus et pro diversis pecuniarum summis expensis, expositis et traditis per dominos abbates et conventum ipsius monasterii Cistercii pro factis negociis et necessitatibus dicti Ordinis et dictorum Capitulorum generalium in viginti quatuor millibus nongentis sexaginta florenis auri, ac etiam aliorum monasteriorum, quibus etiam dictus Ordo tenetur, et procuratoris Ordinis in romana Curia generalis, magistrorum in studiis generalibus regentium et bachalaureorum legentium, quibus habet dictus Ordo de dictis communibus contributionibus et propter defectum dictorum non solventium, ipsis non potest et iam diu non potuit providere, damna non modica pariter et iacturas Capituli generalis et totius Ordinis vituperium, dedecus et pudorem. In et super praemissis igitur et ne inde subsequantur inconvenientia graviora, generale Capitulum cupiens pro viribus providere proinde decernit et declarat ipsum generale Capitulum omnes et singulos abbates Ordinis, qui, ut praemittitur, dictas praemissarum contributionum quotas, ipsos et sua monasteria contingentes et concernentes ac eis impositas, super hoc iustas dilationes vel prorogationes ad solvendum vel remissiones ipsarum contributionum per illos qui has dare possent non habentes, terminis in et super ordinatis et praefixis iam elapsis, vel postea prout tenebantur non solverunt, excommunicationis propter hoc sententiam incurrisse et eos publice denuntiat excommunicatos, omnibus prioribus, supprioribus et aliis officiariis ac monachis omnium et singulorum monasteriorum Ordinis, in virtute sanctae obedientiae et sub poena excommunicationis praecipiens et iniungens, ut abbates ipsos ad requestam domini Cistercii, quatuor primorum de Ordine, videlicet dominorum Firmitatis, Pontigniaci, Claraevallis et Morimundi monasteriorum abbatum cuilibet ipsorum et etiam commissariorum deputatorum seu deputandorum ab eisdem et eorum quolibet, excommunicatos publice denuntient singulis diebus dominicis solemniter et festivis, et ipsos evitent, eis in nullo obedientes vel cum eis participantes quovismodo quamdiu sic excommunicati perstiterint, nisi in solis casibus a iure permissis, et quoniam crescente contumacia crescere debet et poena, dictum generale Capitulum citat peremptorie tenore praesentis statuti praemissos omnes et singulos tales abbates Ordinis sic, ut praemittitur, propter defectum solutionis dictarum quotarum contributionum praemissarum excommunicatos ad proximum quod tenebitur sequens generale Capitulum visuros et audituros decerni et declarari per ipsum Capitulum, ipsos sententiam depositionis ab administratione abbatiali propter praemissa incurrisse, et alias processuros et procedi visuros et facturos prout et quod fuerit rationis, cum intimatione quod, sive venerint sive non, contra ipsos procedetur et fiet de et super praemissis prout et quod fuerit rationis. 7.  Cum Ordo noster Cisterciensis specialiter et expresse et iuste domino abbati et conventui monasterii Cistercii ac ipsi monasterio Cisterciensi in viginti quatuor millibus nongentis sexaginta septem florenis aureis, tribus grossis argenteis, de et pro tempore iam praeterito et pro maxima dictae summae parte et portione et de et pro longo tempore fuerit et adhuc sit, ac etiam aliis personis in diversis pecuniarum summis aliis efficaciter obligatus, et oporteat Ordinem ipsum onera multa sibi incumbentia et quotidie supervenientia mutuo supportare, quae solvi et fieri nequeunt absque multiplicibus expensis, generale Capitulum propterea contributionem duodecim millium florenorum pro dictis debitis persolvendis, et pro expensis Capituli generalis et pro oneribus Ordinis supportandis, pro anno praesenti sicut alias solitum est, ordinat et imponit. Universis igitur et singulis Ordinis abbatibus, prioribus, cellerariis, bursariis et reddituum collectoribus monasteriorum Ordinis universi districte praecipit et iniungit idem Capitulum, sub excommunicationis latae sententiae poena, quatinus summas et quotas ipsos et sua monasteria inde et propter hoc concernentes et contingentes, solvant et tradent integraliter et complete in terminis infrascriptis, videlicet medietatem infra festum Resurrectionis dominicae proximo futurum, et aliam medietatem in subsequenti immediate Capitulo generali ; alioquin poenas et sententias excommunicationis contra non solventes terminis statutis contributiones, super et propter hoc ab Ordine nunc et alias latas, se noverint incurrisse. Solos et solummodo receptores ipsarum contributionum ordinat et instituit ipsum Capitulum infra scriptos, videlicet ubique dominum abbatem Cistercii per se vel per alium seu alios et in Cistercio priorem et bursarium monasterii Cisterciensis et eorum quemlibet. Item, in romana Curia procuratorem Ordinis generalem. Item, Parisius cellerarium studii Sancti Bernardi ipsius loci. Item, in partibus et ducatibus Normanniae, Britanniae, Turoniae et Andegaviae, abbatem de Savigniaco. Dans et concedens idem Capitulum ipsis receptoribus et eorum cuilibet potestatem et mandatum speciale ipsas contributiones et contributionum antiquarum arreragia, a quibuscumque recipiendi et dandi litteras quittationis de receptis, ac solventes absolvendi ab excommunicationis sententiis, si incurrerint terminis statutis non solvendo, et cum eis super irregularitate forsan contracta occasione praemissorum dispensandi, dictis receptoribus praecipiens et iniungens, quatinus quidquid de dictis contributionibus receperint sequenti generali Capitulo, cessante impedimento legitimo, studeant assignare, nisi eas secundum ordinationem domini Cistercii pro communibus factis Ordinis persolvendis per ipsum Ordinem debitis, quod fieri concedit ipsum Capitulum, tradidissent, vel in casu quod ante non possent saltem per certum nuntium per suas litteras intimare. 8.  Item, cum ex eo quod temporibus retroactis patres abbates Ordinis cognationes habentes in longinquis maxime partibus ad monasteria sibi subiecta pro visitandis ipsis commissarios inexpertos et insufficientes quamplures deputarunt et destinarunt, cum tales potius debuissent, qui, secundum doctrinam *beatissimi* patris nostri Bernardi, necessitates monasteriorum et personarum eorum attendentes, non porrigant manus et starent viriliter pro afflictis, qui forent in iudicio recti, in consilio providi, in iubendo discreti, in disponendo industrii, in loquendo modesti, in zelo sobrii, in misericordia non remissi, ubique in omnibus circumspecti, qui missi post aurum non irent, sed Christum sequerentur, qui questum visitationes suas non aestimarent, non requirerent datum sed fructum, qui monasteria non spoliarent sed emendarent, qui marsupia non exhaurirent, sed corda reficerent, et crimina corrigerent, qui se praeberent amabiles, non verbo sed opere reverendos exhiberent, sed actu non fastu duros dure redarguerent, malignantes coercerent, et redderent retributionem superbis, Ordinis utriusque sexus monasteria locaque ob hoc maxime, pro dolor ! in spiritualibus et temporalibus adeo terribiliter deformata, desolata et annihilata fere, quod in dies et personis eorumdem religio vel religionis aliqua forma honestatis aut Ordinis vestigium vix remansit, aedificiis pene penitus absque reparationis spe vel apparentia corruerunt, et dioecesani, nullo de Ordine sibi resistante, cum resistere nesciant ut bestiae, monasteria nonnulla quasi derelicta sibi subiiciunt de facto, fundatores divinum in eis officium fieri non videntes aut ordinem aliquem teneri, suas eligunt alibi sepulturas, et ossa progenitorum suorum extrahunt ab eisdem. De et super quibus etiam horrendi clamores iam Romanam civitatem impleverunt, mundus merito scandalizatur, Ordo noster vilipenditur et conculcatur, et a sibi benefaciendo ipsumque tuendo principes et alii tam nobiles quam ignobiles retrahunt, quasi nullam in eo vel personis eius devotionem atque affectionem habentes. Praemissis igitur et aliis, quae timentur inde suboriri animarum et rerum temporalium periculis, damnis et detrimentis viriliter in futurum obviare pro viribus et super iis proinde cupiens Capitulum generale, quatuor primis et omnibus aliis et singulis post ipsos patribus abbatibus, in virtute sanctae obedientiae, et sub excommunicationis sententiae poena, districtius inhibet, ne ipsi ab hinc usque ad duos annos immediate sequentes, aliquos etiam abbates vel personas alias praeterquam magistros seu licentiatos aut bachalaurios formatos in theologia, vel doctores decretorum aut in iure canonico licenciatos, honestos tamen et bene formatos, vel abbates in moribus et in scientia secundum famam publicam consimiles et aequivalentes, visitatores monasteriorum Ordinis quicumque deputent vel destinent, aut eos commissarios vel visitatores instituant et transmittant, nisi de licentia speciali dicti Capituli generalis et per dictum Capitulum, vel extra tempus ipsius per dominum Cistercii specialiter et rationabiliter approbatos. 9.  Ut abbates et aliae personae Ordinis desuper et pro ignorantia statutorum praesentis Capituli generalis et sequentium in futurum generalium Capitulorum non valeant, sicut quaeritant, excusari, aut suam negligentiam, incuriam et inobedientiam aliqualiter, vel ipsius ignorantiae, quam praetendunt frequentius et affectant, velamine palliare, quatuor primis et omnibus aliis et singulis post ipsos, vel eis et domino abbati ac monasterio Cisterciensi mediate vel immediate subiectis abbatibus Ordinis generationem seu filiationem habentibus, in virtute sanctae obedientiae et sub animarum suarum periculo, districtius quam potest praecipit et iniungit idem Capitulum generale, quatinus ipsi accipiant infra duos menses immediate post exitum huius Capituli, sequentes omnes et singulos diffinitiones generales editas in ipso praesenti Capitulo, et suis immediate subiectorum monasteriorum sibi coabbatibus et eorum conventibus sine quocumque defectu sub sigillis suis transmittere non omittant. 10.  Reformationem omnium et singulorum monasteriorum aliorumque locorum conventualium utriusque sexus, et omnium ac singularum personarum ubique consistentium et ubicumque contingeret eas commorari vel esse nostri Cisterciensis Ordinis, ubicumque mundi partibus consistentium, quae prout ad Capituli generalis audientiam pervenit, reformatione plurimum indigere, domino Cistercii per se vel per alium seu alios abbates, seu abbates de quatuor primis monasteriis Ordinis, aut magistrum seu magistros in theologia ab eo deputandum seu deputandos per sequens hodiernam diem continuum triennium, ipsum Capitulum generale reverenter committit in ipsius generalis Capituli et dicti Ordinis quantum potest plenaria potestate : eidem domino Cistercii supplicans committendo dictum Capitulum generale ad ipsa monasteria seu loca conventualia vel alia, per se vel per alium seu alios abbates de quatuor primis vel magistros in theologia idoneos et discretos accedat vel accedant, et ibidem cuiuscumque generationis, corrigat, statuat, instituat, destituat, visitet et reformet in spiritualibus et in temporalibus, tam in capitibus quam in membris, quaecumque in eisdem instituenda, destituenda, statuenda, corrigenda, visitanda et reformanda, viderint secundum Deum, nostri Ordinis et papalia instituta, abbates vel abbatissas aut loca conventualia praesidentes vel alia loca regentes, si sua demerita hoc requirant, destituat, deponat monasteriisque propriis pastoribus viduatis per electionem canonicam vel provisionem de personis idoneis, prout casus exegerit, provideat auctoritate Capituli generalis. Concedit etiam eidem domino Cistercii et ab eo super et propter hoc deputandis auctoritatem plenariam potestatem abbatibus, abbatissis ac locis conventualibus praesidentibus sponte cedentibus et bene meritis pensiones moderatas, cameras et alias gratias talibus dari consuetas assignandi et concedendi. De contributionibus Ordinis tam antiquis quam novis non solutis inquirendi et cum debitoribus componendi et ad certos terminos astellandi ipsasque remittendi, si sibi videatur, donandi, quittandi et recipiendi et dandi litteras quittatorias de receptis, absolvendi solventes, et componentibus ad tempus sententias excommunicationis et alias poenas relaxandi, absolvendi et personas regulares dictorum monasteriorum et locorum conventualium universas a quibuscumque sententiis, quae sunt in dicti Capituli potestate, et cum eis super irregularitatibus contractis misericorditer dispensandi. Insuper confessiones omnium et singularum abbatissarum, monialium et aliarum personarum regularium audiendi et easdem absolvendi in, de et super omnibus casibus in, de et super quibus absolvere potest easdem ipsum Capitulum generale, et de confessoribus idoneis et procuratoribus in suis monasteriis providendi, dum et quando sibi visum fuerit expedire, quascumque poenas inflictas per statuta dicti Capituli generalis remittendi, in et super dictis statutis dispensandi et eas absolvendi, et generaliter omnia et singula gerendi et exercendi ac faciendi circa praemissa et ea tangentia, quotienscumque et in aliis quibuscumque et ubicumque et quocumque modo tempore quo reformabit, ante et post dictum Capitulum generale, facere et exercere potest et posset et si potestatem, concessionem et auctoritatem ac mandatum exegerit speciales, invocato ad hoc, si opus fuerit, auxilio brachii saecularis ; et haec omnia praemissa fiant ad expensas praemissorum monasteriorum et ceterorum locorum conventualium et aliorum locorum, quas expensas abbates, abbatissae et praesidentes locis conventualibus et regentes alia loca procurent, administrent et solvant dicto domino Cistercii et deputatis ab eodem integraliter sine mora, et ad hoc compellere valeant per dictum dominum Cistercii per censuram Ordinis omnimodam viriliter et districte. Universis igitur et singulis personis regularibus dictorum monasteriorum et locorum conventualium, cuiuscumque conditionis existant, in virtute sanctae obedientiae et sub excommunicationis poena, huius concessionis dat idem Capitulum firmiter in mandatis quatinus in omnibus et singulis supradictis ea concernentibus, tangentibus ac dependentibus ab ipsis quovismodo, praefato domino Cistercii et deputatis ab eo cuilibet obediant et devote ipsisque praestent consilium, auxilium et favorem. 11.  Reformationem omnium et singulorum monasteriorum aliorumque locorum conventualium et personas utriusque sexus cuiuscumque generationis existant nostri Cisterciensis Ordinis in regnis, principatibus et dominationibus illustrissimorum dominorum regum Castellae, Aragoniae, et Portugaliae et Navarrae, consistentium quae, prout ad Capituli generalis audientiam pervenit reformatione plurimum asseruntur, proh dolor, indigere, abbati monasterii de Calercio dioecesis Ruthenensis et discreto viro magistro Bernardo Sabatorii, priori monasterii de Bolbona dioecesis Mirapiscensis magistro in theologia et eorum superviventi, si decederet forsan alter, per praesentem et duos post ipsum sequentes annos immediate, absque patrum abbatum monasteriorum eorumdem praeiudicio, dictum generale Capitulum concedit per praesens statutum in ipsius Capituli et dicti Ordinis nostri plenaria potestate ipsis abbati de Calercio et magistro Bernardo Sabatorii, in virtute sanctae obedientiae, dictum Capitulum firmiter et districte mandat, praecipit et iniungit quatinus ad dicta monasteria et loca conventualia personaliter accedentes ibidem visitent et reforment, corrigant et statuant, instituant et destituant tam in capitibus quam in membris, tam in spiritualibus quam in temporalibus, etc. ut supra. 12.  Secundum formam praecedentem, nihil penitus immutando, committitur reformatio domino Morimundi in generatione sua, et similiter domino Claraevallis in generatione universa. 13.  Reformationem omnium et singulorum monasteriorum aliorumque locorum conventualium et personarum nostri Ordinis Cisterciensis, utriusque sexus, in romana Curia et prope, ac circa ipsam romanam Curiam ad et per spatium seu distantiam itineris trium dierum legalium, in quibus monasteria dicuntur plurimum, proh dolor, deformata et reformationis beneficio quamplurimum indigere, discreto viro magistro Petro Mir, magistro in theologia, procuratori nostri Cisterciensi Ordinis in romana Curia generali, Capitulum generale per praesentem et duos post ipsum immediate sequentes annos, committit per praesens statutum in ipsius generalis Capituli et Ordinis plenaria potestate. Ipsi igitur magistro Petro Mir, in virtute sanctae obedientiae, dictum Capitulum firmiter et districte mandat, praecipit et iniungit, quatinus ad dicta monasteria et loca conventualia personaliter accedens, ibidem visitet et reformet, corrigat, statuat, instituat et destituat, tam in capitibus quam in membris, tam in spiritualibus quam in temporalibus, quaecumque in eis visitanda, reformanda, corrigenda, statuenda, instituenda, destituenda fuerint secundum Deum, papalia et nostri Ordinis instituta, et contributionibus Ordinis tam antiquis quam novis non solutis inquirat, ipsasque recipiat et det ; cum debitoribus componat et ad certos terminos astellet, si necessitas, de et super quibus conscientiam suam onerat et requirat, ipsas recipiat, et det litteras quittationis de receptis, et generaliter omnia alia et singula faciat, quae ad visitatoris et reformatoris officium pertinere noscuntur, invocato ad hoc, si opus fuerit, auxilio brachii saecularis, et haec omnia praemissa faciat ad expensas praemissorum monasteriorum et locorum conventualium, quas expensas abbates et abbatissae dictorum monasteriorum et praesidentes aliorum locorum dicto magistro Petro visitatori administrent et solvant integraliter et sine mora, et ad hoc compellantur per dictum reformatorem, si necesse fuerit, per censuram Ordinis viriliter et districte. Universis igitur et singulis personis regularibus dictorum monasteriorum et locorum conventualium conditionis aut status existant, in virtute sanctae obedientiae tenore statuti praesentis dictum Capitulum generale mandat, praecipit et iniungit, quatinus in omnibus et singulis supradictis ea tangentibus, concernentibus et dependentibus ab eisdem, praefato magistro Petro obediant humiliter et devote, ipsique praestent consilium, auxilium et favorem. 14.  Praebere materiam intendens felicis recordationis dominus Benedictus Papa XII, quod in Ordine nostro per theologiae studium professores ipsius erudiantur et illustrentur in illa, quatinus in Ecclesia Dei sub ipsis et aliis fructus salutis, honoris et honestatis coelesti agricola irrigante ac multiplicante producant ; inter cetera, matura deliberatione praehabita, subscripta de praefato et alias habili studio et scolaribus mittendis, tenendis et providendis in studiis per ipsum ordinatis, statuit, ordinat et disponit pro suo et postero tempore valitura perpetuo et inviolabiliter observanda, scilicet de quolibet monasterio cuiuscumque provinciae seu generationis, in quo sunt vel etiam esse poterunt quadraginta monachi vel super, Parisius mitti debeant duo, de quolibet vero monasterio in quo sunt vel esse poterunt triginta monachi et super usque ad quadraginta monachos exclusive ad idem studium parisiense debeat mitti unus. Et de quolibet monasterio in quo sunt vel esse poterunt decem et octo monachi et super usque ad triginta monachos exclusive ad alia generalia studia, vel Parisius, si mittentes maluerint, debeat similiter unus monachus destinari. Ad Metense autem studium, cum fuisset institutum, de quolibet monasterio generationis monasterii Morimundi, quoniam ipsa generatio se in Allemannia et ultra Rhenum extendit, in quo erunt vel esse poterunt a decem et octo monachis inclusive usque ad triginta monachos exclusive, unus mittatur ad minus pro suis proventibus, pro quibus dum ipsi mittentes ad illud mittantur, destinare ad alia non cogantur, et quod mittendi tali tempore mittentur, quod prima die mensis octobris vel citra in studio praesentes existant. In aliis vero studiis, in beati Lucae vel Sanctorum Omnium festis infallibiliter sint praesentes. Provisionem quoque studentium talem limitavit, videlicet quod magister regens Parisius de communi contributione dicti Ordinis vel de redditibus communibus, octoginta libras turonenses parvorum et a monasterio proprio viginti quinque libras eiusdem monetae, pro bursa et aliis necessitatibus suis. Baccalarius vero regens Parisius de dicto communi viginti quinque et a proprio monasterio viginti quinque, pro bursa et aliis necessitatibus eius, ac lector bibliae in eodem studio de praefato communi decem et a proprio monasterio viginti libras ipsius monetae percipiat annuatim. Quilibet vero scolarium studens in proprio studio libras dictae monetae a proprio monasterio pro bursa et aliis necessitatibus suis percipiat scilicet annuatim ; sed in aliis studiis patres abbates ipsorum studiorum rectores magistro in theologia facultate in illis regenti de quadraginta libris praedicta monetae pro bursa et aliis necessitatibus suis providere annis singulis teneantur. Quando autem baccalarius in eisdem studiis reget, ubi commode non reperietur magister, teneantur dicti patres abbates dicto baccalario de triginta libris dictae monetae pro bursa et omnibus necessitatibus suis annis singulis providere. Quilibet autem scolaris in dictis aliis studiis generalibus praeter studium Parisiense ac in dicto studio Metensi quindecim libras dictae monetae a proprio monasterio pro bursa et omnibus necessitatibus percipiat annuatim. Sed quando eius provisores huiusmodi tam abbates dictorum monasteriorum studiorum rectores, quam abbates proprii, prout quemlibet eorum continget, seu tangere poterit, annuatim teneantur ad dicta studia eorum sumptibus et illas solvere ibidem quibus mittendi esse debent in studiis memoratis. Et ut ipsi abbates, qui ad mittendum et providendum astringuntur, prout superius est expressum, diligentiam adhibentes, abiicientes desidiam in praemissis, voluit et ordinavit idem Summus Pontifex quod abbas quilibet Ordinis, qui dictos monachos seu monachum quemadmodum praefatum extitit non miserit, cum provisionibus supradictis, teneatur elapso mense duplum provisionis huiusmodi suis expensis mittere ad studium eiusdem, cuius quidem dupli medietas studenti pro quo mitti debebant, pro libris applicentur emendis, et alia in usus communes aliorum studentium per cellerarium convertatur. Et si dictus abbas duplum praefatum, ut praefertur, infra sex menses dictos terminos sequentes non miserit, eidem sit eo ipso, elapsis sex praedictis mensibus, ingressus ecclesiae interdictus. Dictas poenas incurrant patres abbates eorumdem studiorum rectores, qui dictis terminis non miserint et non solverint provisiones praefatas, ut superius est descriptum. Quod si praedicti poenas huiusmodi per tres menses dictorum sex immediate sequentes pertinaciter toleraverint, a divinis suspensi Capitulum etiam generale pro viribus satagens abbates et personas Ordinis ad observantiam arctare praemissorum tam salubrium statutorum et diffinitionum, iam anni plures lapsi sunt editam, praecipit statuendo abbatibus Ordinis universi, in virtute sanctae obedientiae et sub excommunicationis latae sententiae poena, quatinus scolares suos infra tempus debitum de cetero mitterent ad studium Parisiense et eos ibidem tenerent secundum formam papalium statutorum et Ordinis, et qui facere contemnerent, per praesentes et vicinos abbates eorum qui praedicta noscent, excommunicati publice frequentius nuntiarentur. Post etiam praemissa, anno videlicet Domini 1387, statuit, ordinavit et diffinivit dictum generale Capitulum ut de quolibet Ordinis nostri monasterio cuiuscumque provinciae seu generationis in quo sunt, essent, erunt aut esse poterint aut poterunt duodecim monachi, ad aliquod Ordinis praedicti studium generale debet et debeat unus monachus destinari, seu destinatus teneri cum bursa et provisionibus ordinatis per dicta papalia statuta, et qui mittendus foret et fuerit anno quolibet mittent et mittatur infra festum Omnium Sanctorum, alioquin abbates, priores, suppriores, cellerarii, bursarii et alii officiales ac conventus dictorum monasteriorum qui in dicto termino monachum seu monachos quemadmodum dictum est, non misissent vel miserint, seu missos non tenuissent aut tenuerint cum bursa et provisionibus supradictis, tenerentur et teneantur elapsis duobus mensibus duplum bursarum et provisionum huiusmodi mittere suis expensis ad studium supradictum ; cuius quidem dupli medietas, secundum eadem papalia statuta, studenti pro quo mitti debebant pro libris emendis applicetur, et alia in usus communes aliorum studentium per cellerarium dictorum studiorum convertatur. Et si dicti abbates, priores, suppriores, cellerarii, bursarii et alii officiarii dictorum monasteriorum praefatum duplum, ut praefertur, infra sex menses dictum terminum immediate sequentes non misissent et non miserint, eo ipso dictis sex mensibus elapsis sententiam excommunicationis se novissent et noverint incurrisse. Quam diffinitionem ultro etiam dictum generale Capitulum anno tunc sequenti, videlicet anno 1388, ratificavit, confirmavit et approbavit. Quae papalia et Ordinis praemissa statuta ad honorem Domini nostri Dei et Ordinis nostri relevationem, commodum atque decus et salutem animarum tam salubriter edita, proh dolor ! abbates et officiales Ordinis quamplurimum, quod horrendum est audire, et infidelitatis speciem videtur praetendere, divinam in hoc maiestatem offendere, suarum animarum damnationem incurrere, ecclesiasticarum clavium et censurae omnino enervare, subditorum suorum animas et conscientias vulnerare, imo verius quantum in ipsis est interficere, Ordinis honestatem dehonestare, et ipsum Ordinem in bestialitatem asininam deducere, inflictas per praemissa statuta poenas *damnabiliter* non verendo vilipendunt totaliter et contemnunt, scolares monachos ut tenentur non mittentes ad dicta studia, nec tenent in eis cum debitis provisionibus ordinatis, nec quoad hoc in aliquo parent praedictis papalibus et Ordinis institutis. Praemissis igitur in spiritualibus et temporalibus incommodis, detrimentis ac periculis et tantis malis obviare pro viribus et super hiis de medio providere cupiens Capitulum generale, omnes et singulos abbates Ordinis, qui prout debebant temporibus et annis praedictis praeteritis scolares monachos cum provisionibus debitis non miserint ad dicta studia, et missos in eisdem non tenuerint, secundum modum et ordinationem praemissorum statutorum papalium, et propter hoc tenebantur mittere, et non miserunt, duplum provisionum huiusmodi infra tempus ordinatum et per modum contentum in ipsis papalibus institutis, et propter hoc fuit per eadem statuta, et est eis interdictus ecclesiae ingressus, et quod dictas poenas per tempus in dictis statutis contentum pertinaciter tolerarunt, et sic secundum eadem statuta papalia suspensionem in divinis et secundum diffinitionem Ordinis supradictam, ac quod temporibus quibus post eius promulgationem ad hoc hortabatur ; et ei in hoc debite non paruerunt, excommunicationis propter hoc sententias incurrerunt, dictum Capitulum decernit et declarat, ac nuntiari publice praecipit tenore praesentis statuti suspensos a divinis et excommunicatos. Omnes etiam et singulos abbates Ordinis, in quorum monasteriis ab anno Domini 1387 citra et per tempus postea lapsum, fuerunt aut esse poterunt duodecim monachi, et ad aliquod dicti Ordinis studium tale unum monachum non destinarunt seu destinatum non tenuerunt cum bursa et provisionibus debitis, et infra tempus infra quod et praesens per dictum Capitulum generale fuerit institutum, prout superius continetur, et propter hoc duplum bursarum et provisionum huiusmodi mittere tenebantur, sed non miserunt, et sic propter hoc sententiam excommunicationis incurrerunt, sicut plenius superius est expressum, dictum etiam Capitulum declarat et determinat ipsos abbates excommunicatos fore, et excommunicatos tenore praesentis statuti praecipit publice nuntiari.  Prioribus igitur et supprioribus et aliis monachis Ordinis omnibus et singulis, qui tenebunt capitula seu praesidebunt in capitulis ipsorum monasteriorum de cetero, in futurum praecipit et iniungit dictum Capitulum generale in virtute sanctae obedientiae et sub damnatione animarum suarum, ac sub excommunicationis sententiae poena, quatinus ad requestam domini Cistercii, quatuor primorum abbatum de Ordine, et cuiuslibet ipsorum, ac etiam commissariorum deputandorum ab eis seu eorumdem altero, abbates omnes et singulos quos sciverint praedictis statutis papalibus et Ordinis, ut praemittitur, non paruisse, et propter hoc praedictas suspensiones a divinis et excommunicationis sententias meruisse, ipsos suspensos a divinis et excommunicatos publice nuntient, ipsorum monasteriorum conventu praesente in dictis capitulis monasteriorum suorum, omnibus et singulis diebus dominicis solemnibus et festivis. Ipsis etiam prioribus, supprioribus et omnibus aliis et singulis monachis et conversis Ordinis consimiliter et sub penis praedictis inhibet firmiter et districte dictum Capitulum generale, ne suis propriis abbatibus, sic propter praemissa excommunicatis et suspensis a divinis, obediant in aliquo, nec ab eis eucharistica sacramenta recipiant, vel cum eis in aliquo participent, quousque et quamdiu sic excommunicati et suspensi permanserint constiterit, et donec eis ipsos abbates a et super dictis sententiis absolutionis beneficium obtinuisse, nisi duntaxat in casibus a iure permissis. 15.  Diffinitioni qua per generale Capitulum sub poena excommunicationis latae sententiae inhibetur abbatissis, monialibus et sororibus Ordinis universi, ne in suis monasteriis seu claustris vel cameris seu infirmitoriis aut aliis suis locis secretis, fratres de Ordinibus Mendicantium recipiant vel loquantur cum eisdem in locis praedictis, nec plusquam duobus una vice in uno monasterio et solummodo una die victualia ministrentur, ita quod in ecclesia pro missis celebrandis et proponendo verbum Dei solummodo intrare poterunt, et demum ad hospitium et non alibi declinare. Si autem contrarium attentaverint abbatissae, moniales et sorores praedictae per visitatores vel per confessorem *excommunicatae* denuntientur publice singulis diebus dominicis et festivis in ecclesia post evangelium nominatim ; adiicit Capitulum generale quod nulla abbatissarum, monialium et sororum dictum transgrediens statutum, et propterea sententiam excommunicationis incurrens, absolvi valeat a dicta sententia per quemcumque, praeterquam in mortis articulo, nisi prius et ante omnia pro qualibet transgressione ieiunaverit in pane et aqua per tres dies continuos, et quolibet ipsorum dierum regularem vapulando susceperit disciplinam ; et haec diffinitio scribatur in libro Regulae, et cunctis diebus solemnibus in capitulo post lectionem Regulae, congregato conventu, recitetur. 16.  Generale Capitulum ordinat et diffinit quod abbatissae et moniales Ordinis universi, nullos in suis monasteriis seu suorum monasteriorum locis vel administrationibus aut officiis teneant saeculares, vel sub habitu saeculari presbyteros, capellanos, confessores, procuratores vel alios officiarios seu officiales si et quamdiu ad et propter praemissa exercenda et facienda patres abbates ipsarum eis concesserint, miserint, vel deputaverint, et instituerint monachos et conversos, seu personas alias Ordinis in Ordine professos, ac ipsius Ordinis habitum deferentes, ad quas personas Ordinis sic pro praemissis faciendis recipiendas et tenendas et ad providendum eis in victu et aliis necessariis, dictae abbatissae et moniales dictum Capitulum astringat, et ad hoc per patres abbates per censuram Ordinis viriliter vult compelli, prout eisdem patribus abbatibus visum fuerit debite faciendum. 17.  Licentiam, auctoritatem et potestatem specialiter vel generaliter datam et concessam, ut dicitur, a decem annis circiter aliquibus abbatibus Ordinis et personis per generale Capitulum dispensandi cum monialibus Ordinis, et eas habilitandi ad Ordinis administrationes officia et dignitates, et reddendi seu restituendi eis habitum, velum et ordinem, non obstante quod apostataverint ab Ordine, aut fuerint in contagium carnis lapsae, seu alias graviter delinquendo, demeruerint ipsas poenas, Capitulum generale attendens quod in talibus frequenter facilitas veniae et indiscreta dispensatio, quae potius dissipatio censenda videtur, incentivum tribuit delinquendi, revocat penitus et expresse. 18.  Ad serenitatem conscientiarum domini Iacobi, abbatis monasterii Cistercii, prioris, cellerarii, seu officiariorum ac personarum omnium et singularum regularium ipsius monasterii Cistercii, generale Capitulum, in quantum potest, indulgendo ipsis omnibus et singulis remittit et condonat integraliter et perfecte poenas omnes et singulas spirituales et corporales et etiam pecuniarias, si quas ubicumque et undecumque et ex quacumque causa, temporibus praeteritis usque ad hodiernam diem, transgrediendo praecepta, statuta et diffinitiones ac ordinationes Capituli generalis vel alias quovismodo delinquendo, forsitan incurrerint, vel etiam demeruerint, ipsos omnes et singulos a sententiis excommunicationis, si quas incurrerint, nunc usque in hiis scriptis prout potest absolvens, et cum eis super irregularitatibus occasione forsan praemissorum aut alias contractis benigniter dispensat, dicti tamen monasterii Cistercii personis adhuc in apostasia consistentibus exceptis ab hac gratia penitus et exclusis. Et haec diffinito in eadem forma, excepto de contributionibus et eorum negotio totali et scolarium mittendorum et non missorum et poenis propter hos demeritis et incursis, praesentis Capituli diffinitoribus et notariis est concessa. 19.  Ad requestam domini abbatis et conventus monasterii Cistercii Cabilonensis dioecesis, generale Capitulum committit abbatibus monasteriorum Firmitatis dioecesis Cabilonensis, Pontigniaci Antissiodorensis, Claraevallis Lingonensis, Prulliaci Senonensis, Fonteneti et de Buxeria Aeduensis dioecesium, et eorum omnibus in solidum, quatinus et singulas Ordinis nostri personas, quas repererint obligatas esse, seu teneri ipsis domino abbati et conventui monasterii Cistercii in pecuniarum summis aut rebus aliis, ad satisfaciendum eisdem domino abbati et conventui Cistercii, de pecuniarum summis et rebus aliis, per censuram Ordinis auctoritate dicti Capituli et in eius Capituli plenaria potestate viriliter coerceant et compellant, invocato ad hoc, si opus fuerit, auxilio iudicum ecclesiasticorum et etiam brachii saecularis. 20.  Domino abbati et conventui dicti monasterii dat, concedit et impertitur generale Capitulum licentiam et auctoritatem vendendi, permutandi, tradendi et alienandi, ac faciendi omnia et singula quae et prout in instrumento et litteris tractatus cuiusdam inter et per eos nuper habiti continetur, prout petierunt, consenserunt, et concesserunt inter se, et quod haec diffinitio per eumdem dominum Cistercii plenius et diffusius ordinetur et fiat. 21.  Cum, prout per abbatis de Mortuomari querelam generali Capitulo extitit declaratum, abbas et conventus Bellibecci dicto abbati Mortuimaris et suo conventui in decem florenis annis singulis in termino seu festo Omnium Sanctorum efficaciter teneantur, quos quidem florenos dictus de Bellobecco a tribus annis citra solvere recusavit et recusat, licet pluries super hoc fuerit requisitus, de Fulcardimonte et de Bonoportu monasteriorum abbatibus committit generale Capitulum, quatinus ipsi vel eorum alter memoratum abbatem de Bellobecco per censuram Ordinis complellant vel complellat, in dicti Capituli plenaria potestate. 22.  Ad petitionem abbatis et conventus monasterii de Longovado, generale Capitulum committit domino Claraevallis quatinus si traditio cuiusdam molendini, quod dicti de Longovado habent in villa de Albapetra cum quibusdam pertinentiis, scilicet ad vitam quorumdam committentium pro certa pecuniae summa, foret dicto monasterio fructuosa et utilis, praedictis petentibus auctoritate praesentis Capituli licentiam tribuat dictam traditionem faciendi, servatis papalibus institutis. 23.  Generale Capitulum committit et dat auctoritatem atque plenariam potestatem dispensandi cum fratre *Guillelmo* Bonchaut, monacho de Valencia, et habilitandi eumdem ad quasvis Ordinis administrationes, voces et officia, dignitates, abbatiali seclusa, non obstante quod per dimidium annum apostataverit, proviso quod de abbatis sui et conventus beneplacito fiat gratia memorata. 24.  Cum sorore Janueta Damel de Metis, moniali de Fristorf, quae nuper, suadente humani generis inimico, in lubricum carnis incidit puerperio subsecuto, vult generale Capitulum per dominum Morimundi dispensari, quatinus praemissis non obstantibus ad omnes actus legitimos Ordinis, abbatiatu secluso, promoveri valeat et assumi, quotiens se obtulerit facultas. 25.  Ad supplicationem Guillebardi de Troussebour, domicelli, haeredis, ut asserit, bonae memoriae Guillelmi de Troussebour, committit generale Capitulum abbati de Regalimonte et priori Sancti Bernardi Parisius, si abbatem de Karoliloco seu monasterium, per testes idoneos seu alia legitima documenta dicto Guillebardo obligatum reperit in certa pecuniae quantitate, de qua dictus Guillebardus decenter proponit, ipsum abbatem Karoliloci ad solvendum ipsas pecunias per censuram Ordinis coerceant viriliter, ac etiam abbatem de Voto qui creditur dictas pecunias retinere. 26.  Abbati monasterii Septem Fontium committit generale Capitulum, quatinus personaliter et cum diligentia se informet, si traditio cuiusdam stagni cum quodam molendino ruinoso, quae monasterium de Benedictione Dei in Foresio habent prope villam de Vileresio in emphiteosim et ad censum annuum foret dicto monasterio fructuosa, et sequenti Capitulo generali referat, a statutis papalibus in inquisitione huiusmodi facienda nullatenus deviando. 27.  Conquestionem et querelam Aymoneti de Genevreio asserentis abbatem de Tela sibi fore in certis pecuniarum summis efficaciter obligatum, generale Capitulum terminare cupiens, abbati Bellaevallis committit et iniungit quatinus, auditis rationibus partium, si ipsum abbatem de Tela dicto Aymoneto obligatum fore repererit, ut praefertur, eumdem ad satisfactionem integraliter faciendam, per censuram Ordinis viriliter coerceat et districte. 28.  Venditionem factam per dominum Firmitatis tempore quo praeerat monasterio Vallis benedictae et per conventum loci, nec non per abbatem modernum et conventum praedictum ratificatam, cuidam Laurentio de Monte, videlicet de nonnullis pratis et aliis parvis possessionibus in his, quibus nunc praesentis diffinitionis decretum vult affigi generale Capitulum et apponi, designatis, secundum earumdem litterarum tenorem, ipsum Capitulum, si et in quantum potest, ratificat atque laudat. 29.  Tractatum alias habitum inter dominum Pontigniaci et abbatem Bonaevallis Viennensis in provincia domini Cistercii, super restitutione nonnullorum bonorum mobilium, ac certarum summarum pecuniae facienda per dictum de Bonavalle ipsi abbati Pontigniaci eiusque conventui, prout in dicto tractatu plenius continetur, et generaliter omnia et singula ipsius tractatus puncta, generale Capitulum ex certa scientia approbat *ratificat* et confirmat. 30.  In primis, pro dubietatis scrupulo amovendo et conscientiarum nonnullorum serenatione, generale Capitulum omnes et singulas diffinitiones, ordinationes et statuta factas et facta in nuper praeterito Capitulo generali, approbat, ratificat ex certa scientia et confirmat. 31.  Petitio abbatis et conventus de Bolbona porrecta Capitulo continebat quod cum territorium villae de Mazeriis, ad dictum spectans monasterium, per cultores relinquatur de die in diem incultum propter gravem censum, quem dictum territorium solebat dictis religiosis tempore quo dictus locus erat bene populatus, quatinus ipsum territorium pro maiori et evidenti ipsius monasterii utilitate sub censu minori tradere valeant dictis ipsius territorii cultoribus, de ipsius Capituli licentia et consensu ; de Bono fonte et de Calercio monasteriorum abbatibus committit idem Capitulum quatinus in, de et super praemissis faciant quidquid secundum Deum, papalia et Ordinis instituta viderint faciendum, in ipsius Capituli plenaria potestate. 32.  Aetati provectae abbatis monasterii Bonifontis suique monasterii exilitati compatiens Capitulum generale ipsum a via Capituli habet de cetero favorabiliter excusatum. 33.  Procuratoris Ordinis in romana Curia generalis petitionem attendens praesens Capitulum generale, domino Claraevallis committit in plenitudine potestatis, eidem praecipiens et inungens, quatinus dictum procuratorem et cellerarium Bullencuriae ad suam praesentiam faciat evocari, auditisque partibus, faciat breve et compendiosum inter ipsos iustitiae complementum. 34.  Cum fratre Ioanne dicto Kilchmeur monacho de Capella in Allemania, qui apostatavit aliquanto tempore per saeculum vagabundus, consideratione petentis, duxit Capitulum nunc dispensandum, ut apostasia huiusmodi non obstante ad omnes actus, gradus et status Ordinis legitimos, valeat de ipsius Capituli speciali gratia promoveri, dum tamen eius vita et conversatio ac cetera merita virtutum suffragentur eidem et canonicum aliud non obsistat. 35.  Domino Claraevallis committit Capitulum in plenaria potestate, eidem praecipiens et iniungens quatinus ad monasterium de Moris personaliter accedens, inquirat de contentis in quodam tractatu vice et nomine abbatis et conventus ipsius monasterii de Moris, de Oudeto Naudeti, Sancti Stephani Trecensis canonico, faciente mentionem et de ceteris in dicto tractatu contentis, sigillis ipsorum abbatis et conventus ac abbatis de Ripatorio sigillato et eidem domino Claraevallis, cum ad locum accesserit, praesentando de dictorum abbatis et conventus consensu specialiter informatus, faciat quidquid secundum statuta papalia et Ordinis instituta, quae in talibus exiguntur, quod utilitati monasterii ipsius viderit tam spiritualiter quam temporaliter expedire. 36.  Attendens generale Capitulum petitionem abbatis et conventus Boniportus, qua petunt ordinationem unius missae quotidianae et quatuor anniversariorum annuorum pro nobilis viri Petri des Essars, scutiferi suorumque antecessorum et successorum remedio animarum factam, in eorum monasterio annis singulis in perpetuum certis rationabilibus ex causis promotum, maxime tum ex consideratione contentivae et largissimae largifluae eleemosynae mille francorum pro redditibus emendis sufficientibus ad ipsum onus honorabiliter supportandum, per dictum nobilem ipsi monasterio novissime oblatae et collatae, eiusdem collatoris devotioni et petentium requisitioni condescendendo idem Capitulum approbat, ratificat et confirmat proviso quod dehinc attentum immediate sequens Capitulum generale de dictis emendis redditibus ipsi abbas et conventus dictum Capitulum habeant et teneantur plenius informare, aut saltem in quos usus ipsa pecunia fuerit conversa, ut idem Capitulum quietetur. Modo et forma consimili confirmans et approbans ordinationem quotidianam collectarum in missis beatae Trinitatis et beatae Mariae associationem factam, in quotidiana missa quae pro magistro Galtero Annosti presbitero Ebroicencis ecclesiae canonico in ipsa ecclesia celebratur, qui quidem canonicus eidem ecclesiae trecentos francos annuos pro redditibus emendis ad ipsius opus monasterii gratiose contulit et impendit. 37.  Fratris Regnaudi de Villa nova Regia, monachi monasterii de Eschalleiis conversationem honestam, de qua Capitulum est per fide dignos plenius informatum, attendens idem Capitulum generale, cum ipso misericorditer dispensat, ut non obstante quod, timore iuvenili, apostataverit quasi per annum integrum cum amicis suis carnalibus absque regulari habitu commorando, ad omnes gradus et actus Ordinis legitimos citra abbatialem dignitatem, valeat promoveri, si aliud canonicum non obsistat, de ipsius Capituli gratia speciali. 38.  Abbatibus de Bella valle et de Caroloco committit Capitulum in plenaria potestate ut certum locum eligant ad convocandos abbatem de Bitannia et Aymonem de Noneto, curatum de Vancho ; petentem unum bichetum frumenti annui et perpetui redditus, sibi ratione suae curae debitum super et in dictis de dicta villa de Vancho ad dictum monasterium pertinentibus, ut asserit, et ipsos coram ipsis faciant personaliter comparere, partem utramque audiant, et secundum reperta per ipsos fieri consilio saniori ipsis partibus faciant, tam de principali quam de spectantibus ad ipsum quovis modo, breve et compendiosum iustitiae complementum in ipsius Capituli plenitudine potestatis, quod propter hoc ipsum Capitulum non oneretur in futurum. 39.  Domino Cistercii committit Capitulum generale quatinus de paupertate et desolatione monasterii de Pratea se informet, et secundum reperta faciat gratiose abbati et conventui dicti loci secundum suam discretionem de petitis in suis litteris praesenti Capitulo porrectis, auctoritate et potestate Capituli memorati. 40.  Committit generale Capitulum domino Morimundi, quatinus se informet de contentis in instrumento pro parte abbatis et conventus monasterii de Vallibus in Ornesio, super venditione ad tempus cuiusdam redditus eorum Metis, sicut et aliis in ipso instrumento prolixius comprehensis, diligentius se informet, et quidquid secundum Deum et papalia et Ordinis statuta viderit faciendum, faciat et ordinet, in Capituli ipsius plenitudine potestatis. 41.  Tractatum factum per abbatissam et conventum monasterii de Sancta Lydia Gurcensis dioecesis cum religioso viro fratre Bisuntis Darbois, magistro et commendatore domus hospitalis Sancti Antonii Barrensis, terminandum committit in plenaria potestate Capituli domino Claraevallis, de ipsius discretione confidens absque ulla relatione ipsi Capitulo facienda. 42.  Domino Claraevallis committitur per Capitulum generale ut de debitis per abbatem et officiarios monasterii de Dunis fratri Mathaeo Pilard, sacrae theologiae baccalario ratione bursae suae, tam de praeterito quam praesenti, cautius se informet, et ipsos abbatem et officiarios ad solvendum et refundendum eidem fratri ex integro summas debitas, auctoritate Capituli et per censuram Ordinis in plenaria potestate. 43.  Domino quoque Cistercii committit ipsum Capitulum ut de XXV florenis eidem fratri Mathaeo per Ordinem debitis pro licentia Summarum super contributiones ipsius Ordinis faciat provideri, ut melius viderit expedire. 44.  Abbati Savigniaci committit Capitulum in ipsius plenaria potestate, quatinus ad monasterium monialium de Perreio, in quo tam in capite quam in membris sunt, prout ipsi Capitulo est insinuatum, plura desordinata, personaliter accedat, et inquirat cum diligentia de praedictis, sanctae romanae Ecclesiae reverentia semper et ante omnia salva, ad quam, ut dicitur, loci abbatissa appellavit, et secundum reperta, si ipsi appellationi fuerit renuntiatum, aut aliter commissio ad dictum Capitulum pertineat, puniat delinquentes taliter, quod metu poenae ceterae tales aut similes excessus paveant perpetrare, non obstantibus quibuscumque commissionibus ab ipso Capitulo vel domino Cistercii emanatis, quas dominus Cistercii ex certa scientia revocat et annullat. Insuper reformationem ipsius monasterii in spiritualibus et temporalibus, in capite et in membris concernentibus quovismodo, committit dicto Savigniaci abbati, cum plenitudine potestatis, ipsum Capitulum generale super et de excessibus perpetratis per fratrem Iohannem Monnatiner, monachum Bellae branchae, et secundum eius demerita eumdem puniat et castiget, in Capituli et Ordinis plenaria potestate. 45.  Fratrem Guillelmum de Villanis, monachum monasterii de Fonteneto, qui prout Capitulo est intimatum, quatinus per triennium, regulari reiecto habitu, per saeculum vagabundus apostatavit, dictum Capitulum favorabiliter habilitat ad omnes actus Ordinis legitimos, citra tamen abbatialem statum, dum tamen abbas et conventus loci consenserint in hoc, et aliud canonicum non obsistat. 46.  Cum fratre Andrea Matini, monacho monasterii de Morolia duxit Capitulum misericorditer dispensandum, ut non obstante apostasia quam commisit per duos annos vel circiter per saeculum damnabiliter evagando, ad omnes actus legitimos Ordinis, citra tamen statum abbatis, et de abbatis et conventus suorum beneplacito fuerit et consensu, valeat suo tempore de ipsius Capituli speciali gratia promoveri. 47.  Abbati Savigniaci committit Capitulum et iniungit quatinus ad monasterium Beatae Matiae de Calocheyo Andegavensis dioecesis, personaliter se transportet, et inquirat seriose de causis paupertatis ipsius monasterii et statu, repertaque sequenti Capitulo referat, ut sibi per ipsum Capitulum valeat de opportuno remedio provideri super hoc quantum fuerit rationis. 48.  Dominae Philippae, Bertrami militis viduae, dominae Radesiorum, quae monasterio de Buzeyo sexaginta francos annui et perpetui census pie contulit et impendit, devotioni favens Capitulum generale, abbati et conventui dicti loci pro seipsis et successoribus suis concedit licentiam pro intentione ipsius dominae tria anniversaria in eorum monasterio, annis singulis in perpetuum ordinandi, ipsa ordinatione per dictos abbatem et conventum completa, dictum Capitulum ex nunc pro tunc ratificat, approbat et confirmat. 49.  Cum fratre Iohanne Marescal, monacho monasterii de Buzeyo, qui occasione furti cuiusdam per eum tamen restituti, poenam pertulit carceris, ut dicitur, patienter, dispensat Capitulum generale, ut poena et infamia praedictis non obstantibus, ad omnes actus citra abbatis statum valeat de ipsius Capituli gratia promoveri, si de suorum beneplacito processerit praesidentium, et eiusdem fratris merita id deposcant. 50.  De Moroliis et de Trisagio monasteriorum abbatibus et eorum cuilibet in solidum committit Capitulum generale in plenaria potestate, quatinus abbates et conventus monasteriorum Gratiae Dei et de Re repererint fore legitime obligatos abbati et conventui Bonaevallis in Pictavia in debitis quibuscumque, ipsos ad satisfaciendum, auctoritate Capituli et per censuram Ordinis coerceant et compellant. 51.  Cum fratre Nicasio de Statis, monacho monasterii de Fusniaco, qui in saeculo vagabundus divina temere celebravit, dispensat Capitulum gratiose, ut, non obstantibus praemissis, missam et alia divina officia valeat celebrare, quodque ad actus Ordinis legitimos, citra statum abbatialem, valeat promoveri de ipsius Capituli gratia speciali. 52.  Cum fratre Iohanne Campololii, monacho monasterii Bellae perticae, dispensat Capitulum gratiose, ut non obstante apostasia et furto, quam et quod commisit, cum abbati et conventui suis placuerit, ad omnes actus Ordinis legitimos, citra statum abbatialem, valeat promoveri et assumi tempore opportuno. 53.  Cum alias ad petitionem domini Morimundi fuerit dispensatum cum fratre Gerardo de Villari, monacho monasterii Altaesilvae, ut excessibus iuvenilibus perpetratis per eumdem non obstantibus, ad actus Ordinis legitimos, citra abbatis statum, assumeretur tempore opportuno, dictumque Capitulum de moribus et actibus virtuosis ipsius fratris plenius informatum, relationibus fide dignis, primam gratiam ampliando, cum ipso dispensat ut ad statum abbatialem, occasione se offerente, assumi valeat et promoveri, sinistris aliis, ut praemittitur, non obstantibus quibuscumque. 54.  Causam et materiam discordiae motam seu movendam inter abbatem de Ursicampo, ex una parte, et abbatem de Frigidomonte, ex altera, super quodam annuo et perpetuo redditu centum et decem solidorum, quem Frigidimontenses monasterio Ursicampi hactenus vendiderunt, quem abbas modernus Frigidimontis abbati Ursicampi solvere recusavit et recusat, in conquerentis praejudicium et gravamen, committit Capitulum generale domino Claraevallis, pace vel iudicio, auditis partium rationibus et allegationibus, terminandam et compellendi reum ad satisfaciendum de principali, arreragiis et expensis, per censuram Ordinis in plenaria Capituli potestate. 55.  Abbati de Bellavalle committit Capitulum generale eidem specialiter iniungendo, quatinus inquirat diligenter et seriosius se informet de contentis in litteris quibusdam abbatis et conventus monasterii Bonifontis Capitulo praesentatis, et de ordinatione quorumdam anniversariorum et missarum in suo monasterio perpetuo celebrandorum, ad et pro intentione domini Petri, decani Montis Belicardi, expressam facientibus mentionem, repertaque sequenti referat Capitulo generali. 56.  Cum abbas et conventus monasterii de Aceyo habeant unam grangiolam vocatam Vachenges, quae penitus est collapsa, terrasque ipsius tum propter earum modicum valorem, tum propter animalium ad aratrum aptorum inopiam et defectum, habeantque homines suos et suae ecclesiae pertinentes vicinos, qui pauperes sunt in terris, quos de ipsius grangiae terris desiderant augmentari, supplicat dominis de Capitulo sibi hoc concedi gratiose, cum exinde profectum ampliorem habeat ipsum monasterium, et percipiet tam in talliis ipsorum hominum quam de decimis et aliis in futurum. Abbati de Caroloco, patri abbati dicti monasterii, committit Capitulum in plenaria potestate, quatinus inquirat cum diligentia de praemissis, et faciat quidquid *utilitati* monasterii viderit melius expedire, in ipsius Capituli plenitudine potestatis, statutis tamen papalibus et Ordinis in omnibus observatis. 57.  Domino de Claravalle committit Capitulum et iniungit, quatinus in sua prima visitatione futura monasterii Ursicampi, statum ipsius monasterii in prosperis et adversis perquirat et compertam veritatem proxime sequenti referat Capitulo generali, ut eorum infortuniis valeat de optimo et possibili remedio per ipsum Capitulum provideri. 58.  Domino Cistercii committit Capitulum generale ut, de contractu habito vel habendo inter dominum Claraevallis et suum conventum, ex una parte, et priorem de Monte Sanctae Germanae, ex altera, super quibusdam censibus, quos habent dicti Claraevallenses in et super molendinis, quae nuncupantur molendina Castri prope Barrum super Albam, quam citius poterit, se informet super agendis, et faciat, in auctoritate et potestate Capituli plenaria, quidquid sibi visum fuerit expedire, quod ex nunc pro tunc dictum Capitulum ratificat, approbat ex certa scientia et confirmat. 59.  Ad petitionem abbatissae et conventus monasterii monialium Verneysonis aspiciens Capitulum generale, abbati de Leoncello, patri abbati ipsarum committit, praecipit et iniungit, ut de alienatione cuiusdam molendini siti in chanteriis de Romanis et circumstantiis ad hoc necessariis, traditioneque quarumdam terrarum inutilium et aliarum possessionum ad censum annuum concedendum in diversis locis sitarum et nominibus variis nuncupatarum, studiosius se informet, et quidquid, observatis statutis tam papalibus quam Ordinis, viderit faciendum, et ipsius monasterii tam pro praesenti quam futuris temporibus utilitati expedire, faciat, ordinet et confirmet, in ipsius ordinaria et Capituli plenaria potestate. 60.  Abbati monasterii Clarifontis committit Capitulum eidem praecipiens et iniungens, quatinus abbatem de Bithania et eius conventum ad sigillandum suis sumptibus propriis litteras appellationis, ad quinquennium centum francorum auri eisdem factae per dominum Morimundi, secundum formam litterae inde constitutae, auctoritate Capituli et in eius plenaria potestate viriliter coerceat et compellat. 61.  Cum fratre Iohanne Perterre de Montefalconis, monacho de Caherio, dispensat Capitulum, ut non obstante quod excommunicationis sententiam propter inobedientiam incurrerit, in ipsaque sic ligatus divinis se immiscuit irregularitatem incurrendo, et postmodum ad obedientiam est reversus, absolutionis et dispensationis beneficium obtinendo, ipsum pronuntiat habilem ad quosvis Ordinis actus legitimos et etiam dignitates, si alia eidem virtutum merita suffragentur, dictum Capitulum generale. 62.  Domino Claraevallis committitur per Capitulum generale ut ad monasterium Monasteriorum in Argonia personaliter se transportans, inquirat de clausula et ordinatione contentis in testamento seu ultima voluntate Iohannis de Herisia, nuper defuncti, tam de spiritualibus requisitis per eum, quam temporalibus elargitis ; et secundum quod repererit, faciat, cum abbatis et conventus domus assensu, quidquid in utroque honore pro nunc et futuro fuerit *fructuosum,* in ipsius Capituli et Ordinis plenitudine potestatis. 63.  Materiam discordiae motam seu movendam inter abbates et conventus monasteriorum de Alto Cristo et de Tela, super manutentione cuiusdam fontis desuper cellium aquaeductus existentis Altropi apud Adezeleys, de consensu et voluntate per iuramentum confirmatis abbatum et monasteriorum praedictorum, cum promissione quod suos conventus facient assentire et ad consentiendum inducent, abbatibus de Bellavalle et de Caroloco, arbitris seu arbitratoribus et amicabilibus compositoribus per ipsos abbates Alti Cristi et Telae nominatis et electis, committit Capitulum eisdem praecipiens et iniungens, quatinus, partibus evocatis et ceteris qui fuerint evocandi, auditisque rationibus et *allegationibus* partis utriusque, faciant, tam per viam iuridicam quam voluntariam, atque aliis modis, concordiam inter partes, qua facta, vult et ordinat Capitulum quod perpetui roboris habeat firmitatem. Et quidquid fecerint, ex tunc pro tunc dictum Capitulum approbat, ratificat et confirmat, dans eisdem commissariis ipsius Capituli in hiis omnimodam et plenariam potestatem. 64.  Annuam pensionem per bonae memoriae magistrum Samsonem tunc abbatem Savigniaci concessam Richardo de Bosco, suo servienti ad petitionem nunc abbatis Savigniaci, generale Capitulum, si et in quantum legitime fuerit facta, ratificat, approbat et confirmat. 65.  Abbatibus de Bella valle et de Caroloco committit Capitulum in plenaria potestate, quatinus de traditione ad annuum censum cuiusdam vineae sitae in civitate Bisuntina et ad monasterium Gratiae Dei pertinentis, diligentius se informent, et super quae repererint, observatis papalibus et Ordinis institutis, faciant quidquid ipsi monasterio viderint et senserint fructuosius decentius expedire, in plenaria potestate. 66.  Sententias contra non solventes statutis terminis contributiones ab Ordine latas, dehinc ad proximum futurum generale Capitulum, abbati propter propinquitatem suae promotionis et officiariis monasterii de Bello prato prope Bellovacum relaxat et prorogat ad petitionem abbatis Ursicampi, patris abbatis immediati dicti monasterii Belliprati, et cum ipsis dispensat super irregularitate forsan contracta ex eo quod sic ligatis se divinis officiis immiscuerunt, dum tamen non fecerint in clavium contemptum ipsius Capituli, de eius gratia speciali. 67.  Abbatis monasterii Bonaevallis Viennensis aetatem provectam et imbecillitatem corpoream contuens Capitulum generale, ipsum a via Capituli pro semper habet favorabiliter excusatum de gratia speciali. 68.  Abbati monasterii Bonaevallis Viennensis committit Capitulum, in plenaria potestate, ut in omnibus et singulis agendis sui immediate filii abbatis Leoncelli praesenti Capitulo praesentatis, de quibus sibi faciet promptam fidem, secundum Deum, papalia et Ordinis [instituta] faciat quidquid viderit faciendum, in plenaria ipsius Capituli potestate. 69.  Petitioni abbatis de Rupibus petentis quod cum frater Philippus de Yveyo, monachus suus olim, et nuper defunctus, dum viveret de abbatis ipsius licentia et permissu abbati de Callovio pro suis necessitatibus 30 mutones aureos, 30 francos aureos, 40 regales, necnon et 20 florenos aureos, prout ex ipsius litteris patet liquidius, aperte favens Capitulum generale, abbatibus de Fonte morum, de Bonoradio, de Fonte Iohannis et de Quinciaco, et eorum *cuilibet* in solidum, alio minime expectato cum fuerit eorum alter debite requisitus, committit Capitulum generale in plenaria potestate, eisdem et eorum alteri praecipiens atque mandans, quatinus ubi eis vel ei constiterit sic esse, ad satisfaciendum dicto de Rupibus de dictis pecuniarum summis per censuram Ordinis atque alio iusto medio, in ipsius Capituli plenaria potestate coerceat viriliter et compellat. 70.  Cum et prout ex petitione abbatis et conventus monasterii de Alneto fuit Capitulum informatum, ipsos habere in Anglia quosdam redditus ab antiquo, de quibus nullum a viginti annis circiter et ultimum fructum non receperunt quemcumque, quatinus detur eis licentia a dicto Capitulo ipsos reditus vendendi vel ad firmam tradendi per longum tempus, abbatibus de Thorigneyo et de Barbereyo committit Capitulum quatinus se de praedictis informent, et quod repererint sequenti referant Capitulo generali. 71.  Cum fratre Nicolao de Dossa, monacho de Thorigniaco, qui sine licentia exiens monasterium, quatuor per menses in saeculo vagabundus extitit, cum suo tamen habitu regulari, generale Capitulum dispensat, ut praemissis non obstantibus ad omnes actus Ordinis legitimos, de suorum beneplacito Superiorum, citra abbatialem statum, valeat promoveri, de ipsius Capituli gratia speciali. 72.  Venditionem et alienationem perpetuam quatuor florenorum auri, quos abbas et conventus monasterii de Buxeria, Aeduensis dioecesis, in talliis villae de Roulles habebant annuatim, et percipere solebant ab antiquo, nobili viro et honesto Iacobo de Salione factam, pro summa 40 florenorum, prout in litteris super hoc confectis plenius continetur, dominus Cistercii auctoritate primaria et ipsius Capituli approbat, ratificat et confirmat in plenaria potestate. 73.  Domino Claraevallis in potestate Ordinis plenaria committitur, absque ulla ulteriori relatione facienda, in sua visitatione primaria per ipsum in monasterio Triumfontium vel alias, si repererit utilitatis esse monasterio de Tribusfontibus praedicto ad vitam duarum vel trium personarum dumtaxat pro annuo censu, quod domus ruinosae reparationibus indigentes quamplures, quas habent in civitate Catalonensi et castro de Voysseyo necnon et pratum de Lies (?) tradi valeant per abbatem et conventum dicti monasterii de Tribusfontibus vel eorum procuratorem, et tractatus super hiis constitutos auctoritate ipsius Capituli approbet, ratificet et confirmet.
Diffinitiones anni millesimi trecentesimi nonagesimi primi. 1.  Diffinitiones et ordinationes quascumque factas ac statuta condita per generale Capitulum in proximo lapso Capitulo generali, ratificat, approbat, innovat et confirmat, ac vult habere secundum eorum tenores firmitatem idem Capitulum, speciale et expresse omnia statuta facta, ordinationes et diffinitiones conditas in ipso ultimo lapso generali Capitulo per ipsum Capitulum, de, super ac pro contributionibus Ordinis levandis et recipiendis ac non solvendis, cogendis et compellendis ad solvendum et nuntiandis ac nuntiari faciendis, ipsos excommunicatos gerendis et exercendis et faciendis omnibus et singulis, quae necessaria vel expedientia fuerint ad ipsarum contributionum exactionem et solutionem, et totum ipsarum huiusmodi negotium generale Capitulum ratificat, approbat et confirmat, innovat et de novo statuit, ordinat et diffinit pro futuris temporibus, ac vult habere pro praeteritis, praesenti et futuris comparibus perpetuum robur et firmitatem. 2.  Cum Ordo noster Cisterciensis specialiter, expresse et iuste domino abbati et conventui monasterii Cisterciensis ac ipsi monasterio Cisterciensi in viginti quinque millibus quadringentis octoginto et octo florenis aureis tribus grossis argenteis de et pro tempore iam praeterito, et pro maximae dictae summae parte et portione a et pro longo tempore multum est lapsa, fuerit et adhuc sit ac etiam aliis personis in diversis pecuniarum summis aliis efficaciter obligatus, et oporteat Ordinem ipsum omnia sibi incumbentia, et quotidie supervenientia supportare, quae solvi et fieri nequeunt absque multiplicibus expensis, generale Capitulum propter hoc contributionem sex millium florenorum pro dictis debitis persolvendis, et pro expensis Capituli generalis et pro omnibus oneribus supportandis pro anno praesenti, sicut alias solitum est, ordinat et imponit. Universis igitur, *etc., ut ann. praeced. stat.* 7. 3.  Omnes et singulos abbates Ordinis qui et si non venerint ad praesens generale Capitulum, suam tamen secundum formam statutorum papalium excusaverit absentiam, habet idem Capitulum benigne excusatos ; reliquos autem, qui non venerunt, contumaces reputat et eos poenas non venientibus inflictas incurrisse decernit, ipsos nihilominus sub eisdem poenis peremptorie citat ad proxime futurum Capitulum generale ; solos autem et dumtaxat abbates infrascriptos habet ipsum generale Capitulum recommendabiliter excusatos, scilicet monasteriorum abbates de Bonoradio, de Maceriis, de Gardo, de Caherio, de Buzaio, de Insula Dei, de Claritate Dei, de Oratorio, de Curia Dei, de Torigniaco, de Trappa, de Persenia, de Sancto Andrea de Goferno, de Strata, de Campania, de Brolio, de Bella Brancha, de Bonofonte, de Sinyaco, de Ellancio, de Valle Regis, de Valle Clara, de Ygniaco, de Longoponte, de Valle Richerij, de Chirminone, de Loco Dei, de Sancto Albino, de Callovio, de Tyronello, de Valle benedicta, de Longo vado, de Sancto Sulpicio, de Alneto, de Fontanis albis, de Alto fonte, de Valle benedicta, de Valle lucenti, de Regali monte, de Sigillarijs, de Laude, de Precibus, de Barbello, de Boherio, de Pietate Dei, de Eleemosyna, de Bullencuria, de Claromarisco, de Varenis, de Alto Cristo, de Cheseriaco, de Bono monte, de Gratia Sanctae Mariae de Charone, de Trizayo, de Tela, de Balerna, de Rupibus, de Roseriis, de Ponte Octrani, de Caroloco, de Pruliaco, de Valencia in Pictavia, de Fonte Iohannis, de Castellarijs, de Pinu, de Merolio, de Bosco Gellandi, de Vallibus in Ornesio, de Dulci valle, de Sancto Benedicto in Voepria, de Christa, de Bono portu, de Ursicampo, de Sancto Urbano in Allemannia, de Benedictione Dei. 4.  Ad requestam reverendi in Christo Patris et domini abbatis et conventus monasterii Cistercii, *etc., ut ann. praeced. stat.* 19. 5.  Ad requestam domini Claraevallis generale Capitulum committit districtius iniungendo domino Cistercii, de Pruliaco, de Ripatorio et de Moris monasteriorum abbatibus, et eorum omnibus solidum, quatinus, etc., ut supra de Cistercio. 6.  Cum reverendus in Christo Pater et dominus, dominus abbas et conventus monasterii Cistercii Cabillonensis dioecesis, et abbas ac conventus monasterii Albaeripae Lingonensis dioecesis intendant inter se mutuo permutare, et sibi vicissim tradere certis ex causis rationabilibus, ut asserunt, videlicet, dicti dominus abbas et conventus monasterii Cistercii triginta quinque libras bonorum et legalium parvorum turonensium annui et perpetui redditus et census, debitas et solvendas omni anno in perpetuum per ipsos abbatem et conventum dicti loci et monasterii Albaeripae et eorum successores, et quas ipsi debent dictis domino abbati et conventui monasterii Cistercii et eorum successoribus apud Cistercium in periculis, sumptibus et expensis dictorum abbatis et conventus dicti monasterii Albaeripae, annuatim die secunda Capituli Cisterciensis ordinis generalis, et propter hoc dicti abbas et conventus dicti monasterii Albaeripae tradere in recompensatione dictis domino abbati et conventui dicti monasterii Cistercii census, proventus, res, ac bona inferius expressa quae sequuntur :  Videlicet, septem modios et duodecim sextaria vini ad mensuram divionensem annui et perpetui census et redditus quas ipsi abbas et conventus dicti monasterii *Albaeripae* dicunt sibi et suo monasterio debitos esse, et se ac suum monasterium habere ac percipere debere annuatim et in perpetuum in et de decima ac super decimam vinorum villae finagii territorii de Broychons Lingonensis dioecesis. Item, quamdam peciam seu clausum vineae situatam quasi ad dimidiam leucam prope villam divionensem, dioecesis Lingonensis, in finagio seu territorio de Divione, continentem circa novem jornalia in loco qui dicitur in Vallemin iuxta viam communem quae tendit ab Espirey hinc, et iuxta vineam Iohannis Poissennot burgensis Divionensis inde, et Iohannis Esclairre de Divione ex alia parte. Item, quatuor soituras prati in loco dicto ex Lampone situatas procedentes supra pratum Esniuses et supra pratum abbatissae et conventus monasterii de Tardo. Item, in loco dicto Vallisflorida duas soituras prati iuxta pratum haeredum Mongini Chanchart ex una parte, et iuxta pratum domini de Maigney ex altera parte. Item, unam soituram cum Iohanne Guarel iuxta pratum domini Ducis ex una parte, et subtus pratum dicti Mongini Chanchart ex altera. Item, unam soituram prati continentem quatuor quarteria en la Sanseuze iuxta pratum Guillelmi Chaume de Flamereyo ex una parte, et rippariam de la Tille ex alia. Item, in loco dicto en la Corchevache duas soituras prati cum curato de Jaule et religiosis hospitalis Beatae Mariae Magdalenae de Divione iuxta religiosos d’Espoisse ex una parte, et iuxta Iohannem Le Clerc ex alia, cum omnibus et singulis ingressibus, iuribus, dominio utili et directo ac mixto fructibus, exitibus, pertinentibus, emolumentis et pertinentiis praemissorum septem modiorum et duodecim sextariorum vini annui et perpetui redditus ac census, ac clausi seu peciae vinearum ac pratorum omnium supradictorum, ad tenendum, possidendum, in perpetuum a dictis domino abbate et conventu dicti monasterii Cistercii et eorum successoribus, seu aliis nomine illorum. Et de ac super praemissis abbates et conventus dictorum monasteriorum Cistercii et Albaeripae habuerunt, ut fertur, inter se tractatus et hoc fieri concorditer et unanimiter volunt pro evidentibus utilitatibus dictorum suorum monasteriorum, consentiunt et concedunt, de Longo vado et de Moris ac aliorum quorumcumque, qui in, de et super hoc fuerint requisiti, monasteriorum abbatibus committendo praecipit Capitulum generale, quatinus de et super praemissis iuxta formam iuris et papalium statutorum diligenter inquirant et quod invenerint sequenti proximo generali Capitulo vel etiam ante illud domino abbati monasterii Claraevallis, patri abbati dicti monasterii *Albaeripae* referant. Cui domino abbati Claraevallis committit dictum Capitulum generale ut praedicta fieri concedat, et inde statuat, ordinet et faciat auctoritate dicti Capituli quod, prout et secundum quod statuere, ordinare et facere posset et potest idem generale Capitulum, in tota quam habet et qua potest idem Capitulum, plenaria potestate. 7.  Committit generale Capitulum abbatibus de Ursicampo et Belloprato quatinus super venditione seu traditione 40 librarum ad vitam duorum, quorum iunior iam decessit, factam per abbatem et conventum Caricampi se informet, et quidquid super hoc utile iudicaverit, ordinet, confirmet et faciat, in plena dicti Capituli potestate. 8.  Domino Claraevallis committit generale Capitulum ut, si abbatem de Dunis aut aliquos dicti monasterii officiarios repererit redditus scolarium Sancti Bernardi Parisiensis aut aliquas pecunias pro dictis scolaribus recepisse, aut etiam indebite retinere, detentores huiusmodi ad restitutionem celerem et integram dictorum reddituum aut summarum ipsarum detentarum, per censuram Ordinis, in dicti Capituli plenaria potestate, compellat. 9.  Ut abbatem Clarifontis ad restitutionem solutorum pro et nomine ipsius in Curia romana per dominum Guidonem, nuper abbatem Firmitatis, compellat, generale Capitulum suam in hac parte potestatem plenariam committit domino Morimundi. 10.  Cum super diversis criminibus et excessibus quamplurimis quorum praetextu delatus est Capitulo generali, et per conventum suum accusatus abbas Clarifontis, non potest ad plenum absque damnosa pro dicto monasterio deletione, secundum causae exhibitique processus exigentiam idem Capitulum informari, domino Morimundi, assumptis secum de Bellavalle et Albaeripae monasteriorum abbatibus, causam huiusmodi committendo mandat et iniungit Capitulum memoratum, quatinus dicto processu, diligenter omni dilatione postposita, exacto et informatione debita, super contentis in eodem facta, in Capituli praedicti plenaria potestate faciat et exhibeat praedictis, tam abbati accusato quam conventui, auctoritate ipsius, privatis personis accusantibus bonum et breve, secundum iuris formam et Ordinis instituta, iustitiae complementum. 11.  Causam et materiam discordiae motam seu movendam inter abbatem de Ursicampo ex una parte, et abbatem de Frigido monte ex altera, *etc., ut ann. praeced. stat.* 54. 12.  Domino Claraevallis committit Capitulum et iniungit, quatinus in sua prima futura visitatione monasterii Ursicampi, etc., *ut ann. praeced. stat.* 57. 13.  Reformationem monasterii de Campis bonis Vivariensis dioecesis, in quo non pauca corrigenda, reformanda referuntur, committens pro praesenti anno generale Capitulum abbatibus de Mansiade et de Bonavalle, dictae Vivariensis et Ruthenensis dioecesis, mandat eisdem et iniungit de consensu abbatis dicti loci, quatinus ad idem monasterium de Campis bonis personaliter accedentes reforment et corrigant quaecumque inibi reformanda corrigendaque cognoverint, tam in capite quam in membris, per depositionem, destitutionem abbatis et officiariorum dicti monasterii, si hoc exegerint eorum demerita, et aliorum de novo institutionem, ac aliam cuiuscumque generis condignam, secundum instituta, punitionem, correctionem in plenaria potestate dicti Capituli, invocato nihilominus, si opus fuerit, auxilio brachii saecularis. Quia vero modernus abbas de Campis bonis omnibus appellationibus per eum factis a patre abbate suo de Bonavalle praedicto renunciavit, vult et decernit idem Capitulum, ut ad statum pristinum omnia reducantur, quibus se gravatum reputans, appellavit et cetera quoque, quae pendente appellatione attentata fuerunt contra ipsum, vel etiam innovata. 14.  Abbatem de Ponte Thiefridi, Metensis dioecesis, citatum peremptorie et personaliter ad praesens generale Capitulum per abbatem Sancti Benedicti in Vepria, de mandato domini Cistercii, ad instantiam domini Morimundi, quia nec misit nec comparuit, contumacem reputat et decernit idem Capitulum generale. 15.  Item, fratrem Iohannem Commere monachum monasterii de Laude citatum peremptorie et personaliter ad praesens generale Capitulum, ad instantiam et de mandato domini Cistercii Reformatoris Ordinis, per dominum Claraevallis, quia nec misit nec comparuit, contumacem reputat et decernit idem Capitulum generale, et propter hoc excommunicat in hiis scriptis. 16.  De Claromonte et de Bella brancha monasteriorum abbatibus committit generale Capitulum, ut si monasterium de Ponte Octrani repererint non aliter posse subsistere, conventumve sustentari, licentiam silvas non caeduas vendendi usque ad evidentem necessitatem, non tamen ultra quadringentarum librarum summam, auctoritate dicti Capituli largiantur, servatis in omnibus papalibus institutis. 17.  Dispersionem conventus monasterii de Claromarisco, si hoc necessitatem exigere repererit dominus Claraevallis, eidem committit generale Capitulum in ipsius potestate plenaria faciendum. 18.  Monasterii Veteris Villae pensata paupertate non ignota, quotam seu portionem contributionum annis singulis eidem monasterio per generale Capitulum imponendam, quamdiu dominus Radulphus eiusdem monasterii modernus abbas vitam duxerit in humanis, ad medietatem, taxationis antiquae moderatur et reducit memoratum Capitulum generale. 19.  Nonnullorum ferens aegre monachorum perniciem generale Capitulum, qui fructuum atque proventuum quorum usu grex domini conventualis sustentari debet, et pauperum esuries refoveri, propriis abusibus sequestrare potentum interventu saecularium moliuntur, praesertim autem fratris Iohannis de Vicheri, monachi monasterii de Ursicampo, qui suae professionis immemor, prout sufficienter innotuit eidem Capitulo officium portae dicti monasterii, cum iuribus et pertinentiis ad vitam suam, non modo precum sed et minarum instantia satagit obtinere, abbati eiusdem monasterii de Ursicampo, districtius inhibet memoratum Capitulum, ne supradictum officium portae dicto fratri Iohanni committat, sed commissum aut aliter obtentum ab eo tollat, ipsumque condigne pro delicto poenarum inflictione puniet indilate. 20.  Abbati Mortui maris committit generale Capitulum quatinus si monasterium de Thesauro repererit monasterio de Gomerifonte teneri in quatuor ancinis bladi annui redditus et eorum solutionem irrationaliter distulisse, abbatissam et conventum dicti monasterii de Thesauro ad dicti redditus annui solutionem cum arreragiorum refusione debite per censuram Ordinis auctoritate dicti Capituli absque dissimulatione compellat. 21.  Abbatibus de Begar et Villanova committit generale Capitulum ut si domum monasterii de Precibus sitam in villa Venetensi tradere in emphiteosim vel ad redditus perpetuos compererint expedire ac utile fore dicto monasterio de Precibus, abbati et conventui eiusdem loci dictam domum sic tradendi licentiam conferant, in plenaria dicti Capituli potestate. 22.  Comperiens in veritate generale Capitulum monasterium de Bithania domino Mereto curato de Vaulx, ratione dictae curae seu legitime teneri in uno bicheto frumenti annui et perpetui redditus, una cum quatuor bichetis de et pro arreragiis temporis retroacti, adiudicat dictum generale Capitulum praedictos bichetum annui redditus et quatuor de arreragiis dicto Curato deberi, abbatemque et conventum dicti monasterii ad praedictorum solutionem ex sententia condemnat, expensas pro expensis in pro et super praedictorum perceptione facti et utraque parte sententialiter compensando. 23.  Minoratione proventuum monasterii de Lanneyo attenta, generale Capitulum quotam seu portionem contributionum eidem monasterio imponendam, quamdiu nonnus Symon modernus abbas dicti monasterii vitam duxerit in humanis, adeo moderat et relaxat idem Capitulum ut de et pro quolibet milliario florenorum totius summae contributionum dictum monasterium de Lanneyo tres florenos solvere tenebitur et non plures. 24.  Ad idem de Vallibus servari quamdiu vixerit nominatus Stephanus modernus abbas. 25.  Committit generale Capitulum abbati Savigniaci, ut si repererit abbates de Valle Richerii et de Tironello aut eorum alterum, ratione sustentationis monachorum suorum, abbati et conventui de Sancto Andrea de Gouferno secundum statuta Ordinis in aliquo teneri, auctoritate dicti Capituli generalis ad solutionem huiusmodi debite coerceat debitores. 26.  Abbatibus de Frigido monte, de Regali monte, ac eorum cuilibet in solidum mandando committit generale Capitulum quatinus super excessibus non paucis, quos in studio Sancti Bernardi Parisiensis, et in eadem villa dudum commississe feruntur fratres Yvo de Bona Requie, Johannes de Precibus, et Rudolphus de Bello becco scolares ibidem, informatione diligenti facta, dictis scolaribus et eorum cuilibet, pro culparum exigentia, condignam poenitentiam atque poenam infligant, in plenaria dicti Capituli potestate. 27.  Domino Claraevallis, si infra proximum Pascha diverterit ad partes Sabaudiae, sin alias, abbati de Monte Sanctae Mariae committit generale Capitulum, quatinus abbates de Alto Cristo et de Tela, eorumque quemlibet pro sua portione, compellat per censuram Ordinis, in plena dicti Capituli potestate, ad refundendum et solvendum abbatibus de Bella valle et de Caroloco rationabiles expensas, quas eos fecisse pro facto dictorum abbatum, de mandato Capituli repererint, informatione debita praecedente. 28.  Cum alias commissum fuerit domino Pontigniaci per Capitulum generale, ut abbatem et conventum de Escallereis compelleret, per censuram Ordinis, ad satisfaciendum abbati de Regniaco de 35 libris turonensibus, in quibus dicto abbati de Regniaco et suo conventui tenebatur, ipsaque diffinitio non fuerit executioni demandata, idcirco dominis Pontigniaci et Claraevallis, et eorum cuilibet, committit Capitulum generale ut, vocatis qui fuerint evocandi, faciant seu faciat eorum alter auctoritate Capituli super petitis celeris iustitiae complementum. 29.  Domino Cistercii committit Capitulum generale quatinus de paupertate et de solutione monasterii de Pratea se informet, et secundum reperta faciat gratiose misericordiam abbati et conventui dicti loci, secundum suam discretionem de petitis, auctoritate et potestate Capituli memorati. 30.  Committit generale Capitulum domino Claraevallis ut si repererit abbates de Laude et de Chevilnare aut eorum alterum ratione sustentationis monachorum suorum abbati et conventui de Chaereyo secundum statuta Ordinis in aliquo teneri, auctoritate dicti Capituli generalis ad solutionem huiusmodi coerceat debitores. 31.  Domino Claraevallis committit Capitulum generale quatinus si repererit fratrem Albertum de Sardusi, nunc monachum de Fonteneto, indebite retinere quemdam librum nomine Bucolicon spectantem ad monasterium de Chaeryo, auctoritate Capituli praedicti ad restitutionem dicti libri praedictum coerceat detentorem. 32.  Non obstante periurio, quod ex inadvertentia pro non reddita ratione de receptis et nota infamiae, quam idcirco dicitur incurrisse frater Nicolaus Lemunier, monachus de Voto, suspecta mulier in camera dicti fratris Nicolai extra dormitorium, eo tamen in clauso dormitorio dormiente reperta fuerat, dispensat misericorditer cum eodem generale Capitulum ut ad omnes actus legitimos, officia, dignitates citra abbatialem assumi valeat idem frater. 33.  Domino Cistercii et deputando vel deputandis ab eodem committit generale Capitulum, quatinus si permutationem quorumdam molendinorum situatorum in Barro super Albam ad monasterium Claraevallis pertinentium cum priore de Monte Sanctae Gerundae eidem monasterio Claraevallis utilem fore repererit, permutationem ipsam auctoritate Capituli generalis ratificet et confirmet, faciatque de et super hoc quidquid pro meliori discreverit faciendum. 34.  Si concessionem quotidiani victus, ut uni monacho, et cuiusdam prati ad vitam, Gerardino Bichat de Lusigniaco factam per abbatem et conventum de Ripatorio utilem fore dicto monasterio, facta super hoc informatione debita, repererit dominus Claraevallis, committit eidem generale Capitulum, ut in plena eiusdem potestate dictam concessionem ratificet et confirmet. 35.  Cum fratre Iohanne de Trecis monacho monasterii de Ripatorio, qui diebus quatuor dumtaxat extra monasterium sine licentia mansit digressus interim ad monasterium Claraevallis, ut omnes actus legitimos, officia, dignitates, citra abbatialem dignitatem, suis exigentibus meritis, valeat et exercere misericorditer dispensat Capitulum generale. 36.  Cum fratribus Iohanne de Lusiniaco, aliter dictus Fovet, monacho Rippatorii, qui per triennium, habitu regulari temere deposito, vagabundus apostatavit, necnon cum Petro de Droco Sanctae Mariae eiusdem [monasterii] monacho professo, qui consimiliter per sex annos in saeculo apostata permansit, dispensat misericorditer generale Capitulum, ut ad omnes actus legitimos, officia, dignitates, citra tamen abbatialem provehi valeant et assumi. 37.  Monasterii de Chalocheyo pensata paupertate non ignota, quotam seu portionem contributionum per singulos viginti immediate secuturos annos eidem monasterio imponendam, ad medietatem taxationis antiquae moderatur et reducit memoratum Capitulum generale. 38.  Conquestionem abbatis et conventus monasterii de Ioyaco asserentium abbatem de Escalleriis eisdem in viginti quinque francis, ratione certae quantitatis bladi novissimo dicti abbatis praedecessori mutuo concessi teneri, suscipiens Capitulum generale domino Pontigniaci committit, quatinus si ita fore repererit, dictum abbatem de Escalleriis ad praedictorum 25 francorum aut summae cuiusvis dicta de causa rationabiliter debitae solutionem, auctoritate dicti Capituli viriliter et debite per Ordinis censuram compellat. 39.  Monasteriorum de Mansiade et de Loco Dei abbatibus committit generale Capitulum ut, si grangiam de Solagio ad monasterium de Bonaevallis Ruthenensis pertinentem repererint non excedere valorem 30 florenorum annuatim, et eius traditionem in emphiteosim aut ad censum seu redditum perpetuum fructuosam fore dicto monasterio iudicaverint, dictam domum sic tradendi licentiam conferant, in plenaria dicti Capituli potestate. 40.  Nonnullorum ferens aegre monachorum perniciem generale Capitulum, qui fructuum atque proventuum quorum usu grex Domini conventualis sustentari debet et pauperum esuries refoveri, ipsis abusibus sequestrare potentum interventu saecularium moliuntur, praesertim autem fratris Mauritii de Quelem monachi monasterii de Releche, qui suae professionis immemor, prout sufficienter innotuit eidem Capitulo, officia nonnulla dicti monasterii cum iuribus et pertinentiis eorumdem, non modo precum sed et minarum instantia satagit obtinere ; abbati eiusdem monasterii de Releche districtius inhibet memoratum Capitulum, ne officium quodcumque, nisi et quatinus ei merita suffragentur, dicto fratri Mauritio committat, sed aliter commissum aut obtentum ab eo tollat, ipsumque condigna pro delicto poenarum inflictione puniat indilate. 41.  Minoratione proventuum monasterii Frigidi montis attenta, generale Capitulum quotam seu portionem contributionum eidem monasterio de cetero perpetuis temporibus imponendam adeo moderatur et relaxat, ut de et pro quolibet milliario florenorum totius summae contributionum, dictum monasterium Frigidi montis [tres] florenos in posterum solvere tenebitur et non plures. 42.  Cum fratre Durando Cauleti, aliter Cadas, monacho monasterii Bonaevallis Ruthenensis dioecesis, duxit Capitulum misericorditer dispensandum, ut non obstante apostasia quam commisit per aliquantulum temporis spatium per saeculum damnabiliter evagando, ad omnes actus Ordinis legitimos citra tamen abbatialem dignitatem, et abbatis et conventus suorum beneplacito et consensu, valeat de ipsius Capituli speciali gratia promoveri. 43.  Cum fratribus Humberti de Bonavalle et Iacobo de Ponteallia monachis monasterii Montis Sanctae Mariae dispensat Capitulum gratiose, ut non obstante apostasia quam pluries per saeculum vagabundi damnabiliter commiserunt, cum abbati et conventui suis placuerit, ad omnes actus Ordinis legitimos valeant promoveri et assumi tempore opportuno, citra tamen abbatialem dignitatem. 44.  De Bonoportu et de Belloprato monasteriorum abbatibus et eorum cuilibet in solidum committit generale Capitulum in plenaria potestate, quatinus si abbatem et conventum monasterii de Karoliloco repererint legitime teneri abbati et conventui monasterio de Voto in debitis quibuscumque, ipsos ad satisfaciendum, auctoritate Capituli et per censuram Ordinis viriliter coerceant et compellant. 45.  Cum fratre Iohanne de Barris monacho monasterii de Trappa, qui diebus quindecim extra monasterium sine licentia mansit, habitu regulari minime reiecto, ut ad omnes actus legitimos, officia, dignitates, citra abbatialem dignitatem, obtinere, suis meritis exigentibus, valeat exercere, ad requestam abbatis Savigniaci misericorditer dispensat Capitulum generale. 46.  Cum fratribus Yvone Praepositi et Yvone Risibilis, monachis monasterii de Precibus, dispensat Capitulum generale, ut non obstante apostasia quam pluries per saeculum vagabundi damnabiliter commiserunt, cum abbati et conventui suis placuerit, ad omnes actus legitimos Ordinis valeant promoveri et assumi. 47.  Committit generale Capitulum abbati Savigniaci, quatinus si expediens et utile fore compererit, ut abbas et conventus Vallium Sarnaii de silvis dicti monasterii non coeduis vendant usque ad decem arpenta, in eiusdem Capituli plena potestate, licentiam huiusmodi venditionem faciendi concedat. 48.  Cum fratre Hugone de Ysduis, monacho monasterii Valium Sarnaii, qui per unum annum vel circa in habitu saeculari vagabundus apostatavit, reversus ad Ordinem humiliter inde poenitentiam peregit, ut ad omnes actus Ordinis legitimos, citra tamen abbatialem dignitatem, assumi valeat, suis exigentibus meritis, misericorditer dispensat Capitulum generale. 49.  Abbati de Obasina committit generale Capitulum in, de, et super omnibus gravaminibus bonorum, occupationibus, iniuriis, damnis, aut aliis nocumentis, quae repererit abbatem de Dalone abbati de Grosso bosco, aut eius monasterio, locisque et personis eiusdem intulisse, secundum iuris formam et Ordinis instituta, loco, vice et auctoritate dicti Capituli de remedio provideat opportuno.
Anno Domini millesimo trecentesimo nonagesimo secundo statuta sunt haec apud Cistercium in Capitulo generali. 1.  Ad requestam reverendi in Christo patris domini abbatis et conventus monasterii Cistercii, *etc. ut anno* 1390, *stat.* 19. 2.  Permutationem quam inter se mutuo fecerunt seu facere cupiunt et intendunt et sibi vicissim tradere certis ex causis rationabilibus, ut asserunt, reverendus in Christo pater dominus abbas et conventus monasterii Cisterciensis Cabillonensis dioecesis, et abbas et conventus monasterii Albaeripae, etc. ut in praecedenti Capitulo generali.  Generale Capitulum, cum sibi constet ad utilitatem dictorum monasteriorum Cistercii et Albaeripae cedere, et utiliter valde fienda posse, si et prout iam facta est, et omnia praemissa et alia dictam permutationem et traditionem tangentia grata habet et placita sibi, ac fieri vult et concedit, et ipsa omnia si facta sunt approbat, ratificat et confirmat ; quod si nondum facta fuerint, faciendi, permutandi, et tradendi modo superius expresso licentiam et auctoritatem tenore praesentis diffinitionis, praedictis Cistercii et Albaeripae monasteriorum abbatibus et conventibus impertitur et concedit, in Ordinis tota quam habet et qua potest idem Capitulum plenaria potestate. 3.  Cum Ordo noster Cisterciensis specialiter expresse et iuste, *etc., ut ann.* 1291, *stat.* 2, *et ann.* 1290, *stat.* 7. 4.  Cum propter dissensiones et guerrarum turbines diversarum quae fuerunt, proh dolor, ac in posterum, quod avertat Dominus Deus, futurae pertimentur inter illustrissimos et potentes dominos nostros reges Francorum et Anglorum, et ipsarum guerrarum occasione domini reges Angliae reposuerunt et tenuerunt ad manum suam per fere quinquaginta continuos annos ultimo lapsos, et adhuc teneat dominus rex, qui nunc est, Anglorum ecclesiam de Scardeburgh, dioecesis Eboracensis, cum capellis suis, ac pertinentiis, redditibus, fructibus, proventibus et emolumentis eiusdem dictae ecclesiae, ac etiam capellam de Stanley eiusdem dioecesis, quas felicis recordationis domini reges praedecessores regis istius Angliae monasterio Cistercii, pro sustentatione et ad utilitatem nostri Cisterciensis Ordinis generalis Capituli contulerunt, adeo quod dictum monasterium Cistercii, et etiam ipsum Capitulum, per dictos quinquaginta annos de dictis ecclesia et capellis ac earum pertinentiis et fructibus quasi nihil omnino perceperunt, ac habuerunt, percipiunt ac habent, nec speratur quod in futurum possint aliquid inde percipere vel nihil habere, generale Capitulum concedit, vult et consentit quantum potest, quod dictus abbas et conventus dicti monasterii Cistercii vendant, tradant et deliberent quibuscumque volentibus emere pro pretio competenti prout poterunt convenire, convertendo et applicando in alios emendos redditus dicto monasterio Cistercii propinquiores et tutiores, vel reparandas domos et aedificia, possessiones et bona dicti monasterii, aut aliam utilitatem ipsius monasterii, et hoc in deductionem magnarum summarum pecuniae seu florenorum, quas debet dicto monasterio Cistercii domino abbati et conventui eiusdem generale Capitulum totusque Ordo noster. Supplicat igitur humillime dictum generale Capitulum Sanctissimo in Christo Patri et Domino nostro Domino Clementi divina clementia Papa VII°, quatinus dignetur licentiam et auctoritatem impertiri dictis domino abbati et conventui dicti monasterii Cistercii supradicta modo praemisso faciendi, et alia quae circa haec necessaria fuerint seu eis opportuna. 5.  Cum abbas et conventus monasterii de Ripatorio Cisterciensis Ordinis Trecensis dioecesis et eorum successores ac ipsum monasterium de Ripatorio debent et tenentur solvere annis *singulis in* perpetuum reverendis in Christo patribus domino abbati et conventui monasterii Cistercii, Cabillonensis dioecesis, et eorum successoribus ac ipsi monasterio Cistercii tempore Capituli generalis dicti Cisterciensis Ordinis, in die festo Exaltationis Sanctae Crucis centum libras parvorum turonensium annui et perpetui redditus, una cum damnis, deperditis, constamentis, missionibus, interesse et expensis, per dictos dominum abbatem et conventum monasterii Cistercii propter defectum solutionis dictarum centum librarum parvorum turonensium annui et perpetui redditus factarum et faciendarum et hoc ex et pro certa, iusta et legali et rationabili causa, in certis litteris de et super hoc confectis plenius contenta et comprehensa. 6.  Item, cum et dicti abbas et conventus dicti monasterii de Ripatorio debent dictis domino abbati et conventui dicti monasterii Cistercii, mille et trecentas libras parvorum turonensium ex et pro arreragiis et defectibus solutionum dictarum centum librarum parvorum turonensium annui et perpetui redditus, et pro annis tribus ultimis lapsis dictis domino abbati et conventui monasterii Cistercii per ipsos abbatem et conventum dicti monasterii de Ripatorio non solutarum, quas quidem centum libras parvorum turonensium annui et perpetui redditus annis singulis ac praedictas mille et trecentas libras parvorum turonensium etiam sunt ipsis abbati et conventui dicti monasterii de Ripatorio nimis grave, sumptuosum difficile et dispendiosum erat et in futurum esse magis timebatur propter tenuitatem et paucitatem reddituum et proventuum suorum ; et dicti sui monasterii de Ripatorio et propter alias iustas et rationabiles causas procurare, congregare, reddere, tradere, solvere et deliberare dictis domino abbati et conventui dicti monasterii Cistercii quantum tenebantur et debebant facere et adimplere, dicti abbas et conventus dicti monasterii de Ripatorio, praedictis igitur gravaminibus, sumptibus, difficultatibus et dispendiis pro inde remediare super hoc in futurum cupientes affectantes et desiderantes et utilitatem suam et suorum successorum ac dicti sui monasterii de Ripatorio procurare et facere pro hoc intendentes et firmiter credentes praenominati abbas et conventus dicti monasterii de Ripatorio ac omnino pro evidenti utilitate et commodo ipsorum et suorum successorum et dicti sui monasterii de Ripatorio, cum nihil haberent aliud quod expedientius ad utilitatem suam et suorum successorum ac dicti sui monasterii de Ripatorio ad, super et propter hoc concedi, tradi, deliberari, assignari et quittari aut fieri valerent. Praedicti igitur abbas et conventus praedicti monasterii de Ripatorio in Capitulo et loco capitulari ipsius monasterii de Ripatorio ad sonum campanae more solito ad et propter hoc personaliter convocati et constituti, pluribus colloquiis et matura deliberatione ac tractatibus inter se invicem de et super hoc praehabitis sponte, scienter et provide, sine vi, metu, fraude vel dolo aut correctione aliqua, deliberate, concorditer et unanimiter concesserunt et quittarunt in perpetuum praedictis domino abbati et conventui dicti monasterii Cistercii et eorum successoribus ac ipsi monasterio Cistercii ac in ipsos transtulerunt et hoc in recompensationem et acquittationem supra dictarum centum librarum parvorum turonensium annui et perpetui redditus et mille trecentarum librarum parvorum turonensium, de et pro arreragiis ac defectibus solutionum ipsius annui et perpetui redditus, prout praemittitur, debitarum et pro ipsis quamdam grangiam ipsorum abbatis et conventus monasterii de Ripatorio supra dictorum ac ipsius monasterii vocatam et nuncupatam Champigny, ad ipsos abbatem et conventum monasterii de Ripatorio ac ipsum monasterium Ripatorii pertinentem, situatam in dioecesi Trecensi, prope dictum monasterium de Ripatorio, quasi ad dimidiam leucam ac prope quamdam villam aliam Lanbrusel, cum omnimoda iustitia alta, media et bassa ad ipsam grangiam pertinente, et cum suis omnibus et singulis iuribus et pertinentiis liberam et immunem ab omnibus tributis, angariis, perangariis ac servitutibus aliis, quibuscumque personis quibuscumque debitis solvendis aut faciendis quovismodo, exceptis octo boisellis frumenti et quatuor grossis turonensibus et argenteis domino abbati et conventui monasterii Cellae, ac uno sextario frumenti et uno sextario avenae dominae abbatissae et conventui monasterii monialium Beatae Mariae Trecensis debitis propter ipsam grangiam seu propter aliquas res ad ipsum pertinentes. Item, tradunt, quittant, concedunt, assignant et deliberant per praesentes memorati abbas et conventus dicti monasterii de Ripatorio modo supradicto et propter dictas causas praedictis domino abbati et conventui monasterii Cistercii ac ipsi monasterio Cistercii et eorum successoribus in perpetuum, prout superius continetur, terras, prata, nemora, iurisdictiones, res et possessiones inferius contentas et expressas ad ipsam grangiam de Champigny et etiam ipsam situatas et pertinentes, videlicet quemdam campum seu peciam terrae vocatum Campum fornasse continentem circa viginti arpenta terrae situatum iuxta pratum Agnorum ex una parte, et iuxta murum dictae grangiae ex alia. Item, quamdam aliam peciam terrae vocatam Campum Perroti continentem decem et octo arpenta terrae situatam iuxta murum dictae grangiae ex una parte et viam communem dictam Dalleso ex alia. Item, duas alias pecias terrae vocatas Les Essarts continentes circa duodecim arpenta terrae situatas iuxta argias magni itineris ex una parte, et Les Essarts Galterii ex alia. Item, unam aliam peciam terrae vocatam Magnum campum continentem ducenta et quinquaginta arpenta terrae contiguam magno itineri ex una parte, et iuxta Chantus gallorum ex alia. Item, quamdam aliam peciam terrae continentem circa quindecim arpenta terrae, iuxta terras monialium Beatae Mariae Trecensis ex una parte et iuxta magnum iter ex alia parte. 7.  Item, quamdam aliam peciam terrae vocatam au Brumbriart continentem circa triginta arpenta terrae contiguam rivo dicto de Doische ex una parte, et aux Montaux ex alia. Item, quamdam aliam peciam terrae vocatam Les Montaux situatam iuxta terras monasterii Beatae Mariae Trecensis, ex una parte, et iuxta pasturas ex alia. Item, quamdam aliam peciam terrae ex montanis, continentem circa decem arpenta terrae iuxta terras Agnetis de Champigny ex una parte, et iuxta terras dicti Le Grantpere ex alia. Item, quamdam aliam peciam terrae dictam Es Charmes continentem circa sexaginta arpenta terrae situatam iuxta nemus de Pontbarse ex una parte, et nemus de la Brute ex alia. Item, quatuor arpenta terrae situata iuxta campum Iosse ex una parte et nemus de Pontbarse ex alia. Item quamdam aliam peciam terrae continentem circa triginta arpenta terrae situatam iuxta terras abbatis et conventus monasterii Arremanensis ex una parte, et Iohannis de Selance ex alia. Item quamdam aliam peciam terrae continentem circa viginti duo arpenta terrae situatam subtus viam Lerusse ex una parte et Ponterulo ex alia. Item, quamdam aliam peciam terrae continentem circa duodecim arpenta terrae situatam en Ponterulo contiguam a Chantgaliart ex una parte, et itineri de Aubruisello ex alia. Item in campo de la Perrere decem et octo arpenta terrae contiguam magno itineri ex una parte et La Fosse au Veel ex alia. Item, supradictam Fossam au Veel duo arpenta terrae. Item, inter costam villae de Champigny et dictam grangiam de Champigny triginta quatuor arpenta terrae. Item, in costa versus Ruissandres triginta duo arpenta terrae contigua itineri de Ambruissello ex una parte et fontanae de Ruissandres. Item, subtus Monsandrois in pluribus locis et peciis circa triginta arpenta terrae. Item, in costa de Ambruissello octo arpenta terrae iuxta terras Jocelini ex una parte, et Garnier ex alia. Item, iuxta muros per versus villam de Doisthia sex arpenta terrae iuxta terras abbatissae monasterii Beatae Mariae Trecensis ex una parte, et Agnetis de Champigny ex alia. Item, in loco vocato Es Charmes versus dominium Porterii triginta arpenta situata iuxta campum subtus Barsam ex una parte et aux Secherons ex alia. Item, en la Commarche circa quinquaginta arpenta terrae contigua nemori de la Lesthere ex una parte et prato militis ex alia. Item, in campo de la Vannotte circa centum arpenta terrae contigua en Luisage ex una parte et stagno de prato mollo ex alia. Item, in loco dicto En Bonbarbo quamdam peciam prati continentem circa duodecim arpenta, contiguam prato haeredum Simonis ex una parte, et muris dictae grangiae ex alia. Item, in prato Agnorum quamdam peciam prati continentem circa sex arpenta contiguam prato au Melguion ex una parte, et campo Fonaste ex alia. Item, in loco dicto Es Arbus circa sex arpenta pratorum iuxta nemus de la Vannote ex una parte, et iuxta nemus de la Molenam ex altera. Item, in loco Les Estcheres et en Crole duodecim arpenta pratorum iuxta pratum dominorum de Ambruissello ex una parte et iuxta iter molendini ex alia. Item, in loco dicto En Chantgalart tria arpenta pratorum aux Magnum campum ex una parte, et Pontemilum ex alia. Item, in loco dicto Es Secherans decem arpenta pratorum contigua prato Arpini ex una parte et viam molendini ex alia. Item, in prato Arpini octo arpenta pratorum iuxta pratum haeredum Iohannis Heniquin ex una parte, et dominium de Ambruissello ex alia. Item, in loco dicto de Insula Ordinis tria arpenta pratorum iuxta ripariam de Venia ex una parte, et iuxta pratum dominorum monasterii Arremanensis ex alia. Item, triginta arpenta pratorum pro pasturis bovum vocata les Leschelles. Item, pratum Episcopi subtus stagnum de prato mollo iuxta nemus de Leschelles ex una parte, et nemus de Grimon ex alia. Item, nemus de la Bruce, sicut se comportat continens circa quadraginta arpenta. Item, quoddam nemus vocatum Lessart Vauthier sicut se comportat. Item, quoddam nemus vocatum Les Hastes continens duodecim arpenta iuxta nemus abbatissae monasterii Beatae Mariae monialium Trecensium ex una parte, et a Brumbus ex altera. Item, nemus de Moleriam continens circa quadraginta arpenta tenens nemoribus de Doschia ex una parte et nemoribus abbatissae Beatae Mariae Mariae monialium Trecensium ex alia. Item, quoddam domum vocatam Monicrum, sicut se comportat iuxta nemus abbatissae Beatae monialium Trecensium ex una parte et pratum haeredum… ex alia. Item, omnes terras, prata, nemora, pascua, pasturas, census, censivas, redditus, proventus, iura, iurisdictiones, libertates, immunitates, franchisias, possessiones, emolumenta, et res alias quascumque et quovis modo spectantes et pertinentes, et quae unquam *pertinuerunt* et pertinent, responderunt et respondere debent et consueverunt ad dictam grangiam de Champigny et ad tenentes et gubernantes ipsam, et etiam ad dictos abbatem et conventum monasterii de Ripatorio et eorum praedecessores ac ipsum monasterium ad causam ipsius grangiae. Item, omnes et singulas banas, pasturas, et pascua in et super omnes et singulas grangias, domos et alia loca dicti monasterii, terras, prata, nemora, res et possessiones ipsarum pro animalibus quibuscumque quae sunt, vel erunt in futurum dictorum domini abbatis et conventus monasterii Cistercii et eorum successorum ac etiam grangiarum gubernatorum et admodiatorum ipsius grangiae de Champagny, seu tenentium et gubernantium ipsam grangiam. Item, omnes domos, habitacula, remansiones dictae grangiae, vinaria, fontes, adaquationes, iardinos et arbores ipsius grangiae de Champagny et ad ipsam pertinentes. Item, duas domos nemorum sibi contiguas, et sibi iunctas ad ipsos abbatem et conventum monasterii de Ripatorio et ad ipsum monasterium pertinentes in civitate Trecensi situatas in vico dicto de la Ruë de la Riveur, ante magnam domum de Ripatorio vico communi iuxta domum venerabilium et discretorum virorum dominorum decani et capituli ecclesiae Trecensis ex una parte, et a posteriori parte ecclesiae Sancti Stephani Trecensis, quarum domorum maior debet dictis domino decano et capitulo ecclesiae Trecensis duos solidos turonenses solum et dumtaxat, et est ab omni alio tributo censu et servitute libera et immunis. Et alia domus est etiam ab omni alio tributo et servitute libera et immunis, ad tenendum et possidendum in perpetuum a dictis domino abbate et conventu monasterii Cistercii et eorum successoribus ac aliis quibuscumque nomine ipsorum, et pro ipsis transferendi modo et forma supradictis in dictos dominum abbatem et conventum dicti monasterii Cistercii ac ipsorum successores et ad ipsum monasterium Cisterciense omne jus, proprietatem ac dominium, omnem possessionem actualem et realem, nec non omnia iura et omnes actiones reales et personales, utiles et directas, quae sibi et suo monasterio Ripatorii competebant et competere poterant, potuerunt, atque possunt quovis modo, in praedicta grangia de Champigny, ac in praedictis omnibus et singulis terris, *pratis,* nemoribus, possessionibus, iuribus, iurisdictionibus, emolumentis et rebus aliis quibuscumque ad ipsam grangiam de Champigny, prout praemittitur, spectantes et pertinentes. Cum igitur Capitulo generali legitime et plenarie constet praemissa omnia et singula tractata, deliberata, ordinata, facta, acta, et gesta fuisse et esse ad utilitatem praedictorum abbatum et conventuum monasteriorum Cistercii et de Ripatorio, ac ipsorum monasteriorum, et praecipue et maxime ad utilitatem magnam et evidentem dictorum abbatis et conventus dicti monasterii de Ripatorio, hinc est, quod praedictum generale Capitulum ipsa omnia et singula supradicta et ea tangentia et alia quaecumque circa hoc facta et acta, habet grata et placita, vult et placent eidem Capitulo generali, ac ea, tenore praesentis diffinitionis, auctoritate qua et prout potest, ratificat approbat et confirmat. 8.  Cum, prout asseritur, serenissimae recordationis dominus Iohannes quondam rex Francorum concesserit abbati et conventui monasterii de Buxeria, Eduensis dioecesis, ut ipsi centum libras turonenses annui et perpetui redditus per eos acquisitas tunc vel acquirendas, aut sibi pro *eleemosyna* concessas vel etiam concedendas tenere valerent et perpetuo possidere, absque eo quod eas vendere, alienare seu extra manus suas ponere, aut ipsi regi vel successoribus suis financiam propter hoc aliqualem solvere aut praestare tenerentur. Quae gratia vel concessio regis propter dictorum abbatis et conventus paupertatem et alias causas redditur inutilis et infructuosa, nec speratur eisdem in posterum profuturam, generale Capitulum eisdem abbati et conventui de Buxeria dat et concedit licentiam, ut dictam gratiam et concessionem regiam, et totum ius quod in praemissis habent et habere possunt, in personas Ordinis nostri transferre valeant, et eis vendere ac concedere sub pretio et commodo quali et ut prout cum eis potuerint convenire. SPECIALES. 9.  Capitulum generale committit domino Claraevallis quatinus, si venditionem factam per abbatem et conventum de Moris Erardo Le Tixerant et Perretae eius uxori de Burreyo, ad vitam eorum dumtaxat, super medietate decimae villae et finagii praedicti loci de Burreyo, invenerit fore utilem et fructuosam, ipsam ratificat et confirmat auctoritate Capituli generalis servatis papalibus et Ordinis statutis. 10.  Committit Capitulum generale abbati Camporum bonorum quatinus fratrem Iacobum Boërii in carceribus Vallis magnae vinculatum, qui negotium iam inceptum iudicet, liberando vel condemnando, iuxta quod invenerit per legitimas informationes. 11.  Generale Capitulum committit domino Claraevallis quod, cum abbas et conventus monasterii Vacellis teneantur diversis creditoribus obligati, etiam ad usuras, in maxima pecuniarum summa, quatinus in prima sua visitatione in dicto monasterio per se fienda, inquirat diligenter, an traditio cuiusdam suae grangiae quae vocatur gallice Waucelletes iuxta Condetum supra Scaldam situatae, ad vitam duarum personarum vel trium, pro exoneratione praedictarum voraginum in debitis et usuris dumtaxat et suis aedificiis reparandis, sit eidem monasterio fructuosa, et veritate comperta prout sua dictaverit conscientia et casus requiret, absque ulteriori relatione facienda generali Capitulo, auctoritate ipsius Capituli tractatum, inde habitum vel habendum, ratificet et confirmet ; servatis papalibus et Ordinis statutis. 12.  Capitulum generale dat domino Cistercii et eius conventui licentiam quatinus potest vendere ecclesiam de Scardebourch et de Stanlay quae sunt eis inutiles et in posterum esse praesumuntur propter guerras dominorum regum Franciae et Anglorum. Item, quod dantur eis iudices ad compellendum personas eis obligatas et quae tenentur eisdem. 13.  Item, praedictum Capitulum praedictis domino Cistercii et eius conventui permutationem triginta quinque librarum annui redditus factam cum abbate et conventu monasterii Albaeripae et ceteros alios redditus, approbat, ratificat et confirmat ; similiter praedictum Capitulum praedicto domino abbati et conventui Cistercii ratificat et confirmat permutationem quam fecerunt centum librarum turonensium, quas debebant abbas et conventus de Ripatorio cum quadam grangia eorum quae dicitur Champigny. 14.  Reformationem monasterii de Sanctis Crucibus committit generale Capitulum abbatibus de Populeto et de Scala Dei et de Bolbona, aut duobus eorum, altero se legitime excusante ; ipsis abbatibus et eorum cuilibet praecipiens et iniungens quatinus ad dictum monasterium personaliter accedentes ipsum monasterium visitent, corrigant et reforment, statuant, instituant, et destituant, tam in capitibus quam in membris, tam in spiritualibus quam in temporalibus, quaecumque in eodem monasterio visitanda, reformanda, corrigenda, statuenda, instituenda et destituenda fuerint secundum Deum, papalia et nostri Ordinis instituta. Et generaliter omnia alia et singula faciant quae ad visitationis officium pertinere noscuntur, cum invocato ad hoc, si opus fuerit, auxilio brachii saecularis. Et haec omnia praemissa faciant ad expensas monasterii memorati, quas expensas ipsis visitatoribus seu reformatoribus, abbas et officiarii ipsius monasterii procurent, administrent et solvant integraliter sine mora, et ad hoc compellentur per dictos reformatores, si necesse fuerit, per censuram Ordinis viriliter et districte. Universisque igitur et singulis personis regularibus ipsius monasterii cuiuscumque conditionis aut status existant, in virtute sanctae obedientiae tenore praesentium, dictum Capitulum generale mandat, praecipit, iniungit, quatinus in omnibus et singulis supradictis ea tangentia et concernentia ac dependentia ab eisdem, praefatis abbatibus aut eorum duobus obediant humiliter et devote, ipsisque praestantes auxilium et favorem. 15.  Dominos Cistercii, Firmitatis, Pontigniaci et Morimundi, et quemlibet eorum in solidum, domino Claraevallis et eius conventui ad compellendum universas Ordinis personas utriusque sexus ad satisfactionem plenariam de quibuscumque in quibus sibi constiterit per legitima documenta quomodolibet obligari, deputat iudices Capitulum generale. 16.  Annuit et concedit Capitulum generale abbati et conventui de Buxeria, Eduensis dioecesis, licentiam vendendi et transferendi in alias personas Ordinis nostri admortizationem centum librarum turonensium annui redditus eis concessam per felicis recordationis dominum Iohannem regem Francorum, cum eadem admortizatione non indigeant, nec praesumitur quod eis aliquid valeat in futurum. 17.  Cum fratribus Odone Ude et Dionisio de Bannoto monachis monasterii Ioyaci, qui, prout dicitur, per saeculum vagantes, habitu regulari relicto, apostasiam incurrerunt, propter quod iniunctam sibi poenitentiam pertulerunt humiliter, ad officia, voces, actusque legitimos, citra dignitatem abbatialem, admitti valeant, misericorditer dispensat Capitulum generale. 18.  Cum fratre Iohanne Girardi monacho monasterii de Barbereio qui, per annum unum, habitu regulari dimisso, per mundum vagus et profugus fuit, propter quod apostasiam incurrit, cum eodem, citra dignitatem abbatialem, misericorditer dispensat Capitulum generale. 19.  Ad aures Capituli generalis pervenit, referentibus de Caroloco et de Bella valle monasteriorum abbatibus, quod cum ipsi abbates auctoritate Capituli generalis pro pace reformanda, ad abbates de Alta Crista et de Tela transmissi, propter quod diversas expensas fecerunt eundo et redeundo, quarum quotas abbas de Thela praefatus sibi contingentes minime persolvere vult, quod attendens dictum Capitulum et considerans quod nullus debet propriis stipendiis militare, mandat, praecipit et iniungit abbati de Balerna quatinus se diligenter de praemissis informet et si repererit dictum abbatem de Tela non solvisse quantum sibi contingit, eumdem abbatem auctoritate Capituli generalis per censuram Ordinis viriliter et districte compellat. 20.  Cum fratre Petro Generis, monacho monasterii de Alpibus, ut non obstante apostasia quam incurrit per tres menses habitum religionis temere dimittendo, propter quod poenitentiam sibi iniunctam pertulit humiliter, ad officia, voces, actusque legitimos, citra dignitatem abbatialem, misericorditer dispensat Capitulum generale. 21.  Capitulum generale ad petitionem et supplicationem sororis Margaretae de Sancto Fidolo, monialis monasterii de Pratis iuxta Trecas, et dudum abbatissae de Valle vinearum, petentis sibi iudicem ad compellendum multas personas Ordinis, quae sibi in diversis pecuniarum summis tenentur et realiter obligantur, deputat abbatem de Moris in plenaria Ordinis potestate. 22.  Cum fratre Dominico de Roseto monacho monasterii Dulcis Vallis, qui per quatuor annos, habitu regulari demisso, per mundum vagus et profugus fuit propter quod apostasiam incurrit, cum eodem citra dignitatem abbatialem misericorditer dispensat Capitulum generale. 23.  Querimoniis gravibus et infestationibus longaevis multorum abbatum et conventuum monasteriorum Ordinis nostri, dicentium se dictaque sua monasteria plurimum etiam a principio et retroactis temporibus fuisse praegravatos, et multo magis nunc continue propter decrementum et diminutiones, ac in multis locis fere totales destructiones et annullationes, ob videlicet sterilitates temporum, guerrarum turbines, paucitates colonorum, ac multas alias dolorosas censuum, fructuum, reddituum et proventuum ipsorum monasteriorum ruinas gravari et opprimi, inde et pro taxatis et impositis olim eisdem et dictis suis monasteriis, etiam dum multum valde plus tunc quam nunc in temporalibus bonis et redditibus abundabant, nimis et ultra debitum modum excessivis quotis partibus et portionibus contributionum generalium Ordinis et ipsius Capituli generalis, quae diversis ex causis quamvis rationabilibus fuerunt hactenus impositae, et annis singulis imponuntur per ipsum Capitulum generale. Compatiens idem Capitulum, et eisdem pro viribus super hoc cupiens providere, statuit, ordinat et diffinit, quod abbates et conventus monasteriorum Ordinis nostri quorumcumque, et ipsa monasteria, qui et quae videlicet ad maiores et grandiores trium librarum pro quibuslibet mille libris dictarum contributionum quotas portiones seu summas ad et propter hoc taxati et impositi, seu taxata et imposita fuerunt et sunt, non debeant nec teneantur solvere nec solvant de et pro dictis, eos et dicta sua monasteria contingentibus et concernentibus contributionibus Ordinis per dictum generale Capitulum hactenus singulis annis praeteritis impositis, quas videlicet debite non solverunt, vel de et super quibus cum domino abbate, qui nunc est monasterii Cistercii praedecessoribus suis abbatibus Cistercii, vel eorum aut alicuius eorum aut eiusdem Capituli super hoc deputatis commissariis, forsan non concordarunt, et etiam de hac pro ipsis contributionibus de cetero ex nunc eximentur, per ipsum Capitulum usque ad quoscumque annos immediate subsecuturos imponentur in, de, et pro singulis annis nisi per hunc modum qui sequitur, videlicet quod, quilibet abbas et conventus cuiuslibet monasterii et ipsum monasterium quodlibet Ordinis nostri, qui et quod ad maiores ulteriores et grandiores trium librarum pro mille libris dictarum contributionum quotas summas seu portiones ad et propter hoc taxati et impositi, taxatum et impositum, fuerunt et sunt, debeant et teneantur solvere aut solvant solummodo et dumtaxat de et pro singulis mille libris dictarum contributionum Ordinis impositis temporibus praeteritis et imponendis usque ad dictos quinque annos in, de et pro singulis annis dicti quinquennii tres libras monetae ipsius Capituli generalis, ad quam, de quo, et secundum quam solitum est dictas contributiones solvi, nec ad maiorem hac praedicta moderata, ac minori trium librarum pro quibuslibet mille libris dictarum contributionum valeant summam cogi, licet ad maiorem forsan hac praedicta summa vel quotam seu portionem taxata et imposita fuerint monasteria supradicta. Cetera autem monasteria Ordinis, quae ad minores trium librarum pro quibuslibet mille libris summas quotas seu portiones, ob, propter et super hoc taxata et imposita fuerunt et sunt in illis antiquis et solitis suis et quotis portionibus taxis et impositionibus remaneant, sicut prius, et quoad ipsa monasteria, nihil pro hoc aliud quam prius statuitur, mutatur aut innovetur. 24.  Similiter vult etiam, ordinat, statuit et diffinit idem Capitulum astallans arreragia dictarum contributionum ad hoc per abbates et conventus quoscumque monasteriorum Ordinis quorumcumque, et per ipsa monasteria pro praeteritis temporibus debitarum, videlicet in hunc modum, quod abbas et conventus et personae cuiuslibet monasterii dicti Ordinis qui, ut praemittitur, super hoc non concordant, solvere debeant et teneantur et solvant de et pro dictis arreragiis dictarum contributionum ipsos et dicta sua monasteria concernentes et continentes, per eos adhuc debitarum singulis immediate sequentibus annis infra festum Resurrectionis dominicae receptoribus ipsarum contributionum usque ad plenariam solutionem ipsarum, secundum et iuxta moderamen earum supradictum, et hoc sub excommunicationis latae sententiae poena et etiam sub aliis poenis contra non solventes dictas contributiones Ordinis inflictis, statutis et promulgatis per papalia statuta et per dictum Capitulum generale decem libras, et nihilominus cum hoc solvere quotas et portiones contributionum annis singulis in futurum per Capitulum generale imponendas temporibus et terminis super hoc statuendis. Sententias autem excommunicationis et alias poenas, quas abbates Ordinis quicumque, officiales et ceterae personae monasteriorum Ordinis quorumcumque, propter defectum solutionis dictarum contributionum, in, de et pro praeteritis annis impositarum statutis terminis non solutarum forsitan incurrerunt, tollit et amovet, ac ipsos abbates, officiales et personas a dictis sententiis et poenis absolvit, cum eisdem super irregularitatibus et inhabilitatibus, si quas incurrerunt propter hoc, quantum potest misericorditer dispensans in hiis scriptis, per tenorem huius statuti dictum Capitulum generale ; remissionem autem quamdam magis generalem vel ampliorem quam quidam praetendunt vel asserunt, licet falso, dominum abbatem Cistercii de et super praemissis nunc in isto Capitulo fecisse, cum tamen soli et dumtaxat abbati de Ursicampo remissionem et gratiam praetensam fecit, ut praedictorum et aliorum obloquentium os obstruatur, et in praeteritis excusatio praecludatur, ad abundantiorem cautelam, generale Capitulum et ipse dominus Cistercii tenore praesentis statuti revocant et adnullant. 25.  Omnes abbates, qui ad praesens Capitulum non venerunt, qui se legitime excusarunt, vel impedimento iusto excusare se non potuerunt, secundum papalia et Ordinis instituta, habet generale Capitulum favorabiliter excusatos. 26.  Abbati et conventui singulisque personis regularibus monasterii Altaecumbae praecepit et districtius iniungit generale Capitulum quatinus, contenta in carta visitationis edicta novissime per dominum Claraevallis in dicto monasterio inviolabiliter, tamquam diffinitionem dicti Capituli, secundum eiusdem cartae formam et tenorem observent, scituri transgressores eiusdem sese gravi animadversione puniendos per ipsum Capitulum generale. 27.  Quamvis, non interiecto iuramento, promiserat abbas Cariloci triginta libras parisienses, quas annuatim percipit monasterium suum super grangiam Latigniaci pro usque ad summam quadringentarum librarum turonensium pro redditibus emendis loco sexaginta libris parisiensibus, quas idcirco de consensu conventus sui vendiderat abbas, qui non sine sumptibus maximis admortizari poterant, reservarit, sed in communes usus et necessaria etiam dicti loci casualiter combustae reparatione converterit, decernit generale Capitulum, praedictum abbatem nullam hac de causa periurii notam incurrisse, praesertim necessitate compulsus pecunias praedictas utiliter expenderit, praestoque sic dictas triginta libras deinceps usque ad summam quadringentarum librarum turonensium reservare, reservarique facere penes bursarium dicti loci. Dispensat nihilominus idem Capitulum nunc cum eodem abbate super omni culpa vel infamia notave periurii, quam occasione praedicti iuramenti posset forsitan incurrisse, personis omnibus dicti monasterii ac Ordinis totius super hoc perpetuum silentium imponendo. 28.  De Ursicampo et de Bello prato monasteriorum abbatibus committit generale Capitulum quatinus super venditione seu traditione quadraginta librarum ad vitam duorum, quorum iunior iam decessit, facto per abbatem et conventum Caricampi se informent, et quidquid super hoc compererint, domino Cistercii referant, facturo, vice et auctoritate Capituli praedicti, quod pro utilitate dicti monasterii viderit statuendum. 29.  De Bello prato et de Lannayo monasteriorum abbatibus et eorum cuilibet committit generale Capitulum, ut abbatem Prulliaci, si ipsum legitime teneri repererint ecclesiae Sancti Bernardi Parisiensi in summa viginti francorum, ad eorum solutionem per censuram Ordinis coerceant, auctoritate Capituli generalis. 30.  Domino Claraevallis et abbati de Bullencuria eorumque cuilibet committit generale Capitulum ut si abbatem de Monasteriis in Argona repererint teneri Iohanni Cliti in quinquaginta francis, ipsum abbatem per censuram Ordinis compellant vel compellat eorum alter ad solutionem dictorum quinquaginta francorum, in plena dicti Capituli potestate. 31.  Quia sex florenos quos anno lapso super contributione abbatis de Bonoradio assignaverat generale Capitulum abbati Quinciaci, nundum solvit dictus abbas, domino Pontigniaci committit idem Capitulum, ut ipsum abbatem compellat ad solutionem dictorum florenorum defalcandorum de sua contributione per inflictionem poenarum contra recusantes contributiones solvere taxatarum. 32.  Abbati de Moroliis districtius generale Capitulum inhibet, ne fratrem Petrum Perreti conversum suum in aliqua grangiarum suarum manere compellat, sed eum potius teneat pacifice, donec super hoc plenius ordinaverit dicti monasterii visitator. 33.  Cessione spontanea fratris Petris de Castellione dudum abbas monasterii Pontisfredi, dioecesis Metensis, qui regimini et administrationi spirituali et temporali dicti monasterii voluntarie in manus generalis Capituli renuntiavit, super providens idem Capitulum dicto fratri Petro concedit ut in quocumque Ordinis monasterio professus fuerit, pensionem annualem triginta florenorum percipiat, et sic quamdiu vixerit pacifice fruatur. Porro quia dictum monasterium tenuis adeo fundationis et modicorum proventuum extitit, quod conventus ibidem sustinere non potest, nec inibi quisquam superest monachus, dictum Capitulum eiusmodi monasterium Pontisfredi una cum membris suis omnibus et pertinentiis monasterio Morimundi, cui immediate subest, incorporat perpetuo et annumerat, proviso tamen quod in dicto loco Pontisfredi monachi de Morimondo deputentur, qui missas, prout loci suppetunt, perpetuo celebrent et locum ipsum manuteneant et gubernent. 34.  Cum fratre Martino Peradi monacho Frigidi montis, ut non obstante apostasia quam per saeculum evagando pluries, habitu tamen non reiecto, commissit, propter quod iniunctam sibi poenitentiam pertulit humiliter, ad officia, vota, et actus quoscumque legitimos, citra dignitatem abbatialem, admitti valeat nunc dispensat Capitulum generale. 35.  Domino Pontigniaci committit generale Capitulum ut si, informatione debita praecedente, repererit abbatem et conventum Reigniaci non absque silvarum non caeduarum aut reddituum ad vitam venditione posse condictoribus dicti monasterii satisfacere, vendendi de silvis praedictis aut redditibus usque ad summam sexcentorum francorum, prout utilius iudicaverit, auctoritate dicti Capituli, licentiam largiatur. 36.  Committit domino Pontigniaci generale Capitulum quatinus si abbatem et conventum Reigniaci compererit ab abbate et conventu de Eschalleriis octo modia vini annui et perpetui redditus legaliter emisse, fecisseque super hoc contractum legitimum, ipsos de Reigniaco inducat seu induci faciat in possessionem dicti redditus ad hoc dictos de Eschalleriis per censuram Ordinis, nec non ad solutionem triginta quinque librarum turonensium, dum tamen constiterit ipsas eisdem de Reigniaco deberi per praedictos de Eschalleriis in plenaria potestate Capituli coercendo. 37.  Domino Pontigniaci committit generale Capitulum ut si abbatem de Eschalleriis teneri repererit in aliqua pecuniarum summa abbati et conventui Ioiaci, ipsum per Ordinis censuram ad debitorum solutionem, in plena Capituli potestate, compellat. 38.  Abbatis Ioyaci debilitate senectuque perpensa, ipsum habet generale Capitulum ab ipsius via de cetero favorabiliter excusatum. 39.  Abbati Sancti Sulpicii ad idem, abbati de Villa regis, abbati de Frigido monte, abbati Signiaci, de Vaucellis, de Valle clara. 40.  Si cum domino Pontigniaci consentiat unanimiter conventus dicti loci, generale Capitulum licentiam, quantum potest, concedit eisdem vendendi redditus omnes et proventus, quos in Angliae regno possident aut possidere debent, tradendique sub censu perpetuo vineas et terras versas in salsuginem, et dicto monasterio minime fructuosas, proviso tamen quod pretium de supra dictis Angliae redditibus receptum seu recipiendum, in aliorum reddituum emptionem commodius convertantur. 41.  Abbati Boniportus auctoritatem tribuit generale Capitulum dispensandi cum fratre Guillelmo Tassel monacho suo, super irregularitate quam apostatans, divinis se immiscendo, contraxerat, ipsique restituendi habitum regularem, non obstante quod quinquies apostataverit, etiam Ordinis habitu derelicto. 42.  Consensum unanimem praebente conventu de Calercio, abbati dicti loci licentiam concedit generale Capitulum vendendi quosdam census seu proventus remotos a monasterio praedicto, usque ad valorem unius franci cum dimidio, dum tamen inde receptae pecuniae convertantur in utiliorem proventuum emptionem. 43.  Abbati de Stamedio praecipit et iniungit generale Capitulum ut fratrem Rodulphum de Setenan monachum suum, secundum Ordinis instituta puniat, si grangiam quamdam, a qua dudum suis exigentibus demeritis expulsus est, saecularium precibus nisus fuit, vel de cetero nitatur quomodolibet obtinere. 44.  Abbati et conventui de Bolbona vendendi plateam quamdam nullius vel modici valoris, quam habent in Castronovo de Arrio, dummodo pecunias venditionis illius in maiorem dicti monasterii utilitatem convertant, licentiam impertit Capitulum generale. 45.  De Gardo et de Lannayo abbatibus eorumque cuilibet committit generale Capitulum, ut abbati et conventui de Bello prato, domus certas masuras et vineas, quas sub censu perpetuo tradi utile pro dicto monasterio iudicaverint, licentiam auctoritate Capituli conferant easdem tradendi, modo superius declarato. 46.  Quia missum sibi monachum secundum Ordinis normam per abbatem Belli prati suscipere renuit abbas Longi pontis, ut dicitur, ipsum abbatem de Longo ponte peremptorie et personaliter citat praesens Capitulum generale ad proxime futurum Capitulum, super huiusmodi inobedientia et aliis quae contra ipsum proposita fuerunt, responsurum. 47.  Attenta morum gravitate et aetate senili fratris Raimundi Scotilli, monachi Bolbonae, licentiam eidem concedit generale Capitulum, portam seu ostium in introitu cellae suae in dormitorio, dum tamen adeo pateat intra cellam intuitus adventanti, ut nil in ea lateat, quod oculis visitantis ex officio dormitorium subducatur. 48.  Ut ad omnes gradus, voces, actus, officia valeat assumi frater Petrus de Monueto Montis Sanctae Mariae, non obstante quod suis exigentibus demeritis in studio Parisiensi fuerit ad monasterium praedictum remissus, cum eodem nunc dispensat Capitulum generale. 49.  Domino Morimundi committit generale Capitulum ut cum fratribus Iohanne de Germanvillario, Garnio de Bormonte, et Iohanne Henquin monachis suis, qui per saeculum evagando, habitu regulari derelicto, apostasiam incurrerunt, dispensare valeat auctoritate Capituli generalis super huiusmodi apostasia, retento tamen quod ad abbatialem dignitatem assumi nequeant, sine speciali licentia Capituli memorati. 50.  Abbati Grandisylvae committit et iniungit generale Capitulum, ut quoscumque monachos Ordinis repererit Tholosae causa studii moram trahere, seu mansionem habere, non in communi Ordinis studio seu domicilio, coerceat in dicta communi Ordinis habitatione commorari per censuram Ordinis, nec non per captionem et detentionem corporum et bonorum eorumdem prout expedientius iudicaverit, invocato ad hoc, si opus fuerit, auxilio *brachii* saecularis. 51.  Ut in capella sanctarum virginum Catharinae et Redegundis semel in anno missa de eisdem a conventu Grandisylvae solemniter celebretur, annuit Capitulum generale. 52.  Non ignotam a longaevis temporibus Ursicampi de solationem flebilibus oculis rememorans generale Capitulum, satagens quod imminenti, proh dolor, eius internecioni posse tenus obviare, cuncta prorsus contributionum Ordinis eidem monasterio usque in hodiernum diem impositarum arreragia remittit, quittat, donat et concedit abbati et conventui dicti monasterii, ipsum abbatem solum et dumtaxat et eius officiarios, qui ratione dictorum arreragiorum excommunicationis incurrerunt sententias absolvendo, et cum eis super irregularitate dispensando nunc, si quam fortassis incurrerunt hac de causa. Porro quia non quantum olim potest hiis temporibus contributionis, quae tamen exsolvere antiquam dictarum contributionum taxationem ad tempus retractat Capitulum generale, moderat et revocat in hunc modum, videlicet, quod quamdiu dicti monasterii modernus abbas inibi praefuerit, pro quolibet imponendarum contributionum milliari de totali summa seu pro quibuslibet mille libris et singulis tres libras solvere tenetur, et non plus. 53.  Ut non obstante quod, absque licentia de carceribus et monasterio de Precibus exierit frater Guidonarus Sentionezen, dudum inibi monachus, nunc professus Pontigniaci, possit ad actus legitimos quosque, voces, officia et gradus assumi, dispensat generale Capitulum nunc cum illo. 54.  Ne abbatum quisquam in monasterio cuius ante fuit monachus moram trahat ultra dies octo continuos, absque consensu abbatis ipsius loci, sub excommunicationis poena inhibet Capitulum generale.
1.  Cum Ordo noster Cisterciensis specialiter, expresse et iuste domino abbati et conventui monasterii Cistercii ac ipsi monasterio Cistercii in viginti quinque millibus quadringentis octoginta et octo florenis aureis, tribus grossis argenteis, de et pro tempore iam praeterito, *etc. ut supra in Capitulo generali 1390 stat. 7*. 2.  Ad cogendum debitores.  Ad requestam reverendi in Christo patris domini abbatis et conventus monasterii Cistercii, *etc. ut supra in Capitulo generali 1390 stat. 19*. 3.  Confirmatio pro Cistercio contractus cum monasterio Eschalleyarum.  Venditionem, cessionem et quittationem quas dominus Iohannes abbas monasterii Fontis Iohannis nostri Cisterciensis Ordinis, dioecesis Senonensis, procurator et procuratorio nomine domini Felicis abbatis et totius conventus monasterii de Eschalleiis, dictorum Ordinis et dioecesis, et pro ipsis fecit reverendo in Christo patri domino quondam Gerardo abbati et conventui monasterii Cistercii, Cabilonensis dioecesis, pro se et eorum successoribus decem librarum turonensium annui et perpetui redditus habendarum, accipiendarum, recipiendarum et percipiendarum per reverendum in Christo patrem dominum abbatem et conventum dicti monasterii Cistercii et eorum successores, ac etiam habentes singulis annis perpetuo in crastino festi Nativitatis dominicae in et super viginti libras turonenses annui et perpetui redditus, quas dicti abbas et conventus de Eschalleiis habebant et percipiebant ac percipere debebant singulis annis perpetuo in dicto termino in et super domum Dousaute super Yonam, in dioecesi Antissiodorensi, et super omnes redditus, proventus et emolumenta, hereditagia et pertinentias dictae domus Dousaute, et ad eam pertinentia, sicut in litteris publicis de et super hoc sub sigillo Castelleti Parisius confectis dicitur contineri, generale Capitulum approbat, ratificat, et confirmat secundum dictarum super hoc confectarum litterarum seriem et tenorem. 4.  Pro quaerendis contributionibus.  Domino Cistercii committit Capitulum generale quatinus deputet, ordinet et mittat certos abbates vel monachos Ordinis, quos et quales decreverit, simul vel separatim, ad et per omnia monasteria Ordinis, qui diligenter inquirant an abbates ipsorum monasteriorum solverint, vel non, contributiones Ordinis temporibus praeteritis impositas ipsos et sua monasteria contingentes, ac omnes et singulos abbates Ordinis, qui se coram dictis abbatibus vel monachis deputatis et missis, aut eorum altero requisiti per eos vel eorum alterum non docuerint, ostenderint et monstraverint sufficienter dictarum contributionum quotas, ipsos et sua monasteria contingentes et concernentes, ac eis impositas super hoc iustas dilationes vel prorogationes ad solvendum, vel remissiones ipsarum contributionum, per illos qui has dare possent, non habentes, terminis in et super hoc ordinatis et praefixis iam elapsis, vel postea, ut tenebantur persolvisse, propter hoc excommunicationis sententias meruisse et eos *publice* denuntient, et denuntiari faciant excommunicatos. Omnibus prioribus, supprioribus et aliis officiariis ac monachis omnium et singulorum monasteriorum Ordinis, in virtute sanctae obedientiae et sub excommunicationis sententiae poena, praecipiens et iniungens, ut abbates ipsos qui, prout praemittitur, dictas contributionum quotas, eos et sua monasteria contingentes, se *sufficienter* modo praedicto non docuerint persolvisse ad requestam dictorum abbatum vel monachorum, per praedictum dominum Cistercii ordinandorum et deputandorum, et ipsorum cuiuslibet, excommunicatos publice denuntient singulis diebus dominicis solemnibus et festivis et ipsos evitent, non obedientes eis in aliquo, vel cum eis participantes quovis modo quamdiu sic excommunicati perstiterint, nisi in solis casibus a iure permissis. 5.  Excusatio abbatum.  Item, abbates Ordinis universi qui ad praesens generale Capitulum non venerunt, etc., *ut supra in Capitulo generali 1391, usque huc* : Quatuor…  Quatuor etiam primis abbatibus Ordinis, cuilibet in generatione sua, datur potestas plenaria exigendi, levandi et requirendi dictum duplum modo quo poterunt fortiori. Solos autem et dumtaxat abbates infra scriptos, qui impedimentum seu licentiam habentes huiusmodi de ipsis debitam fidem fecerunt secundum dicta papalia instituta, ut constat eidem Capitulo, habet ipsum Capitulum inde et super hoc favorabiliter excusatos, scilicet de Dunis, de Altaripa, de Caritate, de Vallelucenti, de Sancto Benedicto in Vespria, de Vallibus in Ornesio, de Insula Barrensi, de Theoloco, de Dulci valle, de Bono radio, de Barbello, de Cassania, de Christa, de Bono portu, de Sigilleriis, de Oratorio, de Brolio, de Mortuomari, de Valencia, de Savigniaco, de Sancto Andrea de Goferno, de Calovio, de Stamedio, de Curia Dei, de Tela, de Benedictione Dei Lausannensis (*sic*), de Claritate, de Buxeria Andegavensi, de Fontemorum, de Valle Beatae Mariae super Caron alias de Nigro lacu, de Trapa, de Roseriis, de Bullencuria, de Longo ponte, de Rupibus, de Eleemosina, de Barbereyo, de Maceriis, de Eslancio, de Bono fonte, de Gardo, de Alto Christo, de Bonomonte, de *Altacumba,* de Castellariis, de Lanneyo, de Tribus Fontibus, de Alto fonte, de Pietate, de Chalocheyo, de Vaucellis, de Ygniaco, de Charone, de Insula Dei, de Mellereyo, de Tresagio, de Buzeyo, de Barzella, de Lococrescenti, de Brollio Gollandi, de Longo vado, de Recluso, de Monasteriis in Argona, de Cheminione, de Carmeya et de Leoncello monasteriorum abbates. 6.  Contra abbates qui non miserunt scolares.  Cum abbates infra scripti, videlicet monasteriorum Mansiadae, de Balerna, de Miratorio, de Monte Sanctae Mariae, de Clarofonte, de Curia Dei, de Eleemosina, de Ioyaco, de Bello becco, de Begardo, de Bonomonte, de Buxeria Andegavensi, de Longoponte, de Sancto Sulpicio, de Alpibus, de Veteri villa, de Laude, de Persenia, de Bona valle Ruthenensi, de Sanctis Crucibus in Catalonia, de Monasteriis in Argona, de Bonis combis Ruthenensi, de Buzeyo, de Fonte Danielis, de Precibus, tenerentur et deberent ac debuissent secundum Ordinis et generalis Capituli statuta, ut ipsi Capitulo generali satis constat, destinare ac mittere, et non destinarunt nec miserunt, prout tenebantur, ad aliquod nostri Ordinis studium generale, quilibet videlicet ipsorum abbatum unum monachum scolarem, et in eodem studio destinatum tenere cum bursa et provisionibus in et super hoc ordinatis, quod non fecerunt in anno iam lapso, et aliqui eorum in pluribus annis iam lapsis, generale Capitulum declarat et decernit omnes et singulos abbates praedictos propter hoc latas contra ipsos per ipsum generale Capitulum excommunicationis sententias et poenas alias incurrisse, et ipsos excommunicatos tenore praesentis statuti praecipit publice nuntiari. Prioribus igitur et supprioribus, ac aliis monachis Ordinis omnibus et singulis, qui tenebunt capitula, seu praesidebunt in capitulis ipsorum monachorum de cetero in futurum praecipit et iniungit ipsum Capitulum, in virtute sanctae obedientiae ac sub excommunicationis sententiae poena, ut quam primum eis de praesenti diffinitione constiterit, vel super hoc pro parte Capituli generalis vel patrum abbatum suorum superiorum requisiti fuerint, praedictos etiam proprios abbates excommunicatos publice nuntient, ipsorum monasteriorum conventu praesente in dictis capitulis suorum monasteriorum, omnibus et singulis diebus dominicis solemnibus et festivis, non participando cum ipsis quovis modo quamdiu sic excommunicati permanserint, nisi dumtaxat in casibus a iure permissis. 7.  Remissio poenarum abbatibus praesentibus.  Abbatibus omnibus et singulis in praesenti Capitulo generali praesentibus et existentibus remittit, donat, relaxat et adnullat generale Capitulum per tenorem praesentis diffinitionis omnes et singulas poenas spirituales et corporales, temporales et pecuniarias et alias quascumque cuiuscumque gravitatis existant, si quas transgrediendo praecepta et mandata, prohibitiones et inhibitiones, ordinationes et statuta dicti Capituli generalis et Ordinis nostri temporibus praeteritis usque ad hodiernum diem forsitan incurrerunt, seu etiam contraxerunt, super eisdem poenis cum eisdem abbatibus dispensans, et eosdem absolvens ab eisdem in hiis scriptis, praeter tamen poenas quas forsitan incurrerunt et contraxerunt scolares monachos ad studia, prout tenebantur, debite non mittendo, et contributiones Ordinis statutis terminis non solvendo. 8.  Licentia pro Cistercio tradendi unam vineam.  Domino abbati et conventui monasterii Cistercii concedit licentiam generale Capitulum vendendi et tradendi ad censum ad vitam unius hominis vel plurium, et etiam in emphiteosim et ad censum perpetuum quamdam peciam seu clausum vineae situatam quasi ad dimidiam leucam prope Divionem in finagio de Ruffeyo continentem circa novem jornalia, in loco qui dicitur en Vallemin iuxta viam communem quae tendit ab Espirey ex una parte, et iuxta vineam Iohannis Poissenot burgensis Divionensis, et Iohannis Esclaire dicti loci. Quae quidem vinea fuit olim monasterii Albaeripae, et ex causa permutationis ad monasterium devenit. 9.  Ut ab illo qui Rex regum est et Dominus dominantium, qui suo iustissimo quamvis mortalibus incomprehensibili iudicio, qui quoties et prout vult balteum regum dissolvit, et fune praecingit renes eorum, et iterum eos in solio collocat, in perpetuum dat salutem regibus, qui sanabiles fecit nationes orbis terrarum, qui vulnerat et medetur, percutit et manus eius sanant, mortificat et vivificat, deducit ad inferos et reducit, dignetur ad honorem et gloriam nominis sui, augmentationem fidei *christianae* et defensionem Ecclesiae suae sanctae, serenissimo et christianissimo domino nostro Carolo regi Francorum plenam sanitatem conferre, et collatam longaevis temporibus salubriter conservare, generale Capitulum statuendo praecipit districtius et iniungit universis et singulis abbatibus et praesidentibus monasteriorum Ordinis universi nostri, ut in eorum singulis monasteriis hinc usque ad annum continue qualibet septimana unam missam conventualem pro incolumitate dicti domini regis faciant celebrari, ita videlicet, quod si, quod avertat Deus omnipotens et misericors, rumores currerent verisimiles, quod dictus dominus noster rex infirmitate detineretur, dicatur haec missa quae intitulatur : pro infirmis, cuius introitus est : *De necessitatibus meis eripe me, Domine* ; cum collecta : *Omnipotens sempiterne Deus, salus aeterna credentium.* Si vero diceretur, quod annuat Deus ipse, quod salutifera et optata gaudeat sospitate, missa praedicta de Spiritu sancto celebretur. Universi vero dicti Ordinis nostri monachi sacerdotes quoties per dictum annum celebraverint, cum aliis collectis in missa sua dicant specialiter dictam collectam : *Omnipotens Deus*, vel : *Deus qui corda fidelium*, etc. prout superius est distinctum. 10.  Hoc anno die Lamperti martiris a Conrado abbate Morimundensi Wyenne Capitulum generale habitum est, ut videtur, lineae Morimundensis.
Anno Domini millesimo trecentesimo nonagesimo quarto statuta sunt haec apud Cistercium in Cisterciensis ordinis Capitulo generali. 1.  In primis, diffinitiones omnes et singulas anno nuper lapso et in ultimo praeterito Capitulo generali factas et editas ratificat, confirmat et approbat Capitulum generale. 2.  Pro contributionibus.  Item, cum Ordo noster cisterciensis, etc. ut supra in anno 1391. 3.  Ad cogendum debitores Cistercii.  Ad requestam reverendi in Christo patris domini abbatis et conventus monasterii Cistercii, etc. ut supra in anno 1393. 4.  Excusatio abbatum.  Item, abbates Ordinis universi, qui ad praesens generale Capitulum non venerunt, etc. ut supra in anno 1393, usque huc : solos autem et dumtaxat abbates infra scriptos qui impedimentum seu licentiam habentes huiusmodi de ipsis debitam fidem fecerunt, secundum dicta papalia instituta, ut constat eidem Capitulo, habet ipsum Capitulum inde et super hoc favorabiliter excusatos, scilicet de Ursicampo, de Leoncello, de Carmeya, de Longoponte, de Cheminone, de Alpibus, de Vacellis, de Dunis, de Claromarisco, de Prulliaco, etc. 5.  Mordaci conscientia considerans Capitulum generale nonnullorum Ordinis fundatorum atque benefactorum animas piis votis, et quae adhuc viventes devotius optavere suffragiis et precibus Ecclesiae in plerisque Ordinis ipsius monialium monasteriis, proh dolor, eo fraudari, quia tum propter proventuum, ac per hoc regularium personarum minorationem tenuitatemve primaevae fundationis, tum propter monasteriorum ipsorum detestabile longaevum regimen, regularis in eisdem monasteriis adeo periit observantia, ut nec repromissae quidem fundatoribus celebrentur missae, nec laus ipsa quoque canonica Deo canora voce psallatur, sed unde sumpsisse debuerat clerus sanctitatis exemplum, speculum voluntariae subiectionis, ingenuitatis potentatum et devotionis fervorem, tepens popularis simplicitas inde, proh dolor, oriatur hiis et illis derisionis occasio, materia scandali, religionisque contemptus ; satagit viribus omnibus memoratum generale Capitulum de competenti super huiusmodi fraude defunctorum remedio providere, praesertim autem quoad monasterium Vallisbaionis, Lingonensis dioecesis, cuius adeo rarae sunt, et successu temporis minorantur facultates et proventus, ut non nisi duae tantum inibi resideant moniales, divinus cessaverit cultus, et *iam iamque* corruerit pars maxima structurarum, monasterium ipsum Vallisbaionis vacuum membris, possessionibus, iuribus, bonis, libertatibus et pertinentiis suis universis, unit memoratum generale Capitulum, incorporat, et pro perpetuis temporibus annectit monasterio Albaeripae dioecesis et Ordinis eorumdem ; ita tamen quod sublatis de medio vel alibi collocatis in eodem Ordine praedictis monialibus, quibus per abbatem et conventum dicti monasterii Albaeripae vult et praecipit idem Capitulum, pensionem annuam moderatam et rationabilem pro modulo facultatum dicti loci, quoad vixerint, assignari, monachum unum dicti Ordinis vel plures in dicto Vallisbaionis loco deputet dictus abbas Albaeripae, qui missam vel missas secundum proventuum loci quantitatem pro fundatorum et benefactorum eiusdem animabus celebrent, locumque reparent saepedictum, manuteneant et gubernent. 6.  Contra abbates qui non miserunt scolares.  Cum abbates infra scripti, videlicet monasteriorum de Alta cumba, de Eleemosina, de Monte Sanctae Mariae, de Rigniaco, de Curia Dei, Mansiadae, de Bonavalle Ruthenensi, de Castellariis, de Fulcardimonte, de Bello becco, de Bona requie, de Alpibus, de Stamedio, de Valloliis, de Silvanesio, de Bonacumba Ruthenensi, de Bardonis, de Gimonte, de Bonofonte in Vasconia, de Vallemagna, de Scala Dei in Vasconia, de Lococrescenti, de Albispetris, de Pietate, de Valle bona, de Fontefrigido, de Benedictione Dei, de Monasteriis in Argona, de Insula Barrensi, de Bullencuria, de Balerna et de Altaripa tenerentur et deberent ac debuissent, etc., ut supra in anno 1393.  Insuper praecipitur abbatibus monasteriorum de Miratorio, de Casania, de Casiviaco, de Tribus fontibus, de Albaripa, de Albis fontibus, de Alto Christo, de Caheirio, de Alto fonte, et de Moris sub excommunicationis sententiae poena praecipit, quatinus infra instans festum Omnium Sanctorum ipsi et eorum quilibet quindecim francos auri pro dimidia bursa unius scolaris cellerario vel bursario ad hoc in Parisiensi studio deputatis solvant integraliter et complete. Qui quidem abbates sic inter se de scolari mittendo conveniant, qui videlicet abbas quilibet de praenominatis teneatur per tot annos pro scolari alterius contribuere, pro quo idem pro alio subventionem suscepit, abbate Miratorii contribuente cum domino Firmitatis, et e contra. 7.  Si, sacro veritatis Evangelio testante, salva facta fuit tangens fimbriam vestimenti Christi mulier, quae duodecim annis fuerat sanguinis fluxum passa, et quod est mirabilius, sed omnipotenti Deo difficile nihil existit, ex influxu gratiae suae pleniori salvi facti sunt alias quicumque male habentes ipsius vestimenti Salvatoris nostri manu fimbriam tetigerunt, secundum humanas etiam leges rei salvantur homines ad mortalis Imperatoris statutam fugientes, multo magis iustius decet et ratio dictat, devotioni fidelium congruit et fidei proficit christianae, ut quicumque manducans in altaris benedicto sacramento corpus Domini nostri receperit Salvatoris per quod in ipso Salvatore et ipse Salvator in eo manere, Salvatoris ipsius testimonio comprobatur ab hominibus ob ipsius reverentiam sacramenti sicut possunt honoretur uberius, et gratias obtineat ampliores. Propter hoc igitur ad omnipotentis Domini Dei nostri laudem et gloriam, et ad maiorem tanti reverentiam sacramenti in quo sanctissimo sacramento transcendens omnem plenitudinem largitatis, omnem modum dilectionis excedens, Iesus Christus Dominus Deus noster corpus suum in cibum et sanguinem in potum sub specie panis et vini sumendum fidelibus dereliquit, et sic ex singulari et admiranda liberalitate sua donator ipse venit in domum, et datum est idem penitus cum donatore. Et ut Ordinis personae maxime per hoc excitentur ad ferventius et maiori devotione celebrando frequentandum ipsum altaris salutiferum sacramentum, et sumendum saepius ipsius Domini nostri Iesu Christi corpus et sanguinem animo spiritualiter laetiori, praenominatum Capitulum generale statuit, ordinat et diffinit, ut nulli monacho, converso, novitio vel donato, aut alterius sexus utriusque personae cuivis Ordinis nostri, vapulationis in capitulo, vel alibi, seu panis et aquae vel alia poena quaevis vel poenitentia corporalis facienda, sustinenda vel portanda, ipsa die qua celebraverit vel corpus Domini nostri Iesus Christi receperit, imponatur, nec eam facere teneatur aut cogatur, vel debeat sustinere, nisi forsan casus exigeret, quod dispositioni superioris tunc praesidentis relinquitur, sola excepta poena detentionis ad custodiam et custodiae firmae sui corporis in aliquo clauso et firmato, sicut deberet fieri, loco tuto, vel nisi ad evitandas dictas solum poenas vel poenitentias fraudulenter, quod avertat Deus, et non devotionis vel alia causa forte motus ad hoc celebrare, vel communicare verisimiliter praesumeretur. 8.  Cum dominus abbas Cistercii reformator totius Ordinis nostri Cisterciensis, ex commissione sibi data per Capitulum generale, citari fecisset peremptorie coram ipso in dicto monasterio Cistercii, assensu idque requirente domino de Claravalle, ad certam et assignatam diem abbatem monasterii Cariloci dicti nostri Cisterciensis Ordinis, Bisuntinensis dioecesis, visurum et auditurum decerni et declarari per ipsum dominum Cistercii, ipsum abbatem Cariloci sententias suspensionis a divinis per et secundum felicis recordationis domini Benedicti papae XII et excommunicationis latae sententiae per dicti nostri Cisterciensis Ordinis, et per ipsius Ordinis Capituli generalis statuta et ordinationes latas, damnabiliter incurrisse, et animo indurato, proh dolor, diutius sustinuisse, et adhuc, quod est gravius, sustinere, etc. Et hoc ex et pro eo quod temporibus et annis praeteritis non misit ad studia generalia Ordinis, nec in eisdem studiis tenuit, sicut debebat, monachos scolares cum bursa et provisionibus debitis et statutis, et ulterius processurum et facturum procedi et fieri visurum, in et super praemissis prout et quod foret rationis, cum intimatione quod, sive comparet sive non, coram ipso modo praemisso, in et super praemissis procederet, et faceret ulterius idem dominus Cistercii prout et quod foret rationis. Et ipse abbas dicti monasterii Cariloci ad dictum locum, monasterium Cisterciense et diem assignatam sibi coram ipso domino Cistercii per se vel per alium non comparuerit, sufficienter per ipsum dominum Cistercii et super hoc per totam assignatam sibi diem expectatus. Propter quod dictus dominus Cisterciensis praedictum abbatem praedicti monasterii Cariloci sua et totius Ordinis nostri Cisterciensis generalis Capituli auctoritate, reputavit contumacem et decrevit ac declaravit ipsum abbatem Cariloci, suspensionis a divinis per et secundum praedicta statuta papalia et excommunicationis latae sententiae, per et secundum dicti nostri Cisterciensis Ordinis ac ipsius Ordinis Capituli generalis ordinationes et statuta latas damnabiliter meruisse, et animo indurato diutius, proh dolor, sustinuisse, et adhuc, quod est gravius, sustinere, ex et pro eo quod temporibus et annis praeteritis non misit, sicut praemittitur ad studia generalia Ordinis, nec in eisdem studiis tenuit, sicut debebat, monachos scolares, cum bursa et provisionibus debitis et statutis. Et quod interdictum sibi per dicta statuta papalia propter hoc ingressum ecclesiae, et alias in et propter hoc poenas inflictas per plures annos pertinaciter toleravit, et ipsum abbatem Cariloci suspensum et excommunicatum modo praemisso palam et publice nuntiandum et evitandum, prout haec omnia praemissa in litteris et processibus in, de, et super hoc factis et habitis plenius continetur. Capitulum igitur generale considerans et attendens praemissa omnia et singula rite, iuste et canonice facta et habita, ipsa prout sunt facta et habita ratificat, approbat et confirmat, de Morimundo, de Longo vado, de Albaripa, de Bella valle, de Caritate, de Bithania, de Clarofonte, de Theoloco, de Aceyo, et de Dulci valle, et aliorum dicto monasterio Cariloci vicinorum monasteriorum abbatibus, ac ipsorum monasteriorum praedictorum et praedicti monasterii Cariloci prioribus, supprioribus et aliis monachis singularibus in virtute sanctae obedientiae et sub excommunicationis sententiae poena tenore praesentis ordinationis firmiter mandans, praecipiens et iniungens dictum Capitulum generale, quatinus dictum abbatem dicti monasterii Cariloci singulis diebus dominicis et festivis solemnibus dum et quando tenuerint capitula quotidiana in dictis suis monasteriis solito more suspensum et excommunicatum modo praedicto et ex causa praedicta palam et publice nuntient, et ipsi ac aliae personae Ordinis ipsum abbatem Cariloci suspensum et excommunicatum evitent, nec cum eo participent quovismodo, nisi dumtaxat in casibus a iure permissis. ORATIONES. 9.  Pro Sanctissimo in Christo Patre ac Domino Domino divinae Providentiae Papa nunc universalem Ecclesiam gubernante et pro dominis nostris cardinalibus, et specialiter pro domino cardinali Saluciarum Ordinis nostri benevolo protectore, pro dominis primatibus, patriarchis, archiepiscopis, episcopis, abbatibus, abbatissis et pro religiosis omnibus Ordinum quorumcumque, dicantur tres *missae,* una videlicet de Spiritu Sancto, altera de Sancta Cruce, tertia de Beata Virgine in singulis monasteriis Ordinis universi. 10.  Pro serenissimo domino nostro domino Carolo rege Francorum, domina regina consorte sua, pro domino duce Aurelianensi, pro dominis ducibus et ducissis Bituricensibus, Burgundiae et Borboniae, ac omnium praedictorum dominorum liberis et nobili prole, et pro nobili sanguine Franciae, ac omnibus regibus et reginis, ducibus et ducissis, comitibus et comitissis, baronibus et baronissis, ac omnibus aliis nobilibus et dominis fidelibus, in pace et unitate sanctae Matris Ecclesiae existentibus, dicantur tres missae, una videlicet de Spiritu Sancto, altera de Sancta Cruce, et tertia de Beata Virgine, a singulis sacerdotibus Ordinis universi. 11.  Pro burgensibus, mercatoribus et laboratoribus, et maxime benefactoribus Ordinis universi, ac universo populo christiano in pace et unitate sanctae Matris Ecclesiae constituto, dicatur una missa de Spiritu Sancto in singulis monasteriis Ordinis universi. 12.  Pro felicis et inclitae recordationis dominis quondam nostris dominis Philippo, Iohanne et Carolo regibus Francorum, et reginis eorum consortibus ultimo defunctis, pro domina ducissa Aurelianensi ultimo defuncta, pro dominis ducibus et ducissis Burgundiae ultimo defunctis ac praedecessoribus eorum, pro dominis comite et comitissa Flandriae, et domina comitissa Atrebatensi ultimo defunctis et praedecessoribus eorum universis, et pro omnibus et singulis baronibus, baronissis, et aliis nobilibus defunctis, pro religiosis omnibus, et maxime professis Ordinis nostri et pro omnibus benefactoribus nostris et aliis fidelibus defunctis dicantur tres missae *de Requiem* a singulis sacerdotibus Ordinis universi. 13.  Pro pace et unitate sanctae matris Ecclesiae, dicantur tres missae *de Pace* in singulis domibus Ordinis universi. DIFFINITIONES ANNI 1394. 14.  Querimoniam domini abbatis Firmitatis suique conventus suscepit Capitulum generale in substantia continentem, quod cum dominus Theobaldus de Barris dicti monasterii Firmitatis monachus, ac sacrae theologiae professor, tempore suae promotionis ad monasterium Vallis benedictae, et postquam plurima bona, libros videlicet, equos, vestes, pecuniam et alia quae tempore suae promotionis et antea possidebat, et ab ipsis abbate et conventu praedictis mutuo receperat, ad dictum monasterium Vallis benedictae detulerit, de quibus nulla restitutio praefatis de Firmitate facta fuerit, in iuris iniuriam, transgressionem statutorum Ordinis, et ipsorum conquerentium detrimentum ; cupiens igitur generale Capitulum unicuique reddere quod suum est, abbati monasterii Bonaevallis, Viennensis dioecesis, in plenaria potestate committit, quatinus dictos abbatem et conventum Vallis benedictae ad restitutionem dictorum bonorum praefatis de Firmitate faciendam per censuram Ordinis compellat et coerceat absque strepitu et figura iudicii, scilicet summarie et de plano. 15.  Concessionem unius missae et aliorum suffragiorum fiendorum singulis hebdomadis per abbatem et conventum monasterii Boni portus, pro nobili viro Petro Gongoul milite, domino de Romulla, prout in tractatu et litteris quibus praesentis confirmationis scriptum ad petitionem dictorum de Bonoportu affigi vult Capitulum generale, si et in quantum dictus tractatus ac concessio rite et iuste alias praecesserint, dictum generale Capitulum ratificat et confirmat. 16.  Cum abbas Escharleyarum in praesentia Diffinitorum Capituli sponte recognoverit se realiter recepisse a domino Gerardo bonae memoriae quondam abbate Cistercii quadraginta francorum auri mutuum, de qua summa seu debito viginti francos solum solvit, generale Capitulum dicto abbati Escharleyarum praecipit districtius et iniungit sub excommunicationis sententiae poena, quatinus infra instans festum Omnium Sanctorum reliquos viginti francos solvat integraliter vel quittanciam de solutione, quam habere se asserit, infra dictum festum ostendat domino Pontigniaci, quem ad hoc iudicem constituit idem Capitulum in ipsius potestate. 17.  Cum abbas Escharleyarum in Diffinitorum Capituli generalis praesentia sponte recognoverit, confessusque fuerit se debere realiter domino abbati et conventui Cistercii quinquaginta francos auri, ratione arreragiorum certi redditus, de quo tunc agebatur, quos promisit solvere infra annum, generale Capitulum dicto abbati Escharleyarum praecipit districtius et iniungit sub excommunicationis latae sententiae poena, quatinus dictos quinquaginta francos dicto domino Cistercii, vel eius certo mandato, solvat integraliter et complete infra annum a data praesentium computandi. 18.  Praecipitur abbati Escharleyarum sub excommunicationis latae sententiae poena, quatinus quindecim francos auri, quos ipse confitetur mutuo recepisse ab abbate de Campis bonis, tempore quo erat Ordinis procurator, infra instans festum Nativitatis Domini solvere non negligat dando in mandatis primo abbati Ordinis qui super hoc fuerit requisitus, quatinus sententias contra eum comminatas infligat, publicet, denuntiet et aggravet prout fuerit rationis. 19.  Absque ulteriori relatione generali Capitulo facienda, committit idem Capitulum domino Pontigniaci auctoritatem inquirendi de tractatu habito seu habendo inter nobilem et discretum dominum de Troucheto et abbatem ac conventum monasterii Quinciaci, super ordinatione ac concessione cuiusdam anniversarii annuatim in dicto monasterio pro dicto nobili celebrandi, ipsumque tractatum in plenaria potestate ipsius Capituli confirmandi. 20.  Cum fratribus Dionisio de Bannoto et Odoni Ude monachis monasterii Ioyaci, ob suorum demeritorum exigentiam inhabilibus, dispensat generale Capitulum, ipsosque restituit ad omnes actus legitimos Ordinis incluso abbatiali honore, dum eorum merita exegerint, et concurrerit abbatis proprii et conventus beneplacitum et assensus. 21.  Domino Claraevallis committit generale Capitulum plenariam potestatem compellendi per censuram Ordinis abbatem et conventum monasterii de Cheminione ad solutionem decem librarum, in quibus abbas et conventus monasterii de Cahercio, occasione fratris Guillelmi de Blesia monachi de Cheminione, qui cum praedictis de Cahercio per annum integrum in hospitalitate mansit, est rationabiliter obligatus iuxta Ordinis instituta. 22.  Ad petitionem abbatissae et conventus monasterii de Refugio Beatae Mariae prope Ath, dispensat generale Capitulum cum sorore Ysabella de Teure dicti monasterii moniali, quod non obstante puerperio, de et super quo convicta existit et punita secundum Ordinis instituta, assumi possit et valeat, suis exigentibus meritis, ad omnes actus legitimos Ordinis administrationis et alia, dum aliud canonicum non obsistat. 23.  Cum sacrosancta mater Ecclesia numquam claudit gremium redeunti et frater Petrus Generis, nuper professus in monasterio de Alpibus, ab abbate proprio obtinuerit licentiam transferendi se ad aliud monasterium Ordinis alterius, in quo posset invenire abbatem alium receptorem, ipseque frater Petrus saniori fretus consilio, totis desideriis redire cupiat ad praedictum monasterium tamquam ovis de ovile, in quo magis credit et sperat, vota repromissa reddere quam alibi, et animae suae salutem facilius operari, generale Capitulum volens desideria iusta petentium obaudire, de Bono monte et Chesiriaco monasteriorum abbatibus et eorum cuilibet in solidum in plenaria ipsius potestate committit, quatinus de, et super huiusmodi facto se informent cum abbate et conventu de Alpibus, et si dictum fratrem Petrum repererint esse dicti monasterii et nullius alterius professum, quodque in ipso monasterio possit sine scandalo commorari, abbatem loci ad ipsum recipiendum coerceant et compellant, vel ei alibi provideant de congrua sibi in Ordine mansione. 24.  Ad petitionem abbatis Prulliaci, Senonensis dioecesis, generale Capitulum committit reverenter et iniungit dominis Cistercii et Pontigniaci monasteriorum abbatibus Cabillonensis et Lingonensis dioecesium, et eorum cuilibet in solidum, quatinus omnes et singulas Ordinis nostri Cisterciensis personas, quas repererint obligatas esse seu teneri dicto abbati et conventui monasterii Prulliaci in quibuscumque pecuniarum summis et rebus aliis, ad satisfactionem integram et completam per censuram Ordinis, auctoritate dicti Capituli ac in eius plenaria potestate coerceant viriliter et compellant, invocato ad hoc, si opus fuerit, iudicum ecclesiasticorum auxilio et brachii saecularis. 25.  Desolationi monasterii Curiae Dei ex tenui fundatione, debitorum sarcina, ac aedificiorum ruina procedenti, sub sigilli abbatis et conventus dicti monasterii petitorie expositae, generale Capitulum compatiens et condolens, de Eleemosina, sacrae theologiae professori, ac de Sacra Cella monasteriorum abbatibus committit et iniungit quatinus ad dictum monasterium de Curia Dei personaliter se transferant, ac de statu et inopia monasterii se informent cum diligentia, et inde faciant quod fuerit secundum statuta papalia et Ordinis faciendum. 26.  De et super petitione porrecta pro parte abbatis et conventus Bitaniae continente in substantia, quod cum in villa de Vallibus Sancti Eligii dudum forent quinquaginta mansiones, quo propter territorii sterilitatem et intolerabilem servitutem, ut asserunt habitantes, vix decem domus inhabitatae consistant, dignaretur generale Capitulum alleviandi praefata onera licentiam impertiri, ne villa praefata inhabitata remaneat et exinde maius incommodum praedicto monasterio subsequatur, domino Morimundi patri abbati dicti monasterii Betaniae committit generale Capitulum quatinus, ad dictum monasterium personaliter accedat, et habito hinc et inde colloquio, sequenti referat Capitulo generali. 27.  In praesentia Diffinitorum Capituli generalis iuravit abbas de Barbello super sanctum canonem missae manu apposita, numquam de cetero relabi in carnis contagio, de et super quo accusatus existit et plurimum diffamatus ; et in casu quo de contrario convinceretur processu temporis, correctioni domini Cistercii et nullius alterius se submittit. 28.  Ad requestam abbatis et conventus Loci crescentis, Bisuntinae dioecesis, generale Capitulum iniungendo committit de Bella valle et Caritate monasteriorum abbatibus praedictae dioecesis, et eorum cuilibet in solidum, quatinus omnes et singulas nostri Cisterciensis Ordinis personas, quas repererint obligatas esse seu teneri dictis abbati et conventui Loci crescentis in quibuscumque pecuniarum vel aliarum rerum debitis, ad satisfaciendum dictis requirentibus per censuram Ordinis auctoritate dicti Capituli, ac in eius omnimoda potestate viriliter coerceant et compellant, invocato ad hoc, si opus fuerit iudicum ecclesiasticorum auxilio et brachii saecularis. 29.  Ex superabundanti gratia, Capitulum generale probare volens amplioris occasionem virtutis, dispensat cum fratribus Petro Berche et Ioanne Poignant monachis monasterii Loci crescentis, alias et apostasia per generale Capitulum relevatis, abbatiatu secluso, intellecto utriusque spirituali profectu, utrumque ad honorem abbatialem habilitat et assumit, abbatis proprii ac conventus concurrente consensu. 30.  Cum fratre Radulpho de Batencour monacho Sacri portus, alias de Barbello, in carnis contagio comprehenso dispensat generale Capitulum quod, praemissis non obstantibus, suis exigentibus meritis, ad Ordinis actus assumi valeat, secluso abbatiali honore. 31.  Inhibetur sub poena excommunicationis latae sententiae scolaribus Ordinis universi Tholosae commorantibus, ne de cetero, prout eorum aliqui consueverunt hactenus, in villa cum saecularibus quovis modo commorentur, sed omnes et singuli in Sancto Bernardo commorentur et regulariter vivant, prout in Parisiensi studio est fieri consuetum. 32.  Ut auferatur malae suspicionis occasio, ac inter superiores et subditos amplioris unitatis vinculum generetur, praecipitur patribus abbatibus in virtute sanctae obedientiae quatinus, omnes et singulos abbates sibi immediate subditos, ad trahendam residentiam canonicam in monasteriis propriis per censuram Ordinis indissimulate coerceant, nisi causa subsit tam rationabilis et evidens quod merito debeat acceptari. 33.  Cum ad aures Capituli devenerit abbatem Escharleyarum fore de dilapidatione monasterii, carnis contagio et aliis sceleribus diffamatum, dominis de Pontigniaco et de Fonteneto monasteriorum abbatibus sacrae theologiae professoribus, et eorum cuilibet, committitur quatinus, quam primum commode poterunt ad dictum monasterium accedant personaliter, de et super praemissis se informent cum diligentia, et quidquid inde repererint per testes idoneos seu alia documenta, dominum Cistercii reformatorem Ordinis informare non omittant, citando dictum abbatem Escharleyarum personaliter ad diem competentem coram dicto domino Cistercii visurum, auditurum et consequenter processurum in praemissis, prout rationis fuerit et negotii qualitas hoc requiret. 34.  Committitur dominis de Pontigniaco et de Fonteneto monasteriorum abbatibus et eorum cuilibet in solidum, quatinus de et super tractatu et alienatione quatuor candarum vini, de quo vertitur quaestio inter abbates et conventus monasteriorum Escharleyarum et Rigniaci, se informent cum diligentia, et secundum negotii exigentiam, papalibus et ordinis institutis confirment vel infirment, et apponant in principali et accessoriis iustitiae complementum. 35.  Ordinatio atque concessio unius missae quotidianae, quas fecerunt abbas et conventus Obazinae, domino Gerardo Guichardi precentori Caturcensis, benefactori dicti monasterii, si et in quantum singula in litteris quibus generalis Capituli praesentis confirmatio affigitur alias rite procedunt, per ipsum Capitulum generale approbatur. 36.  Cum serenae generositatis Principissa domina Yolandis de Flandria, comitissa Barrensis, et domina de Cassel, certam portionem de iardinis ad studium nostri Ordinis Parisius spectantibus, et infra dicti studii ambitum situatis, contiguisque praedictae dominae domui, assignando certum annuum redditum sive censum rationabilem, et prout rei qualitas hoc requiret coniungere cupiat dictae domui suae, de Capituli generalis beneplacito et assensu, dictum Capitulum volens praedictae dominae desideriis iustis complacere, devotionemque quam ad nostrum gerit Ordinem confovere, abbati monasterii Belliprati dicti studii praesentato, necnon ipsius studii provisori sacrae theologiae professori, iniungendo committit quatinus, adhibito et audito graduatorum domus consilio unanimiter inter se discutiant, et consequenter tractent cum domina praedicta de censu annuo super dictam jardinorum portionem quam postulat, ad dictamen proborum virorum perpetuo imponendo, de quo censu praefata domina se obligat, et de facto solvat et respondeat in exonerationem et diminutionem, seu acquittationem plenam XXV librarum parisiensium, annis singulis dicto Capitulo nostrae dominae per scolares dicti studii debitarum. 37.  Pensiones et gratias universas factas domino Iohanni de Vineriis, monacho Bullionis, per abbatem et conventum loci, si et in quantum rite procedunt, Capitulum ratificat et confirmat. 38.  Condolendum senium et *invaletudinem* abbatum monasteriorum Igniaci, Longivadi atque Cahercii attendens generale Capitulum, ipsos habet perpetuo a via et accessu Capituli favorabiliter excusatos. 39.  Reformationem monasterii de Capella Thosan cuius abbas, prout ad generalis Capituli notitiam fide dignis relatibus est deductum, ad tantam dementiam iam devenerit, ut Ordinis instituta et patris abbatis monita vilipendat et contemnat, abbatibus monasteriorum de Dunis, patri abbati loci, de Camberone et de Claromarisco committit in ipsius Capituli et Ordinis plenaria potestate, dans eis auctoritatem ac potestatem in dicto monasterio visitandi, corrigendi, reformandi, statuendi tam in spiritualibus quam in temporalibus, tam in capite quam in membris, quaecumque ibidem visitationis, correctionis seu reformationis beneficio noverint indigere ; et est intentionis Capituli quod reformatio huiusmodi ad expensas reformandi monasterii compleatur. 40.  Conceditur abbati Ioyaci quod ipse absolvi possit a casibus generali Capitulo reservatis per quemcumque abbatem de Ordine quem duxerit eligendum. 41.  Abbati de Mortuomari committitur quatinus, de et super iniuriis quas frater Almaricus, monachus Boniportus, abbati Belliprati dixisse cognoverit, informatione praehabita, auctoritate Capituli faciat, si et prout fuerit, servato iuris ordine, rationabiliter faciendum. 42.  Dispensatur cum fratribus Thoma Damercio, Iohanne Le Mercier et Petro Folie, sacerdotibus monachis monasterii de Voto, propter eorum demerita in ultimo gradu et ordine constitutis, quod ipsi, sine alia gratia, missarum solemnia, ut ceteri de monasterio suo, valeant celebrare. 43.  Litteras donationis Gillesonni Hyonne, familiaris et donati monasterii de Bonofonte Remensis dioecesis, si et in quantum rite procedunt, generale Capitulum ratificat et confirmat. 44.  Ad petitionem abbatis de Ripatorio, committitur abbati de Fonteneto sacrae theologiae professori, quatinus fratrem Aegidium dicti monasterii de Ripatorio, de monasterio monialium de Marcilliaco, in quo praeter abbatis proprii voluntatem residet, de dicto monasterio monialium abiiciat et expellat. 45.  Cum de expresso generalis Capituli mandato, citatus fuerit abbas Alti Christi per abbatem Montis Sanctae Mariae ad praesens generale Capitulum, et ad instantiam de Bellavalle et de Caroloco monasteriorum abbatum, hinc est quod ipsum abbatem Alti Christi praedictum contumacem reputat, et propter contumaciam excommunicat et excommunicatum denuntiat ab omnibus evitandum. 46.  Concordiam, conventionem et pactum factum inter et per dominum Nicolaum Buchet militem, et abbatem ac conventum monasterii de Strata, de solutione quatuor librarum parisiensium fienda de cetero annis singulis illis de Strata per memoratum militem et ipsius successores, si et in quantum omnia et singula in ipsa conventione contenta rite procedunt, confirmat et ratificat Capitulum generale. 47.  Instante abbate Fonteneti committitur abbati de Chesiriaco, quatinus citet peremptorie ad anni sequentis futurum Capitulum, videlicet ad secundum diem ipsius, fratrem Iacobum Quarti priorem monasterii de Alpibus, responsurum ad ea quae contra ipsum proponere intendit praedictus de Fonteneto, cum intimatione quod, sive comparuerit sive non, contra ipsum procedetur, prout fuerit rationis. 48.  Committitur abbati Prulliaci et provisori studii Sancti Bernardi auctoritas dandi licentiam abbati de Sacro portu, alias de Barbello, auctoritate Capituli generalis vendendi de silvis non caeduis usque ad summam centum francorum auri, si tamen monasterii necessitas hoc requirat. 49.  Ad petitionem abbatis de Campis bonis committitur abbati Mansiadae, quatinus ipse per censuram Ordinis compellat et coerceat viriliter abbatem de Bona cumba ad solvendum et reddendum abbati Bonae vallis Ruthenensis summam centum triginta florenorum Capituli, in quibus est obligatus eidem tamquam commissario per Capitulum deputato, ratione arreragiorum per dictum de Bona cumba debitorum, et ipsum abbatem de Bona valle eadem auctoritate compellat per censuram memoratam ad reddendum et solvendum praedictam summam ex integro, praedicto de Bonis campis, cui praedicta summa fuit assignata per dominum Cistercii, ratione stipendiorum eidem debitorum pro tempore quo ipse procuratoris nostri Ordinis in romana Curia officium exercebat, una cum refusione expensarum huiusmodi occasione factarum, prout de iure debito fuerit faciendum. 50.  Abbatibus de Bona valle, Viennensis dioecesis, et Mansiadae committit generale Capitulum auctoritatem et plenariam potestatem concedendo licentiam abbati et conventui monasterii Camporum bonorum tradendi ad censum annuum et in emphiteosim perpetuam certas possessiones, terras steriles et eis inutiles, diminuendi etiam certos census adeo excessivos quod, occasione excessus huiusmodi, terrae remaneant incultae nullum eis commodum afferentes, confirmandi etiam praedicta auctoritate Capituli memorata, papalibus et ordinis statutis, prout commode poterunt, observatis. 51.  Informatum generale Capitulum de emendatione sororis Margaritae de Brienna monialis de Valle Vinearum, quae propter incontinentiae vitium, de et super quo ad superiorum praeceptum peregit poenitentiam salutarem, inhabilis reputabatur, eamdem ad omnes actus legitimos Ordinis, nihil excipiendo, habilitat et restituit dictum generale Capitulum, dum aliud canonicum non obsistat.
Anno Domini millesimo trecentesimo nonagesimo quinto statuta sunt haec apud Cistercium in Cisterciensis ordinis Capitulo generali. 1.  Item (*sic*), abbates Ordinis universi qui ad praesens generale Capitulum non venerunt, etc. ut in Capitulo generali anni 1391, usque huc : Quatuor etiam primis abbatibus Ordinis, cuilibet in generatione sua, datur potestas plenaria exigendi, levandi et recipiendi dictum duplum modo quo poterunt fortiori. Solos autem et dumtaxat abbates infra scriptos, qui impedimentum seu licentiam habentes huiusmodi de ipsis debitam fidem fecerunt, secundum dicta papalia instituta, ut constat eidem Capitulo, habet ipsum Capitulum inde et super hoc favorabiliter excusatos, scilicet, Cariloci, de Insula Barrensi, de Maceriis, de Benedictione Dei in Alvernia, de Aquabella, de Cheminone, de Caroliloco, de Bonoportu, de Regali monte, de Bullencuria, de Brolio, de Alto fonte, de Mortuo mari, de Strata, de Fontemorum, de Valencia, de Trisagio, de Gratia Dei, de Morolia, de Charone, de Castellariis, de Rupibus, de Ripatorio, de Domo Dei, de Septem fontibus, de Loco crescenti, de Alta silva, de Stella, de Loco regio, de Valle regis, de Tribus fontibus, de Curia Dei, de Longoponte, de Ursicampo, de Alta comba, de Cassania, de Caladia, de Vallibus in Ornesio, de Caroliloco, de Bellona, de Rupibus, de Bono radio, de Theoloco, de Bonofonte, de Boheriis, de Fusniaco, de Alta Christa, de Alta ripa, de Capella Tosan, de Bodelo, de Charmeya, de Recluso, de Thela, de Campis bonis, de Prulliaco, de Barbello, de Longo villari, de Valle lucenti, et de Sigilleriis. 2.  Cum propter dissentiones et guerrarum turbines, etc., ut in anno 1392 (*stat. n°* 4). 3.  Cum Ordo noster Cisterciensis, etc., ut supra in anno 1390 (*stat. n° 7 ; sed in hoc praesenti anno, contributio imposita est novem millium florenorum*). 4.  Ad requestam reverendi in Christo domini abbatis et conventus monasterii Cistercii, etc. ut supra in anno 1390 (*stat.* 19). 5.  Reformationem omnium et singulorum monasteriorum, aliorumque locorum conventualium utriusque sexus, et omnium et singularum personarum nostri Cisterciensis Ordinis, in regnis et dominiis serenissimorum principium dominorum Castellae et Portugalliae regum consistentium, in quibus, prout ad Capituli generalis audientiam pervenit, sunt plurima reformanda, domino abbati Morimundi et abbati quem secum duxerit eligendum, ipsum generale Capitulum committit per immediate praesens et secuturos tres annos, in ipsius generalis Capituli potestate eidem committens et firmiter iniungens dictum Capitulum, quatinus ad ipsa monasteria et loca conventualia et alia personaliter accedant, et ibidem cuiuscumque generationis existant, corrigant, statuant et destituant, visitent et reforment tam in *spiritualibus* quam in temporalibus, tam in capitibus quam in membris, quaecumque in eisdem instituenda, destituenda, statuenda, corrigenda, visitanda et reformanda viderint, secundum Deum, nostri Ordinis et papalia instituta, et generaliter omnia alia et singula gerant, exerceant et faciant circa praemissa, quae ad visitatoris et reformatoris officium pertinent et concernunt, invocato ad hoc, si opus fuerit, auxilio brachii saecularis ; et hoc ad expensas praemissorum monasteriorum et ceterorum locorum dicti Ordinis. Quas expensas abbates et abbatissae, ac praesidentes locis praedictis procurent, administrent et solvant dicto domino commissario integraliter sine mora, et ad hoc compelli valeant per ipsum commissarium per censuram Ordinis viriliter et districte. Universis igitur et singulis personis Ordinis in virtute sanctae obedientiae, et sub excommunicationis sententiae poena, commissionis huius tenore, dat idem Capitulum firmiter in mandatis, quatinus in omnibus et singulis supradictis praefatis commissario et reformatori obediant humiliter et devote, ipsique praestent auxilium, consilium et favorem. 6.  Cum inter reverendos in Christo patres dominos quondam qui praecesserunt et modernum qui nunc est, abbates et conventum monasterii Cistercii, et praedecessores nobilis viri domini Roberti de Gillans militis et ipsum dominum Robertum dominos proprietarios et possessores cuiusdam grangiae dictae Rolanges sitae prope villam de Gilleyo, cuius ipsi dominus abbas et conventus Cistercii domini existunt, et inter terras, haereditagia ac possessiones dicti monasterii Cistercii fuerint hactenus exortae, et prout sunt, ratione dictae grangiae de Rolanges multae rixae, contentiones, lites et discordiae, proh dolor, horribiliter damnosae ipsis dominis abbatibus et conventui dicti monasterii Cistercii, et nisi de remedio provideatur, praesumitur verisimiliter quod adhuc, quod absit, exorientur in futurum etiam valde graves, sicut pro parte dictorum dominorum abbatis et conventus dicti monasterii Cistercii fuit expositum et assertum coram Diffinitoribus praesentis Cisterciensis Capituli generalis. Praemissis incommodis cupiens, quantum potest, dictum generale Capitulum obviare, ad requestam ipsorum dominorum abbatis et conventus dicti monasterii Cistercii, licentiam et auctoritatem ipsis impertitur et concedit pro magna et evidenti utilitate suae et dicti monasterii Cistercii ac bono pacis ipsorum, ut septem libras turonenses monetas nunc currentis, quas ipsi in villa de Gillans et locis eidem circumvicinis in fructibus, redditibus et censibus percipiunt annuatim cum dicto domino Roberto de Gillans ad supradictam grangiam de Rolanges et quasdam terras, prata et possessiones, ac bona ad eamdem grangiam pertinentia, prout iam dictae partes inter se tractasse et concordasse dicuntur, seu prout commode potuerint valeant permutare. 7.  Cum abbas monasterii de Eschalleiis anno elapso nuper in Diffinitorum Capituli generalis praesentia sponte recognoverit, confessusque fuerit, se debere realiter domino abbati et conventui monasterii Cistercii quinquaginta francos aureos, ratione arreragiorum certi redditus, de quo tunc agebatur, quos promisit solvere infra annum, propter quod generale Capitulum tunc eidem abbati de Eschalleiis praecepit districtius et iniungit, sub excommunicationis latae sententiae poena, quatinus dictos quinquaginta francos aureos dicto domino Cistercii, vel eius certo mandato, solveret integraliter et complete infra annum tunc immediate postea secuturum ; quod tamen, sicut pro parte dictorum domini abbatis et conventus Cistercii extitit conquerendo monstratum Capitulo generali, nondum complevit, imo nec aliquid inde solvit, hinc est quod ad instantiam dictorum domini abbatis et conventus Cistercii domino abbati monasterii Pontigniaci committendo praecepit dictum Capitulum generale, quatinus, nisi dictus abbas de Eschalleiis per ipsum coram se propter hoc canonice vocandus docuerit se legitime dictos quinquaginta francos aureos, sicut debebat et ei fuerat iniunctum sicut superius exponitur, persolvisse, decernat et declaret dictum abbatem de Eschalleiis propter defectum dictae solutionis excommunicationis sententiam incurrisse, et ipsum excommunicatum publice nuntiet et nuntiari faciat in monasteriis praedictis de Pontigniaco et de Eschalleiis et aliis circumvicinis, prout de et super hoc fuerit requisitus. 8.  Virorum illustrium memoria, praesertim apud illos qui eorum beneficia susceperunt, nulla est dierum vetustate delenda, nullo fluxu temporis abolenda. Cum igitur dudum domino *Guillelmo* Curti felicis memoriae cardinali albo una missa alias promissa fuerit perpetua de *Requiem* post eius obitum, per generale Capitulum ex et pro eo quod ecclesiam Sancti Bernardi Parisius collapsam reparavit, quia etiam quinque millia florenorum et quingenta pro emendis redditibus de Alpeto et de Halis Parisius simul et semel misit, quia iocalibus et ornamentis ecclesiam librisque librariam Sancti Bernardi insignivit, redditus etiam pilei eiusdem ecclesiae legavit, de quo redditu tam dicta ecclesia quam Ordo iam ultra quinque millia et trecentos florenos recepit, Capitulum generale statuit, ordinat et diffinit praecipiendo districtius quatinus, prout iam consuetum extitit, in dicto Sancti Bernardi studio fiat unum solemne anniversarium in die sui obitus, videlicet undecima die mensis iunii, a cetero annuatim perpetuis temporibus cum pitantia sufficienti scolaribus, de et super proventibus ecclesiae solvenda, etiam si aliter dicatur quod factum non fuerit, atque dictum anniversarium in libris gradalibus ecclesiae et aliis annotetur. 9.  Cernens generale Capitulum oculis compassionis monasterium monialium de Bouchan, nostri Cisterciensis Ordinis, Morinensis dioecesis, in comitatu de Guines et confinibus Calesii situatum, saeviente inimicorum regni procella, aquarum *inundationibus* et aliis incommodis, quo vix possent brevi narratione describi, ad tantum bonorum spiritualium et temporalium exterminium devenisse, quod ubi solebat esse copiatus personarum Deo famulantium numerus nostris universis tam regularibus quam aliis propter bonorum temporalium inopiam effugatis, una solum monialis cum abbatissa egestate compulsae alibi victus necessaria procurare coguntur. Et quoniam, prout per informationem et relatum fide dignorum ad generalis Capituli notitiam est deductum, omnis resurgendi spes seclusa est, cum locus in quo fuit dictum monasterium situatum propter praetacta *inundationum* discrimina sit inaccessibilis ipsiusque monasterii redditus annui viginti quatuor francos vix attingat, et idcirco praemissis in debitam considerationem adductis, generalis Capituli providentia ipsum monasterium de Bouchan cum omnibus suis iuribus, redditibus, terris, pratis, possessionibus, bonis mobilibus et immobilibus et aliis quorumcumque nomine censeantur, monasterio monialium de Sancta Columba in Blandeka Ordinis et dioecesis praedictorum unit, annectit et incorporat perpetuo per praesentes. Ita tamen quod missae, anniversaria, ceteraque divini cultus obsequia, quae pro fundatorum et aliorum in dicto loco de Bouchan quiescentium animabus hactenus fieri consueverant et debebant, reiecta negligentia, in dicto monasterio de Blandeka persolvantur de cetero, et ad hoc per dominum Claraevallis patrem abbatem dicti monasterii indissimulate cogantur. 10.  Conventiones et pacta inita inter abbatem et conventum monasterii Bonaevallis dioecesis Viennensis, et Stephanum Fetar et Iohannetam eius uxorem, dicti monasterii donatorem, prout in instrumento recepto per manum Stephani Robini iurati curiae Viennensis continetur plenius, generale Capitulum confirmat et ratificat, volens ipsum Capitulum dicto instrumento affigi, ad maioris roboris firmitatem huiusmodi confirmationis decretum. 11.  Controversiam et querelam abbatis Rigniaci ac fratris Hugonis de Loco crescenti generale Capitulum in tali statu decrevit persistere, donec videlicet dominus Claraevallis, cui dictum Capitulum totale negotium cum emergentibus et dependentiis, per se vel alium terminandi omnimodam potestatem tribuit, ad dictum monasterium valeat se transferre ; et interim dictus frater Hugo in praefato monasterio Rigniaci, si voluerit, tute remaneat, et sine molestia praemissorum occasione quomodolibet inferenda. 12.  Cum fratre Desiderio monacho de Insula Barrensi gratiose dispensat generale Capitulum, ut non obstante quod olim iuvenili seductus lascivia nullo prorsus alio crimine diffamatus, habitu tamen regulari reiecto, fere per duos annos cum dimidio et apostatando per duos annos vel circiter, ad omnes actus legitimos, abbatiali dignitate seclusa, valeat promoveri. 13.  Ad petitionem abbatis de Insula Barrensi dispensat generale Capitulum cum fratre Humberto monacho suo, qui non obstante quod ipse publice habitu regulari temere deposito ne pro carnis contagio, aliisque criminibus puniretur in Ordine, per saeculum damnabiliter evagaverit, ad habitum regularem per ipsum abbatem restitui valeat, et attenta penuria sacerdotum dicti monasterii divina possit et valeat solemnia celebrare. 14.  Quia crescente contumacia crescere debet et poena, et abbas de Alto Cristo, instantibus de Bella valle et de Caro loco monasteriorum abbatibus, anno praeterito propter contumaciam excommunicatus fuerit in Capitulo generali, et in eadem excommunicatione damnabiliter perseveret, ipsum abbatem Alticristi Capitulum praesens aggravat praecipiendo districtius eum ab omnibus evitari. 15.  Ad petitionem abbatis et conventus de Loco regio committitur abbatibus de Oliveto et de Pratea quatinus de paupertate et inopia dicti monasterii de Loco regio se informent cum, diligentia quae si tanta fuerit quod ipsius monasterii debita persolvi, et aedificiorum ruinae reparari nequeunt absque venditione viginti arpentorum silvae non caeduae, ipsam venditionem faciendi auctoritate Capituli generalis et absque alia relatione ipsi Capitulo facienda, licentiam tribuant et concedant, proviso quod pecunia de venditione huiusmodi habita in nullos usus alios quam in debitorum solutionem et aedificiorum reperationem quomodolibet convertatur. 16.  Attenta monasterii de Strata excessiva nimium paupertate, contributiones Ordinis a quadraginta annis citra dicto monasterio impositas, de quibus nihil omnino existit, pietatis intuitu moderatur de gratia speciali et reducitur ad summam viginti florenorum solvendorum in duobus annis immediate sequentibus et in terminis consuetis, videlicet quinque florenos in quolibet termino incipiente primo dictarum solutionum termino in instanti festo Resurrectionis dominicae, et secundum in sequenti Capitulo generali, et sic de anno in annum usque ad solutionem completam, absolvendo eumdem et suos officiarios a quibuscumque sententiis ab Ordine latis, ita tamen quod, nisi in praefixis terminis solverint, ut praefertur, in priores sententias relabantur. 17.  Informatum ad plenum Capitulum generale de et super commodo provenienti monasterio de Valcellis ex arrendamento seu admodiatione de grangia sua de Cuculla facta abbati et conventui monasterii de Dunis, ipsam admodiationem seu arrendationem iuxta tenorem et formam per dictos abbates initum in praesentia domini Claraevallis, patris abbatis eorum, idem Capitulum ex certa scientia ratificat et approbat, et praesentis confirmationis decretum in tractatu vult affigi. 18.  Cum fratre Iohanne Irsuti monasterii Boni portus qui, habitu regulari reiecto, ab Ordine pluries apostatavit, quia tamen de commissis criminibus poenitentiam peregit, prout abbatis proprii rescripto generale Capitulum informatum extitit, ad habitum atque missam ipsum generale Capitulum restituit de gratia speciali. 19.  Ad relationem domini Claraevallis cui, quoad hoc omnimoda credulitas adhibetur, abbatem de Dunis senem, guttosum et gravem corpore generale Capitulum habet a via et accessu generalis Capituli, quamdiu vixerit in humanis, benigniter excusatur. 20.  Item, ad eiusdem domini Claraevallis relatum, propter causas rationabiles ipsi Capitulo expositas, abbatem de Claromarisco ipsum Capitulum habet a via et accessu Capituli per immediate sequens triennium excusatum. 21.  Domino Claraevallis, Lingonensis dioecesis, et abbati Signiaci, et eorum cuilibet in solidum committit generale Capitulum eis iniungendo quatinus, omnes et singulas nostri Cisterciensis Ordinis personas, quas obligatas esse seu teneri repererint abbati et conventui monasterii de Dunis, in quibuscumque pecuniarum summis et rebus aliis, ad satisfaciendum eisdem abbati et conventui de Dunis integraliter et complete per censuram Ordinis, auctoritate dicti Capituli et in eiusdem potestate, coerceant et compellant. 22.  Item, dominis Cistercii et Morimundi, Cabilonensis et Lingonensis dioecesum, cum reverentia committit Capitulum generale et eorum cuilibet in solidum quatinus, ipsi vel eorum alter qui primus super hoc fuerit requisitus, coerceant et compellant per censuram Ordinis omnes et singulas nostri Cisterciensis Ordinis personas quas, per testes idoneos seu legitima alia documenta obligatas esse repererint domino Claraevallis et suo conventui, in quibuscumque pecuniarum summis et rebus aliis, quocumque nomine censeantur. 23.  Instante domino Pontigniaci districtius iniungitur pro parte Capituli generalis cuicumque abbati Ordinis, qui super hoc fuerit requisitus, quatinus abbatem de Fontemorum et priorem de Pratea citet peremptorie et personaliter et uno edicto pro omnibus, et hoc sub poena excommunicationis latae sententiae et depositionis, ad instans generale Capitulum, videlicet ad secundam diem eiusdem Capituli, responsuri querelis domini Pontigniaci, cum intimatione quod, sive comparaverint sive non, contra ipsos et eorum quemlibet procedetur prout fuerit rationis, eorum contumacia non obstante. 24.  Committitur domino Firmitatis auctoritas plenaria compellandi per censuram Ordinis abbatem de Chassegnia ad reddendum et solvendum abbati de Miratorio summam duodecim florenorum, in qua dictus de Miratorio dictum de Chassegnia esse asserit obligatum. 25.  Ad requestam domini Claraevallis committitur abbatibus de Moris et de Insula Barrensi cum omnimoda Capituli potestate, quatinus ad certum diem citent personaliter et sub excommunicationis latae sententiae poena, abbatem de Monasteriis in Argona, in loco seu villa de Barro super Albam, et auditis hinc et inde per dominum Claraevallis proponendis et per dictum de Monasteriis respondendis, faciant et ministrent complementum iustitiae summarie et de plano. 26.  Idem committitur abbatibus de Moris et Bullencuria contra abbatem de Altofonte. 27.  Cum prout generali Capitulo revelatum extitit, abbas et monasterium de Brolio quamplurimis sint contributionum arreragiis onerati, ad quorum solutionem se asserunt esse simpliciter impotentes, eorumdem impotentiae generale Capitulum compatiens reducit ad summam triginta florenorum de florenis hinc ad duos annos immediate sequentes solvendorum, videlicet in quatuor terminis ad solutiones contributionum consuetis, quorum primus incipiet in festo Resurrectionis dominicae et adiecta conditione quod in sententias quas incurrerunt, quas relaxat et suspendit generale Capitulum, relabantur nisi solverint in terminis. 28.  Cum fratre Roberto de Novo castro, monacho de Caroliloco, per generale Capitulum dispensatur quod, non obstante apostasia quam incurrit, assumi valeat ad omnes actus Ordinis legitimos, abbatiali dignitate seclusa. 29.  Cum fratribus Thoma de Lacrote et Petro de Sancto Aegidio Novaevillae, monachis de Voto, dispensat generale Capitulum super apostasia quam incurrerunt, quatinus, eadem non obstante, assumi valeant ad omnes actus Ordinis legitimos, secluso abbatiali honore. 30.  Abbati de Bello prato committitur quatinus, de nonnullis domibus, terris et vineis, de quibus abbas et conventus Mortuimaris petierunt a Capitulo licentiam eisdem tradendi in emphiteosim, se informet cum diligentia si traditio huiusmodi, processu temporis, posset in commodum monasterii redundare, et referat sequenti Capitulo generali. 31.  Domino Claraevallis committitur auctoritas omnimodo dispensandi cum fratribus Aegidio Gaulier, Aegidio Joseph, et Hugone de Assonevilla, monachis de Cambrone, super apostasia per eosdem contracta, restituendi etiam eos ad actus Ordinis legitimos, dum eorum merita suffragentur. 32.  Super incontinentia et apostasia per fratrem Petrum de Betancour, monachum de Longoponte, perpetratis, dispensatur per Capitulum quod, ipsis non obstantibus, ad omnes actus Ordinis legitimos citra abbatiatum, suis exigentibus meritis promoveri valeat et assumi. 33.  Ad habitum et missam restituitur per generale Capitulum frater Richardus de Senardans, monachus Loci crescentis, et cum eo dispensatur super irregularitate contracta divina in apostasia celebrando. 34.  Committitur abbati de Moris quatinus abbatem de Ripatorio ad solvendum et reddendum Girardo de Longo campo summam novem francorum et duorum grossorum, si ratio hoc exigit, per censuram Ordinis viriliter et indissimulate coerceat et compellat. 35.  Ad petitionem abbatissae et conventus monasterii de Bellovisu continentem in substantia quod, cum ipsae percipere consueverunt annuatim super terris et redditibus cuiusdam loci nuncupati vulgariter de Alneto manus tenentium et possidentium locum ipsum, videlicet septem sextarios bladi ad mensuram Magduni, tres videlicet frumenti et quatuor siliginis, de quo dictae supplicantes nihil vel modicum recipiunt, eo quod terrae loci remanserunt incultae et redditus plurimum diminuti. Et Robertus Sachenat, dominus et possessor dicti loci de Alneto, eisdem supplicantibus velit in recompensationem dictorum septem sextariorum tradere in escambium seu permutationem unum pratum quod vocatur de Chappes, quod plus valet quam septem sextarii memorati. Committit generale Capitulum de Oliveto et de Nigro lacu monasteriorum abbatibus quatinus de praemissis se informent, et auctoritate Capituli in praesenti faciant quidquid ad commodum dicti monasterii de Bellovisu cognoverint faciendum. 36.  Attenta impotentia virium senioque condolendo abbatis de Loco regio, ipsum a via et accessu Capituli generalis de cetero favorabiliter habet excusatum. 37.  Cum sorore Iohanna de Molenbaix, moniali monasterii de Pratis iuxta Duacum, dispensat generale Capitulum quod non obstante suspicione et accusatione puerperii, de quibus convicta non extitit, nisi quia in loco quem frequentare consueverat, repertus fuerit infantulus qua de causa perterrita quasi per biennium apostatavit, ad omnes gradus Ordinis, abbatiali honore secluso, exigentibus meritis processu temporis assumatur. 38.  Orta inter abbates monasteriorum de Balerna et de Bullione querela de et super bonis mobilibus, quae abbas de Balerna dicebat et asserebat dictum de Bullione a monasterio de Balerna, de quo prius monachus fuerat deportasse, in hunc modum extitit terminata videlicet, quod cassatis et annullatis cunctis obligationibus et litteris huiusmodi materiam tangentibus, praesensque arrestum et ordinationem praecedentibus, dictus abbas Bullionis infra quindecim dies computandos a praesentis Capituli recessu, vel quam primum fuerit requisitus, in manus dicti de Balerna iurare teneatur quod omnia et singula bona mobilia, per ipsum a dicto de Balerna monasterio deportata, fideliter et in conscientia revelabit, et de ipsis satisfaceret integraliter et complete. ORATIONES. 39.  Pro Sanctissimo in Christo patre ac Domino Domino Benedicto divina Providentia Papa XIII nunc universalem Ecclesiam gubernante et pro dominis nostris cardinalibus, et specialiter pro domino Cardinali Saluciarum Ordinis nostri benevolo protectore, pro dominis primatibus, patriarchis, archiepiscopis, episcopis, abbatibus, abbatissis et pro religiosis omnibus Ordinum quorumcumque, dicantur tres missae, una videlicet de Spiritu Sancto, altera de Sancta Maria, tertia de Beata Virgine in singulis monasteriis Ordinis universi. 40.  Pro serenissimo domino nostro Carolo rege Francorum et domina regina consorte sua, pro dominis ducibus et ducissis Aureliani, Bituricensi, Burgundiae, et Borbonii et omnium praedictorum dominorum liberis ac nobili prole, et pro nobili sanguine Franciae, et omnibus regibus et reginis, ducibus et ducissis, comitibus et comitissis, baronibus et baronissis, ac omnibus aliis nobilibus et dominis fidelibus in pace et unitate Sanctae Matris Ecclesiae existentibus, dicantur tres missae, una videlicet de Spiritu Sancto, altera de Sancta Cruce, et tertia de Beata Virgine, a singulis sacerdotibus Ordinis universi. 41.  Pro burgensibus, mercatoribus et laboratoribus et maxime benefactoribus Ordinis universi, ac universo populo christiano in pace et unitate Sanctae Matris Ecclesiae constituto, dicatur una missa de Spiritu Sancto in singulis monasteriis Ordinis universi. 42.  Pro felicis et inclitae recordationis dominis quondam nostris Philippo, Iohanne et Carolo regibus Francorum, et reginis eorum consortibus ultimo defunctis, pro dominis ducibus et ducissis Burgundiae ultimo defunctis, ac praedecessoribus eorum, pro dominis comite et comitissa Flandriae, et domina comitissa Atrebatensi ultimo defunctis, et praedecessoribus eorum universis, et pro omnibus et singulis baronibus, baronissis et aliis nobilibus defunctis, pro religiosis omnibus et maxime professis Ordinis nostri, et pro omnibus benefactoribus nostris et aliis fidelibus defunctis, dicantur tres missae de *Requiem* a singulis sacerdotibus Ordinis universi. 43.  Pro pace et unitate Sanctae Matris Ecclesiae, dicantur tres missae de *Pace*, in singulis domibus Ordinis universi. DIFFINITIONES SPECIALES. 44.  Domino Morimundi committit generale Capitulum ut diligenter inquirat an et qualiter in utilitatem monasterii de Battent prope Bisuntinum cedere possit venditio furni cuiusdam dicti monasterii situati infra civitatem praedictam in vico de Pustiis, quem nullius aut modicae utilitatis esse praetendunt abbatissa et conventus dicti loci, propter impossibilem apud eas reparationem illius necessario requisitam, et compertam super hoc utilitatem, proximo generali Capitulo referat, vel domino Cistercii facturo vice et auctoritate eiusdem Capituli, quod ei visum fuerit rationabiliter faciendum. 45.  Pensata correctione tam voluntaria quam iniuncta, qua frater Iohannes de Violanis, monachus Longipontis, iuveniles coercuit impulsus, quorum agitatione monasterium exivit, regularem reliquit habitum trium septimanarum spacio, mulierem suspectam in monasterium introduxit, cum eodem fratre nunc dispensat generale Capitulum quatinus, hiis non obstantibus, ad actus omnes, gradus, voces, dignitates etiam abbatialem, assumi valeat et admitti. 46.  Supplicationi abbatis de Frigido monte benigniter annuens, generale Capitulum dispensat misericorditer nunc cum fratribus Iohanne de Belvaco et Nicolao de Villeribus monachis suis, ut non obstante quod noctem unicam habitu regulari derelicto foris monasterium permanserint, propter quod carceris poenam sustinuerunt mensibus duobus humiliter et devote, ad actus omnes Ordinis legitimos, voces, gradus, officia, dignitates, etiam abbatialem, ipsorum exigentibus meritis assumantur. 47.  De Oliveto et de Nigro lacu monasteriorum abbatibus, committit generale Capitulum ut si monasterio de Pratea, profuturam cognoverit permutationem grangiae de Villeta ad dictum monasterium pertinentis, pro viginti quinque arpentis pratorum et quinque modiatis terrae pertinentibus ad abbatem et conventum monasterii de Exolduno, una cum aliis quibusdam exonerationibus seu commodis pro parte dictorum de Exolduno concedentibus et oblatis permutationem ipsam ratificent, confirment et approbent, auctoritate Capituli generalis. 48.  Domino Cistercii committit generale Capitulum ut secundum compertam aut comperiendam informatione praevia possibilitatem monasterii de Pratea gratiam seu remissionem de contributionibus faciat abbati dicti monasterii quantum decreverit, in plenaria dicti Capituli potestate. 49.  Quia citatus ad praesens Capitulum frater Iacobus Quarti, monachus et dudum prior de Alpibus, minime comparuit sufficienter vocatus et expectatus usque ad extremam diem dicti Capituli, ipsum fratrem Iacobum contumacem reputans generale Capitulum excommunicat in hiis, mandans eumdem per quemlibet super hoc requisitum abbatem Ordinis excommunicatum publice nuntiari. 50.  Committit generale Capitulum abbati de Campis bonis ut, si traditionem domus Equi albi situatae in civitate Vivariensi pertinentis ad monasterium Mansiadae, factam per abbatem et conventum dicti loci Guillelmo Borrelonis civi Vivariensi sub annuo censu dicto monasterio fructuosam et utilem fore cognoverit, informatione debita praecedente, conventiones et tractatus factos super hoc inter praedictas partes, auctoritate Capituli generalis ratificet et confirmet. 51.  Cum fratre Laurentio de Murecello, monacho Maceriarum, ut non obstante apostasia quam incurrit evagando per saeculum, ibidemque in habitu saeculari remanendo per annum cum dimidio, vel circiter propter quod iniunctam sibi poenitentiam sustinuit et peregit humiliter, ad actus omnes, voces, gradus et officia, seclusa dignitate abbatiali, admitti possit, nunc dispensat generale Capitulum ad supplicationem abbatis et conventus monasterii supradicti. 52.  Fratrem Iohannem Pasqueren, monachum de Stella, qui per menses circiter duos apostatavit sicque celebrando notam incurrit irregularitatis, propter quod iniunctam sibi poenitentiam sustulit humiliter, absolvit generale Capitulum dispensando nunc cum eodem super irregularitate praedicta, utque ad actus omnes, voces, gradus et officia possit assumi, dignitate tamen abbatiali seclusa. 53.  Abbati Prulliaci committendo mandat generale Capitulum quatinus, factis tractatibus inter dominum abbatem et conventum Pontigniaci et abbatem et conventum de Barbello super commutatione quarumdam domus et vinearum desertarum modici proventus, situatarum in villa et territorio Antissiodorensi, pertinentium ad monasterium praedictum de Barbello, pro equivalenti redditu seu pecunia ad emendum magis prope dictum monasterium de Barbello tradendo vel tradenda pro parte dictorum de Pontigniaco in recompensationem et valorem dictarum domus et vinearum, diligenter inquirat ac utilitate partium utrarumque, et quidquid de et super hoc in veritate compererit, referat sequenti Capitulo generali. 54.  De Castellariis et de Moroliis monasteriorum abbatibus eorumque cuilibet committit et praecipit generale Capitulum quatinus, si abbatem de Gratia Dei compererit teneri domino Claraevallis vel fratri Iohannem de Ormeto, monacho suo, in viginti octo francos concessos per ipsum fratrem Iohannem fratri Nicolao Syram monacho et scolari dicti monasterii de Gratia Dei, ad requestam et de consensu abbatis eiusdem, abbatem ipsum de Gratia Dei coerceat ad solutionem dictorum viginti octo francorum, per censuram Ordinis in plenaria dicti Capituli potestate. 55.  Ut inquirat et referat sequenti Capitulo generali an monasterio Trium Fontium utile sit grangiam suam de Ramières tradi Perrineto, dicto Besançon, ad vitam suam sub censu annuo, committit generale Capitulum domino Claraevallis. 56.  Ut cum fratribus Petro de Menis et Guillelmo de Sancto Amando, monachis de Rupibus, super apostasia quam incurrerunt evagando per saeculum, super quo poenitentiam egerunt condignam, dispensare valeat dominus Pontigniaci, ipsosque a sententiis absolvere consentientibus abbate et conventu dicti monasterii de Rupibus, eidem domino Pontigniaci committit Capitulum generale. 57.  Abbati Mansiadae committit generale Capitulum, ut si traditio banilis monasterii et pertinentis Silvae benedictae factae per abbatissam et conventum dicti monasterii nobili viro Armando de Meseras ad vitam suam, pro stipendiis consuetis, utilis ipsi monasterio visa fuerit, secundum discretionem et conscientiam suam, ipsam traditionem ratificet et confirmet, auctoritate Capituli generalis. 58.  Certis et rationabilibus causis permotum Capitulum generale ad proximo futurum Capitulum citat, et per quemlibet super hoc requirendum abbatem de Ordine citari mandat peremptorie et personaliter et sub excommunicationis latae sententiae, necnon et depositionis ad abbatiali dignitate poenis, dominum Gallum abbatem Grandis silvae coram Diffinitoribus dicti proximi Capituli, ad secundum diem ipsius, responsurum ad obiicienda et proponenda contra ipsum pro parte dictorum Ordinis et Capituli, et ulterius processurum quod et prout fuerit rationis.
Anno Domini millesimo trecentesimo nonagesimo sexto statuta sunt haec quae sequuntur apud Cistercium in Capitulo generali. ORATIONES. 1.  Pro sanctissimo in Christo patre, *etc. ut in anno praeced. stat.* 39. 2.  Pro serenissimo domino Carolo, *etc. ut in anno praeced. stat.* 40. 3.  Pro burgensibus, *etc. ut in anno praeced. stat.* 41. 4.  Pro felicis et inclitae, *etc. ut in anno praeced. stat.* 42. 5.  Pro pace et unitate, *etc. ut in anno praeced. stat.* 43. 6.  Item, abbates Ordinis universi, qui ad praesens generale Capitulum non venerunt, etc., ut supra in praeced. Capit. general. quemadmodum in anno 1390 (*stat.* 4). Nota quod nomina abbatum excusatorum in libro omissa sunt. 7.  Pro Cistercio.  Generale Capitulum confirmat, approbat et per se statuit, aliis si quae forsan sint, ipsius Ordinis institutionibus contrariis, non obstantibus quibuscumque, ordinationem salubrem et devotam, imo verius hoc negotio diligentius perpensato, quam ad supplendos suspectos defectus et negligentias in, de et super celebrationibus multiplicum missarum in anniversariis ac aliis certis et quandoque singulis et continuis diebus pro plurimis nobilibus et aliis devotis personis utriusque sexus, quae propter hoc multos annuos et perpetuos redditus et alia multa bona temporalia mobilia et immobilia Cisterciensi monasterio successive temporibus retroactis piissime contulerunt, per quondam dominos abbates et conventum dicti Cisterciensis monasterii concessarum, promissarum et ordinatarum, et etiam ad abundantiorem honorem Domini nostri Dei, cultus etiam augmentum, aedificationem populi, et exercitium salutare personarum ipsius monasterii, cum non, ut in Ordinis exordio nostri, tantum corporalibus laboribus occupentur, reverendus in Christo pater, qui nunc est dominus abbas et conventus dicti monasterii Cisterciensis sancte pro defunctis cogitantes, unanimiter et concorditer fecerunt et constituerunt perpetuis temporibus duraturam, ut videlicet in dicto monasterio Cisterciensi in altari maiori, solemniter per conventum alta voce singulis diebus privatis et aliis, quibus non erant seu sunt vel erunt per et secundum Ordinis nostri statuta, vel alia causa duae missae regulariter in conventu, alta voce in ipso monasterio celebrandae et hoc cum alias ante statuta et ordinata ordinarieque debita missa quotidiana conventuali, celebretur etiam anniversarium cantando missam unam pro defunctis, sicut in omnibus fere cathedralibus et collegiatis, ac etiam regularibus aliorum Ordinum ecclesiis observatur, et a *longissimis* tantisque temporibus, quod de contrario memoria non existit hominum devotius existit observatum, exceptis tamen diebus inter et per octavas festorum Nativitatis dominicae et Resurrectionis eiusdem, ac etiam Pentecostes. 8.  Ad supplendum defectus, si qui fuerint, et negligentias forsan habitas in, de et super celebrationibus multiplicum missarum in et pro anniversariis et aliis certis, et quandoque singulis et continuis diebus, pro nobilibus et aliis devotis pluribus personis utriusque sexus, quae propter hoc multos annuos et perpetuos redditus et alia bona temporalia mobilia et immobilia monasteriis Ordinis successive temporibus retroactis piissime contulerunt, per quondam abbates et conventus dictorum monasteriorum humillime concessarum, promissarum et ordinatarum, et etiam ad abundantiorem honorem Domini nostri Dei et cultus eius augmentum, ac aedificationem populi, exercitiumque salutare personarum Ordinis, cum, non ut in ipsius Ordinis exordio tantum in corporalibus laboribus occupentur, sancte pro defunctis cogitans Capitulum generale, salubriter et devote statuit, ordinat et diffinit ut perpetuis temporibus in omnibus et singulis Ordinis nostri monasteriis, maxime maioribus, et praesertim in quibus sunt, vel esse possunt, erunt vel esse poterunt duodecim monachi sacerdotes ac in aliis etiam ubi commode fieri poterit, in maioribus altaribus solemniter per conventus ipsorum alta voce, singulis diebus privatis, et aliis quibus non erunt per et secundum Ordinis statuta vel alia causa duae missae regulariter alta voce in conventu in ipsis monasteriis celebrandae simul et hoc cum alias ante statuta, ordinata et ordinarie debita alta voce missa quotidiana conventuali celebretur etiam anniversarium, et cantetur una missa pro defunctis, sicut in omnibus fere cathedralibus et collegiatis et etiam regularibus aliorum Ordinum observatur, et a longissimis et tantis temporibus, quod non est contrarii memoria extitit devotius observatum, exceptis tamen diebus inter et per octavas festorum Nativitatis Dominicae et Resurrectionis eiusdem ac etiam Pentecostes. 9.  Contributio. — Cum noster Ordo Cisterciensis specialiter, expresse et iuste domino abbati et conventui monasterii Cistercii ac ipsi monasterio Cistercii in viginti quinque millibus quadringentis octoginta et octo florenis aureis, tribus grossis argenteis, etc. ut supra in Cap. gen. celebrato ann. 1391 (*stat.* 2). 10.  Ad cogendum debitores. Ad requestam reverendi patris domini abbatis et conventus monasterii Cistercii, etc., ut supra in eodem Capitulo anni 1391 (*stat.* 4 ; *seu ann.* 1390, *stat.* 19). 11.  Pro scolaribus. Praebere materiam intendens, felicis recordationis dominus Benedictus Papa XII quod in Ordine nostro per sacrae theologiae studium, etc. ut habetur in Capitulo generali celebrato anni 1390 (*stat.* 14).  Quas sententias abbates supradicti iam per multos annos lapsos sustinuerunt, et adhuc, proh dolor, sustinent, animis induratis, imo de sententiis ipsis videntur omnimode non curare. Capitulum igitur generale praemissis horrendis malis non valens aliter obviare, nec super ipsis de remediis necessariis aliter commodius providere, dominis Cistercii, Firmitatis, Pontigniaci, Claraevallis et Morimundi monasteriorum abbatibus ac provisori et cellerario studii Sancti Bernardi Parisius, et eorum cuilibet in solidum, committendo praecipit benigniter et iniungit pro moderno et futuris temporibus irrevocabiliter, quatinus per se vel per alium seu alios ad hoc idoneos, cogi et compelli supplicent, procurent et faciant per iustitias, curias et iurisdictiones, iudices ac officiarios alios, potentiam et brachium serenissimi domini nostri Regis Franciae, ac aliorum excellentissimorum dominorum regum ac dominorum nobilium ducum, comitum et baronum, ac aliorum saecularium dominorum, omnes et singulos culpabiles, ut praemittitur, qui nunc sunt, et illos si qui, quod absit, fuerint temporibus futuris, ad solvendum omnes et singulas emendas et poenas pecuniarias supradictas, quas incurrerunt et incurrent in futurum, et ad faciendum, complendum et perficiendum omnia et singula supradicta in dictis papalibus et Ordinis statutis contenta, ac ad redeundum humiliter ad gremium, unitatem et communionem Ecclesiae matris nostrae, et hoc per captionem, detentionem, exploitationem et venditionem bonorum mobilium abbatum et conventuum ac monasteriorum praedictorum, et per omnem alium modum, prout iuste fieri poterit et debebit, et hoc etiam ad expensas totaliter abbatum et conventuum ac personarum culpabilium praedictarum. 12.  Reformatio monasteriorum Castellae. Reformationem omnium et singulorum monasteriorum, *etc., ut in anno* 1395, *stat.* 5. 13.  Nonnullorum ambitiosorum de Ordine damnandos impetus, qui repromissae paupertatis propriaeque salutis immemores, ad honores et status, non expectata vocatione divina, inhiantes, ad Curiam romanam, nedum per alios, sed etiam in propria persona accedentes, honestatem Ordinis dehonestant, formosa deformant, dum iuxta Iheremiae vaticinium in capite omnium platearum dispersi suorum monasteriorum bona idolo vanitatis immolant, quaerendo promotiones importune, vulpinose et temere, electos Ordinis et personas idoneas, scientificas et graduatas, exquisitis fraudibus perturbando, et interdum nequiter diffamando, refrenare cupiens Capitulum generale et ad rationis limites revocare, universos et singulos monachos Ordinis, qui culpabiles in praemissis processu temporis reperti fuerint, ex nunc non solum ad petita beneficia per ipsos, verum etiam ad petenda de cetero et etiam obtinenda quaevis alia Ordinis officia inhabiles fore ipsum Capitulum statuit, ordinat et diffinit. Abbates etiam propriis monasteriis non contenti in et super hoc delinquentes pro depositis habeantur ; patribus abbatibus et procuratori Ordinis in romana Curia dans ipsum Capitulum firmiter in mandatis, quatinus omnes et singulas personas in, de et super hiis culpabiles atque reas citent et evocent ad Capitula generalia, visuros et audituros declarationes fieri de praemissis ultionibus, ac ad procedendum acrius contra ipsos, si negotii qualitas hoc requirat. 14.  Quia viri in gradibus ac scientia prae ceteris eminentes sunt in favoribus, licentiis et gratiis rationabiliter attollendi, generale Capitulum universis et singulis sacrae theologiae professoribus concedit favorabiliter et indulget, quatinus monasteria monachorum eisdem ad visitandum commissa, iuxta sibi factae concessionis tenorem visitare valeant, absque eo quod abbatem accessorem evocare vel secum habere, nisi voluerint, teneantur. 15.  Cum Ecclesia non claudat gremium redeunti, et frater Petrus Fortonis, monachus monasterii Montispetrosi, propter alimentorum defectum de praesenti cum parentibus commorans cupiat ad monasterium reverti, ibique repromissum Domino reddere famulatum, abbasque suus eidem renuerit ingressum, committitur abbati Bonae Vallis, Viennensis dioecesis, quatinus auctoritate Capituli generalis compellat et coerceat abbatem Montispetrosi praedictum, ad recipiendum dictum fratrem Petrum monachum, ad providendum eidem in victu, vestitu aliisque necessitatibus consuetis, et eadem auctoritate dictum fratrem Petrum ad missam, cucullam, gradum pristinum et ordinem processu temporis restituat, dum tamen sua merita suffragentur. 16.  Attenta monasterii de Leoncello excessiva nimium paupertate guerrarum turbinibus aliisque incommodis, quibus dictum monasterium diutius existit incredibiliter flagellatum, quotam contributionum sibi et suo monasterio anno praeterito impositam nunc solvendam, de speciali gratia quittat et remittit Capitulum generale, attentoque dicti abbatis condolendo senio ipsum habet a via et accessu Capituli de cetero excusatum. 17.  Perpensa fide dignorum relatu desolatione monasterii de Wastina, committit generale Capitulum domino Claraevallis ut eidem monasterio per dispersionem conventus vel alias provideat, quemadmodum expedientius iudicaverit secundum exigentiam loci et personarum, in plenaria Capituli potestate. 18.  Cum prout ad generalis Capituli notitiam est deductum, pro promotione abbatissae Bonaecumbae Sancti Pauli in romana Curia existit diutius litigatum, quo tempore negotiis existentibus in turbido, inque regulae mensura vel ordine a monasterio praedicto quam plurimo fuerint hinc et inde distracta, et maxime plures litterae obligatoriae, quittatoriae, recognitoriae, terreriae et aliae ex quarum distractione multa monasterii iura deperdita fuerunt, et quotidie perduntur in corpore pariter et in membris, Capitulum generale mandat, iniungit et praecipit universis et singulis personis Ordinis, abbatibus, prioribus, monialium patribus seu confessoribus, procuratoribus, aliisque quocumque officio fungentibus, qui super hoc fuerint requisiti, requirit etiam alios qui de Ordine non fuerint, quatinus in dicto monasterio Bonaecumbae Sancti Pauli aliisque locis circumvicinis, universas et singulas personas utriusque sexus regulares et saeculares, in dicta distractione culpabiles conscias, canonica monitione praemissa, excommunicent et aggravent excommunicatos et aggravatos diebus dominicis et festivis, campanis pulsantibus et candelis extinctis publice denuntient, et ad ulteriora procedant, iuxta sanctiones canonicas et Cisterciensis Ordinis instituta. 19.  Ad petitionem abbatis et conventus monasterii de Eleemosina, Carnotensis dioecesis, committitur abbati de Oliveto auctoritas et potestas plenaria compellendi, per censuram Ordinis et alia iuris remedia, abbatissam et conventum monasterii monialium de Claretis, Cenomanensis dioecesis, ad reddendum et solvendum certum redditum annuum in villa vocata de Firmitate Bernardi dictis de Eleemosina debitum, ut asserunt, faciendique in, de et super praemissis principali et accessoriis, arreragiis, dependentibus et connexis, brevis et plenae iustitiae complementum. 20.  Cum monasterium de Eleemosina, Carnotensis dioecesis, propter guerrarum turbines, aedificiorum ruinas, expensas factas in promotione monasterii abbatis eiusdem, tam in romana Curia quam alibi, sit diversis creditoribus multipliciter obligatum, ad quorum satisfactionem, nisi per venditionem certae portionis de silvis dicti monasterii non caeduis asserunt esse simpliciter impotentes, abbati de Oliveto, licentiato in Decretis, generale Capitulum in plenaria potestate committit, quatinus quam primum poterit, de praemissis se informet cum diligentia, et si habita informatione repererit non posse praemissis incommodis utiliori modo provideri quam per venditionem praefatam, abbati et conventui dicti monasterii det et conferat licentiam vendendi de suis silvis usque ad summam quae trecentas turonenses libras non excedat, servatis in praemissis et singulis papalibus et Ordinis institutis. 21.  Ad petitionem ecclesiae, priorissae, ceterarumque monialium monasterii Vallisbrissiaci continentem quod, cum ipsae habeant in loco de Capriliis quamdam domum sive quoddam tenementum cum nonnullis possessionibus, videlicet terris et vineis modicum fructum afferentibus eisdem, tam propter distantiam loci quam aliter, propter quod dicta domus cum pertinentiis paulatim devenerit ad ruinam, ex eo quod necessitate compulsae de proborum et peritorum consilio ipsam domum cum *pertinentiis* accensaverunt certis personis et in emphitheosim perpetuam tradiderunt, prout in tractatu sive instrumento inde confecto plenius continetur, abbati monasterii Bonaevallis, Viennensis dioecesis, per generale Capitulum et in ipsius plenaria potestate committitur potestas confirmandi et approbandi assensamentum praefatum per informationem in, de et super praemissis habitam et habendam, negotium in commodum monasterii redundare cognoverit et absque relatione fienda in sequenti Capitulo generali. 22.  Committitur abbati de Savigniaco potestas plenaria dispensandi auctoritate Capituli generalis cum fratribus Roberto Gebbani, Iohanne Durandi, Iohanne Gomard, et Laurentio Piperis, monachis de Trappa, restituendi etiam ipsos vel eorumdem alterum ad gradus, administrationes et officia, eorum suffragantibus meritis ac de voluntate conventus monasterii et assensu. 23.  Domino Morimundi committit generale Capitulum in plenitudine potestatis, quatinus tractatum sive instrumentum publicum, per abbatem et conventum monasterii de Vallibus in Ornesio, Tullensis dioecesis, de et super admodiatione seu traditione ad vitam certarum possessionum confectum, si ipsum in commodum monasterii redundare cognoverit, servatis papalibus et Ordinis institutis et sine relatione fienda sequenti Capitulo, approbet, ratificet et confirmet. 24.  Tractatum habendum inter dominum Castribelini et abbatem et conventum monasterii de Roseriis, de et super commutatione cuiusdam grangiae seu tegulariae monasterii ad alios redditus utiliores monasterio, generale Capitulum in omnimoda potestate domino Cistercii reverenter committit. 25.  Domino Firmitatis committitur in Capituli generalis omnimoda potestate, auctoritas inquirendi, si tractatus habitus inter abbatem et conventum monasterii Chassaniae de et super quibusdam possessionibus, terris, pratis, nemoribus, stagnis et vineis, censibus pecuniaris, cum aliis redditibus, de et super quo in praesentia notarii publici tractatum inierunt, ut praefertur, possit ad monasterii commodum confirmari ; quod si repererit ita esse, licentiam eisdem concedat de dicta permutatione fienda, vel alias ipsis inhibeat si hoc cognoverit monasterii detrimentum. 26.  Deducto per fide dignos ad Capituli generalis auditum, quod abbas monasterii Fontis Iohannis suppriorem monasterii Sacrae cellae per potentiam saecularem nititur voluntarie carceribus mancipare, quod honestati Ordinis et institutis regularibus eiusdem obviare videtur, volens igitur Capitulum super hoc de remedio congruo providere, controversiam et querelas inter abbatem et suppriorem praedictos motas et movendas, domino Pontigniaci, sacrae theologiae professori, committit fine debito terminandas, inhibens dicto abbati districtius ne dictum suppriorem coram alio tractare seu alibi aliter molestare praesumat. 27.  Petitionem abbatis et conventus monasterii Rigniaci admittit ad exauditionis gratiam generale Capitulum in substantia continentem, quod cum in civitate Antissiodorensi habeant quamdam domum, super qua recipere solebant annis singulis tredecim libras turonenses, pro occasione cuius redditus praefatae domus ipsis quittata existit et est fere inutilis de praesenti, nam cum ipsis pro praefatae domus reparatione, quae ruinam minatur, non supportant facultates, et cum hoc eis vertatur in dubium, si reparationes forent tutae cum admortificatae non fuerint, nec sperent admortificationem huiusmodi obtinere, liceat eisdem de generalis Capituli licentia vendere dictam domum. 28.  Cum monasterium de Rigniaco in territorio de Chableis et alibi certas possessiones steriles et a quadraginta annis incultas habeat, nullum omnino commodum afferentes, quas libenter traderent cultoribus excolendas praehabita Capituli licentia, domino Pontigniaci, sacrae theologiae professori, conceditur plenaria dandi abbati dicti monasterii licentiam accensandi et in emphiteosim tradendi possessiones praefatas, concurrente voluntate conventus et statutis papalibus et Ordinis observatis. 29.  Ad petitionem abbatissae et conventus monasterii monialium de Claromarisco, Remensis dioecesis, continentem quod suum olim monasterium foris civitatem adeo est in domibus et aedificiis demolitum, quod in eo lapis super lapidem non remansit, ecclesia dumtaxat, quae ruinas minatur consimiles, et hoc occasione guerrarum et ordinationem civium Remensium, qui in recompensationem pulcherrimam domum infra muros civitatis situatam, in qua nunc moram trahunt, concesserunt et donarunt, committitur domino Claraevallis sacrae theologiae professori, quatinus viso personaliter et oculata fide dicti monasterii negotio, si ad reparationes prioris monasterii dictas moniales impotentes esse cognoverit, praecedente fundatorum loci beneplacito, det et concedat dictis monialibus licentiam transferendi dictam ecclesiam de loco priori coniungendam domui, in qua nunc morantur priusquam dicta ecclesia ulterius ruinetur. 30.  Abbates monasteriorum de Alto fonte et de Montepetroso necnon fratres Iohannem dictum Bullin de Abicuvilla, monachum de Vallibus in Ornesio, Dominicum de Henlari priorem et procuratorem, Iohannem dictum Monior de Morleyo et Germanum de Lineyo, monachos monasterii de Escureyo, ex officio domini Cistercii citatos peremptorie et personaliter apud Cistercium ad praesens Capitulum generale, videlicet ad diem secundam ipsius Capituli coram dicto domino Cistercii ac ceteris Diffinitoribus, ad obiicienda et proponenda contra eos pro parte dictorum domini Cistercii et Diffinitorum, vocatos, et de benignitate Capituli usque ad diem sequentem expectatos, non comparentes per se vel alium ad hoc idoneum, generale Capitulum, exigente eorum contumacia, excommunicat in hiis scriptis, et excommunicatos prout sunt, per suos patres abbates et alios quoscumque de partibus illis publice nuntiari praecepit, et ab omnibus evitari. 31.  Cum, prout generali Capitulo expositum extitit, abbas et conventus monasterii de Dunis pia consideratione permoti, ut creditur, cupientes divini cultus obsequia pro viribus augmentare, claustrales et ceteros ipsius cultus pondera sustinentes per amplius animare, de bonis et redditibus monasterii per ipsos noviter acquisitis, hebdomadariis et ministris tam missae conventualis quam aliarum missarum, unicuique certam distributionem de unanimi omnium consensu dari et assignari perpetuis temporibus ordinaverunt inter se, sano freti consilio, ut asserunt, de et super quo licentiam a praesenti Capitulo una cum confirmationis beneficio petierunt. Domino igitur Cistercii per se vel alium in omnimoda potestatis plenitudine reverenter committit, quatinus in, de et super huiusmodi negotio faciat, informatione praehabita, quod secundum rationis ordinem erit possibile faciendum. 32.  Abbati de Alpibus per Capitulum generale committitur quatinus de et super negotio, pro quo abbas Altaeripae eidem Capitulo supplicavit, se informet, et referat domino Cistercii vel sequenti Capitulo generali. 33.  Quoniam, ut beatus testatur Augustinus, nil melius est quod vel animo geramus, vel ore promamus, vel exprimamus calamo, quam Deo gratias, hoc enim nec dici brevius nec audiri laetius nec intelligi gratius, nec agi fructuosius quidquam potest ; hae sunt enim, ut ait sapiens, summae intentiones cum a mortalibus Deo gratiae peraguntur, in omnibus, inquit Apostolus, gratias agentes Deo, quod facere maxime decet fideles, super inenarrabili beneficio quod in sacramento altaris largitor gratiarum Christus Dominus noster seipsum nobis donans affluentissime nos replet omni munere gratiarum ; quod attendentes multi populi nationum dum sacerdos in praefatione missa salubriter eos monet dicens : *Gratias agamus domino Deo nostro*, tunc genua sua humiliter flectunt, quidam se inclinant profundius et devote, scandalizati fere quod similia non faciunt nostri Ordinis professores ; ad hoc igitur evitandum scandalum praecipit et iniungit generale Capitulum universis et singulis personis Ordinis nostri, ut deinceps, dum sacerdos in praefatione *Gratias agamus Domino Deo nostro* proferet, sicut ad *Gloria Patri* in suis sedibus profunde se capitibus discoopertis inclinent humiliter et devote. 34.  Domino Cistercii committit generale Capitulum ut, secundum compertam vel comperiendam, informatione praevia, possibilitatem monasterii de Pratea gratiam seu remissionem de contributionibus faciat abbati dicti monasterii, quantam decreverit, in plenaria dicti Capituli potestate. 35.  Cum illustris miles dominus Franciscus dominus Mallebetti fervore devotionis accensus, a suorum progenitorum clara propagine non degenerans, qui semper ad monasterium Bonae vallis, Viennensis dioecesis, fuerit inter imo et supra nobiles alios de partibus illis in devotione praecipui, in charitatis unione concordes, in amicitia favorabiles, ac in eleemosinis liberales, cupiat et affectet progenitorum ipsorum ac parentum ossa in claustro dicti monasterii inhumata, infra oratorium seu ecclesiam transferre, videlicet in capella sancti Benedicti vacante nec a quoquam occupata, et suam ipsius in eadem extrema mansionis eligere sepulturam. Attendens generale Capitulum dicti domini devotionem, annuit ut abbas dicti monasterii Bonaevallis laudabile dicti domini desiderium in hac parte compleat, concessurus eidem militi, si requisierit super hoc sub sigillo principis vel notarii publici signo litteras sive cartam. 36.  Domino Claraevallis et abbati de Bullencuria, eorumque cuilibet, committit generale Capitulum ut si abbatem de Monasteriis in Argona repererint teneri seu obligatum esse Iohanni Clerc de Cuiz in quinquaginta francis, ipsum abbatem per censuram Ordinis compellant vel compellat eorum alter, ad solutionem dictorum quinquaginta francorum, in plenaria Capituli potestate. 37.  Domino Cistercii et abbati de Moris, eorumque cuilibet, committit generale Capitulum ut omnes et singulas Ordinis personas, quas obligatas esse seu teneri repererint domino Claraevallis et eius conventui in quibuscumque pecuniarum summis aut rebus aliis, ad plenariam et debitam satisfactionem per censuram Ordinis, auctoritate Capituli generalis coerceant et compellant. 38.  Domino Claraevallis et abbati Signiaci, eorumque cuilibet, ad idem committit generale Capitulum pro abbate et conventu de Dunis. 39.  Viarum discriminibus et senio gravitateque personali abbatis de Insula Barrensi compatienter attentis, generale Capitulum ipsum abbatem habet a via Capituli, si et quoties ad ipsum accedere commode non valuerit, benigniter excusatum. Ad idem de abbate Sancti Benedicti in Vepria. Ad idem de Barberyo. Ad idem de Cheminone. 40.  Committit generale Capitulum domino Claraevallis ut, si pro monasterio de Moris fructuosum fore cognoverit peciam quamdam prati valoris sexaginta solidorum annuatim vendi Gerardo scutifero ad suam et Guillelmi eiusdem filii duntaxat vitam, venditionem ipsam auctoritate Capituli ratificet et confirmet. 41.  Generali Capitulo seriose exposuit abbas de Sancto Andrea de Gouferno, quod ipsum monasterium plures possidet terras et hereditagia steriles et infructuosas, quae si saecularibus traderentur ad censum perpetuum, plurimum fructum dicto monasterio redderent et commodum, committit Capitulum generale abbati Savigniaci quatinus super praemissis sese diligenter informet, et quod super huiusmodi terrarum et heriditagiorum traditione repererit ad utilitatem dicti monasterii fieri posse, assensum praebente conventu dicti loci, faciat auctoritate et in plena dicti Capituli potestate ratificet, approbet et confirmet. 42.  Ut vendendi de silvis non caeduis usque ad summam trecentorum francorum licentiam praebere possit abbas Savigniaci priorissae et conventui de Villaribus Queniveti, committit eidem abbati generale Capitulum, dum tamen hoc exegerit monasterii necessitas, et tractatus praecesserit, ut est moris. 43.  Querimoniam abbatis dicti Andreae de Fonservo audiens generale Capitulum asserentis, quod quamvis pro pretio septuaginta quinque solidorum turonensium annui et perpetui redditus, abbati et conventui de Tironnello certam portionem terrae, dictus tamen abbas de Tironnello ipsam septuaginta quinque solidorum summam ei minime concederit solvereque recusat, quia nullas super huiusmodi traditione litteras asserit factas esse. Abbati de Persenia committit idem generale Capitulum quatinus si, per informationem debitam, repererit dictos abbatem et conventum de Tironello ad dictam summam septuaginta quinque solidorum pro dicta terrae portione teneri, ipsos ad illius solutionem compellat per censuram Ordinis auctoritate Capituli memorati. 44.  Abbati de Alneto committit generale Capitulum ut, si abbatem de Valle Richerii compererit per litteras aut documenta legitima teneri et debere abbati de Sancto Andrea viginti francos, ipsum ad eorum solutionem coerceat per censuram Ordinis, in plena dicti Capituli potestate. 45.  Abbati Prulliaci committit generale Capitulum quatinus diligenter inquirat, an ad utilitatem monasterii de Barbello cedat nonnullas eiusdem terras, vineas, prata et possessiones alias ad dictum monasterium spectantes, sub annuo perpetuoque censu tradi, et sequenti Capitulo referat seriose, tractatu etiam conventus non omisso, quidquid super hoc pro dicti monasterii utilitate cognoverit expedire. 46.  Super eo conquestus est generali Capitulo abbas Quinciaci quod assumptus dudum ad abbatiam Vallis lucentis frater Iohannes de Alacrimonte, proprius abbas dicti monasterii Quinciaci, multa bona ipsius dimissi monasterii secum tulit ad monasterium Vallis lucentis praedictum quae reddere differt aut recusat abbas eiusdem modernus ; quocirca domino Pontigniaci committit generale Capitulum, ut si per informationem debitam compererit ita esse, et ipsa bona monasterii Quinciaci versa fuisse in usum et utilitatem Vallis lucentis, abbatem dicti loci et eius officiarios viriliter et debite per monitiones, sententias et aliter per censuram Ordinis ad illorum bonorum seu valoris eorum restitutionem coerceat, in plenaria dicti Capituli potestate. 47.  De Altaripa et de Bono monte monasteriorum abbatibus committit, praecipit et iniungit generale Capitulum quatinus diffinitivam sententiam alias per eos vel eorum praedecessores commissarios Capituli generalis latam contra abbatem et conventum de Thela, ad utilitatem abbatis et conventus de Altacrista, super manutentione cuiusdam aquaeductus, prout in dicta sententia plene contineri vidit idem Capitulum, executioni debitae demandent, dummodo prius eisdem de desertione seu invitatione appellationis pro parte dictorum de Thela pridem interiectae constiterit, ipsosque abbatem et conventum de Thela ad explementum dictae sententiae, necnon ad solutionem expensarum per praedictos commissarios taxatarum, coerceant et compellant per Ordinis censuram, auctoritate dicti Capituli generalis. 48.  Reformationem monasterii de Benedictione Dei, in quo per visitatorum negligentiam, regulares observantias quasi prorsus absorptas et abolitas esse relatum est generali Capitulo, committit idem Capitulum domino Morimundi cum omnimoda ipsius Capituli potestate et clausulis ac modis ut in forma [reformationis]. 49.  In virtute sanctae obedientiae, et sub excommunicationis latae sententiae poena, abbati de Altocristo praecipit et iniungit generale Capitulum quatinus infra Natale Domini proximo venturum domino Claraevallis satisfaciat integraliter in omnibus in quibus ipsum constat dicto domino Claraevallis obligatum, alioquin elapsa die praefixa dictae *excommunicationis* sententiae poenam noverit irretitum. 50.  Inauditum scelus crimenque nefandissimum, quod undecima die septembris novissime lapsa in domo Cisterciensi Divionensis villae perpetravit frater Petrus de Castellione, quondam abbas Pontisthiefridi Metensis, invadendo videlicet gladio munita manu, et atrociter in faciem, quam revereri debuerat, vulnerando reverendissimum in Christo patrem dominum Iacobum abbatem Cistercii, praesidentem Capituli generalis, totiusque Ordinis huius caput et dominum principalem, sciens et veraciter agnoscens, ipsum generale Capitulum tum ex principali contuitu rei gestae, tum ex dicti fratris Petri confessione spontanea ultro fatentis et publice quod gladium absque vagina sub habitu detulerat, ut praedictum dominum Cistercii perimeret et etiam dominum Morimundi, memoratum generale Capitulum habita deliberatione matura, in nomine Domini, praedictum fratrem Petrum de Castellione praesentem in iudicio per diffinitivam sententiam propter expressum superius flagitium iudicat in hiis scriptis, et condemnat ad panem doloris et aquam tristitiae, districtam carceris clausuram, manicas ferreas, compedes et perpetua vincimina *catenarum*. 51.  In nomine Domini Amen. Visis et diligenter inspectis processibus huius causae motae, videlicet inter reverendum patrem dominum Iacobum abbatem Cisterciensem, Cabillonensis dioecesis, et fratrem Girardum de Fonteneto, asserentem se abbatem monasterii Clarifontis dicti Ordinis, Bisuntinensis dioecesis, visis quoque testium pro utraque parte productorum depositionibus seu attestationibus, et aliis quae de iure videnda fuerant, quaeque nostros movere poterant et debuerant animos, nos Diffinitores Capituli generalis, eiusdem Capituli in nomine, Deum prae oculis habentes, per sententiam nostram diffinitivam, quam auctoritate Apostolica nobis in hac parte commissa ferimus in hiis scriptis dicimus, pronuntiamus, et declaramus dictum fratrem Girardum iuste, rite et sancte secundum Ordinis ipsius constitutiones fuisse et esse per dictum dominum abbatem Cistercii ab officio et dignitate abbatiali depositum, tamquam de sodomiae nefando crimine convictum. Quapropter nos eiusdem domini Cisterciensis approbantes sententiam, ipsum fratrem Girardum perpetuis mancipandum carceribus, ad agendum perpetuam poenitentiam, pane doloris et aquae tristitiae sustentandum, ut commissa mala defleat et flenda non committat ulterius, condemnamus. Locum nihilominus misericordiae et gratiae, si quando promeruerit illius compunctio, reservantes, et praedicto domino abbati Cisterciensi adiudicamus expensas in hoc pro parte sua legitime factas, sibi per dictum fratrem Girardum, vel eius fideiussores seu cautores debere refundi, ipsarum taxatione per dominos abbates Morimundi et Fonteneti prius facta, quam ex nunc eisdem auctoritate qua supra committimus faciendam. 52.  Ad dirimendas lites inter monasteria Lubens et Novam cellam, abbates de Porta et de Veteri cella a Capitulo generali diriguntur.
Anno Domini millesimo trecentesimo nonagesimo septimo statuta sunt haec in Capitulo generali Cistercii celebrato. ORATIONES. 1.  Pro sanctissimo in Christo patre domino domino Benedicto divina Providentia Papa XIII nunc universalem Ecclesiam gubernante, *etc. ut in anno praeced*. 2.  Pro serenissimo domino nostro Carolo, *etc. ut in anno praeced*. 3.  Pro burgensibus, *etc. ut in anno praeced*. 4.  Pro felicis et inclitae recordationis, *etc. ut in ano praeced*. 5.  Pro pace et unitate, *etc. ut in anno praeced*. [DIFFINITIONES] GENERALES 6.  Abbates Ordinis universi qui ad praesens generale Capitulum non venerunt, etc. ut in anno 1390, usque ad : solos autem et dumtaxat abbates infra scriptos qui impedimentum seu licentiam habentes huiusmodi, de ipsis debitam fidem fecerunt secundum dicta papalia instituta, ut constat eidem Capitulo, habet ipsum Capitulum in, de et super hoc favorabiliter excusatos, videlicet, de Tribus Fontibus, de Thela, de Valcellis, de Monasteriis in Argona, de Altofonte, de Laude, de Valle clara, de Bonofonte, de Bodelo, de Capella [de] Tosan, de Charmeya, de Boheriis, de Fusniaco, de Ursicampo, de Loco crescenti, de Gratia Dei, de Valle crescenti, de Precibus, de Villa nova, de Veteri villa, de Pietate, de Charitate, de Tironello, de Brolio Grolandi, de Trisagio, de Valle lucenti, de Barbello, de Domo Dei super Carum, de Altacumba, de Stamedio, de Sancto Laurentio, de Rupe, de Signiaco, de Esclancio, de Alto Christo, de Bonomonte, de Caroloco, de Septem Fontibus, de Fonte Morum, de Pinu, de Castellariis, de Misericordia Dei, de Caricampo, de Valleriis, de Voto, de Eleemosina, de Mortuo mari, de Bono portu, de Valle Beatae Mariae, de Regalimonte, de Frigidomonte, de Bello becco, de Fulcardimonte, de Briostello, de Bonoradio, de Longoponte, de Ripatorio, de Bullencuria, de Lucella, de Longovillari, de Valloliis, de Belloprato. 7.  Contributio. — Cum Ordo noster Cisterciensis, etc. ut supra anno 1391 (*stat.* 2). 8.  Ad cogendum debitores. — Ad requestam reverendi patris domini abbatis et conventus monasterii Cistercii, etc. ut supra anno 1390 (*stat.* 19). SPECIALES 9.  Abbati monasterii de Calercio ipsum, tenore statuti praesentis, peremptorie et canonice mandat, praecipit et iniungit Capitulum generale, in virtute sanctae obedientiae et sub excommunicationis latae sententiae poena, quatinus infra triginta dies post diem notificationis praesentis diffinitionis sibi factae immedite secuturos, quorum triginta dierum decem primos pro primo, decem secundos pro secundo, et decem reliquos pro tertio et peremptorie termino ac monitione canonica idem Capitulum assignat eidem abbati per praesentes, mittat et solvat per se vel per alium reverendissimo in Christo patri ac domino domino cardinali Saluciarum, in aliqualem deductionem pensionis sibi per Ordinem debitae, vel dicto suo nuntio per eum ad hoc specialiter deputato seu deputando, cum expensis suis aut ipsarum contributionum vel Ordinis, prout fieri debebit mediante ratione, totum et quidquid idem abbas de Calercio recepit et pro contributionibus Ordinis ubicumque fuerit retroactis temporibus, quod non solvit vel restituit aut tradidit reverendo in Christo patri domino abbati Cistercii vel receptoribus aliis, per dictum Capitulum ad hoc specialiter deputatis. Alioquin dictis triginta diebus elapsis nisi praemissa fecerit, et in ac super hoc paruerit cum effectu, dictus abbas de Calercio ipsum propter hoc ex nunc pro tunc in hiis scriptis excommunicat idem Capitulum generale, nisi tamen causam seu causas praetendere, proponere et allegare voluerit idem abbas de Calercio, propter quam seu quas ad praemissa compelli non debeat, et praemissa contra ipsum fieri non debeant. Ad quam seu quas habet et voluerit praetendendas, proponendas et allegandas, citat ipsum abbatem de Calercio dictum Capitulum generale per praesentes peremptorie coram dicto reverendo in Christo patre domino abbate monasterii Cistercii, ad diem ultimam dictorum triginta dierum, eidem, ut praemittitur, assignatorum seu assignandorum nisi fuerit feriata, alioquin ad primam diem post immediate sequentem non feriatam et iuridicam, praedictas causam seu causas praetensurum, propositurum et allegaturum, et alias ulterius in et super hoc et praemissa tangentia processurum et facturum, procedi et fieri visurum prout et quod fuerit rationis. Praesentem autem diffinitionem, sub dictae excommunicationis in eumdem abbatem monasterii de Calercio latae sententiae poena, praecipit idem Capitulum per praesentes, si tradita sibi fuerit eius portitori per eumdem indilate reddi ipsius copia, si voluerit habere, tradita prius sibi ; et de die receptionis eius per dictum abbatem idem Capitulum certificari competenter et dictum dominum Cistercii, si et prout super hoc fuerit requisitus per eiusdem portatorem. 11.  Abbatem et conventum de Albaripa et personas omnes et singulas ipsius conventus hortatur et monet generale Capitulum peremptorie et canonice, tenore statuti praesentis, eis in virtute sanctae obedientiae et sub excommunicationis latae sententiae in ipsum abbatem et in singulares personas dicti conventus poena, praecipiens et iniungens quatinus infra quindecim dies post diem notificationis praesentis statuti sibi factae, seu faciendae, immediate secuturos, quorum quindecim dierum quinque primos pro primo, quindecim secundos pro secundo et reliquos quinque pro tertio et peremptorio termino et monitione canonica eis assignat dictum Capitulum per praesentes, mittant ad studium Sancti Bernardi Parisiense ac in eodem continue teneant, quod damnabiliter nimium distulerunt, unum monachum scolarem cum bursa et provisionibus debitis et statutis per papalia et Ordinis instituta ; alioquin, dictis quindecim diebus elapsis, nisi praemissis paruerit cum effectu, ipsos abbatem et praedictas singulares personas conventus dicti monasterii de Albaripa propter hoc ex nunc pro tunc excommunicat in hiis scriptis idem Capitulum generale, nisi tamen causam, etc., ut in forma praedicta de Calercio. 12.  Cum reverendus in Christo pater dominus abbas et conventus monasterii Cistercii, ad causam ipsius monasterii ex iusto et legitimo titulo habeant ius accipiendi et percipiendi annuatim perpetuo, super thesaurum serenissimi principis domini nostri regis Franciae Parisius centum libras turonenses annui et perpetui redditus admortificatas in termino festi Omnium Sanctorum, de et pro quibus multa arreragia pro multis transactis annis, quae arreragia debentur ipsis religiosis, et de ipsis arreragiis propter multa alia onera eidem thesauro incumbentia et de quibus est oneratus, dicti dominus abbas et conventus dicti monasterii Cistercii nihil potuerunt habere vel percipere, nec habituros pro futuro se multum sperant. Quapropter habuerunt colloquia per procuratores et amicos suos cum dominis thesaurariis dicti domini nostri regis, et sperant, Domino concedente, quod finale cum ipsis tractabunt et concordabunt, si placet dicto domino regi, in modum qui sequitur quod, mediantibus et pro mille libris turonensibus vel alia rationabili summa, quae tradentur et solventur realiter et sine dilatione per ipsum dominum nostrum regem pro valore dictarum centum librarum turonensium annui et perpetui redditus, de quibus mille libris vel de maiori summa, si habeant simul vel per patres dicti religiosi dominus abbas et conventus dicti monasterii Cistercii poterunt acquirere redditus annuos vel hereditagia quaecumque usque ad dictam summam centum librarum turonensium annui et perpetui redditus, extra tamen feuda et altam iustitiam. Et dictus dominus noster rex tenebitur concedere et permittere, ac inde suas litteras authenticas dare, quod dicti religiosi dominus abbas et conventus dicti monasterii Cistercii tenebunt et possidebunt perpetuo et pacifice dictas centum libras turonenses annui et perpetui redditus, vel alios redditus seu hereditagia usque ad earumdem valorem admortisatas et tanquam rem admortisatam, absque eo quod ipsi religiosi aut eorum successores cogi valeant per ipsum dominum regem vel suos officiales aut alios quoscumque dimittere vel ponere extra potestatem et manus ipsorum religiosorum et ipsius monasterii Cistercii, et etiam absque eo quod propter hoc dicti religiosi vel sui successores debeant et teneantur seu cogi possint solvere vel tradere aliquam financiam dicto domino nostro regi vel suis gentibus, ex contemplatione dicti domini nostri regis, affectandis dictum suum thesaurum de talibus redditibus deonerare, ac propter utilitatem maximam dicti sui thesauri praedicti dominus abbas et conventus dicti monasterii Cistercii pro se et suis successoribus ac monasterio cedent, tradent, concedent et transportabunt dicto domino regi dictas centum libras turonenses annui et perpetui redditus, quas accipiunt et percipiunt super dictum thesaurum cum omnibus et singulis arreragiis ipsarum eisdem debitis de et pro toto tempore retroacto, usque ad diem datae praesentium litterarum. Capitulum igitur generale praemissa omnia et singula diligenter considerans et attendens, concedit, quantum potest, dictis domino abbati et conventui dicti monasterii Cistercii licentiam et auctoritatem omnia supradicta concordandi, concedendi et faciendi, prout superius sunt expressa, vel alio modo prout discretionibus eorum videbitur faciendum et poterunt concordare. 13.  Querimoniis gravibus et infestationibus longaevis multorum abbatum et conventuum monasteriorum Ordinis nostri dicentium, se dictaque sua monasteria plurimum a principio et retroactis temporibus fuisse praegravatos, et multo magis nunc continue propter decrementum et diminutiones, ac in multis locis fere totales destructiones et adnullationes, ob videlicet sterilitates temporum, guerrarum turbines, paupertates colonorum, ac multas alias dolorosas censuum, fructuum, reddituum et proventuum ipsorum monasteriorum ruinas gravari et opprimi, inde et pro taxatis et impositis olim eisdem et dictis suis monasteriis, etiam dum multum, valde plus tunc quam nunc in temporalibus bonis et redditibus abundabant, nimis et ultra debitum modum, excessivis quotis partibus et portionibus contributionum generalium Ordinis et ipsius Capituli generalis, quae diversis ex causis quamvis rationabilibus fuerunt hactenus impositae et annis singulis imponuntur per ipsum Capitulum generale. Compatiens idem Capitulum, et eisdem pro viribus super hoc cupiens providere, statuit, ordinat et diffinit, quod abbates et conventus monasteriorum Ordinis nostri quorumcumque et ipsa monasteria, qui et quae videlicet ad maiores et grandiores trium librarum pro quibuslibet mille libris dictarum contributionum quotas portiones seu summas ad, et propter hoc taxati et impositi, seu taxata et imposita fuerunt et sunt, non debeant nec teneantur solvere nec solvant, de et pro dictis eos et sua monasteria contingentibus et concernentibus contributionibus Ordinis per dictum generale Capitulum hactenus singulis annis praeteritis impositis, quas videlicet debite non solverunt, vel de et super quibus cum domino abbate qui nunc est monasterii Cistercii, aut praedecessoribus suis abbatibus Cistercii, vel eorum aut alterius ipsorum aut eiusdem Capituli super hoc deputatis commissariis forsan non concordarunt, et etiam de, ac pro ipsis contributionibus de cetero ex nunc per ipsum Capitulum usque ad quinque annos immediate subsecuturos imponentur, in, de et pro singulis annis nisi per hunc modum qui sequitur, videlicet quod quilibet abbas et conventus cuiuslibet monasterii et ipsum monasterium quolibet Ordinis nostri quid et quod ad maiores, ulteriores et graviores trium librarum pro mille libris dictarum contributionum quotas, summas seu portiones ad, et propter hoc, taxati et impositi, taxatum et impositum fuerint et sunt, debeant ac teneantur solvere ac solvant solummodo et dumtaxat de, et pro singulis mille libris contributionum Ordinis impositis, temporibus praeteritis et imponendis usque ad dictos solummodo quinque annos in, de et pro singulis annis dicti quinquennii tres libras monetae ipsius Capituli generalis ad quam, de qua, et secundum quam solitum est dictas contributiones solvi, nec ad maiorem hoc praedicta moderata ac minori trium librarum pro quibuslibet mille libris dictarum contributionum valeant summam cogi, licet ad maiorem forsan hac praedicta summam vel quotam seu portionem taxata et imposita fuerint monasteria supradicta. Cetera autem monasteria Ordinis, quae ad maiores trium librarum pro quibuslibet mille libris summas, quotas seu portiones, ad propter et super hoc taxata et imposita fuerunt et sunt, in illis antiquis et solitis suis quotis, taxis et impositionibus remaneant sicut prius, et quoad ipsa talia monasteria nihil super hoc aliud quam prius statuitur, mutatur et innovatur. Vult etiam, ordinat, statuit et diffinit idem Capitulum, astallans arreragia dicta contributionum adhuc per abbates et conventus quoscumque monasteriorum Ordinis quorumcumque, et per monasteria pro praeteritis temporibus debitarum, videlicet in hunc modum, quod abbas et conventus ac personae cuiuslibet monasterii dicti Ordinis qui, ut praemittitur, super hoc non concordarunt, solvere debeant et teneantur ac solvant, de et pro dictis arreragiis dictarum contributionum, ipsos et sua dicta monasteria concernentes et contingentes, per eos adhuc debitarum singulis immediate sequentibus annis infra festum Resurrectionis dominicae receptoribus ipsarum contributionum, usque ad plenariam solutionem ipsarum, secundum et iuxta moderamen earum supra dictum, et hoc sub excommunicationis latae sententiae poena, et etiam sub aliis poenis contra non solventes dictas contributiones Ordinis, inflictis statutis et promulgatis per papalia statuta ac per dictum Capitulum generale decem libras, et cum hoc nihilominus solvere quotas et portiones contributionum annis singulis in futurum per ipsum generale Capitulum imponendarum, temporibus et terminis super hoc statuendis. Sententias autem excommunicationum et alias poenas quas abbates Ordinis, quicumque officiales et ceterae personae monasteriorum Ordinis quorumcumque propter defectum solutionis dictarum contributionum in, de et pro praeteritis annis et temporibus impositarum, statutis terminis non solutarum, forsitan incurrerunt, tollit et movet, ac ipsos abbates, officiales et personas a dictis sententiis et poenis absolvit cum eisdem super irregularitatibus et inhabilitatibus, si quas incurrerunt propter hoc, quantum potest misericorditer dispensans in hiis scriptis per tenorem huius statuti, dictum Capitulum generale. 14.  Venditionem, cessionem et quittationem quas fecerunt abbas et conventus monasterii de Maceriis, Cabillonensis dioecesis, cuiusdam domus cum suis iuribus et pertinentiis ad dictum eorum monasterium pertinentis, sitae apud Voonam prope Nuciacum, abbati et conventui monasterii de Buxeria Aeduensis dioecesis, attendens generale Capitulum praedictis de Maceriis et de Buxeria fore utiles et fructuosas, confirmat, ratificat et approbat secundum super hoc confectarum litterarum seriem et tenorem. 15.  Abbatissae et conventui monasterii monialium de Insulis, prope Antissiodorum, tradendi unam plateam sitam in praedicta civitate, in burgo Sancti Lupi, continentem circiter quinque toisias in longum et duas cum dimidia in latum, contiguamque maceriae Martini de Brignon ex una parte, et domum quam tenet Guillelmus Tribaulot ex alia, sub annuo censu quinque solidorum Stephano Villani procuratori in curia domini Ballivi Senonensis, licentiam impertitur Capitulum generale. 16.  Cum fratre Iohanne Loisel, monacho monasterii Caricampi, misericorditer dispensat Capitulum generale, ut non obstante apostasia quam damnabiliter per spatium quatuordecim annos vel circiter per saeculum evagando, habitu regulari temere derelicto, noscitur incurrisse, poenitentiamque humiliter peregisse pro hoc culpa, ad omnes actus legitimos, voces et Ordinis officia quaevis, citra tamen abbatialem dignitatem valeat promoveri. 17.  Informatum sufficienter generale Capitulum de et super nonnullis criminibus et excessibus per fratrem Petrum Castini, monachum monasterii Altae Cumbae, in quadam grangia ipsius monasterii perpetratis, abbati monasterii Bonae vallis, Viennensis dioecesis, committitur ut super eisdem, informatione per ipsum abbatem praehabita diligenti, praefatum fratrem Petrum, si sua exegerint demerita, eumdem de praedicta grangia expellat et ad praedictum suum monasterium de Alta Cumba remittat, ibidem recepturum pro demeritis ultionem. 18.  Domino Pontigniaci et abbati de Fonteneto, ac eorum cuilibet, committit generale Capitulum ut abbati et conventui monasterii de Escharleiis quamdam domum et unum arpentum vineae, sitas in villa et finagio de Brauches, tradendi sub censu perpetuo, dummodo huiusmodi traditio monasterio praedicto cedat ad commodum, auctoritate Capituli generalis licentiam conferant, seu eorum alter conferat et liberam potestatem. 19.  Ut non obstante defectu natalium, quem patitur frater Iohannes Corriart, monachus monasterii de Bona Requie, ex solutis parentibus genitus, ad omnes actus legitimos, voces et Ordinis officia valeat promoveri generale Capitulum benigniter admittit et concedit. 20.  Cum sororibus Emelina de Trambleto et Iohanna Laguiote, monialibus monasterii de Monte Beatae Mariae prope Provinum, misericorditer dispensat generale Capitulum, quae instigante diabolo humani generis inimico deprehensae fuerunt in contagio carnis et convictae, puerperio inde subsecuto, ut ad omnes actus Ordinis legitimos, dignitate abbatiali semota, valeant promoveri. 21.  Dispensat misericorditer generale Capitulum cum fratre Iohanne de Furno, monacho monasterii de Noa, ut non obstante quod de carnis contagio fuerit convictus, ad quaevis Ordinis voces, administrationes et officia, citra tamen abbatialem dignitatem, promoveri valeat et assumi. 22.  Non obstante apostasia quam incurrerunt Petrus de Magnavilla, Guillelmus de Parisius, et Petrus de Roseto, monachi monasterii Mortuimaris, in saeculo per spatium trium mensium vel circiter vagando, ut ad omnes actus legitimos, voces et Ordinis officia promoveri valeant, cum eisdem dispensat generale Capitulum, secluso tamen abbatiali honore. 23.  Ut cum fratre Stephano Clarin, monacho monasterii de Eschalleiis cum una muliere in ipsius monasterii dormitorio deprehenso, et de furto convicto, de et super quibus per dimidium annum poenam carceris humiliter sustinuit, abbas Fonteneti valeat dispensare, ut ad omnes actus Ordinis legitimos, voces, gradus et officia, citra tamen abbatialem, si dicti fratris Stephani suffragentur merita, dicto abbati generale Capitulum auctoritatem et licentiam impertitur. 24.  Cum fratre Iohanne dicto Morborum, monacho monasterii Belli prati Tullensis dioecesis, dispensat generale Capitulum, ut non obstante apostasia quam per spatium unius anni vel circiter evagando per saeculum incurrit, ad omnes actus legitimos, voces gradus et Ordinis officia, citra tamen abbatialem, valeat promoveri. 25.  Domino Morimundi committit generale Capitulum ut si, informatione debita praecedente, repererit abbatem et conventum monasterii de Escureyo, non absque unius ipsarum domus cum pertinentiis in villa et finagio de Columbeyo Lafosse sitae summam sexdecim librarum turonensium valentis annuatim, vel alterius membri praedicti valoris usque ad quatuordecim annos impignoratione posse creditoribus dicti monasterii satisfacere praedictam impignorationem, prout utilius iudicaverit auctoritate dicti Capituli licentiam largiatur. 26.  Attenta meditatione pensans generale Capitulum, assignationem de quatuordecim libris parisiensibus per abbatem monasterii de Sacracella suo conventui pro suo vestiario super redditibus et aliis certis bonis ipsius monasterii, eisdem per aliquos Christi fideles ad hoc specialiter erogatis, fore iustam et consonam rationi, idem Capitulum praedictam assignationem et litteras in, de et super hoc confectas secundum earumdem seriem et tenorem confirmat, ratificat et approbat. 27.  Ut non obstante quod absque licentia de carceribus et monasterio de Curia Dei, frater Iohannes Monachi, monachus dicti monasterii, exierit, possit ad omnes actus legitimos et Ordinis officia, citra tamen abbatialem, assumi, dispensat generale Capitulum cum eodem. 28.  Reformationem omnium et singulorum monasteriorum et locorum conventualium sexus utriusque in Bituricensi, Lemovicensi, Pictaviensi, Lucionensi, Malleacensi, Turonensi et Xantonensi dioecesibus constitutorum, absque patrum abbatum praeiudicio, magistro Iohanni nunc de Oliveto, licentiato in decretis, et de Pratea monasteriorum abbatibus, et eorum cuilibet in solidum, cum multa sint, prout ad dicti generalis Capituli pervenit audientiam, in dictis partibus et monasteriis reformandis, usque ad immediate sequens triennium dumtaxat, committit Capitulum generale praecipiens eisdem commissariis ac iniungens dictum Capitulum, quatinus ad ipsa monasteria personaliter accedant, et ibidem cuiuscumque generationis existant, corrigant, statuant, instituant et destituant, visitent et reforment tam in spiritualibus quam in temporalibus, tam in capitibus quam in membris, quaecumque in eisdem instituenda et destituenda, statuenda et corrigenda, visitanda et reformanda, viderint secundum Deum, papalia et nostri Ordinis instituta, invocato ad hoc, si opus fuerit, auxilio brachii saecularis. De contributionibus autem Ordinis, tam antiquis quam novis, non solutis inquirendis et cum debitoribus componendi et ad certos terminos astallandi, recipiendi et dandi litteras quittatorias de receptis, absolvendi solventes, et componentibus sententias excommunicationis et alias poenas relaxandi, super quibus dictorum commissariorum conscientias onerat praefatum Capitulum coram Deo et eius tremendo iudicio rationem debitam reddituri, et specialissime compellendi abbates ad mittendos scolares Parisius vel ad alia Ordinis studia generalia cum bursis, a papalibus et Ordinis contentis, irremissibiliter delinquentibus infligendis, et haec omnia faciant ad expensas monasteriorum et locorum dicti Ordinis quas expensas abbates et abbatissae ac praesidentes monasteriorum et locorum praemissorum procurent, ministrent et solvant dictis commissariis integraliter sine mora, et ad hoc compelli valeant per dictis commissarios per censuram Ordinis viriliter et districte. Universis igitur et singulis personis Ordinis nostri, in virtute sanctae obedientiae et sub excommunicationis sententiae poena, commissionis huius tenore dat idem Capitulum firmiter in mandatis, quatinus in omnibus et singulis supra dictis praefatis abbatibus aut eorum alteri obediant humiliter et devote, ipsisque praestent consilium, auxilium et favorem. Et de negotio dictarum contributionum referant singulis annis dicti triennii quidquid egerint in praemissis. 29.  Diffinitionem editam anno Domini 1387, cuius tenor sequitur et est talis : Desolationem studiorum Ordinis generalium et praecipue Sancti Bernardi Parisius propter paucitatem imo quasi nullitatem studentium personarum dolenter intuens, et eidem subvenire totis viribus cupiens Capitulum generale, praecipiendo firmius statuit, ordinat et diffinit, ut de quolibet Ordinis monasterio, cuiuscumque provinciae seu generationis, in quo sunt, erunt aut esse poterunt duodecim monachi, ad aliquod dicti Ordinis studium generale, etc. ut habetur in primo folio 1387 usque huc : Ex certa scientia, iterum renovat Capitulum generale, roborat et confirmat, volens eam et praecipiens sub poenis in et clarius expressis districte et inviolabiliter observari. 30.  Certis et causis rationabilibus, generale Capitulum citat peremptorie et personaliter fratrem Iohannem de Bihes monachum de Fontemorum, et citari praecipit, et mandat per quamcumque personam Ordinis super hoc requisitam aut requirendam, ad dictum nostrum sequens immediate generale Capitulum, super sibi oppositis vel opponendis, quod iustum fuerit responsurum, et super eisdem processurum et facturum procedi et fieri visurum, prout et quod fuerit rationis. 31.  Abbati de Fonteneto committit generale Capitulum quatinus de, et super quibusdam pactis et conventionibus factis inter abbatem de *Chesiriaco* et suum conventum, praesertim de et super assignatione quinquaginta solidorum per dictum abbatem cuilibet monacho dicti sui monasterii pro suo vestiario anno quolibet assignatorum, informatione praehabita diligenti, ordinet et faciat prout melius iudicaverit faciendum, in plenaria Ordinis potestate. Reformationem etiam dicti monasterii, quoad annum praesentem, cum potestate reformatoribus dari consueta per generale Capitulum, eidem abbati Fonteneti committit Capitulum memoratum. 32.  Cum sorore Iohanna de Briffueil, moniali de Vigulto quae dudum iuvenili ducta lascivia suum monasterium exiit per aliquos dies illicentiata, suspecta de carnali contagio, dispensatur misericorditer per generale Capitulum, ut ad omnes gradus status et honores Ordinis legitimos, etiam abbatialem dignitatem, de speciali gratia, si sua merita suffragentur in posterum promoveri valeat et assumi. 33.  In primis, editas anno praeterito diffinitiones in generali Capitulo super anniversariis quotidie pro defunctis in quolibet Ordinis monasterio, ubi sunt vel esse possunt et debent duodecim sacerdotes monachi celebrandis ; ac etiam contra Ordinis abbates extra sua monasteria sine causa moram trahentes continue in scandalum plurimorum ; similiter et pro scolaribus mittendis ad studium, cum poenis et sententiis delinquentibus infligendis, iuxta dictarum diffinitionum totalem continentiam, animadvertens generale Capitulum fore Deo gratas et hominibus, ipsas penitus ratificat, approbat et confirmat. 34.  Horribiles fratris Iohannis Radulphi, monachi de Precibus, excessus per ipsum ausu temerario perpetratos in studio, civitate Parisiensi et alibi, veridicis fide dignorum relatibus informatum Capitulum generale, furti videlicet, dum a suo monasterio libros quamplures absque licentia proprii abbatis, inobediens et rebellis eidem, de nocte fugiens Parisius destinavit, vendidit et alienavit. Proditionis in cellerarium dicti loci, quem pacto habito cum aliquibus regiis clientibus fraudulenter in Casteletum retrudi procuravit bugias et aliqua quae penes dictum cellerarium reperit, secum deferens et ordinans ad suae voluntatis irrationabilis abusum, et conspirationis habitae multipliciter et frequenter nunc et alias contra dominum Cistercii et alios Ordinis superiores, et etiam specialiter contra studii Sancti Bernardi provisorem, et illos de consilio, a quibus dum corrigeretur de suis excessibus frivole appellavit, et alia deformia quamplurima, fama publica referente, graviter ponderans generale Capitulum ipsum tamquam vile membrum repudiat et repellit a studio, remittens ad claustrum, in quo detentum sub arctiori disciplina, omni officio, dignitate penitus et honore privat de cetero Capitulum supradictum, inhibendo abbati dicti loci et aliis quibuscumque personis Ordinis, sub poena excommunicationis latae sententiae, ne de cetero ad aliqua praemissorum quomodolibet promoveant, seu quod ad studium revertatur procurent, quinimo si praesumptuose illuc accesserit, cellerario dicti studii praecipit et iniungit idem Capitulum, quatinus vinculatus horrido carcere recludatur invocato ad hoc, si necesse fuerit, auxilio brachii saecularis, super hiis omnibus et singulis nemine dispensante, nisi per idem Capitulum vel ipsius Ordinis generalem reformatorem aliud fuerit ordinatum. Ceterum quia gradum in theologia contra papalia et Ordinis instituta attigit absque licentia, decernit idem Capitulum gratias et privilegia in huiusmodi favorem concessa nostri personis Ordinis, eisdem minime quomodolibet suffragari ipsius Ordinis per statuta. Addit cum hiis idem Capitulum reverenterque committendo domino Cistercii quod dictum fratrem Iohannem in vinculis detineat, quamdiu sibi videatur expediens, ac quousque in ipso vitae signa emendatioris appareant de praemissis. 35.  Ortum scandalum in villa de Seneneriis, prope Sanctum Maurum, per nonnullos studii Sancti Bernardi parisiensis scolares, videlicet de Claromonte, de Precibus, de Persenia, de Chalocheyo, et de Buzayo, abbatibus de Prulliaco et de Belloprato, seu eorumdem alteri per emissionem ad sua monasteria, vel alias prout expedire iudicaverint, terminandum committit generale Capitulum in ipsius plenitudine potestatis. 36.  Generalis Capituli relatione veridica pervenit ad aures, quod in Ordinis dispendium, studii Sancti Bernardi confusionem permaximam frater Iohannes Carondi, monachus de Persenia, dum a suis per studii praefati provisorem corrigeretur excessibus, maxime quia illicentiatus in villa usque ad medium noctis remansit, et muros aliunde quam per portam intravit, unde quasi deprehensus in carnis contagio punire debebat, a quo frivole appellavit ; idem Capitulum tantam refrenare volens audaciam ut ceteris veniat in terrorem, dictum transgressorem ad proprium remittit monasterium, absque spe aliqua sine licentia praefati Capituli reversurum. 37.  Si per legitima documenta perpendat abbas de Balerna abbatem de Miratorio et suum conventum, annis singulis in summa triginta solidorum et medietate castronis, abbati et conventui de Roseriis teneri, eosdem ad solvendum auctoritate generalis Capituli coerceat per censuram Ordinis. 38.  Cum fratre Petro de Silvaneto, monacho Caroliloci, qui per quinque dies vagus apostatavit, dispensat misericorditer generale Capitulum, ut hoc non obstante ad omnes Ordinis actus et honores legitimos admittatur, sectus a nihilominus dignitate abbatiali. 39.  Ad petitionem abbatis et conventus monasterii de Eleemosina, Carnotensis dioecesis, committitur abbati de Oliveto auctoritas et potestas plenaria compellendi, per censuram Ordinis et alia de iure remedia, abbatissam et conventum monasterii de Claretis, ad reddendum et solvendum certum redditum annuum in villa vocata de Firmitate Bernardi dictis de Eleemosina debitum, ut asserunt, faciendique in, de et super praemissis principali et accessoriis, arreragiis, dependentibus et connexis breve et plenae iustitiae complementum. 40.  Nobilis ac potentis dominae Margaretae de Ventadour, comitissae Ioigniaci, et dominae de Antigneyo devotionem mellifluam, qua mediante, fundavit unam missam quotidianam, alta voce in monasterio de Buxeria Aeduensis dioecesis in perpetuum, pro se, suis praedecessoribus, ad maius altare celebrandam, viscerosis amplexibus admittit generale Capitulum praefatam de missa ordinationem, et quidquid in litteris, super hoc confectis sigillis abbatis et conventus dicti monasterii de Buxeria sigillatis, plenius continetur, ad humilem ipsorum supplicationem idem Capitulum, ob reverentiam magnam fundatricis, laudat, approbat, ratificat et confirmat. 41.  Dispensatur gratiose per generale Capitulum cum fratre Iohanne de Nevylleyo, monacho monasterii de Caladia, qui per duas quindenas bis in anno cum suo habitu discurrit per saeculum, sine licentia vagabundus, ut hiis non obstantibus, citra tamen abbatialem, ad omnes Ordinis gradus et honores legitimos promoveri valeat et assumi. 42.  Tractatum habitum inter abbatem et conventum de Pratea et dictum Malestu domicellum, super quibusdam conventionibus, si dicto monasterio sit utilis ut inquirat et faciat quod a iure permittitur, ac sibi videbitur expediens, abbati de Oliveto committitur per generale Capitulum, absque ultiori relatione facienda, plenarie confirmandum in ipsius Capituli plenitudine potestatis. 43.  Dudum abbatis et conventus de Caherio petitio continebat quod, cum debitorum sarcinis, ruinis irreparabilibus, absque suorum membrorum alicuius alienatione vellent nollent onerati, vix aut nunquam possent respirare, nisi super hoc per Capitulum generale provisum extitisset, et praesertim in venditione quindecim librarum terrae vel census annui super domum suam de Cathalauno, de quo multiplicibus interpolatis diebus tractaverant cum Iaquineto, dicto Lebbrat, burgensi Cathalauni, annorum circiter sexaginta, pro francis octoginta recipienda ad semel per ipsos. Verum tamen quia morbo ingravescente praedictum ulterius cogere non valent, ut asserunt, domino Claraevallis committitur per generale Capitulum, ut ipsius monasterii comperta indigentia per se vel per alium faciat super hoc quod rationis esse viderit, et tractatum super hoc habitum confirmet, auctoritate Capituli generalis. 44.  Quia vir nobilis et inclitus dominus Guillelmus de Mailliaco miles, quamdam bladi sarcinam equorum ferme sexaginta reddere tenetur, anno quolibet, super quamdam terram Brideriis nuncupatam abbati et conventui de Valencia in Pictavia, longe a suo monasterio per viginti leucas et amplius distantem, et in partibus Lemovicensibus situatam, quod est dicto monasterio modicae utilitatis ; verumtamen quia dictus miles bono ductus animo cupit terram praefatis de Valencia propinquius assignare, ac magis praecipuam ad requestam praefatorum abbatis et conventus de Valencia, domino Pontigniaci, si ad partes illas in brevi adire contigerit vel *excusante,* de Stella et de Misericordia Dei monasteriorum abbatibus coniunctim generale Capitulum committit, ut si dictam viderint assignationem dicto fore utilem monasterio, absque ulteriori relatione facienda Capitulo, eamdem confirmet et ratificent, in ipsius Ordinis plenitudine *potestatis.* 45.  Domino Cistercii reverenter et abbati de Moris, eorumque cuilibet, committit generale Capitulum, ut omnes et singulas Ordinis personas, quas obligatas esse vel teneri repererint domino Claraevallis et eius conventui, quocumque nomine censeantur, in quibuscumque pecuniarum summis aut rebus aliis, ad plenariam et debitam satisfactionem, per censuram Ordinis, auctoritate Capituli generalis, coerceant et compellant. 46.  Domino Claraevallis et abbati Signiaci, eorumque cuilibet, committit generale Capitulum, ut omnes et singulas Ordinis personas quas per legitima documenta fore viderint obligatas abbati et conventui de Dunis, ad dictorum de Dunis humilem supplicationem ipsi Capitulo porrectam, coerceant viriliter per censuram Ordinis, ad plenariam et debitam satisfactionem. 47.  Ut inquirat et diligenter se informet abbas Prulliaci, cui dominus Claraevallis visitationem monasterii de Fontemorum, immediate sibi subiecti, commisit, de controversia inter abbatem loci et fratrem Iohannem de Bihes, suum commonachum, eidem committit generale Capitulum, cuius veritate comperta faciat, auctoritate Capituli generalis, partibus iustitiae complementum. 48.  Si fratrem Bertrandum, conversum monasterii de Mortuo mari, repererint et dignum censuerint monachari abbas et conventus dicti loci, sibi conceditur a generali Capitulo licentia et auctoritas de converso ad monachi ritum statim et habitum commutare. 49.  Ne propter augmentationem nimiam personarum regularium in monasterio monialium Beatae Mariae de Angelis, prope Sanctum Iustum, monasterio Bonaevallis immediate subiectum, contingat ipsum monasterium minui retardarique ab aedificiorum ibidem necessariorum structura generale Capitulum de ipsius loci angustia et nimio personarum numero informatum plenarie, futuris ipsius incommodis obviare, ac incrementa salubria pro viribus cupiens procurare, ipsum monasterium, matura deliberatione praehabita, pro ipsius evidenti commodo, ex certa scientia ad numerum viginti monialium professarum taxat, limitat, ordinat et reducit ; inhibendo abbatissae dicti loci, quae est vel fuerit pro tempore, sub excommunicationis sententiae poena, nullas de iam receptis expellendo, quousque professarum numerus minor vicenario fuerit, aliquam nullatenus admittat vel recipiat absque speciali generalis Capituli, seu domini Cistercii licentia petita pariter et obtenta. 50.  Cernens generale Capitulum oculis compassivis lugubrem desolationem monasterii Leoncelli, in Valentinesii partibus situati, ubi tam domini Raymundi de Turenna, quam Vasconum et aliorum vispilionum guerrae longo iam tempore sevierunt, ex quibus fuerunt effugati cultores, bovina et ovina animalia vel praedonice capta, vel ex fugis mortua, vel ex foeni et palearum defectu consumpta ; ex quibus monasterium ipsum in septingentis florenis obligatum, viduatum mobilibus et personis, concurrente modica eiusdem fundatione, quae solum in agricultura consistit, est ad maximae paupertatis inopiam devolutum ; abbatibus Bonaevallis Viennensis, et Vallis crescentis Dyensis dioecesium, et eorumdem alteri, committit Capitulum generale in ipsius potestate plenaria, quod, ne dictum monasterium Leoncelli, olim membrum notabile Ordinis multa veneratione decorum, omnino depereat, tractent, concordent et procurent, quod monasterium monialium Vernesonis cum omnibus membris suis dicto monasterio Leoncelli uniatur perpetuo, et quod inde, et super hoc fecerint, referant sequenti Capitulo generali, quod ipsius unionis finale negotium sibi duxit ex certa scientia reservandum. 51.  Domino Cistercii reverenter committit generale Capitulum ut secundum compertam aut comperiendam, informatione praevia, possibilitatem monasterii de Pratea gratiam seu remissionem de contributionibus faciat abbati dicti monasterii quantum decreverit in plenaria dicti Capituli potestate. 52.  Generalis Capituli cernens auctoritas compunctionem cordis et amaritudinem, quam habuit post delictum frater Robertus de Dumeis, monachus de Escureyo, qui regulari habitu per decennium vel quasi vagabundus extitit in saeculo, eumdem nihilominus oculis compassionis, auctoritate abbatiali semota, restituit ad priores gradus et honores generale Capitulum supra dictum. 53.  In virtute sanctae obedientiae et sub excommunicationis latae sententiae poena, generale Capitulum abbati de Monte Sanctae Mariae praecipit et iniungit quatinus domino Claraevallis, cui per suas litteras et sanctiones in summa quadraginta francorum tenetur, infra festum Omnium Sanctorum proximo venturum de dicta summa satisfaciat integraliter et complete, alioquin dicto tempore transacto se noverit excommunicationis laqueis irretitum. 54.  Reformationem omnium et singulorum monasteriorum aliorumque locorum conventualium utriusque sexus, et omnium et singularum personarum nostri Cisterciensis Ordinis in regnis, dominiis et terris dominorum regum Castellae, Legionis, Galleciae et Portugalliae consistentium, in quibus prout ad Capituli generalis audientiam pervenit, sunt plurima reformanda, dictum generale Capitulum committit de Superaddo, de Vallebona, et de Carraceto monasteriorum abbatibus, aut eorum duobus tertio vacare non potente, per tres annos continuos immediate praesens Capitulum subsecuturos, praecipiens eisdem commissariis et iniungens dictum Capitulum, quatinus ad ipsa monasteria et loca personaliter accedant, et ibidem absque praeiudicio patrum abbatum cuiuscumque generationis existant, corrigant, statuant, instituant et destituant, visitent et reforment, tam in spiritualibus quam in temporalibus, tam in capitibus quam in membris, quaecumque in eisdem instituenda et destituenda et corrigenda, visitanda et reformanda viderint secundum Deum, papalia et nostri Ordinis instituta, invocato ad hoc, si opus fuerit, auxilio brachii saecularis. De contributionibus autem Ordinis, tam antiquis quam novis non solutis, inquirendi, et cum debitoribus componendi, et ad certos terminos astallandi, easque remittendi si sibi videantur, donandi, quittandi et recipiendi, et dandi litteras quittatorias de receptis, absolvendi solventes, et componentibus sententias excommunicationis et alias poenas relaxandi, ac quae receperint mittant anno quolibet ad generale Capitulum receptoribus contributionum, super quibus dictorum commissorum conscientiae onerat, referantque anno quolibet dicto Capitulo quid super hoc fecerint, receperint et a quibus, praefatum Capitulum coram Deo et eius tremendo iudicio rationem debitam reddituri, compellendique abbates ad mittendos scolares Parisius vel ad alia Ordinis studia generalia cum bursis a statutis papalibus et Ordine deputatis, sub poenis et sententiis in dictis statutis papalibus et Ordinis contentis, irremissibiliter delinquentibus infligendis. Et haec omnia faciant ad expensas monasteriorum et locorum dicti Ordinis ; quas expensas abbates et abbatissae ac praesidentes monasteriorum et locorum praemissorum procurent, ministrent et solvant dictis commissariis integraliter sine mora, et ad hoc compelli valeant per dictos commissarios per censuram Ordinis viriliter et districte. Universis igitur et singulis personis Ordinis nostri in virtute sanctae obedientiae et sub excommunicationis sententiae poena, commissionis huius tenore dat idem Capitulum firmiter in mandatis, quatinus in omnibus et singulis supradictis praefatis abbatibus aut eorum duobus, tertio alias occupato, humiliter obediant et devote, ipsisque praestent auxilium, consilium et favorem. Praedictis autem duobus abbatibus de Superaddo et de Carraceto dictum Capitulum dat specialiter in mandatis, quatinus abbati Vallisbonae satisfieri procurent de bonis communibus Ordinis, pro expensis per ipsum factis contra fratrem Garsiam falsarium, qui se in Hispania generalem Reformatorem asserebat, ipsumque detineant in vinculis donec aliter per Capitulum generale fuerit ordinatum. Et similiter coerceant abbatem Sancti Ysidori, Hispallensis dioecesis, prout fuerit rationis. 55.  Abbatis de Claromarisco senio et corporis gravitati compatiens generale Capitulum, ipsum a via Capituli de cetero favorabiliter habet excusatum. De Sancto Urbano ad idem. De Gardo ad idem. De Theoloco ad idem. De Caladia ad idem. 56.  Quia citatus per dominum Morimundi personaliter ad praesens Capitulum frater Manaldus de Lobersano, dudum monachus de Boilhanis, nunc vero cum abbate de Caduino moram trahens in civitate Tholosana, minime comparuit sufficienter vocatus, et expectatus usque ad extremam diem Capituli, ipsum fratrem Manaldum contumacem reputans generale Capitulum excommunicat in hiis scriptis, mandans eumdem per quemlibet, super hoc requisitum, abbatem Ordinis excommunicatum publice nuntiari. 57.  Ad instantiam domini Morimundi sacrae theologiae professoris et abbatis Bonaevallis, Viennensis dioecesis, Reformatorum ad linguae Occitanae et partes alias anno praeterito in generali Capitulo deputatorum, citari praecipit ipsum Capitulum, vult, ordinat et iniungit peremptorie et personaliter abbatem monasterii Vallis magnae, Magalonensis dioecesis, per quemcumque notarium, capellanum, monachum de Ordine seu alium, qui super hoc requisitus fuerit, ad vicesimam diem instantis mensis Ianuarii coram domino Cistercii in suo monasterio Cistercii, Cabilonensis dioecesis, vel ubi tunc ipsum adesse contigerit, visurum et auditurum taxari ac soluturum expensas, quas dicti Reformatores fecerunt ad suum praedictum monasterium accedendo, cum intimatione, quod, sive comparuerit sive non, contra ipsum procedetur prout rationis fuerit, sua contumacia non obstante. 58.  Si fratri Bernardo de Sancto Romano, viro discretissimo, monacho Populeti, constiterit per quaecumque sufficientia ad hoc documenta, fratrem Iohannem Colli, monachum monasterii de Sanctis Crucibus, auctoritate Capituli citatum fuisse ad praesens Capitulum, contumacem reputet, quem etiam reputat contumacem dictum Capitulum, si fuerit citatus, ut profertur, et ipsum excommunicat in hiis scriptis, excommunicatum denuntiet, et ab omnibus personis, etiam sub eadem districtione sententiae, faciat evitari. Si vero non citatum fuisse repererit, citet eum peremptorie ad sequens immediate generale Capitulum, super sibi obiicienda quos iustum fuerit responsurum. 59.  Inimici rugientis saeviens astutia fratrem Iohannem de Genicuria, monachum de Monasterio in Argona, dum iuvenilibus in annis ordiri dumtaxat inciperet, succidere nitebatur, unde sine versutiis a proposito resilientem pervertit et ad saeculum reversus pluries inter gentes habitans, opera didicit eorum et suis sculptilibus deservivit, prioris oblitus propositi adeo, quod nuptias contrahens sophistico cum quadam conversa matrimonio copulabatur, per decennium vel quasi tam cum ipsa quam aliis mundialibus negotiis implicatus. Verum quia sui spiritus Beata Trinitas ipsius cordialia vibramine perlustravit, in tantum quod delictum gurgitibus lacrimosis absorbuit, quapropter generale Capitulum poenitentes in visceribus amplectens charitatis, gaudium existimans fore gratius angelis Dei super uno peccatore agente poenitentiam quam iustis innumeris, qui non egent poenitentia, ipsi compatiens generale Capitulum de gratia speciali ad habitum, statum, gradum et honores Ordinis legitimos, praedictis non obstantibus restituit, abbatiali dignitate seclusa.
Anno Domini millesimo trecentesimo nonagesimo octavo statuta sunt haec apud Cistercium in cisterciensis Ordinis Capitulo. ORATIONES 1.  Pro romanae Ecclesiae statu quem Dominus omnipotens felicem concedat, et specialiter pro domino cardinali Saluciarum Ordinis nostri benevolo protectore, et aliis dominis cardinalibus ; pro dominis primatibus, patriarchis, archiepiscopis, episcopis, etc. ut habetur in Capitulo generali celebrato anno 1395 (*stat.* 39). 2.  Pro serenissimo domino nostro Carolo, *etc. ut supra*. 3.  Pro burgensibus, *etc. ut supra*. 4.  Pro felicis et inclitae recordationis dominis, *etc. ut supra*. 5.  Pro pace et unitate, *etc. ut supra*. 6.  Excusatio abbatum. Abbates Ordinis universi qui ad praesens generale Capitulum non venerunt, etc. ut habetur in anno 1390 (*stat.* 4). In praesenti tamen anno habet Capitulum generale excusatos abbates sequentes, videlicet de Tribus fontibus, de Bullencuria, de Gratia Dei, de Loco Dei, de Fusniaco, de Igniaco, de Valloliis, de Loco crescenti, de Sancto Sulpicio, de Longo ponte, de Valle clara, de Valcellis, de Valle regis, de Caroloco, de Tela, de Sancto Urbano, de Charmeya, de Laude, de Recluso, de Boheriis, de Insula Barrensi, de Alpibus, de Altacumba, de Alto Christo, de Bonomonte, de Caroliloco, de Bellobecco, de Lanneyo, de Caricampo, de Valle Beatae Mariae, de Ursicampo, de Ripatorio, de Begar, de Relech, de Prulliaco, de Frigido monte, de Regali monte, de Bonofonte Remensi, de Valle crescenti, de Bonoportu, de Balerna, de Sancto Benedicto in Vepria, de Alta ripa, de Miratorio, de Escureyo, de Vallibus in Ornesio, de Fontanis albis in Turonia, de Claritate, de Pietate, de Sancto Albino, de Oratorio, de Eslancio, de Signiaco, de Longovillari, de Barbello, de Stella, de Charone, de Gratia Dei, de Barzella, de Moroliis, de Landesio, de Callovio, de Nigrolacu, de Ré, de Fontemorum, de Septem fontibus, et de Gardo. 7.  Cum Ordo noster Cisterciensis, etc. ut habetur in anno 1391 (*stat.* 2). 8.  Ad cogendum debitores. — Ad requestam reverendi patris domini abbatis… Cistercii, etc. ut habetur in anno 1390 (*stat.* 19). 9.  Conceditur per Capitulum generale ut privatis et festivis unius missae diebus, cum in missa conventus pro defunctis dicta fuerit consueta collecta, videlicet *Omnipotens sempiterne Deus, qui vivorum dominaris*, etc. in alia de die missa regulari possit dici illa veneranda et a multis multum frequentata collecta : *A cunctis nos Domine, mentis et corporis defende periculis*, etc. 10.  Cum abbas monasterii de Dunis exegerit, levaverit et receperit per se vel per suos, de et pro quodam redditu quadraginta librarum monetae flandrensis, quem habent dominus abbas et conventus monasterii Cistercii in Flandria in stacario Furnensi, de et pro pluribus transactis annis, usque ad summam trecentorum nonaginta trium francorum aureorum, quam summam tradere seu restituere dictis domino abbati et conventui Cistercii in, de et super hoc debite requisitus recusaverit et recusat dictus abbas de Dunis indebite et iniuste, in damnum gravamen et iacturam dictorum Cisterciensium, sicut religiosus frater Martinus de Champlyto, dicti monasterii Cistercii procurator, et procuratorio nomine, conquerens asseruit coram Capitulo generali, petens sibi super hoc nomine quo supra per debitum iustitiae de remedio celeri provideri ; hinc est quod Capitulum generale ad instantiam dicti domini Martini procuratoris et procuratorio nomine quo supra, hortatur et monet peremptorie et canonice tenore praesentis diffinitionis, dictum abbatem de Dunis, sibique in virtute sanctae obedientiae et sub excommunicationis latae sententiae in ipsum abbatem de Dunis poena, per praesentes praecipit et mandat, quatinus infra tres menses post praesentationem, intimationem seu notitiam praesentis diffinitionis sibi factam immediate secuturos, quorum trium mensium primum pro primo, secundum pro secundo, et tertium pro tertio et peremptorio termino ac monitione canonica sibi abbati de Dunis per praesentes assignat ipsum Capitulum generale, dictis domino abbati et conventui monasterii Cistercii seu eorum procuratori requirentibus tradat, solvat, restituat et deliberet realiter et cum effectu dictam summam trecentorum nonaginta trium francorum aureorum, alioquin dictis tribus mensibus elapsis, nisi dictus abbas de Dunis fecerit, et adimpleverit haec praemissa et praesentibus paruerit cum effectu, ipsum praedictum abbatem de Dunis propter hoc, ex nunc pro tunc, in hiis scriptis excommunicat dictum Capitulum generale, nisi tamen ipse abbas de Dunis causam seu causas praetendere, proponere et allegare voluerit, propter quam seu quas ad praemissa compelli non debeat, et praemissa contra eum fieri non debeant, ad quam seu quas si voluerit proponendas, praetendendas et allegandas citat dictum Capitulum generale per praesentes dictum abbatem de Dunis peremptorie Parisius coram provisore studii Sancti Bernardi Parisini in dicto studio, ad diem ultimam dictorum trium mensium ut praemittitur, assignatorum, nisi fuerit feriata, alioquin ad primam diem immediate post sequentem non feriatam et iuridicam, praedictas causam seu causas praetensurum, propositurum et allegaturum, et alias ulterius in, de et super hoc et aliis praemissis, et ea tangentibus processurum et facturum procedi et fieri visurum, prout et quod fuerit rationis. Cui provisori studii Sancti Bernardi committit per praesentes dictum Capitulum generale, auditionem, cognitionem, decisionem et tractationem praesentis negotii et omnium praemissorum et ea tangentium et emergentium ex eisdem per censuram Ordinis, in quo prout ipsum Capitulum omnimoda potestate. Praesentes autem litteras seu praesentem diffinitionem, sub dicta excommunicationis in ipsum abbatem de Dunis latae sententiae poena, praecipit idem generale Capitulum per praesentes ipsius diffinitionis portatori, si sibi praesentata vel intimata fuerit per ipsum abbatem de Dunis indilate reddi ipsius copia si voluerit habere tradita praesens sibi, quae omnia et singula praemissa sibi abbati de Dunis intimat, insinuat et omnibus hic astantibus notificat, et ad sui notitiam deducit et deduci vult per praesentes dictum Capitulum generale. 11.  De Fonteneto, sacrae theologiae professori, Aeduensis dioecesis, et de Bonavalle Viennensi monasteriorum abbatibus in Capituli generalis, et domini Claraevallis patris abbatis immediati ac visitatoris monasterii Altaecumbae potestate plenaria committitur, quatinus ad dictum Altaecumbae monasterium personaliter accedant, ibidemque visitent, reforment, statuant, instituant, destituant et corrigant tam in capitibus quam in membris, tam in spiritualibus quam in temporalibus quaecumque ibidem et maxime de et super nonnullis, de et super quibus dicti monasterii abbas apud dictum Capitulum et nonnullos bonos et graves super debili, vitioso, negligenti, remisso et inutili regimine delatus extitit, visitanda, reformanda, corrigenda, statuenda, destituenda cognoverint iuxta exigentiam materiae, dictante ratione, iuris solemnitatibus non servatis, sed solum simpliciter et de plano et iuxta nostri Ordinis instituta, invocato ad praemissorum omnium et singulorum executionem, si opus fuerit, auxilio brachii saecularis. Et est intentionis Capituli generalis et praefati domini Claraevallis, quod omnia et singula materiam huius modi tangentia ac concernentia per dictorum commissariorum alterum, alio non valente seu legitime impedito, adimpleri valeant et executioni debitae demandari. Quaeque universa et singula factum huiusmodi tangentia ad expensas dicti monasterii Altaecumbae integraliter compleantur. Universis igitur et singulis praefati monasterii personis religiosis, in virtute sanctae obedientiae et sub suae salutis incommodo, praesentis commissionis tenore, damus districtius in mandatis quatinus in omnibus et praemissis, et singulis emergentibus et connexis ac dependentibus ab eisdem praefatis commissariis, et eorumdem alteri, obediant humiliter et devote. Inhibens districtius abbati Altaecumbae praedicto, ne fratri Andreae de Fontana monacho suo poenam aut vindictam inferat ex, et pro eo quod ipse ad nos accessit remedium petiturus seu aliis quibuscumque, sed usque ad adventum dictorum commissariorum seu alterius eorumdem omnia differantur. 12.  Ob reverentiam et honorem domini ducis dominaeque ducissae Austriae, considerationemque discursum gentium armigerarum, necnon ignis voraginem quarum occasione monasterium Sancti Urbani, proh dolor, devastatum extitit, ac in suis redditibus diminutum ; contributiones Ordini debitas ; annis praeteritis non solutis, quittat penitus Capitulum generale et remittit de speciali gratia, dum tamen contributiones imponendas in praesenti Capitulo et deinceps curet integraliter persolvere in terminis consuetis, dispensans cum dicto abbate et officiariis super irregularitate contracta, sententiis et poenis excommunicationis, si quas incurrerint, dictas contributiones statutis terminis non solvendo. 13.  Ad petitionem abbatissae et conventus monasterii de Argensoliis committitur domino Claraevallis, sacrae theologiae professori, potestas plenaria compellendi, per censuram Ordinis et alia iuris remedia, abbatem et conventum de Cheminione ad solvendum et reddendum integraliter et complete dictis petentibus certam bladorum portionem, videlicet super molendinum Vitriaci in Partisio, de quo dictae petentes docebunt loco et tempore per legitima documenta. 14.  Item, abbatissae et conventui de Argensoliis conceditur licentia vendendi de silvis suis non caeduis usque ad duo arpenta, dum tamen venditionis huiusmodi pecunia in reparationem sui claustri ruinosi, ut asserunt, et in nonnullos usus alios convertatur. 15.  Ad omnes gradus ordinis, dignitates et officia generale Capitulum restituit, de speciali gratia, fratrem Iohannem Ronteleti, monachum de Caladia, quae perdidisse dicitur, iuxta Ordinis instituta, ex et pro eo quod idem per quindecim dierum spacium vel circiter apostatavit, proviso quod aliud canonicum non obsistat. 16.  Eadem gratia conceditur fratri Iohanni Morleti conmonacho dicti loci, quod consimiliter deliquerit. 17.  Concordiam, transactionem, seu pactum quem abbas et conventus monasterii de Stella, Pictaviensis dioecesis, inierunt et fecerunt cum fratre Iohanne Gaborini, conmonacho suo, prout in litteris inde confectis sigillis abbatis et conventus sigillatis, quibus diffinitionem praesentem affigi vult ipsum Capitulum continetur plenius, idem Capitulum ratificat et confirmat, dum tamen hoc de patris abbatis beneplacito processerit et consensu. 18.  Cum abbas de Valle lucenti indurato et pertinaci animo contributiones per generale Capitulum impositas per multos annos solvere recusavit et recusat, allegando excusationes frivolas in peccatis multiplicesque sententiarum laqueos incurrendo irregularitatem etiam, cum non vereatur se immiscere divinis, in divinae Maiestatis offensam, exempli perniciem, contemptum Ordinis et scandalum plurimorum, generale Capitulum ex certa scientia dictum abbatem decernit et declarat sententias et poenas quascumque per statuta papalia et Ordinis contra non solventes contributiones latas incidisse, et ulterius ipsum abbatem de Valle lucenti in persona, cellerario et procuratore dicti monasterii tunc praesentibus, idem Capitulum citat peremptorie et personaliter, et hoc sub poena depositionis ab abbatiali dignitate, videlicet ad undecimam diem instantis mensis octobris coram reverendo patre domino Cisterciensi, responsurum ad ea quae sibi obiiciuntur ex officio per dominum memoratum, cum intimatione quod, sive comparuerit sive non, contra ipsum procedetur prout rationis fuerit, eius contumacia non obstante. Mandat igitur dictum Capitulum ipsiusque Diffinitores universis et singulis abbatibus circumvicinis et eorum loco tenentibus, aliisque ad quorum notitiam praesens diffinitio devenerit, quatinus dictum abbatem singulis diebus dominicis palam et publice in suis capitulis excommunicatum denuntient, et ab omnibus etiam a propriis monachis praecipiant evitari. 19.  Idem de abbate Montispetrosi, et citatur in octavis Omnium Sanctorum in forma, in persona procuratoris sui. 20.  Ad generalis Capituli deducto notitiam pro parte honorabilis viri Richardi Dornaris, canonici Bisuntini, nepotis et haeredis universalis venerabilis viri domini Petri Dornaris, quondam decani Montisbeligardi, quod cum idem decanus dum viveret devotione motus magnos sumptus et expensas in reparationibus aedificiorum monasterii Loci crescentis fecerit, instante abbate dicti monasterii, pro redditibus emendis mutuaverit multas pecuniae quantitates, quas in litteris inde confectis dictus exponens asserit contineri, ipsique abbas et conventus pro dicti decani funeralibus ducentos sexaginta florenos in eleemosina et alias a dicto haerede, ut idem asserit, receperunt, ultra alia, de et super quibus dictus idem haeres informare proponit coram iudice deputando, quo circa ne ob defectum iustitiae per nos minime ministratae, ad alia iudicia recurratur, de Bellavalle et de Charitate monasteriorum abbatibus potestatem concedimus cognoscendi, audiendi, decernendi et ordinandi, auctoritate praesentis generalis Capituli, quidquid in praesenti negotio potest idem generale Capitulum iuxta conscientiae dictamen, rationis ordinem et canonicas sanctiones. 21.  Cum prout abbas et conventus monasterii de Mortuomari ad praesentis Capituli notitiam deducere convenerunt, quaedam eorum grangia Quercus heri nuncupata, propter importabiles census et onera ac alia incumbentia, eisdem reddatur non solum simpliciter inutilis sed damnosa, nec ab eis verisimiliter speretur de maiori commodo in futurum, abbatibus de Belloprato, sacrae theologiae professori, et de Ursicampo committitur in generalis Capituli et totius Ordinis potestate plenaria, quatinus ad dictum monasterium de Mortuomari quam primum commode potuerint se transferant personaliter, et auditis hinc inde propositis, faciant quod dictante ratione pro monasterii utilitate et commodo cum bona conscientia censuerit faciendum. 22.  Abbati monasterii de Caroliloco, sacrae theologiae professori, committit generale Capitulum in omnimoda potestate auctoritas plenaria compellendi, per censuram Ordinis et alia rationabilia remedia, abbatem de Noa ad restituendum et reddendum omnia bona mobilia quaecumque fuerint et quocumque nomine censeantur, quae magister Robertus Aegidii, prius dicti monasterii de Mortuomari monachus, ad dictum monasterium de Noa promotionis suae tempore deportavit. 23.  Committitur abbati de Caroliloco, sacrae theologiae professori, quatinus, informatione praehabita, si transactiones, conventiones et pacta factae et facta inter abbatem et conventum de Vallibus Sernaii et priorem et conventum de Valleviridi prope Parisius, Cartusiensis Ordinis, *cedant ad* dicti monasterii de Vallibus utilitatem et commodum, ipsas auctoritate generalis Capituli, si et in quantum de iure procedunt, ratificet et confirmet. 24.  Ut admodiationes quaedam seu traditiones locorum monasterii Bellibecci a diu eisdem penitus inutilium, videlicet de Bernesanilt, Haningonnore, Rubri molendini et de Courcellis, factae per abbatem ad vitam aliquorum et etiam ad census annuos et perpetuos, de consensu et consilio abbatis de Savigniaco patris abbatis sui, et etiam de abbatum de Belloprato et de Lanneyo, commissariorum Capituli generalis, ut asseritur, sint futuris temporibus valiturae, praesens Capitulum easdem in quantum rite procedunt, acceptat, roborat et confirmat. 25.  Ad famam, gradus et honores Ordinis restituuntur per Capitulum generale fratres Matheus de Sancto Paulo, Natalis de Sancto Germano, Iohannes Peliot et Iohannes Sonday monachi monasterii Belliprati, si peractis prius infamiae poenis abbas eorum qui est vel fuerit ad melioris vitae vias dispositos esse credet. 26.  Ad petitionem abbatis et conventus monasterii Caricampi restituitur frater Iohannes de Estariis ad famam, gradus, honores ac dignitates quas propter apostasiam perdidit, iuxta Ordinis instituta. 27.  Cum sorore Alemanda, moniali monasterii Bonaecumbae Sancti Pauli, dispensatur per generale Capitulum quatinus ad gradus, honores, administrationes, gestationem annuli et officia deinceps assumi valeat suis exigentibus meritis, non obstante incontinentiae vitio, de quo convicta extitit et punita, dum de abbatissae suae provenerit beneplacito et consensu. 28.  Cum, fama publica referente, saepius et frequenter ad audientiam pervenerit Capituli generalis quod frater Raymundus Bordilli abbas monasterii de Columna, Bituricensis dioecesis, plures et enormes commisisset excessus et delicta, essetque de et super ipsis apud bonos et graves in partibus ipsi monasterio de Columna vicinis et alibi multipliciter et graviter diffamatus, videlicet de incontinentiae vitio, periurio, bonorum monasterii dilapidatione, reddituum et possessionum ipsius ob culpam et negligentiam dicti abbatis perditione, divini servitii quod per quatuordecim annos in dicto monasterio celebratum non extitit omissione, inobedientia et contra Ordinem rebellione, quorum praemissorum occasione dictum monasterium de Columna ad extremae desolationis exterminium asserebatur devenisse. Quos excessus generale Capitulum non valens sub dissimulatione occulis conniventibus praeterire, abbati tunc de Oliveto nunc de Curia Dei, licentiati in decretis, praedicti monasterii de Columna et aliorum monasteriorum in Lemovicensi et Bituricensi partibus existentium Reformatori perinde committendum decrevit, qui commissarius volens scire utrum clamorem qui contra dictum abbatem de Columna ad generalis Capituli aures devenerat, idem abbas opere complevisset, ad memoratum monasterium de Columna et loca eorum vicina personaliter accedat, citato ipso abbate, processit super veritate criminum praedictorum, et quoniam veritate comperta, ipsum abbatem reperit culpabilem et praedictis criminibus irretitum, ad secundum diem praesentis Capituli personaliter, peremptorie et sub poena convictionis criminum praedictorum citavit eumdem cum intimatione, quod sive veniret, sive non, ad diem sibi, ut praemittitur, assignatam, dictum generale Capitulum procederet contra eum ut esset rationis, quo in dicta die minime comparente, praefatus commissarius informationem contra saepe fatum abbatem prudenter et canonice factam nobis Diffinitoribus praedictis ostendit, per quam a nobis visam et diligenter informatam evidenter et luce clarius constitit et constat dictum abbatem de Columna praedictos excessus et crimina damnabiliter perpetrasse, in animae suae periculum et totius cleri et populi pernitiosum exemplum, ipsumque de dictis criminibus esse sufficienter et legitime convictum. Nos igitur attendentes quod periurae et viles personae non debent habere praelaturas, quin potius si eas habeant, ipsis debent merito privari, cum infamibus portae patere non debeant dignitatum, et constat, ut praefertur, praelibatum fratrem Raymundum Bordilli abbatem dicti monasterii de Columna periurium, incontinentiam, dilapidationem et alia scelera declarata superius commississe. Quare, iustitia suadente, contra eundem sententiam depositionis, suis exigentibus demeritis, promulgandam duximus in hunc modum.  In nomine Domini. Amen. Nos frater Iacobus, abbas Cistercii ceterique Diffinitores nostri Cisterciensis Ordinis Capituli generalis, fratrem Raymundum Bordilli, abbatem de Columna, Bituricensis dioecesis, licet absentem, eius absentiam divina replente praesentia, de et super incontinentiae vitio, periurio, bonorum monasterii sui dilapidatione, possessionum ipsius monasterii ob ipsius abbatis culpam et negligentiam perditione, divini officii per quatuordecim annos in dicto monasterio omissione, et contra Ordinem rebellione, iuste et legitime convictum, ab officio, administratione et dignitate abbatiali dicti monasterii de Columna, Deum habentes prae oculis in hiis scriptis perpetuo deponimus et privamus, ipsumque carceri mancipandum decernimus pane et aqua sustentandum usque ad beneplacitum Capituli generalis, aut nostri Cisterciensis abbatis praedicti, declarantes exinde ipsum monasterium de Columna vacare et carere pastore et abbate, mandantes ac tenore praesentium committentes abbati de Curia Dei, quatinus ad praefatum monasterium de Columna nunc vacans nostram praesentem sententiam debitae executioni demandet, invocato ad hoc, si opus fuerit, auxilio brachii saecularis, dictoque monasterio de Columna per electionem canonicam aut alias provideat de abbate, auctoritate Capituli generalis, servatis in omnibus canonicis et nostri Ordinis institutis, et ipsum abbatem creandum in possessionem dicti monasterii de Columna inducere studeat corporalem. 29.  Miserabilis desolationis exterminium monasterii *Cheseriaco* ex vitioso regimine abbatis dicti loci procedens, cernens generale Capitulum oculis compassionis, abbatibus de Fonteneto, sacrae theologiae professori, et de Bonavalle Viennensi reformationem ipsius committit in ipsius Capituli plenaria potestate, eisdem ordinans et iniungens quatinus, quam primum commode poterint, ad dictum monasterium se transferant personaliter, ibidemque visitent, reforment, statuant, instituant, destituant et corrigant, tam in capite quam in membris, tam in spiritualibus quam in temporalibus, quaecumque in eodem visitanda, corrigenda, reformanda, statuenda, instituenda et destituenda cognoverint iuxta papalia et nostri Ordinis instituta, invocato, si opus fuerit, auxilio brachii saecularis. Universis autem dicti monasterii personis regularibus idem Capitulum, in virtute sanctae obedientiae et sub suae salutis incommodo, mandat et praecipit quatinus dicto commissario obediant humiliter et devote. 30.  Ad idem committitur abbatibus de Clarofonte et Belloprato pro monasterio Altaesilvae. 31.  Attenta debilitate virium abbatis de Sancto Benedicto in Vepria ipsum habet generale Capitulum a via et accessu ad ipsum perpetuo excusatum. 32.  Abbati de Altasilva committit Capitulum generale ut compellat abbatem et conventum de Bongart, Argentinensis dioecesis, omnibus viis et modis quibus poterit, etiam per captionem et venditionem bonorum quorumcumque dicti monasterii ubicumque existentium, ad satisfaciendum abbati et conventui monasterii Belliprati de quatuor carrectis vini Alsaciae, arreragiorum temporibus praeteritis minime solutorum, in quibus dicti abbas et conventus de Bongart de annuo et perpetuo censu dicto abbati et conventui de Belloprato tenentur, prout in litteris super hoc factis plenius continetur. Cui abbati de Belloprato una cum dicto abbate de Altasilva committit, praecipit et iniungit idem Capitulum generale, quatinus dictum abbatem de Bongart cogant et compellant ad obediendum Ordini, per captionem et detentionem sui proprii corporis vel alias, invocato ad omnia praemissa auxilio brachii saecularis. 33.  Cum lis, controversia et grandis quaestionis materia verteretur, et maior in posterum verti speraretur inter abbatem et conventum monasterii de Cheminione, Cathalaunensis dioecesis, ex una parte, et abbatem et conventum monasterii de Caladia, Verdunensis dioecesis, ex altera, de, pro et super eo quod cum dudum illi de Chiminione pro certis necessitatibus sui monasterii supportandas vendidissent, ut asseritur, praefatis de Caladia quamdam eorum grangiam vulgariter La Borde à Thogny nuncupatam, pro certa summa quam receperunt in pecunia numerata ; verum quia iam dudum inter eos fuerat ordinatum quod occasione dictae grangiae, de qua fuerant in receptis diminuti illi de Cheminione, Caladiensi illos acquittare et solvere quinque libras si et quoties imponebatur decima per Summum Pontificem pro se vel alteri concessa per ipsum quovis modo. Cum autem lapsu magni temporis dicta portio decimae per Caladienses illis de Cheminione fuerit minime persoluta, postea dicti de Cheminione advertentes notabile sui monasterii membrum, dictam videlicet grangiam a suis manibus evulsam fuisse pro qua dicebant Caladienses quinque libras in qualibet decimae impositione solvere teneri eis de Cheminione, quos pluries requisierunt, et de transactis iam multis annis et temporibus arreragia sibi solvi, et in possessionem reduci, Caladiensibus in hoc renitentibus et oppositum asserentibus tam per praescriptionem temporis, quam alias, prout rationis fuerit pluries utrobique coram papalibus iudicibus ventilatae, sicuti hoc praemissa dictae partes asserebant. Tandem pro bono pacis, de consilio peritorum sibi coassistentium et amicabiliter componentium, de voluntate et assensu fratris Ioannis de Sancto Desiderio monachi de Cheminione, et fratris Iacobi de Ponte monachi Caladiae procuratorum et procuratoriis nominibus, praesente etiam et consentiente abbate de Caladia in eorum praesentia fuit ordinatum et in modum qui sequitur accordatum, videlicet quod causae, lites et controversiae quae de et super praemissis ubicumque vertebantur inter partes ex nunc penitus et in perpetuum cessent et cessabunt. Item, quod quamlibet dictarum partium quittat aliam de omnibus expensis et damnis, quamlibet et quomodocumque et ubicumque propter hoc factis et habitis. Item, quod dicti de Caladia remanent quitti et liberi de arreragiis, si quae debebant, et quae petebant illi de Cheminione occasione praemissorum. Item, quod quoties et de cetero integra decima pro domino nostro Summo Pontifice imponetur et requiretur, vel alteri per ipsum concedetur, praedicti Caladienses solvere propter hoc tenebuntur, et solvent illis de Cheminione solum et dumtaxat sexaginta solidos monetae tunc currentis in Campania. Et si dimidia imponatur decima, medietatem solvent dictae summae, seu aliam quotam prout imponetur. Ad quae omnia et singula praemissa et alias infra scripta observanda et tenenda fideliter dictae partes obligabunt se per litteras super hoc conficiendas, et suis sigillis sigillandas, et praesertim Caladienses ad solvendum vel solvendas summam seu summas, ut praefertur, obligaverunt et obligabunt se et principaliter suam grangiam de Herbaumonte, supponentes et submittentes se propter hoc ordinationi, iurisdictioni et coercitioni domini Cistercii et Capituli generalis. Promiserunt etiam ambae partes, quod in suis capitulis hora capitulandi, ut moris est in Ordine, quemlibet abbatem et conventum sui monasterii ad hoc consentire facient, pro quibus etiam in omnibus et singulis praemissis et ea tangentibus, dependentibus et connexis, omnino consenserunt, consentiant penitus absque revocatione quacumque. 34.  Quia poenitentiam sibi per suum superiorem iniunctam devote peregerunt fratres Gerardus de Malmenia et Guillelmus de Villanis, monachi Fonteneti, qui quasi per tres annos apostatando secum mulieres duxerunt per saeculum damnabiliter evagantes, cum eis misericorditer dispensat generale Capitulum, ut hoc non obstante, seclusa tamen abbatiali dignitate, ad omnes status, gradus et honores Ordinis legitimos valeant promoveri. 35.  Domino Pontigniaci, sacrae theologiae professori, et abbati quem eligere decreverit, committitur per generale Capitulum quatinus in monasterio de Stella ipse dominus vel alter quem deputaverit, inquirat diligenter, si traditio grangiae suae de Nyeul ad censum et vitam duarum vel trium personarum saecularium, sit ipsi monasterio fructuosa, et referat Capitulo generali futuro. 36.  De Curia Dei, Aurelianensis dioecesis, licentiato in decretis, de Nigro lacu et de Pratea monasteriorum abbatibus, ac eorum cuilibet in solidum committitur per generale Capitulum quatinus, lites et iurgia mota inter abbatem de Bonoloco et fratrem Iohannem de Bellobourdino, monacho dicti loci, qui contra suum abbatem appellationem interiecit, diversis mediis eum ad hoc moventibus, de quibus et omnibus dependentibus ab eisdem et connexis, tam iurgiis, causis et appellatione praemissis, quam aliis, veritate comperta, fine debito terminent, et partibus faciant iustitiae complementum. 37.  Domino Cistercii reverenter et abbati de Moris, eorumque cuilibet, committit generale Capitulum, ut omnes et singulas personas quas, per legitima documenta fore viderint obligatas domino Claraevallis et suo conventu, ad dictorum Claraevallensium supplicationem ipsi Capitulo porrectam, coerceant viriliter, per censuram Ordinis, ad plenariam et debitam satisfactionem. 38.  Similiter pro abbate et conventu de Dunis, et sint iudices dominus Claraevallis et abbas Signiaci. 39.  Abbatis et conventus de Monasteriis in Argona petitioni favens generale Capitulum, dispensat misericorditer cum fratre Alberto dicti loci monacho, ut non obstantibus protervis responsionibus dudum factis in Capitulo et alibi suis superioribus et maxime suo abbati, dum ipsum redargueret, quia locum alium adierat quam illum pro quo licentiam obtinuerat, et adiuratus super hoc in verbo sacerdotis incurrit periurium, de quo punitus, et tamen adhuc rebellior appellavit, demum retrusus in carcerem quasi per quindenam, istis exigentibus demeritis, poenitentiae luctu detergens reatum, suos mores commutans in melius, seipsum praebuit quasi dignum veniae, ad omnes gradus, status, et honores admittatur, auctoritate generalis Capituli, abbatiali nihilominus dignitate seclusa. 40.  Cum fratre Petro de Sancto Quintino, monacho Monasterii in Argona, dispensatur misericorditer per generale Capitulum, ut non obstante apostasia quam incurrit per saeculum discurrens bis per quatuor annos, regulari habitu derelicto, cuius agens demeriti poenitentiam filium se praebuit meritoriae compunctionis, ad omnes gradus et status Ordinis, citra dignitatem abbatialem, restauretur. 41.  Domino Claraevallis in Ordinis plenitudine potestatis committitur per generale Capitulum, quod si viderit monasterio de Caherio decem librarum Turonensium venditionem ad vitam dumtaxat Coleti Pagani, clerici et civis Verdunensis, super certas domos et vineas sitas ibidem, fructuosam esse, dum tamen ex pecunia super hoc habita redimantur quinque calices et una crux ad usuras commissi pro principali septuaginta septem francorum aureorum cum litteris obligatoriis duplum concernentibus, tractatum ex hinc habitum vel habiturum confirmet auctoritate Capituli generalis. 42.  Ad petitionem abbatis et conventus de Cheminione restituitur ad omnes status et gradus Ordinis legitimos, citra tamen abbatialem, frater Petrus de Jusseyo, suus conmonachus, non obstante apostasia quam incurrit discurrens quasi per annum in habitu Ordinis per saeculum vagabundus. 43.  Admittens generale Capitulum abbatis et conventus de Altofonte petitionem qua cum fratre Iohanne de Brena, suo monacho, qui aliquandiu apostatavit, dispensari petebat, ipsum instaurat ad omnes actus, status, et gradus Ordinis praedictum Capitulum, abbatiali dignitate seclusa. 44.  De *poenitentia,* luctu voluntatis, tamdiu post reatum subiit patienter frater Iohannes de Yonval, monachus de Monasteriis in Argona, generale Capitulum per abbatem loci plenarie informatum, ipsum restituit ad pristinos gradus, status et honores Ordinis, quamvis per annum apostataverit, citra nihilominus abbatiatum. 45.  Cum fratre Iacobo de Hampigneyo, monacho de Bullencuria, misericorditer dispensat generale Capitulum et ipsum restaurat ad omnes gradus, honores Ordinis, et status legitimos, citra dignitatem abbatialem, sibi missam restituens, quam amiserat apostatando, quam per sex annos, regulari habitu derelicto, celebrans in saeculo, et alia ministrans indebite sacramenta, non obstantibus apostasia et irregularitate praedictis. 46.  Fratris Iohannis du Bouchon, monachi de Cheminione, simplicitate pensata, qui dum licentiam obtinuisset certum locum adeundi, male consultus divertit ad alium in eadem die, quem nihilominus suus abbas reputavit apostatam, et publicam egit poenitentiam, generale Capitulum ipsum reparat et admittit ad omnes status Ordinis etiam abbatialem dignitatem. 47.  Domino Cistercii committit reverenter generale Capitulum, ut secundum compertam vel comperiendam informatione praevia possibilitatem monasterii de Pratea gratiam seu remissionem de contributionibus faciat abbati dicti monasterii quantam decreverit, in plenaria dicti Capituli potestate. 48.  Ad petitionem abbatis et conventus monasterii de Eleemosina, Carnotensis dioecesis, committitur abbati Curiae Dei, licentiato in decretis, Aurelianensis dioecesis, auctoritas et potestas plenaria compellendi, per censuram Ordinis et alia iuris remedia, abbatissam et conventum monasterii de Claretis, Senonensis dioecesis, ad reddendum et solvendum certum redditum annuum in villa vocata de Firmitate Bernardi dictis de Eleemosina debitum, ut asserunt, faciendique inde et super praemissis principali et accessoriis, arreragiis, dependentibus et connexis, breve et plane iustitiae complementum. 49.  Abbati de Vallibus Sernaii committitur per generale Capitulum quod si abbatem de Noa repererit, iuxta Benedictinam, teneri abbati et monasterio de Alneto in decem libris, ratione cuiusdam sui monachi qui per unum annum vel quasi, moram traxit in dicto monasterio de Alneto, ad satisfactionem plenariam compellat et coerceat auctoritate Capituli generalis. 50.  Ad petitionem abbatis et conventus Joyaci pro fratre Thoma Condé, monacho dicti loci, qui suis iuvenilibus in annis apostatavit quasi per annum, supplicantium ut hiis non obstantibus ad omnes gradus Ordinis restituatur, votum admittens generale Capitulum ipsum reparat et restituit ad omnes status, gradus et honores Ordinis legitimos, citra nihilominus abbatialem dignitatem. 51.  Abbati de Belloprato, sacrae theologiae professori et provisori studii Sancti Bernardi Parisius formato bachalaureo in theologia, et cuilibet in solidum, committitur per generale Capitulum ad humilem supplicationem abbatis et conventus de Vallibus Sernaii potestas plenaria coercendi et compellendi, per censuram Ordinis, abbatem de Brollio a reddendum computum de certis pecuniis per ipsum et pro ipso ad romanam Curiam deportatis, quia tunc erat monachus de Vallibus Sernaii, et postmodum confirmatus in abbatem dicti monasterii de Brollio per Papam, compellendumque ad solutionem et faciendum, auctoritate Capituli generalis, partibus iustitiae complementum. 52.  Ut, per censuram Ordinis et alia iuris remedia, compellat ad satisfactionem plenariam faciendam de hiis in quibus tenetur abbas de Escarleis abbati et conventui Joyaci, per generale Capitulum abbati Prulliaci committitur in ipsius plenitudine potestatis. 53.  Si, ut porrecta generali Capitulo petitio continebat, frater Iohannes Ymer, monachus Joyaci, grangiam quae vocatur Memorin ipsi monasterio pertinentem laudabiliter rexit per quindecim annos, dum tamen de consensu loci abbatis et conventus maxime processerit, quod habeat et gubernet quamdiu vitam duxerit in humanis, prout decreverint et ordinaverint, concedit et consentit idem Capitulum confirmando. 54.  Cum per quatuor annos apostatavit frater Petrus dictus Gaiselet, monachus de Bethania, et ad cor redierit poenitentis, ad petitionem tamen abbatis sui, qui eius morum conversionem agnoscit, ad omnes gradus et status Ordinis, citra nihilominus abbatiatum, *restituitur* per generale Capitulum, de gratia speciali. 55.  Per generale Capitulum committitur abbati de Eleemosina ut si repererit abbatem de Curia Dei teneri Emmonio Bullet, servitori quondam sui praedecessoris, in aliqua pecunia sui ratione servitii, auditis utrobique partibus iustitiae faciat eisdem complementum. 56.  In virtute sanctae obedientiae praecipit et iniungit generale Capitulum committendo abbati Fusniaci quatinus de vita, moribus et conversatione fratris Iohannis Lupi, monachi apostatae de Grandiprato, Leodiensis [dioecesis], cum omni diligentia se informet, et si repererit ipsum culpabilem et vitiosum puniat eum per carceres vel alias ut demeruerit, auctoritate Capituli generalis, praecipiatque abbatissae de monasterio Dominarum sub poena excommunicationis, quatinus dictum fugitivum de suo monasterio expellat indilate. 57.  Ad petitionem abbatis et conventus monasterii de Buxeria, Andegavensis dioecesis, dispensatur misericorditer per Capitulum cum fratre Petri Forban suo conmonacho, ut non obstante quod in sua camera in dicto monasterio quaedam mulier dissoluta reperta fuerit, ad omnes Ordinis gradus et honores, citra statum abbatialem, valeat promoveri. 58.  Abbatissae et conventus monasterii de Gaudio Beatae Mariae prope Hen[ne]bont, Venetensis dioecesis, annuens petitioni generale Capitulum, cum sorore Theophania suae conmoniali dispensatur gratiose, ut quamvis maculata fuerit et de carnali convicta contagio, puerperio subsequente, ad omnes gradus, status, honores et officia Ordinis assumi valeat, abbatiali dignitate seclusa. 59.  Quia de fratris Iohannis Multoris, monachi de Oratorio, laudabili conversatione generale Capitulum per abbatem et conventum loci existit informatum, ad gradus, status et honores Ordinis legitimos restituit, quos amiserat occasione cuiusdam mulieris, quae fuit in sua camera Parisius in studio Sancti Bernardi reperta per consilium, citra nihilominus abbatiatum. 60.  Si repererit per litteras, aut alia documenta legitima, teneri et obligatum esse abbatem de Thorigneyo monasterio de Alneto in aliqua summa pecuniae vel alias, abbas de Sancto Andrea in Gouferno, sibi committitur per generale Capitulum ipsum coercendi, per censuram Ordinis, ad satisfactionem plenariam de probatis. 61.  Cum sorore Jaqueta de Castillione, moniali de Amore Dei prope Troissiacum, dispensatur per generale Capitulum quatinus ad omnes gradus et honores Ordinis legitimos deinceps assumi valeat, suis meritis exigentibus, non obstante quod suspecta fuerit de puerperio, quamvis nec accusata fuerit nec convicta.
Anno Domini millesimo trecentesimo nonagesimo nono statuta sunt haec apud Cistercium in Cisterciensis Ordinis Capituli generali. ORATIONES. 1.  Pro romanae Ecclesiae statu quem Dominus, etc. ut supra anno 1395 (*stat.* 39 *seq.*). 2.  Pro serenissimo domino Carolo rege Francorum, etc. ut supra anno 1395. 3.  Pro burgensibus, etc. ut supra anno 1395. 4.  Pro felicis et inclitae recordationis dominis quondam nostris dominis Philippo, Iohanne, et Carolo regibus Francorum, et reginis eorum consortibus ultimo defunctis, et maxime pro felicis et piae recordationis dominae quondam Blancha de Navarra regina Franciae, etc. ut supra ano 1395. 5.  Pro pace et unitate, etc. ut supra. 6.  Contra abbates qui non venerunt in Capitulo generali. — Abbates Ordinis universi, qui ad praesens generale Capitulum non venerunt, etc. ut in anno 1390 (*stat.* 4). Infrascriptos dumtaxat habet idem Capitulum in, de et super hoc favorabiliter excusatos, videlicet de Buzeyo, de Ponte oltrani, de Insula de Ré, de Pratea, de Ursicampo, de Morolia, de Charone, de Trisagio, de Gratia Dei, de Brolio, de Castellariis, de Domo Dei super Carum, de Fontemorum, de Thela, de Caroloco, de Prulliaco, de Oratorio, de Frigidimonte, de Boheriis, de Belloprato Belvacensi, de Vetericampo, de Pietate Dei, de Claritate, de Eslancio, de Barbello, de Eleemosina, de Valle clara, de Carmeya, de Sancto Albino, de Calercio, Valle regis, de Briostella, de Bullencuria, de Caroliloco, de Luzela, de Bonavalle in Pictavia, de Valentina, de Vallibus in Ornesio, de Misericordia Dei, de Signiaco, de Chezeriaco, de Relec, de Cassania, de Fusniaco, de Laude, de Longoponte, de Bonofonte, de Valle Beatae Mariae, de Joyaco, de Vallemagna, de Oliveto, de Bonomonte. 7.  Cum Ordo noster Cisterciensis, etc. ut in anno 1391 (*stat.* 2). 8.  Ad cogendum debitores. — Ad requestam reverendi patris domini, etc. ut habetur in anno 1390 (*stat.* 19). 9.  Conceditur per Capitulum generale, etc. *ut in anno praeced. stat.* 9. 10.  Quamvis soror Kzeketta, filia domini Philippi de Reinghersuliete, monialis monasterii de Braella nostri Ordinis, defectum natalium, ut asserit, patiatur, genita de soluto et soluta, quia tamen fide digno testimonio relatum est Capitulo generali eam paternae incontinentiae sectatricem non esse, sed bonae conversationis et vitae, et quod alias sibi ad dispensationis gratiam obtinendam merita suffragantur, ut igitur, non obstante dicto defectu natalium, possit ad omnes actus, honores et dignitates Ordinis, si sibi alias merita congruentia suppetant, promoveri dicta Kzeketta secum dictum generale Capitulum misericorditer dispensat. 11.  Abbatissae monasterii de Monstereolo, in virtute sanctae obedientiae et sub excommunicationis et depositionis et abbatiali dignitate latae sententiae poenis, districte praecipit et iniungit generale Capitulum certis et iustis causis ad hoc permotum, quatinus infra tres dies post diem notificationis praesentis diffinitionis sibi factae immediate sequentes, quorum dierum primum pro primo, secundum pro secundo et tertium pro tertio et canonico ac peremptorio termino sibi dictum Capitulum assignat fratrem Iohannem Lupi monachum, ut dicitur de Grandiprato, dioecesis Leodiensis, expellat, eiiciat a dicta abbatia de Monstereolo, et ab omni conversatione et frequentatione ipsius monasterii et omnium personarum eius, ipsum numquam de cetero in dicta abbatia vel in sua et aliarum personarum dicti monasterii societate, sub dictis poenis admissura vel receptura, cum satis constat dicto Capitulo generali, quod dictus frater Iohannes Lupi nullam omnino causam habeat ibidem morandi, nec sua mora aliqualiter cedit in utilitatem dicti monasterii, sed in infamiam gravem sui ipsius ac dictarum abbatissae et personarum ipsius monasterii et animarum suorum detrimentum, Ordinis dedecus, et scandalum plurimorum. Abbatibus autem, praecipue de Ygniaco, de Valle clara, et de Boheriis, et aliis abbatibus Ordinis nostri in illis partibus constitutis, et eorum cuilibet, in virtute sanctae obedientiae, praecipit dictum Capitulum generale, quatinus praesentem diffinitionem coram tabellione publico vel sufficientibus testibus nuntient et notificent sine dilatione abbatissae praedictae, data sibi copia eiusdem ad expensas suas, si voluerit habere, et quidquid inde fecerint, sub instrumento publico vel sub patentibus litteris eorum sigillis sigillatis proximo referant Capitulo generali, absolutionem autem praedictarum sententiarum sibi reservat dictum Capitulum generale. 12.  Cum abbas de Bella brancha indurato et pertinaci animo contributiones per generale Capitulum impositas per multos annos solvere recusaverit et recusat, allegando excusationes frivolas in peccatis, multiplices sententiarum laqueos incurrendo, irregularitatem etiam cum non vereatur se immiscere divinis in divinae Maiestatis offensam, exempli perniciem, contemptum Ordinis et scandalum plurimorum, generale Capitulum ex certa scientia dictum abbatem decernit et declarat sententias et poenas quascumque per statuta papalia et Ordinis contra non solventes contributiones latas incurrisse, et ulterius ipsum abbatem de Bellabranca per quoscumque notarios apostolicos, imperiales et alios capellanos curatos, non curatos ; abbates, priores, cellerarios et alios officiales Ordinis, qui super hoc requisiti fuerint, ipsum Capitulum citari requirit, praecipit et iniungit peremptorie et personaliter, et hoc sub poena depositionis ab abbatiali dignitate, videlicet ad tricesimam diem a pronuntiatione et citatione praesenti computandam coram reverendo patre domino Cisterciensi abbate, responsurum ad ea quae sibi obiicientur ex officio per dominum memoratum, cum intimatione quod, sive comparuerit, sive non, contra ipsum procedetur prout rationis fuerit, eius contumacia non obstante. Mandat igitur dictum Capitulum ipsiusque Diffinitores universis et singulis abbatibus circumvicinis, et eorum loca tenentibus, aliisque ad quorum notitiam praesens diffinitio devenerit, quatinus dictum abbatem de Bellabranca singulis diebus dominicis et festivis, palam et publice, in suis capitulis excommunicatum denuntient, et ab omnibus et singulis, etiam a propriis monachis dicti abbatis de Bellabranca praecipiant evitari. 13.  Abbati de Montepetroso restituit generale Capitulum administrationem regiminis temporalis, eidem per dominum Cistercii ex certis rationibus nuper ablatam, videlicet hinc ad annum revolutum, ita tamen quod anno immediate sequenti in Capitulo generali dictus abbas, de et super dispensatis et administratis per ipsum plenam et lucidam habeat reddere rationem. 14.  Cum frater Laurentius monachus monasterii Beatae Mariae de Cyps, Stringonensis dioecesis, bono zelo motus, propter mala et excessus quae fiebant in proprio monasterio, ad monasterium Morimundi tanquam ad superiorem accessit, sine proprii abbatis licentia, Capitulum generale decernit et declarat nullum apostasiae crimen incurrisse, sed acquisivisse meritum, committendo domino Morimundi ad cautelam plenariam potestatem absolutionis beneficium eidem impendendi, si forte dictus frater Laurentius scrupulosa conscientia ductus requisierit eamdem. 15.  Executionem et processum per dominum abbatem Grandissilvae, commissarium domini Morimundi, factam in, et super installatione abbatis Scalae Dei, tamquam rite et canonice factam, Capitulum generale ex certa scientia corroborat, confirmat et ratificat. 16.  Domino Pontigniaci, sacrae theologiae professori, et abbati de Valle Beatae Mariae per generale Capitulum committitur, quatinus si traditionem cuiusdam domus in villa de Argenceol cum torculari, vineis et aliis quibusdam haereditagiis sitis, per abbatem et conventum monasterii Caroliloci factam Guillelmo Le Francois et Perrenelle eius uxori ad censum annuum et perpetuum, invenerint dicto monasterio fructuosam, eamdem auctoritate Capituli generalis ratificent et confirment. 17.  Informationes et processus facti contra fratrem Stephanum abbatem monasterii Altifontis hinc ad generale Capitulum anni immediate sequentis committuntur et differuntur, ita tamen quod dictus abbas promisit, medio iuramento, in dicto anni sequentis Capitulo vel si tunc legitime fuerit impeditus, quam primum commode poterit coram domino Cistercii personaliter comparere, stareque in omnibus et per omnia absque appellatione seu reclamatione quacumque, et parere, in et super praemissis, ordinationi dicti Capituli seu domini Cistercii, et hoc sub poena depositionis, ad quam praefatus dominus Cistercii de consensu et assensu Diffinitorum eiusdem Capituli ex nunc prout ex tunc, prout exponitur, profert, promulgat et pronuntiat in hiis scriptis. 18.  Ad *petitionem* abbatis et conventus monasterii de Villanova, Nannetensis dioecesis, generale Capitulum committit iniungendo abbatibus de Buzeyo et de Precibus Nannetensis et Venetensis dioecesium, et eorum cuilibet in solidum, quatinus omnes et singulas Ordinis nostri Cisterciensis personas quas repererint obligatas esse seu teneri dictis abbati et conventui dicti monasterii de Villanova in quibuscumque pecuniarum summis et rebus aliis, ad satisfaciendum eisdem abbati et conventui monasterii Villaenovae de dictis pecuniarum summis et rebus aliis, per censuram Ordinis, auctoritate dicti Capituli et in eiusdem Capituli plenaria potestate, viriliter coerceant et compellant, invocato, ad hoc, si opus fuerit, auxilio brachii saecularis. 19.  Idem committitur abbati de Belloprato, sacrae theologiae professori, Belvacensis dioecesis, pro abbatissa et conventu monialium de Gomeri Fonte, Rothomagensis dioecesis, pro debitis in quibus eis tenentur, ut asserunt, abbatissa et conventus monasterii de Thesauro. 20.  Ad supplicationem Colini de Quemin, civis Rothomagensis, abbati de Mortuomari eiusdem dioecesis generale Capitulum committit quatinus, abbatissam et conventum monasterii monialium de Fonte Gerardi, dictae dioecesis, coerceat et compellat per censuram Ordinis, ad solvendum et reddendum dicto Colino omnia et singula debita, in quibus dictam abbatissam et conventum per testes idoneos seu legitima documenta obligatas esse repererit, invocato ad hoc, si opus fuerit, iudicum *ecclesiasticorum* auxilio et brachii secularis. 21.  Attentis virtutum meritis, quibus frater Iohannes Sedematre, monachus monasterii de Capella [de Thosan] post quatuor annorum et ultra apostasiam et lapsum carnis perpetratum in villa de Brugis laudabiliter claruit, eumdem generale Capitulum restituit ad officia, administrationes, dignitates et ceteros legitimos actus Ordinis exercendos, si dum et quoties de abbatis et conventus dicti monasterii de Capella beneplacito provenerit et assensu. 22.  Cum sorore Margareta Vavassoris moniali monasterii de Sancta Colomba in Blandeka dispensat generale Capitulum quatinus, non obstante defectu natalium quem patitur ex religioso et soluta progenita, ad omnes actus Ordinis legitimos, abbatiatu secluso, suis exigentibus meritis valeat promoveri. 23.  Reformatio omnium monasteriorum in tota lingua Occitana et regnis Hispaniae domino Morimundi committitur in omnimoda potestate, ut in forma [consueta]. 24.  Abbatibus de Buzayo et de Vallenova, et eorum cuilibet in solidum, generale Capitulum committit iniungendo quatinus omnes et singulas personas Ordinis, quas abbati et conventui monasterii de Precibus obligatas esse repererit in quibuscumque pecuniarum summis et rebus aliis, ad satisfaciendum eisdem abbati et conventui de Precibus, per censuram Ordinis, viriliter coerceant et compellant. 25.  Cum fratre Iohanne de Buona, monacho Boniportus, gratiose dispensat generale Capitulum quatinus, non obstante apostasia trium mensium per ipsum damnabiliter perpetrata, ad omnes actus Ordinis legitimos, voces, gradus, administrationes et officia, suis exigentibus meritis, valeat promoveri. 26.  Hoc idem conceditur fratri Guillelmo Macana, monacho de Populeto, non obstante apostasia quatuor mensium, regulari habitu derelicto. 27.  Ad petitionem abbatis et conventus de Longovillari, Morinensis dioecesis, committit et iniungit generale Capitulum de Caricampo et de Gardo monasteriorum abbatibus, quatinus si traditio quorumdam terrarum arabilium cuiusdam parvae grangiae, nemus Iohannis nuncupatae, et unius molendini siti in villa de Estoëriffe ad dictum monasterium de Longovillari pertinentium, videlicet ad censum annuum et in emphiteosim sit ipsi monasterio de Longovillari necessaria vel utilis, faciant quod fiendum viderint ad monasterii relevamen, auctoritate Capituli generalis. 28.  Diffinitio quaedam anno immediate praeterito edita corroboratur, ratificatur et confirmatur, cuius quidem diffinitionis tenor sequitur et est talis : Domino Cistercii committit reverenter generale Capitulum ut, secundum compertam vel comperiendam, informatione praevia, possibilitatem monasterio de Pratea gratiam seu remissionem de contributionibus faciat abbati dicti monasterii, quantam decrevit in plenaria dicti Capituli potestate. 29.  Domino Pontigniaci, sacrae theologiae professori, committit generale Capitulum quatinus, si duo deserta vinearum in finagio Antissiodorensi sita, Iohanni Regnier iuniori et Guidoni Bunos Antissiodori commorantibus ad census annuos et perpetuos tradita cedant, ad utilitatem monasterii de Barbello sive de Sacro portu tractatum, in, de et super hoc per abbatem et conventum praedicti monasterii Sacri portus confectum et praedictos Iohannem et Guidonem confectum et initum, cedant ad utilitatem et commodum praefati monasterii et conventus, dictum tractatum si, et in quantum rite procedit, confirmet et ratificet, auctoritate praefati Capituli generalis. 30.  Reformationem monasterii de Palatio, monasterio de Dalone immediate subiecti, in quo regulares observantiae, prout ad generalis Capituli audientiam deductum est, pene penitus perierunt, committit idem Capitulum de Curia Dei, de Feneriis, de Pratea et de Obazina monasteriorum abbatibus, et eorum cuilibet in solidum, cum omnimoda ipsius Capituli potestate et clausulis opportunis et rationabiliter requisitis. 31.  De Curiae Dei, de Feneriis, de Pratea et de Obazina monasteriorum abbatibus, et eorum cuilibet in solidum, committit generale Capitulum omnimodam potestatem compellendi nonnullos abbates de generatione monasterii de Dalone, ad expensas moderatas et rationabiles cuiusdam monachi de Dalone, pro visitandis monasteriis sibi immediate subiectis deputati, per censuram Ordinis et quibuscumque aliis remediis opportunis. 32.  Cum prout abbas monasterii Bonaecumbae Capitulo generali insinuare curavit, multae monasterii sui terrae, grangiae et possessiones aliae in partibus Rutenensi et Albigesii occasione guerrarum et mortalitatum, quae longo tempore, ut asserit, in suis partibus viguerunt, remanserint et remanent incultae, et dicto monasterio minime fructuosae, patri abbati et Silvanesio monasteriorum abbatibus generale Capitulum committit et iniungit quatinus de praemissis se informent, cum diligentia et adhibito senioris partis conventus consilio, dicto incommodo meliori modo quo poterunt obviare laborent, auctoritate Capituli generalis. 33.  Informationes et processus factos contra abbatem de Stamedio, generale Capitulum hinc ad alium Capitulum anni immediate sequentis Capitulum praesens, modo et forma quae sequitur continuare decrevit. Primo, dictus dominus abbas de Stamedio tenebitur in proprio monasterio residentiam continuam facere, nullamque grangiam praesertim grangiam de Enresiol inhabitare, frequentare aut intrare quomodolibet infra Capitulum anni [M] CCCC, nisi forte transitorie et nisi super hoc gratiam vel permissionem a domino abbate Cistercii, vel patre abbate habuerit specialem. Item, tenebitur dictus abbas infra festum Purificationis proxime venturum comparere coram dicto domino Cistercii ; exhibiturus litteras domini comitis Sabaudiae, benevolentiam et amicitiam praefati domini erga ipsum continentes, et alias sufficienter informare dictum dominum Cistercii quomodo ceteri domini patriae et fundatores loci contentantur de ipsius regimine et vita. Item, non poterit ullam administrationem temporalem vel spiritualem infra dictum Capitulum personaliter exercere, nisi prout dictum est a praelibato domino Cistercii, seu a suo patre abbate, super hoc licentiam habuerit specialem. Item, nullam poterit renuntiationem seu cessionem status sui in manus cuiuscumque facere, nec et quemlibet tractatum inire super abbatiae permutatione, nisi de licentia patris abbatis praefati. Item, tenebitur personaliter comparere in dicto proximo venturo Capitulo generali, recuperationem impositorum sibi criminum ostensurus. Et haec omnia et singula tenebitur adimplere et facere dictus abbas Stamedii sub poena depositionis ab abbatiali dignitate, qua depositionis poena praefatus dominus Cistercii de unanimi omnium ipsius Capituli generalis Diffinitorum consensu et vice ac nomine eorum eximitur prout eximit et contra profert et pronuntiat in hiis scriptis. Quam etiam depositionis sententiam saepe dictus abbas de Stamedio in se suscepit et suscipit absque reclamatione per ipsum in posterum facienda. 34.  Exigente contumacia abbatis monasterii Vallis benedictae, Lugdunensis dioecesis, qui citatus peremptorie et personaliter et sub poena depositionis ab abbatiali dignitate ad praesens Capitulum ibidem accedere, nec se quomodolibet excusare curavit, ipsum Capitulum excommunicat in hiis scriptis, et excommunicatum per patrem abbatem et alios requirendos ipsum, palam et publice, in monasterio proprio et locis circumvicinis praecipit nuntiare. Et quoniam dictus abbas Vallis Benedictae de et super nonnullis criminibus apud nos nonnullosque bonos et graves delatus et diffamatus extitit, ut monasterium suum praedictum a noxiis et incommodis praeservetur ; regimen et administrationem temporalis eiusdem, sub dicta depositionis poena, eidem abbati inhibet, et per patrem abbatem praecipit inhiberi, committendo dictum regimen temporale uni vel pluribus idoneis vel idoneo ; qui de tractandis per ipsos sciant reddere rationem eidem patri abbati, praecipiens et iniungens quatinus quam primum commode poterit ad dictum monasterium Vallis Benedictae personaliter se transferat, de ac super praetactis excessibus per testes idoneos se informet cum diligentia, et quidquid super hoc repererit, domino Cistercii transmittere seu deportare non negligat, citando ipsum abbatem Vallis Benedictae, uno edicto pro omnibus, personaliter et hoc sub poena depositionis ab abbatiali dignitate, ac carceris, ad certum et competentem diem, coram praefato domino Cistercii cum intimatione quod, sive comparuevit sive non, contra ipsum procedetur, prout rationis fuerit, eius contumacia non obstante. 35.  Traditiones nonnullarum possessionum sterilium et incultarum ac etiam aliarum ad censum annuum et perpetuum per abbatem et conventum monasterii Bonaevallis, Viennensis dioecesis, factas de unanimi eorumdem consensu et pro monasterii commodo, Capitulum generale ratificat et confirmat, et de consimilibus consimiliter tradendis inposterum licentiam impertitur. 36.  Quoniam observari discretio debet in numero religiosorum in monasteriis ponendorum, ut videlicet tot simul et non plus cohabitent, qui vivere possint ordinate, ne vel excusante paucitate vivant irregulariter, vel prae multitudine cohabitantium necessitatibus eorum illicite quaerere compellantur, sed dum quaerunt plura, exterior cura crescit, per diversas regiones Ecclesiae beneficia sparguntur, et pro regendis ipsis fratres necessario sparsi subsequuntur, soli inter saeculares habitant, et nolentes pati fraudem iudicio contendere sunt parati. Qui vero per cellulas duo vel tres, vel etiam quatuor aut quinque simul habitant, claustrali non coarctuntur lege, sed pro libitu plerique suo vivunt, et inter gentes commixti discunt eorum vitam et opera, et ut saeculares diversis serviunt sculptilibus vitiorum, ac religionis statuta et Ordinis formam, ac observationes devotas nedum non servantes, pene penitus obliviscuntur. Propter quod antiqui nostri sancti patres salubriter, imo necessario propter observantiam regulae sancti Benedicti secundum quam regulam nos omnes solemniter vovimus et promisimus conversari, statuerunt in diffinitionibus per eos editis, ut ad novam abbatiam minus quam duodecim monachi cum abbate tertiodecimo non mitterentur, ipso loco prius domibus, libris, et aliis necessariis sic aptato, qui ibi competenter vivere possent et regulam observare, quodque minora monasteria tam monachorum quam monialium, in quibus non possent congrue sustentari duodecim monachi vel moniales ibidem assidue residentes, ut per omnia possent communia statuta Ordinis observare, patres abbates committerent aliis monasteriis et unirent. Cum igitur monasterium monialium de Insulis, Antissiodorensis dioecesis, immediate *Cisterciensi* subiectum monasterio, sit adeo tenuiter reddituatum, et bonis temporalibus insufficienter dotatum, quod nullatenus aut vix in eodem possit dictus numerus monialium cum personis eis propter sua spiritualia temporaliaque negotia procurando necessariis ad vitam suam transigendam sufficienter procurari, seu commode sustentari, generale Capitulum propter hoc et alia plura, ipsum ad hoc merito inducentia multum iuste unit, incorporat et annectit dictum monasterium de Insulis monasterio Pontigniacensi satis eidem propinquo pro grangia vel cellario faciendis, abbati dicti monasterii Pontigniacensis committendo praecipiens et iniungens idem Capitulum, quatinus abbatissam, moniales et ceteras personas regulares, quae nunc sunt dicti monasterii de Insulis, emittat auctoritate dicti Capituli extra dictum monasterium ad alia singula monasteria monialium dicti Ordinis nostri, quae sint potentia ad sibi necessaria sicut ceteris suis monialibus ministranda, et in eisdem singulis monasteriis faciat eas recipi regulariter quamdiu vixerint commorandas, possessionemque dicti monasterii de Insulis veram, manualem, et realem reddituum, proventuum, fructuum et emolumentorum, bonorum, haereditagiorum, possessionum, rerum et pertinentiarum, mobilium et immobilium eiusdem accipiat et intret pro se et suo conventu ac monasterio Pontigniaci, per censuram Ordinis, invocato ad praemissa et infrascripta, si opus sit, auxilio brachii saecularis ; ita tamen quod ipsi abbas et conventus dicti monasterii Pontigniaci, et sui successores, iugiter omni tempore teneant in loco dicti monasterii de Insulis, expulsis inde perpetuo monialibus et aliis mulieribus quibuscumque, et sustentent in sibi necessariis, et ad haec facienda sint obligati et astricti, tot monachos sacerdotes quot ibidem propter reverentiam divini cultus et inhumatorum seu sepultorum corporum humanorum et salutem animarum ipsorum, qualibet die una missa ad minus indeficienbiliter celebretur. Et nihilominus committit idem Capitulum generale universis et singulis abbatibus dicti Ordinis, et specialiter abbatibus de Prulliaco et Rigniaco, et eorum cuilibet quatinus si necesse fuerit, et ad hoc ex parte dictorum abbatis et conventus Pontigniaci fuerint requisiti, ad dictum monasterium de Insulis et ipsius pertinentias personaliter se transferant, et executioni debitae praesentem diffinitionem demandent, praecipitque districte ac iniungit, sub poenis excommunicationis et incarcerationis perpetuae, praefatis abbatissae et monialibus ; quae pro nunc sunt in dicto monasterio de Insulis, quod dicto abbati Pontigniaci ceterisque commissariis abbatibus, si qui ad hoc fuerint evocati, pareant humiliter ac devote, nullam rebellionem vel contradictionem in hiis quae concernunt praesens nostrum statutum vel ipsum contingentia, emergentia et dependentia, per seipsas vel alias quascumque personas, ullatenus inferendo. Ita tamen quod dicti abbas et conventus monasterii Pontigniaci tenebuntur, in festo sancti Remigii de capite octobris, postquam pacificam et integram possessionem dicti monasterii de Insulis eiusque pertinentias habuerint, seu fuerint assecuti, solvere decem libras turonensium parvorum domui studii Sancti Bernardi parisiensis pro reparatione et sustentatione domorum studii memorati, et hoc singulis annis in perpetuum, et de eo faciant dictae domui Sancti Bernardi et eius gubernatoribus, sine mora post adeptam possessionem litteras obligatorias patentes et alias competentes. 37.  Consimili modo et cum conditionibus praedictis, unit et incorporat generale Capitulum monasterium de Monte Nostrae Dominae prope Pruvinum, dioecesis Senonensis, monasterio Prulliaci, dioecesis supradictae. 38.  Consimili modo et cum conditionibus praedictis, unit et incorporat Capitulum generale monasterium monialium de Penthemont, dioecesis Belvacensis, monasterio Belliprati, dioecesis supradictae. 39.  Consimili modo et cum conditionibus praedictis, unit et incorporat Capitulum generale monasterium monialium de Consolatione Beatae Mariae, alias de Masuris, Remensis dioecesis, monasterio de Ellancio, dioecesis supradictae. 40.  Consimili modo et cum conditionibus praedictis, per centum solidorum turonensium annuatim dumtaxat, unit et incorporat Capitulum generale monasterium monialium de Benedicta Valle, Tullensis dioecesis, monasterio Claraevallis, Lingonensis dioecesis. 41.  Consimili modo et cum conditionibus praedictis, libere tamen, unit et incorporat Capitulum generale monasterium monialium de Valle Vinearum, Lingonensis dioecesis, monasterio Claraevallis, dictae dioecesis Lingonensis. 42.  Domino Cistercii reverenter et abbati de Moris, aut alteri eorumdem, committit generale Capitulum quatinus ipsi vel eorum alter, qui primus super hoc fuerit requisitus, coerceat et compellat, per censuram Ordinis et alia iuris remedia, omnes et singulas utriusque sexus nostri Ordinis personas quas, per testes idoneos seu alia documenta legitima, esse repererint obligatas domino Claraevallis et suo conventui, tam particulariter et divisim quam coniunctim, in quibuscumque pecuniarum summis et rebus aliis, quocumque nomine censeantur. 43.  Ad petitionem abbatissae et conventus monasterii de Sewinke, committit abbati de Dunis generale Capitulum quatinus de paupertate et inopia dicti monasterii se informet. Quod si tanta fuerit, quod ipsius monasterii debita persolvi nequeant absque venditione redditus viginti francorum aureorum ad vitam unius vel duarum personarum simul, dictam venditionem faciendi, auctoritate dicti Capituli, licentiam tribuat et concedat, proviso quod pecunia de venditione huiusmodi habita, in nullos alios quam in debitorum monasterii solutionem quorumlibet convertatur. 44.  Domino Claraevallis, sacrae theologiae professori, et abbati de Valle clara, et eorum cuilibet in solidum, committit generale Capitulum quatinus omnes et singulas Ordinis personas, quas teneri seu fore obligatas repererint abbati et conventui Ygniaci, in quibuscumque pecuniarum summis et rebus aliis, ad satisfaciendum eisdem abbati et conventui integraliter et complete, per censuram Ordinis, auctoritate dicti Capituli et in ipsius potestate, coerceant viriliter et compellant. 45.  Ad supplicationem abbatis Bellaevallis, cum fratre Nicolao Salomonis, monacho monasterii Lucellensis, per generale Capitulum dispensatur quod, non obstante apostasia quam incurrit per octennium vel quasi, assumi valeat ad omnes actus Ordinis legitimos, abbatiatu secluso. 46.  Abbatis de Bonoportu senio et gravitati compatiens generale Capitulum, ipsum habet a via Capituli de cetero favorabiliter excusatum. 47.  Ad idem de Bella pertica. 48.  Ad idem pro abbate de Veteri villa. 49.  Ad idem de Gratia Dei in Burgundia. 50.  Ad idem pro abbate de Caroloco. 51.  Ad idem de Berdonis. 52.  Abbatis et conventus monasterii de Barbello petitio continebat quod, cum dudum frater Adam de Parisius suus monachus, animi ductus levitate per spacium ferme trium mensium apostataverit, regulari habitu derelicto, verumtamen quia suam vitam commutavit in melius dignaretur cum eo generale Capitulum dispensare ; hinc est quod dictum Capitulum, misericorditer agens cum illo, dispensat ut, hiis non obstantibus, ad omnes actus, status, gradus et honores Ordinis legitimos promoveri valeat etiam abbatialem dignitatem. 53.  De Curia Dei, Aurelianensis dioecesis, licentiato in decretis, de Nigro lacu et de Pratea monasteriorum abbatibus, et eorum cuilibet in solidum, committitur per generale Capitulum quatinus, lites et iurgia mota inter abbatem de Bonoloco et fratrem Iohannem de Bellobourdino, monachum dicti loci, qui contra suum abbatem appellationem interiecit, diversis mediis eum ad hoc moventibus, de quibus et omnibus dependentibus ab eisdem et connexis, tam iurgiis, causis et appellatione praemissis quam aliis, veritate comperta, fine debito terminent, et partibus faciant iustitiae complementum. 54.  Fratris Iohannis de Vallibus, prioris monasterii de Miratorio, per generale Capitulum admittitur petitio continens in substantia quod, cum de suorum parentum bonis acquisierit pro perpetuo decem terrae libratas, de consensu proprii abbatis et conventus, dictum redditum possideat quamdiu vitam duxerit in humanis, dum tamen post eius decessum idem redditus a dicto monasterio possideatur. 55.  Domino Claraevallis, sacrae theologiae professori, et abbati Signiaci, eorumque cuilibet in solidum, committit generale Capitulum, ut omnes et singulas Ordinis personas quas, per legitima documenta, fore viderint obligatas abbati de Dunis et eiusdem loci conventui, ad dictorum supplicationem ipsi porrectam Capitulo, coerceant viriliter, per censuram Ordinis, ad plenariam et debitam satisfactionem. 56.  Si de consensu processerit et voluntate abbatis et conventus de Mellereyo, dispensatur gratiose per generale Capitulum cum fratre Guillelmo Oliverii, monacho et cellerario dicti loci, ut non obstante quod, sine licentia et quasi contra inhibitionem proprii abbatis expressam ; occasione sui cellerariatus officii in villa de Mellereyo pernoctavit, de quo sibi postmodum iniunctam poenitentiam devote peregit, ut dicitur, ad omnes status, gradus, honores et dignitates valeat promoveri. 57.  De Curia Dei et de Calocheyo monasteriorum abbatibus committitur per generale Capitulum quatinus ad monasterium de Ponte octrani personaliter accedentes, diligenter se informent de vita, moribus et conversatione fratris Iohannis Morini, monachi dicti monasterii de Ponte *octrani,* ut dicitur, intrusum et irrationabiliter dicti monasterii regimen occupantem ; quod si repererint dictum fratrem Iohannem intrusum et criminosum, a dicto monasterio expellant viriliter, auctoritate Capituli generalis, cuius loco secundum Ordinis instituta alius idoneus per eos subrogetur. 58.  Cum alias fuerit dispensatum cum fratre Iohanne Marescalli, monacho monasterii de Buzeyo, qui occasione cuiusdam furti, per eum tamen restituti, poenam carceris pertulit, ut dicitur, patienter, ut hoc non obstante et apostasia quam olim incurrit, adduci posset et assumi ad omnes actus legitimos, citra nihilominus abbatiatum, de ipsius moribus in melius commutatis generale Capitulum informatum, si de consensu abbatis sui et conventus processerit, etiam dictis gratiis adiungit abbatialem dignitatem. 59.  Ad humilem supplicationem abbatis et conventus Joyaci, per suas litteras in patenti restituuntur ad omnes gradus, honores Ordinis legitimos et dignitates fratres Iohannes Morini et Iacobus de Oratorio, sui conmonachi, qui suadente diabolo per saeculum vagabundi quasi per duos menses iuveniliter apostataverunt. 60.  Si de beneplacito processerit et assensu serenissimi Principis domini ducis Britanniae, qui specialem devotionem ad monasterium de Precibus habere dignoscitur, frater Iohannes Radulphi, monachus dicti monasterii de Precibus, ad omnes gradus, status et honores, ita tamen quod de cetero Parisius ad studium non revertatur, de speciali gratia per generale Capitulum admittitur, non obstante diffinitione, suis demeritis exigentibus, anno 1397 in generali Capitulo edita contra ipsum. 61.  Domino Pontigniaci, sacrae theologiae professori, et abbati Prulliaci, ac eorum cuilibet in solidum, per generale Capitulum committitur ut super eo quod conquestus est ipsi Capitulo abbas Igniaci modernus, de fratre Iohanne de Alacrimonte suo praedecessore immediato, quod cum assumptus fuerit suo tempore in abbatem monasterii Vallis lucentis multa bona ipsius dimissi monasterii secum tulit, ut asserit, et duxit ad monasterium Vallis lucentis praedictum, equum videlicet valoris quasi triginta librarum turonensium, et unam caudam plenam diversis mobilibus, quae reddere modernus Vallis lucentis abbas differt et recusat in conquerentis et sui monasterii *praeiudicium* et gravamen, inquirant diligenter ipsi vel alter eorum. Quod si per informationem debitam compererint ita fore, et ipsa bona monasterii Quinciaci versa fuisse in usum et utilitatem monasterii Vallis lucentis praesertim cum similiter reverendissimus pater dominus Cistercii et eiusdem loci conventus, per suum procuratorem, a dicto patre Iohanne de Alacrimonte, dudum monacho Cistercii, requisierint et habuerint in suo peculio, facta compositione, sexaginta libras turonenses, quas persolvit dictum monasterium Quinciaci, abbatem dicti loci Vallis lucentis et eius officiarios viriliter et debite per monitiones, sententias et aliter, per censuram Ordinis, ad praemissorum omnium restitutionem coerceant, in plenaria dicti Capituli potestate, seu alias faciant ut fuerit rationis. 62.  Ad abbatis Quinciaci et eiusdem loci conventus petitionem conceditur generale Capitulum de speciali gratia fratri Iohanni de Rota, suo conmonacho, ut ad omnes status, gradus, et honores, dignitatesve admitti valeat et assumi non obstante quod per annum vel quasi apostataverit, regulari habitu derelicto. 63.  Ut non obstante defectu natalium quem patitur soror Margareta de Brena monialis monasterii de Valle Vinearum ex solutis parentibus genita, suis meritis exigentibus, ad omnes actus gradus et honores Ordinis legitimos, dignitates et officia promoveri valeat, generale Capitulum annuit et concedit, citra nihilominus abbatiatum. 64.  Alias habilitatum per dominum Cistercii fratrem Iacobum Romani, monachum de Bonoportu, super apostasia dudum contracta per aliquod temporis intervallum, ad omnes actus et honores Ordinis, citra dignitatem abbatiatus, gratiam ampliando generale Capitulum etiam ad statum abbatialem admittit. 65.  De poenitentiae luctu voluntario quam diu post reatum subiit patienter frater Iohannes de Yonvalle, monachus de Monasteriis in Argona, super eo quod quasi per annum apostataverit, et inde per generale Capitulum habilitatus citra dignitatem abbatialem, penitus restaurat etiam ad gradum abbatiatus de gratia speciali. 66.  Fratrem Iohannem de Balveolis, monachum Fonteneti, qui quasi per novem annos apostatavit, sitque celebrando et eucharistica sacramenta in saeculo ministrando notam incurrit irregularitatis, propter quod iniunctam sibi poenitentiam sustinuit et sustinet humiliter, absolvit generale Capitulum dispensando misericorditer cum eodem super irregularitate praedicta, ut quod ad actus, status, voces, gradus et officia possit assumi, dignitate tamen abbatiali seclusa. 67.  Quia dudum per generale Capitulum dispensatio extitit cum fratre Petro de Sancto Quintino, monacho de Monasteriis in Argona, super eo quod aliquamdiu bis apostatavit, ut ad omnes status et gradus Ordinis legitimos restituatur, citra nihilominus abbatiatum, gratiam amplians dictum Capitulum etiam ad abbatialem dignitatem vult admitti, si suo in posterum merita suffragentur. 68.  Fratrem Bernardum de Monte Ursino, monachum Scalae Dei, citatum peremptorie et personaliter ad praesens generale Capitulum, ad instantiam et de mandato Ordinis, per abbatem *Grandissilvae,* quia non misit nec comparuit, contumacem reputat et decernit idem Capitulum generale, et propter hoc excommunicat in hiis scriptis, mandans, praecipiens, et iniungens praedicto de Grandisilva et de Bonofonte monasteriorum abbatibus, et cuilibet in solidum, quatinus ipsum ubilibet excommunicatum denuntient, et ab omnibus faciant evitari. Quod si animo indurato in sua pertinacia diutius perseveraverit, dictis abbatibus, seu alteri eorumdem, potestas a Capitulo plenaria conceditur, dictum fratrem capiendi et in carceribus Ordinis vinculatum strictius detinendi, auctoritate praedicti Capituli generalis, invocato ad hoc, si necesse fuerit, auxilio brachii saecularis, praesertim cum sit impeditor negotiorum Ordinis et totius nostrae iurisdictionis. 69.  Domino Claraevallis, sacrae theologiae professori, committit generale Capitulum quatinus omnes et singulas Ordinis personas, quas teneri seu obligatas esse repererit abbati et conventui de Moris in quibuscumque pecuniarum summis et rebus aliis, ad satisfaciendum eisdem abbati et conventui de Moris integraliter et complete, per censuram Ordinis, auctoritate dicti Capituli et in eius potestate, coerceat viriliter et compellat. 70.  Cum fratre Alberto, monacho de Monasteriis in Argona, fuit alias dispensatum et concessum a generali Capitulo ut, secluso abbatiali honore, ad omnes alios Ordinis gradus et honores possit admittit, non obstantibus protervis responsionibus multoties et ubique suis superioribus indebite factis, periurioque quod incurrit, mentiendo adiuratus super aliquibus per abbatem de veritate dicenda, unde punitus rebelliorque factus appellavit, in carcere luens suum delictum pro demeritis emendatioris vitae signa demonstravit. Quia vero humilibus est parcendum, eapropter dictum Capitulum amplians suam gratiam praefatam monachum ad abbatiatus apicem, si meruerit, vult admitti. 71.  Dispensatur gratiose per generale Capitulum cum sororibus Maria Evognes, Caresia Manuelis, Maria Roderici de Castrillo et Agnete Alvari de Osorio, monialibus monasterii Vallisoleti, Palentinae dioecesis, ut non obstante defectu natalium, quem patiuntur, ex solutis parentibus procreatae, ad omnes status et gradus, beneficia et honores Ordinis legitimos, citra abbatiatum promoveri valeant de gratia speciali. 72.  Similem gratiam confert in forma consueta generale Capitulum fratri Garciae, monacho de la Vega, citra statum abbatialem. 73.  Cum abbas de Precibus, post visitationem factam in suo monasterio per abbatem de Buzeyo, suum patrem abbatem, diversis causis ipsum moventibus, ad praesens generale Capitulum de suo patre abbate appellavit, nec in illo per se vel per alium comparuerit, ad instantiam abbatis de Mellereyo, procuratoris dicti abbatis de Buzeyo, et personaliter pro ipso comparentis, dictum de Precibus et reputans idem Capitulum generale contumacem, excommunicat in hiis scriptis, mandans eumdem per quemlibet abbatem super hoc requisitum, vel alium monachum idoneum Ordinis, excommunicatum publice nuntiari. De Curia Dei, licentiato in decretis, et de Chalocheyo monasteriorum abbatibus, praecipiendo dictum Capitulum iniungit et ordinat quatinus ipsi personaliter ad dictum monasterium de Precibus accedentes, auditis partibus utrobique coram se evocatis in et super causis appellationis interiectae faciant iustitiae complementum, succumbentem partem ad expensas alterius condemnantes, et ad solvendum viriliter compellentes. Dictum vero de Precibus ad primas expensas pro contumacia condemnat in hiis scriptis praefatum Capitulum generale.
Anno Domini millesimo quadringentesimo statuta sunt haec apud Cistercium in Cisterciensis Ordinis Capitulo generali. 1.  Pro romanae Ecclesiae statu, *etc. ut in anno* 1399. 2.  Pro serenissimo domino nostro, domino Carolo, *etc. ut in anno* 1399. 3.  Pro burgensibus, mercatoribus, *etc. ut in anno* 1399. 4.  Pro pace et unitate sanctae matris Ecclesiae dicantur tres missae de *Pace* in singulis domibus Ordinis universi. 5.  Pro felicis et inclitae recordationis dominis, *etc. ut in anno* 1399 et singulis baronibus, baronissis et aliis nobilibus defunctis, pro religiosis omnibus et maxime professis Ordinis nostri, et pro omnibus benefactoribus nostris et aliis fidelibus defunctis, dicantur tres missae de *Requiem* in singulis domibus Ordinis universi. 6.  Abbates Ordinis universi, qui ad praesens Capitulum non venerunt, *etc. ut supra anno* 1390, *n°* 4. Solos autem… excusatos : de Monte petroso, de Bono fonte, de Valle Beatae Mariae, de Igniaco, de Ursicampo, de Longoponte, de Bullencuria, de Barbello, de Rigniaco, de Alpibus, de Laude, de Valcellis, de Monasteriis in Argona, de Tela, de Vallibus, de Valle lucenti, de Bono monte, de Caricampo, de Castellariis, de Prulliaco, de Bolbona, de Caroloco, de Sancto Andrea, de Loco Dei, de Claromarisco, de Alta cumba, de Noa, de Calercio, de Mortuo mari, de Boheriis, de Fusniaco, de Oratorio, de Buxeria Andegavensi, de Escureyo, de Valle Beatae Mariae, de Voto, de Caladia, de Briostello, de Belloprato, de Fulcardi monte, de Frigido monte, de Callovio, de Rupibus, de Ponte octrandi, de Tironello, de Claro monte, de Pratea, de Charmeya, de Domo Dei super Carum, de Insula barrensi, de Fonte Danielis, de Veteri villa, de Pinu, de Bonavalle in Pictavia, de Valencia, de Escarleis, de Curia Dei, de Cassania, de Trizaio, de Gratia Dei, de Bellabranca, de Barzella, de Charone, de Ré, de Persenia, de Brolio, de Morolia, de Pietate Dei, de Charitate, de Alta ripa, de Loco crescenti, de Sancto Loco, de Tribus fontibus, de Capella Thosan, de Theisinaco, de Ripatorio, de Moris et de Caherio. 7.  Cum Ordo noster, *etc. ut supra, anno* 1390, *n°* 7, *…* in viginti quinque millibus quadringentis octoginta et octo florenis aureis, tribus grossis argenteis… contributionem sex millium florenorum pro dictis debitis persolvendis… *etc. ut supra, excepto quod abbas de Savigniaco iam non citatur inter receptores contributionum.* 8.  Ad requestam, *etc. ut supra anno* 1390, *n°* 19. 9.  Praebere materiam intendens, *etc. ut supra anno* 1390, *n°* 14, *usque ad verba* : Ordinis institutis (p. 587, *c. medium*), *deinde* : Praemissis igitur in spiritualibus et temporalibus incommodis, detrimentis, ac periculis et tantis malis obviare pro viribus et super hiis de medio providere cupiens Capitulum generale, omnes et singulos abbates Ordinis, maxime de Oratorio, de Bella brancha, de Persenia, de Valle lucenti et de Alba ripa monasteriorum abbates qui, prout debebant temporibus et annis praeteritis, *etc. ut supra, usque ad verba* : publice nuntiari. *Deinde* Et una cum praemissis, dictum Capitulum generale propter praemissa praedictos abbates de Oratorio, de Bella brancha, de Persenia, de Valle lucenti, de Alba ripa et omnes et singulos alios abbates Ordinis praemisso modo culpabiles, et qui, ut praemittitur, deliquerunt in praemissis, suspendit in hiis scriptis ab administrationibus, regiminibus et gubernationibus dictorum suorum monasteriorum, et interdicit eis et cuilibet eorum omnem administrationem, regimen et gubernationem dictorum suorum monasteriorum, tam in spiritualibus quam in temporalibus, donec et quousque solverint et miserint dupla provisionum praemissarum, et sicut in papalibus et Ordinis statutis et superius continetur.  Quod si, quod absit, regimina, administrationes et gubernationes praedictorum suorum monasteriorum assumpserint et tenuerint et exercuerint, et eis se immiscuerint contra praemissas suspensionem et inhibitionem, dictum Capitulum tribus diebus elapsis post quos attentaverint seu fecerint praemissa mala contra praedictas suspensionem et inhibitionem, et sic *transgressi* fuerint, propter hoc et nunc pro tunc et ex tunc pro nunc dictos de Oratorio, de Bella brancha, de Persenia, de Valle lucenti et de Alba ripa monasterium abbates, et alios abbates Ordinis consimiliter culpabiles, et qui sic deliquerint et transgressi fuerint, in hiis scriptis deponit et privat perpetuo ab abbatialibus dignitatibus et officiis per praesentes. Reverendissimis igitur patribus ac dominis archiepiscopis et episcopis universis ac eorum officialibus, quibus hoc praesens statutum seu diffinitio praesens ostendetur, supplicat humillime et attente dictum Capitulum generale, quatinus praedictos abbates dictorum monasteriorum in suis dioecesibus consistentium mandant et faciant per parochiales ecclesias excommunicatos et aliis praedictis sententiis innodatos publice nuntiari singulis diebus dominicis et festivis dum divina coram populo sacramenta celebrabuntur. 10.  Sacrosanctae romanae Ecclesiae tot et tantis tribulationibus et adversitatibus propter Ecclesiae quod nimis viguit schisma praesens Domino Deo, nostris peccatis exigentibus, occulto suo sed tamen iusto iudicio permittente, pro dolor ! subiacenti mystice condolere videtur propheta sanctissimus inde lugens :  Egressus est, inquit, a filia Sion omnis decor eius, deposita est vehementer, non habens consolatorem ; repulit Dominus altare suum, maledicit sanctificationi suae. Cui compati condolereque debent universales Ecclesiae et universi christiani, qui, prout ait quidam, quod stipiti rami, quod capiti membra, quod soli radii, quod fonti rivuli, hoc Apostolicae Sedis eminentiae debent omnes ecclesiae, quas ubique terrarum religio christiana fundavit, et divinae pietatis auxilium, cordium medullis, et praecordiorum affectibus devotius debent etiam implorare, quos ad hoc exhortari nititur idem propheta sanctos consolans subiungendo : non repellet in sempiternum Dominus ; quod si abiecit, et miserebitur secundum multitudinem misericordiarum suarum, non enim humiliavit ex corde suo et abiecit filios hominum ; scrutemur, inquit, vias nostras, requiramus et revertamur ad Dominum, levemus corda nostra cum manibus ad Dominum in coelos, quare in perpetuum oblivisceris nostri, Domine, de derelinquas nos in longitudinem dierum. Converte nos, Domine ad te, et convertemur ; innova dies nostros sicut a principio. Et in adversitatibus durioribus sanctus Daniel consimiliter sic orabat : Ne quaesumus, Domine, tradas nos in opprobrium propter nomen tuum, et ne dissipes testamentum tuum, neque auferas manum tuam a nobis, nec confundas nos, sed fac nobiscum iuxta mansuetudinem et secundum multitudinem misericordiae tuae, et erue nos in mirabilibus tuis, et da gloriam nomini tuo, Domine. Praemissis igitur piis prophetarum et aliis sermonibus et devotis exhortationibus, et ut impleat suae piae servitutis officium et debitum caritatis, permotum Capitulum generale universas et singulas personas Ordinis nostri sexus utriusque exhortatur attentius et monet, ipsis nihilominus in virtute sanctae obedientiae et sub attestatione divini iudicii firmiter praecipiens et iniugens quatinus idem sapientes, eamdem caritatem habentes, unanimes idipsum sentientes, solliciti servare unitatem spiritus in vinculo pacis, devote recurrant ad eum apud quem terror et potestas est, qui facit concordiam in sublimibus suis, et coram quo probata sunt concordia fratrum et amor proximorum, et qui suo dixit summo vicario : Ego rogavi, Petre, ut non deficiat fides tua ; et : Tu es Petrus et super hanc petram aedificabo ecclesiam meam, et portae inferi non praevalebunt adversus eam. Benignam pulsent eius clementiam unusquisque et unaquaeque nostrum ad minus semel omni die verbis et modis quibus inspiraverit ei Deus, deprecantes eum ut avertens faciem suam a peccatis nostris et delicta nostra minime reminiscens ; Ecclesiae suae sanctae quam sponsam vocare et cruore proprio redimere dignatus est, praedictum schisma, discordiam et dissentionem quibus laceratur, scindens et dirumpens praefatam pacem, caritatem, unitatem et concordiam largiatur. 11.  Appellationem interiectam et emissam per fratrem Petrum Castini olim abbatem monasterii de Stamedio Tarentasiensis dioecesis propter sua demerita defectuosumque regimen ab abbatiali dignitate depositum, prout per processus inde confectos continetur plenius, generale Capitulum discusso prius mature in Diffinitorio negotio huiusmodi et auditis hinc et inde propositis, ipsum Capitulum frivolam reputat et inanem, dictam depositionem approbans et ex certa scientia ratificans et confirmans, iniungendo abbatibus de Bonavalle Viennensis dioecesis, patri abbati dicti monasterii Stamedii, et de Sancto Sulpitio quatinus infra quindecim dies ab exitu praesentis Capituli computandos, vel quam citius commode poterunt, ad dictum monasterium de Stamedio personaliter se transferant, et ibidem per electionem canonicam seu provisionem de persona idonea dicto vacanti monasterio auctoritate generalis Capituli et ordinaria provideant, ac in eodem monasterio visitent, corrigant, statuant et reforment, servatis in omnibus et singulis canonicis et nostri Ordinis institutis, omnesque singulares personas dicti monasterii Stamedii, quae ad praesens Capitulum citatae fuerant peremptorie et personaliter per abbatem Sancti Sulpitii, nec comparuerunt sufficienter, illos maxime qui captioni et incarcerationi ac detentioni dicti fratris Petri ante eius depositionem interfuerunt, seu facientibus praebuerunt auxilium, consilium, vel favorem, excommunicatos denuntiat et decernit, absolutionem eorumdem dicto Capitulo seu domino Cistercii reservando. 12.  De Regali monte sacrae theologiae professori et de Valle Beatae Mariae monasteriorum abbatibus per generale Capitulum committitur, ut si traditio quarumdam possessionum ad monasterium de Bello prato Belvacensis dioecesis spectantium, de quibus dictum monasterium nullam vel modicam utilitatem reportat, expediens fuerit, et dicto monasterio fructuosa cum diligentia se informent, et secundum reperta per ipsos concedant licentiam abbati et conventui dicti loci dictas possessiones tradendi ad censum annuum et in emphiteosim perpetuam auctoritate Capituli generalis, servatis papalibus et Ordinis institutis. 13.  Consimili modo eisdem committitur pro monasterio de Lanneyo dioecesis Belvacensis. 14.  Tractatum quem habuerunt abbas et conventus monasterii Pontigniaci Antissiodorensis dioecesis cum communitate de Vermentone super redditu octo modiorum vini, si prout et in quantum dictus tractatus rite et canonice processit, generale Capitulum approbat, ratificat et confirmat. 15.  Ad requestam abbatis et conventus monasterii de Oratorio Andegavensis dioecesis, de Challocheyo, de Claromonte et de Mellereyo, et eorumdem alteri generale Capitulum iniungendo committit omnes et singulas Ordinis nostri personas utriusque sexus, quas repererint obligatas esse seu teneri dictis domino abbati et conventui dicti monasterii de Oratorio in quibuscumque pecuniarum summis et rebus aliis per censuram Ordinis auctoritate dicti Capituli, et in eiusdem Capituli plenaria potestate viriliter coerceant et compellant, seu eorum alter coerceat et compellat, invocato ad hoc, si opus fuerit, auxilio ecclesiasticorum iudicum et brachii saecularis. 16.  Exposito generali Capitulo pro parte Nicolai Clarambaut de Divione et Guillelmettae eius matris, quod cum bonae memoriae dominus Gerardus quondam abbas Cistercii vel saltem ante adeptam possessionem monasterii Cistercii pro speciebus et aliis in apotheca dictae Guillelmettae receptis teneretur eidem in summa 31 francorum, 7 grossorum, 11 denariorum, prout in papiris dictae Guillelmettae plenius reperitur, quam summam dictus abbas de Fonteneto modernus dictis exponentibus solvere recusavit et recusat, licet fuerit saepius requisitus, asserens se de iure teneri minime ad praemissa, cum prout asserit dictus dominus Gerardus tempore contracti debiti pronuntiatus esset et promotus in abbatem Cistercii, quamvis adhuc possessionem dicti monasterii non haberet. Tamen generale Capitulum, auditis hinc inde rationibus et attentis attendendis, dictum abbatem Fonteneti declarat et decernit ad dictorum 16 francorum, 7 grossorum, 11 denariorum solutionem rationabiliter teneri, nisi de solutione seu alio iure possit aliter informare, ordinans et iniungens districtius idem Capitulum dicto abbati de Fonteneto, quatinus infra unum annum dictis exposcentibus satisfaciat integraliter et complete, vel alias concordet et conveniat cum eisdem, querela et actione, si quam dictus de Fonteneto contra dictum Cistercii voluerit super hoc intentare processum ipsis reservata. 17.  Cum frater Guillelmus Alardi monachus de Pinu Pictaviensis dioecesis de bonis quibus largiflue satis abundabat in saeculo antequam nostrae religionis habitum assumeret centum francos dicto monasterio et in eiusdem utilitatem conversos devote contulerit proponatque bonorum in saeculo acquisitorum residuum in emptionem reddituum, possessionum et hereditagiorum convertere, concesso eidem usufructu quamdiu vixerit in humanis, prout in litteris abbatis et conventus sigillatis, quibus praesentem diffinitionem annecti volumus et adiungi, continetur plenius, ad petitionem abbatis et conventus dicti monasterii de Pinu, universa et singula in eorumdem litteris contenta, si et in quantum ipsis patitur et permittit nostrae religionis professio, et quantum potest generale Capitulum, confirmantur. 18.  Si scientia, discretio, morum gravitas et alia virtutum merita in dignitate sacerdotali requisita necessario, in fratre Ioanne de Consaga converso expresse professo monasterii de Trizagio, nunc vel processu temporis reperiantur aut consistant, conceditur per generale Capitulum abbati et conventui dicti monasterii de Trizagio ad eorumdem supplicationem, quatinus eumdem fratrem Ioannem ad professionem et monachorum habitum suscipiant, ipsumque ad sacros ordines incluso sacerdotio faciant ordinari. 19.  Cum prout abbas monasterii de Campis bonis sacrae theologiae professor generali Capitulo insinuari ac nuntiari mandavit, abbas monasterii Mansiadae parvipendens Ordinis sacras observantias, constitutiones et statuta, poenam suspensionis incurrens, dictum de Campis bonis irrequisito ordine evocari fecit et citari quantum in se fuit in curia officialis Vivariensis, ipsiusque famam in hoc et aliis temere denigravit. Quod si ita sit, moleste ferens generale Capitulum, de Bonavalle Viennensis dioecesis et de Bonacumba monasteriorum abbatibus, ac eorum cuilibet in solidum districtius praecipit et iniungit quatinus de praemissis et occurrentibus aliis se informent et inquirant seu eorumdem alter se informet et inquirat simpliciter in et de plano eosdem ad caritatis unionem reducere studeant seu studeat, aut processuros, ut rationis fuerit, citent seu alter eorum citet utrosque ad immediate sequens generale Capitulum. 20.  Ad petitionem abbatis monasterii Bonaevallis Viennensis dioecesis conceditur fratri Ioanni Sambem monacho dicti loci per generale Capitulum licentia possidendi et tenendi quamdiu sub obedientia et professione dicti monasterii permanserit, vitamque convenientem et honestam duxerit, unam servam piscium seu stagnum parvulum, quod ipse frater Ioannes de licentia abbatis proprii titulo emptionis acquisivit, prout in instrumento inde confecto plenius continetur, percipiendi etiam et retinendi piscaturam, commodum et fructus de dicta serva processu temporis venientis, inhibendo abbati qui nunc est, seu pro tempore fuerit, ut dictam servam seu commodum iuste proveniens dicto monacho auferat, nisi in casibus superius expressis. 21.  Traditionem, *admodiationem* seu accensamentum grangiae de Landrinis ad monasterium Bonaevallis spectantis factum seu factas fratri Britoni Sambeni, monacho monasterii praedicti per abbatem et conventum dicti loci, Capitulum generale ratificat et confirmat, inhibendo dictis abbati et conventui, qui sunt ; vel pro tempore fuerint, ne dictam grangiam dicto fratri Britoni auferant, seu aliquid de conventionibus detrahant vel immutent, quamdiu dictus frater Brito grangiam ipsam bene fideliter et utiliter rexerit, vitamque duxerit laudabilem et honestam. 22.  Ut frater Richardus de Corberiis monachus Altae ripae ad omnes status, gradus, administrationes et honores, abbatiali secluso, meritis exigentibus, promoveri valeat et assumi, generale Capitulum cum eodem misericorditer dispensat, non obstante quod ex legitimo thoro non fuerit procreatus. 23.  Cum fratre Ioanne de Bello visu, monacho Bellae vallis, qui fere per spatium decem annorum per saeculum evagando, habitu regulari reiecto, apostasiam commisit, irregularitatem, etiam cum celebraverit saepius in dicta apostasia perseverans quia poenitentiam sibi iniunctam laudabiliter peregit et ad profectus ampliores se disponit, ad cucullam seu regularem habitum eumdem restituit generale Capitulum, sit in ultimis omnium dicti monasterii sacerdotum. 24.  Pro parte liberorum Stephani Pignecii de Bellicio humiliter supplicato super eo quod dictus Stephanus dedit viginti libras viennenses annui redditus pro una missa quotidie celebranda in monasterio Altaecumbae. Item, unam domum apud Bellicium, et quindecim solidos viennenses annuales pro faciendo unum anniversarium in dicto monasterio annuatim. Item, sexaginta libras viennenses pro emendo sexaginta solidos viennenses annuales una pitantia in dicto monasterio annuatim fienda. Quae omnia divini cultus obsequia cessant et cessaverunt a magnae mortalitatis tempore in iuris iniuriam et scandalum plurimorum. Abbati Sancti Sulpitii committit generale Capitulum ut de praemissis se informet cum diligentia, et per censuram Ordinis et alia iuris remedia, prout animarum saluti et bonae conscientiae congruere et competere viderit, faciat brevis et efficacis iustitiae complementum. 25.  Abbati et conventui monasterii Bonaevallis in Pictavia conceduntur iudices de Sancto Leonardo et de Valencia monasteriorum abbates, et eorum quilibet in solidum ad compellandum per censuram Ordinis et alia iuris remedia abbates de Gratia Dei et de Ré et quoscumque alios, super quibusdam debitis foenis et aliis rebus, in quibus dictis de Bonavalle reperti fuerint rationabiliter obligati. 26.  Ut ad omnes actus legitimos Ordinis, voces, gradus, administrationes, officia, dignitates, abbatialem etiam, si contigerit, promoveri valeat et assumi frater Simon Vestit, monachus monasterii Populeti, dispensat generale Capitulum, et gratiam si indiguerit impertitur eidem, non obstante quod de romana Curia ad quam de proprii abbatis licentia accesserat, non redierit in constituo sibi termino vel praefixo. 27.  Fratri Petro de Mansella, monacho de Saltu novali, licentia specialis per generale Capitulum conceditur quatinus, in studio Salamentico, vel alibi, studere et morari per quinquennium ad expensas proprias seu amicorum possit et valeat, licentia ab abbate proprio petita etiam non obtenta. 28.  Conceditur abbati et conventui monasterii Bonaevallis in Pictavia licentia specialis tradendi quasdam silvas antiquatas non caeduas, modicum tamen propter nimiam et frequentem sectionem arborum fructuosas vel utiles minusque processu temporis valituras, nisi scindantur penitus, ut novae plantulae valeant pullulare usque ad summam ducentarum librarum turonensium, in reparationem ecclesiae dicti monasterii per guerras miserabiliter destructae, nec in usus alios convertendum. 29.  Conceditur per generale Capitulum abbati et conventui monasterii Bonaecumbae auctoritas specialis tradendi diversis colonis, ut melius pro monasterio sui commodo et utilitate poterunt, ad censum annuum et in emphiteosim perpetuam certas terras, domos et possessiones ad suum monasterium spectantes modicum eisdem utiles, ut asserunt, de patris abbatis eorumdem beneplacito et assensu. 30.  Reformationem omnium et singulorum monasteriorum utriusque sexus omniumque et singularum personarum nostri cisterciensis Ordinis in regnis Castellae, Legionis et Portugalliae consistentium dictum generale Capitulum committit de Spina, de Carraceto, de Superado, monasteriorum abbatibus, ac fratri Ioanni de Vega, monacho Vallis Dei, ac eorumdem duobus ceteris nolentibus vel non vacare potentibus, per duos annos committit absque praeiudicio patrum abbatum, praecipiens eisdem dictum Capitulum et iniungens quatinus ad ipsa monasteria personaliter accedant, et ibidem cuiuscumque generationis existant, corrigant, statuant, instituant et destituant, visitent et reforment, tam in spiritualibus quam in temporalibus, tam in capitibus quam in membris, quaecumque in eisdem instituenda, destituenda, statuenda, corrigenda, visitanda et reformanda viderint secundum Deum, papalia ac nostri Ordinis instituta, dantes eisdem auctoritatem et plenariam potestatem requirendi, exigendi, levandi et recipiendi contributiones Ordinis, et abbati Cistercii mittant a quibuscumque personis debitas, compellendi non solventes easdem, dandi quittancias de receptis, et cetera citra remissionem faciendi quae in talibus rationabiliter requiruntur, invocato ad omnium et singulorum praemissorum executionem, si opus fuerit, auxilio brachii saecularis. Et hoc faciant ad monasteriorum per ipsos visitandorum seu reformandorum expensas, quas dictis commissariis solvant integraliter sine mora, et ad hoc compelli valeant per dictos commissarios viriliter et districte. Universis igitur et singulis personis Ordinis nostri sub suae salutis incommodo et excommunicationis sententiae poena, huius commissionis tenore, dat idem Capitulum firmiter in mandatis quatinus in omnibus et singulis supradictis et ea tangentibus praefatis commissariis Capituli devotae obedientiae complementum exhibeant, ipsisque praebeant auxilium, consilium et favorem. 31.  Pensata condolenti animo monasterii Valliscrescentis excessiva nimium paupertate, ex eiusdem fundatione minima procedente, Capitulum generale monasterium monialium de Bonoloco Valentinae dioecesis in quo nullum monasterii vestigium remansit, iuxta formam qua unitum extitit monasterium de Insulis monasterio Pontigniaci, excepto solum de pensione fienda studio Sancti Bernardi, dicto monasterio Valliscrescentis unit, incorporat et annectit. 32.  Suspensionem regiminis temporalis et impedimenta quaecumque apposita abbati Montispetrosi per dominum Cistercii seu Capitulum generale, pro certis causis permotum praesens Capitulum annulat et revocat, restituens eumdem in administrandi libertate priori, praecipiens nihilominus ipsum Capitulum et iniungens districtius abbati Montispetrosi praedicto quatinus sui monasterii terreria infra unum annum faciat renovari. 33.  Exposita pro parte abbatis monasterii de Pratea excessiva sui iam dicti monasterii nimia paupertate et taxatione ad contributiones, abbati monasterii de Curia Dei committit generale Capitulum quatinus de praemissis omnibus et singulis se informet et referat sequenti Capitulo generali. 34.  Promotionem factam per electionem canonicam seu postulationem de persona sororis Eglinae Veyera in monasterio monialium Bonaecumbae Sancti Pauli per cessionem spontaneam sororis Mariae Veyera tunc dicti monasterii abbatissae, tunc vacantis prout in instrumento seu dictae promotionis decreto inde confecto manuque notarii signato continetur plenius, si et in quantum rite processum est, et iuxta nostri Ordinis instituta ; generale Capitulum de speciali gratia ordinat et vult praesentis confirmationis beneficio roborari. 35.  Attendens generale Capitulum fratris Petri Bauduini nuper abbatis monasterii Lyoncelli fructuosos labores et diligentias, quos per 40 annorum spatium quibus dicto Lyoncelli monasterio non minus laudabiliter quam salubriter praefuit, recta regens et dirigens indirecta, pensionem sibi per abbatem et conventum loci assignatam seu rationabiliter tamquam benemerito assignandam iuxta nostri Ordinis instituta idem Capitulum ratificat et confirmat. 36.  De Bonacumba et de Gymonte monasteriorum abbatibus committit et iniungit generale Capitulum quatinus, si monasterium Sancti Marcelli adeo sit in redditibus tenue, quod sex monachis cum abbate non possit bene sufficienter de consuetis victus et vestitus necessitatibus provideri de ipsius redditibus et proventibus, etiamsi unio eiusdem monasterii Sancti Marcelli monasterio de Caduno expediens esset, et consona rationi, cum diligentia se informent et referant sequenti Capitulo generali. 37.  Generalis Capituli circumspecta discretio pro viribus tribuere cupiens digna dignis, talesque in praelatos assumere, qui de thesauris suis nova et vetera producere valeant et proferre, non minus monasteriis et locis quam personis providere intendens, statuit, ordinat et diffinit quod nullus pater abbas cuiuscumque monasterii in Normanniae et Britanniae ducatibus, Pictaviae partibusque vicinis et adiacentibus constituti, electionem quamcumque et quemcumque rite seu canonice teneat celebratam durante praesenti schismate confirmare audeat vel praesumat, sed omnes et singulae electionis huiusmodi generali Capitulo seu domino Cistercii in eiusdem absentia committuntur confirmandae ; electionem autem per alium vel aliter confirmatam generale Capitulum declarat et decernit invalidam, quassam, vacuam, irritam et inanem. 38.  Ut ad omnes actus Ordinis legitimos, abbatiali honore secluso, frater Ioannes Fangelli, monachus monasterii de Pinu, suis exigentibus meritis, non obstante apostasia et reiectione regularis habitus, promoveri valeat, secum misericorditer dispensat generale Capitulum, dum aliud canonicum non obsistat. 39.  Reformationem monasteriorum de Vallelucenti et de Barbello Senonensis dioecesis, quae, prout ad Capituli generalis audientiam pervenit, reformatione plurimum asseruntur, pro dolor ! indigere, abbatibus monasteriorum de Curia Dei in iure canonico licentiato, et de Belloprato, sacrae theologiae professori, necnon et fratri Stephano de Charitate, provisori studii Sancti Bernardi parisiensis in sacra theologia baccalario formato, vel duobus ipsorum per praesentem et immediate secuturum annum dictum Capitulum generale committit tenore praesentis statuti in ipsius generalis Capituli et Ordinis qua potest plenaria potestate, dictis igitur abbatibus de Curia Dei et de Belloprato, necnon et provisori studii Sancti Bernardi parisiensis, vel ipsorum duobus in virtute sanctae obedientiae dictum Capitulum generale firmiter et districte mandat, praecipit et iniungit quatinus ad dicta monasteria de Vallelucenti et de Barbello personaliter accedentes ibidem visitent, corrigant, reforment, statuant, instituant et destituant, tam in capitibus quam in membris, tam in spiritualibus quam in temporalibus quaecumque in eisdem visitanda, corrigenda, reformanda, statuenda, instituenda, et destituenda fuerint secundum Deum, papalia et nostri Ordinis instituta, et generaliter omnia et singula faciant quae ad visitationis et reformationis officium pertinere noscuntur, invocato ad hoc, si opus fuerit, auxilio brachii saecularis, et haec omnia et singula praemissa faciant ad expensas praedictorum monasteriorum, quas expensas abbates praedictorum monasteriorum dictis reformatoribus procurent, administrent et solvant integraliter et sine mora. Universis autem et singulis personis regularibus dictorum monasteriorum de Vallelucenti et de Barbello cuiuscumque conditionis aut status existant in virtute sanctae obedientiae et sub excommunicationis sententiae poena per praesens statutum dictum generale Capitulum mandat et praecipit quatinus dictis reformatoribus aut eorum duobus in omnibus praemissis et singulis ac ea tangentibus obediant humiliter et devote, ipsisque praestent auxilium, consilium et favorem. 40.  A sententia excommunicationis quam frater Petrus de Mansella, monachus Saltus novalis Legionensis dioecesis, propter iniectionem manuum temerariam et violentam usque videlicet ad sanguinis effusionem per ipsum in quosdam religiosos de Fratrum Minorum ordine incurrit, generale Capitulum prout melius potest, praedictum fratrem Petrum absolvit et ab irregularitate forsitan propter hoc contracta cum ipso misericorditer dispensat. 41.  Abbatibus de Curia Dei et de Fontibus albis committit Capitulum generale, informatione prius habita, licentiam tradendi ad perpetuum redditum seu firmam plures terras desertas apud Sodolrum et Glatigniacum et in aliis multis locis sitas, de quibus nullum a longis temporibus abbas et conventus de Eleemosina quibus pertinet, perceperunt emolumentum, nec non unam ruinosam domum sitam Carnoti, quam de suis facultatibus nequeunt sustentare, ad pensionem annuam usque ad 49 annos cuidam ipsam volenti reparare et etiam sustentare pro utilitate dicti monasterii de Eleemosina auctoritate Capituli generalis. 42.  Diffinitio pro abbate et conventu monasterii de Valentia in Pictavia dudum facta, cuius tenor sequitur in hac forma : Quia vir nobilis et inclitus dominus Guillelmus de Mailliaco miles quamdam bladi sarcinam equorum ferme sexaginta reddere tenetur anno quolibet super quamdam terram Brideriis nuncupatam abbati et conventui de Valentia in Pictavia longe a suo monasterio per viginti leucas et amplius distantem et in partibus Lemovicensibus situatam, quod est dicto monasterio minimae utilitatis ; verumtamen qui dictus miles bono ductus animo cupit terram praefatis de Valentia propinquis assignare ac magis propitiam, ad requestam praefatorum abbatis et conventus de Valentia domino Pontigniaci si partes illas brevi adire contigerit, non eunte, de Stella et de Misericordia Dei monasteriorum abbatibus committit generale Capitulum coniunctim, ut si dictam viderit assignationem dicto fore utilem monasterio, absque ulteriori relatione facienda Capitulo, eamdem confirment et ratificent in ipsius plenitudine potestatis, iterum ratificat et renovat de gratia speciali. 43.  Tractatum habitum inter abbatem et conventum de Caladia et dominum Gerardum Le Gay canonicum Montis falconis Rhemis commorantem, in, de et super quatuor vinariis quae habent dicti Caladienses prope suam grangiam novam penitus a quadraginta annis ruinosa et per ipsos irreparabilis, ut dictus canonicus possideat quamdiu solummodo vitam duxerit in humanis, adiecta conditione, quod eadem suis sumptibus reparabit et sine ruinis dimittet peroptime reparatam, generale Capitulum ratificat, approbat et confirmat. 44.  Ut cum suis monachis et conversis dispensandi potestatem habeat et eos absolvendi a casibus Capitulo reservatis, abbati de Eslancio tribuit potestatem dictum Capitulum generale. 45.  Ad idem dominus Firmitatis. 46.  Ad idem dominus Morimundi. 47.  Quamvis immemor voti castitatis violati puerperio subsecuto soror Ysabella de Wunclo carnis illecebras insecuta fuerit, tamen quia post delictum quod luxit devotissime, honeste vixit et sancte, generale Capitulum dispensat misericorditer, ut hiis non obstantibus ad omnes status, gradus et honores Ordinis legitimos admitti valeat, abbatiali dignitate seclusa. 48.  Ut non obstante defectu natalium quem patitur soror Ioanna Scrobbers de Fremies monialis monasterii de Sancta Colomba in Blendeca in adulterio procreata, suis meritis exigentibus, ad omnes gradus, status et honores Ordinis legitimos, dignitates et officia promoveri valeat generale Capitulum annuit et concedit, citra nihilominus abbatiatum. 49.  Ad idem pro sororibus Beatrice Lupi, Yguette Lupi et Yiolente Lupi, monialibus monasterii Olgarae Vallis Oliveti, quae de soluto et soluta [sunt genitae]. 50.  De Oratorio et de Chalocheiis monasteriorum abbatibus committitur per generale Capitulum ut lites et iurgia mota seu movenda inter abbatem Savigniaci et priorissam de Moritorio, veritate comperta, debito fine terminent, faciendo partibus iustitiae complementum. 51.  Ad coercendum in plenariam Ordinis potestate abbatem de Silva Melonii, qui tenetur abbati de Bona requie, sicut asserit in multis pecuniis, committitur abbati de Begard, si et prout eidem constiterit per documenta legitima vice et auctoritate Capituli generalis. 52.  Ne iurgium fiat inter abbatem et conventum de Bona requie super concessione in emphiteosim perpetuam cuiusdam domus quam habent, ruinosam tamen, ut dicitur, cum quinque arpentis vinearum prope Rupellam ad monasterii distantiam 60 leucarum et amplius, ipsis modici valoris, ut asserunt, et aliis esset ad commodum, ordinat generale Capitulum ut si praedicti abbas et conventus in hoc sunt concordes, quidquid super hoc actum fuerit, confirmationis obtineant fulcimentum. 53.  Si repererit abbatem de Tyronello impotentem ad solvendum contributiones absque diminutione medietatis aut alias, misericorditer advertendo, abbas de Persenia faciat informationem et referat generali Capitulo immediate sequenti. 54.  Abbati de Bona requie committitur per generale Capitulum ut si repererit per litteras aut alia documenta legitima teneri abbatem de Begard et conventum annuatim in triginta solidis abbati et conventui de Silva Melonii, quos solvere in suum praeiudicium renuerint, auditis partibus utrobique eas concordet, et partibus faciat iustitiae complementum. 55.  Dispensatur gratiose per generale Capitulum cum fratre Adam Malin, monacho Longipontis, ut non obstante apostasia quam incurrit quasi per annum, restituatur ad omnes status et Ordinis honores, citra nihilominus abbatiatum. 56.  Ad idem conceditur fratri Philippo Piot, monacho dicti monasterii Longipontis qui per annum similiter apostatavit. 57.  Diligenter attendens generale Capitulum sufficientiam fratris Honorii monachi Ygniaci praesertim in divino servitio, conceditur ei de speciali gratia ut non obstante quod quinquies apostataverit per aliqua temporis intervalla iuvenili tractus aetate, habitus ei restituatur regularis, et promoveatur ad sacros ordines. 58.  Quia vagabundus per saeculum apostatavit per quadriennium frater Ioannes de Gereliaco, monachus Bonimontis, infamiam incurrit, post modum ad animum rediens poenitentis, veniam consequitur aliqualem. Eapropter generale Capitulum misericorditer cum ipso dispensat ut, hiis non obstantibus, abbatiatu secluso, ad omnes Ordinis gradus et honores legitimos restauretur. 59.  Cum sorore Ioanna Warnic moniali de Blendeleria dispensatur per Capitulum ut non obstante quod sine licentia fuerit cum suis parentibus et amicis quasi per decem hebdomadas, citra dignitatem abbatialem, ad omnes status, gradus et honores Ordinis admittatur. 60.  Domino Cistercii reverenter et abbati de Moris ac cuilibet eorumdem committitur per generale Capitulum, ut si quas et quoties Ordinis personas utriusque sexus monasterio Claraevallis aut eius personis repererint teneri et obligatas fore per litteras aut alia documenta legitima, per censuram Ordinis aut alia iuris remedia coerceant et compellant ipsi vel alter ipsorum ad satisfactionem plenariam vice et auctoritate dicti Capituli generalis. 61.  Ut coerceat et compellat ad satisfactionem plenariam auctoritate Capituli per ipsius et Ordinis censuram et alia iuris remedia omnes et singulas personas sexus utriusque, quas per legitima documenta repererit obligatas fore monasterio de Moris aut ipsius personis, per generale Capitulum committitur domino Claraevallis. 62.  Abbati de Curia Dei et eius loci conventui licentia permutandi conceditur per generale Capitulum quatuor libras et decem solidos parisienses, quos annuatim recipere consueverunt in, de et super castro et pertinentiis de Rubeomonte in Belsia cum una domo ad Barterum Regnardi civem Aurelianensem pertinere contigua domui dictorum de Curia Dei sita Aurielanis incultum angustae quorum permutatio sit partibus utilis et fructuosa. 63.  Per generale Capitulum declaratur ut quotiescumque per quoscumque aut pro quocumque quorum interest vel intererit in posterum communis imponetur decima super ecclesiam, monasterium de Caladia persolvet tunc et quoties casus similis evenerit 60 solidos turonenses monasterio de Cheminione ac si per Papam fuisset imposita, prout hoc in diffinitione anno praeterito edita latius continetur. 64.  Ut viriliter compellat et rigide per censuram Ordinis et alia iuris remedia abbas de Salvanesio abbatem de Gimundo et suum conventum ad restitutionem plenarie faciendam abbati de Bonacumba super et de bonis quampluribus quae secum attulerat, ut asserit, et possidebat cum licentia sui tunc abbatis Grandissylvae, dum regimen de Gimundo primitus acceptasset dictus de Bonacumba, praefato de Silvanesio committitur per generale Capitulum, et similiter compellat eosdem ad solvenda stipendia Bernardo Fabregonis, si repererit consonum rationi, fratrem Guillelmum etiam de Sarrabeyrosa, si sibi constiterit, quod malitiose capsam dicti de Bonacumba retinuerit, coerceat ad reddendum. De quibus omnibus informatus faciat auctoritate dicti Capituli et exhibeat partibus iustitiae complementum. 65.  Fratris Fernandi de Maiorica olim Fratrum Minorum ordinis et nunc per licentiam apostolicam monachi de Spina professi devotionem attendens generale Capitulum, quamdam ecclesiam quae vocatur Beata Maria de Mercede in dioecesi Legionensi constructam per dominos terrae et patronos, ac ornatam sua industria mediante, vineis, terris, pascuis et aliis possessionibus quae sufficienter et abundanter quatuor vel quinque religiosos in omnibus enutrirent, regimini dicti fratris Fernandi committit idem Capitulum, prioratum faciens de dicta ecclesia subditum immediate dicto monasterio de Spina, et dictum fratrem Fernandum habilitat ad dictum prioratus officium obtinendum et alias dignitates Ordinis et honores. 66.  Animadvertens generale Capitulum desolationem cultus divini, lamentabiles insolentias et derisiones, quae sunt et fiunt assidue in monasteriis monialium de Parodio prope Andegavum, et de Bonoloco Cenomanensis dioecesis, prout ad ipsius Capituli devenit audientiam, informatione praehabita, statuit, ordinat et diffinit ut abbatissis quae nunc dictorum monasteriorum praesunt regimini, et suis commonialibus sublatis de medio, quibus praecipit idem Capitulum ne de cetero iuvenculas recipiant in novitias et moniales, in dictis monasteriis loco monialium subrogentur monachi, qui per priores et non abbates regantur ; et sint in tanta et tali quantitate dumtaxat qui de bonis et reditibus dictorum monasteriorum seu prioratuum valeant sustentari. Subiiciantur etiam monasterio de Oratorio, sicut et antea fore soleant. 67.  Dum frater Ioannes abbas de Curia Dei officio reformatoris in provincia Turonensis auctoritate generalis Capituli fungeretur, ad eius pervenit auditum fama publica referente, quod frater Guillelmus Grivon abbas monasterii de Boquien cisterciensis Ordinis Briocensis dioecesis incontinentiae vitium commiserit quamdam mulierem quae Ioanna Lapinsar nuncupatur, palam et publice pro concubina tenendo, et tam de ipsa quam aliis concubinis plures filios et filias susceperat, quodque bona sui monasterii praedicti consumebat et dissipabat in concubinarum et filiorum praedictorum educatione, quorum occasione monasterii praedicti aedificia sunt collapsa, dictique monasterii religiosi in victus et vestitus necessariis penuriam patiuntur. Et de istis ac aliis quamplurimis excessibus erat apud bonos et graves in tota Britanniae provincia graviter et multipliciter diffamatus, sic quod non poterant nec debeant sub dissimulationis pallio quomodolibet praeteriri. Quibus auditis dictus abbas de Curia Dei ad ipsum monasterium de Boquien personaliter accedens pro veritate dictorum evidentius perquirenda 12 die mensis ianuarii anno Domini 1399, convocata dicto abbate de Boquien in capitulo dicti monasterii crimina et excessus praedictos sigillatim exposuit, et cuilibet per ordinem fecit per ipsum responderi, et quibusdam ex ipsis confessatis et aliis denegatis per eumdem tribus diebus sequentibus testes produxit legitimos, contra quos nihil voluit obiicere, propter quod a testimonio repelli deberent, quorum dictis et depositionibus per dictum abbatem de Curia Dei receptis et in scriptis redactis, in memoratum abbatem de Boquien ad secundam diem praesentis Capituli generalis peremptorie et personaliter et sub poena convictionis criminum praedictorum citavit Capitulo generali super huiusmodi criminibus responsurum, seque visurum deponi aut aliter puniri secundum exigentiam criminum praedictorum, et ulterius processurum prout esset rationis, cum intimatione quod sive compareret sive non dicta die sibi assignata dictum Capitulum generale procederet contra ipsum prout iustitia suadebit. Ad quam diem secundam abbate minime comparente, quamvis sufficienter expectato, dictus abbas de Curia Dei informationem et processum contra dictum abbatem de Boquien iuridice factos dicto Capitulo exhibuit et praesentavit per quos a dicto visos et diligenter inspectos ipsi Capitulo apparuit luculenter dictum abbatem de Boquien legitime et esse convictum de criminibus supradictis, ipsaque commississe in animae suae periculum, Ordinis dedecus et scandalum plurimorum. Quapropter dictum attendens Capitulum, quod incontinentes et viles personae minime debent dignitatum apicem possidere, quinimo si habeant ipsis merito debent privari. Et quia constat supradictum abbatem de Boquien sententiam depositionis dictum Capitulum tulit et promulgavit, fert et promulgat generaliter in haec verba. In nomine Domini. Amen. Nos frater Iacobus abbas Cistercii, ceterique Diffinitores ipsius Capituli generalis fratrem Guillelmum Grivon abbatem monasterii de Boquien nostri Cisterciensis Ordinis, de contagio carnis, dissipatione bonorum dicti monasterii sui legitime et sufficienter convictum, Deum habentes prae oculis, ab administratione, officio et dignitate abbatiali monasterii de Boquien in hiis scriptis deponimus perpetuo et privamus, mandantes et committentes abbati monasterii de Begar quatinus adiuncto secum abbate de Melereyo praefato monasterio de Boquien tamquam vacanti provideat de abbate auctoritate Capituli generalis. 68.  Fratrem Yvonem Alnulphi, monachum de Precibus, dudum per patrem abbatem de Curia Dei, abbatem reformatorem dicti monasterii per commissionem Capituli generalis, certis de causis ad aliud emissum monasterium, revocat ad proprium dictum Capitulum generale, conferens eidem de speciali gratia, quod si sua suffragentur in posterum merita valeat, citra nihilominus abbatiatum, ad omnes actus, gradus et honores Ordinis legitimos promoveri. 69.  De Alpibus et de Bono monte monasteriorum abbatibus et conventibus eorumdem conceditur licentia per generale Capitulum vendendi perpetuo in ordine locis et personis Ordinis dumtaxat ubi repererint terras et bona monasteriorum suorum obligandi consensu habito patris abbatis, ut de receptis exinde valeant a sarcinis debitorum usurariorum aliqualiter respirare. 70.  Alias per dominum Cistercii factam gratiam fratri Ioanni de Bureyo, monacho Rigniaci, ut seclusa dignitate abbatiali, possit ad omnes Ordinis legitimos honores et gradus admitti, non obstante apostasia quam incurrit, iam diu est, illam amplians generale Capitulum dictum fratrem Ioannem etiam ad abbatiatum, si meruerit, in posterum vult admitti. 71.  Cum abbas de Claritate Turonensis dioecesis ad causam ipsius monasterii ex iusto et legitimo habeant ius accipiendi et percipiendi annuatim perpetuo super thesaurum serenissimi principis domini nostri regis Franciae Parisius centum libras turonenses annui et perpetui redditus admortizatas, de et pro quibus multa arreragia pro temporibus transactis annis quae arreragia debentur ipsis religiosis, et de ipsis arreragiis propter multa alia onera eidem thesauro incumbentia, et de quibus est oneratus, dicti abbas et conventus dicti monasterii de Claritate nihil potuerunt habere vel percipere nec habituros pro futuro se multum sperant. Quapropter habuerunt colloquia per procuratores et amicos suos cum dominis thesaurariis dicti domini nostri regis, et sperant, Deo concedente, quod finaliter cum ipsis tractabunt et concordabunt, si placet domino nostro regi in modum qui sequitur. Quod mediantibus et pro mille libris turonensibus, vel alia rationabili summa, quae tradentur et solventur realiter et sine dilatione per ipsum dominum nostrum regem pro valore dictarum centum librarum turonensium annui et perpetui redditus, de quibus mille libris vel de maiori summa, si habeant simul vel per partes dicti religiosi abbas et conventus de Claritate poterunt acquirere redditus annuos vel haereditagia quaecumque usque ad dictam summam centum librarum turonensium annui et perpetui redditus citra tamen foeda et altam iustitiam. Et dictus dominus noster rex tenebitur concedere et permittere ac inde suas litteras authenticas dare, quod dicti religiosi abbas et conventus dicti monasterii de Claritate tenebunt et possidebunt perpetuo et pacifice dictas centum libras turonenses annui et perpetui redditus seu haereditagia usque ad eorumdem valorem admortizatas et tamquam rem admortizatam, absque eo quod dicti religiosi aut eorum successores cogi valeant per ipsum dominum regem vel suos officiales aut alios quoscumque dimittere vel ponere extra potestatem et manus ipsorum religiosorum et ipsius monasterii Claritatis, et etiam absque eo quod hoc dicti religiosi vel ipsorum successores debeant vel teneantur seu cogi possint solvere vel tradere aliquam financiam dicto domino nostro regi vel suis gentibus. Ex contemplatione dicti domini nostri regis affectantis dictum suum thesaurum de talibus redditibus deonerare, ac propter utilitatem maximam sui thesauri, praedicti abbas et conventus dicti monasterii de Claritate pro se et suis successoribus ac monasterio cedent, tradent, concedent et transportabunt dicto domino regi dictas autem libras turonenses annui et perpetui redditus, et accipiunt et percipiunt super dictum thesaurum cum omnibus et singulis arreragiis ipsarum eisdem debitis de et pro toto tempore retroacto usque ad diem datae praesentium litterarum. Capitulum igitur generale praemissa omnia et singula diligenter considerans et attendens concedit quantum potest dictis abbati et conventui dicti monasterii de Claritate licentiam et auctoritatem omnia supradicta concordandi, concedendi et faciendi prout superius sunt expressa, vel alio modo prout discretioribus ipsorum videbitur faciendum et poterunt concordare.
Anno Domini millesimo quadringentesimo primo statuta sunt haec apud Cistercium in Cisterciensis Ordinis Capitulo generali. ORATIONES 1.  Pro romanae Ecclesiae statu, quem Dominus omnipotens felicem concedat, pro domino cardinali Saluciarum Ordinis nostri benevolo protectore, et aliis dominis cardinalibus, pro dominis primatibus, patriarchis, archiepiscopis, episcopis, abbatibus, abbatissis, et pro religiosis omnibus quorumcumque Ordinum, dicantur tres missae, una videlicet de Spiritu Sancto, altera de Sancta Cruce, tertia de Beata Virgine, in singulis monasteriis Ordinis universi. 2.  Pro serenissimo domino nostro domino Carolo rege Francorum et domina regina consorte sua, pro dominis ducibus et ducissis Aurelianensibus, Bituricensibus, Burgundiae et Borbonii, et omnium praedictorum dominorum liberis et nobili prole et pro toto nobili sanguine Franciae, et generaliter pro omnibus regibus et reginis, ducibus et ducissis, comitibus et comitissis, baronibus et baronissis, ac omnibus aliis nobilibus et dominis fidelibus, in pace et unitate sanctae matris Ecclesiae existentibus, dicantur tres missae, una videlicet de Spiritu Sancto, alia de Sancta Cruce et tertia de Beata Virgine, a singulis sacerdotibus Ordinis universi. 3.  Pro burgensibus, mercatoribus, laboratoribus et maxime benefactoribus Ordinis universi, ac universo populo christiano in pace et unitate sanctae matris Ecclesiae constituto, dicatur una missa de Spiritu Sancto in singulis monasteriis Ordinis universi. 4.  Pro pace et unitate sanctae matris Ecclesiae dicantur tres missae de *Pace* in singulis domibus Ordinis universi. 5.  Pro felicis et inclitae recordationis dominis quondam nostris dominis Philippo, Ioanne et Carolo regibus Francorum, et reginis eorum consortibus ultimo defunctis, pro dominis ducibus et ducissis Burgundiae ultimo defunctis ac praedecessoribus eorum, et pro omnibus et singulis baronibus et baronissis et aliis nobilibus defunctis, pro religiosis omnibus et maxime professis Ordinis nostri, et pro omnibus benefactoribus nostris, et aliis fidelibus defunctis, dicantur tres missae de *Requiem* in singulis domibus Ordinis universi. DIFFINITIONES 6.  Abbates Ordinis universi, qui ad praesens generale Capitulum non venerunt, et secundum Ordinis nostri statuta venire tenebantur, non habentes in, et super hoc legitimum impedimentum seu remanendi licentiam specialem, et illos etiam abbates omnes qui legitimum impedimentum seu licentiam habere se praetendebant, qui de ipsis impedimentis seu licentia in ipso Capitulo per suos procuratores seu excusatores probos et idoneos viros habentes specialia mandata praestandi iuramenta in animas ipsorum mittentium causas absentiae et impedimenta huiusmodi vera esse, secundum statuta papalia, sicut tenebantur, fidem de hiis debitam dicto generali Capitulo non fecerunt, generale Capitulum habet et reputat contumaces, ac decernit, declarat et iudicat ipsos incurrisse poenam dupli eius quod expensuri erant ad idem Capitulum veniendo ac redeundo ab illo, et eos teneri ad exhibendum et solvendum illud duplum in sequenti Capitulo generali ad utilitatem ipsius Capituli convertendum secundum papalia instituta. Ipsis igitur abbatibus Ordinis universi et, sicut praemittitur, in, et super hoc contumacibus et culpabilibus, qui dictam poenam dupli incurrerunt, dictum generale Capitulum mandat, praecipit et iniungit, in virtute sanctae obedientiae et sub excommunicationis sententiae poena, quatinus dictum duplum realiter, efficaciter et complete in Cistercio solvant deputatis receptoribus contributionum in sequenti Capitulo generali, ubi tunc personaliter se praesentent, vel se excusent secundum papalia instituta. Quatuor etiam primis abbatibus cuilibet in generatione sua datur potestas plenaria exigendi, levandi et recipiendi dictum duplum modo quo poterunt fortiori. Solos autem et dumtaxat abbates infra scriptos de Valcellis, de Igniaco, de Charmeya, de Ursicampo, de Signiaco, de Valle regis, de Fusniaco, de Caricampo, de Claromarisco, de Valle clara, de Elancio, de Callovio, de Prulliaco, de Cassania, de Alta cumba, de Sancto Sulpicio, de Alta ripa, de Thela, de Alto cristo, de Loco crescenti, de Balerna, de Vallibus Sarnai, de Regali monte, de Bono monte, de Alpibus, de Insula Dei, de Ponte Oltrani, de Caherio, de Buzeyo, de Laude, de Campania, de Valle Beatae Mariae, de Strata, de Bullencuria, de Caroloco, de Castellariis, de Escureyo, de Vallibus in Ornesio, de Oratorio, de Veteri villa, de Briostello, de Valloliis, de Capella Thosan, de Chalocheyo, de Valentia Pictaviensi, de Trisagio, de Misericordia Dei, de Gratia Dei, de Ré, de Morollia, de Pinu, de Brolio, de Bona valle Pictaviensi, de Domo Dei super Caron, de Mortuo mari, et de Septem Fontibus, habet favorabiliter excusatos. 7.  Cum Ordo noster Cisterciensis specialiter, *etc. ut in anno* 1390, n° 7, *sed contributio imposita est sex millium florenorum et receptores sunt tantum prior et cellerarius Cistercii, cellerarius collegii Sancti Bernardi parisiensis ; in fine adduntur insuper sequentia* : Vult etiam dictum Capitulum et dans receptoribus contributionum et eorum cuilibet in solidum committendo districte praecipiens iniungit, quatinus universos et singulos Ordinis abbates, priores, cellerarios, et bursarios monasteriorum totius Ordinis nostri cogant et compellant per censuram Ordinis et aggravationem et publicationem et denuntiationem poenarum contra praedictos non solventes contributiones Ordinis inflictarum et per omnem aliam rationis et iustitiae viam possibilem in Ordinis et Capituli potestate ad solvendum quotas contributionum tam antiquarum quam novarum ipsos et sua monasteria contingentes et per eos debitas, invocato ad hoc, si opus fuerit, auxilio brachii saecularis. 8.  Ad requestam reverendi patris domini abbatis et conventus monasterii Cistercii Cabilonensis dioecesis, generale Capitulum committit districtius iniungendo dominis abbatibus monasteriorum Firmitatis, dioecesis Cabilonensis, Pontigniaci Antissiodorensis, Claraevallis Lingonensis, Prulliaci Senonensis, de Fonteneto et de Buxeria Aeduensis, et de Gardo dioecesis Ambianensis, et eorum cuilibet in solidum *etc. ut in anno* 1390, *n° 19. 9.  Cum anno Domini 1396 per nostri Cisterciensi Ordinis generale Capitulum facta fuerit quaedam diffinitio cuius tenor sequitur formaliter in hunc modum : Abusum horribilem et hactenus inauditum, qui, heu, felicibus et sanctis primis temporibus et antiquorum patrum abbatum Ordinis, dum in sui primordio tam odorifice florebat ubique et diutine floruit ac viguit et adhuc viget per Domini nostri Dei gratiam in locis et terris quamplurimis Ordo noster, quasi nullatenus poterat suspicari vel etiam cogitari, nec nunc facile crederetur, nisi, sicut dici solet, lapides crebrius iam clamassent quorumdam iniquorum miserorum et indevotorum abbatum Ordinis nostri qui divini nedum amoris sed et timoris et honoris sui ordinis, imo totius religionis ac ecclesiasticae disciplinae penitus immemores, ut videtur, ac etiam plenarie prodigi famae suae in suorum monasteriorum spirituale et temporale gravissimum detrimentum, exempli perniciem et scandalum populorum, pennas, ut sanctus Iob de talibus loquens ait, habentes strutionis similes pennis herodii et accipitris, quam Deus sic sapientia privavit, intelligentiam non conferens, quod nullo timore contingente ova sua derelinquunt in terra, quod pes ea conculcet aut agri bestia conterat obliviscens et duratur ad filios suos quasi non sint sui, dignitates habentes et earumdem fructus colligentes ac gloriantes honoribus, officia incumbentia eis et debita non implent, quos increpando pando propheta sanctus vituperat ita dicens : O pastor et idolum derelinquens gregem a suis monasteriis et conventibus contra iuris regulas et praecepta ac Ordinis nostri salubria statuta, contraque sanctam regulam sancti Benedicti suaeque professionis regularis formam extra sua monasteria in grangiis cum bubulcis et stabulcis, vel in bonis et aliis villis inter gentes commixti, ut eorum opera discant, et eorum sculptilibus serviant, quasi continue residendo cum aliquibus monachis eis faventibus se sequestrant et extraneant inhumaniter et perverse. Praedictis igitur tot et tantis malis obviare pro viribus cupiens Capitulum generale, abbatibus omnibus et singulis Ordinis nostri totius inferioribus post quatuor abbates, quibus primis abbatibus in hoc deferri satis potest et sperari quod in hiis non delinquant, in virtute sanctae obedientiae et sub excommunicationis latae sententiae poena, cuius absolutionem sibi reservat dictum Capitulum praeterquam in mortis articulo, tenore praesentis statuti firmiter inhibet quantum potest dictum Capitulum generale, ne ipsi abbates quovis colore quaesito de cetero ullo unquam tempore quibuscumque locis extra sua monasteria absque suis conventibus cum ipsis tunc existentibus, absque urgenti necessitate vel magna et evidenti utilitate communi suorum monasteriorum, et tunc in hoc casu fiat illud de licentia suorum patrum abbatum, ac simul cum hoc de conventuum suorum aut maioris et sanioris partis eorumdem sano et unanimi consilio et assensu continue commorentur, resideant vel existant. Et quoniam abbas Caduini, prout ad Capituli generalis notitiam fide dignis relatibus est deductum, huiusmodi sanctum et salubre statutum transgreditur, parvipendit et comtemnit in proprii monasterii spirituale temporaleque detrimentum, quod ulterius generale Capitulum dissimulare non valens, dictum abbatem de Caduino sub dictis poenis in praemissa diffinitione contentis hortatur et monet districtius, quatinus infra quindecim dierum spatium a die notificationis praesentium computandorum, quorum dierum quinque pro primo, quinque pro secundo, et relinquos quinque pro tertio et peremptorio termino dictum Capitulum eidem assignat et praefigit in dicto suo monasterio continuam moram trahat. Citans nihilominus dictum Capitulum praefatum abbatem Caduini peremptorie et praecise, et hoc sub poena depositionis ab abbatiali dignitate coram reverendo patre domino abbate Cistercii reformatore generali totius Ordinis ad diem penultimum duorum mensium intimationem sibi factam immediate sequentium, videlicet in monasterio Cistercii docturum de et super diligentia et obedientia quae fecerit in praemissis, aut responsurum super hiis quae per dictum dominum Cistercii ex officio opponentur et obiicientur eidem, cum intimatione quod sive comparuerit sive non, contra ipsum procedetur prout fuerit rationis. 10.  Cum vir magnificus atque spectabilis dominus Raynaudus de Tiye admiraldus Franciae, motus sincerae devotionis affectu, dederit seu dare intendat et proponat Deo, Beatae Virgini et monasterio monialium de Gomerifonte pro animae suae et progenitorum suorum animabus remedio totam terram suam, manerium, redditus, proventus, viridaria, prata, silvas, agriculturas, quae et quas dictus dominus admiraldus habet et percipit in loco de Flocourt et de Molencourt prope dictum monasterium Gomerifontis, iam admortuatos de facto, una cum quingentis francis auri in reparationem dicti manerii et emendis redditibus convertendos, videlicet pro una missa quotidiana in ecclesia dicti monasterii in altari sancti Eustachii, una cum quinque anniversariis defunctorum solemnibus alta voce anno quolibet perpetuo celebrandis. De Belloprato et de Voto monasteriorum abbatibus, sacrae theologiae professoribus, generale Capitulum in omnimoda eiusdem Capituli potestate committit, quatinus ad dictum monasterium accedentes personaliter tractatum huiusmodi inter dictas partes prolocutum et initum, matura deliberatione praehabita, et prout ratio dictaverit, quod ad Dei honorem, divini cultus augmentum et relevationem dicti monasterii, ad praefati domini beneplacitum expedire viderint, absque relatione fienda Capitulo, studeant terminare, et consimiliter in omnibus et per omnia eisdem committitur pro monasterio de Fonte Gerardi, in quo egregius et potens dominus *Guillelmus* de Hanquille unam missam quotidianam fundare et reddituare proponit. 11.  Attendens generale Capitulum mutuum librorum communis librariae Parisiensis studii damnosum hactenus quamplurimum extitisse, volensque pro viribus futuris incommodis obviare, universis et singulis dicti studii rectoribus, graduatis, scolaribus et aliis quibuscumque quacumque praeeminentia in ipso studio fungentibus sub excommunicationis latae sententiae poena et emissionis a studio, praecipitur districtius quatinus quoscumque libros penes se retinentes seu aliter mutuatos infra unum mensem in dicta libraria reponere et reportare studeant. Et sub dictis poenis eisdem firmiter inhibetur, ne de cetero librum aliquem, concordantiis exceptis quas magistro regenti et biblicis pro suis lecturis et collationibus conceditur licentia, dum eis necessariae fuerint, retinendi et penes se habendi, alicui personae mutuare, imo nec de libraria extrahere quomodolibet audeant vel praesumant. 12.  Exposito generali Capitulo pro parte abbatissae Silvae benedictae quod cum ipsa cum conventu suo, de consensu et voluntate abbatis Mansiadae patris abbatis earum, contulerint et dederint Armandoni de Maseriis officium balialatus, per quod praefati monasterii iustitia gubernatur, quod officium postmodum per Capitulum generale credens quod prodesse in eodem deberet eidem extitit confirmatum, cuius confirmationis occasione dictus Armandonus intra monasterium sibi attribuit, appropriat et usurpat non solum indebite sed damnose, committendo multos excessus praetextu officii huiusmodi in grande damnum dicti monasterii redundantes. Quae dissimulare non valens Capitulum generale, tribuit et concedit praefatae abbatissae auctoritatem plenariam ordinandi et disponendi de et super dicto balialatus officio, non obstante confirmatione praedicta quam, ne reddatur monasterio damnosa, dictum Capitulum destruit, revocat penitus et annullat. 13.  Querelam Colini Fornerii de Costis suscepit Capitulum in substantia continentem quod, cum propter grata servitia et labores monasterio de Cheminione impensos, in quorum laborum recompensationem abbas et conventus dicti monasterii sibi dudum tradiderant unam domum cum pertinentiis sitam in villa de Cheminione per dictum Colinum perpetuo possidendam ; quam nihilominus dicti de Cheminione a modico tempore citra eidem amovere nituntur litteram traditionis dictae domus, asserentes non fuisse confirmatam per Capitulum generale. Volens igitur generale Capitulum dicto conquerenti de remedio providere, abbatibus Trium fontium et Altifontis in potestate plenaria committit et iniungit quatinus auditis hinc inde rationibus, visaque littera traditionis dictae domus, faciant partibus bonum et breve iustitiae complementum, eorumdem conscientias onerans Capitulum memoratum. 14.  Ad petitionem abbatis et conventus monasterii Lyoncelli committit abbatibus de Bonavalle Viennensis dioecesis, et de Valle crescenti, in potestate Capituli plenaria, quatinus si remissio seu diminutio cuiusdam pensionis debitae magnifico viro domino Carolo de Pictavia, super quodam molendino dicto de Charleu, attento onere missarum et aliorum in quodam instrumento inde confecto plenius comprehenso, sit dicto monasterio supportabilis et utilis, dictam diminutionem cum suis conditionibus laudent et ratificent, si dictante ratione aut necessitate monasterii, negotium hoc requirat. 15.  Super oblata petitione pro parte sororis Elisabeth de Strate moniali de Saliceto continente quod, non obstante defectu natalium quem patitur, ad obtinendam abbatialem dignitatem, si contigeret, habilitari valeat et assumi, abbati de Laude in omnimoda potestate generalis Capituli committitur, quatinus in, de et super hoc faciat quod sibi videbitur faciendum. 16.  Cum Dominicus Malo Tonclerius a duobus annis citra, ut asserit, emisset ab abbate de Bitania ultimo defuncto certas possessiones pro summa sex francorum cum dimidio persolutorum eidem, quos abbas modernus dicto Dominico nititur impedire in ipsius praeiudicium atque damnum, abbati monasterii Bellaevallis Bisuntinae dioecesis, committit generale Capitulum quatinus dictum abbatem de Bitania compellat et coerceat per censuram Ordinis, si hoc fiendum dictante conscientia viderit, vel ad dictam pecuniam restituendam, vel ad ipsum tenendum in dictis possessionibus pacificum et quietem tam in praedictis quam in aliis quibuscumque, taliter quod dictus Dominicus de dicto abbate non habeat de cetero causam rationabilem conquerendi. 17.  Ad petitionem abbatis monasterii Fonteneti Aeduensis dioecesis generale Capitulum committit de Caroliloco et de Belloprato monasteriorum abbatibus, sacrae theologiae professoribus, Silvanectensis et Belvacensis dioecesium, et eorum cuilibet in solidum, quatinus si abbatem de Regalimonte, sacrae theologiae professorem, per legitima documenta repererint seu alter eorum repererit teneri in sexaginta francis ratione mutui, necnon in proprietatibus suis et possessionibus quas promotionis suae tempore possidebat, praedictum de Regalimonte ad satisfaciendum dicto de Fonteneto de praedictis per censuram Ordinis auctoritate dicti Capituli et in eiusdem Capituli plenaria potestate viriliter coerceant et compellant, seu alter eorum coerceat et compellat, invocato ad hoc, si opus fuerit, iudicum ecclesiasticorum auxilio et brachii saecularis. 18.  Ad supplicationem Guidonis de Orveto in Vallibus Sancti Eligii nunc morantis in substantia continentem quod, cum abbas et conventus de Bithania certum tractatum cum dicto supplicante inierint et fecerint, sigillisque suis roboraverint, de quo paratus est docere, quod tamen tenere et adimplere recusant, domino Morimundi sacrae theologiae professori committit generale Capitulum quatinus viso contractu praedicto et auditis partium rationibus faciat quod erit, dictante iustitia atque conscientia, faciendum. 19.  Informatum ad plenum generale Capitulum de et super quodam censu annuo sexdecim solidorum octo denariorum, collegio Sancti Bernardi Parisiensis annis per reverendum patrem dominum Stephanum de Genreydo debitorum, super quadam pecia terrae sitae in vico Binriae, de quo censu dicti collegii scolares nihil penitus receperunt, timens generale Capitulum coniecturis verisimilibus, ne dictus redditus processu temporis simpliciter reddatur inutilis et ad nihilum reducatur, dat, tribuit et concedit licentiam permutandi seu vendendi dictum redditum seu censum, provido quod pretium seu pecunia inde habenda in emptionem aliorum reddituum vel censuum seu aliud in studii commodum aequivalens convertatur. 20.  Cum anno praeterito per Capitulum generale discussum fuerit et deliberatum abbatem monasterii Fonteneti, s. th. pr. et eius conventum teneri et rationabiliter obligari Nicolao Clarambaut de Divione et Guilletae eius matri in summa 31 francorum, 7 grossorum et 11 denariorum, ad cuius summae solutionem fuerat dicto de Fonteneto unius anni terminus assignatus, quod minime adimplere seu persolvere curavit. Quocirca instante parte, memorato abbati de Fonteneto et monasterii conventui per Capitulum generale praecipitur sub excommunicationis latae sententiae poena, quatinus infra quindecim dies ab intimatione praesentium computandos, dictis Nicolao et Guilletae aut eorum certo mandato satisfacere laborent, aut alias cum eis amicabiliter concordare. Alioquin lapsis quindecim diebus huiusmodi generale Capitulum ex certa scientia dictam excommunicationis sententiam ex nunc prout ex tunc in abbatem et singulares conventus sui personas profert, promulgat ac pronuntiat in hiis scriptis. 21.  Ad supplicationem sororis Ioannae de Ganesio, monialis monasterii de Goion, dispensat Capitulum generale cum eadem, quatinus non obstante defectu natalium quem patitur, ad omnes actus legitimos Ordinis, abbatiali dumtaxat seclusa, concurrente abbatissae et conventus proprii monasterii consensu, suis exigentibus meritis, promoveri valeat, dum aliud canonicum non obsistat. 22.  Cum prout per relationem et processum factum per abbates monasteriorum de Curia Dei, licentiatum in decretis, et de Pratea, commissarios generalis Capituli in Burdegalensi provincia, clare satis apparet frater Ioannes de Marzeto monasterii Boniloci, Lemovicensis dioecesis, asserens abbatem quamplures excessus enormes non modica punitione purgandos commiserit, de et super quibus fuit et est sufficienter convictus, et de ipsis apud bonos et graves in partibus ipsi monasterio vicinis et alibi multipliciter multisque modis mirabiliter et miserabiliter diffamatus, utpote de et super tabernarum cum meretricibus frequentatione, cum excommunicatis in convictu participatione, incontinentia, apostasia, irregularitate, bonorum spiritualium et temporalium quantum in se est exterminio et dilapidatione, absque administratione, statutorum Capituli generalis et Ordinis, et praecipue sacrae regulae monachorum contemptu et transgressione, et generaliter prout ex factis eius colligitur, nec Deum timet, nec hominem reveretur ; quos excessus nolens nec valens sub longioris dissimulationis umbraculo sana conscientia praeterire, cum talibus portae patere non debeant dignitatum, suadente iustitia contra ipsum depositionis sententiam, suis exigentibus demeritis, proferre et promulgare duximus in hunc modum. — In nomine Domini, Amen. Nos, frater Iacobus, abbas Cistercii, Cabilonensis dioecesis, ceterique Diffinitores Capituli generalis Cisterciensis Ordinis, fratrem Ioannem de Marzeto pro abbate monasterii Boniloci nostri Ordinis, Lemovicensis dioecesis, se gerentem, licet absentem, citatum tamen peremptorie et personaliter ad secundam diem praesentis Capituli, de et super peractis criminibus et aliis, seu maiori parte ipsorum evidentissimis culpabilem, ab officio, administratione et dignitate abbatiali dicti monasterii Boniloci, Deum habentes prae oculis, in hiis perpetuo deponimus et privamus, declarantes ex nunc praefatum Boniloci monasterium esse vacans ac carere pastoris solatio et abbatis. Mandantes ac tenore praesentium committentes praefatis de Curia Dei et de Pratea monasteriorum abbatibus, quatinus ad praefatum de Bonoloco monasterium vacans, ut praefertur, personaliter se transferant, ibidemque nostram praesentem sententiam debitae executioni demandent, dictoque vacanti monasterio per electionem canonicam seu provisionem de persona idonea provideant auctoritate Capituli generalis, invocato ad praemissa et singula, si opus fuerit, brachii saecularis auxilio, ac servatis canonicis et nostri Ordinis regularibus institutis, cum pater abbas eiusdem ad exsequenda praemissa minus sufficiens Capitulo videatur. 23.  Dolenter et molestissime ferens generale Capitulum nonnullorum nostri Ordinis abbatum de Vasconiae et linguae occitanae partibus duritiam et *excaecationem* mentis, qui licet bonis satis per Dei gratiam et opulentis monasteriis praesideant, divino tamen timore pariter et amore damnabiliter reiecto, Dei viventis horrendum iudicium non timentes, poenas et sententias excommunicationis et suspensionis contra non mittentes scolares in Parisiensi studio, quod viros virtuosos et famosos in Ordine et specialiter in illis partibus produxit hactenus et producit, sustinentes animis nequiter nimium induratis irregularitatem etiam, cum iam mala sapientes de fide non vereantur tot et tantis sententiarum innodati laqueis se diutius temeritate damnabili immiscere in divinae Maiestatis offensam, et propriae salutis miserabile detrimentum. Et licet ipsum Capitulum per diffinitiones super hoc editas sufficienter providisse et rationabiliter credidisset, nihilominus crescente semper contumacia et obstinatione eorumdem, generale Capitulum statuit et ordinat executores in et super praemissis et aliis quibuscumque factum tum Parisius quam Tolosae studentium concernentibus, Gimontis et Berdonarum monasteriorum abbates et eorum quemlibet praecipiens eis et eorum cuilibet in solidum firmiter et iniungens in suorum remissionem peccaminum, quatinus diffinitiones Capituli aliis annis editas factum scolarium tangentes omnibus et singulis quos tangunt, notificent et publicent, omnesque et singulos abbates quos ad mittendum Parisius scolares repererint rationabiliter teneri, et non miserunt, et praesertim de Grandisilva, de Bolbona, de Bonofonte, de Bonacumba, de Bellapertica, de Campis bonis, Mansiadae, de Bonavalle Ruthenensi, et de Valle magna excommunicatos, prout sunt palam et publice in monasteriis propriis, parochiis, villis et conventibus vicinis denuntient, et denuntiari faciant quamdiu extiterint sic legati. Compellendo nihilominus praedictos abbates, priores, etiam cellerarios et bursarios ac reddituum monasteriorum receptores, per excommunicationis, suspensionis et interdicti sententias ad observationem papalium quoad factum scolarium et Ordinis statutorum, invocatoque ad praemissa et singula iudicum ecclesiasticorum auxilio et brachii saecularis, ut secundum quantitatem culpae praetendatur severitas disciplinae, et ut sic rubore confusi ad reconciliationis gratiam reducantur. Et est intentionis Capituli quod omnia et singula ad expensas abbatum et monasteriorum quos praesens tangit negotium, integraliter compleantur. 24.  Pro parte abbatissae de Gomerifonte ad generalis Capituli notitiam est deductum quod cum dudum quidam miles bonae memoriae dominus quondam de Calidomonte en Veulguerin decem libras annui redditus dicto monasterio donaverit, de et super quo redditu a 50 annis citra nihil penitus receperunt, cum terra ad manus regias translata sit, propter quod nullum potuerunt nec processu temporis sperant remedium reperire, nam licet dicta abbatissa per dominum admiraldum Franciae saepius supplicari fecit, quatinus de dicto redditu solverentur, nullum responsum aliud reportaverunt nisi quod pro principali et arreragiis dicti redditus ducenti franci pro uno semel eisdem, si voluerint, persolventur. Quod facere non praesumunt, licentia a Capitulo non obtenta. Cupiens igitur generale Capitulum indemnitati dicti monasterii providere, de Belloprato et de Voto monasteriorum abbatibus, s. th. pr. Capitulum generale committit, quatinus si praemissa sic se habeant, ut praefertur, et utilius remedium reperiri non valeat, licentiam recipiendi dictos ducentos francos, quittandique memoratum redditum, auctoritatem Capituli tribuant et impertiantur, eisdem providendo quod pecunia huiusmodi pro emendis redditibus in aliquo loco tuto in deposito reservetur, nec in usus alios convertatur. 25.  Exposito generali Capitulo pro parte abbatis et conventus monasterii Rigniaci, quod orta dudum lite inter ipsos ex una et habitatores villae de Guientone ex altera, super annuo redditu octo modiorum vini absque vasis, quem dicti abbas et conventus super dictam communitatem percipere consueverunt, tandem tractantibus viris prudentibus dicta controversia terminata extitit in hunc modum, videlicet quod habitatores praedicti de conventione remanebunt quitti et liberi a solutione praedictorum octo modiorum vini, et hoc pro summa quadringentorum scutorum auri, dictis abbati et conventui pro semel solvendorum, quod absque consensu et beneplacito generalis Capituli facere non praesumunt. Volens igitur generale Capitulum dictis exponentibus de remedio providere, domino Pontigniaci, s. th. pr. et abbati Vallislucentis in potestate plenaria committit idem Capitulum, quatinus de et super praemissis se informent cum diligentia, et utrum dicta venditio sit necessaria vel utilis, et secundum hoc tribuant eisdem licentiam, si dictante conscientia et commodo monasterii suadente hoc viderint expedire, proviso quod suscipienda inde pecunia in emptionem reddituum et non in usus alios convertatur. 26.  Reformationem omnium et singulorum monasteriorum aliorumque locorum conventualium utriusque sexus et omnium et singularum personarum ubicumque consistentium et ubicumque contigerit eas commorari vel esse nostri Cisterciensis Ordinis in partibus Pictaviae, Britanniae et Andegaviae, in quibus prout ad generalis Capituli pervenit audientiam, sunt plurima reformanda, domino Pontigniaci, s. th. pr. per se vel alium seu alios abbatem vel abbates sufficientem et idoneum aut sufficientes et idoneos ab eo deputandum seu deputandos, ipsum Capitulum generale committit per continuum triennium in ipsorum Capituli et Ordinis quantum potest plenaria potestate, absque patrum abbatum nihilominus praeiudicio, eidem iniungendo quatinus ad ipsa monasteria et loca conventualia vel alia per se vel alium seu alios idoneos et discretos abbatem vel abbates et non alios accedat, et ibidem corrigat, statuat, instituat et destituat, visitet et reformet tam in spiritualibus quam in temporalibus, tam in capitibus quam in membris quaecumque in eisdem instituenda, corrigenda, visitanda et reformanda viderint secundum Deum, nostri Ordinis et papalia instituta, abbates vel abbatissas aut locis conventualibus praesidentes vel alia loca regentes, si sua demerita hoc requirant, destituat et deponat, monasteriis viduatis pastoribus per electionem aut alias, salvis Ordinis institutis et papalibus, providendo, invocato, si necesse fuerit, ad praemissa, auxilio brachii saecularis. De contributionibus autem Ordinis eisdem conceditur potestas et auctoritas ipsas requirendi, exigendi, levandi et recipiendi et mittendi nihilominus domino Cistercii, a quibuscumque personis debitas, compellendi non solventes per censuram Ordinis, dandi quittantias de receptis, et alias faciendi quae in talibus rationabiliter requiruntur. Compellendi abbates ad mittendos scolares Parisius vel ad alia Ordinis studia generalia cum bursis a statutis papalibus et Ordinis deputatis, sub poenis et sententiis in dictis statutis irremissibiliter deliquentibus infligendis. Et hoc faciat ad monasteriorum per ipsum visitandorum seu reformandorum expensas, quas eidem solvant integraliter sine mora, et ad hoc compelli valeant per ipsum viriliter et districte. Universis igitur et singulis personis Ordinis nostri, sub suae salutis incommodo ac excommunicationis sententiae poena, huius commissionis tenore dat idem Capitulum firmiter in mandatis quatinus in omnibus et singulis supradictis ac ea tangentibus praefato domino Pontigniaci vel alteri, ut praefertur, idoneo abbati per ipsum deputando commissario, dicti Capituli devotae praebeant obedientiae complementum eidem impendendo consilium, auxilium et favorem. 27.  Similiter conceditur domino Morimundi per triennium in sua generatione. 28.  Si domino Pontigniaci, s. th. pr. reformatori a generali Capitulo deputato in partibus Andegaviae, Britanniae et Pictaviae per se vel alium abbatem idoneum, aut alteri per ipsum deputando constiterit abbatem de Melerayo dudum monachum de Villanova, dum assumptus extitit ad regimen dicti monasterii de Melerayo nonnulla bona mobilia quae de iure ipso monasterio de Villanova pertinebant, secum deportasse, ad restitutionem dictorum bonorum coerceant auctoritate generalis Capituli et per ipsius Ordinis censuram et alia iuris remedia compellat parti cuilibet iustitiam impendendo. 29.  Causam et materiam discordiae motam seu movendam inter abbatem de Ursicampo ex una parte et abbatem de Frigidomonte ex altera, et eorumdem locorum conventus super quodam annuo et perpetuo redditu centum et decem solidorum, quem Frigidimontenses monasterio Ursicampi hactenus vendiderant, quam summam abbas modernus Frigidimontis abbati Ursicampi solvere recusavit et recusat, in conquerentis praeiudicium et gravamen, domino *Claraevallis,* s. th. pr. et abbati Longipontis et eorum cuilibet committit generale Capitulum pace vel iudicio, auditis partium rationibus et allegationibus terminandam, et compellendum reum ad satisfaciendum de principali, arreragiis et expensis per censuram Ordinis in plenaria Capituli potestate. 30.  Misericorditer dispensatur cum fratre Petro de Belloforti monacho de Monte Sanctae Mariae ampliando per generale Capitulum gratiam quam dudum obtinuit a domino nostro Papa super defectum natalium antequam intraret Ordinem, sibi factam, ut hoc non obstante ad omnes actus et gradus Ordinis legitimos admitti valeat etiam abbatiatum. 31.  Abbatis de Moris senio et gravitati compatiens generale Capitulum ipsum habet a via Capituli generalis de cetero favorabiliter excusatum. — Ad idem pro abbate de Ursicampo. — Ad idem pro abbate de Charmeya. — Ad idem pro abbate de Flarano. — Ad idem pro abbate de Caherio. 32.  Ut cum suis monachis et conversis in foro conscientiae dispensandi potestatem habeat, et eos absolvendi a quibuscumque sententiis et casibus generali Capitulo reservatis abbati de Longoponte dictum Capitulum tribuit potestatem pro duobus annis. — Similiter domino Morimundi. — Ad idem abbati de Populeto pro suo monasterio et filiabus eius. — Ad idem domino Pontigniaci pro suo monasterio et sua generatione. 33.  Cum sorore Ioanna de Pirziel moniali monasterii de Fontenellis, quae diabolica versutia castitatis violavit propositum puerperio subsecuto, misericorditer per generale Capitulum dispensatur, ut hoc non obstante ad omnes gradus, status et honores Ordinis legitimos admittatur, citra nihilominus abbatialem dignitatem, dum tamen de beneplacito processerit abbatissae et conventus. 34.  Similiter dispensatur cum sororibus de la Coute, Pierreta Galande et Paschasia Galande, monialibus de Pratis iuxta Duacum pro puerperio. 35.  Ut coerceant et compellant ad satisfactionem plenariam auctoritate generalis Capituli per ipsius et Ordinis censuram et aliis iuris remediis, omnes et singulas personas sexus utriusque quas per legitima documenta repererint obligatas fore monasterio de Charmeya aut ipsius personis regularibus, de Igniaco et de Longoponte monasteriorum abbatibus ac eorum cuilibet in solidum committitur per dictum generale Capitulum. 36.  Domino Pontigniaci, s. th. pr. et abbati Prulliaci ac eorumdem cuilibet in solidum per generale Capitulum committitur ut super eo quod conquestae sunt domino Cistercii abbatissa et conventus de Insulis prope Antissiodorum de abbatissa moderna monasterii de Consolatione, dudum abbatissa dicti monasterii de Insulis quae cum assumpta fuerit nuper et ordinata ad regimen dicti monasterii de Consolatione, multa bona, ut dicitur, prioris monasterii secum tulit indebite, ipsi vel alter ipsorum diligenter inquirant, et si repererint dictam abbatissam de Consolatione in aliquo teneri quoquo modo dicto monasterio de Insulis, viriliter et debite per monitiones, sententias, seu alias per censuram Ordinis ad satisfactionem et restitutionem coerceant, complementum iustitiae partibus impendendo auctoritate Capituli memorati. 37.  Quia frater Aegidius Lamy monachus Longipontis super multis insolentiis et criminibus accusatur, abbati de Igniaco adiuncto secum publico notario vel alia persona idonea, si et prout decreverit, per generale Capitulum committitur, quatinus ad dictum monasterium Longipontis accedens personaliter, de vita, moribus et conversatione dicti fratris Aegidii se informet. Quod si repererit ipsum deliquisse, iuxta demeriti causam per carceres vel emissionem ad aliud monasterium, absque reversionis spe aliqua, taliter puniat, quod aliis veniat in terrorem. 38.  Domino Cistercii reverenter et abbati de Moris ac eorum cuilibet in solidum committit generale Capitulum, quatinus omnes et singulas Ordinis personas, quas teneri seu fore obligatas repererint domino Claraevallis et suo conventui aut eius personis regularibus in particulari, in quibuscumque pecuniarum summis et rebus aliis, ad satisfactionem plenariam per censuram Ordinis et alias vias iuris auctoritate dicti Capituli et in ipsius potestate coerceant et compellant. 39.  Si de consensu processerit abbatis et conventus Grandissilvae, dispensatur gratiose per generale Capitulum cum Bernardo Boerii, Thoma de Riperia, Martino Blanchi, Iacobo de Antino, Guillelmo Bruni de Abbatia, et Petro Coti, monachis Grandissilvae, ut non obstante apostasia, quam incurrerunt animi ducti levitate, ad omnes gradus, voces, status et honores Ordinis et legitimos admitti valeant, citra tamen abbatiatum. 40.  Quia frater Dominicus Viader, monachus monasterii Sanctarum Crucium, absque licentia et ultra sibi concessum terminum ab abbate, per octo dierum spatium in suo tamen habitu regulari discurrit per saeculum vagabundus, verumtamen de facto peregit iniunctam poenitentiam post delictum, eapropter si de beneplacito abbatis et conventus processerit, ad omnes status, gradus et honores, etiam ad abbatialem dignitatem, restituitur per generale Capitulum de gratia speciali. 41.  Abbatis et conventus de Bonacumba Ruthenensis dioecesis petitio continebat quod cum nobilis et potens domina Ioanna Rolande, domina de Landorra, vice-comitissa de Cadartio, suam elegit sepulturam in ecclesia dicti monasterii de Bonacumba, et certos redditus ordinaverit pro capellania ibidem construenda, per generale Capitulum dictae dominae devotio ratificatur et approbatur, de sufficientia abbatis de Gimonte confidens ipsum Capitulum generale, committit eidem quatinus de praemissis effectualiter se informet, et prout fieri decreverit, faciat auctoritate dicti Capituli et in ipsius plenitudine potestatis. 42.  Reformationem monasterii de Barberyo, in quo regulares observantiae, prout ad Capituli generalis audientiam deductum est, pene penitus perierunt, et multa alia reformanda videntur, committit idem Capitulum abbati de Voto, s. th. pr. cum omnimoda ipsius Capituli potestate, et clausulis opportunis rationabiliter introductis. 43.  Abbati Bellaevallis et magistris Ioanni Pinceti et Ioanni Belini iurisperitis seu eorum alteri per generale Capitulum committitur, ut ad civitatem Bisuntinam et non alibi evocent abbatem de Lococrescenti, qui tenetur in multis pecuniarum summis, ut dicitur, Richardo Domans canonico ecclesiae Bisuntinae, quas solvere renuit in gravamen et praeiudicium creditoris, et per censuram Ordinis et alias vias iuris ad satisfactionem plenariam dictum abbatem de Lococrescenti coerceant et compellant, faciendo partibus iustitiae complementum. 44.  Abbati de Gimonte per Capitulum generale committitur ut si abbatem de Bonacumba repererit teneri abbati de Campis bonis, s. th. pr. in summa 20 florenorum Franciae de resta 50 florenorum dudum per generale Capitulum super contributionibus Ordinis per suum praedecessorem receptis, assignatis praefato abbati de Campis bonis, et per defectum solutionis excommunicatus extitit, dominus Petrus de Landorra tunc abbas de Bonacumba, et sic excommunicatus decedens in loco profano sepultus est, dictum abbatem de Bonacumba superstitem coerceant ad satisfactionem plenariam de praemissis, et taliter inter se conveniant quod nunc sepultus in loco profano ad ecclesiasticam sepulturam reducatur, impenso partibus iustitiae complemento auctoritate ipsius Capituli generalis. 45.  Cum dominus Raymundus Raphini olim monachus et abbas Bonaecumbae, in sua translatione ad monasterium de Bonavalle Ruthenensi, secum plurima bona mobilia ipsius monasterii de Bonacumba pertinentia indebite portaverit, ut dicitur, abbati de Gimonte committitur per generale Capitulum ut, veritate comperta de ablatis, praefatum Raymundum coerceat ad satisfaciendum auctoritate ipsius Capituli generalis. 46.  Domino Pontigniaci, s. th. pr. committitur per generale Capitulum, quatinus ad monasterium Rigniaci personaliter accedens inquirat diligenter, si permutatio cuiusdam domunculae in civitate Antissiodorensi sitae dicto monasterio Rigniaci pertinentis ad canonicos Sancti Stephani dictae civitatis, sit eidem monasterio fructuosa, quam si fore perutilem cognoverit, auctoritate Capituli ratificet et confirmet, prout fuerit rationis. 47.  Cum fratre Ioanne de Landrea monacho de Caherio, qui per mensem apostatavit, dispensatur per generale Capitulum, ut non obstante apostasia praedicta, dum de consensu processerit abbati et conventus dicti loci, ad omnes actus et honores Ordinis admittatur, secluso abbatiatu. 48.  Ut promoveatur ad omnes status et honores Ordinis, seclusa dignitate abbatiali, si de consensu sui proprii abbatis et conventus processerit, frater Hugo Niverven, monachus de Roseriis, dispensatur per generale Capitulum, non obstante apostasia quam incurrit per 12 annos ad saeculum discurrens vagabundus. 49.  Annuens generale Capitulum affectuose petitioni abbatis de Berdonis continenti, quatinus per ipsum Capitulum electio de ipso ad dictum monasterium de Berdonis factam ratificetur et approbetur. De ipsius electi sufficientia et idoneitate luculenter informatum dictum Capitulum, si et in quantum potest dictam electionem et personam electi ratificat, approbat, confirmat et roborat Capitulum memoratum, defectus supplendo, si qui sint in eligendo vel alias, salvis tamen Ordinis et papalibus institutis. 50.  Si de beneplacito processerit abbatis et conventus de Insula Dei dispensandum fore cum fratre Ioanne Arnauld suo conmonacho, ut non obstante furto cuniculorum in garenna insulae de Nigro lacu monasterio per ipsum patrato, ad status Ordinis et honores valeat promoveri auctoritate Capituli, dispensatio huiusmodi conceditur abbati de Villanova. 51.  Cum nobilis vir dominus Ioannes de Monte Angulari miles permutare et dare velit et intendat cum abbate et conventu Ioyaci 14 arpenta terrae arabilis de franco allodio moventia et contingua terrae dictorum de Ioyaco et sibi utilia, pro et loco octo sextariorum bladi quos annuatim debebat dictus miles super suum molendinum quod vocatur Pichelon, dicto monasterio Ioyaci. Dictam permutationem fieri annuit dictum Capitulum, dum tamen dictus miles ad admortizandum, si sit opus, deobliget terras arabiles supradictas. 52.  Fratri Dominico de Roseto monacho Dulcis vallis, cum quo alias extitit dispensatum per generale Capitulum, ut non obstante apostasia quam incurrit, citra nihilominus abbatiatum, ad omnes actus Ordinis legitimos promoveatur, concedit idem Capitulum gratiam ampliando quod ad dignitatem abbatialem etiam admittatur, si sua in posterum merita suffragentur, de consensu tamen abbatis et conventus dicti loci. 53.  Cum fratre Guidone de Courcellis monacho de Aceyo per fide dignos informatum Capitulum generale de ipsius honesta conversatione, postquam deliquit apostatando in poenitentiae luctu sua fore facta plangens, dispensat gratiose memoratum Capitulum, ut huiusmodi apostasia non obstante ad omnes actus et gradus Ordinis legitimos, etiam abbatialem dignitatem, promoveri valeat et assumi. 54.  De litterali sufficientia, morum gravitate, bona conscientia, et honesta conversatione de Bardonis, Grandisilva et Gimonte monasteriorum abbatum confidens generale Capitulum eorum onerans conscientias, dum tamen rationis limites non excedant, eisdem et cuilibet ipsorum in solidum permittit et concedit idem Capitulum, ut de terris multis quas suis excoli non possunt manibus, et aliis prodesse poterunt, si cuilibet tradantur ad censum annuum vel novum feodum seu alio ut poterunt modo meliori et ad suarum commodum ecclesiarum per ipsos praebeantur, et per ipsum generale Capitulum confirmantur, dum tamen de suorum conventuum processerit voluntate. 55.  Quia dudum nobilis memoriae domini de Berugia monasterio de Pinu in eleemosinam concesserunt 20 sextaria siliginis annui et perpetui redditus, qui minime potest admortizari, et de novo per gentes regias ordinatum eisdem extitit, quatinus in brevi a suis manibus dictum redditum evellerent, necnon certum redditum frumenti et avenae, quem dicti de Pinu emerant a domino Guillelmo de Torsayo milite pretio centum francorum, qui eisdem minime solvebantur ; tandem in unum convenerunt dominus Ioannes de Torsayo miles haeres unicus dicti quondam domini de Berugia et abbas et conventus dicti monasterii de Pinu, quod pro dicto redditu annuo 20 sextariorum siliginis dicto monasterio debito et bado et avena praedictis, pro semel concedet monasterio praefato dictus miles 500 scuta ad coronam in alios redditus emendos, vel alias ut voluerint exponendos, dum tamen a generali Capitulo, ut asserunt, licentiam valeant reportare. Hinc est quod de Castellariis et de Valentia monasteriorum abbatibus committitur, ut veritate comperta de praemissis, inquisitione praehabita et salva bona conscientia ad honorem Dei et animarum salutem faciant super hoc quod fuerit rationis, ratificent etiam et confirment auctoritate Capituli memorati. 56.  Abbati de Rupibus committitur ut si quas Ordinis personas utriusque per legitima documenta vel alias teneri et obligatas esse monasterio de Fontemorum repererit, auctoritate Capituli et per ipsius et Ordinis censuram, vel alio iuris remedio coerceat ad satisfaciendum plenarie et complete, et procedat in omnibus prout fuerit rationis. 57.  Cum fratre Ioanne de Nantolio monacho de Barbello dispensat generale Capitulum, ut non obstante apostasia quam incurrit, dum tamen aliud canonicum non obsistat, et de voluntate suorum processerit abbatis et conventus, ad omnes actus, gradus, status et honores, abbatiali dignitate seclusa, promoveri valeat et assumi. 58.  Ut inquirant diligenter se informent per litteras et alia documenta de Curia Dei et de Chalocheyo monasteriorum abbates, seu alter ipsorum, si praedecessor abbatis moderni de Bellabrancha per modum mutui ad tempus receperit ab abbate praedecessore immediato abbatis superstitis monasterii de Villanova quoddam privilegium cum plumbo seu conservatorium. Quod si sic repererint ipsi domini commissarii, vel alter eorumdem, modernum abbatem de Bellabrancha coerceant viriliter ad reddendum dictum privilegium dicto de Villanova per omnes modos et vias iuris prout fuerit rationis, invocato ad hoc, si necesse fuerit, auxilio brachii saecularis. 59.  Lis et controversia, quae a longo tempore motae sunt inter monasterium de Quinciaco et ipsius abbatem actorem ex una parte, ac monasterium de Vallelucenti et ipsius loci abbatem reum ex altera, super peculio defuncti domini Ioannis de Alacrimonte, quod secum attulit a monasterio Igniaci dum assumptus fuit ad monasterium praefatum de Vallelucenti, per commissarios generalis Capituli tractata fuit in hunc modum : videlicet quod abbas et conventus praefati monasterii de Vallelucenti persolverent infallibiliter abbati et conventui dicti monasterii Quinciaci, deductis omnibus utrobique 16 francos aureos duobus tertiis nunc scilicet in isto Capitulo alios 8 francos. Et sic erit pax inter eos reformata. 60.  Tractatum habitum inter abbatem et conventum Ioyaci et fratrem Ioannem de Trecis suum conmonachum super concessione cuiusdam suae grangiae sive domus monasterii Montisboldi ad vitam dicti fratris plus tenendi cum stagnis, prout in litteris super hoc confectis, cui praesens diffinitio est annexa, plenius continetur, generale Capitulum approbat, ratificat et confirmat. 61.  Similiter concedit Capitulum fratri Ioanni de Monesia monacho Igniaci pro grangia Campisestuce ad suam vitam dumtaxat possidendam. 62.  Fratris Thomae Coude monachi de Ioyaco devotam poenitentiam post delictum admittens in amplexibus pietatis generale Capitulum, ipsum ad omnes actus, gradus, voces et honores Ordinis legitimos, etiam si abbatialem includant dignitatem, possit admitti, non obstante quod aliquamdiu apostataverit, si de sui abbatis et conventus beneplacito processerit voluntatis. 63.  Cum fratre Arnaldo Amelii monacho Bonifontis dispensat generale Capitulum ut non obstante poenitentia quam peregit propter lapsum in quem cecidit castitatis violato proposito, ad omnes actus, gradus et honores Ordinis admittatur, abbatiatu secluso, dum tamen suo abbati et conventui videatur expedire. 64.  Domino Morimundi, s. th. pr. aut per eum deputato seu deputando committit generale Capitulum, ut si quas Ordinis personas utriusque sexus abbati et conventui monasterii de Crista in generali vel particulari fore obligatas repererint per litteras, idoneos testes seu alia documenta legitima debitores ad solutionem plenariam coerceat, prout rationis extiterit per Ordinis censuram aut iuris aliis viis, iustitia mediante. 65.  Abbatis et conventus monasterii Theoloci petitionem admittens generale Capitulum, qua requirit ut aliqua de suis terris, pratis et aliis haereditatibus in finagio de Ates situatis, ipsis et suo monasterio modici valoris existentia, prout dicunt, et quasi penitus infructuosa, permutandi gratiam habeant ab ipso Capitulo, ad alias haereditates sibi gratiores et in multo utiliores, domino Morimundi, s. th. pr. committit idem Capitulum ut super hiis informatus fideliter absque ulteriori relatione facienda ipsi Capitulo, gratiam et licentiam huiusmodi conferat auctoritate Capituli memorati. 66.  Ad petitionem abbatis monasterii de Theoloco, si tamen conventus ad hoc *consenserit,* inclinans generale Capitulum, cum fratre Guidone de Campania monacho dicti monasterii de Theoloco dispensat misericorditer, ut non obstante apostasia quam incurrit, super qua fuit alias per dominum Cistercii dispensatum, citra nihilominus abbatiatum, ad dictum abbatiatum admitti valeat, gratiam ampliando annuit Capitulum memoratum. 67.  Ut de bono proficiat in melius frater Petrus Bellaquercu monachus de Gardo, qui animi ductus lascivia damnabiliter apostatans demeruit ut gravior sibi poenitentia praeberetur, per generale Capitulum nihilominus sibi conceditur, ut hoc non obstante, si tamen suis abbati et conventui videatur expediens, ad omnes gradus et status Ordinis, citra tamen abbatiatum, promoveri valeat et assumi. 68.  Si constet per legitima documenta, testes idoneos vel alias, de Veterivilla et de Buzayo seu eorumdem alteri, quascumque Ordinis utriusque sexus personas fore obligatas seu teneri quocumque modo monasterio de Mellereyo, ipsis duobus et cuilibet eorum per generale Capitulum praebetur facultas et auctoritas ad eas compellendum per ipsius Ordinis censuram, iustitia mediante. 69.  Pensionem annuam sex francorum aureorum per dominum Cistercii de consensu abbatis de Caduino dudum factam fratri Geraldo de Bonisfontibus quondam abbati dicti monasterii de Caduino, et nunc monacho de Gimonte, modo et forma contentis in litteris sigillo domini Cistercii sigillatis, super hoc confectis, quibus praesens est annexa diffinitio, ratificat, approbat et confirmat generale Capitulum, abbati et conventui dicti monasterii de Caduino praecipiens et iniungens in virtute sanctae obedientiae et sub excommunicationis latae sententiae poena, ne in dicta pensione, quae anno quolibet dicto fratri Geraldo persolvatur, obicem praebeant, si dicti Capituli indignationem voluerit evitare. 70.  Ut dare valeant ad censum et in emphiteosim perpetuam abbas et conventus monasterii de Buzayo, nemine discrepante, quasdam terras, vineas et alias possessiones ad dictum monasterium pertinentes sibi modici valoris existentes, ut asserunt, et pene penitus steriles et incultas, abbati de Villanova committit generale Capitulum, suam conscientiam onerando, quatinus veritate scita de praemissis et prout rationi viderit fore consonum, dictis abbati et conventui praebeat licentiam dandi possessiones supradictas saecularibus ad hoc aptis ad censum et in emphiteosim perpetuam, ut praefertur, et danda etiam sive data confirmet auctoritate Capituli memorati. 71.  De Oratorio et de Chalocheyo monasteriorum abbatibus et cuilibet eorum in solidum committitur per generale Capitulum, ut si repererint abbatem de Insula Dei secum aliquid attulisse de monasterio Buzaii, in quo fuit assumptus ad regimen dicti monasterii de Insula Dei, ad restitutionem dictorum bonorum, si sit ita, dictum abbatem de Insula Dei et conventum dicti loci per censuram Ordinis coerceant, iustitia mediante. 72.  Reformationem monasterii de Sigilleriis, in quo plurima sunt reformanda tam in capite quam in membris, tam in spiritualibus quam in temporalibus, prout ad audientiam pervenit Capituli generalis, domino Pontigniaci, s. th. pr. committit generale Capitulum in ipsius Capituli quantum potest plenaria potestate, specialiter eidem iniungendo quatinus ad dictum monasterium personaliter accedens ibidem visitet et reformet, corrigat, statuat, institutat et destituat, tam in spiritualibus quam in temporalibus, quaecumque secundum Deum ibidem viderit visitanda, reformanda, statuenda et ordinanda, tam in capite quam in membris. Et quia prout ad dicti Capituli pervenit audientiam, quaedam lites et iurgia inter abbatem et nonnullos de suo conventu sunt exorta, vult et ordinat idem Capitulum praefato domino Pontigniaci suam conscientiam onerando, quatinus informatione diligenti praehabita super causis iurgiorum praedictorum delinquentes severitate condigna puniat, per depositionem vel alias, invocato ad hoc, si necesse fuerit, auxilio brachii saecularis, vel saltem domino Cistercii mittat sub suo sigillo veridicam informationem, et omnia factum tangentia, ut brevius negotium terminetur, dum tamen per dictum dominum Pontigniaci terminari non valeret, vel nollet, iustitia mediante.
Anno Domini millesimo quadringentesimo secundo statuta sunt haec apud Cistercium, in Cisterciensis Ordinis Capitulo generali. ORATIONES. 1.  Pro romanae Ecclesiae statu, quem Dominus omnipotens felicem concedat, et specialiter pro domino Cardinali Saluciarum…, *etc. ut in anno* 1401. 2.  Pro serenissimo… *etc. ut in anno* 1401. 3.  Pro burgensibus… *etc. ut in anno* 1401. 4.  Pro pace… *etc. ut in anno* 1401. 5.  Pro felicis… *etc. ut in anno* 1401. DIFFINITIONES. 6.  Abbates Ordinis universi, qui ad praesens generale Capitulum… *etc. ut in anno* 1401. Solos autem et dumtaxat abbates infrascriptos habet idem Capitulum excusatos, videlicet de Frigidomonte, de Valle Beatae Mariae, de Boheriis, de Prulliaco, de Eleemosina, de Claromarisco, de Caroliloco, de Bonoradio, de Caricampo, de Longovillari, de Belloprato, de Bonavalle Viennensi, de Castellariis, de Stella, de Pinu, de Misericordia Dei, de Alpibus, de Bonomonte, de Oratorio, de Valentia, de Signiaco, de Valleregis, de Ellancio, de Boudelo, de Alto cristo, de Bellobecco, de Altaripa, de Crista, de Chassania, de Sancto Sulpitio, de Mortuomari, de Morolia, de Brolio grolandi, de Castellaria, de Valleclara, de Valle Richerii, de Bulencuria, de Vallelucenti, de Ioyaco, de Recluso, de Sigilleriis, de Castellione, de Caladia, de Monte Beatae Mariae, de Stella, de Bonoradio, de Pietate, de Gratia Dei in Pictavia, de Chalocheyo, de Persenia, de Claritate, de Trappa, de Sancto Andrea de Gouferno. 7.  Cum Ordo noster Cisterciensis… *etc. ut in anno* 1401 ; *et in fine additur* : Potestatem autem qualemcumque et quovis modo datam cuicumque dictas contributiones recipiendi per dictum Capitulum vel alium, auctoritate sua dictum Capitulum revocat penitus et annullat. Universis etiam abbatibus, monachis et ceteris personis regularibus Ordinis universi inhibet dictum Capitulum generale sub excommunicationis latae sententiae poena ne quacumque causa vel ratione recipiant contributiones Ordinis, vel aliquid de eisdem, nisi de licentia speciali dicti Capituli generalis, vel domini abbatis Cistercii danda super hoc, etiam si dicerent sibi vel suis monasteriis deberi per Ordinem vel dictum Capitulum aliquos redditus vel proventus, et propter hoc se recipere aliquid de contributionibus antedictis. 8.  Ad requestam reverendi patris… *etc. ut in anno* 1390, *n° 19. 9.  Quia praecipiente beatissimo legislatore nostro Benedicto, abbas duplici debet doctrina suis praeesse discipulis, id est omnia bona et sancta factis quam verbis amplius ostendere, ut capacibus discipulis mandata Domini verbis proponat, duris vero corde et simplicioribus factis suis divina praecepta demonstret, et ante omnia dissimulet aut parvipendat salutem animarum sibi commissarum, non plus gerat sollicitudinem de rebus transitoriis et terrenis atque caducis, et non causetur de forte minori substantia noverit scriptum : Primum quaerite regnum Dei et iustitiam eius, et haec omnia adiicientur vobis. Et iterum : Nihil deest timentibus eum. Cellerarium etiam in monasterio quolibet de congregatione debent abbates eligere, qui omni congregationi sit sicut pater et curam gerat de omnibus. Felicis etiam recordationis dominus Benedictus Papa XII in statutis ad reformationem Ordinis nostri salubriter editis inhibet firmiter et districte ne pecunia monasteriorum Ordinis in solius abbatis seu alterius regimini praesidentis aut bursarii alicuius eorum remaneat potestate, sed reponant in aliquo securo loco sub quatuor serraturis et diversificatis clavibus, quarum primam teneat abbas monasterii seu alterius loci conventualis regimini praesidens, secundam bursarius, tertiam prior claustralis, et quartam alius monachus ipsius monasterii seu loci conventualis, de quo eiusdem monasterii seu loci conventualis conventui vel maiori parti eiusdem expedire videbitur fideliter conservanda. Praecepit etiam et ordinavit praedictus Summus Pontifex ea quae sequuntur. Et quia ubi prudentia et moderantia fidei firmitate vallatae non vendicant sibi locum, luxus inest, longique temporis victum brevis hora consumit ; decet et expedit ut per dispensatores prudentes et fidos quaeque manuteneatur substantia et etiam dispensetur. Unde statuimus et etiam ordinamus quod in singulis monasteriis et aliis conventualibus locis praedicti Ordinis, per abbatem seu alium regimini praesidentem, de seniorum sui conventus consilio, duo bursarii deputentur, quorum unus principalis existat ; qui siquidem bursarii omnes pecunias ipsius monasterii vel loci conventualis undecumque provenientes universaliter recipiant, et de dicti abbatis vel regimini praesidentis mandato ceteris officialibus et aliis distribuant prout fuerit opportunum. Ipsique bursarii quater in anno, sed ceteri officiales et receptores proventuum semel et etiam pluries, si eidem abbati vel regimini praesidenti videbitur expedire, de omnibus receptis et expensis coram dicto abbate vel regimini praesidente ac senioribus de conventu ipsius monasterii seu loci conventualis teneantur plenissimam et fidelem reddere rationem. Abbates etiam vel regiminibus praesidentes coram dictis senioribus et bursariis, annis singulis, de receptis et expensis eis plenam et fidelem rationem reddere teneantur. Recipiantque ipsi abbates vel regimini praesidentes a dictis bursariis pecunias pro expensis eorum. Et si, dum ipsi extra monasteria vel alia conventualia loca eorum accesserint, eos pecuniam contingat de proventibus monasterii seu locorum conventualium eorum, aut aliunde recipere pecunias, in ipsorum ingressu tradant bursariis praelibatis, computatis si quas de ipsis pecuniis expenderunt. Abbates vero seu alii regiminibus praesidentes, si secus attentare vel sibi temporalia retinere praesumpserint, ab ingressu ecclesiae ac divinis officiis post lapsum duorum mensium a die ingressus huiusmodi computandorum, tamdiu suspensi existant, donec ea tradant bursariis memoratis. Et per eumdem et consimilem modum praecepit et ordinavit, praecipit et ordinat ipsum Capitulum generale sigilla conventuum, monasteriorum nostri praedicti Ordinis conservari. Quae omnia et singula supradicta, sicut publica fama refert, pene penitus observare, custodire suo sensui proprio privato et singulari, ex sola causa voluntatis suae damnabiliter renitens et quasi pullum onagri se liberum natum putans ac imitari, si posset, perverse satagens quodammodo Creatorem omnium, qui cuncta rectissime facit secundum suae propositum voluntatis, contra etiam mores, usum et consuetudinem ac doctrinam et vitam per omnes et singulos alios abbates Ordinis nostri et regiminibus praesidentes, qui fecerunt hucusque, inter quos tot valentes et nominati clerici litterati et doctores ac magnae sanctitatis viri nominati fuerunt laudabiliter et salubriter observatos, et qui adhuc per alios modernos abbates dicti Ordinis et regiminibus eorum praesidentes per Dei gratiam humiliter, reverenter et tenaciter observantur. Dominus Ioannes abbas monasterii Pontigniaci, Antissiodorensis dioecesis, utens voluntate sua pro ratione neglexit, contempsit per totum fere tempus quo praefuit eidem monasterio, et adhuc negligit et contemnit totaliter et modum ac formam statutos salubriter vivendi et gubernandi in Ordinis nostri monasteriis a dicto monasterio Pontigniaci totaliter profligavit, ita videlicet inter cetera, quod in dicto monasterio a longo tempore nullus extitit cellerarius, nec adhuc est, cui ipsum permittat officium exercere, nulli unquam sui regiminis tempore fuerunt, nec adhuc sunt bursarii, ipse semper recepit et nunc recipit omnes et singulos pecuniarum redditus et proventus dicti monasterii Pontigniaci, ac penes se et ubi et quomodo vult deponit, detinet inscio et ignorante conventu dicti monasterii, de quibus receptis nunquam vel etiam una sola vice coram dicto conventu aut suo proprio abbate domino Cistercii computare curavit, nec etiam computavit. Ipse penes se solum deposuit et retinuit per magnum tempus, imo ad extraneas partes pergens secum portavit sigillum conventus et de illo quae voluit sigillavit. Et timendum est, ne tot et tanta, in et super diversis sigillaverit, quod dictus conventus et suum monasterium numquam se sentient securos, liberatos vel etiam degravatos. Quae omnia cedunt in offensam divinam, ipsius abbatis dicti monasterii Pontigniaci animae detrimentum, dicti etiam monasterii Pontigniaci grandissimum damnum, exempli perniciem et scandalum plurimorum. Praemissis igitur nefandis ausibus et praesumptionibus obviare, et super praemissis providere cupiens pro viribus Capitulum generale, praedicto abbati dicti monasterii Pontigniaci in virtute sanctae obedientiae, et sub excommunicationis ac depositionis ab abbatiali dignitate latarum sententiarum poenis, tenore praesentis statuti, firmiter praecipit et iniungit, quatinus infra 24 dies, diem notitiae praesentis statuti sibi factae immediate et continue subsequentes, quorum dierum octo pro primo, octo pro pro secundo, et alios octo pro tertio et peremptorio termino ac monitione canonica eidem abbati per praesentes assignat idem Capitulum generale, ipse faciat et constituat ac ordinet, si forte non fuerit factum, et semper teneat in dicto suo monasterio cellerarium proprium et duos bursarios, qui dicta sua faciant officia libere, et de universis et singulis per eum receptis tempore praeterito de redditibus, proventibus et emolumentis dicti monasterii Pontigniaci computet integraliter et perfecte coram domino abbate Cistercii vel eius commissario, prout in regula patris nostri Benedicti, papalibus et Ordinis statutis continetur. Inhibens etiam eidem abbati per hoc statutum sub poenis praedictis dictum Capitulum generale ne pecunias aliquas receptas iam vel recipiendas de proventibus et emolumentis ac bonis et rebus praedicti monasterii recipiat, vel ipsas aut etiam sigillum conventus dicti monasterii penes se aut alium loco sui deponat, det, vel conservet, nisi secundum et prout in dictis papalibus et Ordinis statutis est expressum, sed conserventur ac etiam deponantur, teneantur, dispensentur ac etiam tractentur dictae pecuniae et sigillum ac praemissa omnia per dictum abbatem, quatinus ad eum pertinet sub praedictis pœnis et excommunicationis et depositionis in ipsum abbatem praedicto modo latis, si contrarium faciat vel ordinet nisi secundum dictorum statutorum papalium et Ordinis formam, seriem et tenorem. Alioquin dictis 24 diebus elapsis, nisi saepe dictus abbas dicti monasterii Pontigniaci praedicta et singula sibi modo praedicto praecepta et imperata fecerit et adimpleverit integraliter et perfecte, aut etiam si alia sibi superius inhibita fecerit et perpetraverit quovis tempore et quovis modo, vel aliquod eorum dictum generale Capitulum ipsum praedictum abbatem ex nunc pro tunc excommunicat et a praedicta abbatiali dicti monasterii Pontigniaci et officio perpetuo privat in hiis scriptis. Nisi tamen causam seu causas praetendere, proponere et allegare voluerit propter quam seu quas ad praemissa facienda compelli non debeat, et praemissa contra ipsum fieri non debeant. Ad quam seu quas, si quas habet et voluerit praetendendas, proponendas et allegandas, dictum Capitulum generale se offert promptum et paratum, et ad procedendum et faciendum, procedi et fieri visurum prout et quod fuerit rationis. 10.  Querimoniis gravibus et infestationibus longaevis multorum abbatum et conventuum monasteriorum Ordinis nostri, dicentium se dictaque sua monasteria plurimum etiam a principio et retroactis temporibus fuisse praegravatos et multo magis nunc continue propter decrementum et diminutiones ac in multis locis fere totales destructiones et annullationes, ob videlicet sterilitates temporum, guerrarum turbines, paucitates colonorum, ac multas alias dolorosas censuum, fructuum, reddituum et proventuum ipsorum monasteriorum ruinas gravari et opprimi in, de et pro taxatis et impositis olim eisdem et dictis suis monasteriis, etiam dum multum valde plus tunc quam nunc in temporalibus bonis et redditibus abundabant, nimis et ultra debitum modum excessivis quotis partibus et portionibus contributionum generalium Ordinis et ipsius Capituli generalis, quae diversis ex causis quamvis rationabilibus fuerant hactenus impositae et annis singulis imponuntur per ipsum Capitulum generale. Compatiens idem Capitulum et eisdem pro viribus super hoc cupiens providere, statuit, ordinat et diffinit, quod abbates et conventus monasteriorum Ordinis nostri quaecumque et ipsa monasteria, qui et quae videlicet ad maiores et grandiores trium librarum pro quibuslibet mille libris dictarum contributionum quotas portiones seu summas ad et propter hoc taxati et impositi seu taxata et imposita fuerunt et sunt, non debeant nec teneantur solvere nec solvant de et pro dictis eos et sua monasteria contingentes et concernentes contributionibus Ordinis per dictum Capitulum generale hactenus singulis annis praeteritis impositis, quas videlicet debite non solverunt, vel de et super quibus cum domino abbate qui nunc est monasterii Cistercii aut praedecessoribus suis abbatibus Cistercii vel eorum alterum aut alicuius ipsorum aut eiusdem Capituli super hoc deputatis commissariis forsan non concordarunt, aut etiam de et pro ipsis contributionibus de cetero ex nunc per ipsum Capitulum imponentur in, de et pro singulis annis nisi per hunc modum qui sequitur, videlicet quod quilibet abbas et conventus cuiuslibet monasterii et ipsum monasterium quodlibet Ordinis nostri, qui et quod ad maiores ulteriores et grandiores trium librarum pro mille libris dictarum contributionum quotas summas seu portiones ad et propter hoc taxati impositi taxatum et impositum fuerunt et sunt, debeant et teneantur solvere ac solvant solummodo et dumtaxat de et pro singulis mille libris dictarum contributionum Ordinis impositis temporibus praeteritis et imponendis in, de et pro singulis annis tres libras monetae ipsius Capituli generalis, ad quam, de qua et secundum quam solitum est dictas contributiones solvi, ne ad maiorem hac praedicta moderata ac minori trium librarum pro quibuslibet mille libris dictarum contributionum valeant summam cogi, licet ad maiorem forsan hac praedicta summam vel quotam seu portionem taxata et imposita fuerint monasteria supradicta. Cetera autem monasteria Ordinis quae ad minores trium librarum pro quibuslibet mille libris summas quotas seu portiones ob, propter et super hoc taxata et imposita fuerunt et sunt, in illis antiquis et solitis suis quotis, portionibus, taxis et impositionibus remaneant sicut prius, et quod ipsa talia monasteria nihil per hoc aliud quam prius statuitur, mutatur aut innovatur. Vult etiam, ordinat, statuit et diffinit idem Capitulum, astallant arreragia dictarum contributionum ad hoc per abbates et conventus ac personae cuiuslibet monasterii dicti Ordinis, qui, ut praemittitur, super hoc non concordarunt, solvere debeant et teneantur ac solvant de et pro dictis arreragiis dictarum contributionum ipsos et sua monasteria concernentium et contingentium per eos adhuc debitarum singulis annis immediate sequentibus infra festum Resurrectionis Dominicae receptoribus ipsarum contributionum usque ad plenariam solutionem ipsarum, secundum et iuxta moderamen earum supradictum, et hoc sub excommunicationis latae sententiae poena, et etiam sub aliis poenis contra non solventes dictas contributiones Ordinis inflictis statutis et promulgatis per papalia statuta ac per dictum generale Capitulum decem libras. Et nihilominus cum hoc solvere quotas et portiones contributionum annis singulis in futurum per ipsum generale Capitulum imponendarum temporibus et terminis super hoc statuendis. Sententias autem excommunicationum et alias poenas quas abbates Ordinis quicumque officiales et ceterae personae monasteriorum Ordinis quorumcumque propter hoc defectum solutionis dictarum contributionum in, de et pro praeteritis annis et temporibus impositarum statutis terminis non solutarum forsitan incurrerunt, tollit, amovet ac ipsos abbates, officiales et personas a dictis sententiis et poenis absolvit, cum eisdem super irregularitatibus et inhabilitatibus, si quas incurrerunt propter hoc, quantum potest misericorditer dispensans in hiis scriptis per tenorem huius statuti dictum Capitulum generale. 11.  Cum propter dissensiones et guerrarum turbines diversarum, quae fuerunt, proh dolor ! ac in posterum, quod avertat Dominus Deus, futurae pertimentur inter illustrissimos et potentissimos dominos nostros reges Francorum et Anglorum, et ipsarum guerrarum occasione domini reges Angliae reposuerunt et tenuerunt ad manum per fere quinquaginta continuos annos ultimo lapsos, et adhuc teneat dictus rex, qui nunc est Anglorum, ecclesiam de Scardebourgh, dioecesis Eboracensis, cum capellis suis ac pertinentiis, redditibus, fructibus, proventibus et emolumentis eiusdem ; ac etiam capellam de Stanlay eiusdem dioecesis, quas felicis recordationis domini reges praedecessores regis istius Angliae monasterio Cistercii pro sustentatione et ad utilitatem nostri Cisterciensis Ordinis generalis Capituli contulerant, adeo quod dictum monasterium Cistercii et etiam Capitulum per dictos 50 annos de dictis ecclesia et capella ac earum pertinentiis et fructibus quasi nihil omnino perceperunt aut habuerunt, percipiunt aut habent, nec speratur quod in futurum possint aliquid inde percipere aut habere, et nunc sunt in inemendabili et irreparabili periculo praedicta omnia, ne pro dictis monasterio Cistercii et Capitulo generali totaliter amittantur, et aliis religionibus seu Ordinibus in Anglia per ipsum dominum regem Angliae ad suggestionem, instigationem et precum importunitatem conferantur, quod iam, proh dolor ! ut dicitur, est inceptum. Generale Capitulum concedit, vult et consentit quantum potest, quod dominus abbas et conventus monasterii Cistercii vendant, tradant et deliberent quibuscumque volentibus emere pro pretio competenti, seu alias alienent et concedant prout poterunt convenire et bono modo tractare et facere, dictos redditus, proventus et emolumenta, possessiones et pertinentias et omnia supradicta, convertendo et applicando in alios emendos redditus dicto monasterio Cistercii proquinquiores et tutiores, vel reparandas domus et aedificia, possessiones et bona dicti monasterii, aut aliam utilitatem ipsius monasterii. Et hic in deductionem magnarum summarum pecuniae seu florenorum, quas ex bonis et iustis causis debet dicto monasterio Cistercii domino abbati et conventui eiusdem generale Capitulum et totus etiam noster Ordo. Supplicat igitur humiliter dictum generale Capitulum sanctissimo in Christo patri ac domino nostro domino sacrosanctae romanae et universalis Ecclesiae Summo Pontifici, quatinus dignetur licentiam et auctoritatem impertiri dictis domino abbati et conventui dicti monasterii Cistercii supradicto modo praemissa faciendi, et alia quae circa hoc necessaria fuerint seu etiam opportuna. 12.  Abbates et conventus monasteriorum de Campis bonis, de Masan, de Bellavalle, de Crista, de Fonte Ioannis, de Monte petroso, de Caladia, de Chalocheyo, de Begart, de Theoloco, de Bonomonte, de Buxeria Andegavensi, de Aurea valle, de Alneto, de Relech, de Fontanis, de Sancto Sulpitio, de Bethania, de Clarofonte, de Stamedio, de Ponte Oltrani, de Longovillari, de Balerna, de Alpibus, de Boquian, de Valloriis, de Bonofonte, de Cheminione, de Altaripa, de Monte Sanctae Mariae, de Veteri villa, de Obazina, de Boheriis, de Pinu, de Alto Cristo, de Bella pertica, de Mellereyo, de Bonavalle Ruthenensi, de Albis petris, de Valle magna, de Villa longa, de Bonacumba, de Sancto Leonardo, de Loco Dei, de Barbereyo, de Benifasano, de Valle digna, de Grandisilva, de Bonofonte dioecesis Convennarum, et personas omnes et singulas ipsorum conventuum hortatur et monet generale Capitulum peremptorie et canonice tenore statuti praesentis, eis in virtute sanctae obedientiae et sub excommunicationum latarum sententiarum poenis in ipsos abbates et in singulares personas dictorum conventuum praecipiens et iniungens, quatinus infra triginta dies post diem notificationis praesentis statuti eis factae seu faciendae immediate secuturos, quorum dierum decem primos pro primo, decem secundos pro secundo, et reliquos decem pro tertio et peremptorio termino ac monitione canonica eis assignat dictum Capitulum per praesentes, mittant ad studium Sancti Bernardi Parisiense vel aliud generale studium Ordinis secundum formam papalium statutorum, ac in eodem continue teneant, quod damnabiliter nimium distulerunt, unum de monachis suis monasteriorum cuiuslibet suorum praedictorum, scolarem cum bursis et provisionibus debitis et statutis per papalia et nostri Ordinis statuta. Alioquin dictis triginta diebus elapsis, nisi praemissis paruerint cum effectu, ipsos abbates et praedictas singulares personas conventuum dictorum monasteriorum praemissis non parentes, propter hoc ex nunc pro tunc excommunicat in hiis scriptis idem Capitulum generale, nisi tamen causam seu causas praetendere, proponere et allegare voluerint, propter quam vel quas, si quas habent, et voluerint praetendendas, proponendas et allegandas, citat ipsum Capitulum generale ipsos abbates et conventus ac singulares personas ipsorum conventuum dictorum monasteriorum peremptorie per praesentes coram reverendo in Christo patre domino abbate monasterii Cistercii, generali reformatore Ordinis, in et super hiis et infrascriptis habeat plenariam Ordinis potestatem, in ipso monasterio Cistercii ad diem ultimam dictorum triginta dierum eisdem, ut praemittitur, assignatorum seu assignandorum, nisi fuerit feriata, alioquin ad primam diem post immediate sequentem non feriatam et iuridicam, praedictas causam seu causas praetensionis proposituros et allegaturos, et alias ulterius in, de et super praemissis et ea tangentibus processuros et facturos procedi et fieri visuros prout et quod fuerit rationis. Praesentem autem diffinitionem sub dictis excommunicationum in eosdem abbates et singulares personas dictorum conventuum latarum sententiarum poenis praecipit idem Capitulum per praesentes si tradita fuerit eisdem, eius portatori per eosdem indilate reddi, ipsius copia si voluerint habere tradita prius eis, et de die receptionis eius per eosdem abbates et conventus idem Capitulum certificari competenter, vel dictum dominum Cistercii, si et prout fuerint requisiti per eiusdem portitorem. 13.  Quoniam istis diebus nostris in quos fines saeculorum devenerant abundat iniquitas et refriguit charitas multorum, et ut plurimi suspicantur, aut praesto aut ipse est ille, quem fames et sterilitas totius boni et praeit et comitatur, videlicet homo peccati filius perditionis, qui adversatur et extollitur supra omne illud quod dicitur Deus aut quod colitur, in cuius diebus, ut Doctores dicunt, homines non plus erubescent adulterari quam comedere, antichristo scilicet, qui Christo et suis membris adversatur toto posse et super quem credi potest universa vastabit et interficiet robustos et populum sanctum secundum voluntatem suam, peccatis nostris, proh dolor ! exigentibus officiales et ministri illustrissimorum dominorum regum, ducum, comitum, baronum et aliorum nobilium praeter ipsorum forsitan voluntatem, imo etiam ipsis ignorantibus, et quod gravius est et grandius dolendum, domini praelati pontifices et abbates et alii dominantes in clero libertates, franchisias et immunitates nobis et Ordini nostro per dominos praedecessores dictorum dominorum nobilium et praelatorum, quas conservare deberent, ut in ipso Ordine conservantes Domino Deo omnipotenti Creatori nostro gratiam illis suffragante liberius semotis vexationibus ac cunctis gravaminibus serviretur, collatas infringere, imo totaliter coguntur, proh dolor ! annullare, et nos ac ipsum Ordinem gravissimis et variis exactionibus opprimere, et bona nostra modica temporalia ad sustentamentum nobis data excessive diebus istis diminuta, cum in solis agriculturis modicum nunc valentibus Ordo noster quasi totaliter sit fundatus, nobis auferre ac nos ad mendicitatem redigere contra divinas etiam institutiones et iuris aequitatem et ordinem veniendo pro suis viribus, proh dolor ! indebite et iniuste. Volens igitur super praemissis et aliis nobis et Ordini nostro illatis, et ne ulterius inferantur incommodis et gravaminibus pro modicis viribus providere, de Pontigniaco, de Caroliloco, de Regalimonte, de Belloprato monasteriorum abbatibus, s. th. pr. et duobus eorum committendo generale Capitulum benigniter praecipit et iniungit, quatinus ipsi vel eorum duo, prout eis melius videbitur, ad expensas Ordinis accedant principaliter ad dominum nostrum regem, dominos duces avunculos et fratrem ipsius, ac ad alios nobiles et officiarios eorum, et ad dictos dominos praelatos, et eis supplicent ac precibus pulsent rationibus et allegationibus informent, et quantum poterunt procurent, in et super praemissis de salubri remedio aliter provideri. [DIFFINITIONES] GENERALES. 14.  In primis, ad audientiam pervenit generalis Capituli, quod nonnulli sexus utriusque nostro in Ordine professi monachi et moniales sub umbra emendationis vitae, seu ut discurrant vagabundi obliti vocationis prioris in qua sunt locati, a voto professionis quam suis in monasteriis emiserunt vocaliter quittari et absolvi requirunt. Tantae abusionis audaciam refrenare cupiens generale Capitulum statuit, ordinat et diffinit inhibendo ne quis Ordinis abbas vel abbatissa de cetero cuicumque monacho vel moniali suam quittanciam vel licentiam alibi quam nostro in Ordine profitendi requirenti, quacumque occasione vel colore quaesitis, consensum praebant vel absolvant a suo voto professionis absque scitu et licentia generalis Capituli supradicti petita pariter et obtenta. 15.  Item, quoniam observari discretio debet in numero religiosorum in monasteriis ponendorum, ut videlicet tot sint, et non plures cohabitent qui vivere possint ordinate, ne vel excusante paupertate vivant irregulariter, vel pro multitudine cohabitantium necessitatibus eorum illicita quaerere compellantur, si dum quaerunt plura, exterior cura crescit, per diversas regiones Ecclesiae beneficia sparguntur, et pro regendis ipsis fratres necessario sparsi subsequuntur, sed inter saeculares habitant, et nolentes pati fraudem iudicio contendere sunt parati. Qui vero per cellulas duo vel tres, vel etiam quatuor aut quinque simul habitant, claustrali non coarctantur lege, si pro libito plerumque suo vivant, et inter gentes commixti discunt eorum vitam et opera, et inter saeculares diversis serviunt sculptilibus vitiorum, ac religionis statuta et Ordinis formam et observationes devotas nedum non servantes pene penitus obliviscuntur. Propter quod antiqui nostri patres sancti salubriter imo necessario propter observationem regulae sancti Benedicti, secundum quam regulam nos omnes solemniter vovimus, et promisimus conversari, statuerunt in diffinitionibus per eos editis, ut ad novam abbatiam minus quam duodecim monachi cum abbate tertiodecimo non mitterentur ipso loco suis domibus, libris, et aliis necessariis sic aptato, quod ibi competenter vivere possent et regulam observare. Quodque minora monasteria tam monachorum quam monialium in quibus non possent congrue sustentari duodecim monachi vel moniales ibidem assidue residentes, ut per omnia possent communia statuta Ordinis observare, patres abbates committerent aliis monasteriis et unirent. Cum igitur monasterium monialium de Gaudio, Noviomensis dioecesis, immediate Cisterciensi subiectum monasterio sit adeo tenuiter reddituatum, et bonis temporalibus insufficienter dotatum, quod nullatenus aut vix in eodem possit dictus numerus monialium cum personis eis propter sua spiritualia temporaliaque negotia procuranda necessariis ad vitam suam transigendam sufficienter procurari seu commode sustentari, generale Capitulum propter hoc et alia plura ipsum ad hoc necessario inducentia multum iuste, unit, incorporat et annectit dictum monasterium de Gaudio monasterio Longipontis eidem satis propinquo, pro grangia vel cellario faciendis. Abbati dicti monasterii Longipontis committendo praecipiens et iniungens idem Capitulum, quatinus abbatissam, moniales et ceteras personas regulares quae nunc sunt monasterii de Gaudio emittat auctoritate dicti Capituli extra dictum monasterium ad alia singula monasteria monialium dicti nostri Ordinis, quae potentia sint ad sibi necessaria sicut ceteris suis monialibus ministranda, ac in eisdem singulis monasteriis faciat eas recipi regulariter quamdiu vixerint commorandas, possessionemque dicti monasterii de Gaudio veram manualem et realem reddituum, proventuum, fructuum et emolumentorum bonorum haereditagiorum, possessionum, rerum ac pertinentiarum, mobilium et immobilium eiusdem accipiat et intret pro se et suo conventu ac monasterio Longipontis… censuram Ordinis, invocato ad praemissa et infrascripta, si opus sit, auxilio brachii saecularis. Ita tamen quod ipsi abbas et conventus dicti monasterii Longipontis et sui successores iugiter omni tempore teneant in loco dicti monasterii de Gaudio expulsis inde perpetuo monialibus quibuscumque, et sustentent de suis necessariis, et ad haec facienda sint obligati et astricti, tot sacerdotes quot ibidem propter reverentiam divini cultus et inhumatorum corporum humanorum et salutem animarum ipsorum qualibet die una missa ad minus indefectibiliter celebretur. Et nihilominus committit idem Capitulum generale universis et singulis abbatibus dicti Ordinis et specialiter abbatibus de Ursicampo et de Igniaco et eorum cuilibet quatinus, si necesse fuerit, et ad hoc ex parte dictorum abbatis et conventus Longipontis fuerint requisiti, ad dictum monasterium de Gaudio et ipsius pertinentias personaliter se transferant, et executioni debitae praesentem diffinitionem demandent. Praecipitque districte ac iniungit sub poenis excommunicationis et incarcerationis perpetuae praefatis abbatissae et monialibus, quae pro nunc sunt in dicto monasterio de Gaudio quod dictis abbati Longipontis ceterisque commissariis abbatibus, si qui ad hoc fuerint evocati, pareant humiliter et devote, nullam rebellionem vel contradictionem in hiis quae concernunt praesens nostrum statutum vel ipsum contingentia, concernentia seu dependentia per seipsas vel alias quascumque personas ullatenus inferendo. [DIFFINITIONES] SPECIALES. 16.  Ut cum fratribus Ioanne Radin sacerdote qui apostatavit, et tempore apostasiae Carthusiensem Ordinem intravit, licet in habitu, prout asserit, licentia nec petita nec obtenta, tandem rediit ad Ordinem ; et Aegidio Bardoul diacono, qui similiter apostatavit, monachis professis de Ursicampo, dispensat gratiose, si repererit dignos et acceptabiles domino Claraevallis, s. th. pr. committitur per generale Capitulum. 17.  Domino Claraevallis, s. th. pr. committitur per generale Capitulum, quatinus ad monasterium Longipontis immediate sibi subiectum accedens personaliter, inquirat an traditio ad censum et in emphiteosim perpetuam cuiusdam domus quam habent Parisius iuxta ecclesiam Sancti Gervasii in Gravia, sit dicto monasterio Longipontis utilis et commoda, quam si sic repererit, futuro referat Capitulo generali. 18.  Domino Claraevallis, s. th. pr. et abbati de Caroloco seu alteri eorumdem committitur per generale Capitulum, quatinus per censuram Ordinis et alia iuris remedia omnes personas Ordinis sexus utriusque, quas monasterio Morimundi vel personis ipsius teneri vel efficaciter obligatas esse, per litteras vel alia documenta legitima, ad satisfactionem plenariam coerceant et compellant. 19.  Ut coerceant et compellant ad satisfactionem plenariam debitores et singulas Ordinis personas sexus utriusque, si quas repererint monasterio Claraevallis per litteras vel alia documenta legitima fore obligatas, domino Morimundi et abbati de Crista et cuilibet eorumdem committitur per generale Capitulum. 20.  Si repererint per litteras aut alias monasterio Igniaci coniunctim vel divisim, quascumque personas Ordinis obligari, ad satisfaciendum plenarie per censuram Ordinis coerceant, abbatibus de Longoponte et de Valleclara seu alteri eorumdem committitur per generale Capitulum ista vice. 21.  Abbatibus de Ygniaco et de Longoponte ac eorum cuilibet committitur per generale Capitulum, quod si quasdam personas Ordinis sexus utriusque obligatas repererint quoquomodo monasterio de Argensoliis vel eiusdem monasterii personis regularibus singillatim vel alias, ad satisfaciendum coerceant et compellant. 22.  Dispensatur gratiose per generale Capitulum cum fratre Iacobo dicto Speurad, monacho Sancti Urbani, ut non obstante apostasia quam incurrit quasi per dimidium annum per saeculum discurrendo, ad omnes actus, et gradus Ordinis legitimos admittatur citra tamen abbatialem dignitatem. 23.  Quia soror Brunnerin monialis domus Consilii, violato castitatis proposito, carnis illecebris fuit involuta subsecuto puerperio, poenitentiam tamen condignam post delictum peregit, eapropter dispensatur per Capitulum generale, ut hiis non obstantibus ad omnes actus Ordinis legitimos admittatur, citra nihilominus abbatiatum. 24.  Si repererit traditionem cuiusdam domus in civitate Catalaunensi sitae monasterio Igniaci pertinentis ad censum et in emphiteosim perpetuam fore dicto monasterio proficuam, in sua visitatione primaria quam faciet in dicto monasterio Igniaci sibi immediate subiecto dominus Claraevallis, s. th. pr. inquiret diligenter et referat generali Capitulo futuro. 25.  Cum alias fuerit per generale Capitulum gratiose dispensatum cum fratre Ioanne de Bellovisu monacho de Aceyo, ut non obstante apostasia et irregularitate quas commisit celebrando vagus per saeculum, ad omnes gradus legitimos, citra tamen abbatiatum, admitti valeat, gratiam amplians idem Capitulum concedit praefato Ioanni de speciali gratia ut si sua merita suffragentur in posterum etiam ad abbatialem dignitatem admitti valeat et assumi, dum tamen de abbatis et conventus processerit voluntate. 26.  Ut non obstante apostasia et furti 40 librarum accusatione de quibus convicti fuerunt fratres Ioannes Helion et Philippus Dimeon monachi de Valentia, pro quibus fore factis per carceres in compedibus et alias puniti fuerunt, et vitam emendatiorem duxerunt severiter post delictum, ad humilem supplicationem abbatis et conventus dicti monasterii, omnes Ordinis gradus legitimi, etiam dignitas abbatialis eisdem impertiuntur per generale Capitulum et de gratia speciali, dum tamen aliud canonicum non obsistat. 27.  Reformationem omnium et singulorum monasteriorum aliorumque locorum conventualium, et omnium et singularum personarum utriusque sexus ubique consistentium, et quoscumque contigerit eas commorari vel esse nostri Cisterciensis Ordinis in totali generatione mediata et immediata domini Claraevallis, in quibus, prout ad generalis Capituli pervenit auditum, sunt plurima reformanda, eidem domino Claraevallis, s. th. pr. *etc. ut in forma consueta, cf. ann.* 1401, *n°* 26, *…* per continuum triennium … brachii saecularis. Compellatque abbates ad mittendum scolares Parisius vel ad alia Ordinis studia generalia cum bursis… Insuper confessiones omnium et singularum abbatissarum et monialium aliarumque personarum regularium audiendi et eas absolvendi in, de et super omnibus casibus in, de et super quibus absolvere potest easdem idem Capitulum generale ; et de confessoribus idoneis ac procuratoribus in suis monasteriis providendi dum et quantum sibi visum fuerit, quascumque poenas inflictas per statuta dicti Capituli generalis remittendi in et super dictis statutis dispensandi, et eas absolvendi. Et generaliter omnia et singula gerendi et exercendi ac faciendi circa praemissa et ea tangentia, quotiescumque et in aliis quibuscumque et ubicumque et quocumque modo, tempore quo reformabit ante et postquam dictum Capitulum gerere, facere et exercere potest et posset, etiam si potestatem, auctoritatem et mandatum exigerent speciales. Et haec omnia praemissa fiant ad expensas… *etc.* Universis igitur, *etc.* 28.  Similiter domino Pontigniaci per triennium in sua generatione. 29.  Similiter conceditur per triennium domino Morimundi in sua generatione. 30.  Si de Curia Dei et de Barzella monasteriorum abbatibus vel eorum alteri constiterit abbatem de Oliveto teneri et efficaciter obligatum esse in summa 4 librarum et 12 denariorum turonensium, ad satisfactionem plenariam per censuram Ordinis coerceant et compellant. 31.  Ad petitionem abbatis et conventus monasterii de Gratia Dei in Pictavia conceditur per generale Capitulum fratri Nicolao Syram suo conmonacho, ut non obstante apostasia quam incurrit per saeculum regulari habitu derelicto quasi per sex menses damnabiliter evagando, super quo poenitentiam devote peregit, ad omnes actus, gradus et status Ordinis legitimos admittatur etiam abbatiatum. 32.  Quia per generale Capitulum fuit alias dispensatum cum fratre Nicolao de Compendio monacho Longipontis, ut non obstante apostasia quam per duos annos incurrit suis iuvenilibus in annis, ad omnes actus Ordinis legitimos citra tamen abbatialem dignitatem admitti valeat, quia tamen de bono in melius proficiens gratiam maiorem promeruit, idcirco idem Capitulum ampliando gratiam prius datam, eidem concedit ut si sua merita suffragentur in posterum ad omnes actus, etiam abbatialem, promoveri valeat et assumi. 33.  Controversias et lites motas in generali Capitulo inter abbatem de Ré ex una parte et conventum dicti loci ex altera terminandas penitus per dominum Pontigniaci, s. th. pr. patrem abbatem dicti monasterii, et abbatem de Curia Dei, in iure canonico licentiatum, coniunctim, diligenti examine praehabito, absque ulteriori relatione facienda ipsi Capitulo prout rationis extiterit, faciant iustitiae complementum, eisdem committitur in ipsius Ordinis et Capituli plenitudine potestatis. 34.  Porrectam supplicationem abbatis et conventus de Dunis generali Capitulo, qua quaerebant quasdam ordinationes factas in suo monasterio ad recreationem Deo servientium per dictum Capitulum approbari et confirmari, dictum Capitulum admittens gratiose, et in quantum iuste, rite et canonice factae fuerunt, quantum potest et debet de iure praefatum Capitulum praemissas ordinationes quibus praesens annectitur diffinitio, ratificat, approbat et confirmat. 35.  Misericorditer dispensatur per generale Capitulum cum fratre Ioanne de Saincheron monacho Altifontis ad humilem supplicationem dicti monasterii abbatis, ut non obstante apostasia quam incurrit quasi per unum annum, attento quod poenitentiam condignam peregit, seclusa abbatiali dignitate, ad omnes actus, gradus et honores Ordinis legitimos admittatur. 36.  Abbatis et conventus monasterii de Bonoportu supplicationem amplexans generale Capitulum continentem, quatinus cum fratribus Guillelmo Balduini et Ioanne de Sepibus suis conmonachis, cum quibus alias ad omnes actus Ordinis, citra tamen abbatiatum, per dominum Cistercii extitit dispensatum, non obstante apostasia quam incurrerunt, dignetur idem Capitulum misericorditer dispensare, gratiam ampliando etiam abbatialem dignitatem adiungit, si sua in posterum merita suffragentur. 37.  Cum fratre Petro de Bellaquercu monacho de Gardo, cum quo alias fuit dispensatum, ut ad omnes Ordinis status admitteretur secluso abbatiatu, ad petitionem abbatis et conventus dicti loci ampliatur gratia per generale Capitulum, et conceditur ut etiam ad abbatialem dignitatem promoveri valeat in posterum et assumi. 38.  De Belloprato, s. th. pr. et de Lanneyo monasteriorum abbatibus et eorum cuilibet in solidum committitur per generale Capitulum, quod si repererint per legitima documenta abbatem et conventum de Gardo abbati de Longovillari et suo conventui teneri et efficaciter obligari in summa 25 librarum cum 6 solidis parisiensibus, ad solutionem plenariam de praemissis per censuram Ordinis coerceant et compellant. 39.  Causam et materiam discordiae motam seu movendam inter abbatem de Ursicampo ex una parte, et abbatem de Frigidomonte ex altera, et eorumdem locorum conventus super quodam annuo et perpetuo redditu 110 solidorum, quem Frigidimontenses monasterio Ursicampi vendiderunt, de qua summa 20 solidos abbas modernus Frigidimontis abbati Ursicampi solvere recusavit et recusat in conquerentis praeiudicium et gravamen, domino Claraevallis, s. th. pr. et abbati Longipontis et eorum cuilibet committit generale Capitulum pace vel iudicio, auditis partium rationibus et allegationibus terminandam, et compellendum reum ad satisfaciendum de principali, arreragiis et expensis per censuram Ordinis in plenaria Capituli potestate. 40.  Ad petitionem abbatissae de Vallenigra committitur per generale Capitulum fratri Petro Helyae monacho de Bolbona visitatio dicti monasterii Vallisdignae, in qua confessorem qui eas audiendi et absolvendi in, de et singulis casibus, in de et super quibus potest et debet absolvere dictum Capitulum, constituat, ordinet et deputet auctoritate dicti Capituli generalis. 41.  Abbatibus de Grandisilva et de Gimonte ac cuilibet eorum in solidum committitur per generale Capitulum, quatinus ad monasterium de Fullenchis personaliter accedentes inquirant diligenter, si abbas dicti loci a viginti annis citra sacramentis ecclesiasticis confessionis et receptionis eucharistiae abstinuerit indebite contra conscientiam et suae salutis immemor in dedecus et vituperium totius religionis, quem si sic erroneum repererint, deponant ab abbatiali dignitate et retrudant in carceres horridos, alium idoneum et habilem loco sui subrogando. 42.  Committitur abbati Belliprati, s. th. pr. quatinus si suis meritis exigentibus repererit sororem Lucetam monialem monasterii de Fonte Gerardi dignam regendi et exercendi officia eleemosinariae et sacristae dicti monasterii quamdiu vitam duxerit in humanis, dum tamen in eis nihil agat quod sit disciplinae regulari contrarium vel sinistrum, auctoritate generalis Capituli, suam conscientiam onerando, ratificet et confirmet officia supradicta. 43.  Senio et debilitate abbatis Fusniaci attentis, cordialiter a via Capituli generalis ipsum habet dictum Capitulum favorabiliter excusatum. 44.  Domino Claraevallis, s. th. pr. et abbati de Savigniaco ac eorum cuilibet in solidum committitur per generale Capitulum *quatinus* diligenter inquirant, si pensio data fratri Guillelmo Le Mazurier in sua cessione spontanea de regimine monasterii de Barbereyo sit excessiva seu minus iuste data. Quod si sic repererint, rescindatur, vel augmentetur, prout decreverint, pietate, iustitia et rationis limitibus observatis. 45.  Non obstante apostasia quam incurrit frater Ioannes Bouli monachus Lucellensis, ad omnes status et honores, citra nihilominus abbatiatum, admittitur per generale Capitulum de gratia speciali, si de beneplacito abbatis et conventus dicti loci processerit et consensu. 46.  Cum fratre Ioanne Rosset monacho Populeti dispensatur per Capitulum generale ut non obstante defectu natalium quem patitur ex solutis parentibus genitus, suis meritis exigentibus ad omnes gradus, status et honores Ordinis legitimos, abbatiali dignitate seclusa, promoveri valeat et sacros ordines etiam presbyteratus recipere Capitulum generale annuit et permittit. 47.  Ut cum suis monachis et suae generationis immediatae dispensare valeat et ipsos habilitare super omnibus casibus Capitulo debitis et reservatis, magistro Vincentio abbati Populeti, s. th. pr. quamdiu vixerit abbas Populeti, facultas conceditur et auctoritas a Capitulo generali. 48.  Fratris Hugonis de Charitate Nivernensi monacho de Roseriis petitionem admittens generale Capitulum, continentem quod cum alias fuerit secum dispensatum, citra tamen abbatiatum, restituatur ad omnes gradus etiam abbatialem dignitatem conceditur augmentando gratiam quod omnes gradus et honores Ordinis etiam abbatiatum obtineat si meruerit in futurum auctoritate Capituli generalis. 49.  Domino Pontigniaci, s. th. pr. committitur quod si abbatem et conventum de Fonte Ioannis in quibuscumque summis pecuniarum vel alias obligatos esse vel teneri quodammodo abbati et conventui de Escharleis, ipsos per censuram Ordinis coerceat et compellat ad satisfactionem plenariam de praemissis. 50.  Ut tradere valeant ad censum et in emphiteosim perpetuam abbas et conventus de Stella quamdam suam domum omnino eis inutilem quae Melly nuncupatur, de Valentia et de Misericordia Dei monasteriorum abbatibus et cuilibet in solidum committitur per generale Capitulum ut, informatione praehabita faciant dictante conscientia et ratione quidquid super hiis fuerit faciendum absque ulteriori relatione facienda ipsi Capitulo generali. 51.  Ad petitionem abbatis et conventus monasterii de Tela dispensari petentium cum fratre Guillelmo de Bisuncio suo conmonacho, ut non obstante apostasia quam incurrit per biennium per saeculum evagando, ad gradus Ordinis restauretur. Hinc est quod dictum Capitulum permotum misericorditer cum dicto fratre Guillelmo dispensat, ut praemissis non obstantibus ad omnes status, gradus et honores Ordinis legitimos valeat admitti consentit, citra tamen abbatialem dignitatem. 52.  Abbatis et conventus de Bellabrancha petitionem admittens generale Capitulum, sibi dari licentiam tradendi in emphiteosim perpetuam quosdam redditus modici valoris, qui forent aliis fructuosi, abbati de Oratorio committitur, ut de praemissis veritate comperta, det eis licentiam et faciat quod rationis fuerit in praemissis. 53.  Similiter abbati et conventui de Oratorio et committitur abbati de Curia Dei. 54.  Consimiliter abbati et conventui de Chalocheyo et committitur abbati de Curia Dei. 55.  Domino Claraevallis, s. th. pr. committitur quatinus si repererit fratrem Ranulphum Louvel monachum Savigniaci, qui apostavit per multos annos, dignum gratia et dispensatione, faciat auctoritate Capituli generalis prout decreverit, ratione non oblita. 56.  Ad petitionem abbatis et conventus de Valloliis dispensatur misericorditer cum fratribus Ioanne de Porta et Ioanne Almaritii suis conmonachis, ut non obstante infamia quam incurrerunt, ad omnes status Ordinis, gradus et honores legitimos restituantur, citra tamen abbatialem dignitatem. 57.  Abbati Savigniaci committit generale Capitulum quatinus pro reparatione monasterii de Veteri villa per concessionem vendantur silvae dicti monasterii destinatae, ac alias provideat prout secundum Deum et Ordinis instituta fuerit faciendum. 58.  Ut omnes personas Ordinis sexus utriusque, quas obligatas esse reperit per legitima documenta abbati et conventui de Oratorio, coerceat et compellat ad satisfactionem plenariam per censuram Ordinis, abbatibus de Chalocheyo, de Bella brancha, de Claromonte et de Melereyo, ac omnibus eorum in solidum committitur per generale Capitulum. 59.  Cum Varnero de Atkia monacho Lucellae dispensatur per Capitulum ut non obstante quod abbas suus sibi amoverit habitum regularem occasione qua suae professionis quittantiam petierat, et licet ad proprium monasterium redierit post paucos dies, illum reputavit apostatam, ad omnes gradus, status et honores admitti valeat citra abbatiatum. 60.  Dispensatur misericorditer per generale Capitulum cum fratre Petro de Aurivilla monacho Theoloci, qui quasi per duos annos apostatavit, ut hoc non obstante ad omnes gradus et honores Ordinis admittatur sine abbatiatu, si tamen de sui abbatis et conventus processerit beneplacito voluntatis. 61.  Similiter fiat pro fratre Theobaldo monacho dicti monasterii Theoloci, qui quasi per semiannum apostatavit. 62.  Abbatis et conventus monasterii de Tribus fontibus petitionem admittens generale Capitulum, qua requirunt dispensari misericorditer cum fratre Iacobo de Sarmasia suo conmonacho, ut non obstante apostasia quam incurrit per quindenam, admittatur ad status Ordinis et honores, favorabiliter admittitur etiam abbatiatus. 63.  Ut ad studium Andegavense profiteri valeat et ibidem commorari quamdiu voluerit abbas de Bellabrancha, sibi conceditur licentia per generale Capitulum. 64.  Quoniam prout ad audientiam pervenit Capituli generalis, dominus episcopus Antissiodorensis pabulum quod dicimus in Ordine charitativum sibi tamquam debitum omni anno de more a Rigniacensi monasterio suae dioecesis requirit cum violentia sibi et suis exhiberi, quod vergeret in totius Ordinis ruinam permaximam et nostrorum privilegiorum infractionem. Cum igitur in morbi novitate propinari debeatur medela, ne veterascens infirmitas adeo membris adhaereat quod non valeat radicitus amputari, hinc est quod ad tuitionem et defensionem privilegiorum Ordinis et praesertim huius novae invasionis, abbatibus de Prulliaco et de Vallelucenti committitur per generale Capitulum coniunctim et iniungitur quatinus ad certum locum se transferentes, contributionem moderatam 40 florenorum ad coronam super abbates et abbatissas Ordinis in provincia Senonensi assideant et imponant, eosdem ad quotas sibi per dictos abbates impositas persolvendas per censuram Ordinis et auctoritate generalis Capituli coerceant et compellant. 65.  Ad idem fiat pro monasterio de Bellabrancha contra dominum episcopum Cenomanensem in provincia Turonensi, et committitur abbatibus de Oratorio et de Melereyo usque ad summam 40 florenorum ad coronam. 66.  Annuens generale Capitulum affectuose petitioni fratris Nicolai de Sacracuria dudum monachi et cellerarii Claraevallis et nunc abbatis Longipontis, continenti quatinus per ipsum Capitulum provisio de ipso auctoritate patris abbatis ad dictum monasterium Longipontis facta ratificetur et approbetur, de illius sufficientia et idoneitate informatum dictum Capitulum si et in quantum potest etiam provisionem ratificat, approbat, confirmat et corroborat Capitulum memoratum. 67.  Abbati de Curia Dei committitur per generale Capitulum quatinus quam primum ad monasterium de Prato benedicto suum iter direxerit, inquirat de vita, moribus et conversatione fratris Andreae de Brolhaco monacho dicti monasterii, quem si dignum gratia repererit, faciat ad suae libitum voluntatis, rationis limitibus observatis. 68.  Electionem de fratre Fernando de Bolaines ad monasterium de Morerola, Zamorensis dioecesis, factam rite et canonice prout ad aures Capituli pervenit, ipsam ratificat, approbat et confirmat Capitulum memoratum, silentium perpetuum imponens opponentibus et ipsum impedientibus sub poenis excommunicationis. Mandat autem dictum Capitulum praefato abbati quatinus expensas fratris Ioannis de Wogha monachi Vallis Dei, Ovetensis dioecesis, persolvat integraliter et complete. 69.  Concedit licentiam profitendi generale Capitulum, ubicumque repererit abbatem nostri Ordinis, fratri Laurentio Zeyfridisdorum monacho Sanctae Mariae de Zifcips, dioecesis Stringoniensis, certis ex causis iustis et rationabilibus dictum Capitulum moventibus. 70.  Approbat generale Capitulum electionem fratris Arnaldi Capellani de se factam ad monasterium de Bolhanis ; annullat, cassat et reprobat quidquid contra ipsam hactenus actum sit, inhibet fratri Geraldo de Nigayo monacho dicti monasterii de Bolhanis ne a cetero impediat dictum electum per ipsum coram iudicibus quibuscumque saecularibus impediendi in sui detrimentum monasterii et infamiam totius Ordinis trahat, nec conveniat ; approbatque processum dictae electionis, ratificat et confirmat. 71.  Districtius inhibet generale Capitulum omnibus abbatissis Ordinis nostri in virtute sanctae obedientiae et sub excommunicationis poena ac depositionis, ne de cetero habeant admittere aliquem episcopum in suis monasteriis pro aliquibus benedictionibus fiendis ab ipsis, cum hoc sit contra iuris formam et nostri Ordinis disciplinam. 72.  Dispensat generale Capitulum cum fratre Raimundo Torti, baccalario in *decretis,* monacho et sindico monasterii Bolbonae, quatinus valeat tenere ostium in cella sua, cum ipse habeat facere frequenter suos sermones et timeat perdere libros et nonnulla monasterii munimenta. 73.  Misericorditer dispensat generale Capitulum ad supplicationem abbatis et conventus de Begar cum fratre Ioanne Gunenen suo monacho, qui malitia ductus, suae salutis immemor, nonnulla vasa argentea abstulerit, et ad saeculum rediit habitu temere reiecto, hiis non obstantibus ad omnes actus Ordinis legitimos valeat promoveri, citra tamen abbatiatum. 74.  Ad supplicationem abbatis et conventus de Relec misericorditer dispensat generale Capitulum cum fratre Adam Galtei suo conmonacho, ut non obstante infamia quam incurrit per saeculum damnabiliter fere per sex annos evagando, super quo poenitentiam sibi propter hoc iniunctam peregit humiliter, ut valeat ad omnes Ordinis legitimos promoveri actus. 75.  Annuit generale Capitulum supplicationibus fratrum Fernandi et Ioannis monachorum de Mataplana, ut valeant per quinquennium studere in studiis Salamantico vel Vallisoletano petita licentia licet non obtenta, ut fructus uberes valeant in Dei Ecclesia afferre, expensis suorum parentum seu amicorum. 76.  Dispensat misericorditer generale Capitulum cum fratre Ioanne de Claromonte monacho de Caladia, ut non obstante apostasia quam incurrit per spatium unius mensis vel quasi, valeat ad omnes actus Ordinis et gradus etiam abbatialem promoveri. 77.  Ad supplicationem abbatis de Caherio dispensat generale Capitulum cum fratre Valterno de Bonsono monacho antedicti monasterii, ut non obstante apostasia quam incurrit per spatium sex dierum, ut ad omnes actus Ordinis et gradus legitimos etiam ad abbatialem statum valeat promoveri. 78.  Ut ad omnes actus Ordinis et gradus legitimos valeat promoveri frater Ioannes de Genicuria monachus monasterii de Monasteriis in Argona, ut non obstante apostasia quam incurrit per decem annos vel quasi pluribus negotiis implicatus, etiam ad abbatialem statum, dispensat misericorditer generale Capitulum. 79.  Ad supplicationem abbatis Firmitatis super Gronam committit generale Capitulum et committendo mandat abbati de Gimundo, quatinus viriliter compellat et compelli faciat auctoritate dicti Capituli generalis omnes abbates nostri Ordinis, quos repererit eidem abbati Firmitatis teneri in pecuniarum summis per censuram Ordinis et alias vias iuris opportunas in sui plenaria potestate. 80.  Ad supplicationem Guillelmi Deposoliis domicelli, approbat generale Capitulum, ratificat et confirmat Baiuliam quam se dicit habere monasterii Bellaecumbae monialium dioecesis Aniciensis ab abbatissa dicti monasterii et approbatam per abbatem Mansiadae, patrem dicti monasterii Bellaecumbae. 81.  Committit generale Capitulum abbatibus de Campis bonis, de Valle benedicta, quatinus personaliter accedant ad monasterium Mansiadae et ibi fideliter ac plenarie se informent an grangiae de Butergiis, de Lichereto, de Saccoburzili sint maioris utilitatis monasterii Mansiadae si tradantur in perpetuam emphiteosim quam sic nunc, et si sic, statutis Ordinis non omissis concedit generale Capitulum plenariam potestatem dictis commissariis praefatas grangias ad emphiteosim perpetuam concedendas. 82.  Auditis devotione, affectione, eleemosinis ac recommendationibus affectuosis alti sanguinis et magnae prosapiae domini comitis Astariaci, quas gessit et gerit erga monasterium de Gimundo Cisterciensis Ordinis, Auxitanae dioecesis, gratiose concedit generale Capitulum abbati et conventui de Gimundo licentiam celebrandi annuatim unam missam solemnem in festo beati Martini hiemalis pro antedicto domino comite, eius consorte, filiis praesentibus et futuris ac toto suo genere. 83.  Ad supplicationem abbatis de Gimundo approbat generale Capitulum quoddam arrendamentum factum de grangia de Peysiniis per abbatem et conventum monasterii de Fullienchis nostri Cisterciensis Ordinis et Rivensis dioecesis, fratri Arnaldo de Monteacuto monacho antedicti monasterii ad quinquennium, ut patet per publicum instrumentum cui praesentes annexantur.
Anno Domini millesimo quadringentesimo tertio, statuta sunt haec apud Cistercium in Cisterciensis Ordinis Capitulo generali. ORATIONES. 1.  Pro sanctissimo… Benedicto XIII… *etc. ut in ann.* 1401. 2.  Pro serenissimo… *etc. ut in anno* 1401. 3.  Pro burgensibus… *etc. ut in anno* 1401. 4.  Pro pace… *etc. ut in anno* 1401. 5.  Pro felicis… *etc. ut in anno* 1401. [DIFFINITIONES GENERALES]. 6.  Abbates Ordinis universi… *etc. ut in anno* 1401, *n° 6. Solos autem et dumtaxat abbates infrascriptos habet dictum Capitulum excusatos, videlicet de Valle Richerii, de Altofonte, de Laude, de Valcellis, de Capella Thosan, de Claromarisco, de Bodello, de Prulliaco, de Barbello, de Moroliis, de Pietate Dei, de Oratorio, de Persenia, de Trappa, de Trizagio, de Pinu, de Bonavalle in Pictavia, de Valentia, de Bonavalle Viennensi, de Ré, de Gratia Dei, de Charone, de Bullencuria, de Castellariis, de Misericordia Dei Pictaviensi, de Ponte Oltrani, de Mellereio, de Buzayo, de Stella, de Calloviis, de Rupibus, de Fontemorum, de Valle Beatae Mariae, de Bono radio, de Boheriis, de Campania, de Caherio, de Caladia, de Insula Barrensi, de Rigniaco, de Vallibus in Ornesio, de Clarofonte, de Escureyo, de Altacumba, de Altacrista, de Altaripa, de Sancto Sulpitio, de Chassania, de Belloprato in Lotharingia, de Bonomonte, de Alpibus, de Tela, de Signiaco, de Elancio, de Valloriis, de Caricampo, de Regalimonte, de Frigidomonte, de Claritate, de Buxeria Andegavensi, de Barzella, de Pratea, de Oliveto, de Landesio, de Sancto Leonardo. 7.  Cum Ordo noster… *etc. ut in anno* 1402, *n° 7, *receptoribus additur Procurator generalis in romana curia*. 8.  Ad requestam… *etc. ut in anno* 1390, *n° 19. 9.  Abbates et conventus monasteriorum de Belloprato in Lotharingia, de Vallelucenti, de Noa, de Trappa, de Albis fontibus, de Fonte Ioannis, de Tribus fontibus, de Boheriis, de Altofonte, de Begar, de Bona requie, de Loco regio, de Sancto Leonardo, de Pinu, de Sancto Sulpitio, de Bonofonte, de Stamedio, de Altacrista, de Monte Sanctae Mariae, et personas omnes et singulas… *etc. ut in anno* 1402, *n° 12. 10.  Attestante scriptura sacra, qui honorat patrem suum iucundabitur in filiis et in die orationis suae exaudietur ; et, qui honorat patrem suum vita vivet longiore ; et, honora patrem tuum ut superveniat tibi benedictio ; et consequenter, gloria, inquit, hominis ex honore patris sui, et dedecus filii pater sine honore. Quae de patribus spiritualibus sicut et corporalibus dici vel intelligi satis possunt. Unde et apostolus ad Timotheum scribit : qui bene praesunt presbyteri duplici honore digni habeantur. Ut ergo patribus et superioribus abbatibus, qui subditos suos in tantis et inevitabilibus sollicitudinibus et laboribus, ut constat, notorie gubernarunt et gubernabunt in futurum, vices aliquae impendantur, generale Capitulum ordinat, statuit, ac omnibus et singulis abbatibus et aliis personis regularibus Ordinis nostri, prout eorum quemlibet negotium istud tanget, praecipit et iniungit de cetero in perpetuum ut in omnibus et singulis monasteriis et locis conventualibus ipsius Ordinis ubi primum de cuiuscumque abbatis monasterii Cistercii obitu certitudo claruerit, in quolibet dictorum monasteriorum pro eo solemnes exsequiae, vesperae videlicet seu vigiliae, laudes et missa conventualis alta voce devotius celebrentur. Et donec de ipsius monasterii provisione indubitanter rumor protulerit veritatem, humiles preces fundantur ad Dominum, et apud eum devotis orationibus insistatur, quod provisio celeris, concors et utilis quantocius subsequatur. Et consimiliter per omnia fiat de quatuor primorum abbatum obitu et subsequenda provisione monasteriorum eorum, et etiam de omnibus abbatibus Ordinis habentibus generationem magnam seu parvam in monasteriis subiectis eisdem in eorum generationibus et a personis regularibus eorumdem. DIFFINITIONES SPECIALES. 11.  Tractatum initum super quodam excambio contento in litteris quibus praesens diffinitio inseritur, inter abbatem de Escharleis et suum conventum ex una parte, et venerabilem virum magistrum Ioannem Fagoli, regis Francorum domini nostri clericum et suum receptorem Senonensem ex altera, committit generale Capitulum terminandum per dominum Pontigniaci, s. th. pr. et abbates Ioyaci et de Fonte Ioannis ac quemlibet eorumdem, dum tamen diligenter inquirant, si tractatus huiusmodi secundum Deum et iustitiam riteque ac rationabiliter processerit, quo agnito suas conscientias onerando, auctoritate generalis Capituli eumdem tractatum ratificent, approbent et confirment. 12.  Ad petitionem abbatissae et conventus monasterii de Portu regio dispensatur misericorditer per generale Capitulum cum sororibus Beatrice Fauresse et Pierreta de Himal, suis conmonialibus, ut non obstante quod earum quaelibet fuerit bis convicta de puerperio, ad omnes gradus, status et honores Ordinis legitimos admitti valeant, citra tamen abbatialem dignitatem. 13.  Si de consensu abbatis et conventus monasterii de Igniaco processerit et dignum iudicaverint fratrem Ioannem de Carbonis monachum dicti monasterii, dispensatur per generale Capitulum ut non obstante quod semel quamdam mulierem famae levis sui monasterii portas introduxisse convictus extiterit, et exinde suspectus de carnali contagio, ad omnes status, gradus et honores Ordinis legitimos admittatur, seclusa nihilominus abbatiali dignitate. 14.  Cum sorore Quintina de Noroy moniali monasterii de Sarvachiis dispensatur gratiose per generale Capitulum, ut non obstante puerperio pluries post violati propositi discrimen subsecuto, et apostasia propter hoc occasionaliter contracta, ad omnes gradus, status et honores Ordinis legitimos admitti valeat, citra nihilominus abbatiatum, attento quod poenitentiam devote peregerit post delictum. 15.  Ad idem similiter pro sorore Coleta Dassonville moniali de Farnarsiis. 16.  Quia frater Stephanus Bartholomei monachus Igniaci iuvenilibus in annis Ordinis disciplinam reformidans in suo habitu rediit ad parentes, moram trahens quasi per tres hebdomadas, compassive dispensat generale Capitulum cum eodem, ut hoc non obstante ad omnes gradus, status et honores Ordinis legitimos etiam abbatiatum admitti valeat et assumi. 17.  De Fusniaco et de Valle clara monasteriorum abbatibus et cuilibet eorumdem in solidum per Capitulum generale committitur, quatinus per censuram Ordinis et alia iuris remedia omnes personas Ordinis sexus utriusque quas abbati de Signiaco et conventui vel suis personis teneri vel alias obligatas efficaciter repererint per legitima documenta, coerceant et compellant ad satisfactionem plenariam cum effectu. 18.  Dispensatur gratiose per generale Capitulum cum fratre Roberto de Meldis monacho de Longoponte, ut non obstante apostasia quam incurrit per tres dies exeundo monasterium sine licentia, ut ad suos parentes in suo habitu declinaret iuvenilibus in annis et alias quasi per annum derelicto habitu, rigorem disciplinae super quibusdam excessibus reformidans, de et pro quibus tamen poenitentiam condignam peregit, ad omnes gradus, status et honores Ordinis legitimos restituatur, citra tamen abbatialem dignitatem. 19.  Cum alias fuerit dispensatum per generale Capitulum cum fratre Philippo Piot, monacho Longipontis, ut non obstante apostasia quam incurrerat quasi per annum, regulari habitu derelicto, ad omnes gradus et honores Ordinis citra tamen abbatiatum admitti valeret, gratiam amplians dictum Capitulum concedit praefato Philippo de speciali gratia, ut si sua merita suffragentur in posterum, etiam ad abbatialem dignitatem admitti valeat et assumi. 20.  Ad idem et per omnia sicut de isto fiat pro fratre Adam Malin, monacho Longipontis. 21.  Committit generale Capitulum abbatibus de Campis bonis, de Valle benedicta et de Bonavalle Ruthenensi, vel eorum duobus, tertio legitime impedito, quatinus personaliter accedant ad monasterium Mansiadae, et ibi fideliter ac plenarie se informent an grangia de Butergiis, de Lichereto et de Saccoburzili sint maioris utilitatis monasterio Mansiadae si tradantur in perpetuam emphiteosim quam sunt nunc, et si sic statutis Ordinis non omissis, concedit generale Capitulum de hinc ad triennium plenariam potestatem dictis commissariis praefatas grangias ad emphiteosim perpetuam concedendas. 22.  Emptio viginti florenorum per abbatem et conventum Bellae vallis acquisitorum facta et annuatim solvendorum in festo Omnium Sanctorum, super quamdam curiam vocatam Fasens et quamdam grangiam Michelebachi nuncupatam ad abbatem et conventum de Lucella spectantibus, nec non super et de omnibus ipsius monasterii de Lucella bonis mobilibus et immobilibus, prout in litteris super hoc confectis, quibus praesens diffinitio annectitur, continetur, si tamen et in quantum alias rite, iuste ac canonice processerit, et facta sit emptio supradicta per generale Capitulum approbatur, ratificatur et irrevocabiliter confirmatur. 23.  Fratrum Ioannis Gossé et Nicolai de Sancto Iusto, monachorum de Recluso petitio continebat quod, cum dudum iuvenilibus in annis apostataverunt aliquamdiu religionis habitu derelicto, dignetur de speciali gratia generale Capitulum de sua misericordia impertiri, quatinus hiis non obstantibus ad omnes status et gradus admitterentur. Quapropter concedit idem Capitulum praedictis delinquentibus, si tamen de beneplacito sui abbatis et conventus processerit voluntatis, quatinus ad omnes gradus, status, dignitates et honores Ordinis legitimos admittentur, abbatiali dignitate seclusa. 24.  Abbatis de Pinu senio et gravitati compatiens, generale Capitulum ipsum habet a via generalis Capituli de cetero favorabiliter excusatum. — Ad idem de Caherio. — Ad idem de Stella. — Ad idem de Aceyo. — Ad idem de Vallibus in Ornesio. 25.  Cum fratre Ioanne Castellani, monacho de Oliveto, qui pluries apostatans etiam irregularitatem incurrit divina celebrando in saeculo, dispensat misericorditer Capitulum generale, ut hoc non obstante ad omnes Ordinis dignitates, citra tamen abbatiatum valeat promoveri. 26.  Idem et similiter fiat pro fratre Philippo Gedeti, monacho de Oliveto. 27.  Quia frater Ioannes de Montefalconis, monachus de Monasteriis in Argona, pluries convictus fuit de latrocinio et carnis lapsu dum iuvenis esset, et in melius suos mores correxerit, ad petitionem sui abbatis dispensat Capitulum generale, ut hiis non obstantibus valeat ad omnes gradus, status et honores Ordinis legitimos promoveri, abbatiali nihilominus dignitate seclusa. 28.  Reformationem monasterii de Valle benedicta, in quo regulares observantiae prout generalis Capituli pervenit ad aures, pene penitus ruinantur, committit idem Capitulum de Mansiade et de Benedictione Dei monasteriorum abbatibus et eorum cuilibet in solidum, cum omnimoda ipsius Capituli potestate et clausulis opportunis et rationabiliter requisitis. 29.  De malo regimine et administratione tam spirituali quam temporali abbatis de Campania, Cenomanensis dioecesis, informatum plenarie generale Capitulum, abbati de Curia Dei licentiato in decretis reformationem dicti monasterii pro ipso anno duxit idem Capitulum specialiter committendum, mandans eidem, praecipiens et iniungens, quatinus ad dictum monasterium personaliter accedens ibidem visitet, corrigat, reformet, statuat, destituat tam in capite quam in membris tam in spiritualibus quam temporalibus quaecumque in eodem instituenda et destituenda, statuenda, corrigenda, visitanda et reformanda viderit secundum Deum, papalia et nostri Ordinis instituta, in plenaria Ordinis potestate, invocato ad hoc, si opus fuerit, auxilio brachii saecularis. Decernens idem Capitulum fratrem Henricum Magistri et Gervasium Songusses monachos praefati monasterii de Campania nullas excommunicationes, infamiae vel alias poenas incurrisse occasione sui adventus ad generale Capitulum vel ad dictum abbatem Curiae Dei reformatorem in illis partibus auctoritate Capituli generalis. 30.  Annuens generale Capitulum gratiose petitioni domini Morimundi et sui conventus qua requirunt excambium per ipsos factum perpetuo de quibusdam salis portionibus, censibus redditibus ac haereditagiis, quae habebant sibi non multum utilia in villis, salinis et territoris de Xamey, de Genercourt, de Vico, de Mediano, vico de Marcello, ad abbatem et conventum monasterii Belli prati Tullensis dioecesis, ius et dominium quoddam habebant in praemissis, in manus praedictorum, de Bello prato transferentes pro uno modio salis cum dimidio ad mensuram de Mediano vico, de sale meliori de Mediano vico vel alio aeque bono, quos modium cum dimidio solvere tenentur annuatim monasterio Morimundi in octavis Nativitatis beati Ioannis Baptistae, prout in litteris super hoc confectis plenius continetur, per dictum Capitulum ratificari et confirmari. Cum igitur decernat idem Capitulum dictum excambium fore partibus fructuosum, eapropter illud idem ratificat, approbat et confirmat. 31.  Cum fratribus Ioanne Charlot et Ioanne Lucas, monachis Fontis Ioannis, si tamen de suorum abbatis et conventus processerit voluntate, per generale Capitulum dispensatur quod non obstante apostasia quam incurrerunt per modicum temporis in saeculo vagabundi, assumi valeant ad omnes actus, status et honores Ordinis legitimos, citra tamen abbatiatum. 32.  Si de consensu processerit et voluntate abbatis et conventus de Begar, dispensatur gratiose per generale Capitulum cum fratre Ioanne Guevenen suo conmonacho, ut non obstante quod ab uno anno citra dicti monasterii gerens claves vinorum, de horreo ipsius unam doliatam bladi extraxerit violenter et in penore cuius claves habebat, animo furandi, reposuerit, cuius facti occasione ad monasterium de Eleemosina fuit missus, eumdem revocat ad proprium monasterium Capitulum memoratum, sibi tribuens de gratia speciali, ut citra dignitatem abbatialem, ad omnes status, gradus et honores Ordinis, legitimos valeat promoveri. 33.  Abbatibus de Oratorio et de Chalocheyo et cuilibet eorum in solidum committit generale Capitulum ut si quas Ordinis personas compererint per litteras aut alia documenta legitima teneri abbati et conventui de Melereyo, dictas personas ad solutionem plenariam coerceant per censuram Ordinis in dicti Capituli potestate. 34.  Licet iuvenilibus in annis animi ductus levitate frater Ioannes de Modiano Belli prati, Tullensis dioecesis, quasi per annum apostataverit habitu Ordinis incaute derelicto, et postmodum ad cor rediens poenitentiam exinde sibi per suos superiores iniunctam devote peregit, dispensat cum eodem generale Capitulum, si tamen suis abbati et conventui placuerit, ut praemissis non obstantibus valeat ad omnes gradus, status et honores Ordinis promoveri, abbatiali dignitate seclusa. 35.  Cum sorore Aegidia de Renis, moniali de Rosariis, dispensat Capitulum generale, ut non obstante violato castitatis proposito, et exinde pluries puerperio subsecuto, admitti valeat ad omnes gradus, status et honores Ordinis legitimos, citra nihilominus abbatialem dignitatem. 36.  Domino Morimundi committitur per generale Capitulum ut si abbatissam et conventum de Bello monte, Lingonensis dioecesis, teneri fratri Ioanni de Monsterello, monacho Clarifontis, pro suo salario et servitio eisdem per ipsum impenso, eosdem ad satisfactionem plenariam coerceat per censuram Ordinis et alia iuris remedia, prout fuerit rationis. 37.  Reformationem omnium et singulorum monasteriorum et locorum conventualium nostri Ordinis sexus utriusque in regnis et partibus Castellae, Legionis, Navarrae et Portugalliae constitutorum, abbati de Spina et fratri Ioanni de Vega monacho Vallis Dei simul et coniunctim, …usque ad immediate sequens triennium, …simul et personaliter accedant, …De contributionibus… Et specialissime compellendi abbates ad mittendum scolares ad Ordinis studia generalia… Et haec omnia faciant …Non est tamen intentionis Capituli memorati quod propter ea visitationes patrum abbatum et iura ipsis pertinentia per dictos commissarios ipsius Capituli quomodolibet impediantur. Universis igitur… *etc. ut in forma consueta ; cf. ann.* 1401, *n° 26. 38.  Iuxta relationem domini Claraevallis, s. th. pr., patris abbatis monasterii Igniacensis, cui per generale Capitulum anni praeteriti commissum fuerat ut inquireret si traditio in emphiteosim perpetuam cuiusdam domus sitae in civitate Catalaunensi esset ipsi monasterio Igniaci utilis et fructuosa, quam reperit per totum conventum in sua plenaria visitatione ipsis fore perutilem dictae domus traditionem ad emphiteosim, eamdem approbat, confirmat et ratificat Capitulum memoratum. 39.  Abbati de Pinu conceditur per generale Capitulum licentia eligendi confessorem idoneum de Ordine quoties voluerit, qui a casibus ipsi Ordini et Capitulo reservatis dictum abbatem absolvat auctoritate dicti Capituli generalis. 40.  Abbatem de Varenis per abbatem Curiae Dei reformatorem monasteriorum Ordinis in provincia Bituricensi peremptorie et personaliter ad hoc praesens Capitulum citatum, se visurum deponi a dignitate abbatiali, reputat contumacem Capitulum memoratum, citans eumdem abbatem de Varenis, et per dictum abbatem Curiae Dei citari mandat ad proximum generale Capitulum, causas suae absentiae allegaturum, seque visurum deponi, et ulterius contra ipsum procedi ut fuerit rationis, cum intimatione quod, sive venerit sive non, procedet ad dictam depositionem et alias contra praefatum abbatem de Varenis dictum Capitulum, iustitia suadente. 41.  Conceditur per generale Capitulum de Fonte Ioannis et de Rupibus monasteriorum abbatibus de speciali gratia, quatinus non obstantibus diffinitionibus, ipsi duo pariter mittant et habeant Parisius unum scolarem, ita tamen quod iuxta statuta papalia taliter provideant misso vel mittendo scolari de suis monasteriis in victu, vestitu et libris, quatinus merito causam non habeant de ipsis conquerendi, vel alias contra ipsos procedendi Capitulum memoratum. 42.  Domino Claraevallis, s. th. pr. et abbati de Caroloco seu alteri eorumdem committitur per generale Capitulum, quatinus per censuram Ordinis et alia iuris remedia omnes personas Ordinis sexus utriusque, quas monasterio Morimundi vel personis ipsius teneri vel efficaciter obligatas esse repererint per litteras vel alia documenta legitima, ad satisfactionem plenariam coerceant et compellant. 43.  Abbatibus de Prulliaco et de Recluso seu alteri eorumdem committitur per generale Capitulum, quatinus per censuram Ordinis et alia iuris remedia omnes personas Ordinis sexus utriusque quas monasterio Ioyaci vel personis… *etc. ut supra n° praeced*. 44.  Domino Morimundi et abbati de Crista seu alteri eorum committitur… monasterio Claraevallis… *etc. ut supra n° 43*. 45.  Supplicationem abbatis et conventus monasterii de Quinciaco admittens Capitulum generale, qua supplicant ipsis dari licentiam vendendi quoddam parvum passagium suum a Ghamprei super Yonam praedictis abbati et conventui, ut asserunt, penitus inutile et damnosum, domino Pontigniaci, s. th. pr., committit idem Capitulum ut super hiis diligenter informatus, si venditionem huiusmodi repererit monasterio praedicto fore fructuosam ac si et in quantum alias rite et canonice processerit, petitam licentiam conferat auctoritate Capituli memorati. 46.  Cum frater Michael Bussoneau, monachus monasterii de Buzayo cuidam mulieri solutae se adhaeserit, eam in quadam grangia praedicti monasterii per aliqua tempora detinendo, et ex ea habuit aliquos infantes, nunquam autem et ab octo annis citra vivit et vixit continenter et honeste, cum delicti prioris tristitiam et dolorem supportat, quatinus cum eodem nunc dispensetur, eapropter cum praedicto fratre Michaele per Capitulum generale dispensatur, ut praedictis non obstantibus, si de sui abbatis et conventus consensu processerit, ad omnes actus et gradus Ordinis legitimos valeat promoveri, citra tamen abbatialem dignitatem. 47.  Sententias excommunicationis dudum latas in abbatem de Dunis et abbatissam de Felinis per abbates Ygniaci, Vallis clarae ac Vallis regis occasione reformationis sibi traditae ad monasterium praefatum de Marketa, declarat et iudicat nullas fuisse tamquam contra iuris ordinem latas, generale Capitulum decernens eosdem nullam excommunicationis sententiam propterea incurrisse, volens, praecipiens et iniungens ultimo praedictis Ygniaci, Vallis clarae ac Vallis regis monasteriorum abbatibus, quatinus reverenter suum patrem abbatem dominum Claraevallis, s. th. pr., quem propterea turbaverunt, pacificent, eidem reverentiam et honorem impendentes de cetero sicut debent ; et quia praedicti abbates iuris ignari simpliciter erraverunt in praemissis, idem Capitulum eis compatiens remittit et quittat omnia quae propterea requirebantur ab ipsis expensae factae per abbates memoratos, ratione reformationis monasterii de Marketa, remanent in dispositione domini Claraevallis. 48.  Cum lis et controversia iam a longo tempore fuisset exorta, praesumpta diutius prolongari nisi de remedio opportuno provideretur, inter abbatem et conventum monasterii Albae ripae actores ex una parte, et abbatem et conventum Longivadi reos ex altera parte, de et super eo quod dicti Albaeripenses requirebant instantissime a Longivadensibus 20 sextarios medietatem bladi et medietatem avenae in granario Longivadi, occasione decimarum Latriceri annuatim per eos e debito recipiendos, ut dicebant, infra festum beati Andreae apostoli annuatim, aliis de Longovado renitentibus et asserentibus quod quamvis prioribus per compositionem factam ex ordinatione bonae memoriae domini Radulphi, olim abbatis Claraevallis, solvere promisissent dictos 20 sextarios in recompensationem certae portionis dictarum decimarum quam in dictis decimis dicebant se habere Albaeripenses, et ab ipsis concorditer habuerunt Longivadenses pro pretio dictorum 20 sextariorum sub hoc pacto, ut quousque per dominum Claraevallis vel suum cellerarium pro tempore, aut per eorum ordinationem fuisset alibi iuxta aliquam portionem, quam habere se dicebant Albaeripenses in dicto decimo per Longivadenses fuisset assignata rei, unde solutio praedictae portionis possit haberi vel persolvi. Cum igitur praefatam controversiam velit generale Capitulum per ipsius Ordinis personas et non alias tractari, eapropter domino Claraevallis committitur per ipsum generale Capitulum, quatinus se informet diligenter de portione praedicta, coercendo abbatem et conventum Albae ripae et ipsius conventus personas singulares de dicta portione, quam super decimas Latriceri habere se dicebant, et iuxta Capituli ordinationem, quam asserunt, vel suam portionem quam dicunt se habere Albaeripenses in dicta decima recipere et habere, vel iuxta receptionem dictarum decimarum pro dicta portione a medio 30 annorum citra valorem infallibiliter reportare, prout etiam in litteris dicti domini Radulphi continetur. De quorum omnium concernentia veritate comperta iuxta dicti generalis Capituli ordinationem ac secundum Deum, conscientiae dictamen ac rationis aequilibram partibus faciat iustitiae complementum, vice et auctoritate dicti Capituli generalis.
Anno Domini millesimo quadringentesimo quarto, statuta sunt haec apud Cistercium, in Cisterciensis Ordinis Capitulo generali. ORATIONES. 1.  Pro sanctissimo in Christo patre ac domino domino Benedicto divina Providentia Papa XIII, *…etc. ut in anno* 1401. 2.  Pro serenissimo… *etc. ut in anno* 1401. 3.  Pro burgensibus… *etc. ut in anno* 1401. 4.  Pro pace… *etc. ut in anno* 1401. 5.  Pro felicis… *etc. ut in anno* 1401. [DIFFINITIONES GENERALES] 6.  Abbates Ordinis universi… *etc. ut in anno* 1401, *n° 6. Solos autem et dumtaxat abbates infrascriptos habet dictum Capitulum excusatos, videlicet de Altaripa, de Alpibus, de Sancto Sulpitio, de Alta cumba, de Caheyrio, de Chassenia, de Bullen curia, de Alto fonte, de Tribus fontibus, de Castellione in Vepria, de Caladia, de Calercio, de Valle clara, de Signiaco, de Boheriis, de Vaucellis, de Bodelo, de Capella Tosan, de Claromarisco, de Laude, de Longo villari, de Grandisilva, de Caroloco, de Bella pertica, de Caroliloco, de Sancto Benedicto in Vepria, de Escureyo, de Bona valle Viennensi, de Brolio Grolandi, de Charone, de Buzeyo, de Moroliis, de Trizagio, de Gratia Dei, de Ellancio, de Valle Sarnaii, de Persenia, de Bello becco, de Buxeria Andegavensi, de Briostello, de Valle Sanctae Mariae, de Leoncello, de Frigido monte, de Caricampo, de Bello prato Belvacensi, de Valloliis, de Loco crescenti, de Valle benedicta, de Bello prato in Lotharingia, de Eleemosina, de Benedictione Dei, de Landesio, de Valentia, de Chalocheyo, de Domo Dei super Carum, de Alta Crista, de Monte Sanctae Mariae, de Thela, de Bella pertica, de Misericordia Dei, de Castellariis, de Oratorio, de Colomba, de Oliveto, de Pratea, de Barzella, de Rupibus, de Ré, de Claritate. 7.  Cum Ordo noster Cisterciensis… *ut in anno* 1402, *n° 7. 8.  Ad requestam… *etc. ut in anno* 1390, *n° 19. 9.  Abbates et conventus monasteriorum de Gratia Dei Pictaviensis, de Bona valle Pictaviensis, de Bona valle Viennensis, de Begar, de Relech, de Veteri villa, de Trizagio, de Castellariis, de Valentia, de Nigro lacu, de Loco regio, de Caricampo, de Barbereyo, de Fonte Ioannis, de Balerna, de Monte Sanctae Mariae, de Fontanis, de Bona cumba, de Petra, de Rota, de Lavatio, de Verola, de Benifazano, de Regali Maioricensi, de Orta, de Obazina, de Bona valle Ruthinensi, de Sancto Bernardo prope Valentiam, de Mansiade, de Campis bonis, de Curia Dei, de Eleemosina, de Oratorio, de Sancto Andrea, de Pietate Dei, de Alba ripa, de Pinu, de Loco Dei, de Pratea, de Fonteneto, de Tribus fontibus, de Rigniaco, de Caroloco, de Bonomonte, de Altaripa, de Benedictione Dei, de Camberone, de Vallibus Sernaii, de Bello becco, de Brolio, de Longo villari, de Caladia, de Monasteriis in Argona, de Alto fonte, de Precibus, de Caherio, de Bodelo, de Cheminione, de Eschalleis, de Valle regis, de Villa nova, de Alba petra, de Theoloco, de Insula Barrensi, de Bona requie, de Ponte Oltrani ac de Igniaco, et personas omnes et singulas… *etc. ut in anno* 1402, *n° 12. DIFFINITIONES SPECIALES. 10.  Generale Capitulum constituit et ordinat specialiter et expresse generalem procuratorem Ordinis s. th. pr., in curia romana, qui nunc est, et pro tempore fuerit, receptorem contributionum per ipsum generale Capitulum impositarum et imponendarum, pro tempore praeterito debitarum, et pro praesenti et futuro tempore debendarum per abbates et conventus monasteriorum tantummodo et dumtaxat infrascriptorum in regnis et dominiis Castellae, Arragoniae, Portugalliae, Navarrae atque occitana lingua, videlicet, de Obesina, de Scarpio, de Sinaqua, de Valle magna, de Valleta, de Varensi, de Ardorello, de Bono loco Lemovicensi, de Bono loco Burdigalensi, de Caduino, de Dalone, de Bello loco in Vasconia, de Bella pertica, de Benifazano, de Bona cumba, de Calercio, de Candelio, de Fonte frigido, de Grandisilva, de Lapedine in Hispania, de Melone, de Mela, de Montefero, de Morerola, de Nucharia, de Oya, de Oliva, de Palatiolo, de Petra, de Populeto, de Regali filia Populeti, de Saltu novali, de Sancta Fide in Arragonia, de Sancto Christophoro, de Sancta Maria de Aquilis, de Sanctis Crucibus, de Spina, de Superado, de Valle debona, de Valle ecclesiarum, de Valle digna, de Valle paradisi, de Viridi ligno, de Ursaria, de Elnis in Vasconia, de Aquabella, de Berdonis, de Benedictione Dei in Vasconia, de Bonofonte in Vasconia, de Bocheto, de Bona valle in Hispania, de Borbona, de Boilhanis, de Ferraria, de Florano, de Franquis vallibus, de Fulentio in Vasconia, de Gemundo, de Mataplana, de Monte salutis, de Oliva, de Ovila, de Rivosicco, de Rota, de Sacramenia, de Scala Dei, de Silvacana, de Valledore, de Valle bona et de Villa longa, praecipiens eidem procuratori dictum Capitulum generale et firmiter iniungens per se vel alium seu alios repetat, levet, exigat et recipiat, et ad solvendum per abbates et conventus dictorum monasteriorum per censuram Ordinis viriliter et debite coerceat et compellat. Et de pecuniis inde recipiendis satisfaciat reverendissimo in Christo patre et domino domino cardinali Saluciarum, Ordinis nostri protectori, de hiis quae sibi debentur et debebuntur pro pensione ad causam dictam protectoratus. Et ipse etiam procurator accipiat inde quae sibi debebuntur ratione salarii seu pensionis ex dicti officii sui causa, reddatque omni anno per se vel per alium de receptis et expensis per eum in praemissis fidelem rationem, et debite computet singulis annis in Capitulo generali. Potestates autem datas quibuscumque abbatibus et personis regnorum Castellae, Arragoniae, Navarrae et Portugalliae, de et super hiis et pro dictis contributionibus recipiendis, revocat penitus et annullat dictum Capitulum generale. Compellat etiam et coerceat viriliter et alacriter abbates et alios receptores dictarum contributionum in dictis regnis ad reddendum computum et rationem de receptis per eos et ad tradendum et solvendum sibi pecunias per eos de et super hoc integraliter receptas, invocato ad hoc, si opus fuerit, auxilio brachii saecularis. 11.  Ex relatione domini Claraevallis, s. th. pr., per informationem auctoritate Capituli generalis in sua visitatione ordinaria factam in monasterio Longipontis immediate sibi subiecto, tractatum habitum et factum per abbatem et conventum dicti monasterii Longipontis super traditione in emphiteosim perpetuam cuiusdam suae domus, quam habebant Parisius sitam in Gravia iuxta ecclesiam Sancti Gervasii, cum Petro de Sancto Adomaro pro pretio viginti librarum parisiensium annuatim, asserentis fore ipsi monasterio fructuosum, admittens praefatum Capitulum ipsum ratificat, approbat et confirmat. 12.  Cum alias fuerit dispensatum per generale Capitulum cum Laurentio Deodati monacho et professo monasterii Mortuimaris, ut non obstante apostasia quam incurrit per saeculum aliquamdiu evagando, ad omnes gradus et honores, citra tamen abbatiatum, admitti valeat, gratiam amplians idem Capitulum praefato Laurentio de speciali gratia concedit ut, si sua merita suffragentur, in posterum etiam ad abbatialem dignitatem admitti valeat et assumi. 13.  Similem gratiam confert in forma consueta generale Capitulum fratribus Ioanni Hennequini et Guerino de Bormonte, monachis monasterii Morimundi. 14.  Ut coerceant et compellant ad satisfactionem plenariam debitores et singulares personas sexus utriusque, si quas repererint, monasterio Claraevallis per litteras vel alia documenta legitima fore obligatas, domino Morimundi et abbati de Crista et cuilibet eorum comittitur per Capitulum generale. 15.  Si repererint per litteras aut aliter monasterio Firmitatis coniunctim vel divisim quascumque personas Ordinis obligari, ad satisfaciendum plenarie per censuram Ordinis coerceant, domino Claraevallis, s. th. pr., et abbati de Maceriis, seu alteri eorumdem per generale Capitulum committitur ista vice. 16.  Senio et debilitate abbatis de Bonomonte attentis, cordialiter a via Capituli generalis ipsum habet dictum Capitulum de cetero favorabiliter excusatum. 17.  De Caroloco et de Crista monasteriorum abbatibus et cuilibet eorum in solidum committitur per generale Capitulum quod, si repererint per legitima documenta vel aliter quascumque Ordinis personas sexus utriusque domino abbati et conventui Morimundi teneri et efficaciter obligari, ad solutionem plenariam per censuram Ordinis coerceant et compellant. 18.  Ut cum suis monachis et conversis in foro conscientiae dispensandi potestatem habeat et eos absolvendi a quibuscumque sententiis et casibus generali Capitulo reservatis, abbati de Signiaco, pro anno praesenti dumtaxat, dictum Capitulum tribuit potestatem. 19.  Abbatibus de Fusniaco et de Valle clara et cuilibet eorum committitur per generale Capitulum quod, si quascumque personas Ordinis sexus utriusque obligatas repererint quoquomodo monasterio et conventui de Signiaco, ad satisfaciendum coerceant et compellant. 20.  Similiter pro abbate et conventu de Vallibus in Ornesio, et est iudex abbas de Crista. 21.  Cum abbas et conventus de Capella Thosan ignorantes Ioannem Vos, filium Victoris, clericum non esse de legitimo matrimonio procreatum, ipsum receperunt ad habitum novitii, post cuius habitus receptionem ad eos notitia pervenit ipsum non fore legitimum, nihilominus attenta sufficientia et idoneitate dicti Ioannis, Capitulum generale concedit eidem abbati licentiam dictum Ioannem recipiendi ad habitum et regularem professionem. 22.  Cum prout generali Capitulo reseratum extitit, abbas et monasterium de Bono fonte in Terascia in quamplurimis sint contributionum arreragiis onerata, ad quorum solutionem se asserunt esse impotentes, alias multipliciter pergravati, eorumdem impotentiae generale Capitulum compatiens eisdem de gratia speciali dicta arreragia quittat, remittit atque donat. 23.  Ad idem et per omnia fiat pro abbate et conventu monasterii de Longovillari. 24.  Ad idem pro abbate et conventu monasterii de Boheriis. 25.  Ad idem pro abbate et conventu monasterii de Castellione in Vepria. 26.  De Gardo, de Caricampo, de Valloliis monasteriorum abbatibus et cuilibet in solidum committitur per generale Capitulum quatinus, si repererint per legitima documenta aut aliter, reverendo in Christo patri domino abbati Cistercii et eius conventui, abbatissam et conventum monasterii monialium de Villencuria et suum conventum teneri et efficaciter obligari in summa sexdecim librarum parisiensium vel alia quam eisdem concessit frater quondam Ioannes de Portu monachus dicti monasterii Cistercii, ad solutionem plenariam de praemissis per censuram Ordinis et alia iuris remedia coerceant et compellant. 27.  Ad petitionem abbatis et conventus monasterii de Bello becco conceditur per generale Capitulum fratri Roberto Roberii suo commonacho qui, procurante diabolo, apostasiam perpetravit, monasterii limites exeundo licet modico tempore, ut non obstante dicta apostasia ad omnes actus, gradus et status Ordinis legitimos admittatur etiam abbatiatum. 28.  Si permutationem quorumdam nemorum, quae Boscus de Huart vulgariter nuncupantur, ad abbatem et conventum monasterii de Fonte Ioannis spectantium, cum decano et capitulo ecclesiae Beatae Mariae de Monsterello in Fulioyvone qui super decimis parochiae de Villemer ad dictos de Fonte Ioannis pertinentibus, et super omnibus eiusdem monasterii proventibus, octo modios gravi tertiatim siliginis, hordei et avenae ad mensuram de Nemosio annuatim percipiunt ad ipsos octo modios, iam factam, prout in litteris super hoc confectis plenius continetur, aut etiam in posterum rationabiliter faciendam, domino Pontigniaci, s. th. pr., praemissa inquisitione constiterit ad utilitatem monasterii supradicti de Fonte Ioannis cedere, eamdem confirmet, ratificet et approbet auctoritate Capituli generalis, sic tamen quod dicti de Fonte Ioannis a solutione octo modiorum praedictorum quitti de cetero remaneant et immunes. 29.  Pernitiosae rebellionis et apostasiae contumaciam fratris Guillelmi Sioleti, monachi monasterii de Bono loco, qui in animae suae detrimentum et Ordinis dedecus a monasterio praedicto contra abbatis sui voluntatem recessit apostatando et iam prope monasterium evagari non verens, iam diu est, et adhuc evagari non cessat, suoque abbati protervus existens eidem opprobriose minas infert tam per se quam per quosdam nobiles de patria, quibus apodiatus abiicit et contemnit totius Ordinis disciplinam, et ut paucis verbis concluantur multa, nec Deum timet nec hominem reveretur, detestans Capitulum generale, dicti monasterii de Bono loco abbati praecipue necnon ceteris Ordinis omnibus et singulis abbatibus super hoc requirendis et ad quos haec praesens diffinitio pervenerit, idem Capitulum praecipit districtius et iniungit, quatinus dictum fratrem Guillelmum Sioleti apostatam et consequenter excommunicatum publice denuntient, ipsumque evitent ac ab aliis faciant, prout est possibile fuerit, evitari, ipsumque nihilominus si eum apprehendere potuerint, capiant, captumque vinculis fortibus et competentibus et carceribus suis detrudant et detineant, invocato ad hoc, si opus fuerit, auxilio brachii saecularis. 30.  Domino de Pontigniaco, s. th. pr., et de Curia Dei monasteriorum abbatibus per Capitulum generale committitur quod, si invenerint assignationem 24 librarum parisiensium per conventum monasterii Sacraecellae pro eorumdem conventus indumentis, per quemdam ipsius monasterii abbatem nuper factam, dicto monasterio Sacraecellae inutilem fore, ipsam irritent, confirmatione quacumque super huiusmodi assignatione non obstante. 31.  Ad petitionem abbatis et conventus de Gardo, Ambianensis dioecesis, abbati de Belloprato, s. th. pr., generale Capitulum committit quod si, debita inquisitione praecedente et vocatis evocandis, eidem innotuerit abbatem et conventum de Longo villari eisdem de Gardo teneri et esse efficaciter obligatos in summa 16 librarum parisiensium, causa et ratione mutui dictis de Longo villari per eosdem de Gardo facti de resta et residuo maioris summae, ipsos de Longo villari coerceat et compellat dictam pecuniae summam solvere et reddere praefatis de Gardo per censuram ecclesiasticam et alia iuris remedia, in plenaria Ordinis potestate. 32.  Pestiferae desolationi quam hostes regni Franciae, Anglici videlicet anno isto bina vice Insulae de Re, in qua quoddam monasterium Ordinis nostri vocatum monasterium de Ré situatur, fecerunt, domos eiusdem insulae comburendo ipsamque ad importabiles pecuniae summas redimendo, occasione cuius dictum monasterium de Ré fuit et est multipliciter pergravatum, sicque quotas contributionum sibi impositarum anno elapso nequeat solvere Capitulo generali, idem Capitulum generale compatiens piae caritatis affectu, dicto monasterio de Ré quotas contributionis sibi in ultimo Capitulo generali impositas et praesenti Capitulo imponendas quittat et remittit de gratia speciali. 33.  Petitioni abbatissae et conventus monasterii de Gomerfonte annuens generale Capitulum, de Voto et de Belloprato Belvacensis dioecesis monasteriorum abbatibus, s. th. pr., et eorum cuilibet committit et iniungit, quatinus si per inquisitionem debite factam eisdem vel eorumdem alteri constiterit, compositionem et transactionem inter dictas abbatissam et conventum Sancti Germerii de Fleyerio de, in, et super eo, quod dicti abbas et conventus 50 eminas multurae super dictarum de Gomerfonte molendino eiusque pertinentiis habebant et percipiebant de redditu annuali, quod quidem molendinum praedictam bladi quantitatem non valet de praesenti, quamobrem dictae de Gomerfonte ipsi molendino renuntiare, ipsumque dictis abbati et conventui Germerii relinquere satagebant pro onere supradicto, quam renuntiationem dictis religiosis refutantibus eisdem de eorum consensu 34 eminas bladi pro et loco 52 eminarum super tribus modiis quos dictae de Gomerfonte annis singulis in festo beati Remigii super dictorum religiosorum grangia Defay nuncupata in diminutionem et defalcationem dictorum trium modiorum, quos dictae de Gomerfonte habebant in grangia supradicta perpetuo assignarunt irritas et factas, sicut in litteris dictarum impositionis et transactionis plenius continetur, ipsi monasterio de Gomerfonte existere fructuosam, easdem, approbent et ratificent auctoritate generalis Capituli, et faciant super hoc auctoritate praedicta quod fuerit rationis, sine ulteriori relatione ipsi Capitulo facienda. 34.  Gratiose concedit generale Capitulum abbati de Grandisilva ut cum fratribus Bernardo Bernia, Petro Piga et Ioanne de Podio, qui diabolo instigante aliquamdiu discurrerunt per saeculum vagabundi, et postmodum revertentes a saeculo poenitentiam eisdem iniunctam in spiritu humilitatis et animo contrito peregerunt, valeat, si aliud non obsistat canonicum, dispensare, eosque ut ad honores, administrationes et dignitates omnes Ordinis promoveri valeant, habilitare. 35.  De Buzeyo, de Chalocheyo, de Claromonte, et de Melereyo monasteriorum abbatibus et eorum cuilibet in solidum generale Capitulum committit omnes causas et controversias civiles, quas abbas et conventus de Oratorio movere intendunt contra quascumque personas Ordinis sexus utriusque, etiam si dignitatis abbatialis praefulgeant praerogativa, mandans eisdem commissariis et cuilibet eorum ac praecipiens quatinus inter partes, ipsis auditis simpliciter et de plano et sine strepitu iudicii et figura procedendi, iustitia mediante et statutis Ordinis observatis, faciant iustitiae compendiosum complementum, in plenaria ipsius Ordinis potestate. 36.  Ad idem de abbate et conventu Albaeripae, quibus dantur iudices dominus Claraevallis, de Theoloco et de Crista monasteriorum abbates et eorum quilibet. 37.  Reformationem omnium …*etc.*, in totali generatione mediata vel immediata domini Pontigniaci, necnon in Pictaviae, Britanniae, Andegaviae et Cenomanniae partibus, cuiuscumque generationis existant, in quibus, prout ad generalis Capituli pervenit auditum, sunt plura reformanda, eidem domino Pontigniaci, s. th. pr., per se vel… *etc.*, per continuum triennium… *etc.*, ut in anno 1402, n° 27. 38.  Ut non obstante apostasia qua frater Petrus Ayeta monachus Belli loci contraxit biennio per saeculum vagabundus, ad actus legitimos, honores et dignitates valeat promoveri, generale Capitulum dispensat, abbatiali dignitate seclusa. 39.  Morum honestate, competenti litteratura et idoneitate fratris Bernardi Romani conversi monasterii de Bella pertica ad generale Capitulum perlati, idem Capitulum cum eo misericorditer dispensat ut ad monachatum ascendere, *ut* ad omnes Ordinis gradus etiam sacros promoveri valeat *postmodum,* si alias sua merita suffragentur et aliud canonicum non obsistat. 40.  Cum alias cum fratribus Ioanne de *Germanvillamo*, Guarino de Bormonte, et Ioanne Henequini, monachis *Morimundi* fuerit per generale Capitulum dispensatum, ut infamia quam contraxerant per saeculum evagando, habitu regulari derelicto, non obstante possent ad omnes actus legitimos et dignitates assumi, abbatiali dignitate exclusa, eorum laudabilis vita et honestas conversatio promeretur ut amplioris gratiae dono gaudere debeant et potiori ; hac causa generale Capitulum permotum eisdem concedit de gratia speciali ut ad omnes dignitates et honores etiam si abbatialis existat, si aliud canonicum non obviet, valeant promoveri, dicta apostasia non obstante. 41.  Ordinationi abbatis et conventus monasterii de Pinu, qui nobili viro domino Ioanni de Corseyo militi quittaverunt et concesserunt quadringentis scutis auri, viginti sextarios siliginis, undecim sextarios frumenti et tredecim sextarios avenae cum centum solidis turonensibus, quas grani quantitates et pecuniae summam iidem de Pinu percipiebant et habebant de annuo et perpetuo redditu super quibusdam terris, locis et rebus aliis ad dictum nobilem spectantibus, prout et quemadmodum in litteris super hoc confectis aut etiam conficiendis, prout poterit plenius apparere, consentiens Capitulum generale, ipsam ordinationem attentis causis in ipsis expressis ratificat, approbat et confirmat, proviso tamen et non aliter quod praescripta pecunia sub quatuor vel tribus serraturis sub bona custodia tute et secure, sicut cavetur in statutis domini Benedicti Papae XII reponatur, in emptionem aliorum reddituum et non alias convertenda, quos quidem redditus usque ad valorem et aestimationem quantitatum grani et pecuniae supradictorum tenebitur admortizare omnino vel facere admortizari modo consimili nobilis supradictus, et ad hoc se et sua atque suos haeredes et causam ab eo habentes et habituros efficaciter obligabit. 42.  Grandi suborta coram Diffinitoribus Capituli generalis dissensionis materia inter abbatem et conventum monasterii de Albaripa, et abbatem et conventum de Longovado, ex, et super eo quod dicti Albaeripenses a praedictis de Longovado 20 sextarios per medium frumenti et avenae ad mensuram de Latricerio petebant dicentes se ius habere ipsos percipiendi in, et super granario sex horreo praedictorum de Longovado ratione decimarum de Latricerio ad ipsos Albaeripenses olim pertinentium et per ordinationem domini Radulphi quondam abbatis Claraevallis translatarum pro 20 sextariis praelibatis tamdiu per ipsos Albaeripenses in ipsorum de Longovado horreo percipiendis, donec tantum bladi et avenae eisdem Albaeripensibus fuisset assignatum alibi quantum tota illa decima de Latricerio nunc valet, aut saltem usque ad valorem 20 sextariorum praedictorum, et de huiusmodi redditus perceptione se dicebant hactenus usos fuisse et esse in pacifica possessione, concludendos dictos de Longovado ad solvendum arreragia ipsis Albaeripensibus ratione dicti redditus per triennium non soluti, per ipsum Capitulum generale debere condemnari, memoratis de Longovado contrarium dicentibus et asserentibus quod cum olim ex largitione domini Hugonis de Sancto Benigno et Margaritae eius consortis tertia pars decimae praedictis de Latricerio tantummodo ad dictos Albaeripenses quondam pertinent et pro illius partis tertiae decimae portione in dominium illorum de Longovado translata per ordinationem praedicti domini Radulphi Claraevallensis, per eumdem praedicti 20 sextarii assignati fuerunt tamdiu per dictos Albaeripenses percipiendi, ut praefertur, donec ipsi de Longovado infra quatuor leucas duxerint assignandum. Et quia iidem de Longovado dictae tertiae partis decimae portionem eisdem Albaeripensibus dimittere aut valorem ipsius alibi parati erant assignare iuxta praefati domini Radulphi ordinationem, ad solvendum dictos sextarios nequaquam debeant compelli. Capitulum generale lites et debatum quae super huiusmodi dissensione praeclari diutius miserabiliter *circumdabantur,* cupiens amputari, matura ac digesta super hoc deliberatione praehabita iudicat, ordinat et diffinit quod tota decima praedicti loci de Latricerio penes illos de Longovado perpetuo remanente, saepe nominati Albaeripenses pro 20 sextariis praedictis quos diutius super horreo dictorum de Longovado perceperant decem sextarios per medium frumenti et avenae recipiant tantummodo deinceps et in perpetuum super omnibus ipsius monasterii de Longovado redditibus et revenientibus et ad mensuram de Latricerio supradictam de perpetuo annuoque redditu in festo beati Andreae percipient et habebunt. De arreragiis autem quae ipsis Albaeripensibus occasione dicti redditus non solutis a tempore transacto usque nunc, ita per idem Capitulum generale ordinatur, quod iidem Albaeripenses 40 sextarios grani saepedicti a decimis de Longovado habebunt et percipient in quatuor terminis festi beati Andreae apostoli proximo secuturis, quolibet videlicet termino decem sextarios una cum reditu memorato decem sextarios praedictos. Et per hanc generalis Capituli ordinationem omnes litterae tum dicti domini Radulphi et Hugonis Lingonensis quondam episcopi et aliae quaecumque, quae diffinitioni huic obviare possent quovis modo, per idem Capitulum decernuntur irritae et inanes. Postremo per ipsum Capitulum diffinitur quod praedictae ambae partes dabunt una alteri habere volenti et requirenti litteras obligatorias mobilium et immobilium bonorum ipsorum monasteriorum, sigillis abbatum et conventuum monasteriorum praedictorum sigillatas, de servando inviolabiliter et implendo omnia praemissa et quodlibet praemissorum.
Anno Domini millesimo quadringentesimo quinto, die undecima septembris statuta sunt haec apud Cistercium, in ipsius Ordinis Cisterciensis Capitulo generali. [DIFFINITIONES GENERALES.] 1.  In primis, circa reformationem studiorum Ordinis generalium maxime Parisiensis, quod esse dignoscitur splendor et speculum Ordinis universi, eo libentius vacat et intendit Capitulum quo divinae Maiestati sanctaeque romanae Curiae traditur acceptius ac uberioris et utilioris fructus honoris et honestatis exinde proveniunt et ulterius sperantur eidem Ordini provenire. Cum itaque felicis et sanctae recordationis dominus Benedictus Papa XII huius nominis, materiam praebere cupiens ut Ordinis nostri professores per sacrae theologiae studium erudiantur, et in Ecclesia Dei salutares fructus, agricola caelesti rigante, producant, matura deliberatione statuerit, ordinaverit et disposuerit pro suo et postero tempore, quod de quolibet monasterio praedicti Ordinis cuiuscumque provinciae seu generationis, in quo forent vel esse possent quadraginta monachi, ad ipsum parisiense studium duo mitti debeant ; de quolibet vero monasterio in quo forent vel esse possent triginta monachi, ad idem studium parisiense debeat unus mitti ; et de quolibet monasterio in quo forent vel esse possent octodecim monachi et supra usque ad triginta exclusive ad generalia studia, vel Parisius, si mittentes maluerint, debeat similiter unus mitti ; quodque scolares praedictos cum bursis ac provisionibus moderatis et competentibus abbates ipsorum monasteriorum sumptibus eorumdem et statutis terminis ad ipsa studia mittere tenerentur. Et ut ipsi… *etc. ut in anno* 1390, *n° 14* (t. III, p. 585). 2.  Item, cum studium Sancti Bernardi Parisius inter alia sit flos, decus et ornamentum speciale totius Ordinis, providere cupiens ut regente, baccalariis idoneisque personis et sufficientibus ad honorem Domini Dei et ipsius Ordinis continue fulciatur, ut decet, generale Capitulum statuit, ordinat et diffinit quod ex nunc et in futurum quicumque Bibliam aut Sententias legere voluerint in eodem, priusquam ad huiusmodi lecturas ordinentur, aut eis concedatur legendi licentia, iuramentum solemne coram testibus et publico notario praestare teneantur, et instrumentum super huius praestationis iuramenti publicum dare vel mittere domino Cistercii penes ipsum remanendum, quod nec ante nec post adeptum in dicto studio quemcumque gradum per se vel per alium procurabunt vel impetrabunt, nec procurari aut impetrari consentient vel acceptabunt absque licentia speciali domini Cisterciensis, qui nunc est aut fuerit pro tempore, ut promoveantur ad abbatiatum vel alium quemcumque statum antequam regentiae tempus compleverint in eodem studio consuetum, nisi tamen infra dictum tempus canonice sint electi, vel patrum abbatum auctoritate promoti. Qui vero iam sunt ordinati actu legentes, et qui iam legerunt nullatenus praesententur ad licentiam, nec aliquid pro lecturis ab Ordine recipiant, donec praedictum iuramentum praestiterint et super hoc, et dictum est, domino Cistercii publicum tradiderint instrumentum. Baccalarii autem cursores, postquam suae lecturae compleverint, nisi sint ad legendum Sententias deputati, ad propria monasteria sub excommunicationis latae sententiae poena redeant infra annum. 3.  Item, quia religiosi decentius multo religiosiusque simul vivere possunt quam inter saeculares permixti, dicente Psalmista : quam bonum est fratres habitare in unum, praesertim cum non minus vita, moribus et conversatione quam habitu differre debemus ab aliis, generale Capitulum statuendo diffiniens omnibus et singulis abbatibus et personis regularibus Ordinis universi nunc vel futuro tempore Tolosae in quacumque Facultate studentibus, in virtute sanctae obedientiae et sub excommunicationis latae sententiae poena *districtius* inhibet ne quamdiu studentes erunt ibidem in dicta civitate, maneant aut suam communem faciant residentiam extra domum Ordinis ab antiquo tempore specialiter deputatam, cuius domus deputatae studentibus aedificia declarat et decernit idem Capitulum sumptibus eorumdem studentium reparanda. 4.  Item, nonnullorum Ordinis se iactantium obtinuisse licentiam in romana Curia ut iura canonica studere valeant et audire, temerarium ausum refrenare satagens Capitulum generale, districtius inhibet etiam sub excommunicationis latae sententiae poena, ne quae de cetero praefati Ordinis persona cuiuscumque status aut conditionis existat, iura canonica studere aut audire praesumat in quocumque studio, nisi prius de huiusmodi licentia dominum Cistercii reddiderit certiorem. 5.  Item, cum multoties quampluribus Ordinis monasteriis et locis retroactis acciderit temporibus, ut dum scolares de dictis monasteriis vel locis Parisius vel alibi mitterentur ad studium, per favores inordinatos, carne et sanguine revelantibus, ignari et inhabiles deputarentur, et adeo ut qui rudes et inepti, vacantes otio et a studio declinantes, velut animales bestiae ducebantur, reverterentur brutalibus rudiores, tantae abusionis decursum abolere cupiens generale Capitulum statuit, ordinat et diffinit ut quoties de quocumque Ordinis monasterio scolaris mittetur Parisius vel alibi, eligatur ab illis quibus et abbas eligitur, vel saltem a saniori parte conventus. Monachus aetate iuvenis, sensu canus, bonae indolis, maturus moribus, clarus ingenio, de thoro legitimo procreatus, et habilis ad studendum, alias minime in praefatis studiis admittatur. ####[DIFFINITIONES SPECIALES.] 6.  Abbatis et conventus de Lioncello per generale Capitulum admittitur supplicatio qua requirunt, quod cum plures habeant possessiones in agriculturis, vineis et aliis, steriles et incultas ac modici valoris, nec sit spes quod de cetero fructum afferant vel commodum ipsi monasterio, de licentia ipsius Capituli tradere valeant easdem ad censum et in emphiteosim perpetuam, idem Capitulum licentiam confert eisdem dictas possessiones tradendi ad censum annuum et in emphiteosim perpetuam, dum tamen ex sui patris abbatis et conventus de Lioncello processerit consilio et assensu. 7.  Cum fratre Guillelmo Chulle, monacho Lioncelli, ad petitionem abbatis et conventus dicti loci dispensatur gratiose per generale Capitulum, ut non obstante quod per novem annos vel quasi apostataverit, ad omnes gradus, status et honores admittatur, citra nihilominus abbatiatum, attento quod poenitentiam eidem iniunctam devote peregit. 8.  Domino Claraevallis, s. th. pr., committitur per generale Capitulum ut veritate comperta de vita, moribus et conversatione fratrum Ioannis Maillicastro et Gerardi de Vermentare, monachorum Rigniaci, qui propter aliquas insolentias et levitates, gradus, status et honores et habitum Ordinis amiserunt, si eos repererit gratia dignos, faciat iuxta dictamen conscientiae, in plenaria Ordinis potestate. 9.  Si constiterit abbati Bonaevallis Viennensis, patri abbati monasterii Vallis crescentis, Dyensis dioecesis, quod tractatus habitus per abbatem et conventum dicti monasterii Vallis crescentis de quodam prato in dioecesi Gratianopolitana sito, et tradito in emphiteosim perpetuam, ut per instrumentum publicum luculenter apparuit generali Capitulo, sit ipsi monasterio fructuosus, ipsum tractatum auctoritate generalis Capituli ratificet et confirmet. 10.  Cum abbas et conventus Vallis crescentis, Dyensis dioecesis, tradiderunt in emphiteosim perpetuam et ad censum annuum certis cultoribus certas possessiones et terras tam steriles quam fructiferas, secundum modum et formam quam dominus Hugo Sybaudi quondam abbas dicti monasterii, dum vivebat, tradiderat, prout in *instrumento* super hoc confecto plenius continetur, abbati Bonaevallis Viennensis patri abbati dicti monasterii, committitur per generale Capitulum ut, veritate comperta de commodo tractatus et concessionis praedictorum, eadem ratificet, confirmet et corroboret auctoritate Capituli generalis. 11.  Audita supplicatione abbatis et conventus de Loco regio super venditione suarum silvarum non caeduarum saltem usque ad duodecim arpenta, convertendo pretium super hoc habitum in reparationem suorum aedificiorum et debitorum solutionem, abbati de Curia Dei suo patri abbati per generale Capitulum committitur, ut inquirat diligenter de indigentia huiusmodi, et faciat super hoc quod decreverit, auctoritate Capituli generalis. 12.  Abbati Bonaevallis Viennensis committit generale Capitulum quatinus, si in monasterio de Stamedio repererit quod traditio in emphiteosim et ad censum fienda per abbatem et conventum dicti monasterii de terris incultis, et eidem modici vel nullius valoris, ut asserunt, sit eidem monasterio fructuosa, eamdem ratificet auctoritate Capituli memorati. 13.  Ut per censuram Ordinis et alia iuris remedia compellant de Curia Dei et de Albis petris monasteriorum abbates, seu alter eorumdem, auctoritate Capituli generalis, omnes personas Ordinis utriusque sexus, quas teneri et esse obligatas repererint per legitima documenta vel alias monasterio de Varennis vel ipsius personis, eisdem committitur et cuilibet eorum per Capitulum memoratum. 14.  Ad petitionem abbatis et conventus de Castellione per generale Capitulum committitur de Longoponte et de Caheriis monasteriorum abbatibus, ut quam cito commode poterunt ad dictum monasterium de Castellione personaliter accedentes, mittant pro fratre Ioanne Morel nuper abbate dicti monasterii et ad ipsos venire coerceant per censuram Ordinis, auctoritate Capituli generalis, ut de receptis et de expensis dicti monasterii coram dictis abbatibus, praesertim de quibusdam redditibus traditis per ipsum et venditis ad terminos diversis personis, sine scitu conventus et licentia patris abbatis aut Capituli generalis, reddat rationem, alioquin si venire renuerit, iuxta demerita puniatur, et nihilominus dictas venditiones in quantum poterunt annihilent tamquam minus iuste factas. 15.  Concessionem cuiusdam camerae sitae in infirmitorio monasterii de Parco dominarum factam dudum per bonae memoriae dominum Claraevallis ultimo defunctum sorori Ioannae Pictricis, moniali dicti monasterii de Parco, quam de suis patrimonialibus fecit reparari, abbati Caroliloci, s. th. pr., si sibi videatur expediens, ob reverentiam conferentis, ratificet et confirmet auctoritate Capituli generalis. 16.  Reformationem omnium et singulorum monasteriorum utriusque sexus, omniumque et singularium personarum nostri Cisterciensis Ordinis in partibus ultramontanis committit per continuum triennium generale Capitulum abbati de Iubino et procuratori Ordinis, qui nunc est, vel fuerit pro tempore, coniunctim eisdem praecipiens dictum Capitulum et iniungens quatinus ad ipsa monasteria cuiuscumque generationis existant personaliter accedentes ibidem visitent, … *etc. ut in forma consueta* (*cf. ann.* 1401, *n°* 26), *sublata mentione de monachis ad studia generalia mittendis.* 17.  Quia suos mores commutavit in melius frater Ioannes Guevenen monachus de Begar, et alias secum per generale Capitulum fuerit dispensatum, ut non obstante quod dum claves gereret cellarii vinorum, de horreo ipsius monasterii unam doliatam bladi violenter extraxerit, ut ex hoc suam faceret voluntatem furtive, cuius facti occasione ad monasterium de Eleemosina fuit missus et eumdem revocaverit Capitulum ad proprium, sibi tribuens de gratia speciali, ut citra dignitatem abbatialem ad omnes Ordinis status, gradus et honores legitimos promoveri valeret, dictum Capitulum suam gratiam ampliando etiam ad abbatialem dignitatem, si sua merita suffragentur, in posterum valeat admitti. 18.  Cum in regnis et dominiis regum Castellae, Legionis, Portugalliae, Arragoniae, Navarrae et partibus eisdem circumvicinis et adiacentibus monasteria Ordinis Cisterciensis utriusque sexus in personis, disciplina et moribus sint, proh dolor ! quamplurimum deformata, prout ad Sanctissimi patris in Christo ac domini Benedicti Papae XIII huius nominis rumoribus innumeris pervenit auditum, quae per vocis organum procuratoris generalis Ordinis, s. th. pr., generali Capitulo detegenda praecepit, ut per idem Capitulum super hiis de celeri et opportuno remedio succurratur, cuius domini praeceptis, ut tenetur et debet parere, cupiens generale Capitulum statuit, ordinat et diffinit quatinus, quam citius commode fieri poterit, omnes abbates dictorum regnorum et partium adiacentium modo, loco et tempore per dominum Cistercii, s. th. pr., specialiter ordinandis in unum conveniant tamquam ad Capitulum generale in quo dictus dominus Cistercii, vel alter quatuor primorum quem dictus dominus Cisterciensis eligere et ordinare decreverit, praesideat, et ibidem faciat, statuat et ordinet, corrigat et reformet, destituat et instituat tam in capitibus quam in membris, quaecumque secundum Deum, papalia et Ordinis instituta viderit ordinanda et reformanda cognoverit, auctoritate dicti Capituli generalis. Et haec omnia fiant ad expensas dictorum monasteriorum, tantumque in praemissis faciat quod gloriosus Deus in suis operibus honoretur, dictus Dominus noster sanctissimus, sentibus criminum ab ipsius Ordinis incolis penitus extirpatis et virtutum insertis surculis, contentetur, et domini temporales in tali reformatione laetentur. 19.  Ad audientiam Capituli generalis pervenit quod pleraeque ecclesiasticae personae ac laici dioecesis Bituricensis decimas possidentes in parochiis et locis eiusdem dioecesis, in quibus terrae ad monasteria nostri Ordinis inibi constituta situantur, exigunt et extorquent de terris praedictis, quas abbates et conventus ipsorum monasteriorum aliis tradunt excolendas ab earumdem terrarum cultoribus, mediam decimam, cum ipsas terras ad medietatem vel integram quam pro certa portione excolunt, quamvis ipsae terrae de antiqua existant acquisitione et a solutione decimarum semper fuerint liberae ac immunes, cultoresque praedictos coram iudicibus ecclesiasticis et saecularibus super hoc trahunt et alias molestant multipliciter et fatigant, quod non solum in praefatorum monasteriorum dioecesis Bituricensis, verum etiam totius Ordinis privilegiorum et libertatum ipsi Ordini a Sancta Sede Apostolica indultarum praeiudicium et gravamen censetur quamplurimum redundare. Quia vero, quod omnes tangit ab omnibus est approbandum pariter et servandum, et similiter iam edita Ordinis instituta abbates monasteriorum Ordinis constitutorum in provincia illa, in qua dicta privilegia et libertates infringi seu violari attentantur, ad ipsorum custodiam contribuere iuxta uniuscuisque facultatem, prout qualitas infractionis huiusmodi exigit obligantur, dicta statuta innovando committit generale Capitulum abbati de Curia Dei, eidem praecipiens et iniungens quatinus per se vel per alium ad hoc idoneum, ipso legitime impedito, compellat per omnia iuris et Ordinis remedia omnes abbates monasteriorum Ordinis in dicta dioecesi sitorum ad iuvandum omnes abbates et conventus ipsius Ordinis qui contra dicta privilegia super libertate decimarum Ordini indulta, in se vel in cultoribus terrarum suarum, super solutione decimarum a dictis personis ecclesiasticis vel laicis decimas possidentibus coram iudicibus ecclesiasticis vel saecularibus in dicta dioecesi molestantur vel molestabuntur in futurum, ipsosque abbates cogat ad contribuendum et praestandum aliquod subsidium seu collectam faciendam pro sustentatione processus et litigii, quos occasione huiusmodi inquietationis contra abbates memoratos contingere poterit exoriri. Et praecipue hoc faciat commissarius praedictus pro abbate de Pratea, antedictae dioecesis Bituricensis, qui in se vel in cultoribus terrarum ad monasterium suum de antiqua acquisitione spectantium, et de quibus nullus decimas hactenus habuit aut percepit, impetitur vel praesumitur infra breve verisimiliter impetendus. 20.  Ad requestam domini Morimundi citantur peremptorie et personaliter ad futurum immediatum Capitulum generale, sub poena carceris, per ipsum Capitulum fratres Godefridus de Sancta Ruffina, Ioannes de Aigenvilla, et Ioannes Abardi, monachi de Sancto Benedicto in Vepria, super sibi obiiciendis quod iustum fuerit responsuri. 21.  Abbatem de Aceyo monet Capitulum generale pro secundo et tertio quatinus, sub poena excommunicationis infra triginta dies a notificatione praesentis diffinitionis, quorum primi pro primo, decem secundi pro secundo, et decem alii pro tertio et peremptorio termino et monitione canonica, satisfaciat abbati de Charitate, de quodam equo valore 14 francorum, quem secum duxit ad dictum monasterium de Aceyo in sua creatione in abbatem dicti loci ; alioquin elapso dictae monitionis termino excommunicationis sententiam se noverit incurrisse, nisi tamen allegare voluerit quatinus ad hoc minime teneatur, ad quam allegandam coram abbate Caroliloci dies penultima dictae monitionis eidem assignatur. 22.  Cum alias per generale Capitulum dispensatum extiterit cum fratre Roberto de Meldis, monacho Longipontis, ut non obstante apostasia quam incurrit per tres dies exeundo monasterium sine licentia, ut ad suos parentes in suo regulari habitu declinaret iuvenilibus in annis, et alias quasi per annum derelicto habitu rigorem disciplinae super quibusdam excessibus reformidans, de et pro quibus tamen poenitentiam condignam peregit, ad omnes status, gradus et honores legitimos restitueretur citra tamen abbatiatum, dictam gratiam suis meritis exigentibus amplians idem Capitulum etiam ad abbatialem dignitatem admitti decernit, si casus se offerat et merita suffragentur. 23.  Abbatis de Bolbona petitionem admittens generale Capitulum, qua requirit cum fratre Petro Fontas suo monacho, qui quasi per duos menses apostatavit per saeculum vagabundus, et tandem rediens poenitentiam iniunctam peregit, gratiose dispensari, ut hiis non obstantibus ad omnes actus Ordinis legitimos promoveri valeat, libere conceditur ut ad omnes gradus, status et honores Ordinis legitimos et pristinos admittatur, secluso nihilominus abbatiatu. 24.  Ut per censuram Ordinis et iuris alia remedia compellat abbatem Bonaecumbae ad refundenda plura bona mobilia seu valorem, abbati et conventui Grandissilvae seu eorum procuratori secum portanti litteras recognitionis de praemissis, abbati de Bolbona committitur per generale Capitulum. 25.  Gerardi de Longocampo in Champignola commorantis admittitur petitio, per quam conqueritur de fratre Ioanne Le Champonois monacho de Castellione in Vepria, qui eidem tenetur, ut asserit, in duodecim solidis turonensibus vel circa, et solvere differt in suum damnum. Abbati de Tribus fontibus committit generale Capitulum ut eumdem Champonois ad plenariam solutionem compellat fiendam praefato conquerenti. 26.  Abbati Camporum bonorum, s. th. pr., committitur per generale Capitulum ut personaliter accedens ad monasterium de Monte petroso, diligenter se informet, Deum habendo prae oculis, de vita, moribus et conversatione tam abbatis quam personarum regularium conventus dicti loci, particulariter et divisim, et ibidem per modum reformationis auctoritate generalis Capituli viriliter corrigat delinquentes, invocato ad hoc, si opus fuerit, auxilio brachii saecularis. 27.  Quamvis abbas de Bonavalle Viennensi querelam et causam motam inter abbatem de Stamedio immediate sibi subiectum, et Radulphum de Techenay, monachum Stamedii, terminandam per ipsum generale Capitulum commiserit et indeterminatam remiserit ipsi Capitulo, nihilominus dictum Capitulum, cum non possit de querelae veritate plenius informari, totum negotium praedictorum abbatis et monachi in ipsius Capituli plenaria potestate remittit penitus terminandum, absolvendo, si sint delinquentes a quacumque sententia, vel aliter, ut meruerint, providendo. 28.  Abbatis de Vallibus Sernaii senio et gravitati compatiens generale Capitulum, ipsum habet a via Capituli de cetero favorabiliter excusatum. 29.  Cum abbas et conventus monasterii Populeti multipliciter intendant multiplicationi litteratorum virorum et graduatorum operam dare, tam propter Ordinis honorem quam monachorum instructionem in partibus illis praesertim in dicto monasterio Populeti, sacrae theologiae studium frequentari, ut ad hoc diligentius intendant et amplius animentur, ad humilem supplicationem magistri Bartholomei scutiferi, s. th. pr., et procuratoris Cisterciensis Ordinis in romana Curia generalis, monachi quondam dicti monasterii Populeti, conceditur per generale Capitulum, ut si quoties in dicto monasterio Populeti magistrum in theologia non abbatem habere contigerit de gremio Populeti, qui actus theologicos in saepe dicto monasterio exerceat et frequentet, de speciali gratia idem magister recipiat pro sustentatione sui status et aliquali exoneratione monasterii annis singulis quibus ipsos actus theologicos, ut praemittitur, exercebit, quotam vel quotas contributionum, quam vel quas dictum monasterium deberet Capitulo generali solvere iuxta Ordinis instituta, sub poena solvere negligentibus infligenda. Quod si magister non abbas dictos actus in eodem monasterio non fuerit exercens, idem monasterium tenebitur suas contributionum quotas annis singulis earumdem receptoribus a dicto generali Capitulo deputatis. 30.  Domino Morimundi committitur per generale Capitulum ut, si repererit abbatem de Clarofonte teneri Nicolao Billequit in summa sex scutorum aureorum, ad solutionem praedictorum per censuram Ordinis ipsum coerceat et compellat. 31.  Si constiterit abbati Grandissilvae quod nonnullae possessiones in terris incultis et aliis immobilibus et ad monasterium de Candelio, cui pertinent, modici valoris et inutilibus abbati et conventui dicti monasterii de Candelio, licentiam conferat easdem tradendi ad censum annuum et in emphiteosim perpetuam et easdem confirmet auctoritate Capituli generalis.
Anno Domini millesimo quadringentesimo sexto, statuta sunt haec apud Cistercium in ipsius Capitulo generali. ORATIONES. 1.  Pro sanctissimo in Christo patre ac domino domino Benedicto divina Providentia Papa XIII, *…etc. ut in anno* 1401. 2.  Pro serenissimo… *etc. ut in anno* 1401. 3.  Pro burgensibus… *etc. ut in anno* 1401. 4.  Pro pace… *etc. ut in anno* 1401. 5.  Pro felicis… *etc. ut in anno* 1401. [DIFFINITIONES GENERALES]. 6.  In primis, cum felicis recordationis dominus Benedictus Papa XII adversus illos qui ad solvendum contributiones, quae in nostro Ordine pro necessitatibus et usibus communibus et aliis consuetis ipsius Ordinis pro tempore imponuntur, se reddunt difficiles et remissos, et circa negotia contributionum ipsarum aliaque contingentia, providere volens generale Capitulum, dominis Cistercii, Firmitatis, Pontigniaci, Claraevallis, et Morimundi monasteriorum abbatibus, qui pro tempore forent et cuilibet eorum auctoritate apostolica, remoto appellationis obstaculo, per censuram ecclesiasticam et per alia remedia secundum dicti Ordinis instituta et observantias consuetas, aliaque opportuna remedia compellendi eos quibus dictae contributiones fuerint pro tempore impositae, ad solvendum easdem, et ad id etiam coercendum recusantes seu negligentes solvere praedictas contributiones iam impositas, et quodvis aliud impedimentum praestantes publice vel occulte quominus contributiones praedictae solverentur, ad desistendum prorsus ab huiusmodi impedimento, necnon processus habendos, ac excommunicationis, suspensionis et interdicti sententias ferendas in tales negligentes, recusantes et impedimentum praebentes quandocumque in eorum et aliis monasteriis ac locis circumvicinis dicti Ordinis prout fuisset opportunum, ac in generali Capitulo ipsius Ordinis publicandi et publicari faciendi plenam atque liberam concessit potestatem. Praedictum etiam generale Capitulum statuerit, ordinaverit et diffinierit iam quadraginta anni sunt elapsi, ut in *Libello Diffinitionum novellar.* continetur, quod abbates Ordinis summas contributionum sibi impositas per dictum Capitulum generale statuto termino non solventes eo ipso excommunicationis vinculo se ligatos agnoscant ; et quod si abbates propter non solutas dictas contributiones dictam excommunicationis sententiam per sex menses sustinuerint animis induratis, ex nunc prout ex tunc deponuntur ; quodque patres abbates et eorum commissarii de non solventibus inquirant in suis visitationibus diligentia qua convenit, et quos repererint non solvisse dictas contributiones, excommunicatos denuntient et depositos, si, ut est dictum, eorum contumacia hoc requirat. Quae praemissa abbates Ordinis quamplurimi, proh dolor ! non curantes, imo verius damnabiliter non timentes quotas contributionum per generale Capitulum multis annis iam praeteritis impositarum ipsos et sua monasteria concernentes et contingentes, ac eis impositas, super hoc iustas dilationes aut prorogationes ad solvendum, vel remissiones ipsarum contributionum non habentes, per illos qui has dare possunt, in terminis super hoc ordinatis per multos annos iam praeteritos, vel etiam postea non solverunt, nec adhuc solvere curant, propter defectum huiusmodi solutionis dictam excommunicationis sententiam incurrendo ; quam sententiam nedum per sex menses, sed per unum annum et per plures annos multi sustinuerunt et adhuc sustinent animis induratis, quod cedit in detrimentum animarum suarum et subditorum suorum qui cum eis participant, et quibus habent sacramenta ecclesiastica ministrare, et ea excommunicati ministrant, et immiscent damnabiliter se divinis in plurimorum scandalum, et monasterii praecipue Cistercii, cui Ordo tenetur pro expensis ministratis in multis Capitulis generalibus et pro diversis pecuniarum summis expensis, expositis et traditis, per dominos abbates et conventum ipsius monasterii Cistercii pro factis, negotiis et necessitatibus dicti Ordinis et dictorum Capitulorum generalium in viginti quatuor millibus nongentis sexaginta florenis auri, ac etiam aliorum monasteriorum quibus etiam dictus Ordo tenetur et procuratoris Ordinis in romana Curia generalis, magistrorum in studiis generalibus regentium et baccalariorum legentium, quibus habet dictus Ordo de dictis communibus contributionibus, et propter defectum dictorum non solventium ipsis non potest et iam diu non potuit providere, damna non modica pariter et iacturas Capituli generalis et totius Ordinis vituperium, dedecus et pudorem. In et super praemissis igitur, et ne inde subsequantur inconvenientia graviora, generale Capitulum cupiens pro viribus providere, decernit et declarat ipsum generale Capitulum omnes et singulos abbates Ordinis, qui ut praemittitur, dictas praemissarum contributionum quotas ipsos et sua monasteria contingentes et concernentes, ac eis impositas, super hoc iustas dilationes vel prorogationes ad solvendum vel remissiones ipsarum *contributionum* per illos qui has dare possunt, non habentes, terminis in et super hoc ordinatis et praefixis iam elapsis, vel postea prout tenebantur non solverunt, excommunicationis propter hoc sententiam incurrisse, et eos publice denuntiat excommunicatos, omnibus prioribus, supprioribus et aliis officiariis ac monachis omnium et singulorum monasteriorum Ordinis in virtute sanctae obedientiae et sub poena excommunicationis praecipiens et iniungens ut abbates ipsos ad requestam domini Cistercii, quatuor primorum de Ordine, videlicet dominorum Firmitatis, Pontigniaci, Claraevallis et Morimundi monasteriorum abbatum, cuilibet ipsorum et etiam commissariorum deputatorum seu deputandorum ab eisdem et eorum quolibet, excommunicatos publice denuntient, singulis diebus dominicis, solemnibus et festivis, et ipsos evitent, eis in nullo obedientes, vel cum eis participantes quovis modo, quamdiu sic excommunicati perstiterint, nisi in solis casibus a iure permissis. Et quia crescente contumacia, crescere debet et poena, dictum generale Capitulum citat peremptorie tenore praesentis statuti praemissos omnes et singulos tales abbates Ordinis, sicut praemittitur, propter defectum solutionis dictarum quotarum contributionum praemissarum excommunicatos ad proximum quod tenebitur sequens generale Capitulum, visuros et audituros decerni et declarari per ipsum Capitulum ipsos sententiam depositionis ab administratione abbatiali propter praemissa meruisse, et alias processuros et procedi visuros et facturos prout et quod fuerit rationis, cum intimatione quod sive venerint sive non, contra ipsos procedetur et fiet de et super praemissis prout et quod fuerit rationis. 7.  Item, sacrosanctae romanae Ecclesiae… *etc. ut in anno* 1400, *n°* 10 (t. III, p. 736). 8.  Ad requestam… *etc. ut in anno* 1390, *n°* 19, *et citatur insuper abbas de Gardo, Ambianensis dioecesis.* 9.  Abbates Ordinis universi… *etc. ut in anno* 1401, *n°* 6. Solos autem et dumtaxat abbates infrascriptos, de Tribus fontibus, de Monasteriis in Argona, de Altofonte, de Valle regis, de Bonofonte, de Caricampo, de Caherio, de Grandisilva, de Bella pertica, de Berdonis, de Scala Dei, de Florano, de Caduino, de Helnis, de Bonofonte in Vasconia, de Calercio, de Ardorello, de Alpibus, de Tela, de Frigido monte, de Valle Nostrae Dominae, de Valloriis, de Altaripa, de Bitania, de Loco crescenti, de Clarofonte, de Insula Barrensi, de Belloprato Tullensi, de Sancto Benedicto in Vepria, de Ré, de Gratia Dei, de Chassania, de Sancto Sulpicio, de Bonavalle Viennensi, de Escureyo, de Vallibus in Ornesio, de Valle Clara, de Ygniaco, de Signiaco, de Pietate, de Laude, de Valcellis, de Capella Thosan, de Claromarisco, de Altacumba, de Balerna, de Bello loco, de Barbello, de Bullencuria, de Landesio, de Briella, de Brolio Grolandi, de Bonavalle Pictaviensi, de Oliveto, de Castellariis, de Valentia, de Morolia, de Caroliloco, de Oratorio, de Claritate, de Buxeria Andegavensi, de Prulliaco, de Misericordia Dei, de Sancto Andrea de Gouferno, de Buzayo, de Trizagio, de Stamedio, de Eslancio, de Belloprato Belvacensi, de Dulci valle, de Longo villari, de Briostello, de Caladia, de Boheriis, habet favorabiliter excusatos. 10.  Editas anno praeterito diffinitiones in generali Capitulo omnes et singulas cum omni earumdem substantia scolares et studia concernentes ratificat generale Capitulum, approbat pariter et confirmat. 11.  Item, diffinitionem editam in generali Capitulo anno 1403 quae sequitur in hac forma : Attestante Scriptura sacra… *etc. ut in anno supradicto, n° 10*, *et in fine additur* : tamquam dignam, laudabilem et in caritatis debitae visceribus amplexandam, ratificat generale Capitulum, approbat et confirmat. 12.  Generalis Capituli rumoribus innumeris et dolorosis indiciis pervenit ad aures, quod nonnullae utriusque sexus Ordinis personae contra Ordinis libertates et statuta coram et in curiis dioecesanorum quam alias suos debitores, qui suis monasteriis obligari deberent, in suis propriis nominibus faciunt obligari, ac vice versa se ipsos obligant, citant et citantur, ac forum sequuntur dioecesanorum ipsorum. Nonnulli etiam, si quas habeant proprietates per sui superioris licentiam vel alias, in fraudem suorum superiorum ac monasteriorum detrimentum, plus in extraneis quam suis fratribus in Ordine confidentes, eas portant in custodia penes suos parentes aut alibi silenter et absque scitu superiorum, unde frequenter accidit quod dictas haereditates habere denegant observantes. Tantae abusionis laxatis frenis obviare cupiens generale Capitulum statuit, ordinat et diffinit quod quaecumque personae Ordinis amodo sic in curiis dioecesanorum se obligaverint, aut suis propriis nominibus alios obligare fecerint, sed dumtaxat suo monasterio causa sui et occasione, cum sententia excommunicationis quam incurrunt, tamquam proprietarii per omnia puniantur. Quaecumque vero sic in fraudem sui superioris et monasterii alibi quam in propriis monasteriis aut locis securioribus dictis monasteriis pertinentibus, et in custodia personarum Ordinis cum scitu sui patris superioris aliqua deportaverint conservanda, nisi infra mensem a publicatione praesentis statuti sibi facta ad domos Ordinis et praesertim suum monasterium integraliter reportaverint, quidquid silenter abstulerint, pro furto habeatur, et nihilominus excommunicati denuntientur. Quod si in tali contumacia et errore decesserint, ita quod suum monasterium in suis rebus defraudetur, ut sua secum sint in perditionem, sic decedens ecclesiastica privetur sepultura. 13.  Abbatibus vero infrascriptis praecipitur per generale Capitulum quatinus infra festum Omnium Sanctorum in proximo venturum mittant scolares per modum inferius scriptum sub poenis supradictis. Abbates de Tribus fontibus et de Cheminione mittant unum scolarem cum bursis et aliis provisionibus. Abbates de Montepetroso et de Benedictione Dei in Alvernia, unum ; de Chassania et de Miratorio, unum ; de Curia Dei et de Loco regio, unum ; de Fonte Ioannis et de Escharleiis, unum ; de Rupibus et de Bonoradio, unum ; de Relech et de Coetmaloen, unum ; de Septem fontibus et de Moris, unum ; de Ponte Ottrani et de Mellereyo, unum ; de Albaripa et de Longovado, unum ; de Gratia Dei in Pictavia et de Charone, unum ; de Pinu et de Bonavalle Pictaviensi, unum ; de Bockien et de Sancto Albino, unum ; de Ré, unum ; de Monte Sanctae Mariae et de Alto cristo, unum ; de Trizagio, de Sancto Leonardo et de Brolio Grolandi, unum ; de Persenia et de Tyronello, unum ; de Boheriis et de Valle regis, unum ; de Nigro lacu et de Prato benedicto, unum ; de Loco Dei et de Fulcardimonte, unum ; de Pratea et de Albis petris, unum ; de Bona requie, de Langonio et de Sancto Mauritio, unum ; de Charmeya, de Bullencuria et de Ripatorio, unum ; de Bellavalle et de Lococrescenti, unum ; de Fontemorum et de Albiniaco, unum. Praecipitur similiter abbatibus sequentibus quatinus ad studium Tolosanum mittant scolares de quolibet monasterio unum, cum bursis et provisionibus, sub poenis in diffinitionibus editis super hoc contentis, videlicet de Loco Dei et de Bello loco Ruthenensi, de Bella pertica, de Bonofonte in Vasconia, de Flarano, de Scala Dei, de Ponte alto, de Ardorello, de Elnis, de Anisorio, de Valle magna, et de Villa longa. Patribus abbatibus insuper monasteriorum praedictorum seu visitatoribus et reformatoribus in eisdem per generale Capitulum antedictum datur firmiter in mandatis, quatinus omnia in praesenti diffinitione contenta debitae executioni demandent auctoritate Capituli generalis. 14.  Item, cum abbates infrascripti, videlicet monasteriorum de Savigniaco, de Fonteneto, de Mansiade, de Oratorio, de Ygniaco, de Vallibus *Sernaii,* de Begar, de Sancto Andrea in Goufferiis, de Caroloco, de Bonomonte, de Valcellis, de Maceriis, de Sancto Sulpitio, de Valle clara, de Balerna, de Alpibus, de Grandisilva, de Valle richerii, de Barbello, de Eslancio, de Laude, de Sanctis Crucibus, de Bonacumba, de Bonavalle Ruthenensi, de Barbereyo, de Valentia, de Cheseriaco, tenerentur et deberent ac debuissent secundum Ordinis et generalis Capituli statuta, ut ipsi Capitulo generali satis constat, destinare et mittere, et non destinaverunt nec miserunt, prout tenebantur, ad aliquod nostri Ordinis studium generale, quilibet videlicet ipsorum abbatum unum monachum scolarem, et in eodem studio destinatum tenere cum bursa, provisionibus in et super hoc ordinatis, quod non fecerunt in anno iam elapso, et aliqui eorum in annis pluribus iam elapsis, generale Capitulum declarat et decernit omnes et singulos abbates praedictos propter hoc latas contra ipsos per ipsum generale Capitulum excommunicationis sententias et poenas alias incurrisse, et ipsos excommunicatos tenore praesentis statuti praecepit publice nuntiari. Prioribus igitur et supprioribus ac aliis monachis Ordinis omnibus et singulis qui tenebunt capitula seu praesidebunt in capitulis ipsorum monasteriorum de cetero in futurum praecipit et iniungit ipsum Capitulum in virtute sanctae obedientiae et sub excommunicationis sententiae poena, ut quamprimum ipsis de praesenti diffinitione constiterit, vel super hoc pro parte Capituli vel patrum abbatum dicti suorum superiorum requisiti fuerint, praedictos etiam proprios abbates excommunicatos publice nuntient ipsorum monasteriorum, conventu praesente, in dictis capitulis suorum monasteriorum omnibus et singulis diebus dominicis, solemnibus et festivis, non participando cum ipsis quovis modo quamdiu sic excommunicati permanserint, nisi dumtaxat in casibus a iure permissis. Abbates autem de Mortuomari, de Veterivilla et de Vallelucenti iuraverunt in diffinitorio quilibet eorum scolarem mittere infra festum beati Andreae, alioquin supradictas sententias incurrent ipso facto. 15.  Inhibetur omnibus abbatibus et abbatissis Ordinis universi per generale Capitulum ne de cetero cuiquam suorum monachorum aut monialium professionis quittantiam praebeant ad preces cuiuscumque, quousque sibi per litteras patentes abbatis aut abbatissae recipientis *constiterit* evidenter. [DIFFINITIONES SPECIALES]. 16.  Reformationem monasterii de Stamedio in quo regulares observantiae, prout generalis Capituli pervenit ad aures, pene penitus ruinantur, domino Claraevallis, s. th. pr., committit idem Capitulum cum omnimoda ipsius Capituli potestate et clausulis opportunis et rationabiliter ad hoc tam in capite quam in membris requisitis. 17.  Fratris Ioannis Bataille de Lobris, monachi et supprioris Signiaci, peregrinatio aut verius praesumptio, quam dudum fecit abbate et priore suis absentibus dum pergeret Aquisgrani, sibi pro apostasia imputatur, quam sic decernit puniendam generale Capitulum, videlicet quod per mensem in cuculla ultimus sit omnium sacerdotum, disciplinam recipiat in capitulo diebus veneris dicti mensis, et poenitentiam panis et aquae faciat his diebus ; quibus lapsis, audita dicti fratris Ioannis sufficientia et idoneitate ad religionem ipsum vult restitui et assumi generale Capitulum antedictum ad omnes status, gradus et honores Ordinis pristinos et praesertim in supprioratus officium, ac etiam abbatiatus, si sua in posterum suffragentur merita, de gratia speciali. 18.  De Ygniaco et de Longoponte monasteriorum abbatibus eorum cuilibet *committit* generale Capitulum ut omnes et singulas Ordinis personas, quas teneri vel obligatas esse repererint per litteras aut alia legitima documenta, abbati et conventui de Eslancio quocumque nomine censeantur, in quibuscumque pecuniarum summis aut rebus allis, ad plenariam satisfactionem per censuram Ordinis et alia iuris remedia coerceant et compellant. 19.  Litem et controversiam inter abbatem de Ponte Thieffredi et fratrem Ioannem de Muchia suum praedecessorem immediatum terminat generale Capitulum in hunc modum, videlicet quod, utrobique partibus concordatis, dictus abbas solvet praefato Ioanni quindecim florenos ad tres annos et terminos, primo incipiente in festo Nativitatis Domini nostri instantis, et sic deinceps in dicto festi Nativitatis Domini, usque ad finalem debiti solutionem. Praecipiens et iniungens idem Capitulum praefato fratri Ioanni ut ad proprium monasterium in quo egit professionem infra quindenam a data praesentis diffinitionis redeat, sub poena apostantibus infligi consueta. Dictus vero abbas omnia debita, quae sunt in litteris compromissi contenta, levabit ad suam et sui monasterii utilitatem. 20.  Si per litteras aut alia documenta legitima constiterit de Caroliloco, s. th. pr., et de Oratorio monasteriorum abbatibus, seu alteri eorumdem, quascumque personas sexus utriusque Ordinis teneri et obligatas fore abbati et conventui de Precibus in quibuscumque pecuniarum summis aut alias, ad satisfactionem plenariam per censuram Ordinis coerceant et compellant. 21.  Pro defendendis libertatibus Ordinis communibus, contra quas vexatur monasterium Rigniaci per reverendum patrem dominum episcopum Antissiodorensem, domino Pontigniaci, s. th. pr., committitur per generale Capitulum quatinus contributionem summae et quotae centum francorum aureorum exigendam et levandam proportionaliter secundum facultates ab omnibus abbatibus, abbatissis, eorumque conventibus et monasteriis in Senonensi provincia constitutis, imponat auctoritate generalis Capituli, et levare et exigi faciat viriliter per censuram Ordinis, ad suffragium dictorum abbatis et conventus Rigniaci, secundum papalia et Ordinis instituta, contradictores etiam virilius coercendo per alia iuris remedia, sicut decet. 22.  Cum fratre Iacobo de Hampigneyo, monacho de Bullencuria, cui fuit alias data gratia, ut non obstante apostasia quam incurrerat quasi per quinque annos, posset admitti ad omnes gradus legitimos, abbatiali secluso, dispensatur gratiose per generale Capitulum ut etiam ad abbatialem dignitatem promoveri valeat, si sua in posterum merita suffragentur. 23.  Licet cum fratre Matheo de Vasseyo, monacho de Bullencuria, ob defectum natalium ex soluto et soluta per Sedem apostolicam fuerit alias dispensatum, ut ad sacros ordines promoveri valeret, verumtamen quia per 30 annos et amplius in suo monasterio extitit honorifice conversatus, pietatis intuitu inclinatum Capitulum, si et in quantum potest et debet, etiam ad omnes status, gradus Ordinis legitimos et abbatiatum admitti valeat si meruerit, concedit de gratia speciali. 24.  Ad petitionem fratris Guillelmi de Bellebec, monacho de Voto, cui tenetur abbatissa de Gomerifonte Rothomagensis dioecesis, ut asserit, in certis pecuniarum summis et rebus aliis, de Belloprato et de Lanneyo monasteriorum abbatibus et eorum cuilibet committitur per generale Capitulum, ut si praefatam abbatissam repererit eidem monacho in aliquo teneri, ut asserit, ad solutionem plenariam compellant et coerceant per censuram Ordinis, in plenitudine potestatis. 25.  Cum fratre Henrico Rorin de Trecis, monacho monasterii de Ripatorio, dispensatur gratiose, ut non obstante quod per tres hebdomadas vel quasi, regulari habitu non demisso, *apostaverit,* et postmodum rediens voluntarie poenitentiam devote peregit, ad omnes gradus, status, habitus et honores, secluso abbatiatu, admittatur, de gratia speciali. 26.  Similiter dispensatur cum fratre Simone de Villa subtus Firmitatem, monacho de Moris, qui quasi per 15 dies in suo habitu apostatavit. 27.  Si de Mortuomari, s. th. pr., et Belloprato, Belvacensis dioecesis, monasteriorum abbatibus vel eorum alteri constiterit, abbatissam de Fonte Guerardi teneri fratri Guillelmo Meurient, monacho de Voto, suo confessori in aliqua summa pecuniae pro suis salariis, mutuo et aliis expensis pro ipsa factis per dictum suum confessorem et ad suam requestam, suadente iustitia coerceant ad satisfactionem plenariam de praemissis. 28.  Similiter fiat de Nicolao de Quemino, burgensi Rhotomagensi, contra abbatissam de Gomerifonte, quae tenetur eidem in diversis pecuniarum summis et rebus aliis, et committitur de Belloprato, de Lanneyo, Belvacensis dioecesis, monasteriorum abbatibus qui super hoc inquirant et coerceant, iustitia suadente. 29.  Attenta rebellione abbatis de Langonio, qui per abbatem de Precibus reformatorem ad suum monasterium per generale Capitulum destinatum, citatus fuerat ad praesens Capitulum, non comparuit per se vel alium, iterum per idem Capitulum citatur ad futurum immediate Capitulum generale, super sibi obiiciendis personaliter responsurus. 30.  Ut in monasterio de Benedictione Dei, alias de Anisocio, admittantur ad suam devotionem quamplures devotae personae, quae in ipso monasterio fundare intendunt unum vel plura anniversaria, abbati et conventui dicti loci datur licentia per generale Capitulum eas accipiendi, tractandi, et incepta negotia perficiendi, si aliud canonicum non obsistat. 31.  Si videatur expediens abbati et conventui Bellaevallis, quod dispensetur misericorditer cum fratre Ioanne de Bruyerio suo conmonacho, qui apostatavit quasi per 14 annos, et nihilominus devotam peregit poenitentiam, ut dicitur, per generale Capitulum admittitur ad omnes status, gradus et honores Ordinis legitimos, citra nihilominus abbatiatus, prioratus et cellerariatus officia, dum tamen aliud canonicum non obsistat. 32.  Tractatum habitum inter abbatem et conventum de Fullentio et fratrem Arnaldum de Monteacuto suum conmonachum super traditione cuiusdam suae grangiae de Pechinis vocatae, ad octo annos, prout apparet in quodam publico instrumento super hoc confecto, cui praesens diffinitio est annexa, non obstantibus diffinitionibus in contrarium habitis, generale Capitulum ratificat et approbat, ac de gratia speciali confirmat. 33.  Dispensatur gratiose per generale Capitulum cum sorore Ioanna de Savesio, moniali monasterii de Goiono, ut non obstante quod alias secum fuerit dispensatum super defectu natalium citra dignitates et officia, dictam gratiam amplians dictum Capitulum eamdem, si sua merita suffragentur in posterum, admitti vult ad omnes honores, status et gradus Ordinis legitimos, etiam abbatiatum. 34.  Ut inquirat et diligenter se informet abbas de Aquabella si traditio ad censum et in emphiteosim perpetuam quarumdam terrarum inutilium, domorum inermium, et bruietarum infertilium monasterio de Campis bonis pertinentium, de quibus solebant magna bona recipere et nihil modernis temporibus recipiunt vel modicum, eidem sit monasterio fructuosa, per generale Capitulum committitur dicto abbati de Aquabella, ut eis de Campis bonis licentiam praebeat, approbet et confirmet auctoritate Capituli generalis, si sibi videatur expediens, et super hoc onerat suam conscientiam Capitulum memoratum. 35.  Ad idem fiat pro Benedictione Dei in Vasconia et committitur abbati de Gimundo. 36.  Abbati et conventui monasterii de Maceriis per generale Capitulum iniungitur et praecipitur, quatinus ad suum monasterium revertentem fratrem Ioannem de Columbey, monachum professum dicti monasterii, absque ulla difficultate recipiant, quamvis suis demeritis exigentibus per dominum Firmitatis, patrem abbatem dicti monasterii, alias fuerit exulatus, et revertens ultimus omnium sacerdotum nunc existentium habeatur, usque dumtaxat ad nutum Capituli generalis. 37.  Ut tradere valeant ad censum et in emphiteosim perpetuam abbas et conventus Longipontis quasdam terras et vineas incultas, in suo dominio situatas sibi penitus inutiles et infructuosas, necnon et aliquas petrarum macerias in tronqueto suae grangiae vendere, conceditur sibi potestas et licentia per Capitulum generale. 38.  Abbati Ioyiaci committitur per generale Capitulum, ut quam primum monasterium Sigilleriarum visitaverit, aut citius a sententia excommunicationis, quam incurrit frater Ioannes Guiardi, monachus Sigilleriarum, manus iniiciendo in presbiterum religiosum Ordinis Sancti Benedicti, et ipsum verberando usque ad sanguinis enormem effusionem, et etiam irregularitate contracta se divinis immiscendo, auctoritate Capituli generali, absolvat. 39.  Domino *Claraevallis,* s. th. pr., et abbati de Caroloco seu alteri eorumdem committitur per generale Capitulum, quatinus per censuram Ordinis et alia iuris remedia, omnes personas Ordinis sexus utriusque, quas monasterio Morimundi vel personis ipsius teneri vel efficaciter obligatas esse per litteras vel alia documenta legitima repererint, coerceant ad satisfactionem plenariam viriliter et compellant. 40.  Ad idem fiat pro monasterio Claraevallis, et ponantur iudices dominus Morimundi et abbas de Crista. 41.  Ad idem fiat pro monasterio Longipontis, et ponantur iudices dominus Claraevallis et de Ygniaco ac Vallis clarae monasteriorum abbates. 42.  Ad idem fiat pro monasterio monialium de Argensoliis, et ponantur iudices de Ygniaco, de Longoponte et de Valle clara monasteriorum abbates. 43.  Ad idem fiat pro monasterio Pontigniaci, et ponantur iudices de Fonteneto, s. th. pr., et de Rigniaco monasteriorum abbates. 44.  Committitur domino Claraevallis, s. th. pr., per generale Capitulum, quatinus de et super quibusdam forgiarum aedificiis, de quibus vertitur quaestio inter abbates et conventus monasteriorum Trium fontium et de Cheminione se informet cum diligentia, et secundum negotii exigentiam confirmet vel infirmet, et apponat in principali et accessoriis iustitiae complementum. 45.  Diffinitionem alias editam pro domino Pontigniaci, s. th. pr., et suo conventu, per quam sibi dabatur licentia a generali Capitulo vendendi quosdam redditus et alia quae habent in regno Angliae sibi nullius valoris existentia, in forma et substantia, renovat Capitulum generale. 46.  Cum sorore Maseria Cavaria, moniali monasterii de Thesauro Beatae Mariae, dispensatur per generale Capitulum, ut non obstante violato voti castitatis proposito, puerperio subsecuto, ad omnes gradus, status, habitus et honores Ordinis legitimos, citra tamen abbatiatum, promoveri valeat et assumi. 47.  Similiter per omnia fiat pro sorore Cavaria, moniali dicti monasterii de Thesauro. 48.  Domino Cistercii, s. th. pr., per generale Capitulum reverenter committitur, quatinus de tractatu habito inter abbatem et conventum Mortuimaris ex una parte, et Ioannem de Boutilier, accordato per dominum comitem de Tantarvilla diligenter se informet, an dicto monasterio sit utilis, et si eidem videatur expediens, auctoritate generalis Capituli quidquid actum super hoc fuerit, ratificet et confirmet. 49.  Ut fratrem Ioannem Bocquet monachum Mortuimaris absolvere valeat abbas dicti monasterii Mortuimaris, s. th. pr., a sententia excommunicationis quam incurrit suum quemdam socium antiquum usque ad diuturnam sanguinis effusionem verberando, eidem abbati committitur per generale Capitulum. 50.  Si constiterit de Bonoportu, de Noa monasteriorum abbatibus vel alteri eorum, quod abbas de Strata monasterio de Mortuomari tenetur per litteras vel alia documenta in aliquo propter suum peculium, quod portavit secum, dum ad regimen dicti monasterii de Strata fuit promotus, vel alias, eumdem ad restitutionem vel satisfactionem compellant per censuram Ordinis vel alias, iustitia mediante. 51.  Abbati de Bonavalle Viennensi committitur per generale Capitulum, quatinus abbatem Montispetrosi coerceat per omnes vias opportunas ad refundendum monasterio Valliscrescentis omnia illa quae secum attulit de dicto monasterio Valliscrescentis, dum assumptus extitit ad regimen dicti monasterii de Montepetroso. 52.  Perversorum detestanda temeritas animos praesidentium in illam necessitatem plerumque incitat et impellit, ut non sint sola prohibitione aut levis poenae appositione contenti, sed poenarum graviorum exaggeratione eos subditos oporteat ab illicitis revocare. Sane cum alias per papalia et Ordinis instituta fuerit salubriter ordinatum, ut quocumque monasterio Ordinis vacante, conventus eiusdem ad electionem abbatis futuri nullatenus procedat, nisi patre abbate aut eius *commissario* requisito primitus et praesente, aliter electio de futuro abbate celebrata nullius momenti extitit. Et nihilominus taliter eligentes ea vice tam active quam passive privantur potestate eligendi, provisione eidem monasterio viduato facienda de persona idonea penes patrem abbatem aut eius commissarium penitus remanente. Quod quidem statutum pro bono pacis, et ut litigiorum anfractus tollantur, provideaturque facilius monasteriis vacantibus sine magnis laboribus et expensis iuste et rationabiliter editum, nonnulli conventus Ordinis, spretis patribus abbatibus aut eorum commissariis in monasteriis vacantibus electionem aut postulationem praesumunt temere celebrare. Quia vero crescente contumacia crescere debet et poena, generale Capitulum omnia statuta contra huiusmodi electiones aut postulationes iam facta confirmat, ratificat et approbat, ipsaque vult habere totius roboris firmitatem, eisque diffiniendo et ordinando adiiciens, ut quicumque conventus aut personae Ordinis, monasterio quocumque Ordinis vacante, sine patre abbate aut eius commissario debite requisito et praesente, ad electionem aut postulationem futuri abbatis procedere attentaverint, singulae personae sic eligentes aut postulantes excommunicationis sententiam et infamiae poenam incurrant ipso facto, de qua excommunicatione nisi per patres abbates aut Capitulum generale, casibus in iure expressis dumtaxat exceptis, absolutionis beneficium nequeant obtinere. Datum sub sigillo Diffinitorum anno Domini M. CCCC. VI die quarta decima mensis septembris.
Anno Domini millesimo quadringentesimo septimo, statuta sunt haec apud Cistercium in Cisterciensis Ordinis Capitulo generali. ORATIONES. 1.  Pro sanctissimo… *etc. ut in anno* 1406. 2.  Pro serenissimo… *etc. ut in anno* 1401. 3.  Pro burgensibus… *etc. ut in anno* 1401. 4.  Pro pace… *etc. ut in anno* 1401. 5.  Pro felicis… *etc. ut in anno* 1401. [DIFFINITIONES GENERALES]. 6.  In primis, cum felicis recordationis Benedictus Papa XII, *etc. ut anno* 1406, *n° 6*, *et in fine additur* : Contributionem sex millium modo et forma ac pro causis quibus anno praecedenti, personis Ordinis universi imponit praesens Capitulum generale. 7.  Ad requestam… *etc. ut in anno* 1406, *n° 8*. 8.  Pro defendendis libertatibus Ordinis… *etc. ut in anno* 1406, *n° 21* *et additur* : Nihilominus si per ipsius domini Pontigniaci disertam industriam possint ambae partes quoquomodo pacificari de praemissis controversiis absque figura iudicii, eidem per dictum generale Capitulum pax committitur reformanda. [DIFFINITIONES SPECIALES]. 9.  Abbatis de Bellavalle petitionem admittens generale Capitulum, qua requirit cum fratre Stephano de Grayaco monacho suo, qui quasi per novem hebdomadas apostatavit per saeculum vagabundus, super quo poenitentiam sibi iniunctam humiliter peregit, gratiose dispensari, ut hiis non obstantibus ad omnes actus Ordinis legitimos promoveri valeat, conceditur ut ad omnes gradus, status et honores Ordinis legitimos et pristinos admittatur, abbatiatu nihilominus secluso. 10.  Ad idem fiat pro fratre Ioanne de Vitreyo monacho monasterii de Caroloco, qui apostatavit per quindenam vel circiter, super quod poenitentiam sibi iniunctam humiliter peregit. 11.  Abbati Curiae Dei committitur per generale Capitulum, quatinus abbatem de Loco regio sibi associatum in ultimo elapso Capitulo ad habendum secum et mittendum Parisius unum scolarem cum expensis communibus, prout in diffinitione anno lapso facta plenius continetur, cum suis clausulis universis, coerceat et compellat. 12.  Ad idem conceditur abbati Cariloci ut coerceat abbatem Altaeripae. 13.  Ad idem conceditur abbati Bellaevallis ut coerceat coabbatem suum de Lococrescenti. 14.  Ut promoveatur ad omnes status, et honores Ordinis, seclusa dignitate abbatiali, frater Henricus de Metis olim monachus Cistercii, dispensatur per generale Capitulum, non obstante apostasia quam incurrit per quinquennium ad saeculum discurrens vagabundus. 15.  Ad idem conceditur fratri Theobaldo de Lingonis monacho Theoloci, qui apostatavit ab Ordine fere per biennium, regulari habitu dimisso. 16.  Cum alias per generale Capitulum dispensatum extiterit cum fratre Ioanne de Romeromonte, monacho de Bethania, ut non obstante quod suspensus fuerit ab abbate suo de latrocinio nec convictus, propter quod extitit incarceratus, deinde ruperit carceres, et apostataverit ab Ordine per decem dies vel quasi, de et pro quibus poenitentiam condignam peregit, ad omnes status, gradus et honores legitimos restitueretur citra tamen abbatiatum, dictam gratiam, suis meritis exigentibus, amplians idem Capitulum, etiam ad abbatialem dignitatem admittit decernit, si casus se offert et merita suffragentur. 17.  De Prulliaco, de Valle lucenti et de Buzeyo monasteriorum abbatibus et eorum cuilibet committitur per generale Capitulum, quatinus per censuram Ordinis et alia iuris remedia omnes personas Ordinis utriusque sexus quas repererint monasterio Pontigniaci vel personis ipsius teneri vel efficaciter obligatas esse per litteras vel alia legitima documenta, coerceant ad satisfactionem plenariam viriliter et compellant. 18.  Ad idem fiat pro monasterio Claraevallis, et ponantur iudices domini de Pontigniaco, s. th. pr., et de Morimundo ac de Regalimonte, s. th. pr., et de Crista monasteriorum abbates. 19.  Ad idem fiat pro monasterio Morimundi, et sint iudices de Claravalle, s. th. pr., et de Crista monasteriorum abbates. 20.  De emendatione morum fratris Iacobi de Auzevilla, monachi monasterii de Insula Barrensi, generali Capitulo per abbatem Clarifontis relata, idem Capitulum generale certificatum praedicto fratri Iacobo indulget, ut non obstante quod a quatuor annis citra, quadam animi levitate motus sine licentia extra monasterii metas semel cum habitu pernoctaverit, et consortium tunc intraverit quorumdam suorum sociorum et aliorum scolarium dissolutorum, ad omnes actus Ordinis legitimos promoveri valeat et assumi etiam abbatiatum. 21.  Si abbati Fontis Danielis, s. th. pr., et cellerario Sancti Bernardi Parisiensis vel eorum alteri alterum non expectante, constiterit abbatissam de Fonte Guerardi teneri fratri Guillelmo Memient, monacho de Voto, suo confessori in aliqua pecuniae summa pro suis salariis, mutuo et aliis expensis pro ipsa factis per dictum suum confessorem, et ad suam requestam, suadente iustitia coerceant et viriliter compellant ad satisfactionem plenariam de praemissis. 22.  Similiter eisdem committitur pro fratre Guillelmo Fanavoris, confessore dicti monasterii monialium, et compellant dictam abbatissam ad plenariam satisfactionem. 23.  Reformationem monasterii de Fontanis albis, in quo regulares observantiae, prout generalis Capituli pervenit ad aures, pene penitus ruinantur, de Savigniaco et de Fonte Danielis, s. th. pr., monasteriorum abbatibus committit idem Capitulum cum omnimoda ipsius Capituli potestate et clausulis opportunis et rationabilibus, tam in capite quam in membris, requisitis. 24.  Si repererit abbas de Crista per legitima documenta vel alias abbatem Belliloci teneri vel efficaciter obligari fratri Ioiffredo, quondam monasterii de Belloloco abbati, in certa pecuniae summa, tam ratione pensionis sibi per patrem abbatem assignatae quam certarum aliarum causarum, ad satisfactionem plenariam per censuram Ordinis coerceat et compellat. 25.  Abbatis et conventus Vallis crescentis petitionem admittens generale Capitulum, sibi dari licentiam tradendi in emphiteosim perpetuam et ad censum annuum quasdam possessiones modici caloris ad dictum monasterium spectantes, quae forent aliis fructuosae, abbati Bonae vallis, ut de praemissis veritate comperta det eis licentiam et faciat quod rationis fuerit in praemissis. 26.  Cum alias per generale Capitulum facta fuerit quaedam diffinitio et anno 1396 confirmata, dictum generale Capitulum ratificat et confirmat in modum qui sequitur : et est talis : Abusum horribilem… *etc. ut in anno* 1401, *n° 9* *usque*  Resideant vel existant . *Deinde additur* : Quam diffinitionem publicari generaliter per partes et provincias ordinat, praecipit praedictum generale Capitulum pariter et iniungit in virtute sanctae obedientiae, et ad hoc faciendum specialiter deputat abbates infrascriptos, videlicet abbatem Savigniaci per totam Normanniam, Britanniam et partes adiacentes ; abbates autem de Grandisilva et de Gimundo per totam linguam occitanam, delinquentes corrigant et viriliter rebelles citent ad proximum Capitulum generale. 27.  Committitur abbati de Curia Dei per generale Capitulum quatinus, informatione praehabita, si transactiones, conventiones et pacta factae et facta inter abbatem et conventum de Pratea, et nobilem virum dominum Galeherum militem, dominum de Passato, cedent ad dicti monasterii de Pratea utilitatem et commodum, ipsas auctoritate Capituli generalis, si et in quantum de iure procedunt, ratificet et confirmet, nam super hoc suam conscientiam onerat Capitulum memoratum.
Anno Domini millesimo quadringentesimo octavo, statuta sunt haec apud Cistercium in Cisterciensis Ordinis Capitulo generali. ORATIONES. 1.  Pro universali unione totius sacrosanctae matris Ecclesiae, et pro omnibus et singulis dominis praelatis, et curam animarum habentibus, et pro religiosis omnibus maxime Ordinis nostri, dicantur tres missae, una videlicet de Spiritu Sancto, altera de Sancta Cruce, tertia de Beata Virgine in singulis monasteriis Ordinis universi. 2.  Pro serenissimo… *etc. ut in anno* 1401. 3.  Pro burgensibus… *etc. ut in anno* 1401. 4.  Pro pace… *etc. ut in anno* 1401. 5.  Pro felicis… *etc. ut in anno* 1401. [DIFFINITIONES GENERALES] 6.  Ad requestam… *etc. ut in anno* 1406, *n°* 8. 7.  Cum Ordo noster… *etc. ut in anno* 1402, *n°* 7, *sed procurator generalis non citatur inter receptores.* [DIFFINITIONES SPECIALES] 8.  De Caroloco et de Crista monasteriorum abbatibus et eorum cuilibet committitur per generale Capitulum, quatinus per censuram Ordinis et alia iuris remedia omnes personas Ordinis sexus utriusque quas repererint monasterio Morimundi vel personis ipsius teneri, vel efficaciter obligatas esse per litteras vel alia documenta legitima, coerceant ad satisfactionem plenariam viriliter et compellant. 9.  Committitur abbati Bonaevallis Viennensis dioecesis per generale Capitulum quod si repererit sororem Alesiam de Cricherello, monialem monasterii Bituminis, habuisse aliqua bona mobilia ipsius monasterii, ad restitutionem ipsorum eam compellat per censuram Ordinis in potestate Capituli generalis, Et si etiam repererit abbatem de Stamedio habuisse inventarium praedictorum bonorum dicti monasterii, dum vacabat, vel alias dictum abbatem coerceat per omnes iuris vias viriliter et districte ad restitutionem eorumdem. 10.  De Morimundo et de Charitate monasteriorum abbatibus et eorum cuilibet committitur per generale Capitulum, quatinus per censuram Ordinis et alia iuris et iustitiae remedia omnes personas Ordinis sexus utriusque, quas repererint monasterio Cariloci vel personis ipsius teneri vel efficaciter obligatas esse per litteras vel alia legitima documenta, coerceant ad satisfactionem plenariam viriliter et compellant. 11.  Ad idem fiat pro praedicto monasterio et ponatur iudex abbas Bellaevallis. 12.  Abbatis de Theoloco petitionem admittens generale Capitulum, qua requirit cum fratre Ioanne de Hugon, monacho, qui spatio fere octo dierum apostatavit per saeculum vagabundus, super quo poenitentiam sibi iniunctam humiliter peregit, gratiose dispensari, ut hiis non obstantibus ad omnes actus legitimos Ordinis promoveri valeat, conceditur ut ad gradus, status et honores Ordinis legitimos et pristinos admittantur, etiam si contingat ad abbatialem dignitatem, cum de suorum superiorum beneplacito processerit. 13.  Fratri Petro de Gilliaco, monacho de Stamedio, indulget Capitulum generale quatinus possit agere et defendere iura cuiusdam capellae fundatae in Bitunnis ad ipsum fratrem pertinentis, et constituere procuratorem seu procuratores loco sui ad agendum et defendendum dicta iura, licentia ad abbate suo proprio per se vel alium petita etiam non obtenta. 14.  Omnes et singulos abbates qui ad istud Capitulum generale venire tenebantur et non venerunt propter guerrarum turbines et alias miserias nunc exortas, praedictum generale Capitulum habet hac vice favorabiliter excusatos. 15.  Ad humilem supplicationem abbatis Altaesilvae, cum fratre Simone de Folcoringa monacho suo, qui per spatium fere quinquennii apostatavit per saeculum vagabundus, et *irregularitatem* dicto durante quinquennio se divinis immiscens incurrit, misericorditer dispensat generale Capitulum, ut hiis non obstantibus, quia poenitentiam sibi super hoc iniunctam humiliter et devote peregit, ad omnes Ordinis actus legitimos, gradus, status et honores, abbatiali dignitate tantummodo seclusa, promoveri valeat et assumi. 16.  Quia principis illustrissimi domini nostri Francorum regis nuper urgente mandato, super universali Ecclesiae concordia et Gallicanae praesertim atque Delphinatus disponendo regimine Parisius ad solemne regni concilium evocati noscuntur dominus Cistercii plurimique Ordinis ipsius abbates, nec diebus sumptibusque paucis poterit id expleri, attendens generale Capitulum quod non modo singularis cuiusquam monasterii sed totius Ordinis res agitur, pro expensarum eorumdem dominorum Cisterciensis abbatumque ceterorum Parisius hac de causa residentium sublevamen, subsidium octingentorum francorum pro semel dumtaxat imponit Ordini, committens eidem domino Cistercii reverenter iniungens quatinus de consilio et assensu dominorum Pontigniaci et Claraevallis vel eorum alterius quotas seu partes dictorum octingentorum francorum summam integrantes singulis monasteriis, tam monachorum quam monialium dicti Ordinis, in praedictis regno et Delphinatu locisque vicinis existentibus taxet, imponat, solutionis terminos praefingat et determinet secundum locorum facultates ; ipsas quoque per se vel per alium seu alios exigat, levet et recipiat distribuendas rationabiliter de praedictorum vel aliorum primorum abbatum consensu abbatibus supradictis, recusantes autem huiusmodi quotarum solutionem per censuram Ordinis coerceant auctoritate dicti Capituli, invocato, si opus fuerit, auxilio brachii saecularis. 17.  Cum secundum papalia et nostri Ordinis instituta omnes et singuli abbates Ordinis universi ad generale Capitulum sub certis poenis venire teneantur, et quamplurimi abbates Allemanniae et aliarum partium eidem adiacentium et vicinarum prope, suae salutis immemores a quamplurimis annis citra ad dictum Capitulum venire contempserunt, abbati Campensi dioecesis Coloniensis dictum Capitulum committendo praecipit et iniungit, quatinus omnes et singulos abbates consistentes ultra Rhenum in partibus Vesphaliae, Frisiae, Brabantiae, Saxoniae, Thuringiae, Misniae, Prussiae, et in omni provincia Coloniensi, per se vel per alium seu alios, ad hoc per ipsum abbatem Campensem substituendum vel substituendos, hortatur peremptorie ad proximum futurum Capitulum generale anno futuro, Domino concedente, in Cistercio celebrandum, compellendo eosdem ad hoc per censuram Ordinis et depositionis ab abbatiali dignitate, et alia iuris remedia, prout eidem vel eisdem visum fuerit expedire. 18.  In simili forma, sicut hic supra, dictum Capitulum generale committit abbati de Mullebruno Spirensis dioecesis, ut citat omnes abbates per Sueciam, Austriam, Styriam, Bohemiam, Hungariam et in aliis partibus eisdem coadiacentibus et vicinis. 19.  In simili forma dictum Capitulum generale committit abbati Sanctae Trinitatis de Brundulio, Clusiensis dioecesis, ut citet abbates per Lombardium, per Dalmatiam, Ystriam, et aliis partibus eisdem coadiacentibus et vicinis. 20.  Cum abbates Frisiae Ordinis Cisterciensis monasteriorum dictorum quamplurimis annis minus provide a Capitulo *subtraxerunt* generali singulis annis in Cistercio celebrato, ob quod tam ipsi quam eorum subditi utriusque sexus excommunicationis, suspensionis, et interdicti sententias damnabiliter incurrerunt, ex quibus irregularitatis notam contraxerunt, Capitulum igitur generale in Cistercio celebratum committit abbati de Sancto Benedicto in Frisia ut confessionibus abbatum in Frisia et utriusque sexus religiosorum sibi et ipsis commissorum diligenter auditis eis absolutionis beneficium impendat et auctoritate Capituli generalis a sententiis, si quas incurrerunt, absolvat et super irregularitatis nota misericorditer dispenset. 21.  Capitulum generale committit abbati Claricampensi terrae Frisiae in Traiectensi dioecesi, quod misericorditer auctoritate dicti Capituli dispenset cum fratribus Gerlzone et quodam alio suae domus nunc conversis, ut non obstante quod alias solemniter in habitu monachali fecerunt professionem, quod remaneant conversi et suo Creatori iuxta Ordinis instituta sedulum impendant famulatum. 22.  Capitulum generale cum fratre Siardo, monacho Claricampensis monasterii, misericorditer dispensat super sententiis excommunicationis et interdicti quas incurrit per apostasiam vel alio quocumque modo et secum super irregularitatis nota exinde contracta, misericorditer dispensat restituens eidem ordinis sacerdotalis executionem. 23.  Capitulum generale concedit abbati Campensi auctoritatem dispensandi super esu carnium cum confessoribus quos deputaverit suis monasteriis monialium, toties quoties sibi visum fuerit expedire in locis ad hoc deputatis. 24.  Capitulum generale volens abbati de Sancto Benedicto in Frisia quia humiliter se Capitulo subdidit, facere gratiam specialem, ut confessori monialium in Middana, Ordinis nostri Cisterciensis, quem pro tempore deputavit, eisdem valeat licentiam impertiri comedendi carnes in loco sibi ad hoc specialiter deputando. 25.  Generale Capitulum concedit licentiam fratri Henrico de Olduiboic, monacho professo in Adebeto Monasteriensis dioecesis, qui cum sui animi *quiete* et sana conscientia in dicto suo monasterio stare nequiverit, ut ad aliud monasterium Ordinis nostri, ubi non prohiberetur reddere vota cui distinxerunt labia eius, et professione ibi facta, ipsum absolvimus ab obedientia prioris sui abbatis, prius tamen licentia a dicto suo abbate humiliter petita quamvis non obtenta. 26.  Ne frater Petrus de Dompnovillari, monachus de Aureavalle, materiam habeat ulterius per saeculum evagandi, ad dictum monasterium absolutum per generale Capitulum a sententia excommunicationis quam incurrerat occasione apostasiae, et dispensatum super irregularitate quam similiter incurrerat immiscendo se divinis, remittit idem Capitulum generale praecipiendo abbati dicti loci in virtute sanctae obedientiae et sub excommunicationis poena, et aliis poenis quibus potest dictum Capitulum, quatinus dictum fratrem Petrum in dicto suo monasterio recipiat et caritative tractet secundum Ordinis disciplinam, nullam penitus eidem propter praemissa molestiam inferendo. 27.  Controversiam extantem inter fratrem Urbanum de Insula Barrensi ex una parte, et fratrem… (*locus vacuus*) Morella monachum de Caherio parte ex altera, et pro eo quod eorum quilibet se asserit abbatem monasterii de Castellione Verdunensis dioecesis, super quibus per abbatem Trium fontium, patrem abbatem dicti monasterii, ambae partes remissae et citatae fuerunt ad istud generale Capitulum peremptoris et personaliter. Dictus frater Urbanus in dicto Capitulo personaliter comparuit munitus sufficienter illis quae pro tuitione iuris sui facere videbantur, alio per procuratorem minus sufficienter fundatum comparente. De Sancto Benedicto in Vepria et de Caladia monasteriorum abbatibus coniunctim dictum Capitulum committendo *districte* praecipit et iniungit, quatinus dictas partes coram ipsis, ubi eis videbitur expedire, citent, et de iure utriusque partis cum consilio peritorum cognoscant et quem repererint ius habere in dicto monasterio tribuant in dicti Capituli plenaria potestate ; alteram partem et omnes alios quoscumque ad hoc contradictores et rebelles per censuram Ordinis compescentes omni appellatione postposita viriliter et districte. Et si aliquis ipsorum de abbatiatu contendentium, qui per vos adiudicatus fuerit non habere ius in abbatiatu dicti monasterii, aliquid de bonis dicti monasterii subtraxerit, aut alias minus iuste distraxerit, illum ad restitutionem eorumdem compellant per censuram Ordinis, auctoritate dicti Capituli generalis. 28.  Cum ad requestam abbatis de Campania fuerit citatus abbas Septem fontium ad istud praesens generale Capitulum, praedictus abbas Septem fontium comparuit personaliter, alio minime comparente… (*sic desinit ms.*).
Anno Domini millesimo quadringentesimo nono, statuta sunt haec apud Cistercium in Cisterciensis Ordinis Capitulo generali. ORATIONES. 1.  Pro sanctissimo in Christo patre ac domino domino Alexandro divina Providentia Papa V nunc gratias Altissimo universalem Ecclesiam gubernante, et pro… *etc. ut in anno* 1401. 2.  Pro serenissimo… *etc. ut in anno* 1401. 3.  Pro burgensibus… *etc. ut in anno* 1401. 4.  Pro pace… *etc. ut in anno* 1401. 5.  Pro felicis… *etc. ut in anno* 1401. [DIFFINITIONES GENERALES]. 6.  Editas anno praeterito in Capitulo generali diffinitiones omnes et singulas ratificat et approbat praesens Capitulum pariter et confirmat. 7.  Item, cum Ordo noster… *etc. ut in anno* 1402, *n° 7*, *et additur inter contributionum receptores* : Ac per totam Italiam procurator Ordinis in romana Curia generalem. 8.  Ad requestam… *etc. ut in anno* 1406, *n° 8*. 9.  Ab requestam abbatum de Campo et de Herdhehusen omnes et singulos abbates Allemanniae, etc., qui personaliter ad praesens generale Capitulum citati fuerunt quavis de causa favorabiliter habet idem Capitulum excusatos ista vice, ac eorum de Campo et de Herdhehusen cuilibet datur potestas eligendi confessorem, qui eosdem absolvere valeat a quibuscumque sententiis incursis a remanentiis praeteritis, citando eos omnes et eorum singulos sub poenis in papalibus et Ordinis statutis contentis ad sequens immediate futurum Capitulum generale. [DIFFINITIONES SPECIALES]. 10.  Abbati Trium fontium, patri abbati immediato monasterii Aureaevallis, per generale Capitulum committitur, quatinus per se vel per alium auctoritate ipsius Capituli puniat iuxta Ordinis instituta fratrem Petrum Trompet, monachum monasterii Aureaevallis, super et de suis excessibus patratis, ut dicitur, malitiose falsificando litteras et sigillum proprii abbatis et apostatando quasi per quinquennium, habitu religionis derelicto, celebrandoque in saeculo, et mulierem suspectam de qua duos infantes habuit, publice secum tenendo. Et adeo sic eum corrigat iusto disciplinae rigore, quod aliis veniat in terrorem. 11.  Abbatis et conventus de Eberbaco petitioni annuens generale Capitulum, gratiose concedit ut pro redimendis ducentis et viginti florenis renensibus annui census, vendere possint cuidam strenuo militi Ioanni Camerario de Torrachio, alias de Dalbuch cognominato, super hoc tractatum inire volentes, centum et viginti quinque florenos renenses annui census pro summa et pretio duorum millium et quingentorum florenorum, et quidquid in, de, et propter hoc tractaverint, nisi aliud canonicum obsistat, tenore praesentis diffinitionis approbat, confirmat et ratificat Capitulum memoratum. 12.  Domino Claraevallis, s. th. pr., committitur per generale Capitulum, ut quam citius poterit ad monasterium de Caherio personaliter accedens, inquirat diligenter an traditio ad censum et in emphiteosim perpetuam cuiusdam domus quam habent in civitate Catalaunensi, vocatae hospitium ad magnam vaccam, facienda cum diminutione antiqui census prout iam tractaverunt cum Simone Hatet, burgensi Catalaunensi, abbas et conventus dicti monasterii de Caherio, eisdem sit utilis et fructuosa et quidquid super hoc repererit, sequenti anno referat Capitulo generali. 13.  Cum sorore Margareta La Coquelette, moniali monasterii de Claromarisco Rhemensi, quae apostatans per aliqua tempora extitit convicta pluries de carnali contagio, puerperiis subsecutis, de quibus tamen sibi exinde iniunctam poenitentiam devote peregit, misericorditer per generale Capitulum dispensatur, ut hiis non obstantibus ad omnes gradus, status et honores Ordinis legitimos, citra tamen abbatiatum, admitti valeat, si sua merita in posterum suffragentur. 14.  Licet, diaboli suadente malitia, frater Ioannes de Sougo, monachus Longipontis, conspirationis in dicto monasterio dudum factae tamquam male consulens adhaeserit erroribus, verumtamen quia rediens ad cor poenitentis devote peregit eidem iniunctam poenitentiam, prout generale Capitulum per suum abbatem extitit informatum, hiis non obstantibus ut ad omnes Ordinis gradus, status et honores admitti valeat, eidem fratri Ioanni per dictum generale Capitulum de gratia speciali conceditur, abbatiali nihilominus dignitate seclusa. 15.  Ad petitionem abbatis et conventus monasterii de Signiaco gratiose dispensatur cum fratre Ioanne de Calonia suo conmonacho, ut non obstante apostasia quam incurrit quasi per mensem discurrendo per saeculum, regulari habitu derelicto, ad omnes gradus, status et honores Ordinis legitimos admittatur, citra tamen abbatialem dignitatem. 16.  Ut cum suis monachis et conversis in foro conscientiae dispensandi potestatem habeat, et eos absolvendi a quibuscumque sententiis et casibus generali Capitulo reservatis, abbati de Eberbaco per quatuor annos sequentes et continuos dictum Capitulum tribuit potestatem. 17.  Ad petitionem abbatis et conventus monasterii Eberbacensis, qua requirunt ut pro alleviatione et redemptione grandium debitorum detur eis licentia vendendi aliqua bona immobilia minus eidem monasterio utilia, usque ad summam et valorem quatuor millium florenorum, abbati de Hemmerode committitur per generale Capitulum, quatinus ad dictum monasterium Eberbacense personaliter accedens, inquirat quae bona immobilia vendere intendunt nominatim expressata in litteris, et sequenti anno referat quae repererit ipsi Capitulo generali. 18.  Abbati Signiaci conceditur per generale Capitulum licentia eligendi pro se confessorem idoneum in Ordine, quem decreverit, qui semel dumtaxat eum absolvere possit de omnibus et singulis casibus ipsi Capitulo reservatis. 19.  Dispensatur misericorditer per generale Capitulum cum fratre Gerardo de Vitriacocastro, monacho de Cheminione, qui quasi per unum mensem apostatavit, ut hoc non obstante ad omnes actus, gradus et status, cum honoribus Ordinis legitimis admittatur, abbatiatu dumtaxat excluso. 20.  Si de consensu abbatis et conventus monasterii de Cheminione processerit et voluntate, dispensatur misericorditer cum fratre Petro de Iusseyo, suo conmonacho, cum quo fuit alias dispensatum, non obstante apostasia quam incurrit, qui per unum annum in saeculo vagabundus, hanc gratiam amplians generale Capitulum, etiam ad abbatialem dignitatem concedit admitti, si sua merita suffragentur. 21.  Ut de tractatu habito inter abbatem et conventum de Albaripa super quadam domo quam habent in civitate Trecensi sibi modicum fructuosa, et Humbertum Legnisiae et uxorem eius *Guillelmetam,* se diligenter informet dominus Claraevallis, s. th. pr., an traditio dictae domus in emphiteosim perpetuam sit eidem monasterio fructuosa, ordinatur per generale Capitulum, cuius veritate comperta, litteras super hoc confectas auctoritate Capituli generalis ratificet, approbet et confirmet. 22.  Ad petitionem abbatis et conventus de Roseriis confirmantur per generale Capitulum litterae eorum sigillis sigillatae, continentes in substantia traditionem cuiusdam peciae terrae pro censu annuo septem solidorum stephanensium. 23.  Dispensatur misericorditer per generale Capitulum cum fratre Adam de Sancto Desiderio, monacho Trium fontium, si conventus consenserit, ut non obstante apostasia quam incurrit per 15 dies in saeculo vagabundus, ad omnes actus Ordinis legitimos etiam abbatialem dignitatem promoveri valeat et assumi. 24.  Ad petitionem abbatis et conventus monasterii de Barbello restituitur ad omnes status et gradus Ordinis legitimos, citra tamen abbatiatum, frater Guillelmus de Sancto Audreno, suus conmonachus, qui una vice quasi per spatium trium mensium in habitu regulari per saeculum vagabundus apostatavit. 25.  Cum alias fuerit misericorditer dispensatum cum fratre Hugone de Ysdino, monacho monasterii de Vallibus Sernaii, per generale Capitulum ut ad omnes status, gradus et honores Ordinis legitimos, citra tamen abbatiatum, admitti valeret, apostasia non obstante quam incurrerat discurrendo per saeculum quasi per unum annum in habitu saeculari, idem Capitulum generale ampliando praedictum fratrem Hugonem ad omnes status, gradus et honores Ordinis legitimos etiam ad abbatiatum admitti vult, si sua merita suffragentur in posterum, de gratia speciali. 26.  Misericorditer dispensatur per generale Capitulum cum fratre Ioanne de Blesia, monacho de Cheminione, ut ad omnes status, gradus et Ordinis honores legitimos admitti valeat, secluso abbatiatu, non obstante apostasia quam incurrit per spatium duorum annorum cum dimidio vel quasi, regulari habitu temere derelicto. 27.  De Moroliis et de Sancto Leonardo monasteriorum abbatibus committitur per generale Capitulum et eorum cuilibet, quatinus ad restitutionem bonorum mobilium quae secum apportavit indebite nunc abbas Gratiae Dei, dum assumptus fuit et translatus de monasterio Beatae Mariae de Charone ad praefatum monasterium de Gratia Dei, auctoritate Capituli generalis et per censuram ecclesiasticam et Ordinis ac alia iuris remedia coerceant et compellant. 28.  Per generale Capitulum alias habilitatus ad omnes status Ordinis legitimos, abbatiatus, prioratus, cellerariatus officiis dumtaxat exceptis, frater Ioannes de Bruerio, monachus Bellaevallis, gratiam amplians, si de saniori conventus parte beneplacito voluntatis processerit, etiam ad abbatialem dignitatem admitti valeat, si sua merita suffragentur in posterum, praefatum Capitulum generale permittit. 29.  De Campo, de Herdehusen, et de Corona Beatae Mariae monasteriorum abbatibus separatim conceditur per generale Capitulum, de gratia speciali, facultas et auctoritas hac vice dumtaxat, cum ad propria redierint, cum sibi subiectis utriusque sexus conventibus dispensare et absolutionem impertiri in, de, et super casibus omnibus et singulis ipsi Capitulo reservatis. 30.  Propter viarum varia discrimina et nimiam distantiam de Campo, de Herdehusen et de Corona Beatae Mariae monasteriorum abbatibus gratiose dispensatur, et de gratia speciali conceditur eisdem, quod remaneant et non veniant ad generale Capitulum annuatim, dehinc ad tres annos exclusive. 31.  Ad humilem supplicationem abbatis de Herdehusen dispensatur gratiose cum fratre Ioanne de Nym, monacho Campi Sanctae Mariae, ut non obstante apostasia, quam incurrit ex eo quod ultra sibi praefixum terminum extra suum monasterium per unam diem remanserit, ad omnes gradus, status et honores Ordinis legitimos, etiam abbatialem dignitatem admitti valeat et assumi, si sua merita in posterum suffragentur. 32.  Super apostasia et nota irregularitatis quas incurrit divina celebrando in saeculo per biennium frater Hartuicus, monachus monasterii de Bredelaria, dispensatur misericorditer ad humilem supplicationem abbatis de Herdehusen, ut hiis non obstantibus ad omnes gradus, status et honores Ordinis legitimos admittatur, de gratia speciali. 33.  Licet frater Gaspar, monachus de Armentaria, sui prioris correctiones reformidans, sine licentia proprii abbatis monasterii, habitu regulari non derelicto, et per summi poenitentiarii licentiam Romae in monasterio Sancti Anastasii per biennium vel quasi, moram traxerit ; quia vero poenitentia ductus ad proprium monasterium vult reverti, per generale Capitulum tam misericorditer agitur cum eodem, quod si infra proximam Domini Nativitatem ad praefatum suum monasterium reversus fuerit, praemissis non obstantibus ad omnes status, gradus et honores Ordinis legitimos promoveri suis meritis exigentibus valeat assumi. 34.  De Clarocampo et de Sancto Bernardo in Frisia monasteriorum abbatibus per generale Capitulum committitur, ut quam cito poterunt ad monasterium de Sancto Benedicto in Frisia personaliter accedentes inquirant ibidem, an cuiusdam suae grangiae sibi, ut abbas loci asserit, inutilis alienatio, ut in maius utile commutetur, sit eidem monasterio fructuosa ; cuius rei veritate comperta referant anno futuro in Capitulo generali. 35.  Abbatis de Sancto Benedicto in Frisia votis supplicibus annuens generale Capitulum, cum suis monachis fratribus, videlicet Sibrando et Ioanne de Boyringia, quorum primus per quatuor menses et alter per duos menses apostataverunt, misericorditer dispensat et concedit, ut hiis non obstantibus ad omnes status, gradus et honores Ordinis assumi valeant si sua merita suffragentur. 36.  Ut in suo monasterio monialium carnibus uti valeat abbas de Sancto Benedicto in Frisia, et etiam monachi et conversi degentes ibidem, per statuta docetur papalia, et si opus fuerit ex abundanti permittitur et conceditur de speciali gratia per Capitulum generale. 37.  Conceditur per generale Capitulum abbati de Sancto Benedicto in Frisia facultas et licentia eligendi sibi confessorem unum de suis monachis quem decreverit, qui eum absolvendi in et de singulis et omnibus casibus ipsi Capitulo reservatis habeat potestatem. Idem similiter conceditur eidem abbati videlicet quod semel tantum omnes sibi subiectos et conversos de praefatis casibus absolvere possit, auctoritate Capituli generalis. 38.  Cum fratribus Henrico Oldarboch et Frederico de Huda, monachis de Sancto Benedicto in Frisia, per generale Capitulum misericorditer dispensatur ut non obstante quod apostataverint in habitu Ordinis unus per semiannum, et alius per tres dies, ad omnes status, gradus et honores Ordinis legitimos, etiam abbatiatum promoveri valeant et assumi. 39.  Discretioni abbatis de Sancto Benedicto in Frisia per generale Capitulum committitur ut, salvis regulae documentis, si tenere silentium ipse cum suis monachis et ipsi monachi cum ipso existentibus in mensa vel itinere non valeant, transgressores non obliget ad culpam, sed aliquam infligat more Carthusiensium poenam temporalem. 40.  Reformationem omnium et singulorum monasteriorum utriusque sexus omniumque et singularum personarum nostri Cisterciensis Ordinis in tota Frisia per continuum triennium committit generale Capitulum abbatibus de Clarocampo et de Sancto Benedicto in Menterna, et in casu quo dictus de Clarocampo vacare non posset vel nollet, secundum statuta Ordinis procedere liceat abbati de Sancto Benedicto alium abbatem loco illius de Clarocampo vel monachum nostri Ordinis ad hoc idoneum subrogare, praecipiens eisdem dictum Capitulum et iniungens quatinus ad ipsa monasteria… *etc.*, ac etiam in monasteriis monialium de Assen et de Essen Traiectensis dioecesis, secundum Deum, papalia et nostri Ordinis instituta, dans auctoritatem et plenariam potestatem dictis abbati de Sancto Benedicto et fratri Balduino monacho monasterii de Floridocampo requirendi, exigendi, levandi et recipiendi contributiones… *etc.* Et haec faciant… *etc.* Universis igitur… *etc. ut in forma consueta, cf. ann.* 1401, *n° 26*. 41.  Attendens generale Capitulum viarum discrimina et locorum distantias in diversis mundi partibus ubi nostri Ordinis monasteria situantur, ad quae non possent tute, commode aut sine periculis maximis accedere commissarii generalis Capituli contributionum Ordinis receptores ; eapropter non improvide constituit et ordinavit idem Capitulum in singulis provinciis et regnis infrascriptis contributionum Ordinis receptores hos solum et in solidum abbates qui sequuntur, videlicet in Vesphalia, Hassia, in partibus Rheni et circumvicinis, abbatem de Campo ; in Saxonia, Thuringia et Missina, abbatem de Riddageshusen ; in Suevia, Bavaria et Austria, abbatem de Ebraco ; in Bohemia, Polonia et Hungaria, abbatem de Pomutz ; in Prussia, Norvegia, Dania, Suetia, Slavia et Pomerania, abbatem de Doberan ; dans et concedens idem Capitulum… *etc.*, Et haec faciant… *etc.*, Universis igitur… *etc. ut in forma consueta*. 42.  Misericorditer dispensatur per generale Capitulum cum sorore Maria de Insulis, moniali monasterii de Groeninghes, ut non obstante castitatis violato proposito bis puerperio subsecuto, praesertim cum iniunctam sibi poenitentiam devote peregit, ad omnes gradus, status et honores Ordinis legitimos, citra tamen abbatialem dignitatem, promoveri valeat et assumi. 43.  Domino Claraevallis, s. th. pr., et abbatibus de Signiaco et de Valleclara, seu alteri eorumdem committitur per generale Capitulum, quatinus per censuram Ordinis et alia iuris remedia omnes personas Ordinis sexus utriusque, quas monasterio Longipontis vel personis ipsius teneri vel efficaciter obligatas esse repererint per litteras vel alia documenta legitima, ad satisfactionem plenariam coerceant et compellant. 44.  Ad idem fiat pro domino Claraevallis, et dentur iudices de Regalimonte et de Gardo, s. th. pr., de Crista et de Quinciaco monasteriorum abbates. 45.  Oculis intuens compassionis generale Capitulum monasterii Regalismontis lamentabilem destructionem in casuali ruina, proh dolor ! sui templi, ut efficacibus declaretur indiciis charitas Ordinis immensa, cum alter alterius onera supportando bonum proximi gliscens zelo benevolo doloribus condolet animi *languescentis* ; hinc est quod de subsidio nostri Ordinis pro unione sanctae matris Ecclesiae et aliis Ordinis oneribus in parte supportandis imposito, post satisfactionem completam primitus et antea factam dominis Ordinis qui Pisis fuerunt, abbati Caroliloci, s. th. pr., dicti subsidii receptori praecipit et iniungit idem Capitulum generale, quatinus ad reparationis opus ecclesiae seu templi Regalismontis 300 francos, et abbati de Rigniaco 70 in refusionem expensarum pro parte quas subiit in prosecutione libertatum Ordinis contra dominum episcopum Antissiodorensem, tribuat ex parte Capituli generalis. 46.  Reformationem omnium et singulorum monasteriorum omniumque locorum conventualium utriusque sexus et omnium et singularum personarum in tota Allemania, Bohemia, Polonia, Slavia, Hungaria et aliis partibus adiacentibus et vicinis, et maxime in monasterio de Lucella, consistentium nostri Cisterciensis Ordinis, quae, prout ad Capituli generalis audientiam pervenit, reformatione plurimum indigent, domino Morimundi et abbati quem secum evocare decreverit, ipsum Capitulum generale committit in ipsius generalis Capituli et dicti Ordinis quantum potest plenaria potestate ; eidem domino Morimundi committens dictum Capitulum quatinus per se vel per alium ad ipsa monasteria… *etc.* Concedit etiam eidem domino Morimundi auctoritatem et potestatem plenariam, abbatibus, abbatissis ac locis conventualibus praesidentibus sponte cedentibus et bene meritis pensiones moderatas, cameras et alias gratias talibus dari consuetas assignandi et concedendi ac rehabilitationes et quascumque alias gratias quae sunt in potestate dicti Capituli faciendi. De contributionibus Ordinis… *etc.* Absolvendi etiam personas regulares dictorum monasteriorum et locorum conventualium universas a quibuscumque sententiis, quae sunt in dicti Capituli potestate, et cum eis super irregularitatibus contractis, ut ipsum generale Capitulum potest, misericorditer dispensandi, adiecta nihilominus tali conditione quod abbates in isto praesenti Capitulo in diversis regnis et provinciis ad recipiendum et requirendum dictas contributiones deputatos sustinebit, auxilium eis impendet. Et si quas contributiones receperint, eisdem reddant computationem, et receptas contributiones sibi tradant, de quibus reddet in Capitulo rationem. Insuper confessiones omnium et singulorum abbatum, abbatissarum… *etc.* Et de confessoribus idoneis… *etc.* Omnes et singulos abbates ad mittendum scolares Parisius… *etc.* Et haec omnia… *etc.* Universis igitur… *etc.* Praesenti diffinitione seu concessione per continuum triennium in suo robore duratura. 47.  Ecce iam venit plenitudo temporis, in quo sacrosanctam matrem Ecclesiam ruinis deformatam veteribus, et diutinae desolationis attritam flagellis, sub sanctissimo patre domino nostro Alexandro Papa V, confractis iam duorum maiorum peccatorum et schismaticorum cornibus, unione reddita, respirare confidimus. Eapropter universos et singulos totius nostri Ordinis abbates, in quibuscumque mundi partibus constitutos, ad quos praesentis diffinitionis edictum pervenerit, ad anni immediate sequentis Capitulum generale, in quo quantum in Deo poterimus, super Ordinis reformatione vacare et intendere dignum erit, Capitulum praesens citat et evocat peremptorie et praecise. Abbates autem Ordinis qui ad praesens Capitulum non venerunt… *etc. ut in anno* 1401, *n° 6*. Solos autem et dumtaxat abbates infrascriptos : de Alpibus, de Sigilleriis, de Recluso, de Caladia, de Valloliis, de Ioyaco, de Valle Beatae Mariae, de Morolia, de Pratea, de Insula Barrensi, de Valle regis, de Belloprato, de Lyoncello, de Gardo, de Caricampo, de Fulcardimonte, de Frigidomonte, de Bullencuria, de Bonofonte, de Brolio Grollandi, de Valencia, de Fontemorum, de Buxeria Aeduensi, de Caritate, de Chalocheyo, de Bracella, de Landesio, de Claromonte, de Oliveto, de Eberbaco, de Hemmerode, de Stamedio, de Elantio, de Crista, de Vallibus in Ornesio, de Monasteriis in Argona, de Sancto Benedicto in Vepria, de Bitania, de Caroloco, de Escureyo, de Gratia Dei, de Tela, de Hesterbaco, de Loco Beatae Mariae, de Mortuomari, de Fontanis albis, de Bonavalle Pictaviensi, habet favorabiliter excusatos. 48.  Abusum detestabilem miserorum quorumdam Ordinis monachorum, qui quadam cupiditate damnabili excecati propriorum monasteriorum et sui Ordinis servitium relinquentes, ad mundi et hominum mundanorum servitium, cui renuntiaverunt, sicut canes ad vomitum revertentes, curis et parochiis saecularibus deserviunt, et efficiuntur curatorum servi et quoad hoc dioecesanorum subiecti curiis, qui in propriis monasteriis omnimoda libertate gauderent, extirpare cupiens generale Capitulum, universis et singulis totius Ordinis abbatibus in virtute sanctae obedientiae et sub gravissima Capituli generalis offensa inhibetur, ne de cetero cuicumque monacho licentiam tribuant de praedictis, omnes et singulos monachos quibus dederunt, audito praesenti statuto, revocent ad propria monasteria, ad quae si sine morae dispendio redire recusaverint, pro fugitivis habeantur et velut Ordinis contemptores firmis carceribus mancipentur usque nutum Capituli generalis. 49.  Cum alias per generale Capitulum facta fuerit quaedam diffinitio anno Domini 1396 confirmata, dictum generale Capitulum approbando ratificat et confirmat in modum qui sequitur et est talis : Abusum horribilem et hactenus inauditum *…etc. ut in anno* 1407, *n°* 25. *In fine* additur : Et ad faciendum specialiter deputat abbates infrascriptos, videlicet abbatem de Voto per totam Normanniam, Britanniam et partes adiacentes, abbates autem de Grandisilva et de Berdonis per totam linguam occitanam ; delinquentes corrigant, et viriliter rebelles citant ad proximum Capitulum generale. 50.  Ex decreto concilii solemnis Ecclesiae gallicanae Parisius novissime congregati, ad generale totius Ecclesiae Pisis nuper celebratum concilium proficisci iussus seu deputatus sumptibus sui Ordinis dominus Cistercii, cum pluribus de eodem Ordine abbatibus et magistris, pro taxandis levandisque stipendiis eiusdem domini et collegarum suorum quatuor primos et alios de Ordine quotquot commode potuit, convocavit abbates. Qui quidem super hoc Divione congregati praedicto domino Cistercii et abbati de Charitate simul 72 solidos pro die qualibet, domino Pontigniaci 54 ; domino Claraevallis, 54 ; ceterorum vero cuilibet 48 solidos parisienses taxaverunt. Pro quorum solutione dimidiam decimam in regno Franciae et locis vicinis imposuerunt, hoc adiecto moderamine quod si dictae mediae decimae receptae praedictorum stipendiorum pro tunc ignotam summam excederet de excessu distribuendo, si vero reperiretur esse minor, de supplendo defectu praesens Capitulum plenarie provideret. Eapropter attendens solerter ipsum Capitulum quod ad summam trium millium librarum parisiensium ascendunt praetaxata stipendia inclusis dependentiis et sumptibus colligendi, quodque secundum taxam decimae levatae pecunias pauperibus plerumque cedit in grande praeiudicium, aequitatem tollit, et nostris formaliter dissonat institutis, quod denique ex media decima colligi vix posset stipendiorum medietas, prout lucidius est ostensum, subsidium, et praedictam trium millium librarum summam imponit exigendam et levandam ab omnibus et singulis monasteriis et locis conventualibus tam monachorum quam monialium dicti Ordinis ubicumque citra Alpes situatis per abbatem Caroliloci, secundum taxationem seu distributionem quotarum per dictum Capitulum pro monasteriorum singulorum facultatibus factam, prout in confectis super hoc rotulis sub sigillis domini Cistercii et quatuor primorum plenius declaratur, committens et concedens idem Capitulum praedicto abbati de Caroliloco auctoritatem et mandatum speciale, dictum subsidium seu summam trium millium librarum parisinarum exigendi et recipiendi, quittandi de receptis, compellendi non solventes et eorum officiarios cuiuscumque gradus, sexus aut immunitatis existant per censuram Ordinis auctoritate concilii ecclesiae gallicanae praedicti atque praesentis Capituli. Ita tamen quod quidquid de praefata dimidia decima vel aequivalenti solutum iam fuerit de quota in dictis rotulis contenta integraliter defalcetur. Taxandi quoque quaslibet personas in Ordine praesidentiam obtinentes, quorum monasterium seu conventualia loca in dictis rotulis fuere taxata ; deputandi demum et renovandi receptores seu collectores, qui etiam deputandi seu committendi, et generaliter consimilem in praedictis habeant potestatem, invocandi nihilominus ad solutionis huiusmodi coercitionem, si opus fuerit, auxilium brachii saecularis. Soli autem abbati praedicto Caroliloci receptam inde pecuniam distribuendi et solvendi quibus debetur, auctoritatem tribuit memoratum Capitulum generale. 51.  Exposito generali Capitulo pro parte conventus monialium de Claravalle Metensi grandi earumdem incommodo in tenuitate fundationis, exilitate reddituum, bonorum mundanorum mobilium et immobilium penuria, procuratorum earum et gubernatorum stipendia ac importabiles sumptus, cum ipsae moniales quae a prima sui fundatione reclusae sint, nec liceat eisdem pro negotiis egredi ex quo sequitur quod nec parentes nec benefactores visitare neque victus necessaria, ad quae bona communitatis non sufficiunt, procurare valent, unde quamplurimae earum persaepe famis inedia cruciantur. Domino de Claravalle, s. th. pr., et de Morimundo monasteriorum abbatibus, qui praemissa noverunt, et eorum cuilibet in solidum auctoritate generalis Capituli committitur plenaria potestas, nonnullas de monialibus praedicti conventus de illis quae plures patiuntur defectus, ad conventus alios, ubi eisdem commodius videbitur transmittant commorandas, donec earum monasterium ad prosperiorem fortunam, vel aliter super hoc fuerit ordinatum ; proviso quod omnes illae quae in monasterio remanserint perseverent in reclusione solita. 52.  Cum fratres Radulphus Constantii, Ioannes Aleaume, inter se contendentes de monasterio de Brolio, ordinationi Capituli se penitus submiserint, etiam medio iuramento, renuntiaverintque omnibus appellationibus interiectis, abbati de Regalimonte, s. th. pr., ac priori studii Sancti Bernardi committitur omnimoda Capituli potestas se informandi ad plenum de et super dictorum contendentium iuribus, unicuique quod suum tribuendi, dictamque controversiam fine debito terminando, secundum Deum, canonicas sanctiones et nostri Ordinis regularia instituta. 53.  Accensamentum, admodiationem seu traditionem cuiusdam grangiae monasterii Bonaevallis Viennensis dioecesis, de Vacheria nuncupatae, una cum nonnullis dictae grangiae pertinentiis, ad certos annos et sub certis pactis et conditionibus in quodam instrumento publico recepto per manum magistri Guillelmi Curti iurati curiae domini archiepiscopi Viennensis contentis, de et super quibus abbas et conventus dicti monasterii, praesente domino Cistercii ac de eiusdem beneplacito unanimique consensu omnium, pro commodo et utilitate sui monasterii iam prius tractaverunt, generale Capitulum laudat, ratificat et confirmat, ac praedicto instrumenti praesentis confirmationis seu diffinitionis edictum vult affigi. 54.  Licet frater Petrus de Vezeto sacerdos monachus de Charitate, repromissae stabilitatis violato proposito, fere quindecim annorum spatio apostataverit, miscendo se temere in divinis, quia tamen infra dictum tempus dictus frater studio multisque virtuosis operibus mentem suam disposuit, adeo quod in studio Tolosano suis exigentibus meritis gradum baccalariatus adeptus est, Capitulum generale quod consuevit talibus misereri et parcere, ad petitionem abbatis proprii et conventus cum eodem dignum duxit misericorditer dispensandi, quod praemissis non obstantibus, ad omnes actus ordinis legitimos, abbatiatum etiam, si contigerit processu temporis, promoveri valeat et assumi, dum aliud canonicum non obsistat. 55.  Capitulum generale cultum divinum in Ordine ampliare desiderans quatinus multiplicatis intercessoribus Rex regum uberiorem gratiam largiatur, monasterium de Monte Nostrae Dominae in dioecesi Traiectensi noviter fundatum sub monasterio Campensi, una cum suis appenditiis, membris, grangiis et aliis quibuscumque nunc possidet, et auctore Domino iusto titulo processu temporis possidebit, secundum omnem praelaturae modum nostrique Ordinis institutiones salubres, ut dictum monasterium gaudeat de cetero libertatibus, privilegiis et immunitatibus Ordinis nostri a Sancta Sede Apostolica, imperatoribus, regibus et principibus concessis, ipsum nostri Ordinis consortio recipit, unit, incorporat et annectit. Dans et concedens idem Capitulum priori dicti loci qui nunc est, seu quicumque fuerit pro tempore, potestatem, auctoritatem et speciale mandatum praesidenti ibidem, corrigendi subditos, iura defendendi, negotia tractandi, regendi recta, et dirigendi indirecta, et alia universa et singula ad religionem spectantia custodire et fine debito terminandi. 56.  Sub ista forma incorporatur Ordini monasterium de Corona. 57.  Reverendissimi patris nostri domini Cistercii et venerabilis conventus sui petitionem reverenter suscipiens generale Capitulum, quatinus rationibus in eorum petitione contentis, quibus fidem indubiam adhibet generale Capitulum plenissimam de eisdem gerens fiduciam, concedit eisdem licentiam permutandi certos redditus ad monasterium suum et ad domum suam, quam habent in civitate Bisuntina spectantem, ad redditus alios aequivalentes viciniores ad utiliores eisdem, necnon dictam domum cum aliquibus vineis ad ipsam spectantibus ad redditus annuos atque perpetuos permutandi seu vendendi eadem, et pecuniam inde habitam in redditus annuos et perpetuos, et non alias nec aliter expendendi. 58.  Devolutam in praesenti generali Capitulo contentionis querelam inter duos competitores contendentes administrationem de monasterio Castellionis, Verdunensis dioecesis, domino Claraevallis, s. th. pr., et abbati de Tribus fontibus et eorum cuilibet in solidum, attento quod uterque eorum, quibuscumque appellationibus interiectis renuntiavit et medio iuramento stare promisit ad ordinationem omnimodam Capituli generalis, committit dictum Capitulum, quatinus audito causae merito ac iuribus et rationibus utriusque, culpabilem puniat, absolvat innoxium, et dictae controversiae finem imponendo, tribuat utrique prout merita seu demerita exegerint, in plenaria dicti Capituli potestate. 59.  Domino Claraevallis abbati, s. th. pr., de cuius circumspectionis providentia pleniorem fiduciam gerit generale Capitulum, committit et iniungit expresse ipsum Capitulum, quatinus vocatis et assumptis secum duobus abbatibus magistris in theologia de Ordine, quos eligendos decreverit, ad studium Ordinis Sancti Bernardi parisiensis personaliter accedens, ibidem auctoritate plenaria praesentis Capituli visitet et reformet, destituat et instituat, statuat et ordinet in omnibus et singulis membris, scolaribus et personis quocumque gradu, conditione seu praerogativa gaudeant, quaecumque pro bono spirituali et temporali, ac pro honestate studii et personarum, visitationis, reformationis, destitutionis, institutionis, correctionis et ordinationis beneficio noverit indigere. Universis autem dicti studii personis graduatis et non graduatis mandat et praecipit memoratum Capitulum sub suae salutis incommodo, quatinus in omnibus praemissis ac ea tangentibus dicto domino Claraevallis obediant humiliter et devote. Et est intentionis Capituli quod omnia et singula ad expensas studii compleantur. 60.  Reformationem omnium et singulorum monasteriorum utriusque sexus, omniumque et singularum personarum nostri Cisterciensis Ordinis in partibus Angliae, terris et dominiis serenissimorum principum dominorum regum Anglorum atque Scotorum subiectis, totoque ducatu Britanniae, videlicet in monasteriis illis quae a duobus annis citra reformata non fuerunt, committit per continuum triennium generale Capitulum domino de Pontigniaco abbati, s. th. pr., et abbati quem secum vocare et assumere decreverit de Ordine, eidem committens idem Capitulum et iniungens quatinus ad ipsa monasteria… *etc. ut in forma consueta* *(*ann.* 1401, *n°* 26)*. 61.  Ad requestam abbatis de Fonteneto, s. th. pr., Capitulum generale citat et citari praecipit per quemcumque abbatem seu officiarium Ordinis, qui super hoc requisitus fuerit, abbatem Escharleriarum ad immediate sequens Capitulum generale, videlicet ad *secundam* diem ipsius Capituli, et hoc peremptorie et praecise et sub sententiae excommunicationis poena, petitionibus praefati de Fonteneto quod iustum fuerit, responsurum, cum intimatione quod sive comparuerit sive non, contra ipsum procedetur, prout fuerit rationis. 62.  Abbati de Curia Dei committit generale Capitulum, ut ipse informatione recepta simpliciter et de plano, si traditio cuiusdam virgulti cum quadam masura seu materia modici valoris in censu comitatus Cenomanensis situatarum cum aliis confinibus in emphitheosim perpetuam monasterio de Pietate Dei prope Cenomanis, qui ista a Capitulo petierunt obtineri, foret utilis seu aliter fructuosa, et referat sequenti generali Capitulo. 63.  Ad compellendum abbatissam et conventum monasterii Sancti Antonii prope Parisius ad solvendum unum modium cum dimidio mistiolli et avenae ad mensuram Castronamtonis, quod abbati et conventui monasterii Sacrae cellae debent rationabiliter ratione certorum arreragiorum, de et super quibus parati sunt informare legitimo, deputantur per Capitulum et committuntur iudices de Barbello et de Vallelucenti monasteriorum abbates, et eorum quilibet in solidum. 64.  Committitur per generale Capitulum priori Montis Dominae Nostrae in Yselsten, Traiectensis dioecesis, potestas absolvendi ad dispensandi cum quodam fratre Thoma in omnibus et singulis casibus consistentibus in generalis Capituli potestate.
Anno Domini millesimo quadringentesimo decimo, statuta sunt haec apud Cistercium in Cisterciensis Ordinis Capitulo generali. ORATIONES. 1.  Pro sanctissimo in Christo patre ac domino domino Ioanne divina Providentia Papa XXIII, nunc gratias Altissimo universalem Ecclesiam gubernante, et pro dominis cardinalibus… *etc. ut in anno* 1401. 2.  Pro serenissimo… *etc. ut in anno* 1401. 3.  Pro burgensibus… *etc. ut in anno* 1401. 4.  Pro pace… *etc. ut in anno* 1401. 5.  Pro felicis… *etc. ut in anno* 1401. [DIFFINITIONES GENERALES]. 6.  Editas anno praeterito in generali Capitulo diffinitiones omnes et singulas ratificat et approbat praesens Capitulum generale pariter et *confirmat.* 7.  Item, cum Ordo noster*…**etc. ut in anno praeced*. 8.  Attendens generale Capitulum viarum discrimina et locorum distantias in diversis mundi partibus ubi nostri Ordinis… *etc. ut in anno praecedenti, n°* 41, *adduntur tamen vel mutantur sequentia* : in Suevia, Bavaria, et Franconia, abbatem de Lankheim ; … In Anglia, abbatem de Hayles in provincia Cantuariensi et abbatem de Melsa in provincia Eboracensi. In regno Scotiae, abbatem de Melros. Dans et concedens, *etc…* 9.  Ad requestam… *etc. ut in anno* 1406, *n° 8*. [DIFFINITIONES SPECIALES]. 10.  Compassivae miserationis oculos ad paupertatis angustias monasterii Fontis Sanctae Mariae in Sar quod propriis redditibus, obstantibus guerris et aliis infortuniis quibus gravissime opprimitur, nullatenus sustentari valet, de *Cedelicz* et de Aula regia monasteriorum abbatibus committitur quod si de paupertate antedicta eisdem legitime constiterit, vendendi de silvis coeduis et non coeduis eiusdem monasterii licentiam concedant, auctoritate Capituli generalis, prout eis visum fuerit opportunum, proviso quod pecunia de venditione huiusmodi silvarum habenda in aedificiorum reparationem debitorumque solutionem et non in usus alios convertatur. 11.  Abbatibus regni Bohemiae propter distantiam loci et viarum discrimina Capitulum generale concedit licentiam remanendi a dicto generali Capitulo usque ad tres annos, dum tamen unus aut duo ipsorum annis singulis cum contributionibus et excusationibus aliorum venire non omittant. 12.  Eodem modo concedit de Doberan et de Puro campo monasteriorum abbatibus usque ad decennium. 13.  Capitulum generale certis et rationabilibus ex causis permotum abbatem de Doberan a missione scolaris ad quodcumque Ordinis generale studium usque ad quinquennium habet favorabiliter excusatum. 14.  Abbati de Novo campo committit Capitulum generale, quod si sibi constiterit translationes et permutationes villarum et agrorum spectantium ad monasterium de Doberan per abbatem dicti loci fiendarum, fore dicto monasterio de Doberan utiles, confirmet, ratificet et approbet auctoritate Capituli generalis. 15.  Ad idem fiat pro domino Claraevallis, et dantur iudices de Morimundo, de Regalimonte, Ursicampo, s. th. pr., de Crista, de Quinciaco, monasteriorum abbates. 16.  Ad idem fiat pro domino Morimundi, et dantur iudices de Caroloco, de Campo et de Ebraco monasteriorum abbates. 17.  Ad idem pro domino abbate de Chasseignia, et datur iudex abbas Sancti Sulpitii. 18.  De Novocampo et de Buconia monasteriorum abbatibus committit Capitulum generale, quatinus cum dominus abbas Doberanensis asserit se et monasterium suum a fratre Ioanne olim abbate in Polpelyn multipliciter damnificatum fuisse, partibus evocatis faciat iustitiae complementum, auctoritate praedicti Capituli generalis. 19.  Abbatibus de Purocampo et de Novocampo committit Capitulum generale, quatinus si per fratrem Gosgalchum olim abbatem in Dargun repererint monasterium Doberanense fuisse damnificatum magnis pecuniarum summis, compellant illos de Dargun ad satisfactionem et restitutionem prout fuerit rationis, in plenaria Capituli potestate. 20.  Committitur domino abbati de Sancto Benedicto in Frisia, quatinus dispenset in monasteriis sibi traditis pro reformatione, cum personis illegitimis in Ordine receptis, ut in nostro Ordine remanere valeant, auctoritate Capituli generalis. 21.  Capitulum generale pietatis intuitu considerans tenuitatem et omnimodam paupertatem monasterii Novaecellae, a missione scolaris et a via Capituli per decennium habet dictum abbatem favorabiliter supportatum, dando abbati praefato licentiam renuntiandi honori et oneri monasterii sui, si propter corporis sui debilitatem aut aliam causam rationabilem eidem visum fuerit expedire. Conceditur etiam praefato abbati Novaecellae, Veteriscellae, de Bouch, de Gronenhoghen, de Sycheniis, de Doberluch, de Genna, de Leugu, de Coryn, de Paradiso, de Bleso, et de Velan monasteriorum abbatibus, quatinus ad eorum serenitatem conscientiarum et suorum subditorum habeant potestatem et auctoritatem dispensandi, absolvendi subditos, poenitentibus locum et habitum, tum rehabilitationem restituendi, et talia consimilia faciendi in casibus Capitulo reservatis usque ad decem annos ; confessorem eligendi qui ipsos absolvere valeat a quibuscumque casibus Capitulo reservatis quoties eis fuerit opportunum, in plenaria Capituli et Ordinis potestate. 22.  Patri abbati monasterii de Sycheniis committit generale Capitulum, quatinus si abbatem et conventum de Sycheniis repererit aliquas excommunicationis sententias aut etiam aliquam irregularitatem ratione incarcerationis cuiusdam sacerdotis incurrisse, cum ipsis dispenset et eos absolvat, si et in quantum commode possit fieri, auctoritate Capituli generalis. Si etiam dictus abbas et conventus de Sycheniis aliquam excommunicationem vel irregularitatem participando cum magno quondam ecclesiastico in praefato monasterio, praedictus pater abbas ipsos absolvere valeat auctoritate qua supra. 23.  Dispensatur etiam benigniter cum abbate et conventu de Sycheniis ad quinquennium, ut non teneantur scolarem mittere in quocumque Ordinis studio generali. 24.  Reformationem monasteriorum utriusque sexus regnorum Daniae et Norvegiae committit Capitulum ad triennium et etiam collectionem contributionum abbati de Sora in Dania. 25.  Reformatio et potestas dantur abbati de Alvastro in regno Sueciae. 26.  Reformationem monasterii monialium Stellae Mariae committit generale Capitulum patri abbati et abbati de Doberluch, districte iniungendo, quatinus quam citius poterint ad dictum monasterium se transferant, et quae ibidem corrigenda, reformanda, et emendanda repererint, ad Dei laudem, honorem Ordinis, et populi aedificationem emendent, corrigant et reforment in plenaria Capituli generalis et Ordinis potestate. 27.  De Ebraco, de Lankeim et de Valle Sancti Georgii monasteriorum abbatibus committit generale Capitulum infra duos menses postquam fuerint requisiti, discordiam et dissensionem ortam in monasterio de Alba inter abbatem depositum et abbatem noviter institutum et conventum, discutiant et fine debito terminent in plenaria generalis Capituli et Ordinis potestate. 28.  Ad tollendum conscientiarum scrupulum abbatis et conventus de Cenna formidantium ne sententiam excommunicationis aut irregularitatis participando et communicando cum fratre Nicolao Brugen converso, ac eidem consueta ministrando, incurrerint, dispensationem et absolutionem ipsorum committit generale Capitulum domino abbati Novaecellae, in plenaria Ordinis potestate. 29.  Capitulum generale misericorditer dispensat cum fratre Nicolao Victoris, monacho monasterii de Cenna, ut non obstante quod quadam die absque licentia septa monasterii sit egressus, et quamdam villam ingressus, dicta die ad monasterium tamen reversus, ad omnes nostri Ordinis status et honores valeat promoveri. 30.  Dispensatur etiam cum fratre Martino, monacho monasterii de Cedelitz sacerdote, citra abbatiatum. 31.  Idem fit cum fratre Henrico, monacho et sacerdote dicti monasterii, etiam ad abbatiatum inclusive. 32.  Idem cum fratre Ioanne dicti monasterii, monacho et sacerdote, citra abbatiatum. 33.  Idem cum fratre Procopio, monacho dicti monasterii et sacerdote, usque ad abbatiatum. 34.  Dispensatur super irregularitate cum fratre Theodorico, de monasterio Ruris regii Slesvicensis dioecesis, contracta pro manuum iniectione violenta in quemdam monachum presbyterum, et etiam quod fere per quinquennium habitu religionis dimisso per saeculum evagavit, missasque in tali statu celebravit, ut ad omnes Ordinis status et honores usque ad abbatiatum inclusive valeat promoveri. 35.  Reformationem monasterii de Bonofonte in Vasconia, in quo plura, prout ad Capituli generalis audientiam pervenit, asseritur reformanda, committit generale Capitulum de Grandisilva et de Berdonis monasteriorum abbatibus, eisdem praecipiens et iniungens quatinus ad dictum monasterium personaliter accedant… *etc…* citent abbatem dicti loci personaliter ad proximum Capitulum generale, mittantque statum dicti monasterii ex integro Capitulo memorato. 36.  Attentis gravibus et notoriis debitorum summis, quas monasterium Ursicampi tum pro vacuitate dicti monasterii, tum per occasionem aliorum plurium infortuniorum dicti loci ad praesens inevitabiliter solvere cogitur, vel damnis aliis maioribus et intolerabilibus subiacere, abbati et conventui dicti loci concedit generale Capitulum ut, usque ad valorem centum librarum parisiensium annui redditus ad vitam unius vel duorum coniunctim vel divisim, bona dicti monasterii mobilia et immobilia, vel parte ipsorum impignorare valeant et vendere, prout ad utilitatem dicti monasterii poterunt commodius invenire. 37.  Universos et singulos totius Ordinis abbates in quibuscumque mundi partibus constitutos, ad quos praesentis diffinitionis edictum pervenerit, ad anni immediate sequentis Capitulum generale, in quo quantum cum Deo poterimus, super Ordinis reformatione vacare et intendere dignum erit, Capitulum praesens citat et evocat peremptorie et praecise. Abbates autem Ordinis qui ad praesens Capitulum non venerunt… *etc. ut in anno* 1401, *n° 6*. Solos autem et dumtaxat abbates infrascriptos : de Fontemorum, de Fonte Danielis, de Claromonte, de Villanova, de Buxeria Andegavensi, de Claritate, de Persenia, de Campania, de Tyronello, de Fontanis albis, de Eleemosyna, de Curia Dei, de Moroliis, de Brolio Grolandi, de Insula Dei, de Chalocheyo, de Gratia Dei, de Albis petris, de Pratea, de Nigro lacu, de Landesio, de Barzella, de Furnesio, de Lioncello, de Fontibus, de Caladia, de Bellanda, de Rievalle, de Salleya, de Rigro, de Ruffordia, de Melsa, de Miravalle, de Holmo, de Bordesleya, de Viculongone, de Cumbromari, de Pypwell, de Ulchollia, de Svynemsobedo, de Sythstodo, de Valle Dei, de Cumba, de Tysbisdom, de Salcioya, de Veteri villa, de Ruth, de Gronenhaghen, de Sychemis, de Dobberluth, de Cenna, de Lenyn, de Coryn, de Paradiso, de Novo Dobberluth, de Velan, de Vallersclare, de Veteri cella, de Longoponte, de Fulcardimonte, de Ygniaco, de Amelungesbornensi, de Reynevelde, de Altacumba, de Altofonte, de Crista, de Clarofonte, de Belloprato in Lotharingia, de Escureyo, de Thela, de Belloprato Belvacensi, de Regalimonte, de Stamedio, de Alpibus, de Claroloco, de Ezenna, de Buch, de Dublomeli, de Sychem, de Sancto Nicolao in Grunenhem salnansi, de Sameritz, de Coryn, de Insula Barrensi, de Henyn, de Benedictione Dei, de Villa longa, de Helnis, de Mortuomari, de Porta, de Lioncello, de Brinnebat, de Alba, de Trizagio, de Sancto Leonardo, de Ebrach, de Fonte salutis, de *Bildhusen,* de Altofonte, de Gratia Sanctae Mariae, de Ebrac, de Vildhusen, de Barbello, de Valle Beatae Mariae, de Insula Reorum, de Plas, de Pomutz, de Altovado, de Sancta Corona, de Vegiado, de Ossetlz, de Zaar, de Aula regia, de Stalio, de Sacrocampo, de Vizobbitz, de Albiniaco, de Alvastro, de Raruy, de Staba, de Rivo Sanctae Mariae, de Novocampo, de Darguini, de Hilda, de Stolp, de Hyddensée, de Ralconia, de Doberan, de Parvocampo, habet favorabiliter excusatos. 38.  Subsidium trium millium librarum parisiensium, quod pro stipendiis dominorum Cistercii et aliorum qui nomine totius Ordinis ad universale Parisius celebratum concilium accesserant impositarum, generale lapsi nuper anni Capitulum exigi et recipi per abbatem Caroliloci et ab eo deputandos, taxatione singulorum monasteriorum sibi consignata, censuerat prout in diffinitione super hoc edita noscitur contineri ; verum quia etiam debite moniti nonnulli abbates et abbatissae quotas sibi per dictum generale Capitulum impositas solvere recusant aut negligunt, excommunicationis sententiam et inobedientiae nefas, idololatriae sceleri comparatum, minime reformidant, praesentes idcirco generale Capitulum abbates de Ré Insula, de Begar, de Relech, de Aureavalle, de Capella Thosan, de Leoncello, de Vallecrescenti, de Stamedio, de Cheseriaco, de Altaripa, et de Thela, necnon abbatissas de Sancto Iusto, de Haus, de Bocheto, de Belloprato Grandimontensi, de Rosen ceterosque abbates et abbatissas Ordinis inter Pyreneos montes et Rheni flumen, Alpes et Oceanum consistentes, praesentis huius diffinitionis tenore monet iterum una vice pro omnibus, quatinus infra sex menses ab hac 13*a* septembris die computandos, quorum duos primos pro primo, secundos duos pro secundo, postremosque duos pro tertio et preremptorio termino et monitione canonica, cuilibet eorum praefigit ipsum generale Capitulum, medietatem quotae suae seu restantis debiti, prout in dicti abbatis Caroliloci processibus viderint contineri. Alteram vero medietatem infra sex alios immediate subsecuturos menses, quorum duo primi pro primo, et ceteri pro ceteris terminis ac monitione canonica sicut prius assignantur, eorum sumptibus propriis praedicto abbati Caroliloci vel ab eo deputatis transmittant integraliter et persolvant. Alioquin praedictum Capitulum in recusantium vel negligentium solvere quemlibet et quamlibet ex nunc pro tunc excommunicationis sententiam fert atque fulminant in hiis scriptis. Auctoritatem absolvendi de et super huiusmodi sententiis, dispensandi quoque super irregularitate et terminos prorogandi, anticipandive concedens abbati praedicto dumtaxat de Caroliloco, et quibus iam commisit aut in posterum commiserit vices suas. 39.  Monitos ex parte domini Caroliloci vel deputatorum ab eodem, qui quotas suas eisdem suisque monasteriis pro viagio Pisano impositas non solverunt, excommunicatos denuntiat Capitulum generale, non monitos monet. 40.  Abbati de Lamilchem, patri monasterii monialium Celithions, committit et iniungit Capitulum generale quatinus si et in quantum iuste, rationabiliter et commode fieri possit, diffinitionem cui praesens annectitur secundum sui tenorem deducat ad effectum. 41.  Commissariis patrum abbatum quorumcumque et quibuscumque inhibet Capitulum generale ne de cetero dent licentiam monialibus cameras particulares habendi vel constituendi de novo. 42.  Certis ex causis permotum Capitulum generale a missione cuiuscumque scolaris ad aliquod studium Ordinis generale abbatem de Campo usque ad biennium habet idem Capitulum generale favorabiliter excusatum. 43.  Desolationi et paupertati monasterii in Valckener, Moguntinae dioecesis, generale Capitulum benigne compatiens a missione scolaris ad quodcumque Ordinis studium generale usque ad immediate sequens triennium habet ipsum favorabiliter excusatum, ac etiam a via Capituli praesentis. 44.  Abbati et conventui monasterii Pietatis Dei prope Cenomacum concedit Capitulum generale quod quasdam maseriam seu maceriam et virgultum sitas prope Cenomacum in censu comitis Cenomacensis, in loco qui Bindusdangui dicitur, contiguas haereditagiis magni Iacobi de Buay, et quibusdam maseriis et virgultis abbatis et conventus praedictorum, quae modici aut nullius valoris ipsis abbati et conventui existunt, prout generale Capitulum est debite informatum per commissarium ad hoc specialiter per idem Capitulum deputatum, ut in emphiteosim perpetuam aut perputationem aliarum rerum tradere seu commutare valeant, prout viderint sibi suoque monasterio et eorum successoribus expedire. 45.  Committitur abbati Regalismontis et magistris regentibus Sancti Bernardi Parisiensis, et eorum cuilibet in solidum, quatinus si repererint abbatem de Curia Dei abbati de Precibus in certa pecuniae summa teneri, ipsum per censuram Ordinis ad satisfactionem plenariam coerceant et compellant. 46.  Dispensatur gratiose per generale Capitulum cum fratre Nicolao de Gorlicz, sacerdote monacho monasterii de Sedlitz, Pragensis dioecesis, ut non obstante apostasia quam temere habitum regularem dimittendo, et per saeculum fere per novem menses cum dimidio discurrens incurrit, valeat ad omnes gradus, status et honores legitimos Ordinis promoveri. 47.  Eodem modo dispensatur cum fratre Andrea de Colonia, monacho monasterii de Sedlitz, eiusdem dioecesis, qui etiam per idem tempus habitu regulari dimisso per saeculum extitit vagabundus. 48.  Abbati de Pelplin in Prussia, propter guerrarum voraginosos impetus viarumque discrimina, ac etiam loci et patriae distantiam, generale Capitulum benigne et favorabiliter concedit licentiam non veniendi ad ipsum Capitulum usque ad 15 annos immediate sequentes, ac de gratia speciali praefatum abbatem suumque monasterium solvendo anno quolibet 15 annorum praedictorum tres florenos, pro totali contributione ipsum suumque monasterium concernente, reddit idem Capitulum quittum et immunem, necnon praefatos abbatem et monasterium propter reddituum et proventuum tenuitatem et aedificiorum desolationem, a missione scolaris durante dicto 15 annorum tempore absolvit penitus et omnimodo. Concedit eidem idem Capitulum ut monachos *sufficientes* et idoneos ante complementum anni probationis recipere valeat, et possit ad professionem de suorum tamen seniorum consilio et assensu. Confidens insuper Capitulum memoratum de saepedicti abbatis probitate et circumspectione provida, concedit eidem auctoritatem dispensandi, absolvendi personas Ordinis, locum et habitum, sine tamen rehabilitatione restituendi, et alia faciendi per annos antedictos in casibus Capitulo reservatis ubi et quoties opportunitas aut necessitas se offerret. Et generaliter habet potestatem tempore supradicto absolvendi conventum suum ab omni vinculo excommunicationis, suspensionis, interdicti et irregularitatis, si in aliquo istorum aliquis vel aliqui tempore schismatis inciderint vel inciderunt, conceditur namque eadem sibi, ut ipse a sententiis et casibus Capitulo reservatis per confessorem quem eliget de monachis suis absolvi valeat auctoritate qua supra. Carnes etiam hospitibus supervenientibus et maxime subditis monasterii in porta et in domibus contiguis aut officiis extra terminos tamen regulares in dicto monasterio valeant ministrari. Dictoque etiam abbati conceditur licentia reservandi secrete peculium sive depositam pecuniam, si quod est vel esse poterit in futurum, maiori tamen bursario et infirmario scientibus et inde unam clavem habentibus ut omnis fraudis et suspicionis materia praecludatur. 49.  Cum fratribus Ioanne sacerdote et Nicolao diacono, monachis monasterii Coryn, dispensatur per generale Capitulum ut non obstante apostasia quam eundo ad saeculum, habitum regularem dimittendo, incurrerunt, ad omnes actus legitimos, officia et dignitates Ordinis, nisi aliud obstet canonicum promoveri valeant et assumi, dignitate tamen abbatiali exclusa. 50.  Eodem modo dispensatur cum fratre Tammone, eiusdem monasterii Coryn monacho, qui non animo apostatandi sed illicentiatus ivit ad saeculum, ut ad omnes, etc. 51.  Abbati monasterii in Pomuk conceditur per generale Capitulum ut propter guerrarum voraginosos impetus, quae proh dolor ! ipsum monasterium oppresserunt, et de die in diem consumunt et opprimunt, a missione scolaris ad quodcumque Ordinis studium generale usque ad sex annos immediate sequentes auctoritate dicti Capituli excusetur. 52.  Senio et valetudini corporali abbatis de Bolbona generale Capitulum compatiens, eumdem a via Capituli generalis usque ad centum et unum annos habet idem Capitulum favorabiliter excusatum. 53.  Abbatibus de Lucella, Basileensis, et de Sancto Urbano Constantiensis dioecesium, committit generale Capitulum quatinus, auditis abbatibus de Salem et de Maris stella, ac etiam abbatissa et conventu sanctimonialium in Selduono super contentis in litteris quibus nostra praesens diffinitio annectitur, facient iustitiae complementum, papalibus et Ordinis institutis in omnibus observatis. 54.  Ad requestam abbatissae et conventus monasterii monialium de Venehughen cum sorore Elisabeth Parlidiven, dicti monasterii moniali, per generale Capitulum dispensatur, ut non obstante quod, generis humani inimico suadente, castitatis propositum violaverit etiam puerperio subsecuto, ad omnes honores, status et dignitates Ordinis, abbatiali dignitate excepta, valeat promoveri. 55.  Ad requestam abbatissae et conventus monasterii monialium de Dorezelle, [cum sorore…] per generale Capitulum dispensatur, ut non obstante quod, generalis humani inimico suadente, castitatis propositum violaverit, etiam puerperio subsecuto, ad omnes honores, status et dignitates Ordinis, praeter abbatialem dignitatem, valeat promoveri. 56.  Abbatibus de Franconia, de Ebraco, de Fonte salutis, de Lankeim, de Vildhosen, de Brumbach, de Speciosa valle, de Thuringia, de Valkeriede, de Valkederode, de Valle Sancti Georgii, de Porta, de Riffenstein, de Lapide Sancti Michaelis, de Redaxhusen, et de Valle Sanctae Mariae, conceditur per generale Capitulum, quatinus attenta distantia locorum viarumque discrimina unum ex praedictis mittendo secum aliorum contributiones et excusationes afferendo anno quolibet usque ad decennium, habet idem Capitulum a via dicti Capituli generalis benigniter excusatos. 57.  Abbati monasterii de Brundulo certis et iustis de causis per generale Capitulum conceditur ad dictum Capitulum usque ad triennium non venire. 58.  Cum fratre Laurentio converso monasterii de Doberan ad requestam abbatis dicti loci per generale Capitulum dispensatur, ut non obstante homicidio per ipsum generis humani suadente inimico perpetrato, de quo tamen per Summum Pontificem fuit absolutus, ad gradum suum promoveri valeat. 59.  Conceditur etiam eidem auctoritate dicti Capituli, dicto trium annorum tempore durante, potestas dispensandi, absolvendi subditos suos poenitentes, locum et habitum, sine tamen rehabilitatione restituendi, et alia similia faciendi in casibus Capitulo reservatis, ubi necessitas vel evidens congruitas postulabunt. 60.  Capitulum generale iustis et rationabilibus de causis abbatem Sancti Benedicti in Frisia a via Capituli generalis et a missione scolaris ad quodcumque studium usque ad triennium immediate sequens, dum tamen anno quolibet contributiones suas mittat, habet idem Capitulum favorabiliter excusatum. 61.  Abbati de Veterimonte conceditur per Capitulum generale, quatinus cum fratribus Ioanne et Ghobelino, sacerdotibus et monachis suis, non obstante quod unus ipsorum per annum in saeculo, alius vero per biennium habitu regulari dimisso steterant, sententiam excommunicationis et irregularitatis incurrendo, dispensare valeat, si et quando videbitur expediens, auctoritate dicti Capituli generalis. 62.  Cum fratre Tymo, sacerdote et monacho monasterii Puricampi, dispensatur per generale Capitulum, ut non obstante quod per unam noctem illicentiatus extra monasterii septa semel pernoctaverit, ad omnes actus legitimos, gradus, honores et dignitates Ordinis valeat promoveri. 63.  Abbati Sancti Benedicti in Frisia conceditur per generale Capitulum quatinus monasterium in Middebolda dioecesi, quod, proh dolor ! per incendium ad extremae desolationis exterminium deductum est, quod vix aut numquam restaurari poterit, monasterio monialium in Yesse, (Trecensis) [Traiectensis] dioecesis, abbati Claraevallis immediate subiectum unire possit et valeat, auctoritate dicti Capituli generalis. 64.  Abbati Bonaevallis Viennensis, patri abbati monasterii Vallismagnae, Agatensis dioecesis, committit generale Capitulum, quatinus contenta in litteris quibus praesens diffinito annectitur, diligenter examinet et visitet, confirmet vel infirmet, aut alias provideat secundum rectam et sanam conscientiam, papaliaque et Ordinis instituta, auctoritate dicti Capituli generalis. 65.  Abbati monasterii de Moroliis praecipitur per generale Capitulum, quatinus si repererit abbatem et monasterium de Gratia Dei per legitima documenta abbati et monasterio Beatae Mariae de Charone teneri in summa ducentorum quinquaginta scutorum, duabus tasseis argenteis et decem oneratis bladi, ad satisfaciendum eidem de Charone praefatos abbatem et monasterium de Gratia Dei coerceat et compellat, auctoritate dicti Capituli generalis. 66.  Ad requestam abbatis de Fonteneto, s. th. pr., Capitulum generale citat et citari praecipit per quemcumque abbatem seu officiarium Ordinis, qui super hoc requisitus fuerit, abbatem Eschalleyarum ad immediate sequens Capitulum generale, videlicet ad secundam diem ipsius Capituli, et hoc peremptorie et praecise ac sub excommunicationis sententiae poena, petitionibus praefati de Fonteneto quod iustum fuerit responsurus, cum intimatione quod, sive comparuerit sive non, contra ipsum procedetur prout fuerit rationis. 67.  De Columba et de Albigniaco monasteriorum abbatibus et eorum cuilibet in solidum committitur per generale Capitulum quatinus, si repererint abbatem de Dalone abbati de Grossobosco in aliquo teneri, ad satisfaciendum eidem de Grossobosco praefatum de Dalone compellant, auctoritate dicti Capituli generalis. 68.  Dispensatur gratiose per generale Capitulum cum fratribus videlicet Ioanne Goupil et Ioanne Jeuberdi, sacerdotibus monasterii de Pietate Dei monachis expresse professis, ut non obstante quod per duos menses vel circiter habitu regulari dimisso apostataverint, ad omnes actus legitimos, officia et dignitates Ordinis etiam abbatiatum assumi valeant. 69.  Conceditur abbati de Oliva in Prussia quod cum suum monasterium importabilibus guerrarum oneribus et pene extremae ruinae sit expositum, ut a via Capituli usque ad decennium maneat excusatus. Item, quod idem habeat potestatem dispensandi sive absolvendi conventum suum a casibus Capitulo reservatis. Et etiam eligendi confessorem de monachis suis, qui ipsum absolvere valeat, decennii tempore durante, a sententiis et casibus praetactis, absolvendique personas Ordinis, locum et habitum, sine tamen rehabilitatione, restituendi, simili modo confert dictum Capitulum eidem abbati plenariam potestatem. 70.  De Camberone et de Bodello monasteriorum abbatibus committitur, quatinus si repererint abbatissam et conventum Vallis ducis, Leodiensis dioecesis, abbatissae et conventui de Parco dominarum pridem dictum in summa et quantitate 19 modiorum avenae mensurae Lovaniensis, necnon in 50 solidis monetae usuatae, iuste et rationabiliter teneri, partibus hinc inde auditis, facient iustitiae complementum in plenaria Ordinis potestate. 71.  Abbati monasterii de Pomuk conceditur per generale Capitulum, quatinus certis de causis ipsum Capitulum moventibus, usque ad sex annos immediate secuturos ad ipsum Capitulum non veniat, nec ad quodcumque studium generale Ordinis scolarem dicto tempore sex annorum durante mittere nullo modo teneantur. 72.  Domino Claraevallis, s. th. pr., ac abbatibus de Igniaco et de Valleclara, seu alteri eorumdem committitur per generale Capitulum, quatinus per censuram Ordinis et alia iuris remedia omnes personas Ordinis sexus utriusque, quas monasterio Longipontis vel personis ipsius teneri vel efficaciter obligatas esse repererint per litteras vel alia documenta legitima, ad satisfactionem plenariam coerceant et compellant. 73.  Abbati in Valkalderode, patri abbati ac etiam abbatibus in Porta et in Valle Sancti Georgii committitur in plenaria Ordinis potestate, quatinus si contenta in litteris quibus praesens diffinitio annectitur, repererint fore vera, abbatem deponent et perpetuo carceri mancipent, invocato ad hoc, si opus sit, auxilio iudicum ecclesiasticorum et etiam brachii saecularis. 74.  Abbati de Rigniaco committit generale Capitulum, quatinus si repererit abbatem de Escalisarum abbati de Fontencto, s. th. pr., in certa pecuniae summa teneri, per censuram Ordinis ad satisfaciendum eumdem viriliter coerceat et compellat. 75.  De Bonavalle et de Silvanesio, Ruthenensis dioecesis, monasteriorum abbatibus committit generale Capitulum, quatinus si contractum habitum inter abbatem et conventum Bonaecumbae Ruthenensis ex una parte, et nobilem virum dominum *Guillelmum* de Solages militem, super celebratione unius missae quotidianae, repererint ipsi monasterio Bonaecumbae fore utilem et fructuosum, confirment, ratificent et approbent, auctoritate dicti Capituli generalis. 76.  Eisdem de Silvanesio et de Bonavalle et eorum cuilibet in solidum committit generale Capitulum, quatinus si repererint traditiones quarumdam terrarum sterilium per abbatem et conventum Bonaecumbae pluribus personis in perpetuam emphiteosim faciendas vel iam factas ipsi monasterio fore utiles, traditiones huiusmodi auctoritate dicti Capituli confirment, ratificent et approbent. 77.  Abbati Grandissilvae committitur per generale Capitulum, quatinus si repererit abbatem de Florano abbati Bonaecumbae in aliquo teneri, per censuram Ordinis ad satisfaciendum eidem abbati de Bonacumba compellat. 78.  Cum fratre Ioanne dicto Minor, sacerdote monacho monasterii in Scalis, per generale Capitulum misericorditer dispensatur ut non obstante quod per unum mensem apostataverit relinquens habitum regularem et dimittens, ad officia, dignitates et actus legitimos Ordinis valeat promoveri, dignitate abbatiali seclusa. 79.  Eodem modo conceditur fratri Ioanni dicto Rauft, monacho dicti monasterii et sacerdoti. 80.  Abbatem de Septem fontibus citatum ad praesens Capitulum per litteras domini Cistercii sigillo dicti de Septem fontibus in signum receptionis sigillatas, quia non comparuit nec alius pro eo, generale Capitulum reputat contumacem, et ex abundanti citat ad immediate sequens Capitulum generale. 81.  Domino Fonteneti patri abbati monasterii de Septem fontibus, committitur per generale Capitulum, quatinus ad ipsum monasterium personaliter accedat, visitet, reformat et corrigat quae visitanda, reformanda et corrigenda noverit, auctoritate dicti Capituli generalis. 82.  Sententiam depositionis domini Morimundi auctoritate reformationis sibi commissae per generale Capitulum, latam contra fratrem Henricum quondam abbatem Lucelensem, ac provisionem alterius de persona fratris Conradi nunc abbatis dicti monasterii factam, dictum Capitulum ratificat, approbat et confirmat, iniungens dictum Capitulum praedicto fratri Henrico sub poena fugitivis infligenda, ut infra tempus ab Ordine diffinitum in dicto monasterio Lucelensi aut alio dicti nostri Ordinis professionem faciat regularem. 83.  Ad requestam abbatis de Ebraco committit generale Capitulum abbati de Speciosa valle filiationem monasterii monialium in Bullehem, ac visitationem eiusdem pro temporibus futuris. 84.  Requestam abbatum de Anglia generale Capitulum gratiose admittit, quatinus per duos abbates Angliae, unum videlicet de provincia Cantuariensi et alterum de provincia Eboracensi, de consensu aliorum abbatum aliarum provinciarum assumendos, ceteri abbates successu temporis dumtaxat valeant excusari durantibus guerris, dum tamen duo dicti abbates annis singulis aliorum abbatum contributiones et excusationes apportaverint in Capitulo memorato. Et cum nullus propriis stipendiis militare teneatur, quatinus dictis duobus abbatibus ad dictum Capitulum venientibus satisfaciant de expensis integraliter et complete, et ad hoc compelli valeant per censuram Ordinis per abbatem de Boxellee in provincia Cantuariensi, et per abbatem de Fontanis in provincia Eboracensi, in plenaria dicti Capituli potestate. 85.  Abbati de Furnesio concedit generale Capitulum, quatinus in suo monasterio singulis diebus in quibus una missa tantum dici debet, missa Beatae Mariae in conventu alta voce et cum nota solemniter decantetur ; aliis vero diebus ad altare ad hoc deputatum missa eiusdem Virginis sine nota more solito celebretur. 86.  Ut cum 60 monachis quos abbas de Furnesio decreverit, idem abbas ab omnibus sententiis excommunicationis, suspensionis et interdicti, et ab omnibus casibus Capitulo reservatis ac super irregularitate quovis modo contracta dispensare valeat, ac ipsos ad actus legitimos etiam si abbatialem includant dignitatem ac rehabilitare possit, dictum Capitulum dicto abbati de Furnesio concedit usque ad quinquennium. 87.  Reformationem et gubernationem studii Ordinis in Tycon… (?) constituti, quod fere, ut ad Capituli auditum pervenit, *annihilatur,* abbati de Vuburnio dictum Capitulum committit, in plenaria ipsius Capituli potestate. 88.  De Fontanis et de Rievalle monasteriorum abbatibus committitur per generale Capitulum ut diligenter inquirant, si alienatio cuiusdam manerii de Boroborlet in Hybernia sito, ad monasterium de Furnesio pertinentis, esset ipsi monasterio de Furnesio fructuosa et utilis, et quod repererint, referant sequenti Capitulo generali. 89.  Dispensationes iam factas fratribus Ricardo Esle et Ricardo Thrayten, monachis de Furnesio, secundum dictarum dispensationum formam Capitulum generale approbat et confirmat. 90.  Electionem fratris Rogerii in abbatem monasterii de Fontibus in Anglia ac eiusdem confirmationem generale Capitulum confirmat, ratificat et approbat secundum litterarum super hoc confectarum quibus haec praesens diffinito annectitur seriem et tenorem. 91.  Ad idem fratri Ioanni de Aluynghem, abbati monasterii de Kyrlisted concedit Capitulum generale. 92.  Abbatibus de Varnevillerio, de Victoria et de Veteri valle, et eorum cuilibet praecipit et iniungit generale Capitulum in virtute sanctae obedientiae, quatinus abbati de Villerio eorum patri abbati obediant, suosque commissarios quoties ad eosdem per visitationem mittentur, recipiant, expensasque eisdem solvant secundum quod hactenus consueverunt, et prout est iuris et rationis, ac volunt Ordinis instituta. 93.  Dispensat generale Capitulum misericorditer cum fratre Laurentio Converso, monacho de Doubian, qui ob manuale homicidium incarceratus extitit, et de carceribus evadens a dicto homicidio absolutus per Summum Pontificem, ut gradum pristinum habeat in Ordine et dicto monasterio. 94.  Petitionem fratris Ricardi Eslet, monachi de Furnesio, qua supplicat idem Ricardus, ut abbas de Melsa solvat abbati de Furnesio expensas ad victum et vestitum eiusdem Ricardi pro uno anno et dimidio, ex certis causis et rationabilibus generali Capitulo expositis, committit idem Capitulum abbatibus de Rievalle et de Fontibus in plenaria Ordinis potestate, ut inde faciant quod iustitia suadebit.
Anno Domini millesimo quadringentesimo undecimo, statuta sunt haec apud Cistercium in Cisterciensi Capitulo generali. ORATIONES. 1.  Pro Sanctissimo in Christo… Ioanne XXIII… *etc. ut in anno* 1401. 2.  Pro serenissimo… *etc. ut in anno* 1401. 3.  Pro burgensibus… *etc. ut in anno* 1401. 4.  Pro pace… *etc. ut in anno* 1401. 5.  Pro felicis… *etc. ut in anno* 1401. [DIFFINITIONES GENERALES.] 6.  Editas anno praeterito in generali Capitulo diffinitiones omnes et singulas ratificat et confirmat praesens Capitulum pariter et approbat. 7.  Item, cum Ordo noster… *etc. ut in anno* 1390, *n° 7*, *mutatis tamen sequentibus* : contributionem sex millium florenorum… secundum quod in registris continetur, nisi per dominum Cistercii modernum, cui dat dictum Capitulum generale super hoc plenariam potestatem, moderentur, solvant et tradant integraliter… receptores… ubique dominum abbatem Cistercii per se vel per alium seu alios, et in Cistercio priorem et cellerarium monasterii Cistercii et eorum quemlibet. Item, Parisius cellerarium Sancti Bernardi illius loci, ac per totam Italiam procuratorem Ordinis in romana curia generalem, et alios in specialibus diffinitionibus nominatos. Dans et concedens… (cf. t. III, p. 578). Vult etiam dictum Capitulum… *etc. ut in anno* 1401, *n° 7. Potestatem autem… *etc. ut in anno* 1402, *n° 7. 8.  Ad requestam… *etc. ut in anno* 1390, *n° 19, *et* 1406, *n° 8*. [DIFFINITIONES SPECIALES.] 9.  Attentis locorum distantiis, viarum discriminibus et gravibus expensis quas effundere oportet abbates Ordinis a Capitulo generali distantes, dictum Capitulum singulis annis vel per certa temporum intervalla visitanda generale Capitulum ex indulgentia concedit abbatibus monasteriorum infrascriptorum, videlicet in Sancta Cruce, Campililiorum, Ezircela, Stams, Raytenhaslach, Waldsachssen, Valderbach, Hylaria, Pauringartenberg, Novomonte, Runa, Victoria, Sittich, Cella *principum,* Cella angelorum, Valle Dei alias Sciosenstein et in monasterio Fontis Sanctae Mariae prope Landscrast, ut dictorum monasteriorum abbates singulis annis unum ex abbatibus ad generale Capitulum mittant sub expensis et periculo omnium aliorum. Iniungitque Capitulum generale de Scancoe et de Runa monasteriorum abbatibus, ut adiunctis sibi uno vel duobus abbatibus supradictis secundum pietatem conscientiae et dictamen rectae rationis quotam expensarum imponant praedictorum monasteriorum abbatibus secundum facultatem et statum monasteriorum praedictorum, et ut negligentes solvere quotam expensarum ipsis impositam compellant per censuras Ordinis auctoritate Capituli generalis. Etiam debent praedictorum monasteriorum abbates ad praedictorum duorum abbatum requisitionem et citationem semel convenire per se vel per suos procuratores quolibet anno, in loco et tempore ab eisdem duobus abbatibus deputato, et ibi tractare de mittendo abbate et de contributionibus mittendis Capitulo generali, quas quidem contributiones per electum eorum abbatem ad Capitulum generale quolibet anno mittere tenebuntur. Deputatque Capitulum generale abbatem Sanctae Crucis in Austria collectorem contributionum Ordinis de monasteriis supradictis, et ut non solventes ad solutionem dictarum contributionum censuris Ordinis compellere valeat. Eidem abbati Sanctae Crucis dictum Capitulum liberam concedit facultatem praesenti diffinitione ad decennium tantummodo valitura. 10.  Sub eadem forma diffinitum est pro monasteriis infrascriptis in partibus Rheni, Heymeroide, Campo, Veteri monte, Eberbaco, Castro aquilae, Monte Sancti Dosbedi, Loco Sanctae Mariae, in prioratu Sanctae Mariae Hyselstein, Herdenhusen, Campo Sanctae Mariae, de Breydelare, Lukken, Heylione, collector contributionum de dictis monasteriis est abbas de Herdenhusen, abbates compellentes ad solutionem expensarum, scilicet de Campo et Eberbaco, qui etiam ceteros abbates ad conveniendum citet, ut superius est notatum. 11.  Ad idem abbates monasteriorum in Bohemia infrascripti obligantur, videlicet in Osselitz, in Czedlics, Pommul, Plas, Scancorro, Altus vadus, Gradis, Aula regia, Sacer campus, Zar, Scalicz. Receptor contributionum deputatus abbas in Czelicz de monasteriis memoratorum, etiam de Gedlicz et de Pommul monasteriorum abbatibus iniungit generale Capitulum, ut praedictos abbates ad contribuendum compellant, et cum conveniendis dictis abbatibus praefigunt ad concordandum dictum abbatem seu procuratorem idoneum mittendo ad Capitulum generale. 12.  Ad idem abbates in monasteriis infrascriptis, videlicet in Valkenried, Volkenderos, Porta, Redageshusen, Sichem, Valle Sancti Georgii, Lapide Sancti Michaelis, Valle Sanctae Mariae, Scherenbach, Antiqua cella, Grunenhayn, Buch, Lenin, Dobirluch, Rifenstein, Bicznigserode, Czinna, Nova Cella, quod et ipsi unum abbatem ex eis de statu monasteriorum bene informatum cum contributionibus singulis annis mittant ad generale Capitulum, aliis remanentibus et excusatis. Ordinatque dictum Capitulum abbatem de Valkenried collectorem contributionum in monasteriis supradictis, cui etiam una cum abbate … alios compellere ad contribuendum pro via euntis ad Capitulum generale valeat auctoritate dicti Capituli generalis. 13.  Ad domini Morimundi et sui conventus instantiam generale Capitulum committit districtius iniungendo dominis abbatibus Lancheyn et de Nepomuk et eorum cuilibet, quatinus omnes et singulas Ordinis nostri Cisterciensis sexus utriusque personas, quas repererint obligatas esse seu teneri dicto domino abbati et conventui monasterii Morimundi in quibuscumque pecuniarum summis et rebus aliis, ad satisfaciendum eisdem per censuram Ordinis auctoritate Capituli et in eiusdem Capituli plenaria potestate coerceant et compellant, invocato ad hoc, si opus fuerit, auxilio iudicum ecclesiasticorum ac etiam brachii saecularis. 14.  Cum fratre Ioanne Waltibonen, professo monasterii in Lococrescenti sacerdote et monacho, qui illicentiatus recessit ab Ordine et reiecto habitu quasi per unius anni spatium damnabiliter mansit in saeculo, dispensat generale Capitulum, ut ad omnes actus legitimos admitti, et Ordinis dignitates promoveri valeat, praeter abbatialem dignitatem. 15.  Examinato cum debita diligentia processu commissariorum generalis Capituli videlicet de Walkenred, de Volkenrod, et de Porta monasteriorum abbatum habito circa destitutionem fratris Chunradi quondam abbatis monasterii Waldsachssen, et institutionem fratris Bartholomei, monachi et professi monasterii memorati, generale Capitulum ex certa scientia praedictorum commissariorum sententiam latam contra et adversum praedictum fratrem Chunradum circa ipsius depositionem ad administratione abbatiae approbat, ratificat et confirmat. Attendensque dictum generale Capitulum pia consideratione senectutem et *invaletudinem* dicti fratris Chunradi senioris, ordinat, statuit et diffinit quod dicto fratri Chunrado seniori debita fiat provisio et sufficiens, et sibi de loco provideatur congruenti, si et in quantum mandatis generalis Capituli paruerit humiliter et devote. Sed quia frater Bartholomeus praedictus in abbatem dicti monasterii institutus, per sententiam Capituli generalis fuerit tamquam conspirator reputatus et condemnatus, de quo hoc praesens generale Capitulum plenius existat informatum, ideoque ipsius Bartholomei institutionem tamquam contra nostri Ordinis instituta praesumptam generale Capitulum cassat, irritat et annullat, proviso quod nullus de professis dicti monasterii pro ista vice promoveatur in abbatem. Etiam cum provisio de abbate instituendo in dicto monasterio in Waldsachssen ad generale Capitulum censeatur legitime devoluta, dictum Capitulum bonam famam et laudabilem conversationem et sufficientiam, tam in spiritualibus quam in temporalibus, Henrici de Bursan, in monasterio Bebenhusen, audiens et intelligens, eumdem ordinat et statuit in abbatem monasterii in Waltsachssen, in plenaria Ordinis potestate. Si cum ipsius institutioni dicti fratris Henrici instituti consensus accesserit et voluntas ; quodsi praedictae institutioni dictus frater Henricus consentire renuerit, abbas de Ebraco adiunctis sibi de Pommul et de Wilthusen monasteriorum abbatibus alium *sufficientem* et idoneum, bonis moribus praeditum constituant in abbatem monasterii memorati, in plenaria Ordinis potestate, eumdem in realem possessionem dictae abbatialis administrationis inducentes. Ordinatque generale Capitulum abbatem in Ebraco et in Pommul et in Wilthusen ipsis firmiter iniungendo, ut omnes simul et duo eorum ex ipsis tertio legitimum impedimentum habente et se excusante, omnia et singula praemissa diligenti executioni demandent et fideliter exsequantur, inobedientes et rebelles ac contumaces poenis Ordinis et iuris remedio compescendo, prout eorum contumacia exigit et requirit, in plenaria Ordinis potestate, invocato ad hoc, si opus fuerit, auxilio brachii saecularis, ac etiam iudicum ecclesiasticorum. 16.  Ad petitionem abbatis in Lankheim generale Capitulum a missione studentis ipsum misericorditer relevat per biennium, ita ut monachi ad studium mittendi in monasterio suo instruantur, in quantum conventualis labor permittit in scientiis primitivis. 17.  Indulget generale Capitulum misericorditer abbatibus in Ebraco, Fontis salutis, Lankheim, Brunbach, et Wilthusen, ut a Capitulo generali remaneant ita dumtaxat, ut unum abbatem ex ipsis aut monachum eorum legitimum procuratorem de statu monasteriorum bene informatum cum contributionibus Ordinis mittant singulis annis ad generale Capitulum, in omnium dictorum abbatum remanentium periculo et expensis, praesenti diffinitione in suae firmitatis robore per quinquennium tantummodo valitura. 18.  Abbati in Ebraco concedit praesens Capitulum generale ut monachum nostri Ordinis confessorem eligere valeat, qui ipsum in omnibus et singulis casibus et sententiis Capitulo reservatis pro sola vice absolvere queat, et ipse etiam personas regulares dicti monasterii sui et aliorum monasteriorum sibi nunc subiectorum utriusque sexus confessas et contritas de praemissis casibus et sententiis absolvere potest semel dumtaxat, in plenaria Ordinis potestate. Idem conceditur abbatibus in Victoria, in Stams, in Sittich, in Landstrose, in Scongachardo, in Pelisio, in Salem, in Campo principis, de Luzela, Brumbach, Wilthusen, Fonte salutis et in Maris stella. 19.  Omnibus et singulis abbatibus huic praesenti Capitulo interessentibus indulgetur a Capitulo generali, quod omnibus et singulis personis regularibus ipsis in eorum monasterii subiectis confessis et contritis beneficium absolutionis impendant semel dumtaxat in omnibus casibus et sententiis generali Capitulo reservatis, et ipsi abbates etiam personam regularem nostri Ordinis confessorem possint eligere, qui a dictis casibus et sententiis ipsos una vice tantummodo valeant absolvere, auctoritate Capituli generalis. 20.  Ad reverentiam dominicae passionis in qua est salus et redemptio nostra constituta, concedit generale Capitulum abbati et conventui monasterii Sanctae Crucis in Austria ut historiam de Sancta Cruce, qua utuntur Carthusienses in utroque festo, scilicet Exaltationis et Inventionis cantare et uti valeant futuris temporibus in monasterio Sanctae Crucis memorato et quibuslibet sextis feriis a ceteris missis vacantibus celebrent missam conventualem de Sancta Cruce cum duobus ministris, ob reverentiam passionis Iesu Christi. 21.  Generale Capitulum concedit de Sancta Cruce, de Czuxela, de Campo liliorum monasteriorum abbatibus, ut pro solutione debitorum quibus dicta monasteria propter guerras, incendia et spolia plurimum sunt gravata, vendere et alienare immobilia bona valeant usque ad summam quatuor millium florenorum. Ordinatque dictum Capitulum de Runa et de Victoria monasteriorum abbates ut dictorum bonorum venditionibus et alienationibus diligenter supervideant et secundum puritatem conscientiae et monasteriorum utilitatem praedictorum bonorum alienationes concedant et autorisent, auctoritate Capituli generalis. 22.  Ad petitionem abbatis de Laude misericorditer concedit generale Capitulum dicto abbati auctoritatem absolvendi monachos et professos dicti monasterii a sententiis excommunicationis, quas incurrerunt propter crimen apostasiae, et quod possit cum eisdem misericorditer dispensare super irregularitate contracta in casibus dumtaxat Capitulo generalis reservatis. 23.  Item, generale Capitulum poenaliter permotum admittit petitionem abbatis in Laude quod Ioannem Pouret monachum dicti monasterii ad professionem admitteret ac reciperet, et ad omnes actus legitimos et Ordinis dignitates, praeter abbatiatum, cum eodem dispensare valeat auctoritate Capituli generalis, si tamen super defectu natalium et super tonsura clericali cum eodem Ioanne legitime sit dispensatum. 24.  Ad generalis Capituli notitiam ex domini Morimundi insinuatione querulosa deductum extitit, quod licet abbas et conventus monasterii de Gradis teneantur per suas patentes litteras loco et tempore opportunis demonstrandas dicto domino Morimundi et suo conventui ac ipsi monasterio Morimundi in summa decem librarum parvorum turonensium annui et perpetui redditus, anno quolibet in festo Nativitatis Virginis gloriosae infradicto monasterio solvendas, ac in magnis pecuniarum summis ratione dicti redditus neglectis de et pro multis ac pluribus annis ultimo lapsis, eisdem de Morimundo satisfacere distulerunt et adhuc differunt, in eorum et dicti monasterii grave praeiudicium et iacturam, quamvis per dictum dominum Morimundi super hoc alias fuerint requisiti, Capitulum ad dicti domini Morimundi requisitionem et instantiam, de Ebraco, de Lankheim et de Nepommuk monasteriorum abbatibus et eorum cuilibet per se et in solidum districte praecipiens dictum generale Capitulum et iniungens tenore praesentis statuti committit, quatinus praedictos abbatem et conventum ac singulas personas dicti monasterii de Gradis sub excommunicationis latae sententiae poena in abbatem praedictum dicti monasterii de Gradis, et suspensionis et interdicti in singulas personas conventus ipsius moneant, vel alter eorum moneat quos Capitulum generale etiam sub eisdem poenis tenore praesentis statuti monet, quatinus infra tres menses et monitionem huiusmodi per eos vel alterum eorum eisdem factam legitime computandos, quorum trium mensium primum pro primo, secundum pro secundo, et tertium et ultimum pro tertio et peremptorio termino ac monitione canonica eisdem assignent, vel eorum alter assignet. Quos etiam dictum Capitulum tenore praesentis statuti assignat, ut praedictis domino Morimundi et suo conventui de praedictis decem libris annui et perpetui redditus et de ipsius redditus neglectis satisfaciant integraliter et complete, aut alias cum eisdem valeant amicabiliter concordare. Alioquin nisi dictorum abbatum aut alterius eorum imo dicti generalis Capituli huiusmodi mandatis paruerint cum effectu, dictum abbatem de Gradis monachosque excommunicationis et singulares personas conventus ipsius suspensionis et interdicti praedictis sententiis declarent vel eorum alter declaret, quos etiam in illo casu dictum generale Capitulum ex nunc pro tunc tenore praesentis statuti declarat incurrisse. Nisi tamen causam seu causas dicti de Gradis praetendere, proponere et allegare voluerint, propter quam seu quas ad huiusmodi solutionem compelli minime debeant, ad quam seu quas praetendendas, proponendas et allegandas in illo casu et ulterius in et de super hoc, ut de iure fuerit, procedendum praedictos abbatem et conventum de Gradis citent, vel eorum alter citet, quos etiam dictum generale Capitulum tenore praesentis statuti citat peremptorie sub poenis dictis coram Diffinitoribus ipsius Capituli praedictas causam seu causas praetensuros, proposituros et allegaturos, et super praemissis et ea tangentibus processuros et facturos procedi et fieri visuros, prout fuerit rationis. Praedictis de Ebraco, de Lankheim et de Nepommuk monasteriorum abbatibus et eorum cuilibet praecipiens et iniungens dictum Capitulum quatinus quidquid de et super praemissis fecerint proximo generali Capitulo certificent competenter per suas patentes litteras hiis praesentibus inserendum, et remittant easdem fideliter Capitulo memorato. 25.  Attendens generale Capitulum compassione paternali permotum monasterii in Victoria gravissima damna, quae sustinuit ex ignis conflagratione vehementi, adeo ut dictum monasterium in suis officinis, quasi totaliter in cineres sit redactum, praedictum abbatem et suum monasterium a solutione contributionum Ordinis et a missione studentis, ac etiam a visitatione generalis Capituli usque ad viginti annos continuos, a data praesentium computandos, misericorditer eximit et absolvit. 26.  Auctoritate generalis Capituli conceditur abbati de Victoria Saltzburgensis dioecesis, ut cum monachis fugitivis sui monasterii semel dumtaxat dispensare, et gradum et habitum ipsis restituere et eosdem ad omnes actus legitimos et Ordinis dignitates praeter abbatiatum habilitare valeat auctoritate Capituli generalis, si tamen dicti fugitivi bene correcti fuerint et emendati. Et super irregularitate contracta immiscendo se divinis in saeculo, si quam contraxerint, dispensare valeat auctoritate Capituli memorati. 27.  Abbati de Porta cœli concedit Capitulum generale licentiam remanendi, contemplatione suae infirmitatis et senii a generali Capitulo per triennium, dummodo contributiones generales Ordinis solvat dicto Capitulo generali. 28.  Idem conceditur abbati de Capella modo et forma supradictis. 29.  Ad promovenda generalia nostri Ordinis studia in quibus personae Ordinis in theologicis doctrinis ad honorem Dei et Ordinis decorem illustrantur, generale Capitulum diligenter intendens ordinat, statuit et diffinit quod omnes et singuli abbates monasteriorum in Austria, Bavaria, Franconia, Stiria, Carinthia, Carneola, Moravia, Polonia, et de regno Hungariae, qui ad mittendum studentes secundum Ordinis statuta sunt obligati, suos studentes mittant ad studium generale Viennense sub poenis in statutis papalibus et Ordinis contentis ; iniungitque dictum generale Capitulum abbati Scenanensi, patri abbati atque gubernatori dicti studii, quatinus abbates non mittentes studentes suos ad dictum studium Viennense compellat per censuram Ordinis ad mittendum studentes suos ad dictum Viennense studium, in plenaria Ordinis potestate. 30.  Indulgetur abbati de Sancto Gothardo a Capitulo generali ut monachis hospitibus ad suum monasterium regulariter missis, qui sint honestae vitae et religiosae conversationis, prioris et supprioris officia et ceterarum administrationum gubernationem committere valeat absque praeiudicio suorum professorum, de licentia Capituli generalis. 31.  Relatum est Capitulo generali quod monasteria nostri Ordinis in regno Hungariae constituta tam in temporalium administratione quam in spiritualium observantia plurimum defecerunt, et quaedam ex eis per personas extraneas, quae non sunt de gremio nostri Ordinis, violenter occupata, unde generale Capitulum paternaliter permotum committit reformationem omnium et singulorum monasteriorum utriusque sexus nostri Ordinis in regno Hungariae constitutorum abbati de Runa, praecipiens eidem et iniungens quatinus per se vel per alium per ipsum substituendum omnia et singula dicta monasteria et personas regulares dictorum monasteriorum visitet et reformet in plenaria potestate Capituli generalis, et quaecumque in dictis monasteriis et in personis regularibus eorumdem, corrigenda, instituenda et destituenda cognoverit, corrigat, instituat et destituat tam in capite quam in membris, prout dictis monasteriis et personis regularibus melius viderit expedire. Insuper praedictum Capitulum constituit praedictum abbatem de Runa collectorem contributionum in dicto regno Hungariae in monasteriis memoratis, dans eidem potestatem quittandi et litteras quittatorias dandi de receptis, absolvendi solventes, si quas sententias incurrerint ex dilatione solutionis *contributionum* earumdem. Et haec omnia et singula praemissa faciat ad expensas dictorum monasteriorum, quas abbates et abbatissae procurent et administrent dicto abbati de Runa aut alteri ipsius substituto, per censuram Ordinis omnimodam recusantibus dictas expensas solvere infligendam, auctoritate Capituli supradicti. Universis igitur et singulis personis regularibus dictorum monasteriorum, in virtute sanctae obedientiae et sub poena excommunicationis huius commissionis tenore dat idem Capitulum firmiter in mandatis quatinus in omnibus et singulis supradictis et ea concernentibus, tangentibus et dependentibus ab eisdemquovis modo praefato abbati de Runa aut alteri ab eo substituto humiliter et devote obediant, pareant et intendant, ipsisque praestent auxilium, consilium et favorem, praesenti diffinitiva commissione per continuum quinquennium a datis praesentium computandum in suo robore duratura. 32.  Ad supplicationem fratris Laurentii Schuler, monachi et professi in Cips, diffinitionem hic editam anno Domini 1399 ex certa scientia approbat, ratificat et confirmat. Cuius quidem diffinitionis tenor sequitur et est talis : *cf. ann.* 1399, *n° 14*, *deinde* : ac etiam litteram domini Morimundi nunc vero abbatis Cistercii datam anno Domini 1397 cuius tenor sequitur in haec verba : Universis christifidelibus et maxime personis Cisterciensis Ordinis frater Ioannes abbas monasterii de Morimundo praedicti Ordinis, Lingonensis dioecesis, in omni salutatione salutem. Cum dilectus in Christo frater Laurentius Schuler praesentium exhibitor, monachus expresse professus in monasterio de Cips, Strigonensis dioecesis, nobis immediate subiecto certis et rationabilibus causis nobis per eumdem oretenus expositis, cum animi sui quiete nequeat ad praesens in dicto monasterio de Cips Altissimo famulari, Nos eius animae salutem paternis affectibus, quantum cum Deo possumus procurare cupientes, auctoritate Capituli generalis memorati Ordinis nobis in nostra generatione concessa, praedicto fratri Laurentio manendi in aliis Ordinis nostri monasteriis vel conventualibus locis, donec aliud de ipso per Nos ordinatum fuerit, absque professione per eum alia facienda, licentiam tenore praesentium impertimur. Praesens Capitulum approbat, laudat, ratificat et de novo confirmat ; dictoque fratri Laurentio, ut ubicumque repererit abbatem benevolum in Ordine nostro, qui suam velit professionem recipere, licentiam eidem profitendi concedit dictum Capitulum generale. 33.  Cum illustres principes et domini Fridericus et Willelmus germani marchiones Misniensis, Thuringiae landgravii et comites Saxoniae palatini, quoddam generale studium in oppido suo Lypzik fundaverunt, et idem studium a domino nostro Papa confirmari et privilegiari obtinuerunt, in quo dicti domini specialiter desiderant unum collegium Ordinis nostri inducere et unire, ad preces et instantiam dictorum dominorum Capitulum generale ordinat, statuit et diffinit ut de singulis monasteriis Ordinis nostri in Thuringia, Saxonia, partibus stagnalibus, Misnia, Hassia, Wesphalia et in partibus circumvicinis, et idem Capitulum committit abbati de Veteri cella, qui pro tempore fuerit, ut dictum collegium instituat ac provisorem idoneum quoties opus fuerit, ordinet in eodem, ac abbates memoratos ut scolares suos illuc transmittant, compellat, habeatque paternitatem et curam ac iurisdictionem collegii memorati, auctoritate dicti Capituli generalis, cum cuiuslibet coercitionis canonicae potestate ut abbates pro constructione collegii in dicto studio contribuant tantum quantum quolibet abbas daret per biennium suo studenti, quo constructo mittant suos scolares illuc pro studio primi anni. 34.  Ad instantiam supplicationis abbatis in Stams, Capitulum generale attendens necessitates multiplices dicto monasterio ingruentes, concedit abbati et conventui in dicto monasterio, ut debita contrahere vel pecias vendere ad summam 600 florenorum valeant, ne ad maiora discrimina ipsos et eorum monasterium contingat devenire. 35.  Ex indulgentia speciali concedit generale Capitulum abbati monasterii de Maristella, ut contemplatione guerrarum prope monasterium suum continuatarum, et sui corporis invaletudine, per continuum triennium a via generalis Capituli remaneat excusatus, ita dumtaxat ut contributiones Ordinis suum monasterium concernentes singulis annis mittat ad Capitulum generale. 36.  Generale Capitulum concedit abbati de Maristella auctoritatem dispensandi cum aliquibus monialibus professis in monasteriis eidem abbati subiectis, et eas habilitandi ad quoslibet actus legitimos, et ut ad quaslibet Ordinis administrationes promoveri et assumi possint, praeter abbatialem dignitatem valeant auctoritate Capituli generalis, si tamen super excessibus suis bene emendatae fuerint, et correctionem et poenas Ordinis pro eisdem excessibus ipsis inflictas sustinuerint humiliter et devote. 37.  Considerans generale Capitulum quod decedente abbate in Victoria, abbas de Villerio, dicti monasterii in Victoria ordinarius visitator, pro futuri abbatis creatione non possit propter nimiam locorum distantiam evocari absque gravibus laboribus et expensis, et quia periculosum est monasteria abbatibus destituta absque gubernatione debita diutius remanere, dictum generale Capitulum concedit et indulget priori, suppriori, qui pro tempore fuerint, et toto conventui in monasterio de Victoria, quod abbate decedente, abbas de Runa ad eorum requisitionem et petitionem ad dictum monasterium accedere pro novi abbatis creatione, confirmatione, installatione et ceteris ad haec requisitis, et haec omnia et singula exsequi valeat in plenaria Ordinis potestate. Non tamen intendit generale Capitulum auctoritati patris abbatis atque iurisdictioni per hanc praesentem commissionem aliquatenus derogare, praesente diffinitione per continuum triennium tantummodo valitura. 38.  Ad instantiam petitionis abbatis de Walderbach, generale Capitulum misericorditer dispensat cum fratre Chunrado de Mittenaire, sacerdote et monacho dicti sui monasterii professo, qui culpis suis exigentibus incarceratus, carceres fregit et illicentiatus recedens a monasterio quasi per mensem remansit in saeculo, retento tamen habitu monachali, tandem ad cor rediens sponte ad monasterium rediens et carceris iniurias humiliter poenitentiam peregit, ut ad omnes actus legitimos admitti, et ad omnes Ordinis dignitates promoveri valeat in plenaria Ordinis potestate. 39.  Quia abbates de Sancta Cruce et de Runa hoc praesens Capitulum visitaverunt pro solutione, sub omnium aliorum abbatum ipsis vicinorum periculo et expensis, prout ordinatum fuit per venerabilem dominum abbatem Morimundi, praecipit et iniungit dictis abbatibus Capitulum generale ut, priusquam a petentibus requisiti fuerint, infra mensem in refusionem expensarum dictis abbatibus contribuant quotam ipsis et monasteriis eorum impositam, alioquin elapso mense prius dictam requisitionem dicti duo de Sancta Cruce et de Runa monasteriorum abbates ad solutionem dupli expensarum pro via generalis Capituli, secundum constitutiones Benedicti Papae et Ordinis, praedictos negligentes compellere debent, in plenaria potestate Capituli generalis. 40.  Abbati et conventui monasterii Sanctae Crucis in Austria indulget Capitulum generale, ut ipsi de communi consilio et pro utilitate sui monasterii grangias hucusque per personas regulares administratas, personis saecularibus pro annuo censu vel ad certos annos, seu etiam perpetuis temporibus locare valeat ex auctoritate Capituli generalis. 41.  Cum sancti Angeli ab Omnipotenti Deo nobis ad custodiam deputati salutis nostrae negotia fideliter et diligenter prosequuntur, et vigiles super nos contra spiritualium inimicorum insultus exercent excubias, dignum, sanctum et iustum videtur ut et nos de ipsorum grati beneficiis, aliquem honorem ipsis debitum rependamus, praesertim cum reverentialis honor Angelis exhibitus videatur in magnificentiam Regis aeterni, cuius ipsi sunt milites, redundare. Quapropter statuit, ordinat et diffinit hoc praesens Capitulum generale quod collecta *Deus qui miro ordine Angelorum* legatur ad primam et ad completorium, ad cursum Beatae Mariae Virginis post collectam de Beata Virgine, ut sancti angeli nos a malis imminentibus custodiant, et Rex omnium Angelorum in ipsis glorificetur per nostrum Ordinem universum. 42.  Attentis et consideratis ac bene examinatis processibus et sententiis per Henricum de Ebraco, Nicolaum de Lankheim, et de Valle Sancti Georgii monasteriorum abbates, commissarios Capituli generalis in causa et negotio monasterii Albensis, actis et ordinatis, Capitulum generale sententiam diffinitivam dictorum commissariorum pro Conrado de Eltingen abbate dicti monasterii Albensis tamquam iuste, canonice et rationabiliter latam et promulgatam ratificat, approbat et confirmat. Omnia vero et singula per abbatem de Novo castro in et contra dictum Conradum abbatem monasterii Albensis, ipsum de abbatiali dignitate destituendo, et fratrem Conradum de Sindelfingen, praetermisso canonicae electionis ordine, instituendo, imo verius intrudendo, acta, attenta et praesumpta tamquam frivola, iniusta et iniqua, irritat, cassat penitus et annullat in plenaria Ordinis potestate, mandans et iniungens et praecipiens praedicto fratri Conrado de Sindelfingen et suis complicibus in virtute salutaris obedientiae et sub excommunicationis latae sententiae ac furti et infamiae poenis, quatinus infra hinc et festum Omnium Sanctorum, calices, libros, ornamenta ac omnia et singula, res et bona per ipsos a dicto monasterio frivole et in praeiudicium animarum et honorem ipsorum, et in scandalum totius Ordinis ablata, distracta vel quovismodo alienata, restituant et reportent integraliter et ex toto, ac infra spatium unius mensis a data praesentis computando, dicto Conrado abbati monasterii Albensis obedientiam faciant regularem. Quod si omnia et singula vel aliquid ipsorum facere distulerint, vel aliquatenus, quod absit, renuerint, dictum Capitulum generale, dictis terminis lapsis, ipsos et quemlibet ipsorum furti, infamiae et conspiratorum poenis decernit et declarat severiter puniendos, invocato ad hoc, si opus fuerit, auxilio iudicum ecclesiasticorum ac etiam brachii saecularis. Redeuntibus vero ad obedientiam ac regularem disciplinam cum omni humilitate et sponsione in antea cavendi ac emendandi se submittentibus, rigorem et censuram Ordinis dictus abbas Albensis ex permissione dicti Capituli, ita tamen ut impunes non transeant, iuxta suae pietatis affectum potest moderare, ipsosque auctoritate Capituli generalis a sententiis quibuscumque absolvere, et super irregularitatibus contractis cum ipsis dispensare, in quantum auctoritas dicti Capituli se extendit. Insuper ob favorem illustris principis et domini Bernhardi marchionis de Baden, Capitulum generale ordinat et disponit ut dicto fratri Conrado de Sindelfingen per dictum abbatem Albensem et suum monasterium cum annua pensione viginti florenorum provideatur, ita tamen ut infra tempus et terminos praedictos obedientiam regularem faciat, et ablata restituat ; alias omni provisione et gratia se noverit privatum, et *tamquam* furem, infamem et proprietarium per omnia puniendum, invocato ad hoc, si opus fuerit, auxilio iudicum ecclesiasticorum ac etiam brachii saecularis. 43.  Generale Capitulum ordinat, statuit et diffinit quod abbas de Maristella, alias Wettingen, habeat paternitatem et gubernationem monasterii monialium in Seldenoio Constantiensis dioecesis, quod auctoritate generalis Capituli praedictum monasterium visitet, corrigat et reformet ; auctoritatem habeat instituendi et destituendi tam in capite quam in membris, ac omnia et singula agendi, gerendi, faciendi, ligandi et solvendi tamquam pater abbas, auctoritate Capituli generalis. 44.  Pro sedandis discordiis et simultatibus quibusdam inter abbatem et conventum monasterii in Alba nuper exortis, mandat et iniungit de Lutzela, Caesarea, et de Runa monasteriorum abbatibus, quatinus ipsi simul vel duo ex ipsis accedant monasterium in Alba, et ipsum abbatem dicti monasterii Chunradum de Eltingen conventui suo recommendent, mandantes auctoritate Capituli generalis, ut sibi tamquam vero abbati eorum honorem debitum impendant, et humiliter et devote obediant, pareant et intendant, contradictores et rebelles poenis et censuris Ordinis compescendo, dictique abbates generalis Capituli commissarii memoratum abbatem in Alba ad possessionem monasterii introducant et installent, aliasque solitas solemnitates circa novi abbatis creationem requisitas faciant de dato et auctoritate Capituli generalis. Insuper praedicti tres commissarii vel duo ex ipsis citent abbatem monasterii in Novo castro patrem abbatem in Alba, ut ipse in proximo generali Capitulo personaliter compareat, dicto abbati in Alba vel eius procuratori de illatis gravaminibus responsurus. 45.  Item, ad requestam abbatis de Pomuck, Capitulum generale notificat et declarat quod monachi sui monasterii et aliorum monasteriorum Ordinis post obitum abbatis a professione abbatis futuri, et suorum monasteriorum sint minime absoluti, praesertim cum quilibet ipsorum suae conversionis initio tali monasterio stabilitatem, morum suorum et obedientiam secundum regulam Beati Benedicti voveat et promittat. 46.  Item, Capitulum generale concedit et permittit ut abbas in Pomuck poenam conspiratorum in statutis Ordinis expressam, quantum ad fratrem Gerhardum, sui monasterii professum, secundum suae conscientiae dictamen moderet, mitiget et relaxet, ita tamen ut impunis omnino ad terrorem aliorum ullatenus non evadat. 47.  Item, generale Capitulum cum fratre Ioanne, monasterii in Pomuck professo, infra dimidium annum bina vice apostatante et in proprietate convicto, misericorditer dispensat, ut ad omnes actus legitimos et administrationes ac alias Ordinis dignitates, citra abbatialem, assequi, promoveri valeat et admitti. 48.  Item, Capitulum generale cum fratre Cunrado, monasterii in Pomuck professo, infra annum et dimidium bina vice apostatante, abbatem et alias personas Ordinis diffamando, et litteras abbatum falsificando, misericorditer dispensat, ut ad omnes actus legitimos et administrationes ac alias Ordinis dignitates, citra abbatiatum, prioratum, supprioratum, cellerariatum assequi, promoveri valeat et admitti. 49.  Item, Capitulum generale cum fratre Wilhelmo, monasterii in Pomuck professo, qui nuper tempore electionis electoribus imposuit, quod probare non potuit, gratiose dispensat, ut ad omnes actus legitimos et administrationes, et alias Ordinis dignitates etiam abbatialem assequi et promoveri valeat et admitti. 50.  Item, Capitulum generale concedit et permittit quod abbas in Pomuck bona monasterio suo nimis distantia, et quae annuatim in censibus et redditibus sexaginta florenos valent et solvunt, vendere et alienare sibi liceat, et pro tali pretio alia bona aeque bona vel meliora iuxta suum monasterium propius sita, comparare et emere vice versa, ita tamen ut de omnibus et singulis per ipsum, ut praemittitur, actis et dispositis faciat relationem proximo futuro Capitulo generali. 51.  Item, Capitulum generale ordinat, statuit et diffinit quod abbas in Pomuck et sui studentes domicilium et cameras circa domum magistri regentis in circuitu studii Pragensis sitas, per ipsos reformatas et magnis expensis constructas, pacifice et quiete sicut hucusque possederunt, possideant, nec per aliquem de et super tali possessione aliquatenus inquietentur, molestentur, seu quovismodo impediantur sub excommunicationis ac periurii poenis. 52.  Item, discordiam et controversiam inter abbatem de Lenyn et abbatem de Zenna, ratione et occasione fratris Nicolai Brogerer conversi dicti monasterii in Lenyn olim professi dudum exortam, Capitulum generale abbati de Grunhau decidendam et bono fine terminandam committit, in plenaria Capituli generalis et Ordinis potestate. 53.  Item, Capitulum generale annuit et concedit ut abbas de Redaxhersis sibi unum de monachis suis in confessorem eligat, qui ipsum in casibus generali Capitulo reservatis dicti Capituli auctoritate absolvat, ipseque dicti sui monasterii ac monasterii in Dissingenrode monachis in dictis casibus et dicta auctoritate beneficium absolutionis simili modo impendere valeat, usque ad futurum sequens Capitulum generale. 54.  Item, Capitulum generale, matura deliberatione praehabita, grangiam quam alias abbas monasterii in Porta cum sui conventus consilio Nicolao dicto Czirygsoff praedecessori suo cedenti resignavit, qui nuper ab Ordine declinans episcopus titularis factus, declarat, decernit et diffinit ad praefatum monasterium de Porta, cum aliis quibuscumque dicto Nicolao deputatis fore devolutam et repetendam, viis et modis melioribus quibus poterunt. 55.  Item, quia monasterium in Valkenrede in festo dedicationis dominica, quae cantatur *Vocem iucunditatis*, hucusque peracto multa incommoda et gravia propter hospitalitates, contentiones et alias insolentias saecularium ibidem supervenientium perpessum est, eapropter Capitulum generale abbati de Campo, dicti monasterii de Valkenrede patri abbati, committit et iniungit quatinus dictum festum dedicationis, prout sibi praedicti monasterii commode et quiete melius expedire videbitur, in aliam diem transferat et transponat. 56.  Item, Capitulum generale cum fratre Bertoldo Monkerode, monacho monasterii Valkered professo, olim apostatante gratiose dispensat, ut ad omnes actus legitimos et administrationes ac alias Ordinis dignitates, citra abbatialem, assequi et promoveri valeat et admitti. 57.  Item, Capitulum generale annuit et concedit ut abbas de Valkenrede sibi unum de monachis suis in confessorem eligat… *etc. ut in forma consueta*. 58.  Item, quia ad aures Capituli generalis pervenit quod in monasterio monialium Stellae Mariae quidam errores pestiferi, blasphemiam imo haeresim redolentes, insurrexerunt, sic quod quaedam monialium dicti monasterii in festo Nativitatis Domini, quaedam vero festo Dominicae Resurrectionis frivole derogant et detrahunt, ex quo multae dissensiones et contestationes, aliquando etiam usque ad percussiones et scandala plurima oriuntur, ipsaeque moniales novitates abusivas in cantu et aliis superstitiosis ritibus inducunt, faciunt et exercent, et quod dictae moniales diffinitiones et statuta Ordinis ac sanctae regulae in nullo observantes, abbati Veteris cellae suo visitatori suis ordinationibus iustis et rationabilibus per minarum et insidiarum machinationes et aliis quibuscumque modis possunt, rebellisant et resistunt. Quapropter Capitulum generale de Aula regia et de Ozzeck monasteriorum abbatibus committit et iniungit, quatinus dictum monasterium monialium, infra unum mensem postquam requisiti fuerint, accedant et moniales a dictis erroribus et superstitionibus prohibeant et compescant, ipsasque ad debitum obedientiae et regularis disciplinae per censuram Ordinis et alias vias iuris reducant et compellant, invocato ad hoc, si opus fuerit, iudicum ecclesiasticorum auxilio ac etiam brachii saecularis. 59.  Item, Capitulum generale cum fratre Hermanno Tettenbern, monasterii in Sichem professo, in contagio carnis deprehenso misericorditer dispensat, ut ad omnes actus, honores legitimos et administrationes ac alias Ordinis dignitates, citra abbatialem, assequi, promoveri valeat et admitti. 60.  Item, Capitulum generale cum fratribus Andrea Hidech, Ioanne Aurifabri, Martino Genker et Paulo Amendarf, monasterii Veteris cellae professis, olim apostatantibus, gratiose dispensat, ut ad omnes actus legitimos et administrationes ac alias Ordinis dignitates, citra abbatialem, assequi, promoveri valeant et assumi. 61.  Item, Capitulum generale cum fratre Henrico, monasterii Lenyn professo, de conspiratione convicto, gratiose dispensat, ut ad omnes actus legitimos et administrationes ac alias Ordinis dignitates, citra abbatiatum, prioratum, supprioratum assequi, promoveri valeat et admitti. 62.  Item, Capitulum generale cum fratre Meynardo, monasterii de Lenyn professo, apostatante, misericorditer dispensat, ut ad omnes actus legitimos et administrationes ac alias Ordinis dignitates, citra abbatialem, assequi, promoveri valeat et admitti. 63.  Item, Capitulum generale annuit et concedit ut abbas de Castro aquilae sibi unum de monachis suis in confessorem eligat… *etc. ut in forma consueta*. 64.  Item, Capitulum generale permittit et concedit contractum initum et factum per abbatem de Castro aquilae cum Alberto dicto Rotzmaul oppidano in Frankfurda, ratione impignorationis quorumdam bonorum immobilium, et quod bona minus utilia possit commutare in magis utilia, datis inspectoribus Loci Sanctae Mariae et Otterburg monasteriorum abbatibus, qui in futuro proximo Capitulo generali fidelem faciant relationem. 65.  Item, ex quo abbas Eberbacensis ad visitationem monasterii de Castro aquilae propter potentium tyrannidem ac aliarum viarum discrimina securum non habet accessum, quapropter Capitulum generale de Schonavia et Loco Mariae monasteriorum abbatibus mandat et iniungit, ut in casu quo dictum abbatem de Castro aquilae discedere ab hac vita contigeret, quod electioni novi et futuri abbatis praesideant electumque iuxta formam Ordinis confirment, ac dicto monasterio de Castro aquilae actum visitationis quoties opportunum fuerit impendant, hac autem diffinitione ad triennium in suo robore durante. 66.  Concedit abbati monasterii Sanctae Crucis in Austria quod, amoto quodam fratre Minore occupatore abbatiae in Czikador, auctoritatem habeat eligere et instituere unum monachum de professis sui monasterii in abbatem dicti monasterii in Czikador, in plenaria Ordinis potestate. 67.  Ex concessione generalis Capituli indulgetur abbati Sanctae Crucis in Austria quod si abbatissa monasterii sanctimonialium extra muros Viennenses constituti, sibi immediate subiecti, decedere, vel ex certis causis ipsam cedere vel deponi contigeret, aliam monialem dicti monasterii professam infra annum tricesimum constitutam in abbatissam creare et confirmare valeat monasterii memorati, auctoritate Capituli generalis, dum tamen legitima fuerit, et aliud canonicum non obsistat. 68.  Petitio fratris Bediani de Seglair, monachi Sancti Sudarii, exauditur a Capitulo generali quod ad monasterium Bonifontis Convenensis dioecesis, in quo prius vinculo regularis professionis fuit adscriptus, et pluribus temporibus monasticis observantiis insudavit, redeat, dum tamen abbas dicti monasterii Bonifontis eumdem velit colligere ac in suo monasterio retinere ; mandatque dictum Capitulum abbati Sancti Sudarii ut dictum fratrem Bedianum licentiet, nec eum quovis modo impediat in suo dicto proposito alibi profitendi. 69.  Capitulum generale volens obviare discordiis et controversiis quae hucusque in monasterio Sturezelbrensi ortae sunt, et in antea oriri possent, fratri Nicolao priori ac aliis fratribus eiusdem monasterii quibuscumque concedit licentiam alibi profitendi liberam et expressam, hoc autem infra annum faciant. Quod si propter carentiam abbatum vel ex alia causa non fecerint, tunc in dicto suo monasterio perpetuo se sciant permansuros. Illis vero sic exeuntibus, de libris pro divino officio, et copia vestimentorum iuxta formam Ordinis, de monasterio proprio provideatur per abbatem dicti monasterii. 70.  Quia coniecturis admodum probabilibus, et multarum graviumque personarum opinione publica suspectus ac horrende notatus esse dicitur frater Matheus de Sancto Quintino, monachus Ursicampi, de morte domini Balduini dudum abbatis dicti loci, quem eidem inter pastoralis sui regiminis primordia inhumano crudelique toxico monachus idem asseritur procurasse, generale Capitulum ad tam enormis scandali veritatem inquirendam, ad tanti quoque sceleris, si *perpetratum* fuerit, immanitatem, prout iustitiae severitas exiget, indissimulanter ulciscendam omni cessante mora procedere volens, domino Claraevallis, s. th. pr., qui dicti monasterii Ursicampi pater abbas est, in Ordinis potestate plenaria committit, et sub divini attestatione iudicii praecipit et iniungit, quatinus assumptis secum Caroliloci et Ursicampi praedicti monasteriorum abbatibus, s. th. pr., vel ubi abessent, aut ad hoc vocari non possent, aliis duobus abbatibus Ordinis, qui ad huius rei grandis et arduae discussionem zelo polleant et industria per eumdem loco primorum vocatis, quam celerius poterit ad monasterium Ursicampi se transferens, exactissimis informationum cautelis aliisque modis omnibus licitis et accommodis veritatem inquirat, et in nominatum fratrem Matheum, si dicti criminis inventus fuerit auctor, vel super hoc vehementer suspectus, in alios etiam quoslibet complices vel participes, inflexibilis iustitiae vindictam extendat, cuius terror praesentium et posterorum consternat ausus sacrilegos huiusmodi vel similia *parricidiorum* flagitia committendi. 71.  Audita supplicatione generali Capitulo porrecta ex parte fratris Adae Hillok se gerentis pro abbate Ieripontis Ossoriensis dioecesis, Dubliniae provinciae, continente quod licet ipse frater Adam, vacante dicto monasterio Ieripontis per depositionem fratris Thomae Ossariol nuper abbatis ibidem causa notoriae fornicationis, propter quam si legitime convictus extitit, rite deponi potuerit et debuit, secundum constitutionem felicis memoriae domini Clementis Papae IV, per conventum eiusdem loci fuerit ad abbatialem dicti monasteri dignitatem electus, et per patrem abbatem approbatus, confirmatus et canonice secundum Ordinis instituta promotus, dictumque monasterium Ieripontis aliquamdiu pacifice rexerit, ab omnibus praedicti loci monachis regulari professione sibi facta, nihilominus ipse frater Thomas depositus ad quosdam abbates Ordinis tempore schismatis loco Capituli in terra Hiberniae congregatos accedens eisdem suggessit, se contra iustitiam et indebite per quamdam sui patris abbatis et quorumdam monachorum per imaginationem falsam depositum extitisse, nulla mentione facta de criminibus et factis enormibus atque causis suae depositionis contentis in processu quem ipse pater abbas suo et abbati Sancti Salvatoris, qui secum in dicta depositione personaliter astiterunt, sigillis sigillatum misit et praesentavit eisdem abbatibus, sed ipso processu non examinato, imo potius in favorem dicti fratris Thomae celato vel abscondito praedicti abbates in Hibernia congregati de facto praedictum fratrem Thomam restituerunt ad suum gradum et abbatiatum dicti monasterii Ieripontis contra iustitiam, puritatem Ordinis, monasticam disciplinam et ipsius fratris Adae titulum et possessionem in ipsius damnum non modicum et gravamen. Virtute cuius restitutionis praedictus frater Thomas, congregato secum brachio saeculari, praedictum fratrem Adam de monasterio praedicto irreverenter, violenter eiecit, captis in oratorio monachis et ad saeculares carceres deductis, cellulas eorum fregit, librosque vestimenta et ecclesiastica sacramenta capi fecit, in eorumdem abbatis et monachorum iacturam et grave damnum. Quibus ita peractis dictus frater Thomas, sciens nullum ius regiminis dicti monasterii sibi competere, accessit ad suum patrem abbatem et finxit se velle visitari per abbatem de Portu Sanctae Mariae sibi notum et amicum, et impetrata commissione cum illa clausula, si contingat abbatem, etc. duxit secum abbatem ad monasterium Ieripontis dictum abbatem de Portu Sanctae Mariae. In quo quidem monasterio fuit quidam monachus nomine Ioannes Botillen, qui, instigante diabolo, manus violentas in ipsum abbatem prius iniecerat et cum sua magna sequela ipsum de monasterio suo eiecerat, propter quae notoriam excommunicationis sententiam incurrerat, nec tamen ullam inde punitionem susceperat. Qui frater Ioannes, conventione facta cum praedicto fratre Thoma deposito de dividendis inter se grangiis, redditibus, et decimis ad ipsum monasterium Ieripontis pertinentibus, dictus frater Thomas in praesentia abbatis praedicti de Portu Sanctae Mariae virtute commissionis antedictae cessit errori suo tamquam officio, ac ipse cum quibusdam adhaerentibus sibi dicto fratre Adam non vocato, nec praesente vel in aliquo consentiente ipsum fratrem Ioannem Botillen postulantem in abbatem Ieripontis, dictusque abbas de Portu Sanctae Mariae ipsum promovit aut potius intrusit in abbatem, et sic dictus Thomas obtinet quasi tertiam partem substantiae monasterii Ieripontis, et dictus Ioannes residuam partem cum sua sequela in ruinam loci et damnum ipsius Adae abbatis expulsi et monachorum suorum, ut asserit, praedicti generalis Capituli provisionem humiliter implorando. Abbatibus domus Beatae Mariae iuxta Dublinum, de Roseavalle, et de Lege Dei monasteriorum in terra Hiberniae, dictae Dubliniae provinciae, situatorum committit idem Capitulum eisdem districtius iniungendo, quatinus ipsi tres vel duo ipsorum, tertio legitime impedito, vocatis partibus et conventu Ieripontis, ac aliis, si qui de iure vel consuetudine sint evocandi, super praemissis inquirant cum diligentia veritatem, et si praemissa repererint esse vera, conventiones huiusmodi et memorati fratris Ioannis promotionem aut verius intrusionem tamquam indebitas et contra nostri Ordinis instituta factas, irritent, cassent et annullent, praedictumque fratrem Adam in perfectam praefati monasterii Ieripontis possessionem, auctoritate praefati generalis Capituli restituant. Et praedictos fratres et Ioannem ac alios, si qui rebelles, quod absit, aut contradictores extiterint, auctoritate praefata per omnimodam Ordinis censuram viriliter et debite puniant et compescant, invocato, si opus sit, auxilio iudicum ecclesiasticorum et brachii saecularis. Praefatis autem fratribus Thomae et Ioanni et aliis Ordini memorato quibuscumque subiectis, in virtute sanctae obedientiae et sub excommunicationis poena districtissime praecipit, et mandat idem Capitulum tenore praesentis diffinitionis, quatinus in praemissis et ea tangentibus ac dependentibus ab eisdem praenominatis abbatibus vel duobus eorum tamquam eidem Capitulo humiliter obediant eisque praestent auxilium, consilium et favorem. 72.  Supplicationem fratris Ioannis Ymomage attestantis se nullo detestabili vitio reprehensum, non citatum nec auditum, vel super aliquo crimine legitime convictum, ab abbatiali dignitate monasterii de Tintern, alias de Voto, in Hibernia, Fernensis dioecesis, per quosdam fratres Ioannem monachum de Tinterna in Wallia, et Thomam Offarroll fuisse minus favorabiliter sed iniuste depositum, et alium quemdam fratre Ioannem Royt, ignarum et illiteratum, ibidem per dictos intrusum, iuris ordine praetermisso, et in ipsius supplicantis et sui iuris praeiudicium et gravamen. Assensu benigno condescendens generale Capitulum abbatibus de Portu Sanctae Mariae et Sancti Salvatoris de Dowisley monasteriorum abbatibus, Dubliniae provinciae, committit et iniungit ut, informatione diligenti praevia, vocatis partibus, et qui de iure fuerint evocandi, praedicto supplicanti, si praetacta repererint fore vera, faciant auctoritate praefati generalis Capituli secundum Ordinis instituta iustitiae complementum, invocato, si sit opus, auxilio iudicum ecclesiasticorum et brachii saecularis. 73.  Attentis viarum discriminibus et locorum distantiis in diversis mundi partibus, ubi nostri Ordinis monasteria situantur, ex quibus abbates quamplurimi, maxime propter gentes armorum, quae de die in diem in nonnullis mundi partibus incessanter discurrunt, non possunt tute commode aut sine periculis maximis accedere ad Capitulum generale. Eapropter non improvide et certis ex causis idem Capitulum omnes abbates, qui ad praesens Capitulum non fuerunt praesentes, illis dumtaxat exceptis, qui ad ipsum Capitulum erant citati personaliter, praefatum Capitulum habet favorabiliter excusatos. 74.  Domino Claraevallis, s. th. pr., committitur per generale Capitulum, quatinus per se vel per alios duos abbates dioecesis Leodiensis neutri partium suspectos et non abbati de Villari subiectos, ad monasterium monialium Vallis ducis, Leodiensis dioecesis, auctoritate ipsius Capituli quantocius poterit accedat, et ibidem diligenter inquirat causam appellationis cum suis annexis et emergentibus factae per abbatissam et conventum dicti monasterii Vallis ducis vel earum procuratorem ; ac de Camberone et de Bodelo monasteriorum abbatibus, commissariis dicti Capituli, seu ab eorumdem sententia praetensa, si quae fuit, et etiam quibuscumque sententia credunt interesse pro abbatissa et conventu monasterii de Parco dominarum lata, partibus hinc inde auditis et diligenter examinatis, iustitiae faciant complementum, in plenaria Ordinis potestate. 75.  Abbati de Runa conceditur per generale Capitulum, ut pro sola vice habeat auctoritatem dispensandi cum monachis fugitivis sui monasterii professis et etiam in Sittich, et eosdem habilitandi ad quoslibet actus Ordinis legitimos, citra tamen abbatiatum, dum tamen bene correcti fuerint et emendati, praesenti diffinitione usque ad sequens immediate Capitulum tantummodo duratura. 76.  Conceditur ad idem abbati de Victoria pro suis monachis et conversis dumtaxat. 77.  Dispensatur misericorditer per generale Capitulum cum fratribus Petro Gothi et Iacobo Trocelli, monachis monasterii Fontis frigidi, qui quasi spatio unius anni apostataverunt damnabiliter per saeculum vagantes, ut hoc non obstante ad omnes actus, gradus, et status cum honoribus Ordinis legitimos admittantur, abbatiatu dumtaxat secluso. 78.  Ad humilem supplicationem abbatis et conventus dicti monasterii Fontis frigidi, gratiose, cum fratre Bernardo de Arminach converso dicti monasterii dispensatur, ut non obstante apostasia quam incurrit quasi per spatium triginta annorum et ultra, ab omnibus sententiis excommunicationis et irregularitatis, quas sic vagando noscitur, incurrisse, dictum Capitulum generale ipsum fratrem Iacobum absolvit de gratia speciali. 79.  Tractatum cui haec praesens diffinitio inseritur, ac omnia et singula contenta in eadem, generale Capitulum de gratia speciali approbat, ratificat et confirmat. 80.  Ad humilem supplicationem Guillelmi Maioris de Vitray, quondam fautoris monasterii de Aceyo Bisuntinae dioecesis, committitur per generale Capitulum abbati de Caroloco *quatinus* si repererit per litteras aut alia legitima documenta de Charitate et Aceyo monasteriorum abbates eidem Guillelmo teneri vel aliqualiter obligari, eosdem et quemlibet eorumdem in solidum ad satisfaciendum eidem coerceat et compellat auctoritate Capituli in ipsius plenaria potestate, et hoc cum sumptibus et expensis partis obligatae. 81.  Reformationem monasterii de Bullione in quo regulares observantiae, prout generalis Capituli pervenit ad aures, pene penitus ruinantur, de Bellavalle et de Aceyo, Bisuntinae dioecesis, monasteriorum abbatibus tam coniunctim quam divisim committit idem Capitulum cum omnimoda ipsius Capituli potestate, et clausulis opportunis et rationabilibus ad hoc tam in capite quam in membris requisitis. 82.  Cum fratre Ioanne de Champlito, monacho monasterii de Theoloco, dispensatur gratiose, ut non obstante quod per quindecim dies vel quasi, regulari habitu non dimisso, apostataverit, ac postmodum voluntarie rediens poenitentiam devote peregerit, ad omnes status, gradus et Ordinis honores admittatur de gratia speciali. 83.  Similiter dispensatur cum fratre Ioanne de Lingonis, dicti monasterii monacho, qui consimiliter apostatavit. 84.  Quia scandalosae commotionis in studio Sancti Bernardi Parisiensis occasionem praebuerunt fratres Ioannes de Alna, Henricus de Villari et Ioannes de Bodelo scolares ibidem, abbatibus eorumdem monasteriorum praecipit et sub excommunicationis poena firmiter iniungit generale Capitulum, quatinus infra mensem a notificatione praesentis diffinitionis sibi facta quilibet revocet a dicto studio, nec ipsum illuc remittat absque ipsius Capituli licentia et consensu. 85.  Abbatibus de Dora et de Regali loco committit et iniungit expresse generale Capitulum et eorum cuilibet in solidum, quatinus ad studium Oxoniense personaliter ibidem auctoritate plenaria praesentis Capituli visitent et reforment, destituant et instituant, statuant et ordinent in omnibus et singulis membris, scolaribus et personis quocumque gradu, conditione seu praerogativa gaudeant, quaecumque pro bono spirituali et temporali ac pro honestate studii et personarum, visitationis, reformationis, destitutionis, institutionis, correctionis et ordinationis beneficio noverint indigere. Universis autem dicti studii personis graduatis mandat et praecipit memoratum Capitulum sub suae salutis incommodo, quatinus in omnibus praemissis ac ea tangentibus dictis de Dora et de Regali loco monasteriorum abbatibus et eorum cuilibet obediant humiliter et devote. Committit etiam dictum Capitulum eisdem abbatibus auctoritate qua supra, quatinus omnes et singulos abbates Angliae et Walliae ad mittendum scolares in dicto studio Oxoniensi coerceant et compellant secundum papalia et nostri Ordinis instituta. 86.  De Waverleya et de Fontibus in Anglia monasteriorum abbatibus per generale Capitulum committitur, videlicet abbati de Waverleya pro provincia Cantuariensi, et abbati de Fontibus pro provincia Eboracensi, ut ipsi duo convocent omnes abbates suae provinciae in loco et termino per eosdem deputato pro eligendo duos abbates, unum videlicet pro provincia Cantuariensi et alium pro provincia Eboracensi, prout melius decreverint ad comparendum singulis annis hinc ad decennium in dicto Capitulo generali, et portandi etiam ad dictum Capitulum contributiones Ordinis impositas monasteriis eorumdem tam antiquas quam novas. Item, etiam in dicta convocatione qua supra duos abbates de dictis partibus ad eundum in expensis ceterorum abbatum ad concilium generale apud Romam in proximo celebrandum. Quam quidem convocationem praecipit generale Capitulum fieri circa adventum Domini proximo futurum. 87.  Quia citati ad praesens Capitulum nec comparuerunt nec pro se miserunt abbates de Escharleis, de Valle lucenti, de Ripatorio, de Charmeya, de Brolio et de Boheriis, ac fratres Henricus Militis Boniportus, et Ioannes Conguepe Vallium Sernaii monasteriorum monachi, ipsos et eorum quemlibet praesens Capitulum reputat contumaces, eosque citat ad sequens Capitulum super huiusmodi contumacia et aliis eisdem obiiciendis responsuri. 88.  Domino Claraevallis, s. th. pr., committitur per generale Capitulum ut quam citius poterit ad monasterium monialium de Pratris prope Trecas, inquirat diligenter, an traditio ad censum annuum et in emphiteosim perpetuam cuiusdam peciae terrae continentis tria arpenta et unum quarterium cum dimidio, pretio annuatim quadraginta solidorum turonensium, prout iam tractaverunt cum Gualtero Vacherii burgensi Trecensi, abbatissa et conventus dicti monasterii de Pratis, eisdem sit utilis et fructuosa, et quidquid super hoc repererit, sequenti anno referat Capitulo generali. 89.  Senio et gravitate abbatis de Heymelrode attentis, generale Capitulum compatiens, a via ipsius Capituli de cetero ipsum habet favorabiliter excusatum. 90.  Statuit, ordinat et diffinit generale Capitulum quod pro defendendis libertatibus Ordinis in romana Curia in proximo generali concilio in Roma vel alibi celebrando, omnes et singuli abbates et abbatissae universi Ordinis in expensis abbatum ad hoc eligendorum contribuant per modum infrascriptum. Primo de regno Franciae dictum generale Capitulum deputat de Grandisilva et de Berdonis monasteriorum abbates, qui ipsi auctoritate dicti Capituli convocet omnes et singulos abbates infra Nativitatem Domini de provinciis Tolosana, Auxitana, Narbonensi, Arelatensi, et Burdegalensi, ut omnes pariter congregati in certo loco quem dicti abbates deputaverint, eligant unum abbatem ex ipsis, qui sumptibus aliorum abbatum et monialium Ordinis earumdem provinciarum vadat ad proxime celebrandum totius Ecclesiae concilium generale. Abbates vero de Savigniaco et de Fonte Danielis infra idem tempus convocent abbates alios de provinciis Rothomagensi, Bituricensi et Turonensi, et congregati unum ex ipsis eligant, qui ad dictum generale concilium sub aliorum abbatum et monialium expensis vadat. Praeterea dominus Cistercii convocet abbates quos decreverit de provinciis Remensi, Senonensi, Lugdunensi, Viennensi, Tarentasiensi et Bisuntinensi, ut pariter congregati similiter eligant unum modo et forma supradictis. Qui tres electi abbates pro honore Ordinis et libertatibus defendendis cum ceteris abbatibus aliarum provinciarum in romana Curia compareant, termino constituto vel constituendo. Insuper mandat et iniungit de Ebraco et de Caesarea monasteriorum abbatibus de provincia Moguntina, et de Cedilo et de Pomuk monasteriorum abbatibus, de provincia Pragensi et de Sancta Cruce et de Waldebach monasteriorum abbatibus, et de provincia Salceburgensi, ut dicti sex abbates in dominica proxima post festum Omnium Sanctorum in civitate Ratisbona pariter conveniant, et duos abbates ad mittendum idoneos de praedictis provinciis eligant, qui vice et nomine omnium aliorum abbatum dictarum provinciarum sub expensis et sumptibus omnium aliorum visitent dictum concilium generale. Dictique sex abbates secundum puritatem conscientiae ac monasteriorum valetudinem praedictas expensas solvendas infra festum Purificationis Beatae Virginis proximum singulis abbatibus imponant. Et dicti sex abbates singuli in singulis provinciis colligant, et non solventes ad solutionem compellant prout melius expedire viderint, in plenaria auctoritate Capituli generalis, et expensas per eos collectas duobus abbatibus electis pro dicta via generalis concilii indilate et fideliter reconsignent. Insuper omnes de provinciis Coloniensi, Leodiensi et de dioecesibus Trevirensi, de Campo et de Herdenhuse monasteriorum abbates cum aliis quatuor abbatibus, quos ad hoc eligere decreverint, conveniant in loco ipsis convenienti, et dicti sex abbates pariter congregati ordinent et disponant pro via generalis concilii modis et viis superius annotatis. 91.  Sententiam quam abbas de Dora, commissarius in hac parte Willermi abbatis de Gratiis, coassistente sibi abbate de Stanfordia, tulit contra Nicolaum Sampson, Thomam Violbin, monachos dicti monasterii de Gratiis super apostasia et conspiratione, videlicet 29*a* die mensis iulii nuper lapsi, ratificat, approbat et confirmat generale Capitulum in plenaria Ordinis potestate. 92.  Domino Claraevallis s. th. pr., committit generale Capitulum quatinus ad monasterium Savigniaci quanto citius poterit, accedat et ibidem se informat diligenter an venditio terrae de Binagues in admortizationem terrae de Prinaudon, sit dicto monasterio Savigniaci fructuosa et utilis. Et quidquid super hoc repererit sequenti anno referant Capitulo generali. 93.  Processum per abbates de Novocastro, de Voilberio, de Vernivillerio monasteriorum commissarios auctoritate Capituli generalis per dominum Cistercii deputatos ad audiendum, decernendum et determinandum litem et discordias motas et diu continuatas infra fratres Henricum Albert et Nicolaum, quondam abbatem monasterii in Othurseburne, super ipsius monasterii abbatiatu factam, sententiam per eos latam et institutionem praedicti fratris Henrici, quibus annectitur haec praesens diffinitio, generale Capitulum approbat, ratificat et confirmat. Et eidem fratri Nicolao et suis adhaerentibus in virtute sanctae obedientiae et sub excommunicationis sententiae poena praecipiendo firmiter et iniungendo, quatinus infra mensem a 14*a* die praesentis mensis septembris computandum, professionem praedicto fratri Henrico abbati faciant regularem, ipsius etiam fratris Nicolai senio et imbecillitati compatiens pensionem annuam decem florenorum super communibus monasterii proventibus, una cum regulari provisione victus et vestitus eidem, casu quo mandatis huiusmodi paruerit, vult, statuit, ordinat et praecipit idem Capitulum assignari.
Anno Domini millesimo quadringentesimo duodecimo, statuta sunt haec apud Cistercium in Cisterciensis Ordinis Capitulo generali. ORATIONES. 1.  Pro sanctissimo… *etc. ut in anno* 1411. 2.  Pro serenissimo… *etc. ut in anno* 1401. 3.  Pro burgensibus… *etc. ut in anno* 1401. 4.  Pro pace… *etc. ut in anno* 1401. 5.  Pro felicis… *etc. ut in anno* 1401. [DIFFINITIONES GENERALES.] 6.  Editas anno praeterito in generali Capitulo diffinitiones omnes et singulas ratificat et confirmat praesens Capitulum pariter et approbat. 7.  Cum Ordo noster… *etc. ut in anno* 1411, *n° 7*. [DIFFINITIONES SPECIALES.] 8.  Capitulum generale abbatem de Fonte salutis per sequens immediate triennium a missione studentium ex causis rationabilibus favorabiliter habet supportatum tali conditione, ut per dictum triennium unum idoneum et aptum scolarem iuxta nutum et voluntatem sui patris abbatis in studio teneat Parisiensi. 9.  Quia iniuriae et molestationes abbati de Alba per abbatem de Novocastro visitatorem suum graviter illatae et factae ad aures Capituli, tam per dictum abbatem de Alba quam per ceteros commissarios Capituli, querelose et pluries sunt delatae, et si quantum quod dictum abbatem de Alba contra iuris et Ordinis formam a dignitate abbatiali eiecerit et deposuerit, ipsumque diversis poenis tam incarcerationis quam aliarum afflictionum, quae formam Ordinis et abbatialis decentiam dignitatis crudeliter afflixit et affligi iussit, propter quod dictus abbas de Novocastro ad praesens Capitulum generale fuit et est personaliter citatus, et ex quo non comparuit, Capitulum generale ipsum ad futurum sequens Capitulum decrevit citandum, mandans et iniungens de Lutzela et de Lankheim monasteriorum abbatibus, quatinus ipsi ambo vel unus ipsorum, altero se legitime excusante, dictum abbatem de Novocastro sub depositionis, excommunicationis latae sententiae poenis ad sequens Capitulum citent cum effectu, ut secunda die eiusdem Capituli personaliter compareat, dicti abbatis de Alba querelis debite responsurus, intimantes sibi quod sive comparuerit sive non, nihilominus contra ipsum non obstante sua absentia secundum iuris et Ordinis statuta utique procedetur. Et ad praesens Capitulum generale dictum abbatem de Novocastro patronatu, regimine et visitatione monasterii de Alba decernit privandum et privat integraliter et in toto, sic quod quamdiu agit in humanis ullum visitationis officium, nec aliquem iuris decorem quolibet ibidem exerceat nec habeat ullo modo. Et visitationem dicti monasterii in Alba per sequens continuum triennium Capitulum generale abbati de Lutzela committit in plenaria Ordinis potestate. 10.  Attentis discriminibus et periculis diversis tam terrae quam maris quibus abbates de Dania, Suetia et Norvegia Capitulum generale visitare volentes incidere possent, committit et permittit Capitulum generale ut unus ipsorum dumtaxat, quem decreverint eligendum nomine omnium, et singulorum eorumdem contributiones secum deferens, quolibet anno bissextili ceteris remanentibus Capitulum visitet memoratum. 11.  Quia per fide dignos Capitulo generali expositum est, quod quidam monachi in monasterio de Alba quondam et nunc alibi professi, libros et alias res quas dicto monasterio de Alba ante festum Omnium Sanctorum iuxta Capituli generalis diffinitionem reddere debebant, apud se adhuc retinent et habent, quidam vero ex ipsis suis assuetis et impudicis actibus militantes ludos taxillorum in tabernis publicis exercent, mulieres infames secum sine rubore ubique ducentes, non tantum in propriae salutis dispendium, sed et dicti monasterii de Alba et totius Ordinis scandalum execrabile et immane. Capitulum igitur generale talibus insolentiis et sceleribus nefariis obviare cupiens, mandat et iniungit de Lutzela et de Langheim monasteriorum abbatibus, quatinus ipsi ambo vel unus ipsorum, si alterum abesse contigerit, dictos monachos impudicos et perversos ut a talibus, ut praefertur, insolentiis abstineant penitus, ac dicto monasterio cuncta per ipsos ablata quantocius restituant, per omnes Ordinis et iuris censuras et poenas coerceant in plenaria Ordinis potestate, invocato ad hoc, si opus fuerit, iudicum ecclesiasticorum auxilio et brachii saecularis. Abbates vero qui tales fovere et in sua malitia defendere praesumunt, per dictos commissarios simili modo, poenis et censuris Ordinis, ne talibus malitiosis patrocinentur, efficacius compellantur. 12.  Ob honorem Omnipotentis Dei et Beatae Elisabeth reginae et viduae, et ut ipsa pia mater et patrona ac interventrix gratiosa suis sacris precibus culparum remissionem et divinae gratiae infusionem, ac felicem consummationem omnibus sacri Ordinis Cisterciensis alumnis ipsam pie invocatibus obtineat a Domino nostro Iesu Christo, Capitulum generale abbati et conventui monasterii de Runa, ad ipsorum devotam instantiam annuit et concedit, ut festum eiusdem sanctae Elisabeth 19*a* die mensis novembris cum una missa et duodecim lectionibus et cum consueta historia : *Laetare Germania*, peragere solemniter in dicto valeant conventu. 13.  De Sora, Esrom, Asylo, Herivado, Regali curia et Vitae scola, Varnheim, et Nova valle monasteriorum abbates de contributionibus retroactis temporibus usque in praesens neglectis, Capitulum generale ex causis rationabilibus gratiose quittat et absolvit. 14.  Capitulum generale sufficienter informatum de restitutione domini Petri abbatis monasterii de Varnheim et de destitutione fratris Haraldi per abbates monasteriorum Vitae scolae et Novae vallis commissarios Capituli generalis factam, Capitulum generale dicti domini Petri restitutionem tamquam canonicam et legitimam censens approbat, autorisat et confirmat. 15.  Capitulum generale gratiose annuit et consentit petitioni abbatis de Scola Dei in Frisia, quod mulieribus liceat, eo tempore tantum quo suos defunctos ad dictum deferunt monasterium sepeliendos, gratia devotionis intrare cimeterium et apud defunctos interesse in ecclesia tantum aquilonari, ita ut aliunde non divertant. 16.  Reformationem et plenariam dispositionem tam in spiritualibus quam in temporalibus, tam in capite quam in membris, monasterii monialium in Assen, terrae Deventriae Traiectensis dioecesis, committit Capitulum generale abbati de Sancto Benedicto in Frisia usque ad generalis Capituli revocationem, et quod eidem monasterio de suis monachis vel de alio monasterio maturum et devotum confessorem praeficiat, qui personas dicti monasterii in spiritualibus regendi habeat auctoritatem, Capitulum gratiose concedit. 17.  Capitulum generale abbatem de Valle Dei in Austria, propter penuriam sui monasterii a missione studentis per sequens continuum quinquennium habet favorabiliter supportatum, dummodo singulis annis mittat Capitulo generali contributiones monasterium suum contingentes. 18.  Reformationem omnium et singulorum monasteriorum utriusque sexus omniumque et singularum personarum nostri Cisterciensis Ordinis in regnis Daniae, Suetiae et Norvegiae, et in partibus circumvicinis ubilibet constitutorum, generale Capitulum domino abbati de Sora et abbati quem sibi vocare et assumere decreverit de Ordine, eidem committens dictum Capitulum et iniungens, quatinus ad ipsa monasteria et loca Ordinis cuiuscumque generationis existant personaliter accedens. *…etc. ut in forma consueta.* Capitulum diffinitionem praesentem usque ad septennium vult extendi. 19.  Capitulum gratiose dispensat cum abbate de Sancto Benedicto in Menterna si rite et canonice, iuxta Ordinis Cisterciensis instituta, fuerit ad abbatiam monasterii in Scola Dei Bremensis dioecesis electus, quod non obstante etiam quacumque Ordinis inhibitione poterit se ad dictam transferre abbatiam et eam, dummodo aliud canonicum non obstiterit, acceptare. 20.  Capitulum generale iustis et rationabilibus de causis permotum, abbatem de Sancto Benedicto in Frisia a via Capituli generalis et a missione scolaris ad quodcumque Ordinis generale studium usque ad sex annos immedite sequentes, dum tamen anno quolibet, vel quam cito poterit, contributiones suas mittat, habet idem Capitulum favorabiliter excusatum. 21.  Dispensat Capitulum generale gratiose cum fratre Ioanne monacho et presbytero dicto Garde, monasterii de Hude Ordinis Cisterciensis Bremensis dioecesis, quatinus non obstante natalium defectu quem patitur ex presbytero et soluta genitus, poterit in ordine praemisso remanere, et gratum impendere suo Creatori famulatum. Et committit idem Capitulum suo abbati et saniori parti conventus sui, quatinus non obstante quod alias diaboli instinctu cum quadam apostatavit muliere, et per abbatem suum ad aliud Ordinis monasterium ad peragendam pro isto et aliis suis excessibus poenitentiam salutarem, eidem non curavit obedire, si eidem merita suffragantur, quod eumdem ad gradum et ad ordines suos pristinos restituant. 22.  Concedit Capitulum generale gratiose priori monasterii in Sibekelo, Ordinis Cisterciensis, nunc incorporato, quatinus pro tempore fuerit quod licite, non obstante inhibitione Ordinis Cisterciensis, poterit licentiam concedere personis regularibus domus suae et etiam saecularibus dicto monasterio oblatis toties quoties sibi visum fuerit, in locis per ipsum priorem deputandis comedendi carnes. Quae est talis : Capitulum generale voto et desiderio religiosorum virorum prioris et fratrum suorum in Sibekelo Ordinis primum Canonicorum regularium, Traiectensis dioecesis, devotionis intuitu et reformationis Ordinis Cisterciensis ferventi desiderio permoti desiderant se cum suo toto conventu Ordini Cisterciensi sub forma quae sequitur incorporari, grato occurrens affectu dictum monasterium cum omnibus personis, iuribus, redditibus, pertinentiis, aedificiis, bonis mobilibus et immobilibus praesentibus et futuris, hiis praesentibus Ordini incorporat Cisterciensi, dans et concedens priori et praemissi monasterii fratribus atque personis praesentibus et futuris gaudere omnibus libertatibus, exemptionibus, franchesiis et privilegiis et gratiis quibus dictus Ordo Cisterciensis noster est fulcitus, cui, inquam, monasterio in Sibekelo atque eiusdem fratribus praesentibus et futuris ordinat Capitulum in patrem abbatem venerabilem patrem dominum abbatem Claraevallis modernum atque eius successores rite et canonice substituendos, ita tamen quod priori et fratribus dicti monasterii sic Ordini Cisterciensi, ut praemittitur, incorporati, liberum sit ex gratia speciali Ordinis Cisterciensis sibi eligere de triennio in triennium unum abbatem de Ordine Cisterciensi, Deum timentem atque zelum Ordinis habentem, quem maluerint, vice et auctoritate dicti venerabilis patris abbatis Claraevallis moderni atque suorum successorum rite et canonice substituendorum, in annuum visitatorem plenaria auctoritate domini abbatis Claraevallis suffultum. Non tamen per hoc intendens Capitulum praedictum paternitati domini Claraevallis qui pro tempore fuerit in aliquo praeiudiciare, qui per se cum sibi visum fuerit expedire, dictum monasterium sic incorporatum poterit, cessante auctoritate istorum visitatorum, tamquam pater abbas iuxta Ordinis instituta visitare. Datum… 23.  Capitulum generale gratiose indulget abbatibus Frisiae Cisterciensis Ordinis, quod valeant in suis monasteriis hospitibus saecularibus supervenientibus et familiaribus suorum monasteriorum etiam conductis carnes, quacumque inhibitione non obstante, libere administrare. 24.  Capitulum generale paupertate et defectu praediorum quibus alenda sunt pecora monasterii ad Sanctum Benedictum in Menterna Ordinis nostri Cisterciensis permotum, gratiose indulget dicti monasterii abbati, qui pro tempore fuerit, quod non obstante statutorum Ordinis inhibitione valeat unum de suis monachis et de suo monasterio deputatum, qui praesit curae animarum parochiae in Sirager dicto monasterio cum omnibus inibi pertinentiis et redditibus per Ordinarium incorporare, dummodo placuerit Ordinario, et quod religiosus ei non subiiciatur in hiis quae sunt iuris curae. Ita tamen quod dictus monachus continuam in suo monasterio faciat residentiam, donec in dicta parochia per conventiones dicti monasterii grangia fuerit constructa, quia tunc monachus, si quis grangiae fuerit deputatus, licite, ut praemittitur, curam gerat animarum parochianorum parochiae iam dictae. 25.  Capitulum generale committit abbati Campensi, Coloniensis dioecesis, quatinus diligenter consideret locum in Vormanda prope Leydis, Traiectensis dioecesis, fratribus in Yslesteen Ordinis Cisterciensis, eiusdem dioecesis, per quemdam militem devotionis intuitu pro monasterio construendo traditum, et si invenerit ipsum locum competenter pro conventu reddituatum, et singulis considerandis consideratis, ipsum locum cum suis attenentiis praesentibus et futuris, Ordini Cisterciensi auctoritate Capituli generalis prout moris fuerit iuxta Ordinis instituta, incorporet et ipsos fratres de Yslesteen licentiet praedictum locum acceptandi spe ipsum in monasterium erigendi. 26.  Capitulum generale dispensat cum fratre Terstano, sacerdote et monacho monasterii de Sora professo, et de thoro illegitimo nato, ut dicto impedimento non obstante ad omnes actus, administrationes et ad omnes dignitates Ordinis possit promoveri. 27.  Capitulum generale mandat sub poena obedientiae et gravioris culpae omnibus et singulis abbatibus Frisiae Ordinis Cisterciensis, quatinus iuxta Ordinis instituta fideliter assistant abbati de Sancto Benedicto in Menterna in defensione privilegiorum Ordinis contra sigilliferum reverendi patris domini episcopi Monasteriensis, et quoscumque alios privilegia et libertates Ordinis impugnare conantes. Alioquin declarat Capitulum ipsos et eorum quemlibet poenas in diffinitionibus Ordinis contentas incidisse ipso facto. Et dat auctoritatem visitatoribus contra eos per censuras ecclesiasticas procedendi. 28.  Capitulum generale committit domino abbati Claraevallis, ut consideratis rationibus ipsi Capitulo pro parte fratris Nicolai monachi et presbyteri de Alna propositis videlicet, quod liceat sibi transire ad Ordinis monasterium ubi cum maiori quiete suae conscientiae valeat reddere vota quae labia sua distinxerunt. Et si invenerit eas iustas et rationi consentaneas, faciat cum dicto fratre Nicolao prout ipsius saluti magis viderit expedire, generalis Capituli auctoritate suffultus. 29.  Capitulum generale gratiose concedit fratribus monachis monasterii ad Sanctum Benedictum in Menterna, Ordinis Cisterciensis, quatinus non obstante quacumque Ordinis inhibitione valeant equitare in cappis, dormire in scapularibus in via directi, et quod absque suarum conscientiarum scrupulo scribere, studere, libros corrigere apud sua strata in dormitorio, absque tamen aliorum inquietatione et scandalo, dictum Capitulum gratiose permittit. 30.  Capitulum generale omnes sententias excommunicationis, suspensionis et interdicti in statutis papalibus contentas, hiis praesentibus propter conscientiarum pericula usque ad pleniorem Capituli deliberationem suspendit et vult habere suspensas. 31.  Capitulum generale misericorditer dispensat cum Sibrando, nunc familiari monasterii de Sancto Benedicto in Menterna, Ordinis Cisterciensis, Monasteriensis dioecesis, qui diu ferventi desiderio ad habitum anhelavit et adhuc anhelat conversionis, quod natalium defectu quem patitur ex quodam converso Ordinis Sancti Ioannis Baptistae et soluta genitus non obstante, valeat ad habitum recipi conversorum atque votum emittere in eodem monasterio professionis, quibuscumque constitutionibus Ordinis in contrarium editis non obstantibus. 32.  Mandat Capitulum sub poena inobedientiae omnibus et singulis abbatibus Frisae Ordinis Cisterciensis atque confessoribus monialium ipsis abbatibus subiectarum, quatinus omnibus et singulis festis in Ordine praedicabilibus publice etiam in praesentia saecularium excommunicent et excommunicatum denuntient fratrem Rudolphum fabrum, conversum monasterii monialium in Assen, qui suadente diabolo, Dei timore postposito, manus violentas iniecit et temerarias in abbatem de Sancto Benedicto in Frisia, dicti monasterii et aliorum monasteriorum in Frisia a generali Capitulo constitutum visitatorem, donec de huiusmodi excessu secundum Ordinis instituta beneficium absolutionis rite et canonice a Sede meruerit obtinere Apostolica. 33.  Mandat Capitulum generale sub poena inobedientiae et gravioris culpae omnibus et singulis abbatibus Frisiae Ordinis Cisterciensis, et confessoribus monasteriorum monialium ipsis subiectorum, quatinus omnibus et singulis diebus in Ordine praedicabilibus publice etiam in praesentia saecularium excommunicent et excommunicatos denuntient fratres Albertum Elieri et Everardum Taskemaker de Gonigli, monachos professos et presbyteros monasterii ad Sanctum Bernardum in Adwert, qui in scandalum Ordinis pro libito voluntatis suae vagantur per mundum, et ea quae non decent committunt, donec ad Ordinis redierint unionem, et absolutionis beneficium, ab eo cuius interest, meruerint obtinere, et nihilominus ipsos capiant et custodiae carcerali deputent usque ad poenitentiam delicto condignam. 34.  Capitulum generale committit abbatibus de Clarocampo et de Sancto Benedicto in Menterna in Frisia, quatinus diligenter investigent formam et modum accensionis praediorum Thoenhorne prope Gometh domino Ioanni Walthome factae, utrum rite et canonice secundum Ordinis instituta sit facta, et si sit, quod eam auctoritate Capituli generalis confirment, alioquin eam revocent tamquam irritam et vanam. 35.  Diffinitionem praeterito anno editam et factam de et super confirmatione sive incorporatione studii Lipzensis per illustres principes et dominos dominum Fridericum et dominum Willelmum, Lantgravios Thuringiae et marchiones Mysniae, instaurati et fundati, Capitulum generale approbat, ratificat et confirmat. 36.  Capitulum generale abbatibus de regno Bohemiae dat et concedit eamdem gratiam et auctoritatem absolvendi subditos suos a sententiis prolatis ab Ordine, quam habent et qua absolvere possunt omnes et singuli abbates qui hoc anno praesentes in Capitulo fuerunt generali. 37.  Capitulum generale inhibet abbati de Sancta Cruce in Austria ne abbates de Silesia, Moravia et Lusatia cogat ad mittendum scolares ad studium Viennense, praesertim cum ipsi ad studium Pragense propter loci confinitatem et convenientiam commodius et facilius mittere possint. 38.  Ad instantiam abbatis de Zedlitz, Capitulum generale dispensat cum fratre Georgio, sacerdote et monacho sui monasterii professo, qui ex levitate puerili circa 23 aetatis suae annum per quinque dumtaxat septimanas ab Ordine, reiecto habitu, apostatavit, et eiusdem egit poenitentiam ; et secunda vice tantum per quatuor dies apostatavit et iterum poenitentiam egit condignam, ut isto non obstante ad actus legitimos et administrationes admitti possint et alias habilitetur citra dignitatem abbatialem. 39.  Capitulum generale annuit petitioni abbatis de Aula regia, ut possessiones et bona minus utilia et a suo monasterio nimis longe situata, de sui conventus consilio et assensu in magis utilia commutare possit, servatis in omnibus formae Benedictinae statutis ; et datis sibi pro inspectoribus de Zedlitz et Scalitz monasteriorum abbatibus, qui in futuro Capitulo faciant relationem. 40.  Adiudicatur per generale Capitulum domino Morimundi contumacia contra abbatem et conventum monasterii de Gradisch monachorum, qui citati ad dictum Capitulum non comparuerunt legitime per procuratorem sufficienter fundatum. Quare mandat et iniungit dictum Capitulum generale de Sancta Cruce et de Corona monasteriorum abbatibus, cuilibet in solidum, ut dictos abbatem et conventum de Gradisch citent peremptorie ad futurum sequens Capitulum generale, dicti domini Morimundi iustis petitionibus et querelis quod iustum fuerit responsuros, et ulterius processuros, prout fuerit rationis. 41.  Generale Capitulum annuit petitioni abbatis Lapidis Sancti Michaelis, ut grangiam dictam Resen, de sui conventus consilio et assensu in bona magis utilia commutare possit, servatis in omnibus forma Benedictinae, et datis sibi pro inspectoribus in Dargun et in Novocampo monasteriorum abbatibus, qui in futuro Capitulo fidelem faciant relationem. 42.  Capitulum generale committit et mandat de Lutzela et de Lanckheim monasteriorum abbatibus ut abbatem de Novocastro et conventum ipsius ad solutionem certae summae pecuniae, in qua abbati et conventui monasterii de Alba obligantur, prout ex litteris abbatis et conventus de Novocastro sigillorum sigillatis clare patet, per Ordinis et iuris censuras, auctoritate Capituli generalis coerceant et compellant. 43.  Capitulum generale committit et mandat de Lutzela et de Lanckheim monasteriorum abbatibus, ut abbatem de Sturzelbrun, monasterii de Alba quondam professum, ad restitutionem librorum et aliarum rerum a dicto monasterio de Alba per ipsum ablatarum, auctoritate Capituli generalis, per Ordinis et iuris censuras coerceant et compellant. 44.  Capitulum generale abbatem et conventum Vallis Dei in Austria et abbatissam et conventum monasterii de Aula Beatae Virginis, ex caritatis singularitate facit participes omnium bonorum et gratiarum quibus abbates in praesenti Capitulo personaliter constituti potiuntur. 45.  Capitulum generale abbatem de Alba propter penuriam et collapsum sui monasterii a missione studentis et visitatione Capituli generalis per sequens continuum triennium habet favorabiliter supportatum. 46.  Ad instantiam abbatis de Sancta Cruce in Austria, Capitulum generale dispensat cum fratre Ioanne dicto Seitner, sacerdote et monacho monasterii de Novo monte professo, qui de contagio carnis diffamatus est, quique non apud bonos et graves, nec insuper de dicta incontinentia per aliquem convictus nec per se confessus est, quatinus illa infamia non obstante ad omnes actus legitimos, administrationes et dignitates Ordinis valeat promoveri. 47.  Ad instantiam abbatis de Walkenred, Capitulum generale dispensat cum fratre Ioanne Serler, qui de incontinentia convictus est, ut post annum elapsum divina possit celebrare et super restitutione habitus, et ut ad omnes actus legitimos admitti, et ad omnes dignitates citra abbatialem possit promoveri. 48.  Reformationem omnium et singulorum monasteriorum utriusque sexus omniumque et singularum personarum nostri Cisterciensis Ordinis in tota Frisia constitutorum, Capitulum generale per continuos sex annos committit abbatibus de Clarocampo et de Sancto Benedicto in Menterna, et casu quo dictus abbas de Clarocampo vacare non possit, vel secundum statuta Ordinis nollet procedere, liceat abbati de Sancto Benedicto alium abbatem loco illius de Clarocampo vel monachum nostri Ordinis ad hoc idoneum subrogare, praecipiens… *etc.*, ac etiam monasteriis de Assen et Essen… requirendi… contributiones… Universis igitur… Vult etiam… Insuper concedit… *etc. ut in forma consueta.* 49.  Ad sedandum conscientias aliquorum scrupulosorum, generale Capitulum vult et declarat, quod quilibet abbas possit et potest eligere confessorem de Ordine, qui ipsum in omnibus et singulis casibus absolvat, in quibus ipse subditos suos secundum papalia et Ordinis statuta absolvere potest. 50.  Capitulum generale mandat et iniungit de Veteri cella, de Plasis et de Buch monasteriorum abbatibus, ut bullam papalem de et super negotio monasterii de Waltsassen et cui praesens diffinitio annectitur, secundum Ordinis nostri statuta et dictae bullae totalem tenorem, diligenti et debitae executioni in plenaria Ordinis potestate demandent, dicto monasterio de idonea et honesta persona auctoritate Capituli generalis providentes, et de hiis quae egerint vel ordinaverint in futuro generali Capitulo relationem faciant fidelem. 51.  Supplicationi abbatis de Scalitz annuens Capitulum generale dispensat cum fratre Ioanne dicto Rauft, sacerdote et monacho in Scalitz professo, quod deposto habitu Ordinis in apostasia per unum mensem fuerat, ad gradum pristinum restitutus ad omnes actus legitimos possit admitti citra tamen dignitatem abbatialem. Sed quia iterum instinctu diaboli sine sui superioris licentia in Hungariam ivit, et in quodam monasterio nostri Ordinis celebravit divina, committit Capitulum generale abbati praedicto ut eumdem fratrem a vinculo excommunicationis et irregularitatis absolvat et poenitentiam iniungat salutarem. 52.  Ne apostatae monasterii in Nepomuch de apostasia redeuntes in anno poenitentiae nimia gaudeant libertate, admittit Capitulum generale, ut legere valeant epistolas et evangelia et collectas in choro, non obstante habitu conversorum quem tunc deferre consueverunt. 53.  Committit Capitulum generale abbati in Nepomuch quatinus si sibi viderit expediendum cum tribus conversis homicidis, poenitentia condigna peracta, super restitutione gradus, auctoritate Capituli generalis dispenset ; item ad instantiam abbatis de Nepomuch, dispensat Capitulum generale cum fratre Ioanne dicto Kuik, sacerdote et monacho ibidem professo, qui propter evidentem impietatem carceri mancipatus fuit, ex ipsa incarceratione infamiam putatur incurrisse, ut ad omnes actus legitimos admitti possit et ad omnes dignitates Ordinis promoveri. Annuit Capitulum generale petitioni abbatis in Nepomuch, dispensando cum fratre Ioanne de Arla sacerdote et monacho, nuper de apostasia reverso, in qua per annum et dimidium perseveravit, ut ad gradum suum pristinum quem perdidit restituatur. Quam etiam gratiam pro fratre Simone Gunso, qui pro apostasia egit poenitentiam, praedictum generale Capitulum vult extendi. 54.  Quia cum fratribus Bartholomeo Griversrevot, Conrado Stepel, Ioanne Aurifabro et Ioanne Vendel, qui abbatem suum visitatoris adventum per duodecim annos impedientem usque ad eiusdem visitatoris adventum detinuerunt, non obstante dicta detentione per Capitulum generale ut ad omnes administrationes et dignitates Ordinis, citra abbatialem, promoveri possint pridem extitit per Capitulum dispensatum, ipsorum igitur humili obedientia et aliis laude dignis meritis ad hoc suffragantibus, ut et ad abbatialem dignitatem, si aliud canonicum non obsistat, promoveri valeat, Capitulum generale duxit misericorditer dispensandum. 55.  Exposita generali Capitulo abbatissae Sancti Antonii querimonia continebat, quod quamvis dominus Cistercii certis ex causis, tam declaratis in patentibus suis litteris quam aliis gravioribus, propter imminens tunc praedictis abbatissae et monasterio periculum subditis sororem Xantam Tumete dicti loci monialem ad monasterium Belliloci dudum transmitti praeceperit, ipsa nihilominus soror Xanta consilio, favore et adminiculo consororis et consortis suae Ioannae de Louvain freta fultaque mandatis dicti domini Cistercii prorsus inobediens restitit, et per accersitam atque in dicto monasterio hac de causa praesentem armatorum cohortem minas admodum graves, et existantis etiam viri territivas ipsi abbatissae et omnibus Ordinis iudicibus procuravit inferri, quibus minis perterrita dictam sororem Xantam seditionibus discordiisque continuis insistentem in praedicto monasterio Sancti Antonii usque in praesens remanere permisit, praesentis Capituli praestolans imploransque remedium. Eapropter generale Capitulum ex dominorum Cistercii et Claraevallis aliorumque fide dignorum relatione virorum agnoscens praemissorum veritatem, statuit, ordinat et decernit, praedictas moniales ambas ad alia confestim monasteria transmittendas, ibique poenitentiam pro tanta temeritate triennio peracturas, videlicet sororem Xantam ad monasterium de Virginitate et Ioannam de Louvain ad monasterium de Aqua, Carnotensis dioecesis. Mandans ipsum Capitulum abbatissae Sancti Antonii praedictae sub excommunicationis latae sententiae poena, conventui vero dicti monasterii sub interdictionis poena per singulos Ordinis abbates et monachos promulganda praecipiens, quatinus invocato iustitiae saecularis etiam, si sit opus, laicorum auxilio praedictas moniales ad monasteria praedicta prout distinctum est, protinus transvehi faciant et conduci. Quorum monasteriorum abbatissis et conventibus sub poena consimili praecipit idem Capitulum ut eas recipiant, et dicto durante triennio teneant in custodiis suis sub regulari observantia, superaddita, qualem dominus Cistercii pro tanta rebellione taxaverit, poenitentia spirituali. Rebellem vero quamlibet earum aut inobedientem strictis arctari carceribus mandat, et earum relaxationem absolutionemque soli domino Cisterciensi, resecta atque revocata quoad hoc cuiuscumque vicarii seu commissarii potestate, reservat ipsum Capitulum generale. 56.  Assignationem pensionis per abbatem Caroliloci vice et auctoritate domini Cistercii factam et concessa sorori Isabellae La Tabletière, quondam abbatissae Gomerifontis, prout in litteris quibus annexae sunt praesentes continetur, ad relationem praedicti domini Cisterciensis asserentis dictam assignationem de consensu et mandato suo factam fuisse, approbat, ratificat et confirmat Capitulum generale, et praecipiens abbatissae Gomerifontis, quae nunc est, vel pro tempore fuerit, sub depositionis et excommunicationis latae sententiae, conventui vero sub interdicti poena per primo requisitum abbatem Ordinis promulganda, quatinus dictae sorori Isabellae quamdiu regulariter in dicto monasterio conversata fuerit, cuncta in dictis litteris designata secundum earum formam et tenorem singulis annis tradant, solvant et integraliter administrent. 57.  Ad requestam… *etc. ut in anno* 1406, *n° 8*. 58.  Generale Capitulum nomine et auctoritate totius Cisterciensis Ordinis, in omnibus et singulis generalibus et particularibus ipsius Ordinis ac monasteriorum personarumque singularium eiusdem causis, querelis, actionibus et defensionibus quibuslibet personarum, monasteriorum, et Ordinis totius praedictorum procuratores, iudices speciales, negotiorum gestores, sindicos praeconitos, actores et defensores tam in generali totius orthodoxae aut particulari gallicanae alteriusve cuiuslibet ecclesiarum conciliis, infra proximum futurum triennium celebrandis, quemadmodum in aliis curiis coramque iudicibus et officiariis ecclesiasticis vel saecularibus quibuscumque eligit, ordinat, nominat, facit et constituit venerabiles abbates fratres Ioannem Pontigniaci, Matheum Claraevallis, Laurentium Caroliloci, Guillelmum Fontis Danielis, Ioannem Ursicampi, Aegidium Belliprati, theologiae, et Guillelmum Gimontis decretorum doctores, ita quod non sit eorum alterius conditio deterior, sed quidquid per ipsorum aliquem inceptum per alterum resumi, continuari, deduci, mediari valeat et finiri. Dans eisdem abbatibus, nuntiis et procuratoribus eorumque cuilibet in solidum, potestatem, auctoritatem, licentiam et mandatum speciale pro dicto Ordine in generali universalis Ecclesiae, Romae vel alibi celebrando concilio, comparendi, supplicandi, excusandi, protestandi, allegandi, agendi et appellandi, appellationes prosequendi, insinuandi, eisdem appellationibus renuntiandi, apostolicos petendi et recipiendi, aliaque generaliter specialiter exercendi et faciendi ubique terrarum ; quae omnes simul et disiunctim dicti Ordinis abbates et personae facere et exercere possunt et deberent si praesentes essent, etiam substituendi quoque procuratores unum vel plures, semel vel pluries qui similem in omnibus dicto durante triennio habeant potestatem. Ratum habentes quidquid per dictos procuratores eorumque quemlibet aut substitutos ab eis vel eorum altero pro dicto Ordine, monasteriis aut personis singularibus in dicto generali concilio vel alibi factum, gestum fuerit, vel alias quomodolibet procuratum. 59.  Attento quod alias in generali Capitulo Cisterciensi anno 1410 celebrato, supplicavit instanter abbas de Gimundo per ipsum Capitulum ab officio generalis procuratoris absolvi, quodque necessaria sit eius praesentia suo monasterio propter ipsius absentiam plurimum desolato, et ut ad praesentis Capituli notitiam querulosa fide dignorum insinuationes deductum est, extremae desolationi, proh dolor ! exposito. Praedictum idcirco praesens generale Capitulum ab huiusmodi procurationis onere ipsum abbatem exonerat et absolvit facitque, constituit et ordinat omni iure, modo et forma quibus potest suum ac omnium et singulorum monasteriorum Cisterciensis Ordinis ubicumque situatis, abbatum, abbatissarum, aliorumque regiminibus locorum conventualium eiusdem Ordinis et conventuum eorumdem, necnon magistri ac fratrum de Calatravia, de Montesia, et de Militia Iesu Christi, ac omnium aliorum magistrorum et fratrum Ordinis militaris sub observantia praedicti Ordinis professorum, ceterarumque personarum praedicti Ordinis et eorum cuiuslibet in romana Curia procuratorem generalem et nuntium specialem, sindicum, praeconomum et actorem Ordinis praedicti personarumque, membrorum et pertinentiarum eiusdem et cuiuslibet eorum, religiosum virum fratrem Ioannem de Bulliguevilla, monachum monasterii de Morimundi nostri Ordinis Lingonensis dioecesis, s. th. pr., exhibitorem praesentium in omnibus et singulis causis suis et Ordinis praelibati personarumque omnium locorum eiusdem et cuiuslibet eorumdem motis et movendis contra quascumque personas tam ecclesiasticas quam etiam saeculares, in consistorio et palatio domini nostri Papae, coram eodem suo cancellario et aliis locis et curiis universis, coram quibuscumque aliis iudicibus *ecclesiasticis* et saecularibus ordinariis, extraordinariis, legatis, delegatis, subdelegatis, auditoribus, arbitris, arbitratoribus, seu amicabilibus compositoribus, et aliis quibuscumque. Dans et concedens idem Capitulum eidem procuratori plenam generalem et liberam potestatem et mandatum speciale agendi et excipiendi pro dicto Ordine universo ac personis et membris eiusdem et quolibet eorumdem simul et in solidum coniunctim vel divisim ipsumque Ordinem, personas ac membra eiusdem et eorum quemlibet defendendi, conveniendi, reconveniendi, de locis et iudicibus, locaque et iudices eligendi et nominandi, et si necesse fuerit, recusandi forum et iudicium delinandi, libellum seu libellos offerendi, et oblatum seu oblatos recipiendi, proponendi, replicandi, duplicandi, triplicandi et quadruplicandi, litem seu lites contestandi, iurandi in animas personarum *omnium* universi Ordinis praelibati et cuiuslibet earumdem de calumnia et de veritate dicenda, et praestandi cuiuslibet alterius generis iuramentum quod postulat ordo iuris, ponendi, articulandi, propositionibus et articulis respondendi, testes et instrumenta in modum probationis producendi, dicendi in testes, dicta eorum, et personae ac instrumenta quaecumque reprobandi, interlocutorias et diffinitivas sententias unam vel plures audiendi, et ab eis et quolibet gravamine appellandi et provocandi, appellationem et provocationem suam seu appellationes et provocationes suas ac personarum ac membrorum dicti Ordinis et cuiuslibet eorum in solidum prosequendi, intimandi, insinuandi et renovandi, apostolicos petendi et recipiendi, expensas petendi, iurandi, taxare videndi et recipiendi, crimina defectus opponendi et opposita probandi transigendi, compromittendi, compromissumque poena vel iuramento valandi, beneficium absolutionis simpliciter et ad cautelam pro dictis personis Ordinis universi et qualibet earumdem, et etiam restitutionis in integrum, quoties opus fuerit, petendi et obtinendi, negotia electorum seu provisionum personarum praefati Ordinis coram domino nostro Summo Pontifici et reverendissimorum patrum dominorum cardinalium sacro collegio offerendi, praesentandi, promovendi, prosequendi et defendendi, impetrandi et contradicendi in audientia publica, antea dictorum quaslibet litteras tam simplices quam mixtas gratiam seu iustitiam continentes, cautiones petendi atque dandi, capiendi seu capi faciendi apostatas seu fugitivas personas memorati Ordinis cuiuscumque sexus, status aut conditionis existant, unum vel plures procuratorem seu procuratores loco sui substituendi, qui omnibus et singulis supradictis et ea tangentibus consimilem habeat vel habeant potestatem, et ipsum aut ipsos revocandi, et alium seu alios loco sui iterum substituendi, quomodocumque et quoties eidem procuratori placuerit, praesenti procuratione nihilominus in suo robore duratura. Et generaliter omnia alia et singula faciendi, etiam si mandatum exigant speciale, quae personae Ordinis universi simul vel in solidum coniunctim vel divisim facerent et facere possent et deberent, si personaliter adessent, hoc dumtaxat excepto quod Ordinem vel personas ipsius qualescumque per mutui contractum non valeant obligare. Permittens idem Capitulum personis omnibus dicti Ordinis et membrorum eiusdem sub hypotheca rerum Ordinis ipsius personarum ac membrorum et cuiuslibet eorum ratum, gratum, firmum habere et tenere, ratum et gratum teneri et haberi facere et habere quidquid per dictum procuratorem seu ab eo substitutum vel substituendum, substitutos vel substituendos, et eorum quemlibet actum, gestum, seu quomodolibet procuratum, ac pro hiis et eorum quolibet iudicatum solvere iudicio sisti cum suis clausulis universis et quemlibet eorum ab omni satisfactionis onere penitus relevare. Non intendens idem Capitulum per aliquam compositionem, quam quaecumque personae praefati Ordinis vel membrorum eiusdem in dicta Curia faciant in iudicio vel extra, praesens procuratorium in aliquo revocare, nisi de ipsius revocationis plenam et expressam ipsius Capituli vel domini Cistercii vices gerentis eiusdem litterae faciant mentionem. 60.  Citatum ad praesens Capitulum generale fratrem Henricum Militis monachum Boniportus, et nullatenus comparentem, contumacem et pro contumacia excommunicatum esse declarat dictum Capitulum. Quia vero sub poena convicti de furto, apostasia et solemni periurio se dicto Capitulo praesentare tenebatur et obligabatur, poenas pro huiusmodi criminibus debitas et taxatas ipsum incurrisse, et per eas irremissibiliter puniendum esse, pensatis enormibus et multiplicibus scandalis per ipsum commissis, dictum Capitulum ordinat et decernit. 61.  Factam a domino Claraevallis, dicti Capituli quoad hoc commissario, reductionem, moderationem et ordinationem omnimodam inter abbatem et conventum de Alna et abbatissam et conventum Vallis ducis, et similiter inter abbatissam de Parco dominarum prope Lovanium, et idem monasterium Vallis ducis super querela seu controversia pro decimis villae et territorii de Gravio inter eosdem annis plurimus agitata ; quae quidem reductio, moderatio et ordinatio plenius et articulatim in litteris exprimitur sigillatis tam dicti domini Claraevallis quam ipsorum abbatum, abbatissarum et suorum conventuum sigillis, quibus praesentem ordinat Capitulum diffinitionem annecti. Omnia quoque et singula in eisdem litteris contenta nomine et auctoritate totius Ordinis, sufficienti deliberatione praehabita, dictum Capitulum approbat, ratificat, confirmat et districte praecipit irrefragabiliter in perpetuum observari. 62.  Digne poenitentibus cum evangelico patrefamilias stolam primam proferre et cum angelis Dei super eisdem gaudere sollicitum generale Capitulum, sorores in Christo Margaretam Keynoghen, monialem de Herkenrode, et Agnetem de Templo, monialem Vallis virginum in Brabantia, convictas olim de puerperio, cuius delicti poenitentias secundum Ordinem tulerunt et peregerunt humiliter, postmodum laudabili et religiosa conversatione multis annis bene vivendo labis huius ignominiam deterserunt. Totius Ordinis auctoritate restituit et habilitat ut praemissa non obsint eis, quominus ad omnes Ordinis legitimos honores, officia, loca, dignitates, et alios quosque titulos illibatae famae personis donabiles, prout earum suffragabuntur merita promoveri valeant et admitti. 63.  Abbatissae Monasterioli in Theraschia sub excommunicationis latae sententiae poena praecipit generale Capitulum, quod sororem Catharinam de Advenis, pridem abbatissam destructi, proh dolor ! monasterii de Soriamont, filiae monasterii de Alna, ad regularem cohabitationem et professionem in monasterio suo recipiat, ut tenetur, cum ibidem primarie professa fuerit, licet aliquando professionem suam in dicto loco quittaverit, quam tamen alibi numquam fecit. Quod si dicta abbatissa sententiam hanc excommunicationis per inobedientiam et rebellionem contraxerit, nemini concedit dictum Capitulum aut permittit eius absolutionem, nisi prius, si requiratur, hanc ordinationem adimpleverit cum effectu. 64.  Cum alias per generale Capitulum dispensatum extiterit cum fratribus Vonhero Schurer et Ioanne de Brakenham, monachis monasterii de Bebenhusen, ut non obstante vitio incontinentiae in quo deprehensus fuerat dictus Vonherus, et apostasia quam perpetraverat dictus frater Ioannes, possent ad quaeque Ordinis officia et dignitates promoveri, citra tamen abbatiatum, de uberiori gratia dictum Capitulum cum eisdem fratribus misericorditer dispensat, ut in futurum ad abbatialem dignitatem, suis exigentibus meritis, valeant promoveri. 65.  De Caroliloco, s. th. pr., et de Crista monasteriorum abbatibus et eorum cuilibet committitur per generale Capitulum, quatinus per censuram Ordinis et alia iuris et iustitiae remedia omnes personas Ordinis sexus utriusque, quas repererint monasterio Claraevallis vel personis ipsius teneri aut in aliquo fore obligatus per litteras aut alia documenta legitima, ad satisfactionem plenariam coerceant et compellant, auctoritate Capituli generalis. 66.  Ad idem fiat pro monasterio Morimundi, et ponantur iudices de Crista et Caroloco monasteriorum abbates. 67.  Ad idem fiat pro monasterio Cariloci, et ponantur iudices dominus Morimundi et de Clarofonte monasteriorum abbates. 68.  Ad idem fiat pro monasterio de Ygniaco, et ponantur iudices de Caroliloco, s. th. pr., de Albaripa et de Recluso monasteriorum abbates. 69.  Ad idem fiat pro monasterio de Longoponte, et ponantur iudices dominus Claraevallis, s. th. pr., de Ygniaco et de Valle clara monasteriorum abbates. 70.  Ad idem fiat pro monasterio Prulliaci, et ponatur iudex abbas Caroliloci, s. th. pr. 71.  De Regalimonte, s. th. pr., et de Caricampo monasteriorum abbatibus et eorum cuilibet committitur per generale Capitulum, quatinus abbatem de Ursicampo, s. th. pr., coerceant per omnes vias opportunas ad refundendum monasterio de Gardo omnia illa quae secum attulit de monasterio de Gardo, dum assumptus extitit ad regimen monasterii de Ursicampo. Compellantque ipsum abbatem Ursicampi ad satisfactionem plenariam, si repererint eidem abbati de Gardo fore obligatum per litteras aut alia legitima documenta, et hoc in plenaria Ordinis potestate. 72.  Abbatis de Crista petitionem admittens generale Capitulum, qua requirit cum fratre Ioanne de Contarana suo monacho, qui quasi per unum annum apostatavit per saeculum vagabundus, et tandem poenitentiam iniunctam peregit, gratiose dispensari, ut hiis non obstantibus ad omnes actus Ordinis legitimos promoveri valeat, libere conceditur, ut ad status, gradus et honores Ordinis legitimos et pristinos omnes admittatur. 73.  Dominis Pontigniaci et Claraevallis, s. th. pr., committitur per generale Capitulum et eorum cuilibet quatinus per censuram Ordinis et alia iuris remedia coerceant et compellant abbatem de Ursicampo ad solvendum annuatim dimidiam bursam pro scolari Mortuimaris, usque ad complementum solutionis summae ad quam monasterio Mortuimaris obligatur. 74.  Attentis viarum discriminibus et locorum distantiis in diversis mundi partibus ubi nostri Ordinis monasteria situantur, ex quibus abbates quamplurimi propter gentes armorum, quae de die in diem in nonnullis partibus incessanter discurrunt, non possent tute, commode aut sine periculis maximis accedere ad Capitulum generale, eapropter non improvide et certis ex causis idem Capitulum omnes abbates qui ad praesens Capitulum non fuerunt praesentes, illis dumtaxat exceptis qui ad ipsum Capitulum erant citati, et maxime de Alto cristo et de Benedictione Dei in Alvernia monasteriorum abbatibus, quos ipsum Capitulum certis ex causis citat peremptorie et personaliter ad proximum et immediate sequens Capitulum generale, praefatum Capitulum habet favorabiliter excusatos. 75.  Cum fratribus Gondefrido Migrode, Ioanne de Audenardo, Ioanne de Gand, T. de Lesinis, Sigero de Rodum, monachis de Camberone, ad intercessionem abbatis et conventus dicti loci misericorditer dispensat generale Capitulum, ut non obstante quod alias in apostasiam lapsi fuerint, in qua paucis errantes diebus ad proprii monasterii gremium Domino miserante cito compuncti redierunt, ad omnes actus Ordinis legitimos, voces, honores, officia et dignitatem admitti valeant, et secundum eorum merita promoveri. 76.  Notoria scandalorum enormitas et Ordinis improperium generale Capitulum perurgent ad abbatiae de Monasteriolo reformationem intendere vigilantius, in ipso quippe loco carnalis spurcitia vitiorum impunitas, sacrorum iocalium alienatio, et abbatissae contra patrem abbatem suum obstinata rebellio, passim et impudenter divinam Maiestatem provocant, offendunt populum etiam laicum, et dictum monasterium ac in ipso totum Ordinem, ut dicitur, dehonestant. Ideoque de Claravalle patri abbati dicti loci, de Caroliloco et de Ursicampo monasteriorum abbatibus, s. th. pr., et eorum cuilibet dicti monasterii reformationem in capite et in membris, etiam usque ad abbatissae depositionem, si vitam et regimen eius hoc meruisse repererint, in potestate plenaria Capitulum generale committit. Ceterum dictae abbatissae praecipit idem Capitulum sub excommunicationis latae sententiae poena, quam sibi suisque reservat commissariis, et omnes dicti monasterii moniales, quibus abbates propter incontinentiam vel apostasiam regulares habitus sine capituli vel patris abbatis sui licentia a duobus annis citra restituere praesumpserit, infra quatuor dies a notitia praesentium iterato privet eisdem, ut sic privatae poenitentiam agant et continuent per tempus in statutis Ordinis praefinitum. 77.  Quia coniecturis admodum probabilibus et multarum graviumque personarum opinione publica suspectus, ac horrende notatus esse dicitur frater Matheus de Sancto Quintino, monachus Ursicampi, de morte domini Balduini dudum abbatis dicti loci, quam eidem inter pastoralis sui regiminis primordia crudeli toxico monachus idem cum alio quodam eiusdem Ordinis complice suo creditur et asseritur procurasse, generale Capitulum ad tam enormis scandali veritatem inquirendam, ad tanti quoque sceleris, si perpetratum fuerit, immanitatem, prout iustitiae severitas exiget, indissimulanter ulciscendam quantocius procedere volens, de Claravalle, de Caroliloco et de Ursicampo monasteriorum abbatibus, s. th. pr., abbatibus insuper de Longoponte et de Ygniaco committitur, et sub divini attestatione iudicii districte praecipit et iniungit, quatinus ipsi simul vel divisim, prout expedire viderint, exactissimis informationum mediis aliisque modis omnibus licitis et accommodis huius rei veritatem inquirant, et in praefatum fratrem Matheum, si dicti criminis inventus fuerit actor, vel super hoc vehementer suspectus, in alios etiam quoslibet complices vel participes inflexibilis iustitiae vindictam extendant, cuius terror praesentium et posterorum consternat ausus sacrilegos huiusmodi vel similia parricidiorum flagitia committendi. 78.  Ut de tractatu habito inter abbatem et conventum de Barbello super quadam domo et quodam iardino, quos habent in civitate Senonensi sibi modicum fructuosos, et Aegidium Joly ac uxorem eius Mariam, se diligenter informet pater abbas dicti monasterii de Barbello an traditio dictae domus in emphiteosim perpetuam sit eidem monasterio fructuosa, per generale Capitulum ordinatur, cuius veritate comperta litteras super hoc confectas auctoritate ipsius Capituli ratificet, approbet et confirmet.
Anno Domini millesimo quadringentesimo decimo tertio, statuta sunt haec apud Cistercium in Cisterciensis Ordinis Capitulo generali. ORATIONES. 1.  Pro sanctissimo… *etc. ut in anno* 1411. 2.  Pro serenissimo… *etc. ut in anno* 1401. 3.  Pro burgensibus… *etc. ut in anno* 1401. 4.  Pro pace… *etc. ut in anno* 1401. 5.  Pro felicis… *etc. ut in anno* 1401. [DIFFINITIONES GENERALES]. 6.  Editas anno praeterito in generali Capitulo diffinitiones omnes et singulas ratificat et confirmat praesens Capitulum pariter et approbat. 7.  Cum Ordo noster… *etc. ut in anno* 1411, *n°* 7. [DIFFINITIONES SPECIALES]. 8.  Ad requestam… *etc. ut in anno* 1390, *n°* 19. 9.  Ad idem conceditur domino Morimundi, iudices de Caroloco et de Crista monasteriorum abbates. 10.  Ad idem conceditur domino Claraevallis, iudices de Morimundo, de Crista, de Regalimonte et de Valle Nostrae Dominae monasteriorum abbates. 11.  Ut per censuram Ordinis et iuris alia remedia compellat abbatem de Andreow ad restituendum abbati de Sulejow expensas et damna quae subiit, eum per potentiam saecularem perturbando in electione sua contra iustitiam et Ordinis instituta, abbati de Comparvinia committitur per generale Capitulum. 12.  Generale Capitulum ad instantiam abbatis Camporum bonorum citat peremptorie et personaliter fratrem Petrum Gavis, s. th. pr., et studii Sancti Bernardi Tolosanensis provisorem ad primum et immediate sequens generale Capitulum, iustis petitionibus et querelis praedicti abbatis Camporum bonorum quod iustum fuerit responsurum, cum protestatione quod sive venerit, sive non, contra eum procedetur, iustitia mediante. 13.  Attentis viarum discriminibus et locorum distantiis in diversis mundi partibus ubi nostri Ordinis monasteria situantur, ex quibus abbates quamplurimi maxime propter gentes armorum, quae de die in diem in nonnullis mundi partibus incessanter discurrunt, non possent tute, commode aut sine periculis maximis accedere ad Capitulum generale, eapropter non improvide et certis ex causis idem Capitulum omnes abbates qui ad praesens Capitulum non fuerunt praesentes, illis dumtaxat exceptis qui ad ipsum Capitulum erant citati personaliter, Capitulum habet favorabiliter excusatos. 14.  Ad petitionem abbatis et conventus monasterii de Clarofonte confirmatur per generale Capitulum litterae eorum sigillis sigillatae continentes in substantia, traditionem cuiusdam domus suae sitae in burgo de Amancia, pro censu annuo quatuor grossorum turonensium. 15.  Reformationem monasteriorum de Silvacana monachorum et de Bitumine monialium, in quibus regulares observantiae, prout generalis Capituli pervenit ad aures, penes penitus ruinantur, abbati Bonaevallis committit idem generale Capitulum, cum omnimoda ipsius Capituli potestate et clausulis opportunis et rationabiliter ad hoc tam in capite quam in membris requisitis. 16.  Domino Claraevallis, s. th. pr., committitur per generale Capitulum, quatinus inquirat diligenter an unio seu incorporatio monasterii monialium de Claromarisco prope Rhemis sit monasterio Ygniaci necessaria seu fructuosa, et quidquid in et super hoc repererit, faciat, ordinet et compleat secundum quod eidem videbitur expediens, in plenaria Ordinis potestate. 17.  Ad idem committitur abbati Bonaevallis Viennensis de monasterio monialium de Boscheto ad monasterium Aquaebellae, ut supra incorporando. 18.  Dispensatur misericorditer per generale Capitulum cum fratre Ioanne de Saulx, monacho monasterii de Bithania, qui quasi spatio quindecim dierum apostatavit damnabiliter per saeculum vagando. Et deinde idem frater per suos superiores fuit de exitu sui monasterii nocte quadam reprehensus et convictus, et eadem nocte verberare nitebatur quemdam hominem saecularem, qui quidem frater usque ad effusionem sanguinis extitit verberatus. Super quibus omnibus poenitentiam sibi iniunctam humiliter peregit, ut hiis non obstantibus ad omnes status, gradus cum honoribus Ordinis legitimos admittatur, abbatiatu dumtaxat secluso. 19.  Attentis oneribus et debitis quibus de praesenti gravatur monasterium Campi, a via generalis Capituli et de mittendo scolare Parisius, generale Capitulum de speciali gratia abbatem loci usque ad continuum triennium habet favorabiliter excusatum, dum tamen contribuat in expensis venientium ad Capitulum, et mittat contributiones. 20.  Ut inquirat et diligenter se informet abbas de Herdehusen an possessiones inutiles monasterio Campensi possint et valeant per abbatem loci in magis utiles via alienationis commutari, et ipsi monasterio fructuose, per generale Capitulum committitur dicto abbati de Herdehusen, ut eis Campensibus licentiam praebeat, approbet et confirmet auctoritate Capituli generalis, si sibi videatur expediens, et super hoc onerat suam conscientiam Capitulum memoratum. 21.  Ad idem committitur pro monasterio Wolkenrode, abbatibus de Walkenrede et de Valle Sancti Georgii. 22.  Ut cum suis monachis et aliis personis utriusque sexus in foro conscientiae dispensandi potestatem habeat, et eos absolvendi a quibuscumque sententiis et casibus Capitulo generali reservatis, abbati Czedlicensi per unum annum dumtaxat, dictum Capitulum tribuit potestatem. 23.  Ad idem fiat per abbatem de Nepomuck. 24.  Ad petitionem abbatis Czedhercensis eidem concedit generale Capitulum, quatinus in eius monasterio dumtaxat, omni quinta feria celebrari solemniter in conventu missa de Sacramento Corporis Christi, missa tamen Sancti Spiritus non omissa. 25.  Processus motus et movendus inter dominum Morimundi et abbatem et conventum de Gradis, super eo quod dictus Morimundensis praetendit dictos de Gradis teneri annuatim in decem libris monasterio Morimundi, continuatur de consensu partium usque ad proximum futurum Capitulum generale. 26.  Abbati de Castro aquilae conceditur per generale Capitulum, ut sibi unum de monachis suis in confessorem eligere valeat, qui ipsum in casibus ipsi Capitulo reservatis dicti Capituli auctoritate absolvat, ipseque abbas sui monasterii ac monasteriorum immediate subiectorum monachis et monialibus in dictis casibus, auctoritate qua supra, impendere valeat beneficium absolutionis. 27.  Ad idem fiat per abbatem Campensem. 28.  Per Capitulum generale committitur abbati de Sconavia, ut inquirat et referat sequenti Capitulo an abbas de Castro aquilae possit, de bonis suis immobilibus, ad tempus vitae vel ad redemptionis, ad summam sex millium florenorum pro debitis persolvendis, cum scitu et praemissa voluntate sui visitatoris impignorare, et bona minus utilia in utiliora commutare. 29.  Ut coerceant et compellant per censuram Ordinis et alia iuris remedia abbatem de Hugene ad satisfaciendum abbati de Castro aquilae in debitis sibi obligatis, seu eius procuratori, de Herdehusen et de Hebraco monasteriorum abbatibus et eorum cuilibet, committitur per Capitulum generale. 30.  Supplicationem abbatis monasterii Castri aquilae admittens Capitulum generale qua requirit, quod cum pro conservatione privilegiorum et libertatum Ordinis universi, census, debita, pensiones et alia eiusdem monasterii emolumenta per quosdam potentes per multa tempora violenter sunt detenta, ita quod praefatum monasterium usque ad extremam devenit egestatem, quatinus hiis attentis dictum monasterium de mittendo scolari ad studium certo tempore sit excusatum. Idem Capitulum eumdem abbatem de Castro aquilae usque ad quinquennium habet favorabiliter excusatum. 31.  Patri abbati monasterii monialium iuxta Duishusem et abbati de Sconavia committitur per Capitulum generale, quatinus si eisdem vel eorum alteri videatur expediens, auctoritate ipsius Capituli eidem abbatissae licentiam dent ut de bonis suis immobilibus possit impignorare usque ad summam trecentorum florenorum, pro debitis suis persolvendis. 32.  Causam quam abbas de Langheim habet et vult movere fratri Bartholomeo Lomec, professo in Valsassen, qui ipsum et suum conventum per multas iniurias, diffamationes et damnificationes rerum et honoris sevissime et nequiter molestavit, Capitulum generale committit abbati de Fonte salutis, qui tempore et loco opportunis, ambabus partibus vocatis, secundum allegata et probata iuxta formam Ordinis faciat iudicium et iustitiam, et dictum reum, si contumax et rebellis fuerit, per iuris et Ordinis censuras et poenas, ad obedientiam et satisfactionem condignam, auctoritate ipsius Capituli in plenaria Ordinis potestate coerceat et compellat. 33.  Capitulum generale cum fratribus Iacobo Levopf et Friderico Gleiss, sacerdotibus et monachis monasterii de Fonte salutis, de et super contagio carnis convicti, dum sufficienter iuxta formam Ordinis emendati fuerint, super restitutione habitus et gradus dispensat, et concedit ut ad omnes actus legitimos et administrationes ac dignitates Ordinis, citra dignitatem abbatialem, promoveri possint et admitti. 34.  De Ebraco et de Lankheim monasteriorum abbatibus concedit praesens Capitulum generale, ut uterque ipsorum monachum nostri Ordinis in confessorem eligere valeat, qui ipsum in omnibus et singulis casibus et sententiis Capitulo reservatis per triennium immediate sequens continuum absolvere queat. Et ipse etiam personas regulares dictorum monasteriorum suorum et aliorum monasteriorum sibi immediate subiectorum utriusque sexus confessas et contritas de praemissis casibus et sententiis absolvere possint, per praedictum dumtaxat triennium, in plenaria Ordinis potestate. 35.  Capitulum generale cum fratre Ioanne Clieber, sacerdote et monacho monasterii Ebracensis, in contagio carnis reperto, dum sufficienter iuxta formam Ordinis emendatus fuerit, super restitutione habitus et gradus dispensat, et concedit ut ad omnes actus legitimos et administrationes ac dignitates Ordinis, citra dignitatem abbatialem, promoveri possit et admitti. 36.  Item, Capitulum generale abbatem de Langheim propter gravia debitorum onera et defectum bladorum hoc anno nimis tenuiter proventorum, de missione studentis per sequens immediate biennium absolvit favorabiliter et supportat. 37.  Item, Capitulum generale cum sorore Adelheide Hiltprandin, moniali monasterii Felicis portae, quae in apostasia aliquibus septimanis mansit, dum sufficienter iuxta formam Ordinis emendata fuerit, super restitutione habitus et gradus *dispensat,* et concedit ut ad omnes actus legitimos et administrationes ac dignitates promoveri valeat et admitti, citra abbatialem dignitatem. 38.  Capitulum generale abbati de Veteri cella mandat et sub obtutu sui favoris praecipit seriose, abbatissam et moniales quae pro tempore fuerint ab earum excessibus, sub poenis excommunicationis ab Ordine deputatis, omnimode abstinere coarctet, saeculariumque personarum masculini generis iuxta decretalis illius *De vita et honestate clericorum* tenorem spiritu simplici non duplici intelligendo, aditum funditus praecludat, praedictarum tamen monialium sub expensis, omniumque praedictarum personarum saecularium familiaritatem evellat. Et si, quod absit, a praefatis monialibus secus praesumptuose post insinuationem praesentis diffinitionis attentatum fuerit, ipso facto vinculis excommunicationis auctoritate Capituli generalis se noverint incursuras, nec per alium nisi per patrem visitatorem dum satisfecerint, et beneficium absolutionis humiliter postulantes obtinuerint, se sciant absolutas. 39.  Capitulum generale mandat et iniungit de Walkernis, de Volkolderonis et de Porta monasteriorum abbatibus, quatinus negotium et causam vertentem inter abbatem Veteris cellae ex una parte, et abbatissam de Throno Mariae ex altera, de constructione cuiusdam molendini, quod ipsa abbatissa construit et intendit construere in grave ac irreparabile damnum monasterii Veteris cellae, decidant et determinent secundum nostri Ordinis formam et statuta, ita ut evocatis partibus ad locum congruum praedicta respiciant, et si viderint expedire quod ex tunc praedictam abbatissam auctoritate Capituli generalis a dicta structura prohibeant, et contra eam, si contumax et rebellis fuerit, per iuris et Ordinis poenas et censuras in plenaria Ordinis potestate agant et procedant. 40.  Quia Capitulum nuper anni lapsi ad instantiam illustrium principum et dominorum domini Frederici et domini Willelmi germanorum, landgraviorum Thuringiae et marchionum Misnensium, studium pro Ordine in oppido Lypziensi concessit fieri provisione eiusdem abbati de Veteri cella committens, abbatibus quoque ceterarum provinciarum studentes illuc mittere debentibus, mandans nihilominus et iniungens pro instauratione et aedificatione loci contribuere tantum quantum quilibet pro expensis sui studentis per biennium solet dare. Et quia abbates dictarum provinciarum, tam in contribuendo pro dicta instauratione quam in missione studentium, desides et negligentes existunt, eapropter Capitulum generale mandat abbati de Gruneheim, ut una cum praenominato abbate Veteris cellae, patres de his provinciis de Misnia, de Lusacia, de Slesia, de Prussia, de Pomerania et de Pannonia in fines Vestvaliae, de Saxonia, Thuringia, Hassia, Franconia et de Advocacia et in partibus circumvicinis ad conveniendum et ad contribuendum pro instauratione loci praedicti, et ad mittendum studentes, per suspensionem et Ordinis poenas et censuras auctoritate Capituli generalis compellant in plenaria Ordinis potestate, et poenas praedictas non curantes denuntient Capitulo generali. 41.  Capitulum generale committit abbati de Veteri cella ut statum monasterii in Dobrilung diligenter inquirat, et si hunc per hostiles invasiones devastatum invenerit, ut praefertur, auctoritate generalis Capituli abbati dispersionem sic concedat, et a missione studentis ad sex annos cum abbate favorabiliter dispenset. 42.  Quia abbas de Gruneheim quaedam bona sui monasterii alienavit, et in meliora bona commutavit, ut praefertur, sine licentia generalis Capituli ; generale Capitulum committit abbati de Veteri cella de hiis providere, et si ita repererit, secum auctoritate Capituli generalis pro tali transgressione favorabiliter dispenset. 43.  Concedit Capitulum generale abbati de Veteri cella propter penuriam piscium et quotidianorum hospitum nimiam praeoccupationem, saecularibus personis carnium administrationem, non obstantibus in contrarium statutis quibuscumque. 44.  Abbas de Veteri cella Misnensis dioecesis ex parte filiae suae abbatissae monasterii Stellae Sanctae Mariae, ceterarumque monialium inibi existentium praedictae dioecesis, sibi immediate subiectarum, Capituli humiliter supplicando aures graviter occupavit, quatinus generale Capitulum praelibatis abbatissae et monialibus in solemnitatibus anni pluribus pulchra saecularia et *Kyrie eleison, Gloria in excelsis, Benedicamus, Sequentias* et alia plura in Ordine inaudita, decantandi indulgeret. Super qua supplicatione dictum Capitulum abbati de Veteri cella mandat et sub obtentu sui favoris praecipit seriose, quatinus praedictam abbatissam et moniales, quae pro tempore fuerint, a talibus sub poenis excommunicationis ab Ordine deputatis omnes abstinere coarctet, saecularium personarum masculini generis iuxta Decretalis illius, *De vita et honestate clericorum… etc. ut supra n° 38*. 45.  Dispensatur cum fratribus Iacobo Knopf (*sic*) et Friderico Gleiss, sacerdotibus… *repetitur ut supra, n° 33*. 46.  Ad idem fiat pro fratre Ioanne, sacerdote et monacho monasterii de Plass, qui aliquo tempore in apostasia mansit. 47.  Cum fratre Alano, monacho de Sancto Bernardo in Frisia, misericorditer dispensatur per generale Capitulum, ut non obstante defectu natalium quem patitur, de presbytero genitus et soluta, super quo tamen apostolicae Sedis dispensationem se dicit habere, ad omnia Ordinis officia, etiam si abbatialem includant honorem, dum tamen sua in posterum suffragentur merita, valeat legitime promoveri. 48.  Abbatis Castri aquilae auditis penuria, paupertatibus et aliis miseriis quibus suum monasterium multipliciter opprimitur, generale Capitulum intuitu pietatis permotum, quotas contributionis sibi et suo monasterio praefato impositas seu imponendas, usque ad biennium, de speciali gratia condonat et remittit. Insuper ipsum habet a via Capituli per spatium dicti biennii favorabiliter excusatum. 49.  Reformationem omnium et singulorum monasteriorum tam monachorum quam monialium Ordinis ultra montes consistentium, exceptis in generatione Firmitatis, abbati de Claravalle committit generale Capitulum in ipsius plenaria potestate. 50.  Ad idem committitur domino Firmitatis per se vel per alium in monasteriis ultramontanis, in generatione sua dumtaxat. 51.  Reformationem monasterii Belli loci regis in Anglia committit generale Capitulum abbatibus de Rievalle Eboracensis et de Dora Lundonensis dioecesium, praecipiens et firmiter iniungens eisdem, quatinus ad ipsum monasterium Belli loci quam citius personaliter accedentes ibidem reforment, instituant et destituant auctoritate plenaria ipsius Capituli quaecumque reformationis officio repererint indigere. Sane de modo promotionis abbatis dicti loci se diligenter informent, et si in huiusmodi promotione repererint formam Ordinis et statutorum non fuisse servatam, vel in aliquo contra statutorum huiusmodi tenorem fuisse processum, reparent vel reparari faciant, annullantes indebite facta et auctores iuxta demeriti quantitatem et praedictorum statutorum continentiam punientes, dicto monasterio Belli loci, si sit opus, per electionem aut alias rite et canonice providentes, praetactis in hoc statutis firmiter observatis. Porro si litem super hoc oriri contigerit, praetenso abbati inhibeant auctoritate praefati Capituli ne, pendente processu, monasterium de Gratiis aut alia quaevis dicto monasterio Belli loci subiecta visitare praesumat, aut in eis vel eorum aliquo cuiuscumque superioritatis officium exercere. 52.  Audita supplicatione abbatis et conventus monasterii de Bullione super venditione cuiusdam redditus salis, quem habent in villa de Salinis, convertenda pecunia super hoc habita seu habenda in reparationem suorum aedificiorum et debitorum solutionem, domino Cistercii reverenter per generale Capitulum committitur, ut inquirat diligenter de indigentia huiusmodi, et faciat super hoc quod decreverit, auctoritate dicti Capituli generalis. 53.  Ut abbas de Sancto Bernardo in Frisia cum personis sub obedientia sua constitutis, in casibus Capitulo generali reservatis, si opportunum fuerit, valeat dispensare, atque easdem, si stallum in choro perdiderint, vel vocem in Capitulo, ad quaevis Ordinis beneficia, pro uno semel dumtaxat, eidem abbati conceditur per Capitulum generale, et quod ipsius Capituli auctoritate confessorem eligere valeat, qui eum absolvere possit in casibus ipsi Capitulo reservatis. 54.  Ad idem committitur abbati de Gradis. 55.  Quia pro parte religiosorum fratrum Bernhardi et Nicolai, professis monasterii Novicastri nostri Ordinis, rationabilibus causis tamquam eorum superioribus generali Capitulo propositum extitit, quod ad praesens propter certas et rationabiles causas cum abbate Novicastri commode commorari non possint, concedit Capitulum generale ut cum visitatione ipsorum in monasterio Lutzelensi aut alibi, ubi ipse visitator decreverit providendum, commorari possint, donec causa ipsa inter ipsum abbatem et dictos fratres secundum formam Ordinis terminatur. Praecipiens eidem abbati de Novocastro, quatinus rebus, bonis et redditibus suis provisionalibus eos uti permittat, nullamque vim vel molestiam eis inferat aut inferri procuret, sub poena excommunicationis latae sententiae, invocato ad hoc auxilio brachii saecularis, si opus fuerit, fratribus antedictis. 56.  Collatam per generale Capitulum anno praeterito celebratum abbatibus de Veteri cella, de Plass et de Vowen potestatem super executione bullae et provisione monasterii Waldsassen, usque ad plenam processus et debitam terminationem ac pacificam super abbatiatu dicti loci concordiam durare, decernit praesens Capitulum generale. 57.  De Ebraco et de Caesarea monasteriorum abbatibus committit generale Capitulum, quatinus in provincia Salceburgensi contributiones recipiant et mittant ad generale Capitulum, abbatesque dictae provinciae ad solvendum et contribuendum in expensis venientium pro dicta provincia ad dictum Capitulum coerceant, si sit opus, in Ordinis plenaria potestate. 58.  Abbatibus de Caroloco et de Clarofonte coniunctim committitur per generale Capitulum ut ad monasterium de Aceyo quantocius personaliter accedentes, si repererint abbatem et conventum dicti loci tradidisse ad sex annos Thierrico de Divione, civi Bisuntino, quamdam domum sitam Visuntio cum quadam vinea et uno horto adiacentibus dictae domui, praefatos de Aceyo compellant per censuram Ordinis et alia iuris et iustitiae remedia, auctoritate Capituli generalis, ad tenendam traditionem supradictam eidem Thierrico, ut in litteris super hoc confectis et sigillis eorumdem abbatis et conventus sigillatis plenius continetur. Et si repererint ipsos abbatem et conventum teneri efficaciter abbati de Charitate aut aliis quibuscumque tam regularibus quam saecularibus, eisdem faciant viriliter et debite iustitiae complementum. 59.  Ordinat et diffinit generale Capitulum ut si aliqui religiosi fugitivi monasterii de Waldsassen voluerint contriti redire ad obedientiam moderni abbatis, possint ipsos absolvere commissarii, videlicet de Plass, de Veteri cella et de Buch monasteriorum abbates. 60.  Propter desolationes et inopias notorias monasteriorum Ordinis nostri situatorum in regno Hungariae, eisdem compatiens generale Capitulum committit abbati de Runa, ut contributiones Ordinis iuxta facultatem locorum moderet, et ad quinquennium dumtaxat diminuat ad suae conscientiae dictamen, in ipsius generalis Capituli auctoritate plenaria. 61.  Conceditur per generale Capitulum abbatibus nostri Ordinis in regno Hungariae existentibus propter distantiam locorum, ut excusentur usque ad sex annos a via Capituli generalis, dummodo mittant contributiones ad dictum Capitulum anno quolibet, et contribuant expensis aliorum, ordinationibus anno praeterito editis non obstantibus quibuscumque. 62.  Abbatibus de Runa et de Sittich conformiter conceditur ad sex annos. 63.  Abbatibus universis nostri Ordinis Cisterciensis conceditur per generale Capitulum usque ad decennium, ut novitios probatos et sufficientes infra vel ante annum probationis recipere valeant ad professionem regularem, dum tamen psalterium reddiderint corde tenus, et residuo anni probationis penitus renuntiaverint, nec aliud canonicum obsistat. 64.  Abbati de Runa committit generale Capitulum causam fratribus Gaspar, subdiaconi et professi in Doberluth, volens ipsam per ipsum terminari secundum quod iustitia sibi dictaverit, et quod eumdem Gaspar ad regularem professionem recipiat, aut proprium abbatem recipere compellat, et relaxet ei sententias quas apostatando incurrit secundum quod sibi videbitur expedire auctoritate Capituli generalis. 65.  Eidem de Runa committitur per generale Capitulum, ut ad monasterium in Insula Sancti Nicolai quantocius personaliter accedens, diligenter inquirat et scrutetur, utrum frater Ioannes dictus Roseler, quondam abbas dicti loci, provisionem seu pensionem annuam septem florenorum auri, quam tenet a dicto monasterio rite et iuste habeat, et secundum quod super hoc repererit, auctoritate Capituli generalis faciat iustitiae complementum. 66.  Supplicationi abbatis de Sittich pro fratribus infrascriptis sacerdotibus et monachis dicti sui monasterii, videlicet Nicolao, qui illicentiatus recessit ab Ordine, et deposito habitu regulari quasi per septem annos in saeculo remansit vagabundus ; Ioanne Gabrielis, qui retento habitu regulari quasi per triennium apostatavit et se divinis immiscuit celebrando, et denuo regressus ad monasterium exivit quasi per quatuor horas remanens absque licentia praesidentis, Olrico qui etiam nocturno tempore per duas horas vel circa monasterium illicentiatus exivit, et etiam deprehensus pro pari culpa carceribus fuit mancipatus ; Mathia qui, proiecto habitu regulari, monasterium exivit de mane remanens usque ad vesperam eiusdem diei ; Erasmo qui apostatavit quasi per medium annum, et iterum reversus exivit secundo, remanens duobus annis vel circiter habitu regulari retento, et dicto tempore se divinis immiscuit celebrando, annuens generale Capitulum abbati de Runa committit ut praedictos fratres rehabilitet et cum eis dispenset misericorditer, prout eidem videbitur expedire. 67.  Ad petitionem abbatis in Landstrast et conventus eiusdem gratiose dispensatur cum fratribus Urbano et Friderico, dicti monasterii professis, ut non obstante apostasia quam incurrerunt per sex annos discurrendo per saeculum, ad omnes gradus, status et honores Ordinis legitimos admittantur, abbatiali dignitate tantummodo seclusa. 68.  Ad idem pro fratre Ioanne Regnardi monacho monasterii de Altofonte, qui spatio fere trium annorum apostatavit habitu regulari demisso. 69.  Ad idem pro fratre Iacobo de Larzicuria, dicti monasterii de Altofonte monacho, qui per unum mensem dumtaxat apostatavit, abbatiali dignitate tamen non seclusa. 70.  Ad petitionem abbatis et conventus monasterii de Tribus fontibus gratiose dispensatur per generale Capitulum cum fratre Iacobo de Sarmesia, eiusdem monasterii religioso, qui a decem annis citra in carnali contagione fuit deprehensus infra terminos seu limites eiusdem monasterii, ut non obstantibus praemissis quibuscumque ad omnes gradus, status et honores Ordinis legitimos admittatur, citra tamen abbatiatum. 71.  Abbati de Runa committitur per generale Capitulum ut cum fratribus Friderico et Stephano dicto Brunelet, professis de monasterio de Pelisio, quorum primus in contagione carnis fuit deprehensus, et alter videlicet Stephanus persuasione diabolica pluribus annis a suo monasterio illicentiatus remansit, et in pluribus aliis monasteriis retento habitu regulari divina celebravit in animae suae periculum, dispenset misericorditer auctoritate Capituli generalis, si eidem videbitur expediens. 72.  Universis abbatibus Ordinis nostri in provincia Salceburgensi consistentibus, conceditur per quinquennium a generali Capitulo auctoritas eligendi confessorem idoneum, qui ipsos confessos et contritos a suis peccatis et a sententiis quibuscumque, si ipsos incidere, quod absit, contigerit, valeat absolvere, et cum ipsis misericorditer dispensare in plenaria Capituli generalis potestate. 73.  Abbati in Bebenhusen conformiter concedit. 74.  Abbatibus supradictis concedit eadem auctoritate ut subditos suos possint absolvere, et cum eis in memoratis casibus misericorditer dispensare. 75.  Abbatibus de Fonte Danielis et de Villa nova et eorum cuilibet in solidum ordinat et committit generale Capitulum ut omnes Ordinis personas quascumque quas repererint, aut alter eorum repererit, efficaciter teneri in aliquibus tam pecuniis quam aliis rebus quibuscumque abbati et conventui monasterii de Precibus, eas compellant, vel alter eorum compellat ad satisfaciendum eisdem de Precibus, auctoritate Capituli generalis plenaria. 76.  Eisdem committitur pro monasterio de Buzaio. 77.  Capitulum generale fratrem Petrum de Rixeyo, monachum de Barbello, attentis litterarum apostolicarum falsificationibus et aliis reatibus a longo tempore ab ipso perpetratis in magnum Ordinis detrimentum et dedecus, adiudicat arcto carceri decennio mancipari, in pane et aqua ter in hebdomada usque ad annum, reservata tamen moderatione Capituli generalis. 78.  Abbati Francarum vallium iniungit et praecipit in virtute sanctae obedientiae et sub excommunicationis poena Capitulum generale, quatinus fratrem Guidonem de Embromait, monachum dicti monasterii, aut ad professionem recipiat regularem, aut licentiam alibi profitendi eidem conferat benigniter cum effectu. 79.  Ad supplicationem fratris Laurentii Sorin, monachi in Runa, quondam abbatis in Cips, committit generale Capitulum abbati de Runa, ut si aliquando Domino concedente iniusta cuiusdam militis occupatione bonorum atque reddituum monasterii de Cips cessante, aliquem verum et legitimum pastorem ibidem residere contigerit, cui praedictus frater Laurentius pro bono pacis et commoditate praedicti monasterii libens ac sponte cedere voluerit, ordinet super hoc ad suae voluntatis arbitrium praedictis de Runa in plenaria Capituli generalis potestate. 80.  Cum fratre Ioanne, filio nobilis viri castellani de Memicz, monacho in Landstrast, super defectu natalium quem patitur, misericorditer dispensat generale Capitulum, ut hoc non obstante ad omnes Ordinis gradus, voces, dignitates promoveri valeat pariter et assumi. Omnibus dicti loci personis regularibus et aliis quibuscumque Ordini subditis praecipiens, sub excommunicationis poena, ne praedicto fratri Ioanni occasione huiusmodi defectu aliquid improperent vel reprobent. 81.  Nonnullarum tam abbatissarum quam monialium Ordinis adeo protervus error increvit, vel potius innotuit insania, ut nedum strictis et nubilium more mulierum vestibus ad pectus et renes arctitatis uberum renumque forma impudenter ostentantibus indui, et velis amiciri non velantibus sed revelantibus magis facies atque provocantibus lascivorum intuitus minime vereantur, verum etiam cum a visitatoribus super hiis arguuntur excessibus, corruptelam hanc longe continuatum abusum tamquam vim habentem constitutae consuetudinis astruunt, corrigi recusantes. Eapropter generale Capitulum edicto praesenti monendo praecipit omnibus et singulis abbatissis Ordinis sub excommunicationis latae sententiae poenis, quatinus infra tres menses a praesentis diffinitionis insinuatione, quorum primum pro primo, secundum pro secundo, tertiumque pro tertio peremptorioque termino et monitione canonica eisdem praefigimus, dissolutos habitus suos et monialium suarum tam corporis quam capitis ad modestiam et decentem religionis formam, prout eis visitator iniunxerit, reducant et componant, reducique faciant et componi. In rebelles autem et inobedientes hac in parte abbatissas ex nunc pro tunc, praedictis terminis elapsis, praedictum Capitulum sententiam excommunicationis fert et fulminat in hiis scriptis, et eas si pertinaces ultra mensem perstiterint, declarat et decernit ab abbatiali dignitate continuo deponendas. Moniales vero, quae a visitatoribus aut abbatissis propriis inhibitos eis habitus post tres menses ab huiusmodi inhibitione portare seu portasse convincerentur, ad abbatissae electionem tam activam quam passivam, praesentis diffinitionis tenore, declarat et decernit inhabiles memoratum generale Capitulum. 82.  Illustris princeps dominus Namurcensis comes desolationi condolens monasteriorum monialium Ordinis nostri in eius Namurcensi comitatu atque confiniis situatorum, videlicet de Molinis, de Argenton, de Vallencuria, de Bonefya et de Solismonte, quae spiritualem pariter et temporalem aut iam subiere aut de propinquo ruinam minantur omnimodam, Altissimi consilio fretus ipse dominus comes eadem monasteria in unum redigi facere monasterium, quod viris utique religiosis de Ordine nostro Cisterciensi perpetuo adscribatur et donetur, proposuit et decrevit generale praesens Capitulum, cum precibus benignissimis exhortans et requirens, ut ad tantae pietatis atque devotionis opus eidem domino comiti cooperari studeat toto posse, huic itaque sanctissimo dicti domini comitis cum gratiarum actionibus humillimis applaudens proposito generale Capitulum, districtius iniungit domino Claraevallis, necnon de Caroliloco, de Villari et de Alna monasteriorum abbatibus et eorum singulis cum potestate subdelegandi committit, quatinus zelo religionis accensi quam citius poterint secundum consilium, discretionem, adiutorium et protectionem praedicti comitis ad executionem praemissorum efficacem et solertem auctoritate dicti Capituli totis viribus elaborent, moniales dictorum monasteriorum ad alia Ordinis destinantes monasteria vel alias earum victu, prout congruentius videbunt, providentes ; rebelles autem vel eis hac in parte impedimentum procurantes personas per censuram Ordinis et incarcerationem, si opus fuerit, coerceant et compescant. 83.  Ad petitionem abbatis in Walderbach gratiose dispensatur per generale Capitulum cum fratre Henrico Vocler, sacerdote et monacho dicti monasterii, qui olim propter contagionem carnis, secundum Ordinis instituta subiit poenitentiam regularem, et deinde suggestione diaboli pluribus annis per saeculum evagando, retento habitu regulari, in apostasia permansit, divina in monasteriis Ordinis et extra quamplurimum celebrando, ut praedictis non obstantibus ad omnes Ordinis gradus legitimos, status et honores admittatur, abbatiatu tantummodo secluso. 84.  Item, ad petitionem ipsius abbatis in Walderbach, dispensat generale Capitulum cum fratribus Henrico Pistore, Walthero sacerdotibus, et Ioanne Aminiam diacono, monachis expresse professis in dicto monasterio de Walderbach, qui nocturno tempore de monasterio egressi tamquam in contagione carnis deprehensi, habitu regulari privantur, ut non obstantibus supradictis, habitus regularis eisdem restituatur, et ad omnes Ordinis gradus legitimos, voces, administrationes, dignitates admittantur, abbatiali dignitate dumtaxat seclusa. 85.  Abbati et conventui in monasterio Bebenhusen ex speciali gratia per generale Capitulum conceditur, ut nonnullis ipsius monasterii dominis, amicis et fautoribus, ut puta illustri domino domino comiti de Wurtenberg cum suo comitatu et quamplurimis aliis, quibus eisdem abbati et conventui videbitur expedire, cum ad praedictum monasterium declinaverint, licite valeant carnes pro refectione ministrare. 86.  Abbati et conventui de Eberbach conceditur per generale Capitulum, ut ad tempus cum consilio et assensu patris abbatis possint locare alias grangias eidem monasterio pertinentes. 87.  De Hemmenrode et de Bebenhusen monasteriorum abbatibus committitur per generale Capitulum, ut si eisdem videtur expediens, auctoritate dicti Capituli licentiam conferant abbati et conventui monasterii de Eberbach aliqua bona immobilia impignorare et illo modo alia alienare, quae fuerunt vel sunt impignorata. 88.  Supplicationem abbatis et conventus monasterii de Eberbach admittens Capitulum generale, cum fratribus Petro de Heybaco, qui quondam per aliquod temporis spatium apostatavit, et Arnoldo de Monasteriis, qui instigante generis humani inimico, voti religionis immemor in contagio carnis olim deprehensus fuit, ut hiis non obstantibus ad omnes Ordinis gradus legitimos, voces, administrationes, dignitates, abbatiatu secluso dumtaxat, admitti valeant et assumi. 89.  Monasteriorum de Alba et de Mulebrune abbatibus committitur per generale Capitulum, ut quam citius ad monasterium de Bebenhusen personaliter accedentes, inquirant diligenter et cum effectu, si utile fuerit eidem monasterio aliqua bona ipsius pro nunc quasi penitus desolata perpetuis temporibus alicui vel aliquibus cultoribus, de quibus profectum sperent in futurum, locare, ac etiam aliqua bona a dicto monasterio nimis longe sita vendere et alienare, ac in alios redditus in ipsius monasterii maiores utilitatem et profectus convertere. Et secundum quod super hiis repererint, faciant et ordinent ad suae voluntatis arbitrium secundum Deum, rectam conscientiam ac Ordinis instituta, auctoritate ipsius Capituli generalis. 90.  Cum redditus annui et perpetui debeat Ordo totus monasterio Firmitatis centum libras seu florenos Capituli, Cisterciensi autem monasterio debeantur tam super monasterium Benedictionis Dei quam alibi redditus et proventus ad eumdem valorem ascendentes, quos eidem monasterio Firmitatis in commutationem vel excambium tradi perpetuo fore fertur utrorumque monasteriorum utilitas, a Capitulo generali petierunt domini locorum eorumdem abbates licentiam id agendi. Volens itaque generale Capitulum de praemissis certius informari, de Bonavalle Viennensi et de Maceriis monasteriorum abbatibus committit, quatinus de et super praemissis veritatem diligenter inquirant, an praesertim praedictorum alicui trium monasteriorum damnosa foret huiusmodi commutatio vel utrique fructuosa. Et quod inde compererint fideliter referant et insinuent sequenti proximo Capitulo generali. 91.  Super irrogatis domino Cistercii et Ordinis visitatoribus iniuriis prepeditisque commissariorum executoribus per fratrem Ioannem Morin, monachum de Valcellis confessorem dudum monasterii de Vivario, citatus sub poena convicti, ut debite patuit, ad secundum diem praesentis Capituli, idem frater Ioannes minime comparuit, vocatus ut fieri solet et usque in crastinum expectatus. Quamobrem contumacem eum a generali Capitulo reputavit, requisivit et obtinuit comparens contra eum generalis Ordinis procurator. Quocirca abbati, priori, cellerario et cunctis dicti monasterii Valcellarum officiariis sub excommunicationis latae sententiae poena ac depositionis praecipit generale Capitulum, quatinus dictum fratrem Ioannem indilate capiant et vinculatum adduci faciant ad carceres Claraevallis, iudicium ibidem super praemissis ac poenitentiam condignam a Claraevallis domino suscepturum. In detestationem insuper atque memoriam longiorem tanti facinoris, dicti monasterii Valcellarum monachis, confessoris officium quoad moniales quaslibet cuiuscumque generationis existant, usque ad decem annos interdicit, adimit et revocat praedictum generale Capitulum, praecipiens abbatissae de Vivario sub poena excommunicationis, ut debitam eidem fratri pecuniae summam abbati de Caroliloco consignet, rationem inde quoties oportuerit reddituro. 92.  Certis ex causis permotum generale Capitulum et de gratia speciali concedit idem Capitulum fratri Ioanni de Reybach, monacho monasterii de Victoria, ut in monasterio de Hemmenrode usque ad immediate sequentes sex annos valeat commorari, nisi tamen medio tempore per suum proprium abbatem ad ipsum monasterium de Victoria fuerit revocatus. 93.  Cum fratre Ludovico de Blenvilla, monacho monasterii de Suleojo dispensat misericorditer generale Capitulum, ut non obstante quod de dicto monasterio Suljonnensi illicentiatus ad monasterium Belliprati Tullense accesserit, in dicto monasterio Belliprati, si de beneplacito abbatis eiusdem loci processerit, aut alias in monasterio de Villerio usque ad proximum generale Capitulum valeat commorari, cum eodem fratre Ludovico super sententiis et irregularitatibus quibuscumque, quas incurrit in praemissa apostasia celebrando, aut alias immiscendo se divinis, dispensans idem Capitulum generale. 94.  Fratrem Michaelem de Primino, monachum expresse professum monasterii de Charitate Bisuntinae dioecesis, attentis et diligenter perpensis reatibus et nefandissimis infestationibus et aliis quamplurimis malis et perversis operationibus in ipsius confessione publica contentis, generale Capitulum adiudicat arcto carceri septem annis acrissime commorari. 95.  Auditis paupertate, penuria et miseriis monasterii Otterburg, generale Capitulum eidem compatiens, quotam contributionum Ordinis dictum monasterium concernentem sibi de gratia speciali usque ad tres annos remittit benigniter. 96.  Tanta monialium, quae suis exigentibus demeritis ad alia destinantur monasteria temeritas invaluit, ut non solum alibi divertant moramque trahant dierum plurimorum, sed etiam vel de quibus emittuntur monasteriis exire recusant, vel cum exierunt ad eadem non vocatae redeunt fultae nonnunquam potentia laicorum. Quarum quidem audaciam atque rebellionem reprimere satagens generale Capitulum, omnes et singulas pro suis demeritis per visitatores emissas moniales conversasque, si et quoties spatio leucarum quatuor a recto itinere sine speciali licentia diverterint, aut in aliquo monasterio etiam in via rectiori situato moram traxerint ultra diem unum naturalem, vel de monasteriis propriis ad commissionem visitatoris exire recusaverint, seu non revocatae redierint ad eadem, sententiam excommunicationis ipso facto poenamque carceris incurrisse diffinit, declarat, statuit et decernit sub eadem poena quam ex nunc pro tunc in hiis scriptis fert et fulminat in rebelles, inhibens abbatissis omnibus, officiariis, confessoribus et capellanis earumdem, ne quamdiu praedictas sic divertentes et exire renitentes, aut sine vocatione redeuntes in ipsarum monasteriis vel eorum locis quibuslibet adesse cognoverint missas aliquas celebrent vel audiant, nec eis quaecumque de bonis dictorum monasteriorum communibus vel particularibus administrent, sed easdem arctissimo carceri mancipari faciant, non sine visitatoris vel abbatissae propriae licentia, praecedente tamen obedientia, liberandas. 97.  Cum consilio patris abbatis monasterii Eberbach, abbati et conventui dicti loci concedit generale Capitulum, ut pro alienatione eiusdem, quia obligatur pluribus creditoribus, possint vendere pensiones reemptionum vel etiam vitales ad summam quatuor florenorum. 98.  Capitulum generale diffinit et decernit, ut commissarii anno elapso dati super negotio monasterii in Waldsassen remanebunt et procedent in commissione sua, quoties opus fuerit usque ad negotii terminationem. 99.  Generale Capitulum hortari dignata est regia maiestas, ut imminenti solemnis ab olim monasterii Longipontis ruinae lamentabili solerter occurrat, idipsum quoque requirunt attentius elanguescens victualium penuria conventus contemptusque ac temere vilipensus ab abbate dicti loci, pater abbas dominus Claraevallis ; ea propter Caroliloci, Regalis montis, Ursicampi s. th. pr., Vallis Beatae Mariae et Vallis clarae abbatibus, ipsorumque tribus quorum unus sit Caroliloci, committendo praecipit generale Capitulum, quatinus ad praedictum monasterium accedentes quantocius, ibidem reforment, corrigant, instituant et destituant, tam in capite quam in membris, et cetera quae Dei et religionis honorem relevamenque monasterii concernere cognoverint, faciant et exerceant in generalis Capituli potestate plenaria, invocato, si necesse fuerit ad praemissa, brachii saecularis auxilio, praesertim regiae maiestatis et illustrissimi principis domini Aurelianensis, in cuius dominio situm est monasterium antedictum. Singulares autem dicti conventus personas in suam protectionem suscepit dictum generale Capitulum, inhibens eorum abbati sub depositionis et carceris poena, ne lite hac seu querimonia pendente, cuiquam de dicto conventu poenas aut poenitentias infligat solito duriores. 100.  Quia iustis domini Cistercii mandatis pertinaciter resistenti sorore Xanta Tumete, moniali Sancti Antonii, consilium, favorem et auxilium etiam laicorum potentium ausu temerario interstravens soror Ioanna de Louvain, eiusdem monasterii monialis, celebratum anno lapso Capitulum generale praedictam sororem Ioannam ad monasterium de Aqua Carnotensis dioecesis triennio mansuram ibidem destinavit, unde dudum apostatando regressa Parisius per numerosam admodum cohortam armatorum, minis et iniuriis pluribus allatis abbatissae et iudicibus Ordinis, impetuose prorsus atque violenter in dictum monasterium et cameram, qua iustissime privata fuerat, introduci seu verius intrudi procuravit, testibus id notorium reddentibus, armatis ductoribus octoginta vel pluribus cum multitudine spectantium tantum nefas. Eapropter generale Capitulum praedictam sororem Ioannam a dicto monasterio Sancti Antonii penitus eliminans, et proscribens, eamdem ad monasterium de Loco Beatae Mariae prope Romorentin transmittendam, ibique quamdiu vixerit sub observantia regulari mansuram decernit, ordinat et diffinit, praecipiens abbatissis videlicet de Loco Beatae Mariae, ut eam recipiat, Sancti Antonii vero ut eam quantocius ibidem transvehi faciat decenterque conduci. Inhibens insuper eidem abbatissae, priorissae quoque, suppriorissae, sacristae et ceteris officiariis monasterii Sancti Antonii, sub poena privationis ab officiis obtentis ac excommunicationis latae sententiae, quam in hiis scriptis fert ipsum Capitulum in rebelles, ne praedictae Ioannae, si eam praedictum monasterium Sancti Antonii sine expressa Capituli ipsius licentia intrare contigerit, quidquam de victualibus, utensilibus, domiciliis aut aliis quibuscumque dicti monasterii seu personarum singularum bonis ministrent aut ministrari permittant, nec cum ea participent modo quovis ; quinimo si et quamdiu infra muros dicti monasterii eam existere cognoverint, cessent penitus et cessari faciant a divinis, et invocato, si opus fuerit, laicorum iustitiaeque saecularis auxilio, de monasterio praedicto eamdem sororem Ioannam eiiciant, et ad locum deduci faciant assignatum. Sane super praemissis quomodolibet dispensandi domino Cistercii et eiusdem atque generalis Capituli commissariis quibuscumque, dictum Capitulum omnem prorsus praecludit et adimit potestatem. 101.  Certis permotum rationibus generale Capitulum, sororem Ydoveam de Courcellis, monialem professam monasterii Beatae Mariae Regalis, alias de Maloduno, ad monasterium de Fonteguerrardi transmittendam, ibique per continuum triennium sub observantia mansuram decernit, statuit et diffinit, sub excommunicationis latae sententiae atque depositionis poena, praecipiens abbatissis videlicet de Fonteguerrardi ut eam recipiat incunctanter, Maloduni vero ut eam quantocius ibidem transvehi faciat decenterque conduci. Quae si rebellis aut inobediens extiterit, arcto mancipetur carceri, inde nullatenus ante plenam obedientiam liberanda, nec pigeat ad praemissorum executionem, si opus fuerit, brachii saecularis auxilium invocare. 102.  Quia coram Diffinitoribus praesentis Capituli sponte recognovit abbas Clarifontis debere 28 francos cum dimidio abbati et conventui de Crista, sibi praecipit idem Capitulum sub excommunicationis latae sententiae poena, quatinus infra proximum Pascha de praedicto debito praefatis de Crista satisfaciat, vel eosdem super hoc omnimodo contentet. 103.  Ad notitiam generalis Capituli fama publica detulit, quod propriae salutis immemor soror Ydovea de Courcelles, monialis monasterii Beatae Mariae Regalis, alias Maloduni, pristinis et ei fere coevis criminibus damnabiliora quotidianis successibus accumulans facinora non desistit, utpote furtis pluribus addens incontinentiam, venditioni rerum conmonialium subiungens clavium falsificationem proterviam, rebellioni, periuriis associans iniurias in sodales et in praesidentes suas praesertim, si eam corrigere tentaverint, scandalosas adeo blasphemias ingeminans veluti mentis inops, ut non nisi perpetuam carceris arctationem valeat illius procacitas in eodem monasterio coerceri. Quam quidem carceris poenam propter desperationis periculum eidem infligere reformidat abbatissa dicti loci, remedium seu mitiorem super hoc provisionem implorans Capituli generalis, cuius precibus et praedictae sororis Ydoveae saluti per rigoris iustitiae temperamen providere satagens generale Capitulum, eamdem sororem Ydoveam ad monasterium de Fonteguerrardi transmittendam, ibique per continuum triennium sub observantia regulari mansuram decernit, statuit et diffinit ; sub excommunicationis latae sententiae atque depositionis poena praecipiens abbatissis videlicet de Fonteguerrardi ut eam recipiat incontinenter, Maloduni vero ut eam quantocius ibidem transvehi faciat decenterque conduci, quae si rebellis aut inobediens extiterit, arcto mancipetur carceri, inde nullatenus ante plenam obedientiam liberanda, nec pigeat ad praemissorum executionem, si opus fuerit, brachii saecularis auxilium invocare. 104.  Notoriam desolationem ruinamque tam monasterii quam domorum monasterii de Thesauro sciens generale Capitulum nonnisi per excellentem rectricis posse solertiam, zelum et industriam relevari, ad relationem domini Cistercii abbatumque plurimorum, zelum religionis et in regimine peritiam cognoscentium, venerabilis religiosae sororis Agnetis de Porta, abbatissae de Vicinis, si et quamprimo praedictum monasterium de Thesauro modo quovis vacare contigerit, eidem vacanti monasterio de persona praedicta sororis edicto praesenti providendum decernit ipsum Capitulum generale, irritans ex nunc pro tunc quidquid in contrarium a quoquam fuerit attentatum, et abbati Vallium Sernaii cunctisque tam suis quam generalis Capituli quibuscumque commissariis praecipiendo committens, quatinus agnita vacatione dicti loci, alter alterum non expectans praedictam de Vicinis ibidem confestim auctoritate praesentis Capituli praeficiat et instituat abbatissam, seclusis ab electione alterius personae monialibus dicti loci, quia per reformationem praedicti domini Cistercii, ad electionem omnes nuper fuerunt inhabiles declaratae. 105.  Ad exhortationem Curiae Parlamenti regii in qua diu contra abbatissam de Thesauro nomine Malvinam du Chemin litigaverunt conventuales moniales dicti loci anno 1411 undecima die mensis martii, reformationis officium exercens in dicto monasterio dominus Cistercii, post et per multas exactasque prorsus informationes, defectibus quamplurimis probatis et compertis contra dictam abbatissam, propter quos secundum Ordinis sanctiones deponi meruerat, idipsum suadente seu consulente praedicta Curia Parlamenti. Certis tamen ex causis permotus idem dominus Cistercii prius eam monere decrevit, et sublatum ab ea temporale dicti monasterii regimen per Curiam supradictam eidem usque ad biennium per modum provisionis dumtaxat sub denuo declarandis conditionibus recommisit. Primo quidem oretenus eidem abbatissae sub poena depositionis absolutae prohibuit ne capellanum quemdam nomine Richardum, de cuius pernicioso contubernio vehementer et longo tempore diffamata probabatur, in monasterio suo frequentare vel cum ea conversari, aut in dicti monasterii negotiis modo quovis permittere occupari. Item, in scriptis inhibuit eidem, ne sine certis et designatis comitibus monasterii fores egredi praesumeret. Item, ne monasterii proventus vel debita reciperet ante solutionis assignatum tempus, nec mutuum aut debitum de novo contraheret in omnibus excedentibus decem libras. Quorum omnium et aliorum in litteris dicti domini Cistercii contentorum abbatissa praedicta neglectrix omnino fuit et contemptrix. Quamobrem omnibus et singulis Ordinis abbatibus quibus diffinitio praesens ex toto vel parte praedicti domini Cistercii fuerit exhibita, praecipit et committit generale Capitulum, quatinus eorum duo vel plures de praemissis et aliis abbatissae praedictae defectibus debite se informent, et ea si secundum dicti Ordinis instituta aut praedictas domini Cistercii reformatorias litteras deponi meruerit, deposita per eosdem, de nova confestim abbatissa provideant sic vacanti monasterio praedicto prout in certa super hoc edita praesentis Capituli diffinitione contineri viderint, in plenaria eiusdem Capituli potestate. 106.  Committit generale Capitulum abbati de Copronicia, quatinus per censuram Ordinis et alia iuris et iustitiae remedia, brachii saecularis auxilio, si opus sit, invocato, viriliter et debite compellat abbatem de Andreow ad satisfaciendum abbati de Sulejow de sumptibus et damnis eidem per praedictum de Andreow illatis, et quae praedictum de Sulejow subire fecit praefatus de Andreow, ipsum de Sulejow in electione sua vi saecularis potentiae contra iustitiam et Ordinis instituta perturbando. Reformationem insuper omnium et singulorum utriusque sexus Ordinis nostri monasteriorum cuiuscumque generationis in regno Poloniae consistentium, et contributionem per eadem monasteria debitarum et debendarum receptionem per immediate secuturos sex annos committit idem Capitulum praefato abbati de Copronicia, praecipiens et iniugens eidem, quatinus ad ipsa monasteria personaliter accedens visitet, reformet, corrigat, institutat et destituat auctoritate Capituli memorati et in ipsius potestate plenaria tam in capitibus quam in membris, quaecumque secundum Deum, rectae rationis dictamen, apostolica et Ordinis instituta, visitanda, reformanda, corrigenda, instituenda rationabiliter seu destituenda fuerint in eisdem. Et haec omnia fiant in expensis locorum reformandorum, quas eidem solvere teneantur, et ad hoc per eum valeant debite coerceri, principum saecularisque brachii favore et auxilio, si necesse sit, ad praemissorum cuiuslibet executionem humiliter imploratis.
Anno Domini millesimo quadringentesimo decimo sexto, statuta sunt haec apud Cistercium in Cisterciensis Ordinis Capitulo generali. ORATIONES. 1.  Pro serenissimo domino nostro, domino Carolo… *etc. ut in anno* 1401. 2.  Pro burgensibus… *etc. ut in anno* 1401. 3.  Pro pace et unitate Sanctae Matris Ecclesiae decantetur semel dumtaxat in hebdomada una missa per abbatem affixa, cuius missae introitus intitulatur : *Salus populi*, collecta *Ecclesiae* cum ceteris sequentibus, in singulis domibus Ordinis universi. 4.  Pro felicis… *etc. ut in anno* 1401. [DIFFINITIONES GENERALES]. 5.  Editas anno praeterito in generali Capitulo diffinitiones omnes et singulas ratificat et confirmat praesens Capitulum pariter et approbat. 6.  Item, cum Ordo noster… *etc. ut in anno* 1411, *n° 7*. [DIFFINITIONES SPECIALES.] 7.  Dispensatur misericorditer per generale Capitulum cum frater Ioanne dicto Bloquel, monacho Albaeripae expresse professo, qui per spatium sex *hebdomadarum* per saeculum evagando, habitu tamen regulari non deposito, damnabiliter apostatavit, et postmodum voluntarie rediens poenitentiam sibi propter hoc iniunctam humiliter et devote peregit, ut hoc non obstante ad omnes actus, gradus et status cum honoribus legitimis admittatur. 8.  Cum fratre Reginaldo Michaelis, monasterii de Fontemorum expresse professo in sacerdotio constituto, qui illicentiatus recessit ab Ordine, et regulari habitu reiecto quasi per spatium duorum annorum in saeculo remansit, apostasiam incurrens et irregularitatem contrahens se divinis damnabiliter immiscendo, dispensat generale Capitulum ad restitutionem gradus et habitus, et ut ad omnes actus legitimos admitti et ad omnes Ordinis dignitates promoveri valeat praeter abbatialem dignitatem, et de hiis omnibus poenitentias Ordinis humiliter et devote peregit. 9.  De Tribus fontibus, de Albaripa et de Longovado monasteriorum abbatibus et eorum cuilibet committitur per generale Capitulum, quatinus per censuram Ordinis et alia iuris remedia omnes personas Ordinis utriusque sexus, quas repererint monasterio Claraevallis vel personis ipsius teneri vel efficaciter obligatas fore per litteras aut alia documenta legitima, coerceant ad satisfactionem plenariam viriliter et compellant. 10.  Ut inquirant et diligenter se informent de Bonavalle Viennensi et de Miratorio monasteriorum abbates, an tractatus initus inter abbatem et conventum monasterii de Chassenya ex una parte, et nobilem virum Matheum de Thalara parte ex altera, sit ipsi monasterio fructuosus per generale Capitulum committitur eisdem, et referant proximo Capitulo generali de repertis veritatem. 11.  De Morimundo et de Capite laci monasteriorum abbatibus committit generale Capitulum, quatinus se informent et diligenter inquirant utrum permutatio seu alienatio aliquarum terrarum, quas permutare seu alienare requirunt abbas et conventus monasterii de Claravalle Mediolanensi, sit ipsi monasterio utilis et fructuosa, et Capitulo de proximo venienti referant omnimodam veritatem. 12.  Diffinitionem quae per modum annexae dudum a Capitulo dicitur emanasse, et fratri Rogeri Franck electionem vel provisionem praetensam ad monasterium de Fontibus in Anglia, Eboracensis dioecesis, cuius ipse monachus est, confirmasse, dictum Capitulum evidentibus certificatum documentis, quod suppressa negotii veritate, multis quoque mendaciorum non tam verbalium quam litteralium commentis subrepta fuerit, et obtenta per quemdam monachum litteris factitiis et non veris procurationem domini Ioannis Rippon, ut eum et dictum Capitulum deciperet fallaciter se gerentem, quocumque verborum tenore ipsa confirmationis annexio processerit in praeiudicium dicti Ioannis Rippon, vel iuris sui ad monasterium de Fontibus, eo legitime non audito nec vocato, qui ut postea patuit per appellationis remedium dicto Rogero in huiusmodi causa litem moverat, prorsus irritam et nullius roboris aut vigoris esse declarat, notificat et decernit. 13.  Volens, ut tenetur, generale Capitulum ne monasterium Aureaevallis Metensis dioecesis per duorum ad eius praesidentiam contendentium litigiosa discrimina miserabilis iacturae lapsibus elidatur, dominis Cistercii et Claraevallis, s. th. pr., vel aliis duobus abbatibus quos ad hoc mittere decreverint, plenam Ordinis potestatem ad dictae controversiae sedationem tribuit et committit. Ipsos insuper contendentes videlicet fratrem Iacobum de Hans professorem, et fratrem Nicolaum de Arluno competitorem, praefati monasterii monachos, in virtute statutorum Ordinis praecipientium causas eiusdem intra non extra Ordinem terminarum, citat, evocat, hortatur et obtestatur, quatinus die quadragesima post notificationem praesentium, cum iuribus et monumentis suis in hac causa vel eorum copiis authenticis, coram praedictis commissariis in civitate Constantiensi provinciae Moguntinae personaliter compareant, ipsisque in hac discordia processuris iuxta sanctam Ordinis simplicitatem, rationis aequitatem et mutuam in Domino caritatem plenarie consentiant et obediant, quibuscumque litium exteriorum anfractibus omnimode posteratis. 14.  Editam alias *diffinitionem* qua monachi de Valcellis quicumque prohibentur usque ad decennium officia confessoratus monialium Ordinis exercere, per intercessionem reverendissimi in Christo patris domini cardinalis Sancti Martini misericorditer revocat et relaxat generale Capitulum, hoc tamen salvo, quod pro duobus dicti monasterii monachis, quos nominare voluerit dominus abbas Caroliloci, s. th. pr., cuius intuitu dicta diffinitio rationabiliter facta fuit, robur eius et vigor integraliter perseveret. 15.  Ad instantiam domini Claraevallis, s. th. pr., citantur personaliter et peremptorie ad proximum futurum generale Capitulum dominus Lucas abbas de Moroliis, frater Petrus de Rabella carnalis frater et monachus eius frater quoque Michael, monachus Clarimontis et scolares de Sancto Bernardo Parisius, cum intimatione quod, sive comparuerint sive non, procedetur quantum iuris fuerit in hiis, quae contra eos proponentur, eorum absentia vel contumacia non obstante. 16.  De Nigrolacu et de Albispetris monasteriorum abbatibus committit generale Capitulum, quatinus inquirant et diligenter se informent utrum tractatus et omnia contenta in litteris quibus praesens diffinitio annectitur, sint monasterio de Obazina utilia seu fructuosa, et referant Capitulo de proximo venienti realem veritatem. 17.  Ad petitionem abbatis et conventus monasterii Vallis Dei gratiose dispensatur per generale Capitulum cum fratre Petro de Spitz, dicti monasterii professo, ut non obstante apostasia quam incurrit, per tres annos vel quasi discurrendo per saeculum habitu regulari dimisso, ad omnes gradus, status et honores Ordinis legitimos admittatur, et eius habitus regularis restituatur, abbatiali dignitate tantummodo seclusa. 18.  Ad idem pro fratre Nicolao de Vandignecia, monasterii de Escureyo professo, qui per triennium vel quasi apostatavit, habitu regulari dimisso. 19.  Committit generale Capitulum abbati de Crista, quatinus se transferat ad monasterium de Escureyo, et diligenter a fratribus loci inquirat, et oculatim videat utrum pro dicti monasterii utilitate et aliarum domorum, reparatio cuiusdam domus aut eorum grangia quamplurimum, ut fertur, ruinosa sit omnimodo deserenda, et referat Capitulo de proximo venienti omnimodam veritatem. 20.  Ad humilem supplicationem abbatis de Locedio Casallensis dioecesis annuit generale Capitulum ut priorissa Sancti Spiritus eiusdem dioecesis, et praefato monasterio de Locedio immediate subiecta, amodo vocetur abbatissa, quae per praesens vocabatur priorissa, et baculo pastorali, ut in Ordine moris est, utatur. 21.  Tractatum, cui haec praesens diffinito inseritur et omnia et singula contenta in eodem, generale Capitulum de gratia speciali approbat, ratificat pariter et confirmat. 22.  Capitulum generale mandat et praecipit abbati monasterii de Gardo, quatinus fratrem Ioannem de Manteney, ipsius monasterii professum, cui nuper alibi profitendi licentiam minus sufficienter concesserat, benigne recipiat et caritative tractet, salva tamen in omnibus Ordinis disciplina. 23.  Generale Capitulum mandat et praecipit abbati monasterii de Pratea, quatinus fratrem Guillelmum Praepositi, ipsius monasterii professum, benigne recipiat et caritative tractet, salva tamen in omnibus Ordinis disciplina. 24.  Generale Capitulum contumacem, Ordini rebellem eiusque praeceptorum contemptricem, decernit et declarat esse sororem Margaretam abbatissam monasterii de Valle Sanctae Crucis, Constantiensis dioecesis. Iterum quoque citat eam ad proximo futurum generale Capitulum per procuratorem idoneum comparituram, vel interim coram reverendissimo patre domino abbate Cistercii vel alio per eumdem nomine Capituli deputando modo et forma quibus per iurisperitos expedire videbitur. Quam etiam citationem extendi vult Capitulum ad omnes illos Ordinis abbates, qui citra biennium ad dictum monasterium causa reformationis eiusdem missi fuerunt, ut ipsis auditis et visis omnibus quae ordinaverunt ibidem Capitulum vel dictus dominus Cistercii, cum consilio sapientum, securius possit et consultius super dictae abbatissae malitiis et pertinacia providere. 25.  Generale Capitulum nomine et auctoritate totius Cisterciensis Ordinis in omnibus et singulis generationibus et paternitatibus ipsius Ordinis, ac abbatum, conventuum, monasteriorum, personarum et Ordinis totius, praedictorum procuratores, nuntios speciales, negotiorum gestores, syndicos, economos, actores et defensores in sacro universalis Ecclesiae concilio Constantiensi eligit, ordinat, nominat, facit et constituit reverendissimum in Christo patrem dominum Cistercii, venerabilesque fratres Matheum Claraevallis, Ioannem Morimundi, Laurentium Caroliloci, Guillelmum Fontis Danielis, Ioannem Ursicampi, Guillelmum Mortuimaris, et Ioannem de Precibus, s. th. pr., monasteriorum eiusdem Ordinis abbates ; necnon de Columba, de Caravalle, de Runa, de Mulebrune, de Lankheim, de Lucella, de Fontibus, et de Bello loco regis similiter eiusdem Ordinis monasteriorum abbates et eorum quemlibet in solidum, ita quod non sit eorum alterius conditio deterior, sed quidquid per ipsorum aliquem inceptum fuerit per alterum resumi, continuari, deduci, mediari valeat et finiri. Dans eisdem abbatibus… *etc. ut supra anno* 1412, *n° 58*. 26.  Quia generale Capitulum dominum Cistercii et alios Ordinis abbates necessario plures deputat et ordinat ad eumdem communibus Ordinis expensis ad generale concilium Constantiense, et residendum in eodem usque ad finem et complementum celebrationis eiusdem ; idcirco pro solvendis eorum stipendiis imponit super universum Ordinem, omnium videlicet monasteriorum utriusque sexus, summam sex millium librarum turonensium, distribuendam eis et pro eorum stipendiis tam praeteritis quam futuris. Ad quam distributionem faciendam committuntur reverendissimus pater dominus Cistercii, et cum eo domini abbates Claraevallis, Morimundi et Ursicampi, ita tamen quod ipse dominus Cistercii cum altero praedictorum ad huiusmodi distributionem et taxationem procedere valeat. Taxa vero seu determinatio distributionis huiusmodi talis erit. Dominus Cistercii recipiet quotidie 36 solidos, quilibet autem aliorum iam deputatorum vel pro eis, si qui forte deficerent vel non continuarent, deputandorum 24 solidos pro quolibet die ut prius. Adiungit etiam generale Capitulum quod ubi ultra sex menses in futurum duraret dictum generale Concilium, et imposita summa pro stipendiis praedictorum non sufficeret, licebit praenominatis dominis Cistercii, Claraevallis, Morimundi et Ursicampi abbatibus ulteriorem summam Ordini simili modo imponere, quae pro toto tempore durationis Concilii ad solutionem stipendiorum, et sub eadem taxatione praedictis sufficiat deputatis. Ceterum taxationes et impositiones quotarum singulis monasteriis Ordinis utriusque sexus tam dicti subsidii assignandarum et deputationes etiam collectorum eiusdem, committit dictum Capitulum praenominatis dominis Cistercii, Claraevallis, Morimundi et Ursicampi monasteriorum abbatibus, in Ordinis plenaria potestate. 27.  Universis praesentes litteras inspecturis et audituris, frater Ioannes abbas Cistercii ceterique Diffinitores Capituli generalis Cisterciensis Ordinis salutem, et praesentibus fidem adhibere. Noveritis quod nos pro nobis et omnibus monasteriis et personis nostri Cisterciensis Ordinis ubicumque situatis, abbatibus, abbatissis, aliisque regimini locorum conventualium praesidentibus, et conventibus eorumdem, necnon pro magistro et fratribus de Calatrava de Montesa et Militia Iesu Christi, ac omnibus aliis magistris et fratribus ordinis militaris sub observantia praedicti Ordinis professis, ceterisque personis praedicti nostri Ordinis et eorum singulis, omni iure, modo et forma quibus possumus iuxta constitutiones et consuetudines dicti Ordinis fecimus, constituimus, in romana Curia procuratorem generalem et nuntium specialem, sindicum, economum et actorem nostrum Ordinis praedicti personarumque membrorum et pertinentiarum eiusdem et cuilibet eorumdem, venerabilem et in Christo nobis carissimum nomine Nicolaum de Wavis abbatem monasterii Claraevallis, alias de Colomba nostri praefati Cisterciensis Ordinis, Placentinae dioecesis, exhibitorem praesentium… *etc. ut in forma delegationis anno* 1412, *n° 61*, *in fine additur* : Et haec omnia et singula supradicta omnibus quorum interest aut interesse poterit eorumdem tenore praesentium intimamus. In cuius rei testimonium praesens procuratorium sigilli nostri fecimus muniri appensione. Datum… *etc.* 28.  Capitulum generale instituit studium Ordinis in Cracovia et gubernationi abbatis Clarae Tumbae committit. 29.  Item, diffinitio anni Domini M CCCC XVI edita. Ne aliquis abbas religiosum alterius monasterii absque licentia sui superioris ad professionem audeat recipere. Generale Capitulum dudum editam ratificans et renovans diffinitionem qua universis abbatibus Ordinis salubriter inhibetur ne monachis aut conversis suis licentiam conferant ad aliena monasteria transeundi aut profitendi in eisdem, nisi prius ipsi transeuntes aut profiteri volentes de abbate qui eos recipere debeat certificati fuerint, et sufficientem abbatibus, a quibus recipi volunt, possint super hoc certitudinem exhibere ; omnes et singulas licentias tales transeundi aut profitendi quibuscumque monachis aut conversis datas, irritat, cassat et annullat, mandans et praecipiens omnibus et singulis monachis et conversis Ordinis tales licentias habentibus, quatinus infra unius mensis spatium aut profiteantur, si in Ordine benivolum receptorem invenerint, vel ad propria revertantur monasteria, ibidem Altissimo sua, ut tenentur, vota reddituri. Alioquin tamquam fugitivi puniantur et ubique denuntientur excommunicati. Abbates vero suis monachis vel conversis ultra spatium trium mensium ad quaerendum et procurandum sibi abbatem qui eos velit aut valeat recipere nullatenus dare praesumant absque licentia Capituli generalis. Quicumque vero abbas suis monachis vel conversis licentiam transeundi ad alium Ordinem sic concesserit, cum hoc in praeiudicium et contemptum proprii Ordinis sit, tamquam libertatum et privilegiorum temerarius impugnator irremissibiliter puniatur.
Anno Domini millesimo quadringentesimo decimo septimo, die quarta decima mensis septembris, statuta sunt haec apud Cistercium in Cisterciensis Ordinis Capitulo generali. 1.  Abbatibus de Bella valle et de Theoloco concedit Capitulum generale quod possint dispensare de sententiis excommunicationum, quas incurrerunt vel meruerunt abbates et abbatissae Ordinis cum suis conventibus vel personis conventuum eorumdem pro non solutione subsidii per generale Capitulum ultimo impositi, ita tamen quod non possint dare vel prolongare terminum cuicumque post instans festum Natalis Domini. 2.  Committitur domino Morimundi reformatio per generale Capitulum omnium et singulorum monasteriorum utriusque sexus et cuiuscumque generationis fuerint, existentium in regnis Castellae, Arragoniae, Portugalliae et Navarrae, necnon in civitatibus Fuxi, Armeynacensis, Provinciae, et generaliter in tota lingua occitana, secundum formam advisandam per dominum Cistercii et alios patres secum in generali Concilio existentes, cum plenaria ipsius Ordinis potestate. 3.  Ad supplicationem abbatis et conventus monasterii de Caritate conceditur per generale Capitulum, ut non obstante apostasia quam incurrerunt fratres Iacobus de Novavilla et Ioannes de Fretigneyo, monachi dicti monasterii, per spatium quatuor mensium vel circa damnabiliter evagando, super quo poenitentiam egerunt condignam, de cetero possint ad omnes actus Ordinis legitimos promoveri, etiam si abbatialem includant honorem. 4.  Ad idem conceditur pro fratre Berthrando monacho dicti monasterii, qui apostatavit per triennium vel quasi, habitu regulari dimisso, immiscendo se divinis, citra tamen abbatiatum. 5.  Quia in generali Capitulo anno proximo praeterito celebrato ordinatum erat quod de singulis provinciis venirent ad Concilium generale, quod Constantiae celebratur, duo abbates expensis aliorum, de provinciis vero Cantuariensi et Eboracensi nullus abbas iuxta ordinationem praedictam ad dictum Concilium accessit ; quapropter dominus Cistercii nomine dictarum provinciarum fratrem Guillelmum Sulbini monachum de Wulburne, s. th. pr. auctoritate Capituli memorati retinuit. Ideo committitur abbatibus de Vardon, de Cumba, de Reyvalle et de Salleya coniunctim et divisim ad compellendum omnes et singulos abbates Ordinis de provinciis praedictis, ad satisfaciendum praefato fratri Guillelmo pro expensis quas facit et faciet in praefato Concilio generali, per censuram Ordinis, auctoritate Capituli generalis. 6.  Domino abbati de Firmitate conceditur per Capitulum generale visceribus pietatis commotum, quatinus defalcentur sibi 40 librae de summa centum florenorum ratione subsidii Constantiae impositorum, sententiam excommunicationis, si quae foret, de non solvendo usque ad futurum Capitulum favorabiliter relaxans. 7.  Commissionem dudum a generali Capitulo concessam abbati de Bello loco regis in Anglia reformandi omnia et singula nostri Ordinis monasteria utriusque sexus in Anglia, Wallia et quibusdam aliis provinciis regno Angliae vicinis, generale Capitulum propter certas causas et rationabiles suspendit omnino, ipsumque abbatem Belli loci ad proximum anni futuri Capitulum peremptorie citat, responsurum super excessibus et abusibus contra Ordinis libertatem colore commissionis huiusmodi perpetratis ; magistro insuper Guillelmo de Wolbrune, s. th. pr. dictorum abusuum inquisitionem magis particularem committit idem Capitulum, iniungendo ut ipsum anno sequenti per se vel per alium quam melius fieri poterit, sufficienter informet.
Anno Domini millesimo quadringentesimo decimo octavo, statuta sunt haec apud Cistercium in Cisterciensis Ordinis Capitulo generali. ORATIONES. 1.  Pro sanctissimo in Christo patre ac domino domino Martino Divina Providentia Papa V… *etc. ut in anno* 1411. 2.  Pro serenissimo… *etc. ut in anno* 1401. 3.  Pro burgensibus… *etc. ut in anno* 1401. 4.  Pro pace… *etc. ut in anno* 1416. 5.  Pro felicis… *etc. ut in anno* 1401. [DIFFINITIONES GENERALES]. 6.  Editas anno praeterito in generali Capitulo diffinitiones omnes et singulas ratificat et confirmat praesens Capitulum generale pariter et approbat. 7.  Item, cum Ordo noster… *etc. ut in anno* 1411, *n° 7*. 8.  Licet ardua et rationabilia honorem Dei et reformationem totius Ordinis nostri, in utroque heu ! statu multipliciter collapsi, concernentia in praesenti Capitulo tractanda essent et discutienda, tamen propter paucitatem abbatum, in eodem Capitulo comparentium, usque ad sequens Capitulum talia oportet differri. Idcirco Capitulum generale considerans ingratitudinem plurimorum abbatum, gratiis et indulgentiis ipsis concessis abutentium, omnes et singulas gratias aliquibus abbatibus concessas, ut videlicet certis annis per unum vel duo ex ipsis ceteris remanentibus in Capitulo comparere possint, dictum Capitulum revocat, cassat et annullat, citans peremptorie et evocans virtute huius diffinitionis omnes et singulos abbates, ut futuro Capitulo, sub dupli expensarum in via fiendarum et depositionis poenis, personaliter se representent, vel per procuratores idoneos, ipsos et quemlibet ipsorum legitime et rationabiliter excusantes, compareant in eodem. Singulis ergo collectoribus contributionum per Capitulum praesens ordinatis, idem Capitulum in virtute salutaris obedientiae et sub excommunicationis poena districtissime praecipit et mandat, quatinus omnes abbates in terris sive provinciis pro collectura sibi deputatis constitutos, per se vel per alium seu alios peremptorie, ut praefertur, citent, et praesens citatorium quoties poterunt ipsis insinuent et intiment cum effectu. Praeterea omnes abbates, qui in contemptum Ordinis et in dispendium propriae salutis, ad praesens Capitulum per se venire vel per procuratores idoneos se excusare non curarunt, poenam dupli expensarum, iuxta papalia et Ordinis instituta, Capitulum generale decernit incurrisse, et iuxta eadem instituta omnes, qui isto anno et aliis statutis terminis contributiones Ordinis neglexerunt solvere, excommunicatos denuntiat et declarat, mandans et praecipiens dictis collectoribus ut de hoc diligenter inquirant, et ad solutionem dupli et contributionum praedictarum dictos abbates, per poenas et censuras Ordinis, coerceant et compellant, inobedientes et rebelles excommunicatos et per consequens irregulares, si se divinis sic ligati immiscuerunt, vel eadem celebrarunt in ecclesiis et capellis tam Ordinis quam saecularium, singulis diebus dominicis et festis declarent et denuntient et denuntiari faciant publice. Solventes vero quittent et a vinculo excommunicationis, si quod propter dilationem solutionis incurrerunt, absolvant, et super irregularitate quam contraxerunt, sic ligati se divinis ingerendo, non tamen in contemptum clavium, dispensent in plenaria Ordinis potestate. Sed et si dicti collectores negligentes fuerint, et circa commissionem praesentem se remissos exhibuerint, tamdiu a divinis ex decreto praesentis Capituli abstineant quoadusque mandatum praescriptum fideliter exsecuti fuerint, et relationem de omnibus praemissis faciant in futuro proximo Capitulo generali. [DIFFINITIONES SPECIALES]. 9.  Quia abbas de Bello loco regis commissionibus sibi factis per Capitulum generale, prout a fide dignis fertur, abutitur et abusus est, ideo Capitulum generale omnem potestatem visitandi, corrigendi, reformandi, contributiones colligendi, et omnium aliorum, quae vigore dictarum commissionum facere posset et deberet, quousque se legitime et sufficienter coram dicto Capitulo excusaverit, suspendit et in suspenso teneri vult, citans ipsum ob inde ad futurum sequens Capitulum generale, super obiiciendis sibi ibidem personaliter responsurum. 10.  Abbati monasterii de Walkenrede Capitulum generale committit et iniungit, sibi nihilominus in virtute salutaris obedientiae praecipiendo, quatinus omnes et singulos abbates per abbatem de Lanckheim de personali remanentia a Capitulo excusatos, ad solvendum expensas dicto abbati de Lanckheim in via Capituli in progressu et reditu per ipsum factas integraliter et in toto, per poenas et censuras Ordinis viriliter coerceat et compellat. 11.  Abbatem de Walkenrede propter intolerabilia damna sibi et suo monasterio per potentes eiusdem patriae illata, Capitulum generale a missione studentis per sequens continuum triennium absolvit misericorditer et supportat. 12.  Capitulum generale abbates Ordinis Misniae, Thuringiae ab abbate de Lanckheim de remanentia a Capitulo generali legitime excusatos propter imperfectionem domus et officinarum pro studentibus Ordinis in studio Lipzensi Ordini incorporato et confirmato, a missione studentium hoc anno dumtaxat habet favorabiliter excusatos. 13.  Contributionem sex millium florenorum in proximo sequenti Capitulo solvendorum, iuxta quotas et summas quemlibet abbatem contingentes, sub penis contra non solventes a Sede Apostolica et ab Ordine latis, pro diversis negotiis Ordinis procurandis et promovendis, Capitulum generale imponit abbatibus Ordinis universi. 14.  Receptores autem dictae contributionis et antiquarum, Capitulum generale ordinat et instituit venerabiles patres subnotatos videlicet, dominum Cistercii ubique, per se vel per alium seu alios ; in Cistercio bursarium loci ; in Lombardia et tota Italia procuratorem Ordinis generalem ; Parisius cellerarium Sancti Bernardi ; in Anglia, Wallia et Hybernia abbatem de Fontibus, per se vel per alium seu alios idoneum et idoneos ; in regno et dominiis regum Castellae, Portugalliae, Navarrae et Arragoniae, abbatem Populeti ; in tota Provincia et lingua occitana abbatem Grandissilvae ; abbatem de Mullenbrune in Swevia, Alsacia, Wesfalia, Bavaria, Franconia et in partibus Rheni superioribus usque ad Maguntinam civitatem ; abbatem de Valle Sancti Georgii in Misnia, Thuringia, Saxonia et partibus vicinis ; abbatem de Aula regia in Bohemia, Moravia, Lusatia et partibus vicinis ; abbatem de Clara tumba in Polonia, Prussia, Livonia et partibus vicinis. 15.  Causas et negotia Ordinis in Anglia, Capitulum generale committit reverendis patribus et dominis Cistercii, Pontigniaci et Claraevallis monasteriorum abbatibus, ut disponant de hiis secundum serenitatem conscientiarum et dictamen rectae rationis, in plenaria Ordinis potestate. Eisdem committit idem Capitulum videre de statu et provisione procuratoris generalis in Curia romana. 16.  Controversiam quae vertitur inter abbatem de Capella et fratrem Henricum Raspinder, eiusdem monasterii professum, committit Capitulum generale de Lutzella et Salem monasteriorum abbatibus, ut vocatis ambabus partibus in dicto monasterio de Capella vel alio loco competenti, auditis querelis, rationibus et dependentibus hinc inde, utrique parti, iuxta Ordinis statuta et dictamen rationis, auctoritate Capituli, faciant iustitiae complementum. 17.  Capitulum generale committit reverendo patri domino abbati Claraevallis, ut de factis fratrum Gerardi Platarii et Ioannis Laurentii, monasterii Bullencuriae, se informet, et si humilis ipsorum poenitentia et alia devotionis merita exegerint, et ipsis suffragata fuerint, sine irregularitate et inhabilitate, ut ad omnes actus legitimos admitti, et ad omnia officia et administrationes ac dignitatem etiam abbatialem promoveri possint, auctoritate Capituli generalis cum eis dispenset. 18.  Commissionem factam per reverendum patrem dominum Cistercii pro reformatione certorum monasteriorum et collectura contributionum et aliorum debitorum Ordinis, Capitulum generale approbat, ratificat et confirmat. 19.  Pro tribus monialibus de Robertimonte. — Cupientibus secundum iuris et Ordinis nostri dispositionem, inclusione perpetua se mundo subtrahere, sine omni quacumque proprietatis specie, regulam professionis suae sequi sororibus Mariae de Ponseur, Yda de Viseto et Helwida de Nivella, monialibus monasterii de Robertimonte, Leodiensis dioecesis, neque commoditatem invenientibus adimplendi desideria huiusmodi sua facta in dicto monasterio, ut asserunt, et testimoniis efficacibus est compertum, ad preces illustrissimae principissae dominae Ioannae comitissae Namurci, eo digniores exaudiri, quod ad salubrioris vitae frugem interpellant. Generale Capitulum quod liberum sit eis in monasterio Solismontis eiusdem dioecesis, ubi de licentia dicti Capituli residentiam pro nunc habeant hospitalem, professionum suarum vota infra terminum Paschae proximo venturi transferre, subque clausura perpetua et vivendi modo mere communi, nullius conscio proprietatis, secundum regulares nostri Ordinis observantias quoad vixerint, sinceritate pertinaci vitam agere ac reddere Altissimo vota sua, petita licentia a propria abbatissa licet non obtenta ; quo in casu ab omni vinculo professionis, quo vel abbatissae vel monasterio Robertimontis astrictae sunt, Capitulum eas absolvit expresse. Universis dicti monasterii personis regularibus, sub divini attestatione iudicii et excommunicationis sententiae poena inhibendo, ne piam hanc salutis animarum directionem impediant vel in eius gravamen aliquid attentare praesumant. 20.  Pro sorore Yda moniali de Solières. — Devotionis fervori sororis Ydae monialis de Solières, Leodiensis dioecesis, benigno favoris auxilio concurrens generale Capitulum gratiam atque licentiam impertitur eidem mutandi, infra Pascha proximo venturum, professionis suae locum, in quo nec sub decenti clausura, nec sine proprietatis implicatione vivitur, et se transferendi, suamque professionem ad monasterium de Marche in comitatu Namurci, si abbatissam et conventum ad hoc invenerit consentire, et abbatissae de Solières consensum etiam non obtentum expetiverit, ut in dicto loco de Marche cum ceteris Dei famulabus sub irrefragabili clausura mundum effugiat, ab omni quoque proprietatis inquinamento purgata, secundum regulam nostram in communi vivens quaerat, ac ipso praestante inveniat per observantiae regularis exercitia Iesum Christum, qui sponsus est et corona virginibus sacris ; quam licentiam et Capituli gratiam sub excommunicationis sententiae poena impediri prohibemus, praesertim per dicti monasterii de Solières abbatissam vel personas alias regulares, a subiectionis etiam seu obedientiae debito quo virtute professionis astringitur eisdem praefata soror Yda, ex nunc pro tunc eam liberat et absolvit Capitulum si professionaliter in monasterio de Marche recepta fuerit ante Pascha proximum, ut praefertur. 21.  Licentia pro anniversariis concedendis. — Abbatissis et conventibus de Marche et de Solismonte in comitatu Namurcensi, Leodiensis dioecesis, specialem generale Capitulum tribuit licentiam faciendi singulis annis, ab hinc in antea, anniversarium pro illustrissimo principe domino celebris memoriae Guillelmo comite Namurcensi nuper defuncto, in die sui obitus cum vigiliis in praecedenti vespere secundum Ordinis nostri morem ; in quo quidem officio tam ipsius comitis quam inclitae superstitis adhuc consortis pridem suae Ioannae memoria, cum huic saeculo valefecerit, simul fiet, hiis equidem annualium obsequiorum suffragiis dicti monasterii viscerales affectus quod hii principes ad ipsa gerebant, eorum insuper in collatis eleemosinis amplissima recognoscent, cumque gratitudine beneficia, quorum pars est trecenti floreni Hollandiae monasterio de Marche, et ducenti monasterio Solismontis ad dictorum anniversariorum fundationem exhibiti per eosdem. 22.  Confirmatio obligationis ad missam quotidianam. — Debitae gratitudinis oblationem, in qua semetipsos et eorum perpetuo successores obligant abbas et conventus monasterii monachorum de Molinis in comitatu *Namurcensi,* Leodiensis dioecesis, ex nunc in antea quotidie missam unam defunctorum celebrare, pro principibus illustrissimis domino celebris memoriae Guillelmo dudum comite Namurcensi et eius inclita tunc consorte Ioanna, qui dictum monasterium annuis possessionibus multipliciter dotaverunt, oblationem inquam, secundum omnes et singulas conditiones et clausulas in litteris, quibus ex mandato Capituli diffinitio praesens annectitur, expressas, ipsum generale Capitulum attentis mature cunctis circa rem hanc attendendis, acceptat, in perennem quoque roboris firmitatem ratificat et confirmat. 23.  Mandata quaedam et commissio pro abbate de Molinis. — Abbati de Molinis in comitatu Namurcensi, dioecesis Leodiensis, praecipit generale Capitulum indeficienter solvere monialibus de monasterio suo dudum translatis ad alia monialium Ordinis monasteria, pensiones annuas eis auctoritate Capituli cum transmigrarent constitutas, observatis tamen clausulis et restrictionibus quae per litteras super hoc eadem auctoritate solemniter editas declarantur. Abbatissis etiam et conventibus monasteriorum ad quae dispersio huiusmodi monialium facta est, iniungitur districtissime, quatinus eas prout missae sunt et assignatae, recipiant, receptis subveniant in vitae necessitatibus sicut suis ceteris in conventu, summopere semper intendentes ad vitam regularem et honestam eas inducere, ac ab evagandi per saeculum, turpiter vivendi insolentiis cohibere. Porro si dictae abbatissae vel conventuum suorum personae regulares quaecumque negligentes, contradicentesve fuerint in praemissis, aut aliqua monialium huiusmodi translatarum ad hoc invenerint consentire, et abbati extra loca sibi deputata dissolute vivendo, vel monasterium seu personas de Molinis verbis aut factis per se vel per alios molestando, deprehensa fuerit deliquisse, vult et ordinat Capitulum quod praefatus abbas de Molinis in utroque casu cum Ordinis omnimoda potestate provideat, ipsasque moniales translatas vagabundas, aut monasterii sui de Molinis ad redeundi finem turbatrices severissima prorsus animadversione compescat per detentionem, si opus fuerit, corporalem aut alia quaevis opportuna remedia, invocato, cum indiguerit, in Ordinis et iustitiae subsidium, auxilio tam ecclesiasticorum iudicum quam brachii saecularis. 24.  Quoniam abbas de Bello loco regis in Anglia commissionibus per Capitulum generale sibi commissis, prout a fide dignis ad dicti Capituli notitiam perlatum est, enormiter in Ordinis grave scandalum atque detrimentum abusus est, et abutitur, etiam apostolica se fulciens in hoc auctoritate, contra morem Ordinis et libertates a Summis Pontificibus indultas eidem. Idcirco generale Capitulum omnem potestatem visitandi, corrigendi, reformandi, instituendi, destituendi, contributiones colligendi, vel alia quaecumque faciendi virtute commissionum huiusmodi seu Ordinis auctoritate generali, vel a cuiusvis abbatum Ordinis in speciali, suspendit penitus, omnique vult executionis vigore carere, donec se de praemissis coram dicto Capitulo legitime et sufficienter excusaverit, citans ipsum ob inde ad immediate futurum generale Capitulum super obiiciendis sibi ibidem personaliter responsurum. Ei quoque prohibens sub depositionis ab abbatiali praesidentia ac excommunicationis latae sententiae poenis, ne contra praemissa quidquam attentare praesumat. Similiter et sub eadem excommunicationis poena, universas et singulas Ordinis nostri personas regulares cuiuscumque status vel gradus existant, caritative monens ne dicto abbati si, quod absit, in oppositum aliqua praesumeret, obedire quomodolibet, ne sic praesumptis audeant vel favere. 25.  Abbatibus de Navalle [Waverleia] et de Fontibus in Anglia et magistri Guillelmo etiam monacho, s. th. pr., committit generale Capitulum et iniungit, quatinus ipsi vel dictorum abbatum alter cum eodem magistro Guillelmo diligenter inquirant et se ad plenum informent de excessibus, corruptelis et oppressionibus per abbatem de Bello loco regis tam in Anglia quam in partibus vicinis, ut dicitur, commissis, et quidquid super hiis invenerint, ad sequens generale Capitulum deferant vel deferat eorum alter sub publica nota. Denarios sane qui pro dicto negotio rationabiliter expositi fuerunt super communes Ordinis in Anglia contributiones, assignabit dictum Capitulum integraliter et libenter. Si vero malitia temporum dictis commissariis aditum praecluderet ad Capitulum, ea quae recipient et scripta super hoc usque Brugium in Flandria mittant, ibidem in domo de Dunis exhiberi procurent. 26.  Non satis attendens illam beati patris nostri Bernardi sententiam, quod non otium, non turba, non opes, sed labor et latebrae, paupertasque spiritus, monachorum insignia sunt, hiisque vita nobilitatur eorum ; non, inquam, hoc satis attendens frater Rutgherus, monachus de Eysterbach super Rhenum, eiusdem loci quondam abbas, continuam in civitate Coloniensi residentiam ducens, frequentat turbas, otia sectatur, vivit tam pene saeculariter tam indecenter ex pecunia dicti monasterii, titulo cuiusdam pensionis sibi, cum resignaret, improvidae et excessivae, si Ordinis nostri statuta pensantur, assignatae. Quamobrem informatum super hiis Capitulum abbati de Hymmerode, dicti monasterii de Eysterbach immediato patri abbati, committit districtius praecipiendo mandat et iniungit quatinus, per substractionem dictae pensionis ad tempus vel ad semper, et alias Ordinis censuras et poenas, dictum fratrem Rutgherum compellat in monasterio de Eysterbach stabili residentia permanere, ubi liberius, quietius et decentius praeteriti temporis supplere neglectus et omissiones suberit ei, atque in solitudinis congregatione devota propriam perfectionem operari salutem inquirat. Insuper dictus abbas de Hymmerode, si frater ipse Rutgherus pro non soluta pensione sua fecerit per iudicem, qui de Ordine non est, cassum vel interdictum in monasterio suo poni, et si sic invenerit, citet eumdem ad proximum futurum Capitulum generale cum intimatione quod, sive comparuerit sive non, ad instantiam procurationis Capituli prout iuris et rationis fuerit, procedetur.