0
stringlengths
3
182k
1 Collecta de Spiritu Sancto non dicatur in missa de Trinitate. 2 Secunda die Capituli nominentur Definitores ante tertiam. 3 Si festum S. Barnabae in sabbato ante festum S. Trinitatis evenerit, nihil in secundis vesperis de eo fiat, nisi tantum commemoratio post *Magnificat*. 4 Qui voluerint carceres facere, faciant, ad fugitivos suos et maleficos, qui talia meruerint, recludendos. 5 Sententia de pueris qui in claustris erudiuntur, irretractabiliter sicut ab antiquo lata est, teneatur, et qui in claustris monialium hoc ipsum praesumpserit, quia hoc fit cum graviore scandalo, graviori adnimadversione puniatur. 6 Abbates qui adduxerunt equos ultra numerum a Capitulo constitutum, tribus diebus sint in levi culpa, uno eorum in pane et aqua ; et qui plures adduxerint, non ministretur eis nisi iuxta numerum equorum, sicut dictum est, qui a Capitulo conceduntur. 7 Quicumque manum violentam in monachum vel conversum iniecerit, quia ipso facto excommunicatus est, vitetur ab omnibus, donec a proprio abbate absolvatur. 8 Nulli omnino liceat exercere iustitiam saecularem per monachos vel conversos, quia ex hoc toti Ordini scandalum generatur. 9 Sententia de non emendo et non acquirendis possessionibus et redditibus, quod constat esse contra Ordinem, firmiter teneatur, nisi de consensu generalis Capituli, aut Domini Cistercii et quatuor primorum abbatum, vel ad minus duorum aut si urgentissima instet necessitas, ut ematur quaecumque possessio, fiat de consensu patris, abbatis vel vicinorum abbatum, ita sane quod in sequenti generali Capitulo causa et necessitas quare hoc factum fuerit, nuntietur, salva tamen illa sententia quae legi in visitationibus consuevit. 10 Abbas visitator nihil in scriptum redigat quod prius non fuerit proclamatum in capitulo, vel quod prius non ostenderit visitato. 11 Abbates de Lombardia et de Alemannia, sicut ab antiquo consuetum est, veniant ad Capitulum, et patres abbates ita dispensent circa filios ut medietas veniat uno anno, et alia in sequenti. 12 Monachus de Oratorio qui exivit de Ordine, et iterum intravit ad monasterium, mentitus se fuisse nigrum monachum, ubi et ordinatus est in diaconum, et presbyterum, poterit recipi in Ordine ; veruntamen diaconatus et sacerdotii officio non utatur, nisi forte de licentia Capituli generalis. 13 Quaestio de Bullion et de Monte-S.-Mariae committitur abbati Claraevallis infra sequens Capitulum generale terminanda. 14 Abbas qui creatus est ad abbate Sanctae-Crucis in Austria contra formam et instituta Ordinis, secundum quod statutum est ab antiquo, deponitur in instanti, et si visum fuerit abbati Morimundi, conventus ibi remaneat ob reverentiam fundatoris, abbate ibidem regulariter ordinato. Abbas de Bocham hoc ei denuntiet. 15 Abbas Fontis Willermi in cuius monasterium passim intrant mulieres et de quo multa dicuntur alia, infra Natale Domini Cistercium se praesentet, et stet ad arbitrium Domini Cistercii ; alioquin sciat se esse depositum. Abbas de Foedia hoc ei denuntiet. 16 Pecunia monachi qui regressus est de monasterio quod Claustrum dicitur, quae in manu fratris Artaudi esse dicitur, restituatur monasterio unde extorta est. Residuum si quod inventum fuerit, abbatiae Belli Montis, ad quam mittebatur, plenarie reddatur. 17 Domus Albae Ripae de cetero prandium quod ministrare consueverat inter Albam Ripam et Divionem non ministret. 18 De abbate de Sancto-Spiritu qui hoc anno venire debuit ad Capitulum et non venit, committitur Domino Cistercii. Abbati Sancti-Georgii qui, patre abbate inconsulto sigillum suum remisit, iniungitur ut sex diebus sit in levi culpa, uno eorum in pane et qua, et de reliquo stet ad arbitrium abbatis Morimundi. Abbas de Valcherode hoc ei denuntiet. 19 Conversus de Buxeria qui manum violentiam in duos abbates praesumpsit mittere, emittatur ad domum aliam conspiratorum sententia puniendus. 20 Abbas de Hersenduhuose, qui passim in abbatia et grangiis carnes ministrat ad vescendum contra statuta Ordinis, sex diebus sit in levi culpa, uno eorum in pane et aqua, et de cetero non praesumat. 21 Abbas ultra Sylvas in Hungaria, filius abbatis de Egris, in sequenti generali Capitulo, omni occasione postposita, Cistercio se praesentet, veniam quare nunquam venerit petiturus. Abbas de Egris hoc ei denuntiet. 22 *Abbates* de Fiterio, de Cliva, de Mathaplana, de Valle ecclesiarum, de Nugariis, de Ursaria, de Armentaria, de Oia, de Bure, Mascennaria, de Monte rameio, de Flaranno, de Bonavale, de Ceta, de Calercio et de Spina, qui venire debuerunt ad Capitulum nec venerunt, secundum quod est statutum a Capitulo generali, omni feria sexta sint in pane et aqua, et extra stallum abbatis maneant, donec Cistercio se praesentent. Abbas de Orta abbati de Spina hoc denuntiet, et ille aliis studeat nuntiare. 23 Conversi de Margan qui, conspiratione facta, insurrexerunt in abbatem, et cellerarium de equo eiecerunt, et insequentes armata manu abbatem usque ad XV milliaria, qui etiam se in castellaverunt in dormitorio suo, et negato victu monachis, per omnia conspiratorum sententia puniantur, ita quod qui magis culpabiles inventi fuerint, tam de emissis quam de emittendis, ad portam Claraevallis pedites veniant, inde ad nutum abbatis Claraevallis per domos Ordinis dispergendi, hoc observato ne ultra conversi novitii in domo illa de Margan recipiantur, nisi de consensu Capituli generalis. Abbates de Fontanis et de Fordis et de Balduals accedentes ad locum hoc ipsum diligentius exequantur. 24 Petitio abbatis de Bardona de construenda abbatia similiter exauditur. 25 Abbas de Borbona qui hoc anno neglexit visitare filiam suam, sicut statutum est a Capitulo generali, tribus diebus sit in levi culpa, uno eorum in pane et aqua. 26 Abbas Casemarii cui iniuncta fuit visitatio Casae Dei et eam minime visitavit, si ei innotuerit sententia generalis Capituli, poenam statuam a generali Capitulo patiatur. Abbas de Sambucina hoc ei denuntiet. 27 Petitio Venetorum de construenda abbatia, pro eorum devotione, exauditur. 28 Prior Cadunii qui hoc anno filiam suam non visitavit, similem poenam sortiatur, scilicet tribus diebus sit in levi culpa, uno eorum in pane et aqua. 29 Sepultura dominae reginae minime revocatur, nec constat eam fuisse fundatricem monasterii Sacri Portus. 30 Abbas de Lapide-Sancti-Michaelis qui monachum recepit sine litteris, qui relicto Ordine huc illucque vagando, cucullatus incedit non sine scandalo, tribus diebus sit in levi culpa, uno eorum in pane et *aqua,* et fugitivus ille qui Ordinem scandalizet, apud quemcumque inventus fuerit, equo et habitu spolietur. 31 Querela quae vertitur inter abbates de Basinwiere et de Pola, committitur abbatibus de Dora et de Coquedenne, usque ad generale Capitulum terminanda. Abbas de Margan hoc eis denuntiet. 32 Monachus de Salvaterre quia excommunicatus scienter celebravit, de cetero non celebret, et usque ad nutum Capituli. 33 Querela abbatum de Bolbec, et de Fulcardimonte committitur abbatibus de Ursi campo et de Caroliloco et de Walacia, infra sequens generale Capitulum terminanda. 34 Abbas de Insula Dei qui commutavit nummos de deposito quod illibatum et fideliter penes se servare debuit, tribus diebus sit in levi culpa, uno eorum in pane et aqua. 35 De converso Cistercii qui apud Campum quo missus fuerat, minime est receptus contra Ordinis charitatem, committitur abbati Morimundi qui tantae praesumptionis iniuriam digne corrigat et emendet. 36 Abbates qui monachos vel conversos ad cohabitandum personis saecularibus concesserunt, tribus diebus sint in levi culpa, uno eorum in pane et aqua, et caveant sibi ne deinceps hoc concedant. 37 De abbate de Scarlies qui in capitulo suo interfuit *excommunicationi* factae ab archiepiscopo Senonensi, et de priore eius qui potionem dicitur accepisse cum domino *Antissiodorensi,* committitur abbati de Fonteneto, qui accedat ad locum et sicut digne viderit corrigendum, corrigat et emendet, et in sequenti Capitulo quid super hoc fuerit actum, nuntietur. 38 De abbate Benedictionis Dei, et de comite Forensi, committitur domino Cistercii. 39 De domo Sancti-Martini, praecipitur abbati Sancti-Sulpitii ut infra sequens Capitulum, abbatem ibi constituat et conventum, et quia hactenus facere distulit sex diebus sit in levi culpa, uno eorum in pane et aqua. 40 De monachis de Ferraria qui debuerint venire ad Capitulum, et per contumaciam non venerunt, praecipitur ut officia sua non exequantur, et nisi infra Pascha Cistercio se praesentent arbitrio domini Cisterciensis parituri, ab Ordine eiiciantur. Interim vero, omni sexta sint in pane et aqua. Abbas de Orta hoc eis denuntiet, et a vicinis abbatibus quid inde factum fuerit, generali Capitulo faciat nuntiari. 41 Abbates de Bordelec et de Beldoas qui noluerunt exequi mandatum Capituli generalis, tribus diebus sint in levi culpa, uno eorum in pane et aqua. Interim vero eis committitur eadem causa usque ad Pascha terminanda ; et si neglexerint ex tunc omni sexta feria sint in pane et aqua, donec Capitulo se praesentent. Abbas de Wavaerle hoc eis denuntiet. 42 De priore Alcubatiae qui recepit monachum sine assensu abbatis sui et litteris commendatitiis, et cum litteris absolutoriis remisit ad Dominum Cistercii committitur abbati Claraevallis. 43 Petitio abbatis de Bildwalz de transferenda abbatia sua in insulam quae dicitur Aio, exauditur. 44 De abbate Sancti-Godardi qui recepit conversos Trium fontium contra Ordinis instituta, praecipitur ut sex diebus sit in levi culpa, tribus in domo Trium Fontium, uno eorum in pane et aqua, et in domo propria tribus similiter et quadraginta diebus maneat extra stallum abbatis. 45 De domo Ecclesiae Sancti-Thomae in Monte Celio, abbates de Sancto-Anastasio et de Fossa nova qui ituri sunt ad Curiam, loquantur cum domino Tusculano, ad cuius consilium tractent de negotio, et quod inde factum fuerit, sequenti Capitulo studeant nuntiare. 46 Abbas de Gundoni qui hoc anno non venit ad Capitulum, cum venire deberet nec misit, a die qua ei sententia innotuerit, extra stallum abbatis maneat, et omni sexta feria sit in pane et aqua, donec Cistercio se praesentet. Abbas de Grandisylva hoc ei denuntiet. 47 De abbate Fontis vivi committitur abbati de Caravalle, qui accedat ad monasterium eius, et si viderit eum insufficientem ad executionem officii sui, sententiam Capituli super hoc latam prosequatur, et auctoritate Capituli ipsum absolvere non omittat. 48 Querela quae vertitur inter abbatem Sancti-Sulpitii et abbatem Altae cumbae de pascuis, committitur abbatibus de Bonavalle et de Benedictione Dei, compositione vel iudicio terminanda. 49 Querela abbatum de Biaubec et de Bono portu de vicinitate grangiarum committitur abbatibus de Fucardi monte et de Prato. 50 Abbas de Busset qui manus violentas temere iniicit in conversum, sex diebus sit in levi culpa, uno eorum in pane et aqua et quadraginta diebus maneat extra stallum abbatis. Conversus vero qui provocatus manus violentas iniecit in abbatem, emittatur ad domum aliam, et sit ultimus per annum, et sententiae conspiratorum subiacebit. 51 Hyberniensibus conceditur ut fiat festum sancti Brandani in terra ipsorum, ita solemniter ut festum sancti Benedicti, excepto sermone. 52 Abbas Aquilarum qui se fecit monachum in mensa, et monachum abbatem, dans ei loquendi officium, et sibi subtrahens, sex diebus sit in levi culpa uno eorum in pane et aqua, et quadraginta diebus maneat extra stallum abbatis ; monachus vero sit in levi culpa, tribus diebus, uno eorum in pane et aqua. 53 Abbas de Bella Landa qui prebendam magistri Columbi tenet ad firmam tribus diebus sit in levi culpa, uno eorum in pane et aqua. Contractus vero penitus dirimatur ; firmissime vero praecipitur ne tale aliquid ab aliis de cetero praesumatur. 54 Abbas Altae Cumbae qui scienter transgressus est sententiam de non emendo, ad Claramvallem se transferat, arbitrio abbatis Claraevallis pariturus. 55 Monachus de Oliveto qui excommunicatus Ordines suscepit, abstineat ab executione ordinum, et ultimus sit per annum et omni sexta feria sit in pane et aqua, nisi gravis infirmitas exegerit dispensationem. 56 Abbatibus de Hybernia inhibetur ne eant ad Curiam, sed datur eis in mandatis ut revertantur ad iustitiarium Angliae cum abbatibus qui pro eis fide iusserunt, et eos quos obligaverunt absolvi faciant ; quo expleto, conceditur eis ire ad Curiam, firmissime tamen praecipitur ne talis obligatio possessionum generaliter amplius fiat. 57 Abbati de Sprenkebahe qui petit participium beneficiorum Ordinis, conceditur, quod petit, et communio societatis nostrae. 58 Abbas de Buzei qui contra formam Ordinis fideiussit pro saeculari, et in quibusdam aliis invenitur excessisse, eat ad domum Claraevallis et stet ad arbitrium abbatis Claraevallis. 59 Conversus Uterinae Vallis qui in domo illa pro magno cellerario habetur et transeuntibus abbatibus noluit avenam ministrare cum abundaret, a domo illa ad aliam emittatur non reversurus, nisi ad nutum Capituli generalis, et ultimus sit per annum, et omni sexta feria sit in pane et aqua. 60 Abbas de Valle Veteri qui scienter excommunicato communicavit in salutatione, tribus diebus sit in levi culpa, uno eorum in pane et aqua. 61 Abbas S.-Anastasii qui contra formam Ordinis abbatem de Fossa nova traxit ad iudicium saeculare, sex diebus sit in levi culpa, duobus eorum in pane et aqua ; usque ad Pascha maneat extra stallum abbatis, et quicumque de fratribus super hoc dederint consilium, tribus diebus sint in levi culpa, uno eorum in pane et aqua. 62 Querela abbatum S.-Leonardi, Gratiae Dei et Sanctae-Mariae committitur abbatibus de Trizei et de Marcilla compositione vel iudicio infra sequens Capitulum terminanda. 63 Petitio Abbatis Novae Villae, de translatione abbatiae, committitur abbati Claraevallis. 64 Abbas Casae novae in cuius monasterium intraverunt mulieres, licet de rigore Ordinis mereretur deponi, propter novitatem suam parcitur in praesenti ; tamen sex diebus sit in levi culpa, uno eorum in pane et aqua, et quadraginta diebus extra stallum abbatis. Conventus vero uno die sit pane et aqua. 65 Petitio abbatis de Marmussuil de *transferenda* abbatia, committitur abbatibus Casemarii et Fossa novae. 66 De abbate de Charitate qui dicitur procurasse matrimonium inter comitem Stephanum qui habebat uxorem et sororem regis *Arragonensis* et qui commodavit conversum praedicto comiti, committitur Domino Cistercii et abbati Morimundi. 67 De eo quod episcopi frequenter declinant ad grangias Ordinis, scribatur Domino Papae. Abbati de Porta conceditur ut eat vel mittat ad Curiam. 68 Querela Bergensium contra abbates Angliae de venditione lanarum, committitur abbatibus de Clairmareis et de Balantia, qui eam auctoritate Capituli vel terminent, vel faciant terminari. 69 De abbatia quam petit dominus Robertus, vir nobilis, fundari in Calabria, committitur abbatibus Casamarii et S.-Stephani de Bosco, et quod invenerint, sequenti Capitulo denuntient. 70 Abbas Bellae Vallis qui in causa mulieris procurator extitit prorupit in vocem appellationis sex diebus sit in levi culpa, uno eorum in pane et aqua. 71 De monacho de Palatio qui sponsorem se fecit pro quodam qui tenebatur in vinculis, committitur abbati Pontiniaci. 72 De abbate de Paris qui recepit novitium ter in die comedentem, et pavones habet in claustro, et camera utitur pro infirmitorio et hospitio, committitur abbati Morimundi, qui inquirat diligenter et corrigat, et qualiter correctum fuerit sequenti Capitulo denuntiet. 73 Abbas de Lucella, pater eius, qui de pavonibus non correxit eum, cum sciret excessum, tribus diebus sit in levi culpa, uno eorum in pane et aqua. 74 De abbate de Albis Petris in cuius domo vinum, sicut dicitur, ad brocam vendebatur, committitur abbatibus de Domo Dei et de Pratea. 75 Querela nigrorum monachorum de Sancto-Georgio et de Galomonte et abbatissae de monasterio Villari contra abbatem de Vallac, committitur abbatibus de Furcadi Monte, et de Belbech et de Richerii Valle. 76 De pecunia quam dedit dominus Rex Portugarum abbatibus venientibus ad Capitulum, per fidelissimos nuntios, iterum requiratur voluntas ipsius et quod ipse inde statuerit, teneatur. Abbates de Horta et de Superadda diligenter hoc studeant procurare. 77 Colliguntur in collecta *Praesta, Domine, quaesumus*, quae dicitur in anniversario Lodovici regis francorum, regina uxor eius duces et ducissae Burgundiae.
1 Commemoratio S. Catharinae cum missa fiat sicut Priscae virginis, VII° calendas decembris. 2 Capitulo Trevirensi conceditur ut in Commemoratione familiarium nostrorum aggregentur. 3 Quicumque lanam vendiderit ultra quod statutum est in generali Capitulo, si abbas fuerit, sex diebus sit in levi culpa, duobus eorum in pane et aqua. Prior, cellerarius, mercator qui hoc praesumpserint, ab officiis suis amoveantur, poena quam praemisimus nihilominus puniendi. 4 Quicumque abbas vel cellerarius praesumpserit conversos in expeditionem mittere cum vecturis, omni sexta feria sit in pane et aqua ; conversi similiter donec ad propria fuerint revocati. 5 Abbates quibus aliquid committitur auctoritate generalis Capituli exequendum, sequenti anno vel per se vel per alios quid actum sit non negligant nuntiare, alioquin sint tribus diebus in levi culpa, uno eorum in pane et aqua ; quibus vero aliqua poenitentia iniungitur, si non renuntiaverint, similiter puniantur. 6 Si aliquis defunctus pro intolerabili foetore sustineri in ecclesia non potest usque dum missam habeat, sepeliatur ipsa die et in crastino missa cantetur pro eo ad hebdomadario, nisi proprietas vel solemnitas hoc impedierit, et a singulis sacerdotibus quatuor missas habeat ac si eodem die traditus fuerit sepulturae. 7 Casulae simplices sint et unius coloris sine aurifrigio et additamentis quibusdam appositis ad ornatum, ne diversitas in Ordine habeatur. 8 Quando aliqua commissio fit tribus abbatibus, si tertius praesentiam suam exhibere non potuerit, duo quod commissum est nihilominus exequantur, tertio se semper per litteras excusante. 9 In regionibus in quibus oportet habere equites garciones, inhibetur a Capitulo generali ne pedites habeantur, alioquin conversi qui eos duxerint, omni sexta feria sint in pane et aqua, quamdiu eos praesumpserint retinere. 10 Monacho Salvae Terrae a Capitulo indulgetur ut celebret. 11 Abbas de Nugariis qui pro intolerabili paupertate dicitur remansisse, sequenti anno veniat inde veniam petiturus. Abbas de Spina hoc ei nuntiet. 12 Abbas de Cethe cui iniunctum fuit anno praeterito ut veniat ad Capitulum, et venire contempsit, omni sexta feria sit in pane et aqua, et non celebret nisi in praecipuis solemnitatibus, et pro praesenti defuncto, et extra stallum abbatis maneat, donec Cistercio se praesentet, alioquin cedat. Abbas de Ursaria hoc ei denuntiet. 13 Abbas de Rusanni qui non venit ad Capitulum, cum venire potuisset sicut dicitur, tribus diebus sit in levi culpa, uno eorum in pane et aqua ; et sequenti Capitulo Cistercio se praesentet, et numerum 12 monachorum provideat statuere. Pater abbas de Joiaco usque ad Pascha, si non statuerit, omni sexta feria sit in pane et aqua, donec dictus numerus compleatur. 14 Abbas de Juncaria in Galetia qui hoc anno venire ad Capitulum debuit et non venit, sententiam Capituli sustineat, donec Cistercio se praesentet. Abbas de Spina hoc ei denuntiet. 15 Abbates de Portelon et de Benedictione-Dei in Gasconia, qui hoc anno non venerunt ad Capitulum cum venire debuissent, simili poena puniantur. Abbas de Scala Dei hoc eis denuntiet. 16 Abbas de Charitate qui litteras matrimoniales detulit ad Regem Arragonensem contra statutum Capituli, tribus diebus sit in levi culpa, uno eorum in pane et aqua. 17 Abbas S.-Justi qui de ingressu mulierum in monasterium suum, nullam egit poenitentiam, tribus diebus sit in levi culpa, uno eorum in pane et aqua ; et conventus qui hoc sustinuit, uno tantum die pane et aqua puniatur. 18 Abbas de Sobrade qui propter indignationem quam habebat ad filios, non visitavit filias, sex diebus sit in levi culpa, duobus eorum in pane et aqua ; et de cetero domos suas tanquam pater visitet et diligenter corrigat, si quid invenerit corrigendum. 19 De abbate filio abbatis de Sobrade qui novitium ante tempus probationis benedixisse dicitur, et monachos quos pater abbas eiecerat, sine consensu patris abbatis revocasse et ad locum abbatiae, sine licentia Capituli generalis, et inconsulto patre proprio commutasse, committitur abbati de Claravalle qui re diligenter inquisita vel per se vel per alium sic faciat emendari, auctoritate Capituli, ut Ordini cedat ad honorem et ille qui sic praesumpserit condigne puniatur, et ad sequens Capitulum generale qualiter actum fuerit nuntietur. 20 Abbas Albae Ripae qui denegavit prandium abbati per portam suam transitum facienti, uno die sit in pane et aqua, et de cetero tale omnimodis caveatur. 21 Abbas de Scala Dei qui tempore quo filias suas visitavit, ab uno filiorum suorum contra formam Ordinis praesumpsit accipere circiter LII bisantios et equitaturam, et decem ab alio, usque ad Pascha extra stallum abbatis maneat, et omni sexta feria sit in pane et aqua, et infra Capitulum generale sequens dictam pecuniam abbatibus filiis ad plenum restituat ; alioquin sequenti Capitulo super hoc veniam petat pro contemptu gravius puniendus, et de iuramento non abbatizandi quod praestitisse dicitur, committitur abbati Morimundi, qui si factum invenerit, digne corrigat quod certissime *constat,* si factum est, graviter puniendus. 22 Abbas de Egris qui contra formam Ordinis passus est mulieres ingredi monasterium suum, sex diebus sit in levi culpa, duobus eorum in pane et aqua, et XXX diebus extra stallum abbatis maneat. Monachus autem qui tunc prior erat, qui pitantias mulieris per manum pueri in refectorio recepit, in instanti Pontiniacum veniat, ad arbitrium Pontiniaci abbatis satisfacturus. 23 Abbates S. Urbani, Altae Cristae, et de Vrinisperch qui in abbatiis carnes cementariis ministrari permiserunt, tribus diebus sint in levi culpa, uno eorum in pane et aqua, et de cetero quotiescumque fecerint, scriptam super hoc poenitentiam agant, scilicet, ut qua die, sive abbas, sive alius, dederit, eadem die sit in pane et aqua. 24 Abbates qui tempore visitationis dederunt abbati Scalae Dei nummos aureos equitaturas sellas, et alia, tribus diebus sint in levi culpa, uno eorum in pane et aqua. 25 Petitio abbatis de Boutelen qui petit mutari in alium locum, committitur abbatibus de Morerole et Saltus novalis qui sequenti Capitulo quod factum fuerit denuntiabunt. 26 Petitio archiepiscopi Bisuntini, de festo duorum martyrum agendo, exauditur, ita ut cum duodecim lectionibus et una missa, in abbatiis illius provinciae celebrentur. 27 Petitio praepositi Sancti-Michaelis de Chamaro super domo quadam Ordini incorporanda, committitur abbatibus de Columba et de Locedio, qui ad locum accedentes diligenter inquirant de situ loci, de possessionibus, si Ordini sit idoneus, si cum pace dioecesani et fundatoris possit in abbatia construi, et quod inventum fuerit, Capitulo sequenti renuntient. 28 Item petitio abbatis Casemarii de loco in Calabria sibi pro abbatia creanda collato, committitur abbatibus Fossae novae et de Sambucina et de eis quae Ordini necessaria sunt, diligenter inquirant, et quod invenerint Capitulo sequenti renuntient. Abbas Sancti-Iusti hoc ei denuntiet. 29 De abbate Vallis Sanctae-Mariae restituendo ad petitionem ducis Austriae committitur abbati Morimundi. 30 Abbati de Pomerio conceditur ut ad Curiam mittat, vel proficiscatur. 31 Petitio abbatis de *Superadda* de translatione abbatiae Vallis Dei in meliorem locum, exauditur. 32 Petitio abbatis de Berola, de abbatia construenda, committitur abbati Morimundi qui locum consideret, et quod invenerit sequenti Capitulo renuntiet. 33 De grangia de Tela quae invadiata est, committitur abbati Bellae vallis qui in hoc domui suae provideat sicut viderit expedire. 34 De monachis de Tela qui dicuntur ostiatim et per ecclesias mendicare, committitur abbati Bellae vallis qui taliter istud corrigat, et sic eis provideat, quod ad hoc de cetero non cogantur, vel si non potuerint, monachi revocentur. 35 Iniungitur abbati Morimundi ut compellat abbatem de Valcellis et filios suos solvere pecuniam ad subventionem terrae hierosolymitanae. 36 De abbate de Borbona qui dicitur esse insufficiens, et novitium infra annos recepisse, et conversum qui in abbatem manum violenter iniecit, et rebus suis spoliavit, recepisse : committitur abbatibus Grandis silvae, Bellae perticae et de Walmanis qui ad locum accedentes, ista diligenter inquirant, et auctoritate Capituli digne corrigant. Abbas de Walmannis hoc aliis denuntiet. 37 Prohibetur abbati Carrazeti ne circam abbatiam suam nundinas patiatur ulterius convenire. 38 De quodam interfecto quem tulerunt clandestine fratres de Bipsella, committitur abbatibus de Fontanis et de Rievalle, qui hoc diligenter inquirant et corrigant et qualiter factum fuerit, sequenti Capitulo renuntient. 39 De domo eremitica quae offertur abbatis Saltus novalis a rege Legionensi, committitur abbatibus de Spina, et de Moreolia qui diligenter inquirant de loco si sit ordini idoneus, si *sufficientiam* habeat in possessionibus, et quod invenerint Capitulo sequenti renuntient. 40 De affinitate grangiarum inter domos Sancti-Andreae et Ripae altae, committitur abbatibus de Columba et de Caravalle, qui inter eos componant sicut viderint Ordini et domibus expedire, et quod actum fuerit, sequenti Capitulo *renuntient.* Abbas de Locedio hoc eis denuntiet. 41 Querela abbatum Pontiniaci et Rigniaci committitur abbatibus de Fonte Ioannis et de Longo vado, auctoritate Capituli terminanda. 42 Querela de Balbec et de Fulcardi monte, committitur abbatibus Savigniaci, Ursi campi et Caroliloci qui quod factum fuerit Capitulo sequenti renuntient. 43 De abbatibus de Sancto-Anasthasio et de Fossa nova qui de loco in monte Celio Ordini conferendo debuerunt inquirere, et Capitulo nuntiare, et negligentes super hoc extiterunt, praecipitur ut omni occasione postposita hoc exequantur, et Capitulo sequenti renuntient. Abbas Sancti-Iusti hoc eis denuntiet. 44 Super querela quae vertebatur inter domos Gratiae Dei, Gratiae Sanctae-Mariae et Sancti-Leonardi, carta quondam facta, auctoritate iudicum a Capitulo delegatorum, omnimodis observetur. 45 De exactionibus quae fiunt domibus nostris ab archiepiscopo Bisuntino et aliis episcopis sive baronibus, et de iis qui carnes comedunt, committitur domino Cistercii, ut super hoc domino Papae scribat. 46 De translatione domus Baronae in locum Iesu Christi, committitur abbati de Firmitate, ut agat super hoc sicut viderit expedire, ita ut ei nomen aliud imponatur. 47 Abbates de transmarinis partibus qui nunc praesentes sunt, de quibus Bergenses de Sancto-Audomaro pro venditione lanarum conqueruntur apud Teruanam conveniant, et antequam mare transeant, coram abbatibus de Dunis, de Longo villari et de Claro maresco ita ut cum eis componant, ut cum eis de cetero querela super hoc ad Capitulum minime veniat. Abbas Claraevallis talem personam mittere studeat, quae querelas illas compescat. 48 Quaerela abbatis Sancti-Maxentii adversus abbates de Crizai, de Gratia Dei, et de Bona valle, committitur abbatibus de Pinu, de Castellariis, de Morulis, auctoritate Capituli terminanda. 49 Abbati Novae villae conceditur commutatio loci sui. 50 De loco Danderel, committitur abbati Pontiniaci, ut de eo vel per se vel per alium disponat secundum statutum Capituli generalis. 51 De loco quem petit abbas de Porta commutari, committitur abbatibus Lubensi, de Silio qui accedentes ad locum, considerent si locus ille idoneus est ad abbatiam construendam, et quid de eo visum fuerit, ad sequens generale Capitulum referatur. 52 Abbates de Prulliaco, et de Sancto Portu, dominum regem adeant, super negotio abbatum de Obezina et de Cadonio et de Sancto-Andrea. 53 Querela de abbatia Rivi sicci quae translata est sine assensu Capituli generalis, committitur abbati Morimundi, qui diligenter consideret utrumque locum, et quem utiliorem iudicaverit, faciat habitari. 54 De querelis quae vertuntur inter Cisterciensem et Praemonstracensem Ordinem, committitur abbatibus Ursicampi, de Gardo et de Belantiis qui Praemonstratum venientes, tempore generalis Capituli, audiant diligenter quid propositum fuerit contra Ordinem nostrum, et respondeant quod utilius viderint respondendum. 55 Querela quae vertitur inter abbates Altaecumbae, et Sancti-Sulpitii, committitur abbatibus Bonae vallis et de Benedictione Dei, infra sequens generale Capitulum, sine omni excusatione terminanda. 56 Querela abbatis Morimundensis contra abbatem de Petra, de construenda abbatia, committitur abbatibus Claraevallis et Morimundi. 57 Abbati de Begardo qui de novo incorporatus est Ordini, conceditur ire Romam pro *privilegiis,* quibus omnino caret, impetrandis. 58 Abbas de Crista restituat ad plenum pecuniam suam abbati Vallis bonae usque ad sequens Capitulum generale, alioquin ab illa die imponitur ei perpetuum silentium reclamandi. 59 Querela abbatis de Quarrezeto super abbatia de Monte ramorum et de Montfer, committitur abbatibus de Orta, de Spina, de Valle bona, qui de iuramento et aliis circumstantiis diligenter inquirant et rei veritatem generali Capitulo renuntient. 60 Ex mandato domini Papae et auctoritate generalis Capituli, abbas Sancti-Sulpitii resignavit ecclesiam Sancti-Martini domui Pontigniaci, quia ei non poterat sufficienter providere. 61 De conversis de Petris qui manu armata occurrerunt abbatibus venientibus ad Capitulum, committitur, proprio abbati, qui tantum excessum digne corrigat, et ad sequens generale Capitulum, qualiter correctum fuerit, renuntiet. 62 Querela Guillelmi Bergensis de Area contra abbatem de Fornais, committitur abbati Savigniaci. 63 Querela quae vertitur inter domos Caricampi et de Gardo, abbatibus de Claromaresco et de Longovillari et de Balantiis authoritate Capituli determinanda.
1 Qui de via redierint ieiuni post nonam, usque ad coenam in conventu non comedant. 2 De illis qui secreta saecularibus vel alterius Ordinis personis revelant, sententia super hoc scripta observetur, videlicet, ut sententiae conspiratorum subiaceant. Abbas super hoc comprobatus, vel ultro confessus, deponatur. 3 Monachi vel conversi in via directi, vasa vinaria non portent, nec vinum bibant in grangiis, nisi praesente abbate, in illis provinciis in quibus conversi vinum bibere a Capitulo prohibentur. 4 Abbates delegati a Capitulo qui super delegatione sua negligentes fuerunt, illi etiam qui eis obedire contempserunt, sex diebus sint in levi culpa, duobus eorum in pane et aqua. 5 De terris qui minus utiles fuerint aut sic remotae quod utiliter excoli non possint, sic dispensat Capitulum generale, ut liceat iis qui tales habuerint dare ad medietatem vel aliter prout poterunt competenter. 6 Sententia de procuratione venientium ad Capitulum et redeuntium sicut a Capitulo generali lata est, teneatur et abbas, in cuius domo vel grangia negligenter recepti fuerint, in Capitulo proclametur, ad arbitrium Capituli puniendus. Monachus vero per cuius neglectum res evenerit, tribus diebus sit in levi culpa, uno eorum in pane et aqua ; conversus, tribus diebus in pane et aqua. 7 Sententia lata de garcionibus firmiter teneatur. 8 Si monachus vel conversus aliqua occasione exierit de Capitulo, et soluto Capitulo compunctus antequam ad portam exierit, redire voluerit, in aliqua domo extra terminos teneatur in habitu regulari, in sequenti Capitulo recipiendus in ultimo gradu. 9 Quando aliqua commissio fit abbatibus, donec finiantur querelae non expiret eorum *iurisdictio* quibus commissum est negotium, sed semper de ipsa querela ad ipsos recurratur. 10 Abbas de Spina qui debuit nuntiare abbati de Iuncaria ut veniret ad Capitulum et non renuntiavit Capitulo, tribus diebus sit in levi culpa, uno eorum in pane et aqua. Abbas de Mathaplana hoc ei denuntiet. 11 Abbas Sancti-Justi qui debuit Capitulo nuntiare utrum poenitentiam egerit de ingressu mulierum in abbatiam, et minime nuntiavit, tribus diebus sit in levi culpa, uno eorum in pane et aqua, et eamdem, si non egit, poenitentiam agat et quid actum fuerit sequenti Capitulo renuntiet. Abbas de Columba per se vel per nuntium faciat nuntiare. 12 Abbas de Scala Dei qui ad praeceptum Capituli plenarie non reddidit abbatibus ea quae tempore visitationis accepit, sex diebus sit in levi culpa, duobus eorum in pane et aqua. Residuum autem pecuniae usque ad Pascha integre solvat, et si non solverit, omni quarta et sexta feria et praefato termino sit in pane et aqua ; nihil ei super solutione pecuniae a filiis abbatibus relaxetur. 13 Abbas de Alcrest qui permisit ut sacerdos saecularis novam in conventu missam celebraret, sex diebus sit in levi culpa, duobus eorum in pane et aqua. Conventus, si non reclamavit, uno die sit in pane et aqua. 14 De abbatibus Sancti-Anastasii et de Fossa Nova qui debuerunt videre locum in monte Coelio Ordini dando et nihil inde Capitulo nuntiaverunt, praecipitur ut tribus diebus sint in levi culpa, uno eorum in pane et aqua. Iterum autem videant, et quod invenerint omni occasione postposita Capitulo sequenti denuntient. Abbas Sancti-Sulpicii hoc eis denuntiet. 15 Abbas Sconaugiae, qui abbati Claraevallis equitaturam ad tempus non ministravit, tribus diebus sit in levi culpa, uno eorum in pane et aqua. 16 Monachus Bergensis de quo turpia quaedam et inaudita nec relatu digna dicuntur, ad domum aliam extra provinciam mittatur, in qua ultimus omnium sit et omni sexta feria sit in pane et aqua, usque ad nutum generalis Capituli, nisi pro aliqua solemnitate vel gravi infirmitate circa eum in aliquo dispensetur. 17 Abbas de Juncheria qui anno praeterito ad Capitulum non venit, et cui praeceptum fuit ut hoc anno veniret et venire contempsit, sententiam super hoc datam observet, et nisi se usque ad Pascha Cistercio praesentaverit, sciat se esse depositum. Abbas de Melon hoc ei denuntiet. 18 Abbas de Septem-Fontibus qui iuvenem saecularem in grangia sua incidi permisit et consensit, tribus diebus sit in levi culpa, uno eorum in pane et aqua, et de cetero tam ipse quam alii super casu simili caveant. 19 Monachus de Bono-Portu qui in duabus domibus professionem fecit, et bis in monachum benedictus est, et in diaconum promotus, in neutra domo remaneat, sed ad aliam remittatur, in qua ultimus sit usque ad nutum Capituli generalis. 20 Monachus de Barola qui conversum de Orta indecenter verberari fecit, Morimundum veniat satisfacturus ; qui autem detinuerunt eum ne in Orta satisfaceret, sicut abbas Morimundensis praeceperat, uno die sint in pane et aqua. Abbas de Sancto-Prudentio hoc ei denuntiet. 21 Abbas Transylvanus qui per decem annos ad Capitulum non venit, cum anno praeterito praeceptum ei fuerat a Capitulo ut veniret, usque ad Pascha Cistercium veniat ; alioquin sciat se esse depositum. Abbates autem de Cicador et de Monte S. Mariae, qui hoc anno non venerunt, scriptam super hoc sententiam observent. Abbas de Aceio faciat hoc eis nuntiari. Similiter abbates de Alburna, de Wallegia, de Sieti et abbas Aquilarum qui hoc anno debuerunt venire ad Capitulum nec venerunt, scriptae super hoc sententiae subiaceant. Abbatibus de Alburna, de Vallegia, abbas de Gradix denuntiet ; abbati de Sieti, abbas de Alsterbarc, abbati Aquilarum, abbas de Finales denuntiet ; Abbati Campi-Liliorum propter novitatem suam parcitur. 22 Abbas de Begar qui scienter communicavit excommunicato, tribus diebus sit in levi culpa, uno eorum in pane et aqua. 23 Abbas de Turre Aquilarum qui hoc anno ad Capitulum venire debuit et non venit, scriptam super hoc poenam sustineat. Abbas de Sancto-Prudentio hoc ei denuntiet. 24 Abbas de Ioiaco qui in domo sua de Risu Agni numerum XII monachorum apposuisse debuerat nec apposuit, licet super hoc poenitentiam a Capitulo iniunctam fecerit, iterum infra Pascha districte praecipitur ut numerus praedictus ibidem statuatur, vel in grangiam redigat abbatiam et sequenti generali Capitulo quid actum fuerit nuntietur. 25 De abbate Gundoni qui non venit ad Capitulum cuius excusatio ignoratur, committitur patri abbati qui diligenter cognoscat si venire potuit, et si culpabilis invenitur sententiam Capituli teneat, et sequenti Capitulo se praesentet super excessu suo veniam petiturus. 26 Abbas de Harnsneborc qui non venit ad Capitulum cum venire deberet, sententiam Capituli teneat. Abbas de Eurebac hoc ei denuntiet. 27 Abbas Valliscarae in Hibernia qui venire debuit ad Capitulum et non venit, poenam sustineat iniunctam a Capitulo generali. Abbas de Kyrie eleyson hoc ei denuntiet. 28 Abbates de Anglia qui contra immunitates Ordinis interdicti sententiam servaverunt, tribus diebus sint in levi culpa, uno eorum in pane et aqua, exceptis abbatibus de Margan et de Melsa, et de Bello loco, qui, quoniam steterunt pro libertate Ordinis, praedictam poenam non sustineant, sed penitus absolvuntur. 29 Querela abbatis Pontigniaci et Rigniaci iterum committitur abbatibus de Fonte-Ioannis et de Longovado infra Natale Domini terminanda. 30 Querela abbatis Pontiniaci et abbatis Vallislucentis, committitur abbatibus de Pulliaco, de Fonte Ioannis, de Ripatorio usque ad Pascha, auctoritate Capituli generalis terminanda. 31 Querela de Margan et de Neth, committitur abbatibus de Fontanis, de Gardone, de Boxeleia quibus antea commissa fuit, ut assumptis secum aliquibus de vicinis abbatibus, eam usque ad Pascha terminent, et super ambiguitate scripta certificent utramque partem transactionis, et quod actum fuerit, Capitulo sequenti renuntient. Abbas de Rival hoc eis denuntiet. 32 Querela abbatis de Nugariis de abbate Mateplanae super quibusdam possessionibus, committitur abbatibus de Ursaria et de Subrade, auctoritate Capituli terminanda. 33 De monachis vel conversis Alcubatiae qui promotionem abbatis sui per regem Portugalensem aliquamdiu impedisse dicuntur, committitur abbatibus Ursariae, Armentariae et de Melone, ut istud diligenter inquirant, et auctoritate Capituli digne corrigant. Eisdem committitur de abbate de Burio, qui ad eamdem, ut dicitur, abbatiam adspirans, eiusdem abbatis electionem dicitur impedisse. 34 Questio de Bullione et de Monte-Sanctae-Mariae, committitur domino Cistercii et super iis disponat sicut viderit, Ordini et domibus expedire. 35 Querela abbatis Quintiaci contra abbatem de Fontineto, committitur abbatibus de Fonte Ioannis, de Moris, de Callovio, digne corrigant quod invenerint corrigendum. 36 Querela quae vertitur inter abbates *Grandisylvae* et Gimundi super quibusdam pasturis, committitur abbatibus Bonifontis et Bellaeperticae qui diligenter inspectis eorum instrumentis, faciant compositionem quae prius inter eos facta fuisse dicitur, firmiter observari, et quod fecerint, renuntietur in sequenti Capitulo. 37 Querela abbatum de Carrazeto et de Monte Ramorum, committitur abbatibus Sancti-Andreae, Vallisbonae et de Mathaplena, qui diligenter inspectis instrumentis terminent negotium si potest fieri ; alioquin quod minus actum fuerit, ad generale Capitulum referant, ad arbitrium Capituli terminandum, et abbates ad Capitulum veniant, omni occasione postposita, super hoc responsuri. Abbas de Mathaplena aliis denuntiet. 38 Querelae quae vertuntur inter abbates Fontis Mauriniaci, et de Challoc, committuntur abbatibus de Curia Dei et de Loco regio, auctoritate Capituli usque ad Pascha fine debito terminanda, et hoc ipsum quod fecerint, ad sequens generale Capitulum referant. 39 Querela abbatis de Sarnai differtur usque ad reditum fratris Artaudi, cellerarii Claraevallis. 40 Petitio praepositi Sancti-Michaelis, de abbatia construenda, committitur iterum abbatibus de Columba et de Locedio qui, quod invenerint, Capitulo generali renuntient. 41 De abbate Belli loci in Anglia de quo multa dicuntur, committitur domino Cistercii, ut ista diligenter inquirat et corrigat. 42 Praecipitur abbati Carrezeti, auctoritate Capituli, ut LX obolos quos ei commendaverunt dominus Praenestinus et abbas Quintiaci, qui testatores erant magistri Willermi de Britania, deferat ad Capitulum, ut ibi reddantur abbatibus de Britannia, quibus dictus Willermus eos miserat. Abbas de Mathaplana hoc ei denuntiet. 43 Conquestus abbatis Gratiae Dei de recompensatione non facta sibi a quibusdam abbatibus quae fieri debuit ex praecepto delegatorum a Capitulo, committitur abbatibus de Morellis et de Castellariis, ut quod iustum fuerit, restitui faciant. 44 De abbate de Tela committitur domino Morimundi qui diligenter inquirat de negligentia patris abbatis, et digne corrigat quod fuerit corrigendum, et sequenti Capitulo quid actum fuerit nuntietur ; et de abbatiae providentia sic ordinet, ne abbatia pro defectu consilii destruatur. 45 De vicinitate grangiarum Sancti-Andreae et Ripae altae iterum committitur abbatibus de Columba et de Caravalle qui non negligant sicut prius, sed diligenter exequantur, et quod invenerint, sequenti Capitulo generali non negligant nuntiare. 46 Abbati Belli loci qui pretium equi ab abbate Vallis regiae sibi venditi, nondum reddidit iam reddat quod debet, ne praedictus abbas ulterius pro hac re conqueri compellatur. Abbas de Margan hoc ei denuntiet. 47 De abbate de Caesarea qui non stet verbo quo se cessurum promiserat coram patre abbate et quibusdam aliis, committitur abbati Morimundi qui cognoscat de persona, si sufficiat ad regimen domus suae, et si *insufficientem* advenerit, faciat de eo quod viderit expedire. 48 De abbate Mathaplanae de quo multa dicta sunt, committitur patri abbati, Vallis bonae et abbatibus de Bardonis et de Orta qui accedentes ad locum diligenter inquirant de excessibus et statu domus, et quod invenerint corrigendum, tam in capite quam in membris digne corrigant, et quod minus potuerint emendare, ad sequens Capitulum referant, ad arbitrium Capituli corrigendum. 49 Petitio domini Ioelis de sepultura sua in abbatia Fontis Danielis quam fundavit, sibi concessa differtur usque ad sequens Capitulum generale, et abbas de Saviniaco instrumenta quibus obtinere vult dicti domini sepulturam exhibeat, vel a Capitulo quod iustum fuerit iudicetur. 50 De abbate Sancti-Thomae in Venetia de quo quaedam dicuntur correctione digna, committitur abbatibus de Maceriis et de Aceio, qui re diligenter inquisita, auctoritate Capituli, de consensu patris abbatis digne corrigant quod in eo invenerint corrigendum, et sequenti Capitulo quid actum fuerit, nuntietur. 51 De Petro de Wediac converso de Claromaresco, committitur abbati Claraevallis, qui accedens ad domum, vel per alium, sic emendet quod invenerit emendandum, sicut Ordini et domui viderit expedire. 52 De abbate Vallis regis qui conqueritur de abbate Vallis clarae, qui nemus quoddam emit, in quo dicit habere se usum fructum, committitur abbatibus Ursicampi et Longipontis, qui diligenter istud inquirant et faciant quod viderint expedire.
1 Abbates delegati a Capitulo iniungant, auctoritate Capituli, quod statuerint firmiter observari, condigne qui rebelles fuerint puniendo ; poenam tamen depositionis eorumdem reservent Capitulo generali. 2 Praeceptum Regulae de esu carnium districtius teneatur, nec nisi omnino debilibus et aegrotis, tam abbatibus quam ceteris ministrentur, et hoc semel in die, nisi circa graviter infirmantes dispensetur. Prior, subprior, vel qui conventum tenet, si hoc transgressus fuerit, tribus sextis feriis sint in pane et aqua. 3 Nulli omnino liceat depositum alterius alteri commodare, vel etiam in usus proprios expendere, sine licentia depositoris, nec a quoquam mutuetur pecunia, ut alteri commodetur. Nullus omnino nostri Ordinis commodet pecuniam alicui qui non sit de Ordine nostro. Quod si hoc aliquando sine gravi scandalo vitari non potest, provideat omnino qui hoc fecerit, ut ita caveatur indemnitati domus ; nec ex hoc damnum aliquod incurratur. Qui hoc transgressus fuerit, extra stallum abbatis maneat, si abbas fuerit, et omni sexta feria sit in pane et aqua, usque ad sequens Capitulum generale, pro hoc excessu veniam petiturus. Prior, subprior, cellearius, in quorum consilio factum fuerit, omni sexta feria sint in pane et aqua, usque ad sequens Capitulum generale. 4 Monachus vel conversus qui pro culpa sua vel inquietatione emittitur ad domum aliam, eundo et redeundo pedes vadat. Qui vero ab abbate pro quolibet negotio missus fuerit equitaturam ei provideat, si tamen equitando debet ire. 5 Sententiae eorum qui vadunt videre parentes suos, additur ut pedites eant. 6 Monachus de Berola qui de praecepto Capituli, Morimundo se praesentare debuit et non praesentavit, usque ad Nativitatem Domini Morimundum pedes veniat, et si venire contempserit, de Ordine expellatur. 7 Abbatiis quae  Spiritus Sanctus  et  Kyrie eleison  nominantur, patres abbates alia nomina imponant. 8 Abbas de Karazeto qui de mandato Capituli 60 obolos ad Capitulum deferre debuit et non fecit, si sententia ei innotuit, pro contemptu mandati, tribus diebus sit in levi culpa, uno eorum in pane et aqua ; et eosdem obolos sequenti Capitulo reddat. Abbas de Spina hoc ei denuntiet. 9 Abbates Vallis bonae et de Bardona qui Capitulo nuntiare debuerunt quid actum esset de *abbate* de Mathaplena et minime nuntiaverunt, scriptam super hoc poenitentiam agant, videlicet ut tribus diebus sint in levi culpa, uno eorum in pane et aqua. 10 Abbas de Hozhet usque ad Pascha reddat ex integro domino Tusculano quod mutuo ab ipso accepit, et quia sicut debuit non persolvit, in Capitulo veniam petat. Abbas de Blacen hoc ei denuntiet. 11 Conversus de Insula, Nerpaudus nomine, qui multa dicitur agere contra Ordinis puritatem, usque ad festum Omnium Sanctorum Cistercio se praesentet, et si inobediens fuerit, de Ordine expellatur, non reversurus nisi per generale Capitulum. Abbas Sancti-Benedicti hoc ei denuntiet. 12 Abbati Savigniaci districte praecipitur ne in abbatiis monialium usque annum aliquam recipiat. Quod si transgressus fuerit, omni quarta et sexta feria sit in pane et aqua. 13 Subprior Altae cumbae qui noluit sotulares dare servienti Ordinis, tribus diebus sit in levi culpa, uno eorum in pane et aqua. 14 De abbate de Vaulrebarch qui in conversum minus discrete manus dicitur iniecisse, committitur patri abbati, qui, si ita invenerit, digne corrigat. 15 Inhibetur abbati de Roseriis novam abbatiam construere iuxta Mascon. 16 Conversus stabularius Boni radii qui abbates et cursores eorum a saecularibus captos duci fecit, et 20 sol. redimi, Cistercium veniat, cum quantitate pecuniae, satisfacturus et non reversurus nisi per generale Capitulum. 17 Abbas de Mercaria in Portugallia de quo anno praeterito dictum est quod si infra Pascha Cistercium non veniret, sciret se esse depositum et non venit, cum ei innotuerit mandatum Capituli, pro deposito habeatur. Abbas de Spina hoc ei denuntiet. 18 Abbas Vallis Dei in Hispania qui hoc anno filiam suam non visitavit, sententia Capituli puniatur, et tribus diebus sit in levi culpa, uno eorum in pane et aqua. 19 Conversi de Valle-Sanctae-Mariae qui in scandalum Ordinis et monasteriorum totius viciniae, bibunt vinum in grangiis, ulterius bibere non praesumant, alioquin conspiratorum sententia feriantur. 20 De monacho de Bexelea de quo dicitur quod contra regnum Franciae aliquid attentaverit, abbati Claraevallis committitur, qui secundum latam sententiam, si reus inventus fuerit, eum puniat. Et de Oliverio priore Sanctae-Mariae idem faciat, si inventus fuerit deliquisse. 21 Abbas de Malros qui hoc anno non venit ad Capitulum, sententiae Capituli subiaceat, donec Cistercio se praesentet. Abbas de Valle-Dei hoc ei faciat munitari. 22 Abbates Vallis bonae et Sancti-Andreae in Hispaniis et de Warven in Suetia et de Lugna in Polonia, et de Scala-Dei, de Berdonis et de Benedictione Dei, de Bono fonte, de Follans, et de Flora, qui hoc anno non venerunt ad Capitulum, cum venire deberent, sententia Capituli generalis puniantur, donec Cistercio se praesentent. Abbas de Sacramenia, Hispanis ; abbas de Gimont, Gasconibus, abbas de Scoprovinica, Poloniis ; abbas de Spina, Vallis bonae et Sancti-Andreae, abbatibus hoc denuntient. 23 Abbas de Longo-Villari qui in dedicatione basilicae suae ingressum mulieribus sustinuit ultra quam indultum est a Capitulo, sex diebus sit in levi culpa, uno eorum in pane et aqua. Conventus, si non reclamavit, uno die sit in pane et aqua. 24 Abbati de Bonaude districte praecipitur ut infra festum Omnium Sanctorum sic componat cum Burgensibus Sancti-Aegidi qui de eo plurimum conqueruntur, ne clamor eorum super hac de re ulterius audiatur ; alioquin omni sexta feria sit in pane et aqua, et extra stallum abbatis maneat donec ad plenum condigna fiat restitutio Burgensibus praefatis. Prior et cellerarius similiter puniantur. 25 Abbates de Roseriis et de Balerna qui post completorium cum monachis et conversis fregerunt silentium contra statutum Regulae, uno die sint in pane et aqua, et tam ipsi quam ceteri, praecepta Regulae de facili non omittant. 26 Querela de Rege Portugalliae qui in multis affligit Ordinem, committitur domino Cistercii qui procuret ut personae authenticae ex parte ipsius regem conveniant et inducant ad amorem Ordinis et reverentiam ampliorem ; sed et Domino Papae ut sic dicto regi dignetur scribere ut a vexationibus iam dictis se compescat. 27 Querela abbatum de Claustro et Sconaugiae, committitur abbati de Eurebac, qui sic componat inter eos, ut et charitas Ordinis conservetur, et domus quam misericorditer aliis de charitate providet supra modum non gravetur. 28 Querela Arnuphi Canis de monachis de Querchetele qui lanam suam praevendiderunt, committitur abbati de Fontanis qui pactione quam habet filia eius quam praediximus cum praedicto Bergense faciat, auctoritate Capituli generalis, firmiter observari, et quia praesumpsit, sequenti anno veniat ad Capitulum, super hoc veniam petiturus. Abbas de Valle-Dei hoc ei denuntiet. 29 Querela abbatis de Mera contra abbatem de Karrazeto, committitur abbatibus de Spina et de Morerola auctoritate Capituli terminanda. 30 Querela de Bello-becco et Fulcardi montis, committitur abbatibus Savigniaci et Ursi-campi, auctoritate Capituli terminanda. 31 Querela abbatum Vallis clarae et de Valle regis iterum committitur abbatibus Ursi campi et Longi pontis, ut inspectis diligenter instrumentis utriusque partis, querelam ipsam ita compescant, ne propter hoc ad Capitulum ulterius recurratur. 32 Quaerela abbatum Novi castri et de Sonebone, committitur abbatibus de Alta sylva et de Parix, et de Uterina valle, auctoritate Capituli terminanda. 33 Quaerela de Becco et de Cliva, committitur abbatibus de Varvelee, et de Karreria ut compositione inter easdem domos primitus factam, auctoritate Capituli faciant firmiter observari. 34 Querela Petri civis Londonensis et quorumdam Bergensium contra abbatem de Straflur, committitur abbatibus de Neth, de Kingesud, de Combrimer et de Bilduaus qui querelas ipsas ita compescant, sicut viderint expedire. 35 Committitur abbati Fossae novae ut suggerat Domino Papae de abbate de Luena qui, occasione litterarum Domini Papae, praedicationi et vagationi intendit et domus suae providentiam omittit. Item scribat de episcopo Liflandren qui dicit se tali auctoritate Domini Papae fungi, quia monachos vel conversos nostros sibi liceat sine licentia abbatum assumere et secum adducere. 36 Querela abbatum de Commaloen contra abbatem de Begar, committitur abbatibus Savigniaci et de Buzeio, et de Veteri villa, auctoritate Capituli terminanda. 37 De abbate de Albeniaco qui dicitur habere garciones in refectorio et in coquina et in multis aliis accusatur, committitur abbati patri et abbati de Buliis qui rem diligenter inquirant, et tam in capite quam in membris, auctoritate Capituli, quae corrigenda cognoverint, digne corrigant. 38 Querela abbatis Sancti-Sulpitii contra abbatem de Casania filium suum committitur abbati Pontiniaci auctoritate Capituli terminanda. 39 Querela inter domum de Firmitate et de Fontineto, committitur domino Cistercii et abbati Claraevallis, auctoritate Capituli terminanda. 40 De cellerario et converso Sancti-Anasthasii qui minus sufficientem annonam ministraverunt abbati Fontis Danielis et converso abbatis minas et convitia irrogaverunt, committitur abbati Fossae novae qui rem diligenter inquirat, et si ita invenerit, auctoritate Capituli corrigat. 41 Querela abbatum de Quintiaco et de Fonteneto committitur domino Cistercii et abbati Claraevallis, qui compositionem prius factam temperent sicut viderint expedire. 42 De cellerario Fonteneti qui, ut dicitur, segetem in campo de Firmitate subverti fecit, et aliquid superseminari, et de grangia quae aedificatur iuxta grangiam de Maceriis committitur abbatibus Bellae vallis, Albae ripae et de Tulleio, qui rem diligenter inquirentes corrigant et ordinent sicut viderint expedire. Eisdem committitur querela Burgensium Belnensium contra domum Fontineti. 43 Querela abbatum de Petrosa, Cadunii et de Buscanio, committitur abbatibus de Bonoloco, de Albis petris et de Columba, auctoritate Capituli terminanda. 44 Abbatibus de Pinu et de Gratia Dei committitur de monacho de Castellariis qui dicitur vinum diu vendidisse in domo infamis mulieris ; qui diligenter inquirant, et si tantum excessum invenerint, corrigant et emendent. 45 Abbati Morimundi committitur ut domui Francarum super debitis ita provideat ne super hoc querimonia ulterius ad Capitulum deferatur. 46 Petitio abbatis Sanctae Crucis de abbatia transferenda committitur abbati Morimundi, qui de hoc ordinet, disponat, sicut viderit expedire. 47 Petitio fratrum de Calatraven, committitur domino Cistercii et abbati Morimundi qui ordinent sicut viderint expedire ; in praesenti tamen conceditur eis ut in domibus Ordinis nostri stent in retro choro vel in *presbyterio* In infirmitoriis aut in loco separato eis honeste serviatur ita tamen ut quamdiu in abbatiis sunt, cappas habeant, et haec sententia inter definitiones scribatur. 48 Abbatibus de Rivals, de Gardone et de Varvelia committitur ut 25 marchas et 8 sol. et 4 stellingos qui pro interdicto Angliae expensi sunt per abbatias Angliae colligant, et infra Pascha Claramvallem reportentur, Cistercio unde sumpti sunt usque ad sequens Capitulum generale persolvendi. 49 Querela quae vertitur inter abbates Grandisylvae et Gimundi super quibusdam pasturis, abbatibus Boni fontis et Bellaeperticae quibus anno praeterito commissa fuerta, iterum committitur, auctoritate Capituli terminanda. 50 Petitio abbatum Walliae qui petunt ut singulis annis veniat aliquis eorum ad Capitulum, et non veniant simul, committitur abbati Claraevallis qui disponat et ordinet sicut viderit expedire. 51 Abbati de Sancto-Prudentio conceditur ut pro privilegio obtinendo ad Curiam pergat vel mittat. Hoc ipsum conceditur abbatibus de Sanzeda et Aquilarum. 52 Abbati de Pinu conceditur ut anniversarium Regis Richardi in domo sua fiat, sedendo tamen. 53 Conceditur abbati S. Thomae ut festum XII lectionum fiat pro Bta. Margareta in domo sua. 54 Abbati Caroliloci conceditur ut in domo sua dies anniversarius Domini Bituricensis agatur. 55 Vigilia Stae Crucis, abbates convenientes ad Capitulum intrent Cistercium semel, sicut in die Stae. Crucis commessuri post Nonam, nec eo die liceat intrare alicui qui non sit de Ordine nostro. Quod si dies dominicus fuerit, circa Nonam veniant, coenaturi post Vesperas, in crastino mane post missam Capitulum intraturi. 56 Inter Pentecosten et Capitulum conveniat Dominus Cisterciensis cum quatuor primis abbatibus et aliis quos duxerint evocandos ad tractandum de negotiis Ordinis. Porro dies et locus quo debeant convenire, in visitatione Cistercii definietur. 57 Abbates ad Capitulum venientes vel inde redeuntes in grangia de Estormir recipiantur ; et si ad aliam de Aringinx diverterint in die qua solebant in ea recipi, nihil eis ministrabitur. 58 Querela de Nugariis et de Mathaplana iterum committitur abbatibus de Subraude et de Ursaria auctoritate Capituli terminanda. Abbas de Ursaria qui renuntiare debuit quid actum esset et non renuntiavit, statutam super hoc poenam sustineat, scilicet tribus diebus sit in levi culpa, uno eorum in pane et aqua. Abbas de Mera hoc ei denuntiet.
1 Quod de Chartusiensibus definitum fuit firmiter observetur, videlicet ut nullum de eorum Ordine sine ipsorum licentia recipiamus, sed et ipsi de nostris sine assensu nostro nullum recipiant. 2 Abbates venientes ad Capitulum vigilia Sanctae Crucis intrent Cistercium sicut in die Sanctae Crucis consueverant moderate tamen, ut ante Sextam Cistercio se praesentent. Capitulum, cum opportunum fuerit, intraturi. 3 Hospitibus et peregrinis intrantibus in crastino et in die Sanctae Crucis, et eadem die fiat sermo et in Capitulo et ante Sextam eius diei Definitores nominentur. 4 Quando Missa alicuius sancti intitulata in Gradali impeditur pro praesenti defuncto vel ieiunio, eadem die alicui a cantore privatim iniungatur. 5 In elevatione Corporis Dominici omnes petant veniam et tamdiu sic maneant donec post consecrationem sanguinis sacerdos elevet manus suas. 6 Tam abbates quam monachi ubique ieiunium quod servatur in Ordine et indictum est in regula, a XVIII° kalendas octobris usque ad caput Quadragesimae, illibatum teneant, ut uniformitas in Ordine teneatur. 7 Abbas de Karrezeto qui de mandato Capituli, 60 obolos ad Capitulum deferre debuit et reddere abbati de Begar et non fecit, usque ad Pascha reddat. Quod si neglexerit, ab illa die omni sexta feria sit in pane et aqua, et extra stallum abbatis sit quousque compleat. Abbas de Spina qui nuntiare debuit et minime nuntiavit, tribus diebus sit in levi culpa, uno eorum in pane et aqua. Abbas de Orta hoc eis denuntiet. 8 Abbates de Subraude et de Ursaria qui nuntiare debuerunt Capitulo quid actum esset de querela de Nugariis et de Mathaplena, et minime nuntiaverunt tribus diebus sint in levi culpa, uno eorum in pane et aqua. Abbas de Mathaplana hoc eis nuntiet. 9 Abbas de Charreto qui indumenta sacerdotalia benedixit, tribus diebus sit in levi culpa, uno eorum in pane et aqua, et nullus abbas hoc deinceps praesumat. 10 Abbates de Macennaria et de Ponte Alto, de Aquilis et de Ribeto, qui hoc anno venire debuerunt ad Capitulum et non venerunt, scriptam super hoc poenam sustineant, videlicet ut omni sexta feria sint in pane et aqua, extra stallum abbatis, donec Cistercio se praesentent. Abbas de Oia hoc eis denuntiet. Abbas autem de Risu agni abbati de Ribeto nuntiet. 11 Abbati de Ridahusen praecipitur ut patri abbati usque ad festum S. Martini ex integro restituat omnia ad aestimationem abbatis de Valchemredem, quae eidem patri abbati ablata fuerunt in domo eius, tempore visitationis. Conversus autem qui verba comminatoria in eumdem visitatorem proferre praesumpsit, usque ad Nativitatem Domini, Morimundum pedes veniat, ad arbitrium abbatis Morimundi satisfacturus. 12 Abbas de Comaloen qui inobediens fuit patri visitatori super eiectione parentum monachorum, sex diebus sit in levi culpa, duobus eorum in pane et aqua. Monachi qui pro defensione parentum, abbati suo restiterunt, usque ad sequens Capitulum omni sexta feria sint in pane et aqua, et quamdiu ipsi parentes in eadem domo manebunt. 13 Abbas Sancti-Georgii qui visitationem sibi iniunctam facere praetermisit scriptam super hoc poenam sustineat scilicet tribus diebus sit in levi culpa, uno eorum in pane et aqua. 14 Nullus autem abbas personam aliquam nostri Ordinis sine litteris commendatitiis in suum collegium recipere praesumat. 15 Abbas de cuius consensu abbatia de Beer sine Capituli assensu pro infortunio incendii dicitur fuisse translata, tribus diebus sit in levi culpa, uno eorum in pane et aqua. De cetero committitur abbatibus de Cara Insula et de Tuta Valle ut locum ad quem domus illa translata est, considerent et faciant sicut viderint expedire. Abbas de Beer hoc eis denuntiet. 16 Querela abbatis de Mera contra abbatem de Karrezeto iterum committitur abbatibus de Spina et de Morelore, auctoritate Capituli terminanda. Abbas de Orta hoc eis denuntiet. 17 Querimonia abbatis Floregii de abbate Grandis Silvae qui pecuniam domus Floregii contra formam Ordinis dicitur recepisse et personas eiusdem domus eiecisse, committitur abbatibus de Sylvacana et de Sinac qui rem diligenter inquirant et Capitulo sequenti renuntient. 18 Querela abbatum Coetmaloen et de Begar iterum committitur abbatibus de Saviniaco et de Buzeio et de Veteri Villa, auctoritate Capituli terminanda. 19 Praecipitur abbatibus de Maceriis et de Buxeria ut ex parte Capituli generalis episcopum Aeduensem infra dies XV adeant pro damnis et iniuriis domui Fontineti illatis. 20 Super ingressu violento mulierum in Bellam Vallem et domum de Charitate, supplicetur Domino Papae, et hoc Dominus Cistercii provideat. Similiter et de decano Senonensi qui personas nostri Ordinis per ecclesias denuntiare fecit excommunicatas. 21 Querela abbatis de Prato contra abbatem Caroliloci committitur abbatibus de Briostel de Sancto Portu et de Joyaco, auctoritate Capituli terminanda. 22 De monacho quondam Lugdunensi abbate qui fraudulenter se fingit episcopum, committitur Domino Cistercii, et super hoc Domino Papae scribat. Monachi autem qui cum eo inordinate vagantur, nisi usque ad Pascha ad domos proprias revertantur, pro fugitivis habeantur. Abbas de Andreo hoc eis denuntiet. 23 Abbati de Bono Portu conceditur ut anniversarium Regis Richardi in domo sua sedendo fiat. 24 De converso de Bergis qui, quando emit coria domui suae, comparat etiam coria ad opus alterius, unde domini terrarum perdunt pedagia et alios proventus, committitur abbati Morimundi qui, si ita invenerit, digne corrigat. 25 Querela abbatum de Nugariis et de Mathaplana iterum committitur abbatibus de Subraude et de Ursaria qui omnimodis curam adhibeant ut querela tamdiu agitata, omni occasione postposita terminetur. 26 Querela abbatum Novi Castri et de Storcebornen committitur abbati Morimundi, auctoritate Capituli terminanda. Committitur etiam eidem ut pretium equi pro quo abbas de Lucella conqueritur ei reddi faciat ab abbate de Valbrebac. 27 Querela abbatum de Fontineto et de Quintiaco iterum commititur Domino Cistercii et abbati Claraevallis qui compositionem prius factam temperent, sicut viderint expedire. 28 Item querela de Firmitate et de Fontineto iterum eisdem committitur. 29 Querela abbatum de Claustro et de Sconaugia committitur abbati Claraevallis sic auctoritate Capituli terminanda ne de cetero super hoc in Capitulo quaestio moveatur. 30 Querimonia abbatis Sancti-Laurentii de abbate de Cliva committitur abbatibus de Fordes et de Vaverlée qui in scriptis litteris quas sigillatas remittimus si culpabilem eum invenerint iuxta quod in litteris continetur depositionis poena feriant auctoritate Capituli generalis. Abbas de Eleemosyna hoc eis denuntiet. 31 Abbatibus de Armentariis et de Oia iniungitur ut monachi quondam abbates qui vagi et non professi discurrunt per Hyspaniam, personas Ordinis diffamantes, diligenter moneant ut ad arbitrium abbatum de Borio, de Macenaria, S. Petri de Aquilis et de Superadde, ad Ordinem revertantur, non recipiendi in dictis domibus sed ad alias emittendi cum plena satisfactione ; alioquin pro fugitivis habeantur. 32 Abbatibus de Rievalle, de Gardone et de Wavrelée iterum committitur ut XXV marchas et VIII solidos et IV stellingos, qui pro interdicto Angliae expensi sunt, per abbatias Angliae colligant, et infra Pascha Claramvallem reportentur, Cistercio unde sumpti sunt usque ad sequens generale Capitulum *persolvendi.* Abbas de Claravalle hoc eis faciat nuntiari. 33 Abbas de Fontanis qui filiam suam de Lussa visitare consuevit per monachos, qui etiam visitatorum usurpant officium sibi per annum integrum, veniat in sequenti Capitulo super hoc veniam petiturus. Abbas Claraevallis hoc ei faciat nuntiari. 34 Abbas de Belbec qui monachum suum personis qui non sunt de Ordine ad construenda pavimenta quae levitatem et curiositatem praeferunt longo tempore concessit, tribus diebus sit in levi culpa, uno eorum in pane et aqua, et monachus infra festum Omnium Sanctorum revocetur, et non nisi personis Ordinis nostri de cetero commodandus, apud quas non praesumat construere pavimenta quae maturitatem Ordinis non praetendant. 35 Abbas de Fontanis et de Crisquetede et de Luisa, qui hoc anno non visitaverunt filias suas in Norvegia, Luisa, Howozeiae et Tutam Insulam, tribus diebus sint in levi culpa, uno eorum in pane et aqua. Abbas Claraevallis hoc eis faciat nuntiari. 36 Abbas de Stafarde qui monachum qui sibi ad habitandum transmissus fuerat, inconsulto Domino Cistercii, auctoritate sua transmisit Cistercium, tribus diebus sit in levi culpa, uno eorum in pane et aqua. 37 Abbati de Rupibus qui sine assensu patris abbatis praesumpsit cedere, iniungitur auctoritate Capituli ut infra festum Omnium Sanctorum ad domum propriam revertatur et in ea officium abbatis exequatur. Si vero reverti noluerit, suspenditur ab altari. Abbas de Regniaco qui sciens et prudens quia non esset absolutus, et contra inhibitionem abbatis Pontigniaci, eumdem retinuit tanquam monachum, tribus diebus sit in levi culpa, uno eorum in pane et aqua. 38 Abbas Savigniaci qui in reditu a Capitulo transitum faciens per Quintiacum indignans et commotus, eo quod abbas Prulliaci stallum ei non cesserit, cum suis exivit de ecclesia, et mane recessit benedictione non accepta tribus diebus sit in levi culpa, uno eorum in pane et aqua. 39 Abbati Morimundi iniungitur ut per se vel per personam idoneam conveniat Osmorensem episcopum super iis quae irreverenter et contra Ordinis honestatem praesumere dicitur, scilicet in victu et vestitu et aliis quae non conveniunt homini cucullato et sic eum admoneat, auctoritate Capituli, ut non oporteat de eo querimoniam ad aures Domini Papae devenire, si voluerit modestius et ordinatius se habere. 40 Abbati de Acey iniungitur ut monachos culpabiles de Balerna qui procurationem archiepiscopi Bisuntinensis redemerunt pecunia, auctoritate Capituli [corrigat] ut tam ipsi quam ceteri ab excessu tam notabili sibi noverint praecavendum. 41 De abbate de Mathaplana qui ratum dicitur habuisse contractum vitiosum factum super quadam guageria, committitur abbatibus de Orta et de Valle Bona qui rem diligenter inquisitam referant ad sequens Capitulum generale. 42 Querimonia Decani et capituli Eboracensis contra abbates archiepiscopatus committitur abbatibus de Forde et de Bello Loco qui, re diligenter inquisita, referant ad sequens Capitulum quod viderint faciendum. Abbas de Savigniaco hoc eis denuntiet. 43 Abbas de Peleis qui visitavit hoc anno abbatiam de Alcubatia, et nimis gravavit domum illam, occasione visitationis, cum fuerit in expensis dictae domus per sex septimanas, ut dicitur, veniat ad sequens Capitulum ad arbitrium Capituli, si reus inventus fuerit, satisfacturus. 44 Pro pace ecclesiae romanae et pace imperii dicatur in missa conventus *Ecclesiae tuae*, ad quam omnis conventus petat veniam, similiter post communionem, et in illa missa collecta de Spiritu Sancto intermittatur.
1 Abbates ad Capitulum venientes in vigilia Sanctae Crucis, intrent Cistercium ante Tertiam, et post Tertiam missa de Spiritu Sancto in conventu solemniter celebretur. 2 Si dominica fuerit, missa matutinalis de dominica, maior de Spiritu Sancto erit, et hoc apud Cistercium ; in ceteris domibus nostri Ordinis in eadem vigilia missa de Spiritu Sancto dicetur ; sed si dominica evenerit, matutinalis de Spiritu Sancto, maior de dominica erit. Haec autem de Spiritu Sancto pro praesenti defuncto non intermittetur. 3 In officio defunctorum quando hebdomadarius antiphonam incipit, qui post eum in choro stat, *Benedictus* et *Magnificat* a podio semotus imponat. 4 Si necesse fuerit ut novitii mittantur ad grangias ad laborandum, eadem die ad abbatiam revertantur. 5 Cursores numquam comedant coram abbatibus in domibus vel grangiis seu cellariis nostris. In via vero ad Capitulum non transeant sed nec intrent quatuor primas abbatias Firmitatem, Pontiniacum, Claramvallem, Morimundum, donec post finem Capituli, ubi fuerit eis constitutum, abbatibus suis occurrant. 6 Sententiae furum istud adiicitur ut monachus vel conversus qui cum furto recesserit, vel in proprietate sua in furto deprehensus fuerit, ultimus omnium semper sit eo scilicet ordine quo recipitur, et omni sexta feria per annum sit in pane et aqua, et XL diebus grossiori pane vescatur. Si conversus fuerit, ad terram comedat, et si ad aliam domum emittatur, eamdem poenam sustineat. Abbas autem secundum quantitatem culpae manum suam poterit aggravare. 7 Prohibetur firmiter a Capitulo generali ne quis episcopus, etsi Ordinis nostri fuerit, novitios benedicat, vel visitationes in domibus nostris faciat, sed neque se de electionibus nostri Ordinis intermittat. 8 Monachi S. Eugendi et monachi S. Menevii beneficiis Ordinis nostri associentur, et cum ceteris scribantur. 9 Abbas de Aquilis qui duobus annis continuis non venit ad Capitulum, cum venire deberet, usque ad Pascha Cistercio se praesentet, et interim sententiam peragat a Capitulo generali super hoc constitutam : omni sexta feria sit in pane et aqua, et extra stallum abbatis ; alioquin se sciat esse depositum. Et quia patri abbati fuit inobediens, qui eum ad se mandavit et venire contempsit, tribus diebus sit in levi culpa, uno eorum in pane et aqua et hanc poenitentiam ad matrem domum prosequatur. Abbas de Morelore hoc ei faciat nuntiari. 10 Abbas de Arsneborc qui hoc anno venire debuit ad Capitulum et non venit, observet sententiam super hoc a Capitulo generali institutam scilicet : extra stallum abbatis sit et omni sexta feria sit in pane et aqua, usquedum Cistercio se praesentet. Abbas de Eurebac hoc ei denuntiet. 11 Praecipitur abbati Vallis Ecclesiarum ut duos monachos et unum conversum quos contra formam Ordinis accommodavit Petro Ferrandi, revocet ad domum suam usque ad Natale Domini. Quod si venire contempserint, pro fugitivis habeantur. Abbas vero qui contra formam Ordinis hoc facere praesumpsit, veniat ad sequens Capitulum generale super hoc veniam petiturus. 12 Abbatibus Fossae Novae et Casemarii qui episcopos nostri Ordinis faciunt visitare filias suas abbatias de Sicilia et Calabria, et abbates creare, et novitios benedicere, praecipitur auctoritate Capituli generalis ut ad sequens Capitulum Cistercium veniant, super hoc responsuri. Inhibetur autem firmiter a Capitulo generali ne aliqua de praemissis a praefatis vel ab aliis nostri Ordinis abbatibus de cetero aliquatenus praesumatur. Abbas Sancti-Stephani de Bosco hoc eis denuntiet. 13 Abbas Sanctae-Crucis qui Insulam Thomae in Hungaria, expulsis monachis Claraevallis, minus discrete cum suis subintravit, tribus diebus sit in levi culpa, uno eorum in pane et aqua ; et de eodem loco deinceps non se intromittat sine licentia abbatis Claraevallis. Res autem Claraevallis, quas vel ipse vel sui ceperunt, Claraevallensibus ex integro restituere non retardent. 14 Quoniam dicitur quod abbates S.-Iusti a multo tempore non venerunt ad Capitulum, praecipitur illi qui de novo creatus est ut anno sequenti, omni occasione postposita, Capitulo se praesentet. Abbas Fontis Vivi, pater eius, hoc ei denuntiet. 15 Abbas de Monte Pomerii qui detulit litteras Capitulo pro homine saeculari contra formam Ordinis, tribus diebus sit in levi culpa, uno eorum in pane et aqua. 16 Abbates Cariloci et Belli loci qui miserunt conversum ad romanam Curiam sine licentia Ordinis ad impetrandam sepulturam converso extra Ordinem defuncto, tribus diebus sit in levi culpa, uno eorum in pane et aqua. 17 Abbati de Karrozeto cui praeceptum fuit ut anno praeterito ad Capitulum deferret 60 obolos reddendos abbati de Begart, et non fecit, et iterum auctoritate Capituli mandatum est ut usque ad Pascha proxime transactum redderet et adimplere distulit, tertio praecipitur ut ad sequens Capitulum, omni occasione postposita, se praesentet et obolos praefatos secum deferat abbati de Begart, cui debentur redditurus, et responsurus Capitulo generali de negligentiis praeteritis. Abbas de Orta qui nuntiare debuit abbati de Karrozeto mandatum Capituli et abbati de Spina poenitentiam pro neglectu, et praesenti Capitulo quid super iis gestum sit minime nuntiavit, sex diebus sit in levi culpa, duobus eorum in pane et aqua. Abbas de Petris utrique provideat nuntiare. 18 Abbas de Sacramoenia qui hoc anno ad Capitulum non venit, cum venire debuisset, scriptam super hoc poenam sustineat, videlicet ut omni sexta feria sit in pane et aqua, et extra stallum abbatis donec Cistercio se praesentet. Abbas de Morerolis hoc ei denuntiet. 19 Abbas de Boclan qui dixit episcopo Briocensi quod tantum per cursorem egisset in impetratione orationum quam in persona propria qui a remotis partibus venerat, sex diebus sit in levi culpa, duobus eorum in pane et aqua. 20 Abbates qui occasione cuiusdam dedicationis contra formam Ordinis se radi fecerunt, sex diebus sint in levi culpa, duobus eorum in pane et aqua. Conventus autem domus illius, videlicet de Sconaugia, uno die sit in pane et aqua. Abbates praesentes absentibus hoc denuntient. 21 Abbas Sambucinae qui hoc anno ad Capitulum venire debuit et non venit ; tres quoque abbates, videlicet de Brigaria, de Aqua formosa et de Ligno qui ad Capitulum numquam venisse dicuntur, scriptam super hoc poenam sustineant, donec Cistercio se praesentent. Abbas S. Stephani de Bosco hoc eis denuntiet. 22 De abbate Sancti-Anastasii qui monachum suum alii Ordini, ut ibi prior constitueretur, dicitur concessisse, et sine aliqua utilitate remotas adire regiones, ibique per quatuor vel quinque menses dicitur commorari, committitur abbati Claraevallis qui hoc usque Pascha diligenter exquirat, et si ita invenerit, eum absque retractatione deponat, et monachum ad domum propriam in instanti faciat revocari ; et si inobediens fuerit, pro fugitivo habeatur. 23 Querela de Claustro et de Sconaugia committitur abbati Claraevallis ut sicut anno praeterito statuit faciat observari, hoc addito quod si super illa dispositione viderit aliquid dispensandum, dispenset. 24 Querela abbatis de Mera contra abbatem de *Carrazeto,* iterum committitur abbatibus de Spina et de Morelore, auctoritate Capituli terminanda. Abbas qui hanc commissionem debuit nuntiare praedictis abbatibus anno praeterito, et nuntiare neglexit, tribus diebus sit in levi culpa, uno eorum in pane et aqua. Abbas de Bardona hoc ei nuntiet. 25 Querela abbatum de Fontanis et de Furnasio super pasturis committitur abbatibus de Nevalle et de Ruffroc, auctoritate Capituli terminanda. Abbas de Margan hoc eis denuntiet. 26 Querela abbatis de Ripatorio contra Moras committitur abbatibus Trium Fontium, Monasterii in Argona et de Bullencort, auctoritate Capituli terminanda. 27 Querela abbatum de Gratia Dei et de S.-Leonardo committitur abbatibus de Castellariis et de Trizai qui accedant ad loca possessionum de quibus est questio et convocatis partibus et inspectis authenticis diligenter inquirant per quem sive per quos status compositio inter domos facta minime observetur et emendandi in eos qui rei fuerint, auctoritate Capituli plenam habeant potestatem. 28 Querela abbatum de Bullio et de Sancto-Leonardo de inobedientia filii ad patrem et de salinis et de inordinata visitatione committitur abbatibus de Dalon, de Pinu et de Trizai, qui inquirant diligenter de praemissis, et quod iustum fuerit, auctoritate Capituli digne corrigant et emendent. 29 Petitio nobilis mulieris Constantiae de Thonu de construenda abbatia, committitur abbatibus de Margan, de Quinquesude et de Tama ; qui ad locum accedentes diligenter inspiciant situm et statum et circumstantias loci et cetera quae ad fundandam abbatiam conveniant, et quod invenerint, sequenti Capitulo nuntiare procurent. 30 Abbati Vallis-Sancti-Petri conceditur Romam ire vel nuntium destinare. 31 De recompensatione facienda abbati Sanctae-Mariae pro castro destructo, committitur abbati Morimundi, ut sicut viderit expedire, ita faciat, auctoritate Capituli. 32 De monachis de Tela de quibus dicitur quod quasi ostiatim panem mendicant, committitur abbati Morimundi, qui sic de eis ordinet et provideat ut nec Ordini scandalum, nec animabus occasione mendicationis huiusmodi proveniat detrimentum. 33 Abbati de Cadon praecipitur auctoritate Capituli generalis ut abbatibus Fontis Willermi, de Gondone, filiis suis, cum consilio et auxilio abbatis Pontiniaci libros provideat ecclesiasticos quibus carent. 34 De eo quod Dominus Papa facit commissiones causarum abbatibus, prioribus et cellerariis Ordinis, unde domus nostrae gravantur et Ordo, committitur Domino Cistercii, ut supplicet Domino Papae quatenus saltem de prioribus et subprioribus et cellerariis nobis dignetur parcere, si placet. 35 De abbate de Fontanis qui habet novitium in domo sua qui videtur esse citra annos, committitur abbatibus de Oratorio et de Bagizes qui accedant ad domum de Fontanis, et quod super hoc contra instituta Capituli generalis praesumptum invenerint, auctoritate eiusdem Capituli digne corrigant. 36 Conceditur abbati Siticensi ut eodem anno veniat ad Capitulum quo illi de Hungaria soliti sunt venire. 37 De Cartusiensibus committitur abbati Bonae Vallis qui accedat ad eos auctoritate Capituli generalis et inducat ad observationem compositionis, et responsum eorum sequenti Capitulo renuntiet. 38 De abbatibus de Rievalle, de Gardona, et de Waurelée qui de praecepto Capituli collegerunt XXV marchas et VIII sol. et IV sterlingos, qui expensi sunt pro interdicto Angliae, committitur abbati de Margan ut eis suggerat quatenus usque ad Pascha mittant easdem marchas Cistercium unde sumpti sunt. 39 Querela abbatum de Begar et de Cormaloen iterum committitur abbatibus de Savigniaco, de Buzeio et de Veteri Villa qui hoc exequi neglexerunt sex diebus sint in levi culpa duobus eorum in pane et aqua. 40 Abbati de Fontanis conceditur ad petitionem archiepiscopi Turonensis ut anniversarium avunculi eiusdem archiepiscopi in domo sua fiat, sedendo tamen. 41 Abbatibus de Asilo et de Nova valle committitur visitatio domus de Lisa qui ascito secum abbate de Tuta Valle, diligenter inquirant excessus omnium et monachorum de Fontanis qui in visitatione domus illius inhoneste se habuisse dicuntur, et tam in capite quam in membris digne quae corrigenda cognoverint, corrigant, et quod invenerint de duobus visitatoribus monachis quidve factum fuerit Capitulo sequenti renuntient. 42 Praecipitur abbatibus de Vilerio et de Paris et de Porta Coeli, ut ducem Bertodum adeant, et ad restituenda damna quae dominus nostris intulerit, ex parte Capituli rogent et commoneant. 43 Querela Hugonis militis contra domum Fontineti committitur abbatibus de Tusleio, de Quintiaco et de Alba-Ripa, auctoritate Capituli terminanda. 44 De abbate Casae Novae de quo multa dicuntur, committitur abbatibus de Tileto et Sancti-Andreae ut rem diligenter inquirant, et quod invenerint Capitulo sequenti renuntient, et abbas ipse ad sequens generale Capitulum omni occasione remota veniat responsurus. 45 Abbatibus de Colomba et de Stafarda committitur ut ad domum de Cliento accedant, et inquisita diligenter culpa conspiratorum, auctoritate Capituli digne corrigant, et ad hoc si necesse fuerit, saeculares potestates in auxilium adducant, et quod factum fuerit, Capitulo sequenti nuntient. 46 Committitur abbatibus de Margan et de Longo-Villari ut querelam audiant quam proponit comes Boloniae de abbatibus de Kiunde et de Dora pro Bergense Sancti-Audomari et ipsos abbates instruant ut ipsam querelam ita compescant quod Capitulum super hoc minime molestetur. 47 Abbatibus Bellae Vallis et Caroliloci committitur ut archiepiscopum Bisuntinum adeant et ex parte Capituli rogent et commoneant quatenus de Domno Humberto de Thunez tam districtam iustitiam exerceat pro domo Balernae quod propter hoc Capitulum conqueri non cogatur. 48 Petitio abbatis de Barona super abbatia transferenda committitur abbati de Firmitate. 49 Petitio Willermi Victimillensis comitis de abbatia construenda committitur abbatibus Casae Novae et Casal Gualonis, qui locum videant, si Ordini sit idoneus, si sufficientiam habet in possessionibus, et quod invenerint, Capitulo sequenti renuntient. 50 Abbas de Bethania qui sacerdotes circiter LXX occasione fraternitatis in domum propriam recipiens cum ipsis in choro missam post sextam solemniter celebravit, et in capitulo sermonem facere se praesente et in refectorio comedere permisit, et cum ipsis postquam ipse comedit, et post cum abbatibus in infirmitorio, deponitur in instanti.
1 Abbas de Egris qui dicitur in abbatia sua missam celebrasse in conventu, tempore laboris, in praesentia comitissae quam omnes dicunt fecisse sibi ministrari in quadam parte domus illius, et de monacho de quo dicitur decem libras furto tulisse, et in domo illa manet fere impunitus, committitur abbatibus de Cicador et de Bocan, qui apud Egris veniant et quod contra formam Ordinis praesumptum invenerint, auctoritate Capituli generalis digne corrigant et emendent. Abbas vero de Egris veniat ad sequens Capitulum veniam petiturus et responsurus ad obiecta. 2 Inhibetur a Capitulo generali ne cui, interveniente quocumque pretio, consortium Ordinis nostri promittatur. 3 Auctoritate Capituli generalis iniungitur universis abbatibus ut qui sponte sua promiserunt ad serviendum Domino Papae, hodie suppleant quod minus fecerunt. Alii autem ad consilium quatuor primorum abbatum, antequam recedant ab eis de consilio eorum sic nos adiuvent ut promissam pecuniam competenter reddere valeamus. 4 De servientibus ita retractatur sententia quod abbas cuius serviens tumultum fecerit in qualibet primarum domorum nostrarum vel infra, nullum servientem ducat deinceps ad quatuor primas domos vel infra, tempore Capituli generalis nisi de licentia eiusdem ; conversus vero eiusdem abbatis septem diebus continuis abstineat a vino, a die illa qua factus fuerit tumultus. 5 Praecipitur a Capitulo generali ut eleemosynae quae deferuntur Capitulo aequis portionibus distribuantur per singulos, nec de cetero ad usus alios expendantur. 6 Quoniam aliqui abbates dicuntur minus esse solliciti quam deberent definitiones Capituli generalis secum deferre ad domos proprias, districte praecipitur, ut singuli abbates ad Capitulum venientes definitiones generales habere satagant, in reditu suo in suis capitulis recitandas. 7 Qui hoc neglexerint, tribus diebus sint in levi culpa, uno eorum in pane et aqua. Visitatores vero, tempore visitationis suae, definitiones illius anni sibi exigant praesentari, et quemcumque abbatem invenerint huius mandati transgressorem, illi poenam supradictam peragere denuntient a Capitulo constitutam. Illis autem abbatibus qui, illo anno non venerint ad Capitulum, patres abbates per se vel per visitatores definitiones illas faciant exhiberi. 8 Statuitur a Capitulo generali ut electiones et creationes abbatum fiant in propriis domibus quae vacant, et non alibi, secundum quod scriptum est in Charta Charitatis. 9 Si quis abbas Ordinis nostri miserit ad aliquem abbatem monachum vel conversum Ordinis nostri sine vestibus vel vestium pretio, ei ex charitate recipere voluerit, licentiam habeat, sed ex necessitate non tenetur. 10 Canonicis Sancti-Victoris Parisiensibus conceditur ut beneficiis Ordinis nostri associentur, et cum ceteris inscribantur. De petitione vero sua hoc eis conceditur quod canonicos suos non sollicitabimus et sollicitari prohibemus a nostris. 11 Ut uniformitas ubique in Ordine observetur, statutum est a Capitulo generali, ut abbati numquam fiat processio nisi benedicto. 12 De abbate de Sturcelborne qui dicitur grangias quas dicit sibi inutiles saecularibus tradidisse, et qui dicitur patri abbati fuisse inobediens, committitur abbatibus de Tulleio et de Salem qui accedant ad domum, et diligenter inquirant de praemissis, et quomodo invenerint, sequenti Capitulo faciant nuntiare. 13 Abbas de Ligno cui anno praeterito praeceptum fuit ut veniret hoc anno ad Capitulum et non venit, de quo etiam dicitur quod numquam venerit ad Capitulum, poenam super hoc scriptam sustineat, videlicet omni sexta feria sit in pane et aqua, et extra stallum abbatis donec Cistercio se praesentet, et nihilominus anno sequenti veniat super hoc veniam petiturus ; alioquin sciat se esse depositum. Abbas de Sambucina hoc ei denuntiet. 14 Abbas Fossae Novae qui iniunxit episcopo ut visitaret abbatiam suam de Curatio et invisitata remansit, tribus diebus sit in levi culpa, uno eorum in pane et aqua. 15 Abbas de Morelore qui non renuntiavit Capitulo quid actum sit de abbate de Turribus Aquilarum, cum renuntiare deberet, sententiam sustineat a Capitulo latam scilicet tribus diebus sit in levi culpa, uno eorum in pane et aqua. Abbas de Superadde hoc ei denuntiet. 16 Abbati de Karrazeto cui praeceptum est a Capitulo multoties ut 60 obolos quos debet reddere abbati de Begar et usque modo reddere distulit, praecipitur iterato ut satisfaciat iam dicto abbati de eadem pecunia in praesentiarum, si potest, vel si modo non potest, saltem usque Pascha, alioquin ex tunc omni quarta et sexta feria sit in pane et aqua, usque dum satisfecerit competenter. 17 Abbas de Caduno qui debuerat providisse filiabus suis de Gundum et Fontis-Villermi libros ecclesiasticos nec providit, tribus diebus sit in levi culpa, uno eorum in pane et aqua, et usque ad sequens Capitulum ad consilium abbatis Pontiniaci, quod nondum est factum, studeat emendare. Abbas Pontiniaci hoc ei denuntiet. 18 Abbati de Stafarda conceditur ut mittat conventum ad illum locum quem Villermus Vintimiliensis contulit ad abbatiam construendam. 19 Abbas Casae Novae qui fuit inobediens patri abbati, tribus diebus sit in levi culpa, uno eorum in pane et aqua. 20 Abbatibus de Vacellis, de Quintiaco, de Cassaniis, de Sancto-Godardo, et de Villa-Longa conceditur ut mittant Romam. 21 Abbas S. Sebastiani qui venire debuit hoc anno ad Capitulum, ad litteras Domini Papae redditur excusatus, sed sequenti anno, omni occasione remota, se praesentet. Abbas de Fossa-Nova hoc ei denuntiet. 22 Abbates Bonifontis, de Benedictione, de Floran, et de Mathaplana, qui non venerunt ad Capitulum, cum venire deberent, poenam sustineant constitutam scilicet omni sexta feria sint in pane et aqua, et extra stallum abbatis donec Cistercium veniant, et ad sequens Capitulum nihilominus veniant super hoc veniam petituri. Abbas de Scala-Dei hoc eis denuntiet. 23 De abbate Locedii qui ad mandatum visitatoris non venit ad Capitulum, committitur abbati de Firmitate, qui diligenter inquirat quare non venerit, et de excessibus eius, et auctoritate Capituli digne corrigat quod invenerit emendandum. 24 Abbas de Morelore et de Spina qui neglexerunt terminare querelam quae vertitur inter abbates de Mera et de Karrazeto, a Capitulo generali sibi commissam, poenam sustineant super hoc constitutam, videlicet ut sex diebus sint in levi culpa, duobus eorum in pane et aqua, et iterum committitur eisdem terminanda infra sequens Capitulum. Abbas de Superaddo hoc eis denuntiet. 25 Abbas de Gradis qui non venit ad Capitulum cum venire deberet, poenam sustineat constitutam, scilicet, tribus diebus sint in levi culpa, uno eorum in pane et aqua, et extra stallum abbatis, et ad sequens Capitulum Cistercium veniat super hoc veniam petiturus. Abbas de Blace hoc ei denuntiet, et dicat ei ut respondeat de eo quod dicitur suscepisse locum ad abbatiam construendam, sine licentia Capituli generalis. 26 Abbas de Pomoc qui equitavit cum chryrotecis et pellibus, et pileo ferrato et botis, tribus diebus sit in levi culpa, uno eorum in pane et aqua. Pro infirmitate tamen quam praetendit multum parcitur ei a Capitulo generali, quod ne alicubi aliquando fiat durius inhibetur. 27 Abbas Claraevallis qui vocavit episcopum in visitatione de Pabulis, et quia minus ordinate dicitur abbatem de Moris, promovisse, tribus diebus sit in levi culpa. Et pro infirmitate sua parcitur ei ne sit in pane et aqua. 28 Abbas Casemarii cui specialiter a Capitulo generali mandatum est ut veniret anno praeterito de excessu suo responsurus et non venit, omni sexta feria sit in pane et aqua et extra stallum abbatis, donec Cistercio se praesentet, et nisi sequenti Capitulo se praesentaverit, depositum se esse cognoscat. Abbas de Fossa-Nova hoc ei denuntiet. 29 Abbas Vallis-Ecclesiarum qui speciale mandatum accepit a Capitulo generali ut veniret responsurus de duobus monachis et converso quos Petro Ferrandi commodaverat, sequenti anno Capitulo se praesentet, omni occasione postposita, super hoc veniam petiturus. Abbas de Oliva hoc ei denuntiet. 30 Abbas de Quinguevoda qui non renuntiavit de fundatione abbatiae quod ei commissum fuerat, poenam statutam super hoc sustineat, scilicet ut tribus diebus sit in levi culpa, uno eorum in pane et aqua. Abbas Claraevallis hoc ei nuntiet. 31 Abbates de Vaverleia, de Gardona, et de Rieval, pecuniam quam collegerunt pro interdicto Angliae, usque ad Pascha Cistercium mittant, et nisi miserint ex tunc, omni sexta feria sint in pane et aqua. Abbas Claraevallis hoc eis faciat nuntiari. 32 Monachi de Fontanis in Anglia, nimirum Guillelmus de Cantuaria, et Paulinus qui multa enormia occasione visitationis in domo de Lisa commiserunt, emittantur de domibus propriis non reversuri nisi per generale Capitulum, et pedites veniant Claramvallem, ultimi per annum in ordine permansuri, et omni sexta feria eiusdem anni sint in pane et aqua. Successori vero abbati de Fontanis praecipitur ut filiam suam de Lisa de cetero per se vel per abbatem alium Ordinis nostri visitare faciat. Abbas Claraevallis hoc ei denuntiet. 33 De abbate Risus Agni qui monachum suum ad questum praedicationis dicitur direxisse, et de quo alia inordinata dicuntur, committitur abbatibus Trizagii et S. Leonardi, qui ad domum accedentes, tam in capite quam in membris auctoritate Capituli quae corrigenda invenerint digne corrigant et emendent. 34 Praecipitur abbati Curiae-Dei, ut usque ad Pascha abbatem constituat in Hyran filia sua. 35 De Raymondo quondam abbate de Salas praecipitur ut usque ad Nativitatem Domini veniat ad abbatem de Stafarda, ipsius praecepto pariturus ; alioquin pro fugitivo habeatur. Abbas de Sancto-Galgano hoc ei denuntiet. 36 De monacho Altae Cumbae quondam abbate in Graecia, qui pecuniam moniali malae opinionis, ut dicitur, tradidit, et carnes in villa comedit et potionem accepit et se balneavit, de quo etiam alia inordinata dicta sunt, praecipitur ut usque ad Nativitatem Domini veniat Claramvallem, *ultimus* in ordine, et omni sexta feria sit in pane et aqua et per annum usque ad nutum Capituli generalis. Abbas Altae Cumbae hoc ei denuntiet. 37 Praecipitur abbati S. Anastasii ut usque ad Nativitatem Domini revocet monachos quos dicitur in abbatiam de Sylva misisse, qui nisi redire voluerint pro fugitivis habeantur. Abbas vero qui licentiam manendi eis dedit tribus diebus sit in levi culpa, uno eorum in pane et aqua. Abbas de Fossa Nova hoc ei nuntiet. 38 Abbas Sanctae Crucis qui reliquit Montem-Sanctae-Mariae tribus annis sine abbate, tribus diebus sit in levi culpa, uno eorum in pane et aqua, et usque ad Pascha abbatem ibi constituat, vel monachos vocet. Abbas de Cicador hoc ei denuntiet. 39 Prior de Perignaci qui cum missus esset ad Capitulum non venit, tribus diebus sit in levi culpa, uno eorum in pane et aqua. Abbas de Bella-Pertica hoc ei denuntiet. 40 Abbas de Faesia qui non venit ad Capitulum, poenam super hoc latam patiatur, omni sexta feria sit in pane et aqua et extra stallum abbatis donec Cistercio se praesentet. Abbas de Gundonio hoc ei denuntiet. 41 De abbate de Clariana de quo dicitur quod olim fugitivus transiit ad collegium nigrorum monachorum et electus est in abbatem, committitur abbati Caduini ut ad locum accedat, et auctoritate Capituli digne corrigat quae invenerit emendanda. Abbas de Gundonio hoc ei nuntiet et de Ardoel secundum ordinem similiter provideat. 42 Abbas de Spina qui non venit ad Capitulum, cum venire deberet, poenam super hoc scriptam sustineat, ut scilicet omni sexta feria sit in pane et aqua et extra stallum abbatis, donec Cistercio se praesentet et nihilominus ad sequens Capitulum accedat. Abbas de Sobrada hoc ei nuntiet. 43 Petitio abbatis Trium-Fontium de stagno faciendo, committitur abbatibus de Valle-Clara, de Ripatorio, de Morimundo et de Bolencort, qui rem diligenter inquirant quod utilitatis exinde consequatur abbatiae Trium-Fontium, quid damni patiatur abbatia de Chemino, et quod invenerint Domino Cistercii et abbati Claraevallis renuntient. Eisdem committitur de monacho qui manus temerarias iniecisse dicitur in abbatem proprium, qui etiam amotus per violentiam dicitur a columna super quam corpus Domini ponebatur. 44 Iniungitur abbatibus de Andrea et de Siloe ut personaliter accedant ad locum in quo dux de Charis vult construere abbatiam, qui diligenter considerent situm loci, possessiones, et omnia necessaria ad fundationem abbatiae, et quod invenerint, sequenti Capitulo procurent nuntiare. Abbas de Columba de Venetia hoc eis denuntiet. 45 Abbatibus Caleriae, et Vilerii, de Insula, qui commodaverunt conversos comiti de Bar, praecipitur ut conversos suos revocent in instanti ; qui, si reverti noluerint, pro fugitivis habeantur. Abbates autem qui licentiam dederunt, sex diebus sint in levi culpa, duobus eorum in pane et aqua. 46 Conversus de cellario Daccis qui abbatem Pontiniaci minus devote dicitur suscepisse, immo nihil penitus ei, excepto vini vasculo, ministrasse, pedes Pontiniacum veniat, abbatis Pontiniaci *arbitrio* pariturus. 47 Abbas Igniaci qui permittit conversos suos *Miserere mei Deus* septies alternatim dicere sexta feria loco VII psalmorum, propter novitatis praesumptionem et singularitatem, tribus diebus sit in levi culpa, et conversos taliter studeat emendare, ne de cetero audeat aliquis talia attentare. 48 Abbas de Trapa qui conversum unum cuidam saeculari dicitur commodasse, conversum suum revocet in instanti, et tribus diebus sit in levi culpa, uno eorum in pane et aqua. 49 De abbate de Roseriis qui novitios in minori aetate dicitur recepisse, committitur abbatibus de Aceio et de Monte-Sanctae Mariae, qui rem diligenter inquirant, et quod invenerint digne corrigant secundum Instituta Capituli generalis. 50 De monacho Prulliacensi nuncupato Petro heremita praecipitur ut in instanti revocetur a praedicatione Albigensium, nec ipse nec alius aliquis sine licentia Capituli generalis de cetero praedicationis officium audeat usurpare. Quod si quis usurpare praesumpserit, pro fugitivo habeatur. 51 Abbatibus de Anglia, de Hybernia, de Wallia, de Scotia, qui v cumenire deberent ad Capitulum non venerunt, districte praecipitur ut sine omni occasione ad sequens Capitulum veniant, de tanta et tam diuturna negligentia satisfacturi. Qui tunc non venerunt, auctoritate Capituli generalis depositos se esse cognoscant. Patres abbates hoc eis denuntient. 52 Conversi Fontis Frigidi qui conversum morti exposuerunt, eliminentur a domo propria non reversuri nisi per generale Capitulum et ultimi in ordine, et omni sexta feria sint in pane et aqua. Abbas Vallis-Magnae hoc eis denuntiet. 53 De abbate Fontineti qui dicitur novitium habere infra annos, committitur abbatibus de Ripatorio, et de Longo-Vado, qui ad locum accedentes digne corrigant quae corrigenda cognoverint, auctoritate Capituli generalis. 54 Querela abbatis Dalonensis contra abbatem Bonaudae Ruthenensis, committitur abbatibus Obazinae et Belli Loci, qui diligenter rem inquirant personaliter ad locum accedentes, et de scriptis allegationibus et inspectis instrumentis utriusque partis, quod invenerint, sub testimonio sigillorum suorum inclusum deferant ad Capitulum. 55 Querela quae vertitur inter abbates de Dora, de Quinquesuda, de Mellifonte, de Fontibus, de Fornasio, ex una parte, et Florentium et Joannem filium Bartholomei burgenses Sancti-Audomari ex alia parte, committitur Abbatibus Waverliae et de Tama, auctoritate Capituli terminanda. Abbas de Eleemosyna hoc eis denuntiet. 56 Querela Praepositi et conventus de Salebroc contra abbatem de Hausebroc committitur abbatibus de Eurebrac et de Harnesbroc, auctoritate Capituli terminanda. 57 Querela quae vertitur inter abbates de Trizaio et de Bona-Valle, committitur abbatibus Gratiae Dei, de Pinu, et de Stella, auctoritate Capituli terminanda. 58 Querela inter abbatem de Tironello et dominum Patricium de Chaureis, committitur abbatibus de Oratorio et de Persenia auctoritate Capituli terminanda. 59 Querela abbatum de Firmitate et de Fonteneto committitur Domino Cistercii. 60 Querela abbatum de Ripatorio et de Moris iterum committitur abbatibus Trium Fontium, Monasterii in Argona et de Bullencuria, auctoritate Capituli terminanda. 61 Querela abbatum de Karrazeto et de Monte Ramorum, committitur abbatibus de Ursaria et de Superaddo, qui convocatis partibus audiant allegata et instrumenta conspiciant, et redactis in scriptum quae audierint et viderint, ad sequens Capitulum sub testimonio sigillorum suorum, satagant nuntiare. 62 De monialibus Brollii quae nimis propinquae dicuntur esse mansionibus monachorum, tantum bosculo distantes, ad quas omnes dicuntur saeculares venire et colloqui in nemore propinquo, unde potest venire scandalum et periculum animarum, committitur abbati Savigniaci qui locum adeat, et tale remedium adhibeat ad praedicta quod Ordini proveniat ad honestatem et animabus proficiat ad salutem. 63 Querela abbatum Vallis Lucentis et de Escharlis committitur abbatibus Pontiniaci et Fontis Joannis, auctoritate Capituli generalis terminanda. 64 Abbas de Ré, qui terminos abbatiae suae ita propinquos constituit ut fere pateat aditus mulieribus, et qui celebravit missam in qua diaconus noviter ordinatus cum legisset evangelium, egrediens in appendicium contiguum oratorio de manu matris suae recepit oblationem, sex diebus sit in levi culpa duobus eorum in pane et aqua. Terminos autem abbatiae taliter ordinet abbas et sepiat, quod ingressus mulierum illicitus longius arceatur. 65 Abbas de Fontanis in Turonia qui inhibuit monacho ingressum in abbatiam suam, quia conventus dispersus erat, tribus diebus sit in levi culpa, uno eorum in pane et aqua. 66 Conceditur regi Hungariae ut cum iter arripuerit ad terram Ierosolimitanam, liceat ei secum habere duos monachos cum converso. Caveat tamen abbas ne hac occasione monachos suos ei tradat antequam iter arripuerit.
1 Auctoritate Capituli generalis inhibetur ne de cetero fiant in Ordine picturae, sculpturae, praeter imaginem Salvatoris, nec varietates pavimentorum, nec superfluitas aedificiorum et victualium, et a nullo abbate portentur scrinia quae vulgo cofria appellantur. Item monasticam simplicitatem servare et imitari cupientes, statuimus ut qui in tonsura et habitu saeculari ad Ordinem accedunt, et habitum conversi accipiunt, in eodem habitu perseverent. Item familiares qui habitum et tonsuram in aliqua domorum nostrarum susceperunt, in aliis domibus Ordinis nostri non suscipiantur, nisi ex licentia proprii abbatis. 2 Item si quis abbas extra domum propriam decesserit, et a monachis suis fuerit requisitus, liceat de cetero ad domum suam a requirentibus reportare corpus eius, auctoritate Capituli generalis. 3 Item constituitur auctoritate Capituli generalis ut moniales quae iam etiam incorporatae sunt Ordini, non habeant liberum egressum, nisi de licentia abbatis sub cuius cura consistunt, quia omnino non expedit animabus earum. Si quae vero fuerint incorporandae de cetero, non aliter admittantur ad Ordinis unitatem, nisi penitus includendae. Inhibetur autem, auctoritate praedicta praemissa, ne praesumant mittere moniales suas ad aliquem locum construendum, nisi de licentia Capituli generalis. Quod si praesumptum fuerit, quae missae fuerint pro fugitivis habeantur. Abbates in singulis domibus monialium quas habent sub cura sua, auctoritate Capituli quae praedicta sunt satagant ordinare. 4 Prohibetur firmiter ut nullus monachus vel conversus Ordinis nostri in domo monialium Sancti-Anthonii iuxta Parisios comedat vel pernoctet. 5 Abbas de Karrazeto qui toties accepit mandatum Capituli generalis de pecunia persolvenda abbati de Begar, nec persolvit, usque ad Capitulum persolvere satagat ; alioquin ex tunc se noverit esse depositum. Abbas de Spina hoc ei denuntiet. 6 Abbati de Brueria conceditur ut mittat conventum ad abbatiam construendam in loco pro quo supplicavit Capitulo generali, ita tamen ut aedificia praeparentur competenter habitantibus necessaria. 7 Abbas Pontis Alti qui priorem de Risu agni, auctoritate Capituli generalis depositum, iterato promovit in priorem, tribus diebus sit in levi culpa, uno eorum in pane et aqua, et prior deponatur. 8 Praecipitur abbati de Caduno ut personaliter accedat ab abbatiam de Clariana, et corrigat et ordinet quae corrigenda et ordinanda cognoverit, et taliter ne clamor super iis audiatur de cetero in Capitulo generali, et quod anno praeterito haec sibi mandata non complevit, tribus diebus sit in levi culpa, uno eorum in pane et aqua. 9 De conversis Fontis Frigidi qui conversum exposuerunt saecularibus ut interficeretur, committitur abbati Claraevallis qui, auctoritate Capituli generalis per se vel per alios digne corrigat et emendet. 10 Abbas Belli Loci qui causam quae vertitur inter abbatem Dalonis et Bonaudae sibi et coniudici suo commissam a Capitulo generali audire neglexit, poenam super hoc statutam sustineat, scilicet ut sex diebus sit in levi culpa, duobus eorum in pane et aqua. 11 Quoniam abbas de Fontanis in Anglia, abbatiam de Lysa in Norvegia, secundum formam Ordinis, competenter non potest visitare, eadem domus de Lysa domui de Alvastro committitur in filiam. Abbas de Asylo abbati de Alvastro hoc denuntiet. 12 Abbas Loci Dei qui iniunctam sibi visitationem in domo Candelii facere neglexit, tribus diebus sit in levi culpa, uno eorum in pane et aqua. 13 Abbas de Fossa nova qui dicitur hoc anno filiam suam abbatiam de Marmossolio non visitasse, si usque ad festum Sanctae Crucis non visitasse cognoscatur, sententiam super hoc latam sustineat, scilicet ut tribus diebus sit in levi culpa, uno eorum in pane et aqua. Abbas de Falera hoc ei denuntiet. 14 Abbates de Belora et de Nova valle et de Cara valle, qui hoc anno non visitaverunt filias suas, scilicet Ferrariam, Comariam, Sanam vallem, tribus diebus sint in levi culpa, uno eorum in pane et aqua. Abbas de Fiterio hoc denuntiet abbati de Belora ; abbas de Asilo, abbati de Nova valle ; abbas de Chereto, abbati de Caravalle. 15 Abbas Sylvanensis qui ad Capitulum non venit, omni sexta feria sit in pane et aqua, et extra stallum abbatis, donec Cistercio se praesentet. Abbas Mansiadae hoc ei denuntiet. 16 Abbas de Kalercio qui non venit ad Capitulum, cum venire deberet, poenam super hoc statutam sustineat, videlicet ut omni sexta feria sit in pane et aqua, et extra stallum abbatis donec Cistercio se praesentet. Abbas Grandis sylvae hoc ei denuntiet. 17 Abbati de Sinancha qui monachum poenitentem in saeculo et misericordiam postulantem, de coemeterio fecit extrahi, praecipitur ut eiectum reducet ad coemeterium cum plenario servitio, et pro excessu suo tribus sextis feriis sit in pane et aqua. 18 Abbas Fontis Moriniaci qui monachum hospitem sine conscientia abbatis, qui eum commendaverat ad ipsum remisit, et in via factus est fugitivus, tribus sextis feriis sit in pane et aqua. 19 De monachis de Oliva qui abbatem suum ligasse dicuntur, committitur abbati Morimundi qui, auctoritate Capituli generalis, digne corrigat et emendet. 20 De abbate de Amlesborgue de quo dicitur quod manus violentas iniecerit in conversum, et substravit, et novitium receperit infra annos, committitur abbati Morimundi qui rem diligenter inquirat, et auctoritate Capituli generalis corrigat et emendet. 21 Mandatum domini Papae de monialibus, pro duce Poloniae exauditur. 22 De converso Sancti-Prudentis qui puerum monachi Morimundi dicitur percussisse, et faciem ipsius inflammasse, committitur abbati Morimundi. 23 Conversus magister de Lustra de Alto fonte qui inhumanus abbati Cariloci extitit, pedes veniat ad abbatiam Cariloci ad nutum abbatis Cariloci satisfacturus, et post de magisterio suo amoveatur. 24 Abbas de Pratea qui dominum Exoldonensem in Capitulo tumulavit, sex diebus sit in levi culpa, duobus eorum in pane et aqua et quadraginta diebus extra stallum abbatis. 25 Serviens abbatis Villae Gradae de Moravia qui saecularem usque ad effusionem sanguinis percussit, separatur in instanti ab ipsius consortio et ab omnibus domibus Ordinis nostri, si notus fuerit elongetur, et abbas et conversus, poenam super hoc scriptam anno praeterito, sustineant : scilicet ut conversus septem diebus continuis abstineat a vino, et abbas non adducat ad Capitulum servientem, nec de cetero infra quatuor domos, nisi de licentia Capituli generalis. 26 De abbate Vallis bonae de quo dictum est quod dure et minus ordinate se habuit erga visitatorem suum, committitur abbati Morimundi, qui de his et aliis diligenter inquirat, et comperta digne corrigat et emendet, auctoritate Capituli generalis. 27 De abbate de Ligno qui propter paupertatem et corporis infirmitatem parcitur ad praesens, praecipitur ut omni occasione postposita sequenti Capitulo se praesentet, alioquin depositum se esse cognoscat. Abbas de Marmosolio hoc ei nuntiet. 28 Abbas Vallis regis qui saecularem contra formam Ordinis recepit in sepulturam, tribus diebus sit in levi culpa, uno eorum in pane et aqua. 29 Causa abbatis de Chiminon quem abbas Trium Fontium minus iuste deposuisse dicitur, committitur abbati Claraevallis qui rem diligenter inquirat et quod invenerit, auctoritate Capituli generalis, corrigat et emendet. 30 Abbas de Furcardi monte qui mortuos suscepit ad sepulturam, tribus diebus sit in levi culpa, uno eorum in pane et aqua. 31 Abbas de Caritate qui, omissa charitate, subpriorem electum in abbatem ad eludendam electionem eius cellerarium fecit, tribus diebus sit in levi culpa, uno eorum in pane et aqua. 32 Cellerarius Sacrae cellae qui panem et caseum personis Ordinis nostri denegavit, tribus diebus sit in levi culpa, uno eorum in pane et aqua. 33 Abbas Rimel qui dissimulavit quod monachus eius benediceret ferrum candens, sex diebus sit in levi culpa, duobus eorum in pane et aqua, et quadraginta diebus extra stallum abbatis. Monachus vero sit ultimus in ordine, et non celebret usque ad nutum Capituli generalis. 34 Causa quae vertitur inter abbatem Dalonensem et abbatem de Bonauda, de abbatiis transmutatis Dalonensi adiudicatur auctoritate Capituli generalis, nisi in sequenti Capitulo probare potuerit, auctoritate Capituli generalis esse translatas. 35 Abbates non recedant a patribus abbatibus donec ordinaverint quomodo pecunia quae adhuc restat persolvanda in obsequium domini Papae plene persolvatur. Qui aliter ab eis recesserint, omni sexta feria sint in pane et aqua, donec ad nutum patris abbatis satisfaciant. 36 Abbas de Salem qui non venit ad Capitulum nec executus est mandatum Capituli generalis cum abbate de Tulleio, in sequenti Capitulo veniam petat super iis *responsurus.* Abbas de Lucela hoc ei denuntiet. 37 Abbas Casae novae qui non renuntiavit Capitulo poenam sibi iniunctam anno praeterito, pro eo quod inobediens fuit patri abbati, tribus diebus sit in levi culpa, uno eorum in pane et aqua ; et poenitentiam ipsam nihilominus peragat, si non egit, et utrumque Capitulo sequenti significet. Abbas de Tulleio hoc ei nuntiet. 38 Abbas de Ferraria qui anno praeterito non venit ad Capitulum, infirmitate detentus, et hoc Capitulo per litteras suas minime nuntiavit, poenam scriptam sustineat, scilicet, tribus diebus sit in levi culpa, uno eorum in pane et aqua. 39 Abbas de Joiaci qui in filia de Risu Agni neglexit corrigere quae sunt emendanda et minus diligens existit usque modo, tribus diebus sit in levi culpa, et taliter ordinet et provideat domui illi usque ad Pascha ut secundum formam Ordinis se habere valeant ibidem habitantes ; alioquin auctoritate Capituli generalis eamdem abbatiam abbati Pontiniaci curandam committet et ordinandam. 40 Abbas de Saceda qui non venit ad Capitulum cum venire deberet, poenam sustineat super hoc constitutam, scilicet omni sexta feria sit in pane et aqua, et extra stallum abbatis sit usque dum Cistercio se praesentet. Abbas de Spina hoc ei denuntiet. 41 De abbate de Oia qui remansit infirmus in via, et sicut dicitur quod senectute gravatur, committitur abbati Claraevallis. 42 Abbas de Folles qui non venit ad Capitulum cum venire deberet, statutam super hoc poenitentiam agat, scilicet omni sexta feria sit in pane et aqua, et extra stallum abbatis sit usque dum Cistercio se praesentet. Abbas de Populeto hoc ei denuntiet. 43 Abbas de Alta Cumba qui non venit ad Capitulum cum venire deberet, statutam super hoc poenitentiam agat, scilicet omni sexta feria sit in pane et aqua, et extra stallum abbatis sit, usque dum Cistercio se praesentet. Abbas de Sancto-Sulpitio hoc ei denuntiet. Prior eius qui venit ad Capitulum cum venire non deberet, tribus diebus sit in levi culpa, uno eorum in pane et aqua. 44 Abbas de Valle-Sancti-Petri qui non venit ad Capitulum, eamdem poenam sustineat. Abbas de Claustro hoc ei denuntiet. 45 Abbates de Albis Petris et de Bono Fonte qui distulerunt creare abbates in filiabus suis de Petris et de Parinac, tribus sextis feriis sint in pane et aqua et usque ad festum B. Martini abbates ibidem provideant ordinare. 46 De conversis de Pelis qui conversum vivum subterraverunt, committitur abbatibus de Aceio et de Sancto-Godardo et de Sancta Cruce, qui accedant ad domum et diligenter inquirant rei veritatem, et quod invenerint, auctoritate Capituli generalis digne corrigant et emendent, sequenti anno quod fecerint Capitulo rescribentes. 47 Praecipitur auctoritate Capituli generalis abbatibus Bonti Montis et de Alpibus ut novam constitutionem Ordinis insinuent monialibus Bituminis de restrictione ipsarum et ceteris quae sunt scripta. Abbas vero de Tamis faciat fieri litteras et deferat ex parte Capituli priorissis et monialibus illis quae spectant ad abbatiam Bituminis continentes ut obedientes sint in omnibus abbatissae eiusdem domus, et praefatam restrictionem eis denuntiet. Quod si renuerint, denuntiet easdem moniales ab Ordinis unitate praecisas auctoritate Capituli generalis. 48 Abbati de Claustro conceditur a Capitulo ut faciat anniversarium Treverensis archiepiscopi sedendo. 49 De abbate de Castellariis qui dicitur novitium recepisse infra annos, committitur abbati Claraevallis qui digne corrigat quod invenerit corrigendum, secundum instituta Capituli generalis. 50 De magistro de Chalma grangia Firmitatis qui abbatibus ad Capitulum venientibus tam in verbo quam in facto se inhumanum exhibuit, praecipitur auctoritate Capituli generalis ut pedes veniat Cistercium, et ibi comedat ad terram tribus diebus grossum panem sine vino. 51 Praecipitur abbati Belli Loci in Anglia ut adeat ad virum nobilem Willermum, Marescallum domini regis Angliae, et auctoritate Capituli generalis ei supplicet humiliter et devote quatenus indempnitati domus provideat quam etiam fundavit. 52 De monachis Praedicatoribus de Tuscia de quibus scripsit Dominus Papa, committitur abbati Morimundi, qui taliter temperet rem gerendam, ut et Summo Pontifici satisfaciat nec rigor Ordinis nostri enervetur. 53 Abbas Sambucinae qui dimisit conversum suum principi suo, sex diebus sit in levi culpa, duobus eorum in pane et aqua, et a vino abstineat donec eumdem conversum revocet. 54 De comite de Marchia committitur abbatibus Pruliaci, Fontis Joannis, et de Sancto-Portu qui adeant Dominum Regem Franciae ex parte Capituli generalis, supplicantes ut a gravamine domorum Ordinis nostri eumdem comitem revocet et compescat. 55 Petitio Domini Tridentini de construenda abbatia, committitur abbati Morimundi qui per se vel per alium locum consideret et quod viderit Capitulo nunciare procuret. 56 Petitio Domini Patriarchae Antiocheni de abbatia de Nigra Montana cui abbas Morimundi contradicit, committitur Domino Cistercii. 57 Petitio Aurasiensis episcopi qui cum habeat habitum monachi albi vult incorporari Ordini nostro et esse sicut unus de episcopis Ordinis inter nos, gratanter admittitur et devote. 58 Petitio Roderici Fernandi de construenda abbatia committitur abbatibus de Mera, de Armentaria et de Pelis qui accedant ad locum et videant et inquirant diligenter, et quod invenerint sequenti Capitulo significare procurent. 59 Petitio Domini archiepiscopi et Capituli Turonensis de monialibus Ambasiensis territorii incorporandis Ordini conceditur, si includi voluerint, ut non egrediantur extra claustrum sine nutu abbatis, ad cuius curam pertinent. Simul admittitur petitio Ambianensis episcopi et comitis Pontini pro monialibus de Hispania, secundum formam praetaxatam. 60 Querela prioris Grandimontis contra abbatem de Domo Dei committitur abbatibus de Bonoradio, et de Callovio, auctoritate Capituli terminanda. 61 Querela decani Treverensis contra abbatem Destreborc pro comite Yrsuto, committitur abbatibus de Brebac et de Sconaugia ut personaliter accedant ad archiepiscopum Moguntianum et haeredes defuncti et modis omnibus elaborent ut satisfaciant pro defuncto. 62 Querela comitis Wintoniensis contra abbatem de Quinquesuda de non construenda abbatia in territorio quod dicit esse suum, committitur abbatibus de Wardona et de Bello Loco Regis ut quae definienda cognoverint statuant, auctoritate Capituli generalis. 63 Querela abbatis de Superaddo contra abbatem de Carrazeto committitur abbatibus de Mera et de Ursaria auctoritate Capituli terminanda. 64 Querelae mutuae abbatis Belliloci in Anglia et abbatis de Stagleia committitur abbatibus de Varveleia et de Forda et de Tamina, iudicio vel compositione terminanda, et quod factum fuerit sequenti Capitulo nuntietur. 65 Querela abbatis Vallis Dei contra *abbatem* S. Salvatoris committitur abbatibus de Bilduas et de S. Maria, de Surio et de Magio, auctoritate Capituli terminanda. Abbas de Magio abbati de Surio denuntiet hanc commissionem. 66 Querela Bellae Perticae et Bardonaris committitur abbati Scalae Dei. 67 Querela abbatis Buliensis contra abbatem de Scaleis committitur abbatibus Pruliaci, Vallis Lucidae et Sancti Portus, auctoritate Capituli terminanda. 68 Abbates quibus indicta fuerit aliqua poenitentia, debebunt renunciare sequenti Capitulo utrum satisfaciant nec ne. 69 Quolibet anno abbates qui non venerunt ad Capitulum, si venire debuerant, punientur. 70 Iudices Ordinis commissi ex parte Capituli debebunt sequenti Capitulo renunciare de successu causarum sibi commissarum, alioquin plectebuntur ad arbitrium Capituli. Similiter quibus indicta fuerat aliqua poenitentia, debebunt renunciare utrum satisfecissent nec ne.
1 Abbas de Balerna qui domum Sancti-Andreae visitare neglexit quam visitandam requisierat, tribus diebus sit in levi culpa, uno eorum in pane et aque. 2 Abbates de Arneborc, de Caesarea, de Lapide S. Michaelis, et de Gundonio, qui ad Capitulum non venerunt cum venire deberent, omni sexta feria sint in pane et aqua, et extra stallum abbatis donec Cistercio se praesentent. Abbas de Brebac, hoc denuntiet abbati de Arneborc ; abbas de Lucela abbati de Caesarea ; abbas de Wolkeret abbati de Lapide S. Michaelis ; abbas de Parinia abbati de Godonio. 3  Abbas Vallis Dei in Hispaniis qui non venit ad Capitulum cum venire deberet, poenam super hoc statutam sustineat, scilicet ut omni sexta feria sit in pane et aqua et extra stallum abbatis, donec Cistercio se praesentet. Nisi usque ad Pascha Cistercio se praesentaverit, depositum se esse cognoscat. Abbas de Bonadiela hoc ei denuntiet. 4 Abbas de Kalercio qui non venit ad Capitulum cum venire deberet, poenam super hoc scriptam sustineat, scilicet ut omni sexta feria sit in pane et aqua, et extra stallum abbatis, donec Cistercio se praesentet. Nisi usque ad Pascha Cistercio se praesentaverit, depositum se esse cognoscat. Abbas Grandis Silvae hoc ei denuntiet. 5 Abbas Stamedii qui monialibus de Bitumine mandatum Capituli generalis nuntiare neglexit, tribus diebus sit in levi culpa, uno eorum in pane et aqua, et iterum eisdem mandatum Capituli generalis studeat nuntiare. 6 Abbas Vallis Bonae qui dure et minus reverenter respondit visitatori, tribus diebus sit in levi culpa, uno eorum in pane et aqua. 7 Abbas Mansiadae qui minus reverenter in Capitulo locutus est, tribus diebus sit in levi culpa, uno eorum in pane et aqua. 8 Abbas de Lucela qui patri abbati in domo propria spoliato equitaturam providere neglexit, sex diebus sit levi culpa, duobus eorum in pane et aqua. 9 Abbas de Ferraria qui nec anno praeterito nec praesenti venit ad Capitulum, omni sexta feria sit in pane et aqua, et extra stallum abbatis, donec Cistercio se praesentet, et ad sequens Capitulum veniat super hoc veniam petiturus ; alioquin sciat se deponendum. Abbas Casemarii hoc ei denuntiet. 10 Abbas Belli Loci qui de Domino Guillermo Marescallo mandatum Capituli adimplere neglexit, tribus diebus sit in levi culpa, uno eorum in pane et aqua. Abbas de Coquasala hoc ei denuntiet. 11 Abbas Casae Novae qui hoc anno non venit ad Capitulum cum venire debuisset, scriptam super hoc poenitentiam agat, scilicet ut omni sexta feria sit in pane et aqua, et extra stallum abbatis, donec Cistercio se praesentet et sequenti anno veniat ad Capitulum super hoc veniam petiturus. Abbas Casamarii hoc ei denuntiet. 12 Abbati de Camina quia Curiam Romanam adiit, et in reditu spoliatus fuit, parcitur. Similiter abbati de Claustro propter mandatum Domini Papae, ita tamen ut ad sequens Capitulum veniant super hoc veniam petituri. Similiter excusatur abbas de Versac ad petitionem domini Regis Federici ; qui tamen ad sequens Capitulum veniat de numero equorum de quibus conqueruntur aliqui responsurus. Istud abbati de Camina denuntiabit abbas de Lubens ; abbati de Claustro, abbas de Aurea Valle ; abbati de Versac, abbas de Placem. 13 Abbas de Falera qui non renunciavit abbati Fossae novae poenitentiam a Capitulo indictam, tribus diebus sit in levi culpa, uno eorum in pane et aqua. Abbas Casaemarii hoc ei denuntiet. 14 Abbates qui conversos in expeditionem miserunt hoc anno, tanto tempore in sextis feriis sint in pane et aqua quanto eosdem in expeditionibus constitit commoratos. Similiter et conversi eamdem poenam sustineant. 15 De abbatia Prati benedicti in qua de nocte abbas in lectulo vulneratus est, committitur abbati Dalonensi, qui ad locum accedens digne corrigat quae corrigenda cognoverit. 16 Praecipitur abbati Pontiniaci ut ad domum Caricampi cui, pro nimietate debitorum, iam excidium imminet, personaliter accedens, tale consilium adhibere procuret ne super hoc ad sequens Capitulum querimonia deferatur. 17 Abbati de Topliz qui anno praeterito non venit ad Capitulum, parcitur ad petitionem regis Hungariae, ita tamen ut ad sequens Capitulum veniat. Abbas Claraevallis hoc ei denuntiet. 18 De monialibus Fossatae latronosi committitur abbati de Columba, ut faciat sicut viderit expedire. 19 Abbas Sancti-Spiritus qui hoc anno non venit ad Capitulum, excusatur ad mandatum domini Papae, sequenti tamen Capitulo se praesentet. 20 Abbas de Buxeria qui recepit mortuos ad sepulturam, tribus diebus sit in levi culpa, uno eorum in pane et aqua. 21 Abbas de Claro loco qui corpus ducis Lotharingiae qui sepulturam elegerat in Stulcerburna, tumulari se praesente permisit in ecclesia sua, sex diebus sit in levi culpa, duobus eorum in pane et aqua, et corpus permittat tollere abbati Stulcerburnae cum voluerit. 22 De monachis quos abbas de Nucaria misit ad abbatiam construendam sine licentia Capituli generalis, committitur abbati de Claravalle, qui auctoritate Capituli generalis ordinare satagat sicut viderit expedire. 23 Abbas Loci Dei qui novitium qui necdum octavum decimum annum compleverat, dicitur recepisse, sex diebus sit in levi culpa, duobus eorum in pane et aqua ; et ei parcitur ad praesens de multa misericordia propter penuriam personarum. 24 De abbate de Liza qui noluit recipere visitatorem abbatem de Hobzea et de quo multa alia sunt audita, committitur abbati de Fontanis et de Karkestel, et nihilominus sequenti anno Capitulo se praesentet, veniam petiturus. Abbas de Coquasala hoc ei denuntiet. Abbatia de Lisa iterum Claraevallensi committitur. 25 Abbas de Roseriis qui inconsulto patre abbate monachos recepit quos pater abbas eiecerat, sex diebus sit in levi culpa, duobus eorum in pane et aqua ; et monachi contumaces ad domos alias extra provinciam emittantur, ubi ultimi per annum sint, et omni sexta feria in pane et aqua ; nec revertantur nisi per generale Capitulum. 26 Abbas de Cicador de cuius assensu, ut dicitur, monachos eius in abbatem nigrum a rege fuit assumptus, sequenti Capitulo se praesentet super hoc responsurus. Abbas de Accio hoc ei nuntiet. 27 De abbate de Hylda qui deposito excommunicato dicitur scienter communicasse, committitur abbatibus de Riguevel et de Radacsusen qui quod contra ius actum cognoverint, auctoritate Capituli digne corrigant. Abbas de Walkenrede hoc ei nuntiet. 28 Abbas de Egris qui hoc anno venire debuit ad Capitulum et non venit, sequenti Capitulo veniat responsurus. 29 De abbate de Moralora qui monialem in domo iuxta portam longo tempore tenuit, cui habitum et velum dicitur tradidisse, committitur abbati Claraevallis qui rem diligenter inquirat et digne corrigat et emendet. 30 De abbate de Monte ramorum et monachis et conversis ipsius qui dicuntur male se habuisse erga visitatorem suum, committitur abbati Claraevallis. 31 De retractandis definitionibus, committitur domino Cistercii et quatuor primis abbatibus, qui auctoritate Capituli generalis convocent secum quos viderint convocandos, et corrigant quod viderint corrigendum. 32 Praecipitur abbatibus de derivatione Morimundi, qui pecuniam in subsidium terrae Ierosolymitanae assignatam iam per septem annos persolvere neglexerunt, ut in sequenti Capitulo ex integro persolvant ne gravior in eos sententia promulgetur. Illis autem qui praesentes sunt, auctoritate Capituli generalis praecipitur ut ante quam recedant, ad voluntatem et consilium abbatis Morimundi super hoc satisfaciant. 33 Prior Altae cumbae qui non procuravit ut Fossa nova visitaretur, tribus diebus sit in levi culpa, uno eorum in pane et aqua. Monachus Altae cumbae qui praesens est hoc ei denuntiet. 34 Conceditur priori de Valle Caulium ut domus ipsius associetur beneficiis Ordinis, et cum ceteris conscribatur. 35 De abbate Sancti-Ioannis qui anno praeterito et praesenti non venit ad Capitulum, cum venire deberet, et de quo alia multa dicuntur, committitur abbati Claraevallis. 36 Praecipitur illis qui accessuri sunt ad nundinas Sancti-Bodulfi in Anglia, ut de paupere domo de Capite suis non accipiant avenam nisi nocte una, et de cetero sibi et suis in omnibus necessariis de proprio provisuri. 37 Querimonia abbatis Exoldunensis de abbate de Pratea, committitur abbatibus de Bono radio et de Varanis. 38 Querimonia abbatis de Begar contra abbatem de Querquestoda, committitur abbatibus de Bilduas et de Croquedono qui vocent quos viderint convocandos. Abbas de Blanchalanda hoc eis denuntiet. 39 Querimonia abbatis de Abelchonio contra abbatem de Pultona committitur abbatibus de Pola et de Basinwen. 40 Querela quae vertitur inter abbates Belli loci et de Stanlia, committitur abbatibus de Wardona et de Wodurna et de Dore auctoritate Capituli terminanda, non obstante aliqua contradictione saecularium. Abbas de Coquesala hoc nuntiet eis. 41 Querela Iacobi clerici contra abbatem de Rufort committitur abbati de Kirkestel qui sine dilatione, mediante iustitia, quod iustum fuerit eidem clerico faciat exhiberi. Dominus Cistercii hoc eis faciat nuntiari. 42 Querela Decani et Capituli Treverensis contra abbatem de Ostreborc committitur iterum abbatibus Uterinae vallis et de Sconaugia, auctoritate Capituli terminanda. 43 Querela abbatum Sancti-Andreae et de Tileto committitur abbatibus de Columba et de Alta ripa qui quod auctoritate Capituli generalis statutum est super hoc inviolabiliter faciant observari, transgressores digne punientes. 44 Iniungitur abbatibus de Sacra moenia et de Ursaria ut causam quae vertitur inter abbatem Claraevallis et abbatem de Superaddo ex una parte, et abbatem de Carrazeto ex altera parte super abbatiis de Monte ramorum et de Monte fero diligenter inquirant, et causam plenius instructam remittant ad audientiam Capituli generalis. 45 De conversis de Anglia qui lanas dicuntur emere ut carius vendant, committitur abbatibus de Fontanis et de Blancha landa qui rem diligenter inquirant et auctoritate Capituli corrigant et emendent, providentes nihilominus cum abbatibus de de Bildoas et de Furnesio, qui et quales abbates de partibus transmarinis singulis accedant ad Capitulum generale, et maxime anno subsequenti. 46 Conversus de grangia de Rabiola qui inhoneste dicitur recepisse abbatem ad Capitulum venientem, omni sexta feria usque ad Pascha sit in pane et aqua et semel in hebdomada disciplinam accipiat. Ultimus sit usque ad tempus praefinitum. 47 De monacho de Escure, committitur abbati Morimundi qui episcopum Lingonensem super eo conveniat et ei supplicet ex parte Capituli generalis ut consilii et auxilii manum apponat. 48 Petitio Roderici Ferrandi de construenda abbatia admittitur. 49 Petitiones Malcobni et comitis Willermi de abbatiis *construendis,* committuntur abbatibus de Kinlos et de Cupren, qui vocato secum abbate de Neobotl, ad loca illa accedant, et diligenter inquirant si Ordini sint idonea si sufficientiam habeant in possessionibus, et quod invenerint, Capitulo sequenti renuntiant. 50 Petitio episcopi Tridentini de abbatia construenda committitur abbati Morimundi. 51 Petitio comitis de Arber de abbatia construenda exauditur. 52 Petitio de Landegravi de recipiendis monialibus committitur abbati Morimundi. 53 Abbates Boni Montis et de Trapa qui in dedicationibus ecclesiarum suarum, ultra terminum constitutum, receperunt ingressum mulierum, deponuntur in instanti. 54 Anno ab Incarnatione Domini MCCXIV, statutum est in generali Capitulo, ut nullus audeat deinceps terras, vineas, furnos vel molendina emere vel acquirere, nisi in puram eleemosynam et solemnem donationem nobis donata fuerint ; quas tamen propriis sumptibus aut manibus non excolamus, sed aliis vendamus, vel excolendas tradamus. Trangressor, si abbas fuerit, sine retardatione deponatur. Alii quorum consilio factum fuerit, ad aliam domum emittantur sine spe reversionis. 55 In omnibus locis nostris in quibus constat ecclesias cum cimeteriis exstitisse et adhuc vestigia supersunt, si ecclesiarum aedificia supersunt, altaria construantur. Si parietes corruerint, novae capellae reaedificentur, et bis tantum in hebdomada missas ibi liceat celebrare. 56 In litania sanctus Ioannes Evangelista, et sanctus Thomas martyr, et sancta Catherina nominentur. Et de sancta Catherina festum duodecim lectionum fiat. Missa sicut de sancta Prisca, cetera sicut de sancta Lucia. 57 Nullus ecclesias parochiales recipiat. Transgressor, si abbas fuerit, sine retardatione deponatur. Alii quorum consilio factum fuerit a domo propria emittantur. 58 Constitutio de non habenda societate cum saecularibus in terris excolendis et pecoribus nutriendis firmiter in posterum teneatur ; nec liceat alicui terras alienas excolere vel conducere ad excolendum. Transgressor, si abbas fuerit, ab officio altaris abstineat, ceteri quorum consilio factum fuerit ad aliam domum non redituri emittantur. 59 Clerici sub habitu saeculari et in sacris ordinibus constituti, qui in conversos recipiuntur, cum hoc abbati constiterit, eiiciantur. 60 Abbatiarum commutatio vel transmutatio non fiat, nisi de consensu generalis Capituli. 61 In omnibus missis in conventu, quando elevatur hostia salutaris, campana uno ictu pulsetur. Omnes qui audierint, flexis genibus orationem quam Dominus inspiraverit faciant. 62  Decretum Capituli generalis Ordinis *Cisterciensis.* Frater Arnaldus dictus abbas Cisterciensis totumque Capitulum generale omnibus qui praesentem sunt paginam inspecturi in perpetuum. Dum memoria mortalium labilis est, ad evitandum oblivionis periculum, commendabilis Dei ecclesiae consuetudo introduxit, ea quae perpetuitatem desiderant scriptis authenticis adnotari. Hinc est quod universitati vestrae notum sit volumus, quod cum inter W[illelmum] Dalonensem et Hug[onem] Bonaudae abbates super abbatiis de Loco-Dei et de Chamboniis, et earum pertinentiis contentio versaretur, tandem in venerabiles coabbates nostros R[ogerium] de Belbec, D. [Oliverium] de Quinciaco et R[adulfum] de Floragia, quos in eadem causa eisdem generale Capitulum concesserat auditores, fuit hinc inde amicabiliter compromissum, dicti vero abbates coram nobis in generali Capitulo constituti, arbitrium suum protulerunt in hunc modum, videlicet quod abbatia Loci-Dei cum omnibus quae in praesentiarum possidet, vel in futurum possessura est, ad Dalonensem ecclesiam libera et absoluta de cetero tamquam filia spectaret, abbate Bonaedae de consilio et assensu patris sui Phi[lippi ?] abbatis Mansiadae pro se et conventu suo concedente et resignante ; et si quid quaestionis inter eos moveri poterat, sopitis querelis omnibus, alterutrum remiserunt. Abbates vero et conventus Bonaldae domum de Chamboniis cum possessis et possidendis in filiam propriam perpetualiter obtineat, concedente et resignante sibi pro se et conventu suo abbate Loci-Dei, de voluntate et consilio patris sui Willelmi abbatis Dalonensis omnino cessante figmento. Ut autem haec rata et integra perpetuo perseverent, praesenti cartulae sigillum nostrum et quatuor primorum abbatum Simonis Firmitatis, J[oannis] Pontiniaci, C[onradi] Claraevallis, et P. Morimundi apponi fecimus ad obtinendam perpetui roboris firmitatem. Actum anno Incarnati Verbi M.CC.XIV.
*Extat haec epistola in ms. (XII/XIII s.) e Cisterciensi abbatia, nunc in Divionensi bibliotheca asservatum sub n° 228, fol. 98r et 99. Ab Ang. Manrique publicata fuit in *Annalibus cister.* t. II, p. 267, sed erronee attributa Frederico I, † 1188, et ad annum 1155 relata. Capituli vero responsum in supra laudato ms. tantum legitur. Litterae Domini Frederici regis romanorum, regis siciliae, missae capitulo generali anno Domini MCCXV. Venerabilibus in Christo Patribus et amicis dilectissimis, omnibus abbatibus Cysterciensis ordinis, F[ridericus] Dei gratia Romanorum rex, semper augustus, et rex Siciliae, salutem in Domino, et ad omne beneplacitum ipsorum paratum, et expositum. Si iuxta veritatis vocem ubi duo vel tres congregati fuerint in nomine Domini nostri Iesu Christi, ipse in medio eorum est : quid credendum est, ubi non solummodo duo, vel tres, sed tot nobiles athletae Christi, tot excelsae columnae Ecclesiae suae in nomine suo, imo ad honorem nominis sui, de diversis mundi partibus coadunati sunt, et congregati : nisi quod ipse in medio vestrum habitat, et Spiritus suus : quem in vos ipse transfudit, et sanctissima pectora vestra seipso inflammavit ? De qua igitur re, succensi flamma charitatis consenseritis, certissime obtinebitis, et fiet vobis, et quidquid postulaveritis Patrem in nomine dilectissimi filii sui Domini Iesu, dabit vobis affluenter, et non improperabit. Credimus enim, immo vere scimus, quod tanta est sanctitas huius reverendi Ordinis, tamque est placens, tamque suave, et acceptabile holocaustum orationum vestrarum, quod ei quotidie offertis sub carnis vestrae maceratione, et mortificatione : quod omne id, quod a Creatore nostro duxeritis petendum, cum pius ipse sit, et promptus ad benefaciendum, obtinebitis a multitudine miserationum suarum. Est etiam fides nostra non utique parva, quod hic mundus, qui lubricus et immundus est, et in maligno positus orationibus vestris sustentatur, et a facie furoris illius tremendi iudicis, cuius iram peccatis nostris accendimus, defensatur, avertendo suam quam meremur indignationem. Cum igitur hoc firmissime credamus, quod ab ipso Patre misericordiarum piis orationibus vestris impetretis, quidquid ab ipso in nomine unigeniti Filii sui humiliter postulaveritis ; nos, qui peccati pondere recognoscimus oppressos nos esse, omni humilitate, omni devotione ab universis vobis et singulis, qui in nomine Christi hic convenistis ; petimus, et obsecramus omnium precum instantia, quatenus in fraternitatem vestram nos recipientes, et in consortium sanctissimum orationum vestrarum nos colligentes, speciales Creatori nostro preces effundere dignemini, ut gratia sua misericorditer in nobis deleat et emendet quidquid hactenus commisimus, ex humana carnis infirmitate ; et in his, quae sibi placita sunt, nos conformare dignetur : et licet peccatores simus, cum tamen per ineffabilem misericordiam, Romani Imperii gubernacula susceperimus, det ipse nobis, vestro pio interventu, spiritum iudicii et veritatis, ut sic sub nobis regatur Imperium, et disponatur, ut ad laudem et gloriam nominis sui, sancta sua Ecclesia, quam in ara crucis sanguine suo redemit, pacis gaudeat optata *tranquillitate* ; et nos post decursum huius temporalis Imperii, una vobis cum ad Imperium sine fine mansurum pervenire possimus, et ipsum videre in decore gloriae suae, qui pro nobis humilis et despectus fieri non despexit. Et quia hoc, timore meritorum nostrorum, obtinere formidamus, piis orationibus vestris hoc consequi posse speramus et optamus. Ceterum quia signum vivificae crucis, die nostrae coronationis humeris nostris affiximus, fundantes ad hoc omnem nostram voluntatem et iacturam nostrae coronationis ut labore et studio nostro, terra sancta, terra illa quam calcarunt pedes Domini, terra illa in qua Dominus omnium salutem nostrorum operatus est, a manibus inimicorum crucis Christi, qui eam violenter detinent, capiatur ; suppliciter petimus, ut vestris sanctissimis orationibus desiderium nostrum compleatur. Adhuc quia recognoscimus, quia omnino ea, quae divina clementia circa nos, et in nobis misericorditer et miserabiliter operata est, per Dominum et patrem nostrum summum Pontificem, sicut per vicarium et ministrum suum dignata est operari ; petimus humiliter et devote, ut quia ad persolvendas debitas gratiarum actiones, pro tantis beneficiis nos ipsos iudicamus insufficientes, vos vice et loco nostro, hoc apud ipsum velitis piissimis orationibus vestris promereri : ultimo orationibus vestris nos recommendantes, scire volumus vos quod omnibus diebus nostris, huius sanctissimi Ordinis defensores esse volumus, et omnia facta sua tamquam nostra propria promovere. Datum apud S. Naborem XII° Kalend. Septembris Indictione IIIa. RESCRIPTUM CAPITULI AD EUNDEM. Illustrissimo F[rederico] dei gratia regi romanorum semper augusto et regi Sicilie, fr[ater] A[rnaldus] dictus abbas Cistercii totusque capituli generalis abbatum conventus, salutem et de temporali regimine ad regni celestis gloriam pervenire. Quum iuxta veritatis vocem omnis arbor bona fructum bonum facit, ex regiis apicibus vestris mellitum devotionis fructum gustando cognovimus et cognoscentes plurimum gratulamur quod divina bonitas bonitatem vestram in paradiso suo, quod est ecclesia, posuit velut arborem fructuosam et congruentissimam ad vineam domini sabaoth preregendum. Non est enim parva devotio quae tantae cedri sublimitatem ad tantillos frutices inclinavit, in tantum ut nos qui sumus obprobrium hominum et abiectio plebis dignata sit salutare et suae coronationis exhilarare gaudio, excitare ad devotionem, inflammare ad caritatem, dum pannosi ac pauperis gregis orationibus tam affectuose, tam ardenter, tam humiliter se commendat. Quamvis autem de vestra coronatione non gaudere non possumus, habundantius tamen nobis est gaudium quod illud evangelicae veritatis eulogium ad nos intelligimus pertinere quo apostolis dictum est : Regnum dei intra vos est. Ipsum est fides christiana qua christianissimum pectus vestrum summus pontifex futurorum bonorum Christus unctione divina sicut indubitanter credimus consecravit. Sed et capiti interioris hominis vestri coronam imposuit ornatam lapidibus preciosis, videlicet Salomonis sapientia, Samuelis iusticia, mansuetudine Moysi et fortitudine Sansonis, ut per sapientiam subiectos regatis populos, per iusticiam reos puniatis, per mansuetudinem foveatis pusillanimes, per fortitudinem conteratis rebelles. Hoc et oramus deum omnipotentem ut haec et cetera suae bonitatis dona semper augeat et confirmet in vobis ut ipsum bonorum nostrorum retributorem inveniatis, quem tam humiliter eorumdem recognoscitis tributorem. Siquidem inter cetera suae largitatis beneficia quibus vos excellentius decoravit, illud potissimum est scire cuius esset hoc donum et illi in gratiarum assurgere actiones. Ad quod dum vosmetipsos iudicatis minus ydoneos, minus sufficientes, humillima postulatione orationum nos omnes ad humilitatis devocionem non mediocriter excitastis. Qua et nos regiae devocioni pio concurrentes assensu, vos sicut postulastis in fraternitatem recipimus, et in consortium orationum nostrarum, et omnium quae in ordine fiunt et de cetero fient bonorum colligimus facturi pro vobis cum extremae dies vocationis vestrae nobis innotuerit quantum pro unoquoque nostrum fieri consuevit. Interim autem illud specialibus et devotis deo orationibus commendamus quod sanctae crucis signaculum suscepistis ut terram sanctam de pollutis infidelium manibus eripiatis, rogantes omnipotentis dei misericordiam ut secundum pium desiderium vestrum de suis adversariis triumphalem vobis gloriam conferre dignetur. Illud vero totis affectibus graciarum prosequimur actione, quod sicut in calce litterarum vestrarum legimus nostri ordinis defensores esse vultis et omnia facta eius tanquam vestra propria promovere. II STATUTA ANNI 1215 1 Quando minor campana pulsatur in elevatione hostiae salutaris, in missis de conventu, omnes qui pulsationem audierint, flectant genua praeter eos qui in dormitorio fuerint, orationem quam Deus inspiraverit facientes ; et in letania nominetur sanctus Iacobus ante sanctum Ioannem. 2 Domus Sancti-Facundi inter familiares nostros conscribatur. 3 Rescriptum indulgentiae Domini Papae, quod continet quod nullae litterae pro fugitivis firmitatem habeant, in quibus non scribitur  *Salva Ordinis disciplina* , studeant habere universi. 4 Liceat cuilibet abbati vel priori, si abbas defuerit, auferre habitum monacho fugitivo etiam renitenti. 5 Abbates ad Capitulum venientes, non adducant monachos secum, sed conversos, sine certa necessitate, excepto abbate Savigniaci cui permissum est ab antiquo. Qui aliter fecerint, veniam petant in Capitulo generali. 6 De pueris acuminatos cultellos portantibus, antiqua sententia teneatur. 7 Sententiae quae lata est de abbatibus ad Capitulum venientibus, ne infra quindecim dies ante Capitulum generale plusquam duas noctes morentur in domo Cistercii, nisi infirmitate vel necessitate detenti, additum est ut a vino abstineant omnino sine dispensatione, quamdiu amplius ibi fuerint commorati. 8 Sententia de reaedificandis capellis intelligitur de illis tantum quae sunt infra grangias. 9 Cum constitutum sit a Capitulo generali quod creationes et electiones abbatum non fiant nisi in domibus quae vacant, tamen auctoritas Capituli generalis dispensat circa illas quae a matribus ultra quindecim dietas distare noscuntur, in quibus si seniores domus illius in patrem abbatem vota sua transtulerint, poterit illuc abbatem dirigere. 10 Sententia antiqua de Sarracenis teneatur, videlicet ut non emantur, nec baptizari prohibeantur. 11 Abbates venientes ad Capitulum qui introducunt secum in Cistercium servientes in equis tempore Capituli generalis contra institutionem eiusdem Capituli, veniam petant super hoc ad nutum Capituli satisfacturi. 12 Petitio Beanensis abbatiae ut associetur inter familiares Ordinis admittitur. 13 Abbas de Sancto-Spiritus qui anno praeterito non venit ad Capitulum cum venire deberet, et nihilominus a Capitulo vocatus, hoc anno non venit, omni sexta feria sit in pane et aqua, et extra stallum abbatis donec Cistercio se praesentet, et nisi ad sequens Capitulum se praesentaverit, sciat se esse depositum. Abbas Casemarii hoc ei denuntiet, admonitus per abbatem Sancti-Stephani de Bosco. 14 Abbas de Egris qui non venit hoc anno ad Capitulum cum venire deberet tribus diebus sit in levi culpa, uno eorum in pane et aqua, et sequenti Capitulo se praesentet, et cui parcitur ad praesens propter suam novitatem, veniam super hoc petiturus. Abbas de Toplis hoc ei denuntiet. 15 Definitionum retractatio iterum committitur domino Cistercii et quatuor primis abbatibus qui, convocatis quos viderint evocandos, retractare satagant prout noverint expedire utilitati totius Ordinis intendentes. 16 Abbates de Ligno-Sancti-Patricii et de Fonte vivo qui hoc anno non venerunt ad Capitulum cum venire deberent, omni sexta feria sint in pane et aqua, et extra stallum abbatis, donec Cistercio se praesentent, et anno sequenti omni occasione postposita, Capitulum veniant, veniam super hoc petituri. Abbas de Valle salutis hoc eis nuntiet. 17 Abbas de Sancto-Thoma de Venitiis qui hoc anno non venit ad Capitulum cum venire deberet, omni sexta feria sit in pane et aqua et extra stallum abbatis, donec Cistercio se praesentet. Abbas de Cherreto hoc ei denuntiet. 18 Abbas Sancti-Anastasii qui hoc anno nec praeterito ad Capitulum accessit cum venire deberet, omni sexta feria sit in pane et aqua et extra stallum abbatis donec Cistercio se praesentet, et anno sequenti accedat ad Capitulum veniam super hoc petiturus. Abbas de Fossa nova hoc ei denuntiet. 19 Abbates de Cara insula et de Tuta valle de Datia qui propter pericula guerrarum non venerunt ad Capitulum cum venire deberent, omni occasione postposita sequenti Capitulo se praesentent, veniam super hoc petituri. Abbas de Saba hoc eis denuntiet. 20 Abbas de Buxeto qui non renuntiavit Capitulo de poena conversi sui de Rabiola, a Capitulo iniuncta, tribus diebus sit in levi culpa, uno eorum in pane et aqua. Abbas de Sancto-Prudentio hoc ei denuntiet. 21 Abbas Sancti-Petri-de-Gomer qui hoc anno non venit ad Capitulum cum venire deberet, omni sexta feria sit in pane et aqua et extra stallum abbatis donec Cistercio se praesentet et nihilominus ad sequens veniat Capitulum veniam super hoc petiturus. Abbas de Orta hoc ei denuntiet. 22 Abbas de Tironello qui conversum abbatis de Berdela remisit ad domum propriam sine nutu abbatis proprii quem non tenuerat per tres menses, tribus diebus sit in pane et aqua. 23 Abbas Sciciae qui in proprietate et excommunicatione est promotus in abbatem, sicut constat ex trium abbatum testimonio, nec admonitus a visitatoribus cessare voluit, et qui novitium infra annum probationis contra Regulam beati Benedicti procuravit, et de quo multa alia proferuntur, deponitur in instanti. Abbas de Accubatia hoc ei denuntiet. 24 Praecipitur abbatibus de Cadunis et de Bella pertica, auctoritate Capituli, ut convocent priorem de Ardonello qui obolos aureos accepit in depositum a fugitivo Grandis sylvae, et rei veritate diligenter inquisita, ordinent de pecunia, et corrigant de persona prout viderint expedire. 25 Praecipitur abbatibus de Karrazeto et de Buxeto, auctoritate Capituli generalis, ut ad locum de Lironis, in quo nobilis vir Rodericus, Roderici filius, et nutritor illustris regis Castellae, promittit se constructurum abbatiam, personaliter accedant, et consideratis omnibus et diligenter inspectis quae ad rem pertinent, utrum locus idoneus, et possessiones pacificae et sufficientes sint ad necessaria et constructionem abbatiae, sequenti Capitulo quae viderint et cognoverint studeant nuntiare. 26 Praecipitur abbati et conventui de Claro loco, auctoritate Capituli generalis ut corpus ducis Lotharingiae pacifice reddant, et extra abbatiam efferant abbati et monachis de Turceburne, usque ad octavam Paschae. Quod si non fecerint, interdicitur eis, auctoritate Capituli generalis, ne divina in ecclesia praesumant celebrare, quamdiu ibi fuerit corpus ducis. 27 Abbas Mansiadae qui inobediens fuit mandato domini Cistercii et sine aliquibus abbatibus, contra Chartam charitatis recepit cessionem abbatis de Sinancha, sex diebus sit in levi culpa, duobus eorum in pane et aqua. Conversos et monachos vero illos qui, ausu temerario, oves Aquaebellae peremerunt, ad domos remotissimas extra regnum eiiciat, et omni sexta feria sint in pane et aqua, et quoties in Capitulo praesentes adfuerint accipiant disciplinam, ultimi in ordine permansuri, usque ad nutum Capituli generalis. Liceat tamen abbati conversos in domo propria retinere, si voluerit damna ab eis illata moderate resarcire, ubi praedictam poenitentiam explere non obmittant. 28 Iniungitur abbatibus de Montepetroso et de Alta comba, auctoritate Capituli, ut die condicta personaliter accedant ad loca illa in quibus de pasturis quaestio vertitur inter abbatias Mansiadae et Aquae bellae, et auditis allegationibus et inspectis instrumentis utriusque partis, dissidentes ad concordiam inducant metas et terminos utriusque praefigentes quos transgredi non audeant, certam poenam transgressoribus imponendo et quod fuerit ratum et firmum statuant, auctoritate Capituli generalis. 29 Conversus de Lanconio, de Oratorio, qui cellerrario et monachis de Ré dure respondit, et eis necessaria ministrare noluit, septem sextis feriis sit in pane et aqua et septies disciplinam coram fratribus suis in capitulo Oratorii accipiat infra annum. 30 Abbas Sancti-Stephani de Bosco qui monachum et conversum ad se missos recipere noluit, tribus diebus sit in levi culpa, uno eorum in pane et aqua. 31 Abbas Fontis frigidi qui mulierem quae regina publice vocabatur, in oratorio sepelivit, quia in nomine potuit decipi, sex diebus sit in levi culpa, duobus eorum in pane et aqua, et quadraginta diebus extra stallum abbatis et conventus sex sextis feriis abstineat a vino. 32 Abbas de Bona valle qui monachum non sibi professum promovit in abbatem in domo Montis petrosi, et ipse abbas qui in professionibus recipiendis obediens ei fuit cum sciret se esse professum alterius, stent arbitrio et voluntati Domini Cistercii. 33 De conspiratione, quae dicitur facta contra abbatem in domo de Coronato, committitur abbati Morimundi. 34 De abbate de Florano qui non venit ad Capitulum cum venire deberet, et de quo dicitur quod iniuste monachum suspenderit per verenda et nimis inhoneste et creduliter tractari fecit, et quod iuraverit et iurare fecerit conventum suum pro pecunia in domo sua perdita, committitur abbatibus de Bardonis et de Portaglon, qui auctoritate Capituli generalis, ad domum illam accedant, et de his omnibus diligenter inquirant, praecipue de quantitate pecuniae, et de modo torturae, et quod invenerint, Capitulo sequenti studeant nuntiare. Abbas autem ille, quia non venit ad Capitulum, omni sexta feria sit in pane et aqua, et extra stallum abbatis, donec Cistercio se praesentet. 35 Abbas de Monte-ramorum qui non venit ad Capitulum generale cum venire deberet, sententiam a Capitulo generali constitutam sustineat scilicet ut sit extra stallum abbatis et omni sexta feria sit in pane et aqua donec Cistercio se praesentet, sequenti anno veniat super hoc veniam petiturus. Abbas de Superrado hoc ei denuntiet. 36 Abbates Nucariae et Curacii qui non venerunt hoc anno ad Capitulum generale cum venire deberent, poenam a Capitulo generali constitutam sustineant, scilicet ut sint extra stallum abbatis et omni sexta feria sint in pane et aqua donec Cistercio se praesentent. Abbas Sancti-Stephani de Bosco hoc eis denuntiet, et sequenti Capitulo omni occasione remota veniant super hoc veniam petituri. Hoc idem sustineat abbas de Aquilis qui hoc anno non venit ad Capitulum cum venire deberet et hoc ei denuntiet abbas S. Joannis de Tarrocha. 37 Abbas de Florano qui hoc anno non venit ad Capitulum cum venire deberet, poenam sustineat a Capitulo generali constitutam, scilicet ut sit extra stallum abbatis et omni sexta feria in pane et aqua, donec Cistercio se praesentet, sequenti tamen anno veniat super hoc veniam petiturus. Abbas de Scala Dei hoc ei denuntiet. 38 Abbati de Gargano qui hoc anno non venit ad Capitulum, cum venire deberet, ad preces Camerarii Domini Papae parcitur, sequenti tamen anno veniat super hoc veniam petiturus. Abbas de Fossa nova hoc illi denuntiet. 39 Abbates de Colomba et de Ripa alta qui non renuntiaverunt Capitulo generali de commissione sibi facta quid inde fecerint, tribus diebus sint in levi culpa, uno eorum in pane et aqua. Abbas de Locedio hoc eis denuntiet. 40 De abbate de Vacellis qui novitium infra annos constitutum dicitur recepisse, committitur abbati Claraevallis. 41 Praecipitur abbati et conventui Belli Loci ut omni contradictione remota inviolabiliter observent sententiam latam a iudicibus a Capitulo generali delegatis, videlicet abbatibus de Wardone et Wuburna et de Dorée. Si autem per quemcumque religiosum vel saecularem sententiae executio impedita fuerit, ex tunc abstineat tam abbas quam conventus a divina celebratione donec totum fuerit pacificatum. Iudices autem diligenter procurent ut executioni sententia demandetur et partibus ad se, auctoritate Capituli generalis, convocatis, de iniuriis, damnis et expensis pronuntient et ad satisfactionem abbatem et conventum, prout iustum fuerit, compellant. Ista fiant infra octavam Epiphaniae. 42 Abbas Sanae vallis qui hoc anno non venit ad Capitulum cum venire deberet, poenam sustineat a Capitulo constitutam, scilicet ut sit extra stallum abbatis et omni sexta feria in pane et aqua, donec Cistercio se praesentet et sequenti Capitulo, omni occasione remota, veniat super hoc veniam petiturus. Abbas de Charreto hoc illi denuntiet. 43 Abbas de Recluso in cuius grangiae horto extra septa grangiae mulieres pernoctaverunt longo tempore ad pectendam lanam, tribus diebus sit in levi culpa, uno eorum in pane et aqua ; et caveat ne de cetero talia in domo illa contingant. 44 De Galfrido de Mandevilla, filio Iusticiarii Angliae, qui detractat reddere 100 libras sterlingas quas pater eius legavit Capitulo generali, committitur abbati Claraevallis. 45 De abbate de Stanleia qui petit ab abbatibus Walliae sive Angliae quatuor marchas quas expendit in itinere post Dominum Narbonensem et Comitem Montisfortis, committitur abbati de Bordeleia qui auctoritate Capituli generalis faciat ei reddi quod viderit expedire. 46 Abbas de Petrosa qui inhumanum se praebuit in domo sua abbatibus hospitibus, nec per se, nec per priorem visitavit abbatem infirmum, tribus diebus sit in levi culpa, uno eorum in pane et aqua. 47 Abbates de Melen et Valle ecclesiarum, qui cum visitatores essent in abbatia S. Joannis de Torracha, deposito abbate, priorem et subpriorem instituerunt ibidem contra formam Ordinis, sex diebus sint in levi culpa, duobus eorum in pane et aqua ; prior et subprior deponantur, liceat tamen abbati suo, si voluerit eosdem restituere. 48 Abbas Belli loci in Anglia qui coram tribus comitibus et quadraginta militibus inordinate se habuit in mensa, scilicet bibendo ad garsacil, et qui habet canem cum catena argentea ad custodiendum lectum suum, et qui adduxit secum servientes saeculares in equis qui ei, flexis genibus, ministrant, et qui in vasis argenteis de consuetudine facit sibi ministrari, et de quo multa alia dicuntur, sequenti Capitulo, omni occasione remota, Cistercio se praesentet, obiectis et obiiciendis responsurus ; alioquin sciat se esse depositum. Abbas de Quarreria hoc ei denuntiet. 49 Duo monachi Willerus et Arfulsus qui vagando diffamant Ordinem, revocentur ad claustra sua, et neuter eorum equitet nisi in comitatu abbatis sui et nisi revertantur, pro fugitivis habeantur. 50 Monachus de Maceriis qui manipulos asportavit de campo Cistercii contra prohibitionem Cistercii, manipulos in eundem campum reducat, et veniat Cistercium satisfacturus. Dominus Cisterciensis provideat ne domus de Maceriis gravetur. 51 Testamentum praedecessoris abbatis de Sacedai de possessionibus ecclesiae suae in extremis factum, non teneat, nisi in hoc quod spectat ad manumissionem servorum. 52 Contentio Pruliacensis et Savigniacensis de voluntate et beneplacito abbatis Cistercii ita sopitur quod Saviniacus tempore Capituli generalis unum monachum secum adducere poterit in Cistercium, et Pruliacensis remanet prioratus. 53 Querela abbatis S. Stephani de Bosco contra abbatem Sambucinae pro auro quod prior S. Stephani in domo Sambucinae dicitur *amisisse,* committitur abbatibus Casemarii et Fossae novae qui rem diligenter inquirant, et auctoritate Capituli querelam praedictam compositione vel iudicio studeant terminare. 54 Querela abbatis Mortui maris contra abbatem Vallis S. Mariae committitur abbatibus de Beubec et de Karoliloco, qui ad loca personaliter accedentes, ordinent de eis, auctoritate Capituli generalis, quod viderint et cognoverint faciendum. 55 Querimonia abbatum de Claro fonte et de Caroloco super pascuis, committitur abbatibus Bellae vallis et Longi vadi, qui auctoritate Capituli compositionem super eis factam a Capitulo confirmatam, diligenter inspiciant, et illos quos culpabiles invenerint et transgressores corrigere satagant et punire. 56 Querela abbatis de Abercono contra abbatem de Basinguere super quinque libris et quibusdam aliis rebus, committitur abbatibus de Cumbremare et de Stalhauze, qui auctoritate Capituli generalis quod iustum viderint et cognoverint de praedictis statuant et disponant. Abbas de Deslocrescha hoc eis denuntiet. 57 Querela abbatum de Sancto-Leonardo et de Bona valle super maresco et aliis rebus, committitur abbatibus de Oratorio et de Domo Dei, auctoritate Capituli terminanda. 58 Conquestio Willermi de Helpestinoc contra abbatem Vallis S. Petri super eleemosyna quam dedit Brucamnus Coloniensis ad construendam abbatiam committitur abbatibus de Everbac et de Sconaugia qui diligenter cognoscant de praemissis et cognita sequenti Capitulo studeant nuntiare. 59 Petitio Cremonensium de construenda abbatia committitur abbatibus de Caravalle et de Colomba, qui ad locum personaliter accedant, et diligenter inspectis quae ad rem pertinent utrum locus idoneus sit et possessiones sufficientes et pacificae ad constructionem et necessaria abbatiae, sequenti Capitulo quae viderint et cognoverint studeant nuntiare. 60 Petitio abbatis de Orta de faciendo anniversario Domini Martini episcopi in domo sua, exauditur, non tamen stando. Idem conceditur abbati de Campo-S.-Mariae de anniversario episcopi sui. 61 Petitio fratrum de Monte Frag ut incorporentur Ordini sub magisterio fratrum de Calatrava et custodia abbatis Morimundi, admittitur. 62 Clerici qui sub habitu laicali et in sacris ordinibus constituti in conversos recipiuntur, cum hoc abbati constiterit, eiiciantur. 63 Inhibetur auctoritate Capituli generalis ne de cetero aliquis praesumat ecclesias parochiales accipere. Transgressor autem, si abbas fuerit, sine retractatione deponatur, alii vero a domibus propriis sine spe reversionis eliminentur. 64 Constitutio quae facta est de non habenda societate cum saecularibus in terris excolendis et pecoribus nutriendis firmiter in posterum teneatur. Nec liceat alicui alienas terras excolere ; transgressores vero, si abbates fuerint, ab altaris officio abstineant. Alii autem a domibus propriis eliminentur, sine spe reversionis. 65 Statutum est a Capitulo generali ut nullus deinceps audeat terras arabiles, vineas, furnos, vel molendina emere vel acquirere, nisi in puram eleemosynam et solemnem donationem data fuerint nobis, quae tamen propriis manibus et sumptibus nequaquam excolamus, sed aliis tradamus excolendas. Si autem aliquis abbas huius constitutionis transgressor fuerit comprobatus, sine retractatione aliqua a patre abbate deponatur, et omnes quorum consilio factum fuerit, a domo illa eliminentur sine spe reversionis permansuri. 66 Abbatiarum transmutatio vel commutatio nusquam fiat nisi de licentia Capituli generalis. Conventus vero novem feriis sextis continuis sit in pane et aqua, nisi grandis solemnitas exigat dispensationem. Qui autem absentes erant, vel manifeste contradixerunt, sint immunes. 67 Praecipitur ut Bs. Ioannes evangelista et Bs. Thomas martyr Cantuariae in letaniis nominentur, et Sa. Catharina, de qua festum duodecim lectionum fiet, et[iam] in letaniis nominetur. 68 Tempore tonsionis, missae post Primam celebrentur in his locis ubi monachi tondere consueverunt.
1 Statutum est a Capitulo generali ut causae deinceps ad Capitulum generale delatae, tribus committantur abbatibus ; et si omnes nequiverint interesse, duo nihilominus exequantur. 2 Sententia de non acquirendo retractatur. 3 Abbates a quibus decimae exiguntur de terris ante Concilium possessis, privilegiis suis utantur, nec de illis decimas reddere consentiant, nisi prius reddidissent. 4 Auctoritate Capituli generalis districte praecipitur ne aliquis Ordinis nostri alicubi negotium aliquod contra Dominum Simonem comitem Montis fortis, militem Jesu Christi audeat attentare. 5 Abbates de Ligno-Sancti-Patricii et de Fonte vivo qui anno praeterito non venerunt ad Capitulum generale cum venire deberent, et nihilominus hoc anno venire neglexerunt, omni sexta feria sint in pane et aqua et extra stallum abbatis, donec Cistercio se praesentent, et nisi Capitulo sequenti se praesentaverint veniam super hoc petituri, noverint se esse depositos. Abbas vero de Valle salutis qui poenam supra scriptam eisdem debuit nuntiare nec renuntiavit Capitulo quid egerit, tribus diebus sit in levi culpa. Abbas de Basinguere his tribus praedictis poenam suprascriptam procuret nuntiare et sequens Capitulum certificet eosdem. 6 Praecipitur abbatibus de Orta et de Berola auctoritate Capituli generalis ut occurrente eis priore Ardonelli personaliter accedant ad domum de Petra in festo Ascensionis Dominicae, et diligenter inquirant de obolis aureis quos idem prior se dicit expendisse in operibus domus praedictae et cum abbate computasse, et veritate diligenter inquisita, si expensas in utilitatem domus receperint, persolvere faciant domui Grandis sylvae, et sequenti Capitulo per litteras quid egerint studeant nuntiare. Abbas de Spina hoc eis denuntiet. Abbas vero de Cadunio priorem de Ardunello die statuta in domo de Petra faciat interesse. 7 Sententiae interdicti quae lata est a Capitulo generali de reddendo corpus Ducis Lotharingiae, abbati de Turceburna districte teneatur, cui super additum est ut nisi infra festum B. Martini corpus Ducis extra portam delatum et redditum abbati de Turceburna fuerit, ex tunc abbas Clariloci, prior et cellerarii et omnes officiales tam monachorum quam conversorum, tribus diebus in hebdomada ieiunent in pane et aqua. Ceteri vero, tam monachi quam conversi, quarta et sexta feria praedictam poenitentiam peragant in grangiis et in abbatia, usquedum impleverint mandatum Capituli generalis. 8 Abbatibus ad quos mandatum Domini Cistercii et quatuor primorum abbatum pervenit et perveniet, districte praecipitur ut usque ad sequens Capitulum pecuniam assignatam sibi reddere satagant, in solutionem expensarum Concilii et debiti antiqui. 9 Abbas de Zuetela in Austria qui ad preces abbatis de Plaz non visitavit abbatiam de Wellegrat in Moravia, sequenti Capitulo se praesentet super hoc veniam petiturus. Abbas de Walbrebac hoc ei denuntiet. 10 Abbas Vallis bonae in Hispania qui abbatibus supervenientibus iuxta Chartam Caritatis, stallum abbatis, licet admonitus, relinquere noluit ; qui etiam ipsis praesentibus divina celebravit, et mortuum tradidit sepulturae, sex diebus sit in levi culpa, duobus eorum in pane et aqua, et quadraginta diebus extra stallum abbatis, et sequenti Capitulo se praesentet veniam super hoc petiturus. Abbas de Spina hoc ei denuntiet. 11 Praecipitur iterum abbatibus Caroliloci et de Beubec, auctoritate Capituli generalis, ut querelam abbatis Mortuimaris contra abbatem Vallis S.-Mariae, infra sequens Capitulum satagant terminare, quibus ad praesens parcitur propter eius evidentem infirmitatem. 12 Praecipitur abbati de Claustro ut adeat Dominum Treverensem, et ex parte Capituli generalis roget et supplicet ut partes suas interponat in causa Willermi de Helpestinh contra abbatem Vallis S.-Petri, qualiter pace vel iudicio terminetur. 13 Abbas de Mera in Galetia qui non venit ad Capitulum cum venire deberet, extra stallum abbatis sit et omni sexta feria in pane et aqua donec Cistercio se praesentet, et in sequenti Capitulo generali veniam inde petat. Abbas de Carrezeto hoc ei denuntiet. 14 Similem sententiam sustineat abbas de Cara-Insula in Dacia qui non venit ad Capitulum cum venire deberet. Hoc ei denuntiet abbas de Insula-Dei. 15 Abbas Novae vallis in Suecia et abbas de Clariana et abbas S.-Angeli in Calabria qui non venerunt ad Capitulum cum venire deberent, similem sententiam sortiantur. Abbas de Alvastro abbati Novae vallis et abbati de Clariana denuntiet abbas de Cadunio, et abbati Sancti-Angeli denuntiet abbas de Nugaria. 16 Abbates de Casamarii et de Fossa nova qui non renuntiaverunt Capitulo generali quid actum sit de querela abbatis S.-Stephani de Bosco contra abbatem Sambucinae quae necdum terminata est, ut dicitur, tribus diebus sit in levi culpa, uno eorum in pane et aqua, et iterum eisdem committitur querela praedicta quam compositione vel iudicio studeant terminare, et sequens Capitulum certificent de eadem. Abbas de Coratio hoc eis denuntiet. 17 Abbati de Ponte ut sit in Ordine quinquaginta annorum, conceditur a Capitulo generali. 18 Quoniam auditum est mulieres intrare in abbatiam Belli loci, abbate prohibente, committitur abbatibus Albae ripae et Longivadi ut re diligenter inquisita quos culpabiles invenerint, districte punire non omittant. Pecunia vero ad altaria oblata per manus eorum in usus pauperum erogetur. 19 Iniungitur abbatibus de Colomba, de Casamarii et de Fossa nova ut die condicta personaliter accedant ad Summum Pontificem, supplicantes humiliter et devote, ex parte Capituli generalis, ut liceat nobis absolvere fratres nostros, si forte miserint manus violentes in clericos saeculares, et de iis, quod absit, qui scienter celebraverint excommunicati, dispensare ubi noverimus expedire. 20 Praecipitur abbati de Montepetroso et de Domo Dei ut ad domum Bellae aquae quae dicitur annuari personaliter accedant, et auctoritate Capituli generalis ordinent et disponant omnia, tam de possessionibus quam de personis, ne domus praedicta Dei servitio in posterum defraudetur. 21 Absentia abbatis de Wallia et de Abercon propter infirmitatem excusatur, sed sequenti Capitulo se praesentet. Abbas de Cunis hoc ei denuntiet. 22 Abbas de Ardunello qui non venit ad Capitulum cum venire deberet, ad preces Comitis Montisfortis excusatur. 23 Institutum est a Capitulo generali ut in domo de Alba ripa a die Nativitatis B. Mariae in conventu pisces non administrentur alicui, donec post reditum Capituli generalis in Claramvallem. 24 De domo Sancti-Petri de Aquilis in Hispania quae ad nimiam dicitur devenisse paupertatem, commissum est abbati Claraevallis ut de ea disponat prout utilitati et honestati Ordinis et domus viderit expedire. 25 De domo Castaneolae et de abbatia de Cliente in quibus ut dicitur, lana venditur ut panni delicati comparentur, committitur abbatibus de Locedio et de Caravalle, sequenti Capitulo quid actum sit procurent renuntiare. 26 Festum S. Martialis in dioecesi Lemovicensi eodem die et uniformiter celebretur sicut in ecclesia matrice. 27 De abbate Clarifontis qui negavit se carnes ministrasse in infirmitorio monachis nigris et de quo alia referuntur, committitur abbati Morimundi. 28 Illorum nomina qui perpetuas eleemosynas generali Capitulo assignaverunt inter illos conscribantur pro quibus die ultimo orationes statuuntur. 29 Abbas Sancti-Prudentii qui non denuntiavit abbati de Buxeto mandatum generalis Capituli, tribus diebus sit in levi culpa, uno eorum in pane et aqua, et quid super hoc factum fuerit, in sequenti Capitulo denuntiare procuret. Abbas de Carrazeto hoc illi denuntiet. 30 Abbas de Accubatia qui non renuntiavit Capitulo generali quid fecerit de abbate Seiciae tribus diebus sit in levi culpa, uno eorum in pane et aqua ; et sequenti Capitulo quid super hoc factum fuerit insinuare procuret. Abbas de Spina hoc ei denuntiet. 31 Abbates Mansiadae et de Aqua bella qui cum recepissent iudices delegatos a Capitulo generali et eorum praetermittentes iudicium in personam quae non est de Ordine, et promiserunt, tribus diebus sint in levi culpa, uno eorum in pane et aqua, et ad praedictos recurrant iudices qui causam pace terminent vel iudicio, quod de cetero non redeat ad Capitulum ; duobus tamen iudicibus addatur tertius nempe abbas Cassaneae. 32 Praecipitur abbati Claraevallis ut in domo Mellifontis in qua multa enormia succrevisse dicuntur, quae corrigenda invenerit tam in capite quam in membris sic emendet quatenus tot et tantarum enormitatum querelae ad Capitulum generale de cetero non perveniant. Similiter et de ceteris domibus Hiberniae et Scotiae patres abbates studeant providere. 33 Abbatibus episcopatus Andegavensis conceditur ut faciant festum S. Mauritii, ita tamen ut conventus laboret. 34 Committitur abbatibus de Straford et de Crokedena ut pro loco et tempore conveniant haeredes Gaufridi filii Petri quondam Iusticiarii Angliae, super 100 libras sterlingorum quas praedictus Gaufridus Capitulo legavit generali, et quid super hoc factum fuerit, in sequenti Capitulo denuntient. 35 Abbas de Monte Ramorum qui nec anno praeterito nec in praesenti venit ad Capitulum cum venire deberet, de quo etiam dicitur quod assidue moratur in infirmitorio et quaedam alia de eo dicuntur, in sequenti Capitulo omni occasione remota veniat Cistercium veniam super hoc petiturus. Interim vero sit extra stallum abbatis et qualibet sexta feria in pane et aqua donec Cistercio se praesentet ; alioquin sciat se depositum. Abbas Saltus Novalis hoc ei denuntiet. 36 Abbas de Bebenhuse in Suevia qui hoc anno non venit ad Capitulum cum venire deberet, sit extra stallum abbatis et omni sexta feria in pane et aqua, donec Cistercio se praesentet veniam super hoc petiturus, et de monachis qui ei expensam denegasse dicuntur, sit in patris abbatis arbitrio. Abbas autem pater hoc ei denuntiet. 37 Abbates de Benedictione-Dei et de Periniaco in Gasconia qui hoc anno non venerunt ad Capitulum cum venire deberent, sint extra stallum abbatis et omni sexta feria in pane et aqua donec Cistercio se praesentent veniam super hoc petituri in sequenti Capitulo. Abbas de Cadonio hoc eis denuntiet. 38 Praecipitur abbati de Bildewas ut inquirat de abbatibus de Hibernia qui eorum deberent venire hoc anno ad Capitulum et non venerunt et iniungat eis ut sint extra stallum abbatis et omni sexta feria in pane et aqua, donec Cistercio se praesentent et in sequenti Capitulo super hoc veniam petant. Abbas de Cumermare hoc eis denuntiet. 39 Idem committitur abbati de Rivaus de abbatibus Scotiae. Abbas de Furnaus hoc illi denuntiet. Uterque eorum id est de Cumermare et de Furnaus quid super hoc fecerint sequenti Capitulo denuntiare procurent. 40 Abbas de Morolorna in Hispaniis qui hoc anno non venit ad Capitulum cum venire deberet, nec recipere voluit duos monachos ab abbate de Carrazeto missos, sit extra stallum abbatis et omni sexta feria sit in pane et aqua donec Cistercio se praesentet et in sequenti Capitulo veniat *responsurus* et veniam super hoc petiturus. Abbas de Spina hoc illi denuntiet et quid super hoc fecerit in sequenti Capitulo insinuare procuret. 41 De abbatissa Bituminis quae ad mandatum Capituli generali noluit reddere corpus comitissae, committitur abbatibus de Alta cumba et Bonae vallis qui et corpus infra terminum competentem reddi faciant et excessum digne corrigere satagant, et quid super hoc fecerint in sequenti Capitulo denuntient. 42 Conceditur abbati de Karz cuius abbatia multum distat ab aliis abbatiis Hungariae ut tribus annis remaneat et quarto veniat ad Capitulum. 43 Auctoritate Capituli generalis praecipitur Magistro de Calatrava ut infra Pentecosten, omni occasione remota, satisfaciat vicecomiti de Fronsac, de quodam equo a quodam milite sibi ut dicitur legato, ita ut praedictus vicecomes de cetero propter praedictum equum Ordinem non vexet vel impediat. Si vero Ordo propter praefatam causam aliquam iacturam incurrerit, a praedicto Magistro restituetur. Abbas Sancti-Petri de Gummer hoc ei denuntiet et tam litteras Capituli generalis quam Morimundensis ad eum deferat, et quid super hoc factum fuerit, sequenti Capitulo diligenter insinuet. 44 Abbates de Alba et de Caesaria qui hoc anno venire debuerunt ad Capitulum et non venerunt, ad petitionem Regis Frederici qui eos ad praesens ad curiam destinavit romanam, excusantur. 45 Imagines et cruces sculptae quae dicuntur esse in domo Sancti-Prudentii, infra Natale Domini amoveantur ; sin autem abbas et prior et cellerarius et sacrista sint omni sexta feria in pane et aqua. Abbas de Carrazeto hoc eis denuntiet. 46 Praecipitur auctoritate Capituli generalis ut controversia de marisco quodam aliquandiu ventilata inter abbatem Sancti-Leonardi et abbatem Bonaevallis ita sopiatur ut domus Bonaevallis in eadem maneat possessione in qua fuit in die in qua ad Ordinem est conversa, et auctoritate eiusdem Capituli ei in perpetuum confirmatur. 47 De abbatiis quae sunt in Graecia et in partibus transmarinis visitandis et earumdem abbatibus creandis, ita statuit Capitulum ut abbas qui ob has causas in partes illas perrexerit, si ad Capitulum venire non poterit, sequenti Capitulo veniam petat. 48 Abbas-Sancti Andreae qui hoc anno propter infirmitatem ad Capitulum venire non potuit, sequenti anno, omni occasione remota, veniat super hoc veniam petiturus. Abbas de Spina hoc ei nuntiet. 49 Abbates Graeciae anno quarto veniant ad Capitulum. Abbates vero de Syria et de Palestina, quinto. 50 Praecipitur ut domus Sancti-Vincentii in territorio Astoricensi quae tantae paupertatis est, ut dicitur, quod vix ad sustentationem duorum monachorum sufficiat, in grangiam redigatur. 51 Abbas Bellae Branchae qui dure se habuit et respondit in visitatione patris sui abbatis, tribus diebus sit in levi culpa, uno eorum in pane et aqua. 52 Retractatio de definitionibus iterum Domino Cistercii et quatuor primis abbatibus committitur, qui discretis viris quos voluerint secum assumptis, usque ad sequens Capitulum corrigere studeant quae viderint corrigenda. 53 Causam quae vertebatur inter domum de Stanleg et domum Belli loci in Anglia, sicut terminata est a iudicibus a Capitulo generali delegatis, scilicet de Wardona, de Voburna et de Dora abbatibus confirmamus, praecipientes ut sicut definitum firmiter teneatur. Abbatibus vero de Kingeseude et de Brueria districte praecipimus ut sententiam istam executioni demandent. Si quid autem dubietatis emerserit, Domino Cisterciensi et abbati Claraevallis relinquatur, et quid super hoc factum fuerit, omni occasione remota, in sequenti Capitulo nuntiare procurent. 54 De abbate Belli loci qui in multis dictis et factis scitur offendisse, arbitrio Domini Cistercii committitur. 55 Querela Willermi de Brukinkam contra abbatem de Woburn, committitur abbatibus de Thama de Bordeleia et de Mitea in Anglia. Abbas de Brueria hoc eis denuntiet. 56 Querela abbatis de Alwastro contra monachos et conversos suos qui eum ad portam eduxerunt violenter, et ei sigillum abstulerunt, committitur abbati Claraevallis qui, auctoritate Capituli generalis, per se vel per vicinos abbates digne corrigat et emendet ; sed et de abbate de Saba committitur eidem, qui conversum suspectum contra patrem abbatem dicitur ad Claramvallem misisse cum sigillo patris abbatis et conspiratoribus consensisse. 57 Querela abbatum de Clarofonte et de Caroloco committitur abbatibus de Claravalle et de Morimundo, auctoritate Capituli generalis terminanda. 58 Querela monialium de Moleisa contra abbatem de Maceriis committitur abbatibus de Fonteneto, de Bruxeria et de Balerna qui personaliter ad locum de quo questio fit accedentes, auctoritate Capituli generalis ordinare satagant prout viderint honestati et utilitati utriusque partis expedire. 59 Querela abbatis de Ripa alta super quadam grangia contra abbatem Locedii, committitur abbatibus de Colomba, de Coronato et de Sancti-Andrea auctoritate Capituli generalis terminanda. 60 Querela abbatum Mansiadae, Bonaevallis et Bonaecumbae Rutenensium, committitur abbatibus de Bullio, et de Grandi silva, et de Obazina, qui causam diligenter inquirant et cognita digne corrigant et emendent in monachis et conversis. Culpam vero abbatum, si quam invenerint, ad Capitulum referant generale. 61 Pro querela comitis Montisfortis mittantur in instanti ad Dominum Narbonensem duo de discretioribus abbates, qui ex parte Capituli generalis ipsum rogent et efficaciter inducant ut pax reformetur inter eos, cum comes praedictus promiserit se libentissime iudicio vel arbitrio Ordinis stare, seu aliorum virorum bonorum. 62 Querela quae vertitur inter abbatem de Alcresta et monachos de Tela, committitur abbatibus de Altacumba et de Roseriis et de Altaripa. 63 Querela abbatis de Karrazeto quam habet adversus abbatem Claraevallis pro domo de Monte Ramorum, committitur abbatibus de Sacramoenia et de Orta et Sancto-Prudentio qui cum abbate de Ursaria et cum iudicibus iisdem in causa ista datis, ab eis iam pridem susceptas si quas habent accipiant, diligenter inquirentes quid de eis factum sit. Si non inveniatur, et auditis allegationibus et testibus iam receptis, et inspectis instrumentis utriusque partis, causam sufficienter instructam, et attestationes tam novas quam antiquas sub sigillis suis inclusas necnon et instrumenta remittere studeant ad audientiam Capituli generalis. 64 Petitio de dispensando cum furibus redeuntibus et ablata restituentibus differtur. Similiter et petitio de suscipiendis mortuis ad sepulturam differtur. 65 Petitio abbatis Clari campi de abbatia nigri Ordinis incorporanda Ordini nostro, committitur abbatibus Sancti-Bernardi et Vallis-Sancti-Petri qui accedentes ad locum, diligenter inquirant utrum locus sit competens, possessiones sufficientes et pacificae, si abbas et monachi loci illius consentiunt, si episcopus loci assensum praebuit et si haec omnia ita se habeant, liceat praedicto abbati eam recipere et Ordini incorporare, et nihilominus quod super hoc factum fuerit in sequenti Capitulo denuntient. 66 Petitio illa de terris nostris dandis colonis saecularibus, et de societate habenda cum saecularibus de animalibus nutriendis, differtur usque ad sequens Capitulum. 67 Petitio Domini Cistercii de domibus alterius Ordinis sub cura sua recipiendis hoc anno admittitur praeterquam de domo Pirario quae ad praesens differtur, quia, ut dicitur, res est litigiosa. 68 Petitio abbatis de Sconaugia de construenda abbatia in Apulia, committitur abbatibus Casemarii et de Fossa nova qui rem diligenter inquirant, et considerent utrum locus idoneus et possessiones sufficientes et pacificae, si consentiat episcopus, et per litteras suas in sequenti Capitulo quod viderint manifestent. Abbas de Casa nova hoc eis denuntiet. 69  Petitio abbatis de Casa nova de incorporanda abbatia nostro Ordini committitur abbatibus Sanctae Mariae de Arrobona et Sanctae-Mariae de Priscina qui locum et possessiones et alia necessaria diligenter inspiciant et sequenti Capitulo quod viderint satagant nuntiare. 70 Petitio Domini Hostiensis de quadam domo quae Ordini nostro incorporanda est, exauditur. 71 Petitio abbatum de Sicilia non exauditur. 72 Petitio comitis Stephani Burgundiae de abbatia construenda committitur abbati Claraevallis. 73 Abbati tamen de Sancto-Spiritu ad suggestionem domini archiepiscopi Cusantini indultum est tempore Concilii a Domino abbate Cistercii, abbatibus Pontiniaci, Claraevallis et Morimundi, eo quod domus eius a Sarracenis nimis oppressa fuit, et exinanita fere usque ad desolationem extremam, ne usque ad quinquennium veniat ad Capitulum generale. 74 Tempore tonsionis, post primam missas celebrentur in locis ubi monachi tondere consueverunt.
1 Auctoritate Capituli generalis statuitur ut quicumque abbas, monachus vel conversus, praeter causas in Usibus allatas, post Completorium locutus fuerit, in crastino sit in pane et aqua. 2 Firmiter inhibetur ne aliquis in Ordine nostro post secundam ablutionem, pro mortuo vel aliquo alio casu celebrare praesumat. Quod autem in Usibus scriptum est corrigatur. 3 Mortui saeculares qui in coemeteriis nostris sepulturam sibi eligunt, si de licentia sacerdotum suorum hoc faciant, recipiantur. 4 Quicumque officialis monachus vel conversus habens proventus aliquos suo officio assignatos non penes se retineat, sed custodi communium depositorum custodiendos committat, et eos de consensu proprii abbatis expendat. De receptis vero et expensis abbati suo vel cui ipse iusserit, in singulis computationibus rationem reddat. Ipsis etiam abbatibus modis omnibus inhibetur ne pro expensis suis habeant proventus vel redditus specialiter assignatos, et quamdiu hoc habuerint, quia species proprietatis est, ab officio altaris se abstineant. 5 Auctoritate Capituli generalis statuitur ne servientes saeculares, tempore Capituli generalis, in quatuor primas domos intrent. Si vero contigerit conversos abbatum venientium ad Capitulum in aliquibus quatuor domorum vel infra infirmari, abbas illius domus illi provideat de converso. Indulgetur etiam ipsis conversis ut interim in stabulis dormiant, et equos suos diligenter custodiant, et ad observationem ordinis interim absolvantur. 6 De pellibus et mantellis conversorum antiqua sententia teneatur. Trangressores vero mantellis careant per annum, et vapulent in Capitulo et sex sextis feriis sint in pane et aqua. 7 Quoniam ex saecularium frequentia claustralium perturbatur tranquillitas, statutum est ut ad claustri ostia duae personae vicissim sedeant qui saeculares ingredi volentes, diligenter studeant amovere et ibidem horas solvant canonicas, uno eorum absente, alius in claustro remaneat, et interim a labore absolvantur. 8 Redditus et eleemosynae collatae ad faciendas pitancias conventibus ad abbatis arbitrium disponantur, et prior non se intromittat de eisdem, et monachi pitancias ex consuetudine non requirant. Monachus vero vel conversus qui pitanciam requisierit, uno die sit in pane et aqua et semel in capitulo verberetur. 9 Quoniam detractionis malum omnem fere religionis virtutem corrumpit, huic morbo cupientes adhibere remedium, statuimus et volumus firmiter observari, ut si quis frater alteri fratri detraxerit aut exprobraverit, si conversus fuerit super hoc comprobatus, sex diebus continuis in terra comedat pane et aqua, et uno tantum pulmento contentus. Si monachus, sex diebus continuis in Capitulo vapulet, et per mensem ultimus omnium habeatur. Qui vero detrahentem vel exprobrantem audierit, si eum proclamare noluerit, donec eum proclamaverit, gradum altaris non ascendat. Qui vero ex consuetudine huic vitio inventus fuerit subiacere, eliminetur a domo propria non reversurus, nisi per Capitulum generale. Qui vero Superiori suo detraxerit vel exprobraverit, gravius puniatur secundum quod in gradum altiorem peccaverit. Prior vero et subprior, quoniam de ipsis potissimum pendet vel pax vel *perturbatio* domus, si abbati suo detraxerint vel exprobraverint, vel contra eum detractionem receperint, eiiciantur de domo propria non reversuri, nisi per Capitulum generale. Tunc autem iudicabuntur recepisse, si maledico non resisterint, in capitulo non proclamaverint coram omnibus, ut ceteri metum habeant. Porro detractionem vel exprobrationem vocamus, cum aliquis in absentem vel praesentem verbum dixerit in quo eius aestimatio vel fama valeat minui vel denigrari ; et ne quis ab hoc vitio se excuset dicens quod non maliciose dixerit, quomodocumque dixerit, nisi ei qui potest corrigere, detractor iudicetur. Si quis autem alicui crimen imposuerit quod probare non poterit, eamdem poenam sustineat quam meruerat accusatus, si de imposito posset crimine comprobari. Abbates vero qui inventi fuerint huius tam pessimi vitii tepidi correctores, vel negligentes executores sententiae Capituli generalis, per patres abbates vel etiam visitatores corripiantur acerrime, vel per generale Capitulum, si ipsorum innotuerit negligentia, graviter puniendi. 10 Item prohibemus omnino ne quis monachus vel conversus praesumat proclamatori signo aut verbo indignationem ostendere, vel sententiam abbatis aut prioris seu eius qui praeest capitulo audeat iudicare vel de eo loqui aut significare extra capitulum, nisi ei qui potest corrigere. Qui vero aliter praesumpserit, sex diebus continuis in capitulo verberetur. Additum est etiam quod monachus qui libellum scripserit vel in medium proiecerit eliminetur a domo propria non reversurus, nisi per generale Capitulum, et sit ultimus omnium, et omni sexta feria sit in pane et aqua usque ad nutum Capituli generalis. 11 Monachus vel conversus qui aliquam personam domus suae apud aliquem per eamdem domum transeuntem diffamaverit, eamdem poenam patiatur, et ut ista definitio monachorum cordibus firmiter inseratur, praeceptum est ut affigatur tabulae quae in armario librorum iugiter dependeat, ut ibi a monachis quotidie videatur. 12 Quoniam vero in quibusdam domibus contra formam Ordinis eliguntur priores, statutum est a Capitulo generali quod abbates sibi priores instituant cum consilio fratrum Deum timentium, quos et quomodo voluerint convocare. 13 De visitationibus faciendis antiqua et communis forma teneatur. 14 De abbatiis quae sunt in Graecia, Livonia, et Norvegia provideant patres abbates ut ad minus in anno tertio visitentur. Abbates autem anno quinto veniant ad Capitulum generale. 15 Statuitur ut abbates Hungariae, Poloniae, Boemiae et Alemanniae, et in aliis quibusdam regionibus, conversos secundum formam Ordinis in equis secum ducant et patres abbates provideant ne in proximo Capitulo gravius super hoc puniantur. 16 Abbas Sancti-Angeli qui remansit infirmus in domo Casemarii, sequenti Capitulo veniat Cistercium super hoc veniam petiturus. Abbas Sambucinae hoc ei denuntiet. 17 Abbatem de Monte Ramorum qui ter vocatus ad Capitulum non venit, et cui denuntiatum est eum esse depositum si non veniret, depositum esse denuntiamus. 18 Abbas Joraevallis qui propter infirmitatem hoc anno non venit ad Capitulum, sequenti anno, omni occasione remota, Cistercium se praesentet, super hoc veniam petiturus. Similiter faciant abbates de Ponte Roberti et de Methmehan. Abbas de Waverleia hoc illis denuntiet. 19 Abbas de Crista per cuius negligentiam abbatia Fullientii, filia sua, hoc anno non fuit visitata, tribus diebus sit in levi culpa, uno eorum in pane et aqua. 20 Abbates de Caudre et de Dundrian, de Welduus et de Sautre qui per litteras se excusaverunt quia hoc anno ad Capitulum, ut dicunt, venire non poterant, sequenti anno, modis omnibus, ad Capitulum veniant, super hoc veniam petituri. Abbas de Ruffort qui pro infirmitate sua per litteras se excusavit, similiter faciat. Abbas de Kirkestalle hoc illis denuntiet. 21 Abbas de Bilduas qui pro infirmitate sua per litteras se excusavit, sequenti anno veniat ad Capitulum, super hoc veniam petiturus. Abbas de Giredonia hoc illi denuntiet. 22 Abbas de Monte S.-Mariae in Hungaria, cui pro novitate et paupertate parcitur ad praesens, anno sequenti veniat ad Capitulum super hoc veniam petiturus. Abbas Sanctae-Crucis hoc illi denuntiet. 23 Abbas de Vallas qui per litteras regis Bohemiae propter urgens negotium quod ei iniunctum est excusatur, modis omnibus in sequenti anno veniat super hoc veniam petiturus, et si non venerit, ex tunc omni sexta feria sit in pane et aqua et extra stallum abbatis donec Cistercio se praesentet. Abbas de Lanchem hoc ei denuntiet. 24 Abbates de Stanforda et de Crochedena quibus iniunctum fuit ex parte Capituli, ut convenirent haeredem Galfridi, filii Petri, de 100 libris sterlingorum, quos Galfridus, filius Petri, legavit Capitulo generali, et quid inde fecissent Capitulo denuntiarent, et non denuntiaverunt, sex diebus sint in levi culpa, duobus eorum in pane et aqua, et iterum eisdem committitur, et quid inde fecerint sequenti Capitulo denuntient. Abbas de Waverleia hoc illis denuntiet. 25 Quatuor abbates scilicet de Valle salutis, de Valle Dei, de Benedictione et de B[eat]itudine, qui perturbationi quae facta est in domo de Ieriponte contra visitatores interfuerunt et assensum praebuerunt, infra hos quadraginta dies extra stallum abbatis maneant. De abbate tamen de Beatitudine qui dum prior esset Mellifontis hominem, ut dicitur, in cippo posuit qui et ibi mortuus est, abbati Claraevallis committitur qui omnem diligentiam et industriam adhibeat ut domus Mellifontis tam in spiritualibus quam in temporalibus corrigetur et ordinetur. 26 De abbate de Misericordia in cuius grangia, ut dicitur, mulieres intrant et ibi panem faciunt, committitur abbatibus de Bausades et de Stella, qui rei veritatem diligenter inquirant, et quae corrigenda invenerint, studeant emendare. 27 Abbas de Boeris in cuius domo campanile contra formam Ordinis et institutum factum est, infra sequens Capitulum iubeat illud diruere penitus. 28 Abbates qui tenentur reddere pecuniam expensarum Concilii anni praeteriti, non recedant a Divione donec inde satisfecerint. Qui vero non sunt ituri Divionem, in Cistercio ipsam pecuniam reddant in praesenti, alioquin veniant Divionem non recessuri inde donec dictam pecuniam plenarie persolverint. Qui vero huius sententiae transgressores fuerint, sint extra stallum abbatis et omni sexta feria in pane et aqua, donec praedicta pecunia plenarie persolvatur, et ipsi nihilominus sequenti anno veniant ad Capitulum super hoc veniam petituri. Illis vero qui praesenti Capitulo non intersunt, praesentes abbates intimare procurent, quatenus supradictam pecuniam infra proximum Pascha patribus suis abbatibus plenarie reddant, vel apud Firmitatem, vel Pontiniacum vel Claramvallem aut Morimundum quantocius deferendam. 29 Abbati de Portu S.-Mariae firmiter inhibetur ne parochianos episcopi Frennensis sine licentia ipsius episcopi vel sacerdotum ad sepulturam recipere praesumat. 30 De abbate de Tinterna de quo dicitur quod post Completorium locutus fuerit et etiam cum episcopo et monachis suis solemniter biberit, et quod iuxta portam grangiae mulieres habitent, et etiam in grangia laborent, committitur abbatibus de Dora et de Bordesleya, qui rei veritatem diligenter inquirant, et si ita invenerint, ut in sequenti Capitulo veniat super hoc veniam petiturus illi denuntiet ; litteras etiam suas rei veritatem continentes nobis praesentet. Abbas de Kingeseude hoc eis denuntiet. 31 De abbatibus de Dora et Tinterna in quorum abbatiis, ut dicitur, triparti vel quadriparti voce, more saecularium canitur, committitur abbatibus de Neth et de Flesleya, qui ad praedicta loca personaliter accedentes, rei veritate diligenter exquisita, quae viderint emendanda diligenter corrigant et quid inde fecerint, in sequenti Capitulo denuntient. 32 Abbas Aquae bellae qui non punivit conversos qui intraverunt pascua abbatis Mansiadae, tribus diebus sit in levi culpa, uno eorum in pane et aqua, et dictos conversos digne puniat et qualiter eos punierit sequenti anno denuntiet Capitulo generali. 33 Abbas de Mataplana qui hoc anno venire debebat ad Capitulum et non venit, ad preces reginae Castellae excusatur, sequenti tamen anno veniat ad Capitulum super hoc veniam petiturus. Abbas de Morelora hoc ei denuntiet. 34 Abbas Aquae bellae qui nimis tarde misit litteras suas de filia sua visitanda, et ita per eius negligentiam non fuit visitata, tribus diebus sit in levi culpa, uno eorum in pane et aqua. 35 Abbas de Franeia qui patre suo inconsulto et absente cessit, restituatur, et pro inordinata cessione sit tribus diebus in levi culpa, uno eorum in pane et aqua. Pater abbas restituat eum et denuntiet ei poenam impositam a Capitulo generali. 36 Abbas Sancti-Albini qui hoc anno non venit ad Capitulum cum venire debuisset, sit extra stallum abbatis, et omni sexta feria in pane et aqua, donec Cistercio se praesentet et anno sequenti veniat ad Capitulum super hoc veniam petiturus. Abbas de Eleemosyna hoc ei denuntiet. 37 Abbas de Ferraria et de Rivo sicco in Hispaniis qui hoc anno non venerunt ad Capitulum cum venire deberent, poenam similem patiantur. Abbas de Sancto-Prudentio hoc illis denuntiet. 38 De abbate de Lysa qui dicitur inordinate promovisse filium suum abbatem de Tuta insula, et de ipso abbate de Tuta insula qui contra patrem abbatem dicitur aliqua procurasse, committitur abbatibus de Asylo et de Guedeija, qui culpas eorum diligenter inquirant, et eorum culpas sequenti Capitulo studeant nuntiare. Abbas de Herivado hoc eis denuntiet. 39 Abbas de Campo qui non venit ad Capitulum cum venire deberet, ad petitionem Domini Cistercii et abbatis Morimundi, excusatur, ita tamen quod anno sequenti veniat ad Capitulum super hoc veniam petiturus. Abbas de Bergis hoc ei denuntiet. 40 De abbate Sancti-Prudentii qui monachum infirmum per violentiam a parentibus, ut asserit, asportatum, per duos menses non requisivit, sed eum in saeculo mori permisit, committitur abbatibus de Buxeto et de Ferraria. Abbas de Orta hoc eis denuntiet et quid super hoc factum fuerit, sequenti Capitulo denuntiet. 41 De abbatia de Franeya in qua omnes fere dicuntur esse proprietarii, committitur abbatibus de Gratia Dei et de Stella, qui hoc diligenter inquirant, et auctoritate Capituli generalis digne corrigant quae invenerint corrigenda, et quid inde fecerint sequenti Capitulo denuntient. 42 Abbas Sancti-Marcelli qui debuit hoc anno venire ad Capitulum et non venit, poenam sustineat super hoc a Capitulo constitutam, scilicet ut omni sexta feria sit in pane et aqua et extra stallum abbatis donec Cistercio se praesentet. Abbas de Garda Dei hoc ei denuntiet. 43 De abbatibus de Boxelée, de Stanlée, Wiltissire, et de Miravalle et de Comir, qui dicuntur contra formam Ordinis monachos remisisse sibi missos, et de abbate de Comir qui, ut dicitur, contra formam Ordinis conversum remisit abbati de Margan, committitur abbati de Wauerlée qui hoc diligenter inquirat, et si dictos abbates super hoc culpabiles invenerit, auctoritate Capituli iniungat eis ut sint sex diebus in levi culpa, duobus eorum in pane et aqua. 44 De abbatibus de Septia et de S.-Petro de Aquilis in Hispania, qui apud Maius-monasterium hospitati non erant contenti sepiis, ovis et halecibus quae eis sunt apposita, sed sicut dicitur, conversi eorum petebant aquam ad abluendas manus tanquam sepiae foeterent, et abbates in crastino fecerunt emi bonos pisces in burgo, et dixerunt hospitali ut eos pararet sibi, quod ille noluit facere, nisi redderet ei nummos, sed dedit eis panem et vinum ea ratione ut longe ab abbatia comederent sicut promittebant ; qui statim egressi comederunt in villa ad portam ubi nullus monachus comedere solet, praeceptum est a Capitulo generali ut dicti abbates in praedicto monasterio uno die sint in pane et aqua, et conversi eorum ab abbatia quae dicitur Eleemosyna ad praedictum monasterium pedites eant, ibidem in capitulo verberandi ad illius nutum qui in ipso capitulo praesidebit ; et tam abbates quam conversi per annum unum a piscibus abstineant, nisi grandis necessitas vel evidens infirmitas exegerit aliquam dispensationem, et ipsi abbates tribus diebus sint in levi culpa, uno eorum in pane et aqua. Iniunctum est etiam abbati de Oratorio ut praedictos abbates et conversos ad praedictum monasterium ducat et hanc definitionem in capitulo legi faciat. 45 De abbatia monachorum nigrorum in Frisia quae petit incorporari Ordini, committitur abbatibus Vallis S.-Petri et Floridi campi, qui accedentes ad locum diligenter considerent commoditates et alia quae sunt necessaria ad abbatiam construendam et faciant quod viderint expedire, auctoritate Capituli generalis. 46 Prior de Bevenhuse qui cum esset cellerarius eiusdem domus et nollet administrare expensas abbati suo ad veniendum ad Capitulum, qualibet sexta feria per annum sit in pane et aqua, nisi gravis infirmitas vel grandis solemnitas impedierit, et nisi se humiliaverit deponatur. Abbas de Sconaugia hoc ei denuntiet. 47 De monachis et conversis de Alavastro qui propter conspirationem factam contra abbatem suum ad portam Claraevallis missis, pro quibus rogat rex Suessiae et archiepiscopus Daciae, abbatis Claraevallis arbitrio committitur. 48 Causa de conspiratione proposita contra abbatem S.-Joannis de Thoraca, et quosdam monachos eiusdem domus qui, ut dicitur, ei contra visitatores adhaerent in signum defensionis manus suas, ut dicitur, in Capitulo levaverunt, abbati Claraevallis committitur, qui per se vel per alias idoneas personas tantum excessum, tam in capite quam in membris satagant emendare. Abbas vero de Oia qui in visitatione illa proponenda non audebat proponere, sicut ipse in Capitulo confessus est, tribus diebus sit in levi culpa, uno eorum in pane et aqua. 49 Corpus monachi de Monte petroso qui extra sepulturam ponitur canonicam, in continenti in coemeterio sepeliatur. Illi vero quorum consilio factum est ad nutum patris abbatis durius puniantur, et quid inde factum fuerit, in sequenti Capitulo denuntiet. 50 De monachis de Lanouua qui elegerunt unam personam in abbatem contra formam Ordinis committitur abbati Pontiniacensi. Abbas quidem de Ioiaco in sequenti Capitulo veniat super hoc veniam petiturus. 51 Causa quae vertitur inter abbatem de Macenaria et abbatem Vallis bonae de pecunia cuiusdam fugitivi, committitur abbatibus de Orta et de Spina. Abbas de Orta abbati de Spina hoc denuntiet. 52 De monacho Claraevallis qui missus est in Daciam et gessit se pro visitatore cum non esset, et de quo dicitur quod diffamavit abbatem Hermandi, committitur abbati Claraevallis qui rei veritate diligenter inquisita, sicut viderit expedire satagat emendare. 53 Magistro de Calatrava scribatur auctoritate Capituli generalis ut restituat vice comiti equum quem dicitur habuisse, usque ad proximum Pascha. Abbas de Valbona litteras Capituli ad eum deferat vel deferri faciat. 54 De definitionibus retractandis quod iam inceptum est per eos quibus iniunctum fuit, perficiatur. 55 Querela abbatis S.-Trinitatis in Calabria contra abbatem Aquae formosae super detentione quarumdam rerum, committitur abbatibus de Curatio, de Sagittario, qui eam pace vel iudicio terminent, et sequenti anno quid de ipsa factum fuerit, certificent Capitulum generale. Abbas de Sambucina hoc eis denuntiet, et ex parte Capituli supplicet Domino archiepiscopo Gusentino ut ad dictam querelam pace vel iudicio terminandam velit interponere preces suas. 56 Festum S. Martialis in episcopatu Lemovicensi, sicut de uno confessore uniformiter fiat in crastino octavae S. Joannis-Baptistae. 57 Querela quae vertitur inter abbatem de Accubatia et fratres Ebracenses committitur abbatibus de Ursaria, de Salceda et de Orta qui eam pace vel iudicio terminent infra Capitulum generale, et quid de ipsa factum fuerit, sequenti anno studeant nuntiare. 58 Querela abbatis de Karrezeto quam habet adversus abbatem Claraevallis pro domo de Monte Ramorum, iterum committitur abbatibus de Sacramoenia, de Orta et de S. Prudentio qui de abbate de Ursaria et cum iudicibus eius olim in causa ista datis, attestationes ab eis iam pridem susceptas, si quas habent, accipiant diligenter inquirentes quid de eis factum sit. Si non invenerint, et auditis allegationibus, testibusque receptis et inspectis instrumentis utriusque partis causam sufficienter instructam et attestationes tam novas quam antiquas sub sigillis suis inclusas, necnon et instrumenta remittere studeant ad audientiam Capituli generalis ; et quia in executione huius commissionis anno praeterito negligentes fuerunt, tribus diebus sint in levi culpa, uno eorum in pane et aqua. 59 Querela abbatum de Ursaria et de Melone committitur abbatibus de Oia, de Armentaria et de Superaddo ab eis pace vel iudicio terminanda, qui etiam anno sequenti nuntient Capitulo generali quid factum fuerit de eadem. 60 Querela abbatis S. Leonardi contra abbatem Gratiae Dei committitur abbatibus de Columna, de Morellio et de Ré. 61 Querela abbatum de S. Agatha et de Valle S. Lamberti de vicinitate loci, committitur abbatibus de Camberona, de Villari et de Alna, qui auctoritate Capituli ordinent prout viderint expedire. 62 Querela W. de Comer contra abbatem Fontis Danielis committitur abbatibus de Savigniaco, de Tironello et Campania qui, auctoritate Capituli generalis eam determinent, si miles dare noluerit cautionem, stabit iuri. 63 Querela abbatum de Gondeio et de Villalonga committitur abbatibus de Fonte frigido et de Vallemagna et de Borbona qui eam pace vel iudicio terminent et quid inde fecerint certificent sequens Capitulum generale. 64 Petitio Domini Cistercii de retractanda sententia qua dictum est ut quindecim diebus ante Capitulum non morentur abbates apud Cistercium ultra duos dies, exauditur, et de libro deleatur. 65 Petitio conventus Casemarii super anniversario Domini archiepiscopi Reginae et fratris Renerii faciendo exauditur. 66 Petitio abbatis S.-Agathae de mittendo Romam pro negotiis domus suae exauditur. 67 Petitio nobilis viri J. militis de Mouili in Wallia de facienda abbatia admittitur, ita quod possessiones et alia mobilia quae promisit se daturum compleat et persolvat. Abbati Morimundi committitur ut mittat viros discretos qui rem diligenter inquirant et proximo Capitulo quod ab ipsis audierint studeat nuntiare. 68 Petitio Capituli de habenda societate cum saecularibus usque ad correctionem definitionum differtur. 69 Petitio Domini archiepiscopi Coloniensis sic exauditur scilicet ut festum XI virginum cum duodecim lectionibus in domibus Ordinis nostri in provincia sua tantum celebretur. 70 Petitio Domini Patriarchae Constantinopolitani de abbatia de Monte S.-Gregorii Ordini nostro incorporanda, et abbati S. Thomae in Venetiis supponenda exauditur, ita tamen si dicto abbati visum fuerit expedire. 71 Petitio Pontiniaci et Claraevallis abbatum ut pro comite Ioviniaci et multis aliis benefactoribus Ordinis ab unoquoque sacerdote Ordinis una missa de Spiritu Sancto et alia pro defunctis celebretur, exauditur. 72 Petitio abbatis Longi pontis de solemnitate sanctorum Crispini et Crispiniani cum XII lectionibus in domo Longi pontis tantum facienda, exauditur. 73 Petitio ducis Brabantiae de abbate de Villari secum ducendo ad partes transmarinas admittitur, ita quod voluntati dicti abbatis relinquitur utrum cum ipso voluerit transfretare. 74 Petitio episcoporum Poloniae de festivitatibus sanctorum Alberti et Venerelais illius gentis apostolorum admittitur ut scilicet omnis domus Ordinis in illa regione cum XII lectionibus celebrent festum eorumdem. 75 Abbas Clari loci qui ter inobediens extitit Capitulo generali, et sub interdicto Capituli celebravit, eo quod corpus Ducis contra inhibitionem retinere praesumpsisset, et adhuc retinet, deponitur in instanti. Prior autem et subprior et ceteri officiales, si corpus non reportaverint ad tutum locum bona fide, eliminentur a domo propria numquam in perpetuum reversuri, et domus subiaceat interdicto donec corpus fuerit reportatum. Si autem obedientes fuerint, exequendo mandatum Capituli, licebit eis remanere in domo propria ad arbitrium patris abbatis puniendis. 76 Quia in tabula in qua notantur nomina abbatiarum videtur esse discordia de tempore abbatiarum, volumus ut nova et certa tabula fiat. Visitatores autem super hoc diligenter inquirant, et in sequenti Capitulo certitudinem reddant cantori Cisterciensi. 77 Abbas de Falera qui per quinquennium non venit ad Capitulum nec etiam adhuc benedictionem accepit, et maxime qui domum suam, ignorante patre abbate, nititur subtrahere, et alii abbatiae quam matri adiicere, auctoritate Capituli generalis in consequenti deponitur. 78 Abbas Mellifontis qui Visitatores irreverenter repulit, et qui multa enormia in domo sua sustinuit diutius et non correxit, et qui portas violenter clausas per multitudinem conversorum visitatoribus egressum prohibuit, et qui filium abbatem de quo multa turpia et enormia dicta sunt, cum correxisse debuisset, diu sustinuit, deponitur in instanti. 79 Abbas de Ieriponte qui, cum quatuor aliis abbatibus, tertia die visitationis a patre abbate vocatus ad omnimodam contumaciam, inobedientiam et turbationem contra visitatores et patrem abbatem devenit, et quia totum conventum concitavit, deponitur in instanti. 80 Abbas de Lanouua, qui praedecessorem suum apud religiosos et saeculares pessime diffamavit, et eum usque ad cessionem persecutus est, quia ab abbatiam, ut dicitur, aspiravit, et contra prohibitionem patris abbatis in abbatem electus est, deponitur in instanti. 81 Abbas de Scarliis qui abbatem de Reigniaco nisus est supplantare de possessione quadam quam emerat, et qui prohibitus est a Cisterciensi et Claraevallensi, et triginta fere aliis abbatibus per definitivam sententiam ne impediret Reigniacensem super possessione praedicta, qui tot et tantorum patrum prohibitioni honorem non detulit, sed nihilominus prohibitione contempta, censum vero domino reddidit, et possessionem praedictam in quantum potuit perturbavit, deponitur in continenti. Chartas vero, si quas habet, Cisterciensi reddet. 82 Abbas S.-Leonardi qui se pro abbate gessit, cum non esset abbas, patri abbati reddat sigillum in instanti. 83 Abbas de Strataflorida qui praeter conscientiam abbatum, nomine ipsorum, cardinali scripsit, deponitur in instanti. Priores vero qui ad illum diem fuerunt, ab officiis suis amoveantur et ad domos alias emittantur. Pater vero abbas, cui iniunctum est a Legato ut secundum formam Ordinis puniret eum, et non punivit, similiter deponitur in instanti. 84 Item monachus vel conversus qui suggesserit alicui seculari ut eleemosynas quas dare voluerit abbatiae det conventui specialiter ad pitanciam faciendam, per totum annum careat pitancia, nisi fuerit infirmus vel minutus. 85 Item monachus vel conversus qui scienter in mensa silentium fregerit, ipsa die sit in pane et aqua et in proximo capitulo verberetur.
1 Omni die, finito Capitulo incipiat cantor Responsorium : *Aspice Domine*, sub mediocri voce eundo in oratorium usque ante altare, sicut itur in sexta feria ad VII psalmos. Finito Responsorio dicatur versus cum *Gloria* et repetitione Responsorii ; et post incipiat cantor *Salve Regina* sub mediocri voce ; quam cum inceperit, omnes veniam petant et sic maneant usque ad *misericordiae*, et tunc surgant fratres donec tota finiatur. Qua finita, dicat qui tenet conventum : *Ora pro nobis sancta Dei Genitrix*, conventu petente veniam et prono existente, donec ille collectas stando dixerit : *Adsit nobis* et *Concede nos*, quae non praemisso *Dominus vobiscum* dicentur et *per Christum Dominum nostrum* finientur. Missa quoque de Spiritu Sancto ab unoquoque sacerdote semel in hebdomada celebretur, pro qua clerici VII psalmos persolvant, et omnibus sextis feriis conventus disciplinas accipiant. Qui autem accipere non voluerint, VII psalmos pro disciplina persolvant. 2 Mandato Domini Papae de facienda solemnitate SS. Martyrum Ioannis et Pauli obeditur, ita quod fiat de eis lectiones et responsoria sicut de SS. Fabiano et Sebastiano. Missa vero quae in nostris Gradalibus de eis proprie notatur, cum collecta dicatur, evangelium quidem mutetur et dicatur : *Descendens Jesus de monte.* In letania vero post S. Thomam coniunctim nominentur. 3 De S. Guillelmo fiat sicut de S. Nicholao cum duabus missis. Festum autem fiat IV° Idus Ianuarii. 4 Abbatiae monialium de cetero non construantur infra VI leucas a nostris abbatiis, et infra se habeant distantiam X leucarum, et recipiant se alterutras sicut monachi facere consueverunt. Indulgetur etiam eis ut festum XI M virginum celebrent cum XII lectionibus. 5 Praecipitur ut omnis varietas pavimentorum de ecclesiis nostris intra sequens Capitulum amoveantur, ab eo tempore abbas in cuius domo istud emendatum non fuerit, ad Capitulum generale veniat super hoc veniam petiturus. 6 Monachi egredientes de Ordine, si celebrent in saeculo, cum reversi fuerint et recepti, non celebrent, nisi de licentia Capituli generalis. 7 Sententia de adducendis equis ad Capitulum generale, sicut in quinta Distinctione VI° Capitulo continetur, firmiter teneatur. Qui vero eam transgressus fuerit, veniam petat in Capitulo generali, ad arbitrium Capituli puniendus, vel ab eo qui cognoverit proclametur. 8 Praecipitur omnibus abbatibus ut abbatiarum suarum tam nomina quam aetates nec non et kalendas in sequenti Capitulo cantori Cistercii studeant declarare. Patres vero abbates qui praesentes sunt studeant hoc filiis suis absentibus in invicem prout melius potuerint indicare. 9 Abbas vel monachus Ordinis nostri, si in episcopum eligatur, numquam consentiat sine consensu abbatis sui et Cisterciensis, nisi forte a Domino Papa cogatur. Qui vero aliter egerit, a societate Ordinis noverit se amotum. Similiter qui contra hanc sententiam iam episcopatus receperunt, a societate Ordinis noverint se amotos, donec Cistercio se praesentent. 10 Novitius qui ea die qua egreditur regreditur, nihil perdit de ordine suo. 11 Districte inhibetur abbatibus ne novitiorum professionem recipiant infra annum probationis. Qui autem receperit, omni sexta feria sit in pane et aqua et extra stallum abbatis, donec generali Capitulo se praesentet super hoc veniam petiturus. 12 Inhibetur districtius ne abbatibus celebrantibus tapetia supponantur, et si alicubi de cetero praesumptum fuerit, monachi qui supposuerint, et abbas qui supra celebraverit, tribus diebus sint in levi culpa, uno eorum in pane et aqua. 13 Nullus abbas de cetero habeat duo sigilla, et quamdiu habuerit, omni quarta et sexta feria sit in pane et aqua. 14 Praecipitur ut Duci Burgundiae per totum Ordinem sicut eidem dudum concessum fuerit, plenarium servitium reddatur. 15 Conversi venientes ad domos Ordinis nostri qui nolunt dicere ordinem suum refectorario requirenti, sedeant ubi refectorarius voluerit, et non apponatur nisi panis et aqua. 16 Prohibetur abbatibus ne ea die qua ingrediuntur infirmitorium, egrediantur. 17 Unusquisque conventus Ordinis qui proprium sigillum habet, frangat, et quamdiu habuerit, omni quarta et sexta feria sit in pane et aqua. 18 Abbates Hyberniae qui non venerunt ad Capitulum cum venire deberent, omni sexta feria sint in pane et aqua et extra stallum abbatis donec Cistercio se praesentent. Patres abbates hoc eis denuntient. 19 De abbate Grandis sylvae qui quasdam litteras cuidam abbati infra Tholosam missas, quae devenerunt ad manus Domini Cistercii, ipsi Cisterciensi subripuit et eas decerpsit, de quo etiam per litteras suas generali Capitulo directas Dominus Bernardus Cardinalis multa conqueritur, committitur Claraevallensi. 20 Abbas de Roseriis qui comiti Stephano reddidit pecuniam cuiusdam sui servientis sine eius assensu, sex diebus sit in levi culpa, uno eorum in pane et aqua. 21 Abbatibus Trium Fontium et de Alba ripa et de Monasterio in Argona praecipitur a Capitulo generali ut accedentes ad abbatiam de Claro loco, diligenter inquirant a conventu iuramento ab eis corporaliter praestito, de corpore Ducis Lotharingiae, si vere translatum sit ad domum D’ esturneburne iuxta mandatum Capituli generalis. Quod si vere translatum invenerint, hoc ipsum sequenti Capitulo generali studeant nuntiare. Prior autem et cellerarius qui, ut dicitur, Duci et Ducissae dixerunt adhuc penes se dicti Ducis corpus se habere in dehonestationem et scandalum totius Ordinis, si eos hoc dixisse constiterit, mittantur Cistercium ad arbitrium Cisterciensis puniendi. Porro si ex iuramento conventus constiterit adhuc ibi corpus detineri, omnes illi de quorum consilio factum fuerit, mittantur Cistercium ad arbitrium Cisterciensis similiter puniendi. 22 De abbatia de Alta crista quae valde adnihilata est, committitur abbati Claraevallis. 23 Abbas Theoloci qui fecit ministrari carnes canonicis saecularibus in loco non competenti, sex diebus sit in levi culpa, duobus eorum in pane et aqua. Conversus vero qui in grangia monacho nigro carnes ministravit, omni sexta feria sit in pane et aqua et ultimus per annum, et singulis capitulis quibus interfuerit, verberetur. 24 Abbas Bellae perticae qui in via Capituli dixit comitem Raymundum Tholosanum et filium eius orthodoxos esse, sex diebus continuis sit in levi culpa, duobus eorum in pane et aqua, et de cetero tam ipse quam alii caveant sibi a tali verbo ne sibi deterius aliquid contingat. 25 De abbate de Fresneta qui anno praeterito venire debuit ad Capitulum et non venit, nec renuntiatum est Capitulo si poenitentiam sibi iniunctam fecerit nec etiam hoc anno venit, licet a patre abbate iussus, tribus diebus sit in levi culpa uno eorum in pane et aqua. Sequenti vero anno modis omnibus veniat super hoc veniam petiturus. Pater abbas hoc ei denuntiet. 26 Abbas de Bitikiam qui hoc anno non venit ad Capitulum cum venire deberet, nec sufficienter se excusavit, qualibet sexta feria sit in pane et aqua et extra stallum abbatis donec Cistercio se praesentet super hoc sequenti Capitulo veniam petiturus. Abbas de Begar hoc ei denuntiet. 27 Abbas de Alneto qui noluit recipere monachum abbatis de Claro maresco, licet ei mandaverit quod satisfaceret ei de vestibus, tribus diebus sit in levi culpa, uno eorum in pane et aqua. 28 Abbati de Gonaria conceditur ut de licentia episcopi sui possit baptizare Sarracenos. 29 De abbate Locedii qui monachum qui sponte cesserat nec una nocte voluit in hospitio recipere, committitur abbati de Firmitate, qui rei veritatem diligenter inquirat, et si ita factum esse repererit, ex parte Capituli generalis iniungat ut tribus diebus sit in levi culpa, uno eorum in pane et aqua, et sequenti Capitulo super hoc veniam petat. 30 De Galtero quondam abbate Beilandae, praecipitur ut mittatur ad Claramvallem, ad arbitrium Claraevallensis puniendus, et tam ille quam monachi qui cum eo exierunt, sententiae conspiratorum subiaceant. 31 Abbas de Bello loco qui commodavit conversum suum Falconi militi, qui postea factus est custos castri eiusdem Falconis, sex diebus sit in levi culpa, duobus eorum in pane et aqua, et conversus ille statim revocetur. 32 Abbas de Briestella qui abbati de Vacellis remisit conversum suum laborantem quartana, ut dicit, licet abbas de Vacellis multos annos tenuisset conversum eius, tribus diebus sit in levi culpa, uno eorum in pane et aqua. 33 Abbas de Lakuein qui visitans filiam suam, reliquit in scriptis suis ut non posset filius eius quatuor officiales suos deponere sine eius assensu, per quadraginta dies sit extra stallum abbatis, et sex diebus in levi culpa, duobus eorum in pane et aqua. 34 Praecipitur a Capitulo generali ut in coemeterio corpus monachi de Monte petroso sepeliatur infra festivitatem Omnium Sanctorum, et abbas qui mandatum Capituli neglexit exequi sex diebus sit in levi culpa, duobus eorum in pane et aqua, et si ultra distulerit sepelire, omni sexta feria sit in pane et aqua et extra stallum abbatis, donec sepultum sit corpus eius. 35 Praecipitur ex parte Capituli generalis abbatibus de Bethania, de Domo Dei et de Callovio ut ad partes Albigensium accedant, et abbates et monachos vel conversos quos invenerint puniendos, districte punient et castigent. Garinum vero monachum qui a Tholosanis missus in Pictaviam ad conducendos stipendiarios cum eorum litteris est deprehensus et duos monachos Borbonae, qui pro comite Fuxensi et pro Appamiarum proditoribus appellaverunt, mittant Cistercium, ad Cisterciensis abbatis arbitrium puniendos. Praecipitur autem abbatibus de terra illa ut eis provideant, quamdiu ibi fuerint in securo conductu et aliis necessariis competenter. 36 Auctoritate Capituli generalis praecipitur ut ossa abbatum de Locedio quae extra capitulum sepulta sunt, infra Pascha in capitulum reducantur ; nec luminaria de cetero super sepulcra eorum ardeant. 37 Praecipitur abbatibus de Eurebac et de Novo Castro et de Valle uterina ut haeredes comitis Villosi moneant et inducant quatenus ecclesiae Sancti-Simeonis in Treveri satisfaciant. Quod si facere noluerint, corpus praefati comitis apud Otteburg sepultum sine dilatione extumulari faciant, et quid inde factum fuerit, sequenti Capitulo studeant nuntiare. 38 Praecipitur ex parte Capituli generalis ut abbates de Alba domo et de Beldewas personaliter accedant ad Madocium filium Grifini et diligenter inquirant utrum legitima sit possessio quam contulit domui de Valle crucis, et quid invenerint, sequenti Capitulo diligenter studeant nuntiare. 39 Praecipitur ex parte Capituli generalis Magistro de Calatrava ut vicecomiti de Frenac, de equo pro quo eidem Magistro pluries Capitulum scripserat, infra Pascha proximum satisfaciat. Quod si non fecerit qualibet sexta feria abhinc usque dum satisfactum fuerit sit in pane et aqua. Abbas de Sacramoenia hoc illi denuntiet et quid inde fecerit sequenti Capitulo satagat nuntiare. 40 Prior de Outrebrouruc de quo dicitur quod conductum negavit abbatibus sex diebus sit in levi culpa, duobus eorum in pane et aqua et de cetero caveat sibi ipse et alii officiales illius domus ne nimia inhumanitate et duritia de qua conqueruntur multi notabiles inveniantur. 41 Monachi et conversi mercatores in civitate Londoniensi moram ultra tres dies facientes abstineant a piscibus nec in domo de Straforda ultra tres dies commorentur. 42 Monachi et conversi de Monte fero qui abbati suo volenti venire ad Capitulum abstulerunt equitaturam, sententiae conspiratorum per omnia subiaceant. Praecipitur patri abbati ut eos coerceat qui volunt se subducere Ordini ; quod si per se non possit, adhibeat brachium saeculare. 43 De monachis fugitivis qui dicuntur moram facere in civitate Bremensi et violenter occupaverunt domum legatam domui de Luca, scribatur episcopo et capitulo Bremensi ut eos expellant et eis habitum Ordinis auferant, quem sibi in dehonestationem Ordinis usurpaverunt. Abbas de Lucca litteras portet. 44 Monachus Montis frigidi, Arnaudus, qui opposuit se in Curia romana nuntiis comitissae Montisfortis revocetur et ei per abbatem Casemarii nuntietur ut infra Nativitatem Domini Cistercio se praesentet. 45 Conventui Superaddi districte praecipitur ut sigillum proprium, quod habere dicitur, si habet confringat, et quicumque conventus, vel ille vel alius, quamdiu sigillum proprium habuerit, omni quarta et sexta feria sint in pane et aqua. 46 Monachus qui in grangia Vallis lucentis oblationes mulierum recepit, et conversi qui in eadem grangia mulieribus cibaria ministraverunt, omni sexta feria per annum abstineant a vino, nisi gravis infirmitas impedierit, et ultimi sint in Ordine. 47 Monachus Fusniensis qui in sermone suo abbatem suum notare praesumpsit, emittatur Villarium ubi ultimus sit in ordine, vel ad arbitrium Claraevallensis reversurus. 48 Monachi et conversi de Sturmer qui debuerunt ministrare abbatibus venientibus ad Capitulum generale, et conversis abbatum vocando eos leccatores et negaverunt eis necessaria, mittantur pedites Claremvallem ad arbitrium Claraevallensis puniendi. 49 Causa quae vertitur inter abbatem de Macennaria et abbatem Vallis bonae de pecunia *cuiusdam* fugitivi, committitur abbatibus de Orta et de Spina, qui diligenter inquirant de monachatu illius et in locis illis in quibus conversatus est, et quantum de rebus illius unusquisque dictorum abbatum perceperit, et quid de hoc fecerint sequenti Capitulo generali renuntient. Abbas de Accubatia hoc eis denuntiet et ipse quid de hoc cognoverit, in praesenti certificet Capitulum generale. 50 Causa Hyberniensum super distributione lanae, quae fit singulis annis tam monachis quam conversis et super aliis exordinationibus de quibus notantur, committitur abbati Claraevallensi. 51 De milite qui vult emere grangiam de Camberon ad faciendam abbatiam, committitur abbatibus de Vacellis, de Boeriis et de Laude, qui locum considerent, et quid inde factum fuerit, renuntient sequenti Capitulo generali, et quod utile fuerit domui et honestum Ordini exequantur. 52 Retractatio definitionum iterum committitur eisdem. 53 De campanili de Boëriis abbatibus Igniaci et Longipontis committitur ; abbas vero de Boëriis qui praeceptum Capituli generalis transgressus est, tribus diebus sit in levi culpa, uno eorum in pane et aqua. Abbates quidem praedicti diligenter intendant ut superflua resecentur. 54 Querela abbatis Sanctae-Trinitatis in Calabria contra abbatem Aquae formosae super detentione quarumdam rerum iterum committitur abbatibus de Curatio et de Sagittario qui eam pace vel iudicio terminent et sequenti anno quid de ipsa factum fuerit certificent Capitulum generale. Abbas vero de Sambucina, qui denuntiare debuit et super hoc Capitulum certificare et non fecit, tribus diebus sit in levi culpa, uno eorum in pane et aqua. Abbas vero de Curatio qui de executione sibi commissa Capitulo non renuntiavit poena simili puniatur. Abbas Casemarii hoc eis denuntiet. 55 Querela abbatis Sancti-Leonardi et abbatis Bonaevallis super iis quae non sunt terminata per Capitulum generale, committitur abbatibus de Morellio, de Castellario et de Tila, et quid inde factum fuerit sequenti Capitulo nuntietur. 56 Querela abbatum de Ursaria et de Melone iterum committitur abbatibus de Oia, de Armentaria et de Superaddo, qui eam pace vel iudicio terminent et anno sequenti nuntient Capitulo generali quid factum fuerit de eadem, et quia praedicti abbates neglexerunt facere praeceptum Capituli generalis sint in levi culpa tribus diebus, uno eorum in pane et aqua. Abbas de Alcubatia hoc eis denuntiet. 57 Querela abbatis de Thames contra abbatem de Betedane committitur abbatibus de Waverleia et de Geroldone et Hoisdeslée, et quid inde fecerint, renuntient sequenti Capitulo generali. 58 Querela magistri Hugonis contra abbatem de Bullio, committitur abbatibus de Obezina, de Dalona et de Valeta, et quid inde factum fuerit, sequenti Capitulo renuntient. 59 Querela quae vertitur inter Willelmum Aquilarum et abbatem de Voto committitur abbatibus de Bello becco et de Bello prato et de Valle Richerii qui eam infra sequens Capitulum studeant terminare et quid inde fecerint, renuntient sequenti Capitulo generali. 60 Querela abbatis de Gratia-Sanctae-Mariae contra abbatem de Obazina committitur abbatibus de Dalona, de Sancto-Leonardo et de Ré, et quid inde factum fuerit sequenti Capitulo nuntietur. 61 Querela abbatis de Karrazeto quam habet adversus abbatem Claraevallensem pro domo de Monte Ramorum, iterum committitur abbatibus de Sacra moenia, de Orta et de Sancto-Prudentio, qui de abbate de Ursaria et coniudicibus eius olim in causa ista datis attestationes ab eis iam pridem susceptas, si quas habent, accipiant, diligenter inquirentes quid de eis factum sit. Si non invenerint, et auditis allegationibus testibusque receptis et inspectis instrumentis utriusque partis causam sufficienter instructam et attestationes tam novas quam antiquas sub sigillis suis inclusas, nec non et instrumenta remittere studeant ad audientiam Capituli generalis, et ad istud negotium diligenter exequendum omnimodam curam studeant adhibere et quid super hoc fecerint in sequenti Capitulo studeant nuntiare. Abbas de Sacramoenia istam executionem abbati de Orta et abbati Sancti-Prudentii denuntient ; sed et ipse cum eis sicut supra dictum est exequatur. 62 Querela abbatis de Fontanis in Anglia contra abbatem de Furnesio committitur abbatibus de Rievalle, de Deulacresse et de Cocheshale, qui diligenter inquirant rei veritatem et pace vel iudicio terminent, et quid inde fecerint sequenti Capitulo nuntiare procurent. 63 Querela abbatis Vallis Christianae ordinis Praemonstratensis contra abbatem Longipontis ex parte Capituli Cisterciensis committitur abbatibus Igniaci et Signiaci qui compositione inter duos Ordines iamdudum facta diligenter inspecta cum aliis duobus ab abbate Vallis Christianae pro parte sua assumptis, pace vel iudicio studeant terminare. Quid autem super hoc fecerint sequenti Capitulo denuntient. 64 Querela quae vertitur inter abbatem de Scaleriis et abbatem de Reigniaco committitur abbatibus de Fonte Morini, de Ripatorio et de Alba ripa, qui rei veritate diligenter inquisita, negotium illud infra sequens Capitulum modis omnibus satagant terminare, et quid inde fecerint sequenti Capitulo denuntient. 65 Querela episcopi Sagiensis et domini Ioelis de Meduano contra abbatem Perseniae de quodam deposito committitur abbatibus de Curia Dei, de Eleemosyna et de Oratorio, qui rei veritatem diligenter inquirant et quid inde fecerint in sequenti Capitulo denuntient. 66 Querela monialium Sancti-Georgii contra abbatem de Alna committitur abbatibus de Villari, de Vacellis et de Camberona, qui rei veritate diligenter inquisita, pace vel iudicio terminent et quid inde fecerint, sequenti Capitulo denuntient. 67 Querela quae vertitur inter Carum locum et Clarum fontem committitur abbatibus Vallis lucentis, Quintiaci et de Buxeria et quid inde fecerint sequenti Capitulo denuntient. 68 Petitio domini Papae de militibus Calatravae exauditur, et Morimundensis ipsius constituitur executor. 69 Petitio Archiepiscopi Dublinensis et coepiscoporum suorum de facienda solemnitate sancti Severiani exauditur. 70 Petitio abbatis Fossae novae de facienda commemoratione sancti Stephani in cuius honore ecclesia sua dedicata est, in vesperis et in laudibus, exauditur. 71 Petitio Iacobi thesaurarii Suessionensis de habendo plenario servitio per ordinem exauditur. 72 Petitio episcopi Culburgensis exauditur. 73 Petitio abbatis de Bello loco exauditur. 74 Petitio abbatum Angliae exauditur ut statuantur abbates in partibus illis, quorum consilio omnes alii utantur in causis gravioribus et tribulationibus, si tale quoddam emerserit quod non possit Capitulum generale expectare vel consilium patrum abbatum, salva tamen auctoritate patrum abbatum et paternitate. Illi vero cum necesse fuerit consilio patrum abbatum mutari poterunt. Haec sunt nomina patrum abbatum, de Fontanis, de Rievalle, de Waverlegia, de Margan et de Bello loco. 75 Petitio comitis Syfridi de procurando pauperes in hospitali abbatiae Sancti-Michaelis secundum redditus quos assignaverit exauditur, ita tamen quod per personas illius domus hospitale id administretur. 76 Abbatibus de Fontanis, de Rievalle, de Waverleia, de Sola et de Margan, de Furnesio et de Estaford, auctoritate Capituli generalis committitur ut pecuniam colligant quam abbates Angliae, Scotiae, Walliae et Hyberniae, in usus eorum qui Romam ituri sunt, dare deberent, et eam infra festum Purificationis B. Mariae, in domo de Claromaresco, omni occasione postposita reconsignent. Abbates autem qui eis inobedientes extiterint in solvendo, extra stallum abbatis sint, et omni sexta feria in pane et aqua et ad instans Capitulum generale veniant super hoc veniam petituri. De summa autem pecuniae eis credatur : residua autem pars Ordinis committitur Domino Cistercii et quatuor primis abbatibus, et praecipitur ut istis abbatibus quos isti miserint, credatur. Qui vero eis inobedientes extiterint, poena supradicta puniantur. 77 Siardus qui, meritis suis exigentibus, eiectus est ad portam de Tuta insula, et quia mortem minatus est patri abbati revocatus est a porta, et promotus in abbatem, de quo et alia peremptoria dicuntur, deponitur in continenti, et ad Claramvallem ibidem moram facturus. Pater vero abbas qui tam indignum promovit et statim post promotionem litteras visitationis domus de Hovedia tam indigno commisit, deponitur similiter in instanti. 78 Abbas de Tileto qui filium abbatem Casae novae electum in episcopatum sine postulatione clericorum et sine mandato archiepiscopi Turitani, auctoritate propria confirmavit ad ipsius petitionem, et qui quasdam litteras sigillatas ad quemdam militem missas sine licentia aperuit, et ubi decem librae appositae fuerunt, duodecim apposuit et iterum sigillavit, deponitur in instanti. Abbas Locedii et Strafarde qui dictae confirmationi interfuerunt nec restiterunt, sex diebus sint in levi culpa, duobus eorum in pane et aqua. Abbas Strafarde abbati Locedii hoc denuntiet. 79 Abbas Sambucinae qui in abbatia de Everbac per sex septimanas moram faciens in infirmitorio, et monachos fraudulenter et ignorante abbate domus seduxit, et usque in terram suam secum duxit, quorum unus in itinere decessit, deponitur in instanti. 80 Abbas de Plachiis qui supra formam Ordinis filium suum deposuit, sicut tres abbates testantur per litteras, deponitur in instanti. 81 Capitulum generale moniales de Trebnitz Ordini incorporat. Abbates C[onradus] de Cistercio, R. de Firmitate, G[ualterus] de Pontiniaco, W[illelmus] de Claravalle, P. de Morimundo hoc testantur. 82 Praecipitur ut abbatibus et personis Ordinis per totum Ordinem tam in grangiis quam in abbatiis necessaria secundum domorum facultates ministrentur, nec oporteat conqueri. Transgressores vero super hoc comprobati, per visitatores vel per generale Capitulum, prout meruerint, puniantur. 83 Nullus abbas amodo quamdiu conventum tenuerit, monachum vel conversum sibi destinatum renuat retinere. Potest tamen pater abbas in visitatione praecipere, si domum invenerit nimis oppressam, ut omnes hospites emittantur. 84 Moniales quae de cetero incorporantur Ordini, sicut definitum est, penitus includantur, et nullum habeant proprium. Liceat tamen abbatissae cum duabus egredi propter inevitabiles causas, de licentia abbatis cui commissae sunt, si potest fieri, quod tamen rarissime fiat et honeste. Qui visitator taxet numerum personarum quem transgredi non liceat. 85 In singulis domibus nostris dicatur ab unoquoque sacerdote collecta *Praesta Domine quaesumus*, in crastino Annuntiationis dominicae, pro rege Richardo. 86 Innovamus ut quicumque monachus vel conversus pro culpa sua vel inquietatione a domo sua emittitur, pedes eat et redeat, et hoc in litteris suis viaticis conscribatur.
1 Praecipitur ut nullus abbas, quamdiu conventum suum tenuerit, monachum vel conversum sibi ab abbate aliquo destinatum renuat detinere. 2 Innovamus ut quicumque monachus vel conversus pro culpa sua, vel inquietatione a domo propria emittitur, non nisi pedes eat et redeat, et hoc in litteris suis viaticis conscribatur. 3 Sententia de garcionibus retractatur de ingressu in quatuor primas domos. 4 Sententia vero de poena conversorum quorum servientes rixam fecerint, teneatur, scilicet quod sex diebus continuis a vino abstineant. 5 Universis abbatibus inhibetur ne pelles secum deferant ad cooperiendum ; transgressores autem omni sexta feria sint in pane et aqua, quamdiu talia habuerint ad hunc usum. 6 Inhibetur abbatibus ad Capitulum venientibus et redeuntibus, ne de cetero morentur ultra unam noctem apud Vezelaïcum ubi benigne suscipiuntur, nisi gravi fuerint infirmitate detenti. 7 Omnibus abbatibus Angliae, Walliae et Hyberniae, auctoritate Capituli generalis praecipitur ut omnibus personis Ordinis per se transeuntibus ita charitative et liberaliter, tum in abbatiis quam in grangiis, quae necessaria sunt tam personis quam equis, ministrentur, ut clamor qui in generali Capitulo super hoc insonuit, per correctionis evidentiam subito conquiescat ; ab aliis omnibus et in omni regione et natione, haec sententia iuxta domorum facultates inviolabiliter observetur. Transgressores super hoc convicti, per visitatores vel per generale Capitulum, prout meruerint, puniantur. 8 Petitio domini Portuensis, ut singulis diebus statim post Primam voce mediocri cantetur : *Salve Regina* cum versiculo et tribus collectis, videlicet *Adsit nobis, Concede nos famulos tuos… Deus fidelium omnium pastor…* quae dicendae sunt ab eo qui conventum tenuerit, monachis in stallis suis manentibus dum antiphona canitur, et semotis a podio et facies suas habentibus ad altare, exauditur. 9 Petitio domini Cistercii de faciendo anniversario regis Richardi in domo Cisterciensi exauditur, et in singulis domibus Ordinis nostri dicatur a singulis sacerdotibus in missa privata : *Praesta Domine…* in octava Annuntiationis Dominicae, pro dicto rege qui eodem die dicitur migravisse. 10 Statuitur, auctoritate Capituli generalis, ut quadrigarii Ordinis nostri euntes ad halletia vel redeuntes, in domo de Clairmarais vel in grangiis eius non ibi pernoctent, nisi ter in eundo et redeundo ; quod si amplius pernoctaverint, sibi provideant in avena. 11 Quicumque Londonias veniunt, causa litigii vel cuiuscumque negotiationis, non morentur in domo de Strafford infra quindenam nisi per tres dies ; diutius immorantibus, non vinum, non sincera nec cervisia ministretur, non eorum equis avena vel palea praebeantur. 12 Moniales quae de cetero incorporantur Ordini nostro, sicut diffinitum est, penitus includantur et nihil habeant proprium. Liceat autem abbatissae cum duabus egredi monialibus propter inevitabiles causas, de licentia abbatis si fieri potest ; quod tamen rarissime fiat et honeste, et abbas visitator taxet numerum personarum quem transgredi non licebit. 13 Singuli abbates, cum ad domos proprias venerint, missam de Spiritu Sancto celebrent in persona propria solemniter in conventu, monachis omnibus assistentibus, donec post evangelium singuli singulas missas celebrent de Spiritu Sancto pro domino Papa. 14 De abbate de Moris qui dicitur improperasse domino Cistercii in capitulo Claraevallis quod in 150 equis ad domum suam venisset, cum in sex tantum venerit, et quod conversi sui bibebant de nocte aliis dormientibus, quod inventum est aliter se habere et de converso quem remisit ad abbatem suum vacuum dicens, quod abbas Fusniacensis furem suum ei misisset sex diebus sit in levi culpa, duobus eorum in pane et aqua, tres dies faciat in Cistercio, tres in Claravalle, et per quadraginta dies sit extra stallum abbatis et amodo sibi a verbis levibus et risum moventibus caveat, intuentibus se compositum exhibens et maturum. 15 Abbas de Petra qui suscepit professionem abbatis Grandis sylvae, inordinate cedentis, tribus diebus sit in levi culpa, uno eorum in pane et aqua. 16 Abbas Superadi qui dicit quod non potuit certificare Capitulum generale utrum puniti fuissent monachi et conversi Montisferi qui abbati suo volenti venire ad Capitulum generale abstulerunt equitaturam, sententia conspiratorum cui subiacere adiudicati fuerant per Capitulum generale, tribus diebus sit in levi culpa, uno eorum in pane et aqua, et statim eidem committitur et quid inde factum fuerit, sequenti Capitulo studeat nuntiare. 17 Abbas de Luca qui dicitur benedixisse novitium ante annum probationis, omni sexta feria sit in pane et aqua, donec Cistercio se praesentet. 18 De abbate de Ochet de quo conqueritur episcopus Pragensis, et contra quem scribit dominus Portuensis conquerendo, committitur priori abbati qui convocatis vicinis abbatibus, causam diligenter inquirat, et si depositione dignum invenerit, auctoritate Capituli generalis exequatur. Abbas de Place hoc ei denuntiet. 19 Abbas de Benehuse qui *sepelivit* comitem Palatinum in capitulo suo, qui plurimis damnificatis non satisfecerat competenter, et quemdam alium nobilem sepelivit in capella quam construxerat, quod ad parrochialem presbyterum pertinebat ei persolvens, unde in terra illa exortum est scandalum magnum, sex diebus sit in levi culpa, tribus eorum in pane et aqua, et per quadraginta diebus maneat extra stallum abbatis. 20 Abbas de Estafarda ab impetitione monachi qui conqueritur de mantica perdita absolvitur et sexaginta secundum quos eidem monacho mutuo tradidit si amissam pecuniam rehaberi de ipsa recipiat, residuum vero pecuniae abbati Claraevallensi restituet, ad quem *dinoscitur* pertinere ; abbas vero pro posse suo laboret qualiter illa pecunia valeat rehaberi, quod si non contingat abbas Claraevallensis cuius erat nuntium, si tamen illa pecunia non fuerit mutuata. Primus abbas qui presens est hoc illi denuntiet. 21 Abbas de Claustro pro excessibus suis pro quibus proclamatus fuit in Capitulo, sit tribus diebus in levi culpa, uno eorum in pane et aqua. 22 Abbates quibus collecta imposita pro itinere romano, a Divione non recedant donec satisfecerint. Patres abbates eos faciant qui solverunt et qui soluturi sunt diligentius annotari. 23 Abbas Lucae qui non renuntiavit Capitulo generali quid actum sit de monachis fugitivis moram facientibus in civitate Bremensi, tribus diebus sit in levi culpa, uno eorum in pane et aqua et iterum committitur eidem in sequenti Capitulo renunciare quid actum sit, super hoc veniam petiturus. Abbas de Campo-Sanctae-Mariae hoc ei denuntiet. 24 Abbas Casemarii qui non denuntiavit abbatibus Curatii, Sambucinae et de *Sagittario* poenam eis a Capitulo iniunctam, non certificavit super hoc Capitulum generale, tribus diebus sit in levi culpa, uno eorum in pane et aqua. Abbas Claraevallis hoc ei faciat denuntiare. 25 Abbas Casemarii qui requisitus a domino Portuensi, ut concederet ei monachum ad habitandum cum eo, noluit consentire, sed etiam contumeliose locutus est, sex diebus sit in levi culpa, duobus eorum in pane et aqua, et sexaginta diebus extra stallum abbatis, et veniat ad pedes domini Portuensis veniam petiturus. Abbas Claraevallis hoc ei faciat nuntiari. 26 Abbates de Miratorio et de Persenia, in quorum ecclesiis sepultae sunt personae saeculares contra statuta Ordinis, tribus diebus sit in levi culpa, uno eorum in pane et aqua, et locus aptus provideatur corporibus transferendis tempore opportuno. 27 De abbate de Rocha qui electus et promotus in matre domo, susceptis professionibus, sequenti die cessit, ut dicitur, iterum promotus est in abbatem non professus, committitur abbatibus de Claromonte et de Trapa, qui auctoritate Capituli generalis, si ita invenerint, ipsum sine retractatione deponant, et quod factum fuerit, sequenti Capitulo nuntietur. 28 Abbas de Charmeia qui monachum suum noluit recipere ad mandatum domini Cistercii, tribus diebus sit in levi culpa, uno eorum in pane et aqua ; provideant autem de cetero omnes abbates ut monachis sibi destinatis a Cisterciensi, ita provideant ut in domibus suis recipiantur, vel in aliis competenter, si recipi valeant ordinate. 29 Abbas de Sauterea qui hospitem sibi missum de Bellanda retinere noluit, tribus diebus sit in levi culpa, uno eorum in pane et aqua et monachum remissum retineat. Abbas de Furnesio hoc ei nuntiet. 30 Abbates de Anglia qui monachos vel conversos concesserunt episcopis vel aliis personis saecularibus, ut essent in obsequio vel officiales eorum, infra Pascha eos revocent, alioquin omni sexta feria sint in pane et aqua quousque fuerint revocati, et pro excessu quem fecerint tribus diebus sint in levi culpa, uno eorum in pane et aqua. 31 De priore de Albis petris qui sine licentia abbatis sui venit ad Claramvallem et, ut dicitur, litteras misit, emittatur a domo propria non nisi per generale Capitulum reversurus. 32 De priore Curiae Dei qui conversos venientes ad Capitulum generale vocavit ribaldos, ut dicitur, visitatori committitur. 33 Auctoritate Capituli generalis praecipitur abbatibus de Trapa et de Cume, ut *personaliter* accedant ad partes Hyberniae ubi multa, sicut dicitur, enormia successerunt, et eadem auctoritate, quae corrigenda sunt corrigant et statuant statuenda, et quid inde factum fuerit sequenti Capitulo nuntietur. 34 Auctoritate Capituli generalis praecipitur ut frater Peregrinus quondam abbas Villae Longae sine speciali licentia Capituli in Gasconiam nullatenus revertatur. 35 Auctoritate Capituli generalis praecipitur Magistro Calatravae quod pretium equi pro quo toties abbates venientes ad Capitulum generale sunt vexati, abbati de Sacramoenia committatur ad sequens Capitulum generale deferendum et fiat huius pretii aestimatio de bonorum virorum arbitrio sine dolo. 36 Auctoritate Capituli generalis praecipitur omnibus abbatibus in legatione Bertrami constitutis ut quoscumque monachos aut conversos, fautores haereticorum comprobaverint vel modo aliquo excepto confessionis titulo compererint, a domibus propriis eliminent, ad loca remotissima transmittentes, non reversuros, nisi de licentia Capituli generalis. Inobedientibus huic sententiae, habitus auferatur, et de Ordine expellantur. Qui praesentes sunt hoc absentibus studeant nuntiare. 37 Abbatiae de Bellomonte et de Jubin, per indulgentiam Capituli mutuo se visitent ad tempus, quia non possunt aliter visitari. 38 De abbatia de Barona paupere et oppressa pondere debitorum utrum retineri valeat an non debeat derelinqui, committitur abbatibus de Locedio, de Caravalle et de Ponte qui rem diligenter inquirant et quid invenerint, sequenti Capitulo studeant nuntiare ; interim autem abbas de Tylieto curam domus illius habeat. 39 Monachi Novae Vallis, qui requisiti a detentoribus alicuius rei in maleficio deprehensi, quidnam deberet de illo fieri, responderunt : Facite quod facere debetis, et ita suspensus est, sine dispensatione speciali domini Papae officia sua exequi non praesumant. 40 Conversus de Ousburge qui contra prohibitionem abbatis sui discurrens non vult reverti, revocetur et nisi infra Purificationem beatae Mariae reversus fuerit, pro fugitivo habeatur. Abbas de Sancta-Cruce in Austria hoc ei denuntiet. 41 Magister grangiae de Esturmiers qui noluit visitare duos abbates infirmos et appositus est eis panis sine pitantia, ad abbatiam Fontineti pedes vadat, in capitulo verberetur, et ad terram tribus diebus comedat, grosso pane et aqua et uno pulmento contentus. 42 De grangia Villaelongae quam abbas Gundoniae sibi vendicat, et repetit tamquam suam, committitur abbatibus de Grandisylva, de Borbona et Bellaeperticae, qui pace vel iudicio terminant quid inde factum fuerit in sequenti Capitulo narraturi. 43 Negotium de distractione grangiae de Cambrun, ad construendam abbatiam committitur abbatibus Signiaci et de Bello prato in territorio Belvasensi, qui diligenter inquirant si cum pace conventus et utilitate domus sit talis distractio facienda. 44 Pecunia suscepta ab abbate Aquaebonae a quodam converso fugitivo, quam requirit abbas de Petris, detur monasterio monialium, in quo per annos plurimos moram fecit. 45 De pecunia quam dicitur asportasse Galderus quondam abbas Longivadi et de eius excessibus committitur abbati Claraevallis. 46 Querela domini cardinalis legati Albigensium contra abbatem Mansiadae, committitur abbatibus de Leoncellis, de Cassania et de Benedictione-Dei, qui rem diligenter inquirant, et corrigant quod fuerit corrigendum ; et quod factum fuerit sequenti Capitulo nuntietur. Ipse autem abbas ad dominum cardinalem accedens, petita venia, humiliter se excuset. 47 Scribatur a Capitulo generali domino Papae et domino regi Hungariae pro libertate domorum Ordinis, quae sunt in Hungaria, ne prae nimia servitute et gravamine abbates iterum conqueri compellantur. 48 Querela Hybernensium abbatum venientium ad Capitulum scilicet quod male ministratum est eis in domo de Boxlee, et quod pabulum negatum est equis eorum, committitur abbatibus Clarimontis et de Trappa qui rem diligenter inquirant et corrigenda digne corrigant et quod factum fuerit sequenti Capitulo nuntietur. 49 Querela abbatis Dalonae contra abbatem Petrosae committitur abbatibus Obazina, Gratiae-Dei, de Boscarii, qui rem diligenter inquirentes pace vel iudicio terminent ; et quid inde factum fuerit sequenti Capitulo studeant nuntiare. 50 Querela abbatis Loci Dei contra abbatem Mansiadae super animalibus apud eum depositis, committitur abbatibus de Silvanecto, de Bonacomba et de Belloloco, qui eam pace vel iudicio terminent et quid inde factum fuerit sequenti Capitulo nuntietur. Item abbati Mansiadae auctoritate Capituli generalis iniungitur ne sua animalia in pastura abbatum de Roseriis, de Miratorio introducat, nisi eorum assensu in supra dictorum praeiudicium et gravamen. 51 Petitio domini Antissiodorensis de abbatia monialium construenda et Ordini incorporanda exauditur. 52 Petitio abbatis nigri de Merosa in Frisia, de abbatia sua incorporanda Ordini exauditur, ita tamen quod dioecesani *voluntas* interveniat super hoc et assensus. Porro abbati de Sancto-Bernardo conceditur ut eam sibi assumat in filiam lege expressa superius observata. 53 Petitio domini Coloniensis de monialibus incorporandis Ordini, cum non constet utrum eas velit includi, differtur, donec de eius voluntate super hoc nobis plenius innotescat. Abbas Bergensis super hoc eum adeat, et de voluntate eius sequens Capitulum plenius instructurus. 54 Petitio comitis Geldrensis de construenda abbatia monialium, committitur abbatibus de Villari in Brabantia, et Campensi, qui ea quae in tali negotio requirenda sunt, diligentius inquirant, et quod invenerint sequenti Capitulo ostensuri. 55 Petitio abbatissae de Burgis, ut ei liceret celebrare festum Iustae et Rufinae virginum, exauditur. 56 Petitio domini Stephani, filii Stephani comitis, de subdendo Monasterio Sanctae-Mariae Sancti-Godardi in Hungaria, et Ordini incorporando, committitur abbatibus de Egris, de Runis et de Sancta-Cruce et quod invenerint studeant sequenti Capitulo nuntiare. 57 Petitio abbatis de Topli de commutando loco abbatiae suae, committitur abbati Claraevallis, qui de competentia loci et *sufficientia* possessionum et de necessitate mutandi diligenter inquirat, et quod invenerit, in sequenti Capitulo studeat nuntiare. 58 Petitio abbatis Locedii de commutanda abbatia Aquae longae, vel si mutari non potest penitus dimittenda, committitur abbatibus de Tylieto, de Caravalle et de Columba, qui ad hoc pertinentia diligenter inquirant ; et quod factum fuerit, in sequenti Capitulo studeant nuntiare. Abbas de Tylieto hoc aliis denuntiet. 59 Petitio marchionis Brandeburgensis de construenda abbatia committitur abbatibus de Sichem, de Senna et de Valle-Sanctae-Mariae, qui locum cum suis pertinentiis diligenter inspiciant et quod invenerint nuntient sequenti Capitulo generali. 60 Petitio Henrici de Alilesce in Anglia de aedificanda abbatia committitur abbatibus de Bildeuvas, de Brueria et de Tama qui rem diligenter inquirant et quod invenerint sequenti Capitulo generali studeant nuntiare. Abbas de Brueria hoc aliis denuntiet. 61 Petitio abbatis de Carrazeto de aedificanda abbatia non admittitur. 62 Petitio domini Tolosani de abbate mittendo Romam, et de scribendo domino Papae pro terra Albigensium exauditur. 63 De ossibus ducis Lotharingiae, quia iuravit conventus Clari loci quod credebant esse translata ad domum de Estorceborne, praecipitur a Capitulo generali, ut si quis modo de utralibet domo super hoc in Capitulo generali moverit quaestionem, si abbas fuerit sine retractatione deponatur ; et si monachus, de domo illa emittatur, non nisi de licentia Capituli generalis reversurus. Subprior autem, per quem domus diffamata fuit, numquam ulterius revocetur.
1 Abbas qui per se vel per aliquem procuraverit ut a Capitulo generali remaneat, extra stallum abbatis sit, et omni sexta feria sit in pane et aqua quousque Cistercio se praesentet. In receptione conversorum ista sit consideratio, ut solo victu contentus antequam vestiatur, sex mensibus serviat in habitu saeculari, et tunc si utilis invenitur, habitum recipiat, et probationem faciat in Ordine consuetam, nisi talis persona fuerit quam pro evitando periculo illis sex mensibus oporteat non probari. 2 De numero personarum tam clericorum quam laicorum quilibet abbas sibi provideat ut iuxta possibilitatem domus suae de consilio fratrum habeat numerum personarum. 3 Conceditur abbatibus Ordinis nostri ut monachos vel conversos suos archiepiscopis, episcopis et regibus liceat commodare, ad hoc tantum ut illis assistant, eleemosynas eorum distribuant et si monachi fuerint, confessiones, si eis iniungitur ab iis qui possunt iniungere, recipiant. Quod si se contra honestatem Ordinis se saeculariter habuerint, statim a suis abbatibus revocentur. 4 Inhibetur auctoritate Capituli generalis ne aliqua abbatia monialium de cetero Ordini incorporetur. Moniales Ordinis nostri includantur, et quae includi noluerint, a custodia Ordinis se noverint eliminatas. Liceat tamen abbatissae cum duabus, vel cellerariae ad procurandum negotia domus exire. 5 De grangiis et terris minus utilibus colonis ad tempus concedendis, permittitur abbatibus ut cum consilio seniorum suorum, patrum abbatum vel visitatorum, si patrum haberi non possit copia, faciant super hoc quod iussum fuerit faciendum. 6 In sabbatis vacantibus, quando missa de Beata cantatur in conventu, dicatur *Gloria in excelsis* ob reverentiam Beatae Virginis, et solemniter sicut in dominicis diebus cantetur, cum praefatione : *Et te in veneratione*, etc. ; et qui privatim cantaverit similiter faciat. Item in octava Assumptionis eius, et in octava Epiphaniae, et in octava Ascensionis Domini, praefationes dicantur. 7 Antiphona videlicet *Salve Regina* de cetero non cantetur, sed privatim dicatur a singulis quotidie, cum collectis consuetis. 8 Innotuit Capitulo generali quod quidam abbatum et officialium de consuetudine quaedam secrete accipiunt de magistris grangiarum vel etiam aliorum modo decem, modo viginti solidos, vel amplius pro sumptibus suis et expensis de quibus tamen in computationibus non fit sermo ; unde praecipitur ut de cetero non faciant sed omnia sumant de communi, et omnia velint communiter computari. 9 Petitio Domini Papae de eius anniversario singulis annis post mortem ipsius faciendo, exauditur. 10 Petitio Domini Coloniensis super Commemoratione undecim martyrum vigilia facienda annuatim in festum earum admittitur, duodecimo kalendas novembris ad vesperas antiphona *O quam pulchra es amica mea* ; in laudibus antiphona *Prudentes Virgines* ; versus *Adducentur regi virgines* ; collecta : *Exaudi nos Deus* personaliter. 11 Abbas de Rouga qui cessit inordinate, a patre abbate restituatur, et postea advocatis secum duobus vel tribus abbatibus discretis, causam eius diligenter discussiat et si dignum depositione invenerit, in instanti deponatur. Si vero dignus depositione non fuerit, pro inordinata cessione sex diebus sit in levi culpa, duobus eorum in pane et aqua. Pater etiam abbas qui non significavit inordinatam cessionem eius abbati qui recepit professionem ipsius, tribus diebus sit in levi culpa, uno eorum in pane et aqua. 12 Correctio Mellifontis in capite et in membris de Malachia, sicut dicitur, promoti in ordine abbatum et aliarum per Hyberniam abbatiarum de quibus dicuntur enormia multa abbati Claraevallis auctoritate Capituli generalis committitur qui, si in propria persona non potuit accedere, tales et tam ferventes et ordinis aemulatores ad excessus corrigendos dirigat qui destruant et corrigant et evellant quod fuerit corrigendum ad utilitatem Ordinis et honorem, et etiam, si indiguerint, brachium sibi adhibeant saeculare ; abbates etiam quibus iniunctum fuerit mandatum abbatis Claraevallis, auctoritate Capituli generalis exequantur. 13 De abbate de Bellanda qui iamdudum habet conventum dispersum et non revocat, cum melius sit ei, ut dicitur, quam solebat, patri abbati committitur ut conventum revocari faciat, si viderit expedire. 14 Robertus de Verdun, Michael et Odo conversi qui turbaverunt domum Cistercii et grande moverunt scandalum, poenae conspiratorum per omnia subiaceant, nec in perpetuum intrent domum Cistercii vel grangias vel cellaria, sed nec quatuor primas domos intrent nec eas quae infra sunt, omnibus diebus vitae suae. 15 Abbates de Saya et de Joiaco assumptis secum abbatibus de Orta et de Sacraminia, accedant ad castrum de Fronzac composituri cum haeredibus vicecomitis de Fronzac super equo quem a Calatrava rapuerat idem vicecomes, et illi abbates de Orta et de Sacramoenia recipiant pretium a Calatravensibus et per manum abbatis Sancti-Petri tradatur abbati de Saya qui satisfaciat haeredibus dicti vicecomitis. 16 Negotium Gondonii et de Longa villa deferatur ad Capitulum generale anno sequenti et veniant pariter cum instrumentis suis. 17 Negotium Loci Dei abbatis et de Mansiade sequenti anno referatur ad Capitulum cum partium instrumentis. 18 Causa abbatis de Dalona adversus abbatem de Petrosa committitur abbatibus Obezina, de Gratia Dei et de Boscanio, et renuntietur Capitulo generali quid inde factum fuerit. 19 Abbas de Tyleto qui debuit nuntiare abbatibus de Columba et de Caravalle petitionem abbatis Locedii de commutanda abbatia, vel penitus dimittenda, et non nuntiavit tribus diebus sit in levi culpa, uno eorum in pane et aqua. Negotium autem iterum committitur eisdem abbatibus qui sequenti Capitulo quid inde factum fuerit denuntient. Abbas de Ripa alta ei hoc denuntiet. 20 Abbas de Bonalda in Rutinensi qui non fecit visitationem a patre suo sibi iniunctam, tribus diebus sit in levi culpa, uno eorum in pane et aqua. 21 Conceditur fratribus de Calatrava quod quandocumque gratiam et libertatem in Curia romana potuerint impetrare, impetrent et habeant, dummodo non sit contra Ordinis nostri libertatem. Iterum conceditur eis moniales dispersas in unum congregare, et includere in loco competenti et distanti a Calatrava per duas aut tres dietas. Quomodo autem iidem fratres se debeant habere in abbatiis Ordinis nostri, sicut ab olim statutum est, ita per omnes abbatias scribatur et teneatur. 22 Abbates de Hybernia vel de Anglia apud Blancham landam venientes, si ultra quindecim dies ibi moram fecerint, sibi provideant in avena et appositis sint contenti. 23 Causa inter abbatem de Saviniaco et abbatem de Botrinhan super abbatia de Bona requie, committitur abbatibus de Oratorio, de Claromonte et de Longonio qui diligenter quae audienda sunt audiant, et nisi potuerint inter eos componere causam, ad sequens Capitulum deferant sufficienter instructam. 24 Iniungitur auctoritate Capituli generalis abbati Sancti-Martini de Viterbio, ut cum litteris Domini Cistercii deprecatoriis accedat ad dominum Papam ut liceat nobis absolvere fratres nostros qui manus violentas in clericos saeculares iniiciunt, vel se invicem usque ad mutilationem membri enormiter laedunt. 25 Abbas de Bardonis qui sigillum apposuit in litteris quae commendabant personam infamem, sex diebus sit in levi culpa, et uno eorum in pane et aqua. Inquisitio autem super quodam equo quem habuisse dicitur, committitur abbatibus de Scala Dei et de Bono fonte, qui diligentissime inquirant in ambabus domibus de Bardonis et de Villa longa utrum illum equum habuerit per emptionem vel per donationem vel per alio aliquo modo (*sic*) quem dominus abbas de Bardonis constantissime negavit coram diffinitoribus se habuisse a monachis Longaevillae et conversis ; sequenti autem anno quam super hoc poterunt inquisisse veritatem Capitulo generali significare procurent. 26 Abbas Sancti-Spiritus qui revocavit conspiratores sine licentia Capituli generalis et petit eos reconciliari, sex diebus sit in levi culpa, duobus eorum in pane et aqua. Conspiratores autem eiiciantur de domo, de cetero numquam revocandi. 27 De monialibus, quae in diebus dedicationis ecclesiae Saviniacensis in choro dicuntur cantasse, et in refectorio comedisse, abbati Claraevallis committitur, ut super hoc faciat diligenter inquisitionem et condignam adhibeat correctionem. 28 Abbas Sancti Portus qui crudeliter se habuit contra abbatem praedecessorem suum, minus discrete et contra inhibitionem patris abbatis obloquendo et qui in auribus totius Capituli confessus est se habere penes se libellum infamationis eiusdem, et pluribus personis per ipsum innotuit liber ipse, quadraginta diebus sit extra stallum abbatis, et sex diebus in levi culpa, duobus eorum in pane et aqua, et omni sexta feria usque in Pascha sit in pane et aqua et uno pulmento nisi grandis infirmitas vel grandis infirmitas vel grandis solemnitas exegerit dispensationem. Ipse autem tam devotum, tam humilem, tam benignum se exhibeat, ut pater suus qui de eo multum conqueritur, de emendatione sua et laudabili conversatione gaudeat ; alioquin infra sequens Capitulum generale sine correctione ab ipso patre abbate sub testimonio coabbatum, quos ipse pater abbas ad hoc ipsum secum adduxerit, deponatur. Monachi vero qui infami libellulo consenserint, ad arbitrium abbatis Pruliaci relinquuntur puniendi. 29 Praecipitur ut abbates in istis casibus non dispensent : in simonia, in homicidiis, in bigamiis, in falsariis litterarum Domini Papae, in illis qui iniiciunt manus violentas in episcopum vel in abbatem vel in clericum saecularem et in mutilationibus membrorum. In istis casibus supradictis recurratur ad consilium Capituli generalis ; in aliis casibus conceditur abbatibus dispensare hoc anno, usque ad sequens Capitulum generale. 30 Stabula equorum in Anglia, quae sunt extra portam ubi conversi iacent, et ubi multa possunt fieri inhonesta, infra sequens Capitulum intra septa abbatiarum redigantur. 31 Abbas Claraevallis qui filio suo deposito non permisit adire domum quam elegerat, sed litteras quas eidem dederat revocavit, tribus diebus sit in levi culpa et praedictus monachus permittitur domum eligere in qua valeat profiteri, a poena conspirationis penitus absolutus. 32 De abbate de Hirrestal de quo dicitur quod miserit monachum suum cum servientibus suis ad eiiciendum hominem qui tenebat possessionem quamdam ipsius et tradidit eos cuidam qui dicebatur habere capitales inimicitias contra invasorem et invasor ille fuit interfectus, committitur abbatibus de Cumbremare et de Geroldona [qui] duobus consociis suis hoc idem denuntiet. 33 Abbates de Lubens, de Sichem, de Volcorost et de Porta qui cedulae vacuae sigilla sua praesumpserunt apponere, sex diebus sint in levi culpa, duobus eorum in pane et aqua. 34 De abbate de Halsbronne in cuius domo monachi dicuntur iacere super fultra, conversi extra domum, et passim loqui ad mensam, committitur patri abbati de Ebraco ut ista digne corrigat usque ad sequens Capitulum. 35 Monachus qui quondam fuit abbas Candeliae, qui propter pacem domini Bertrandi Legati debuit mitti extra provinciam, mittatur ad Domum Dei, et abbas Bonaecumbae qui recepit eum ad commorandum contra inhibitionem Capituli generalis tribus diebus sit in levi culpa, uno eorum in pane et aqua. 36 De abbatia de Barona abbati de Firmitate committitur ut praesentaliter accedat ad locum et de ea plenarie disponat ut melius viderit expedire, et quid inde, et cetera. 37 Abbas Armentariae depositus qui sine praecepto patris abbatis ad eandem domum reversus est, emittatur ad aliam domum remotam ad minus per duas dietas. 38 De abbate Septem Fontium in cuius grangiis conversi passim dicuntur loqui ad mensam, et comedunt sine cappis, et monachus grangiarum loqui dicitur ad mensam, patri abbati committitur, si ita invenerit, digne corrigat et quod inde factum fuerit renuntiet. 39 De furtivis nuptiis quae factae dicuntur in capitulo de Grosso bocco prope Rupellam, committitur patri abbati ut si ita est diligenter inquirat, et si ita invenerit, digne corrigat et quid factum fuerit, et cetera. 40 Abbas Caricampi qui duobus episcopis professionem facere praesumpsit, quadraginta diebus sit extra stallum abbatis et sex diebus in levi culpa, duobus eorum in pane et aqua. 41 Abbas de Ebera qui duobus paribus litterarum monachum suum commendavit, qui non solum non erat commendandus, verum etiam de Ordine expellendus, sex diebus sit in levi culpa, duobus eorum in pane et aqua ; et quia confessus est litteras illas minime se inspexisse, districte praecipitur ipsi et aliis, ne de cetero litteras non inspectas faciant sigillari, et monacho suo provideat in alia domo praedictus abbas. 42 Abbas Pontiniacensis qui conversum Quintiaci eiectum pro vitio indicibili, inconsulto proprio abbate, ad domum Pontiniaci revocavit, tribus diebus sit in levi culpa, uno eorum in pane et aqua. Conversus vero ad domum Curiae Dei emittatur, ubi in gradu ultimo receptus, sub arcta disciplinae custodia conservetur ; hoc etiam ut non equitet, et de domo ad quam mittitur egredi minime permittatur. 43 Monachus cellerarius Claudus de Moris qui de partu Virginis per verbum ambiguum protulit, in Capitulo verberetur, et ipsa die sit in pane et aqua. 44 De monachis et conversis Clarifontis qui facta conspiratione cum impetu irruerunt in bornas quae dividunt territorium abbatiarum Clarifontis et Chariloci, districte praecipitur ut mittantur infra festum Omnium Sanctorum in domum Kariloci, ubi monachi levi culpae subiaceant, conversi triduo ad terram comedant grosso pane et uno pulmento contenti unde remittantur ad domum propriam, ubi poenae conspiratorum subiaceant per annum et infra praedictum terminum tales bornae reparentur quae fractis bornis deteriores minime videantur. 45 De monachis de Fontanis in Turonia, qui de praecepto abbatis sui ierunt ad dedicationem ecclesiae monialium et cantaverunt alternatim in choro simul cum eisdem monialibus, et comederunt, et abbas de cuius mandato factum est hoc, decessit, in quem vindicari non potest talis praesumptio, committitur abbatibus de Oratorio, et de Claromonte, ubi praesentaliter ad praedictam domum accedentes, inquirant si per aliquem vel aliquos monachorum id procuratum sit, et si factum, est, digne corrigant, et in sequenti Capitulo istud denuntient. 46 De converso hospitali de Secanae portu, qui dixit cuidam magistro parisiensi, quod non tam bene ministratur abbatibus redeuntibus a Capitulo sicut euntibus, et quod non timeret abbates usque ad annum, committitur abbati Pruliaci. 47 Monachus quondam prior de Albis Petris qui per sententiam Capituli generalis debuit deponi et noluit intrare capitulum ad praeceptum abbatis sui ut audiret sententiam, sed contumaciter distulit per tringinta dies, ad ultimum audita depositionis suae sententia, in capitulo arroganter reversus est in sedem prioris, et cum increparet eum abbas quod ibi sedere non deberet, surgens improperavit ei quod ipse melius deponi deberet, sicut et stultissimus de domo extrahi et velut insanus exiens de capitulo, fracto per totam abbatiam silentio, multa in abbatem suum movens convicia, tandem deposita domus facta saeculari cuidam revelavit, unde plurimum damnificata est dicta domus, et praeterea procuravit cum notario abbatis sui falsationem litterarum quas detulit ad abbatem Claraevallis occasione quarum depositus est praedictus abbas de Albis petris, sententiae conspiratorum subiaceat. 48 Auctoritate Capituli generalis liceat Domini Cistercii scribere Domino Papae pro canonisatione venerabilis viri Hugonis quondam abbatis Bonaevallis ad petitionem archiepiscopi Viennensis et suffraganeorum eius. 49 Praecipitur auctoritate Capituli generalis, ut duo clerici provideantur assidui in Curia romana pro negotiis Ordinis ad impetrandum et contradicendum. Abbates vero S. Martini Viterbiensis et Casemarii taxent de salario quod eisdem clericis competet, et id sequenti Capitulo studeant nuntiare. 50 Querela abbatis de Croquedena contra abbatem de Cumbremare, qui sicut dicitur, contra Ordinis instituta, aedificare praesumit abbatiam infra terminos suos, committitur abbatibus de Geroldona et de Ruforda qui loca considerent, et sequenti Capitulo veritatem renuntient. Interim autem ab aedificatione cessetur. 51 Querela abbatis de Bilduwas qui petit sibi restitui abbatiam de Dolber in Hybernia, abbatibus de Mellifonte et de Valle victoriae committitur, qui audiant quae audienda sunt et nisi potuerint inter eos componere, ad sequens Capitulum causam sufficienter instructam studeant destinare. 52 Petitio Domini archiepiscopi Cabilonensis et episcopi Maurianensis exaudiuntur. 53 Petitio abbatis Molismensis de scribendo Domino Papae pro canonizatione venerabilis Roberti abbatis exauditur. 54 Petitio comitis Gelrensis et matris eius de monasterio monialium incorporando Ordini nostro exauditur, ita tamen quod includantur. 55 Petitio de cereo ponendo ante reliquias beati Bernardi exauditur. 56 Petitio Domini Kracoviensis de construenda abbatia committitur abbatibus de Lubens et de Camina ut accedant ad locum quem diligenter considerent, utrum sit idoneus ad abbatiam construendam et quod invenerint sequenti Capitulo renuntient. 57 Petitio domini episcopi Verzellensis de construenda abbatia committitur abbatibus de Sancto-Andrea et de Camena ut ad locum accedant et diligenter inspiciant si idoneus fuerit, et quid invenerint sequenti Capitulo renuntient. 58 Petitio abbatis de Ferraria de duabus domibus Ordini nostro incorporandis committitur de Fossa nova, de Casamario abbatibus, ut accedant ad loca, et videant si idonea et sufficientia fuerint et quid invenerint sequenti Capitulo renuntient. Idem abbas de Ferraria dictis abbatibus nuntiet. 59 Petitio nobilis viri Henrici Tuandelvale super construenda abbatia committitur abbatibus de Luceia et de Porta coeli ut ad locum accedant et diligenter, et cetera. 60 Petitio Dominae de Britolio de construenda abbatia monialium in dioecesi Senonensi pro qua rogat dominus Silvanectensis episcopus exauditur, ita tamen quod includantur ; quae vero includi noluerint ubicumque fuerint a custodia se noverint eliminatas. Liceat tamen abbatissae cum duabus vel cellerariae ad procuranda negotia domus exire. 61 Petitio abbatis de Blancalanda de inspectione loci ad abbatiam construendam quae ei offertur, committitur abbatibus de Margan et de Neth qui ad locum accedant diligenter inspecturi utrum fuerit idoneus, et cetera. 62 Petitio abbatis de Porta de abbatia monialium transferenda ad abbatiam monachorum, in qua abbatia sunt duae moniales, committitur abbatibus Campensi et Belgensi, qui positionem loci diligenter inspectam in sequenti Capitulo studeant nuntiare. 63 Petitio abbatis de Loco-Sanctae-Mariae de transferenda abbatia sua ad alium locum, committitur abbatibus de Bergis et de Valle S. Petri qui praesentialiter ad locum accedant et auctoritate Capituli generalis statuant secundum quod viderint expedire. 64 Petitio cuiusdam militis qui petit ut liceat sibi construere capellam iuxta infirmitorium quod ipse construxit in abbatia Sanctarum-Crucium, exauditur. 65 Petitio cantoris de Ulixbona de construenda abbatia in possessione sua ut sit filia Alcubatiae, committitur abbatibus de Ursaria, de Oia et de Belone qui accedant ad locum, et consideratis omnibus quae ad construendam abbatiam sunt necessaria, quaecumque viderint et invenerint, sequenti Capitulo generali studeant nuntiare.
1  Missa Beatae Mariae cum duobus ministris et cum *Gloria in excelsis* secundum tempus, et in praefatione videlicet : *Et te in veneratione*, et sine genuflexione in omnibus sabbatis omnino vacantibus celebretur, omissis collectis usitatis in conventu. In diebus vero Septuagesimae, dicitur tractus : *Gaude Maria* ; in diebus Resurrectionis duo *Alleluia* ; hoc praeviso ut propter hoc missa pro defunctis nullatenus dimittatur. Abbas autem in vigilia Assumptionis B. Mariae celebret in conventu. In omnibus vero sabbatis, monachi qui privatim celebrare voluerint, secundum tempus *Gloria in excelsis* dicunt cum praefatione. 2  Committitur patribus abbatibus ut in filiabus suis secundum modum et qualitatem possessionum ordinent, auctoritate Capituli, de numero personarum. 3  Praecipitur de conversis qui passim et de consuetudine frangunt silentium, et correpti negligunt emendare, ut in familiares redigantur, et anni 1220 teneatur sententia. 4  Abbates quibus causae Ordinis committuntur, habeant auctoritate Capituli generalis omnem potestatem coercendi tam in capite quam in membris, praeter depositionem abbatum et excommunicationem personarum, et generale interdictum ecclesiae. 5  Indulgetur a Capitulo ut liceat abbatibus absolvere hospites apud se commorantes, si excommunicationem incurrerint, in illis dumtaxat casibus in quibus licet Ordini absolvere. 6  Monachus aut conversus qui scienter in mensa fregerit silentium uno die sit in pane et aqua, et proximo capitulo verberetur. 7  Antiphona *Salve Regina* cum collectis consuetis dicatur a singulis. Dicatur etiam *Verba mea*, et *Pater noster*, et *Ave Maria*, pro domino Papa et domino Portuensi. 8  Monachi vel conversi fugitivi usque tertio iuxta Regulam recipiantur. Praecipitur autem, auctoritate Capituli generalis, ne ulterius admittantur. Quod si quis abbas contra hoc facere praesumpserit, omni sexta feria sit in pane et aqua usque ad sequens Capitulum generale et in sequenti Capitulo veniam inde petat. 9  Qui autem de sodomitico vitio convictus fuerit, aut publice confessus, expellatur de Ordine, numquam in Ordine denuo recipiendus. 10  Monachus vel conversus qui cum furto recesserit, seu in proprietate aut in furto deprehensus fuerit, ultimus omnium quos invenerit semper erit, et omni sexta feria per annum sit in pane et aqua, et quadraginta diebus grossiori pane vescatur. Conversus autem in terra comedat per eosdem dies, et in claustro sedeat non locuturus nisi de confessione et cum abbate vel cum eo qui tenet conventum, et omnibus horis canonicis intersit, et omnibus capitulis per annum quibus intererit, verberetur. Monachus autem singulis capitulis per quadraginta dies in capitulo verberetur. Abbas vero secundum modum culpae manum suam poterit aggravare. Taxatio furti penes abbatem sit. Abbas, prior, aut qui conventum tenuerit, si huius sententiae esset negligens executor, omni sexta feria usque ad sequens Capitulum sit in pane et aqua. Abbas vero in sequenti Capitulo veniam inde petat. 11  Sacerdotes fugitivi qui in saeculo celebrare praesumpserint, cum reversi fuerint, tamdiu abstineant a celebrando quamdiu celebraverint in saeculo, et omni sexta feria per annum sint in pane et aqua, et unam in ipsa die in capitulo accipiant disciplinam. Abbas vero secundum modum culpae, vel merita personae, manum suam poterit aggravare, et sic fiat ut de cetero non oporteat super hoc Capitulum onerari. 12  Visitatores una tantum pitantia sint contenti, exceptis ovis, caseo et butiro. 13  Praecipitur ut privatis diebus monachi hebdomadarii coquinae intersint missae, nisi necessitas aliter exegerit, et illa necessitas ostendatur priori. 14  Praecipitur ut *Gloria in excelsis* cum *Kyrie eleison* solemniter dicatur in conventu in missa de Spiritu Sancto, in vigilia Sanctae Crucis apud Cistercium, sicut dominicis diebus. 15  Commemoratio de So Aegidio fiat ante commemorationem S. Prisci, et missa de ipso in conventu canitur, sicut notatur in Graduali de Bo* Benedicto. 16  Fratribus Calatravae conceditur ut in ecclesia et in aliis locis nobiscum intrent cum cucullis tamen, excepto capitulo et refectorio, clerici inter clericos, magistri inter sacerdotes, laici inter monachos et novitios ; et in infirmitorio separati a nostris, ad benedictiones sicut monachi Ordinis tam in eundo quam in redeundo accedant. 17  Prohibetur ne in vecturis in grangiis et abbatiis laborent diebus dominicis et festis quibus conversi non laborant, nisi in victualibus deferendis, et ecclesiis construendis. Quicumque vero abbas, prior, cellerarius, contra hanc constitutionem fecerit laborare, nisi propter grandem necessitatem, toties sit in pane et aqua. 18  Abbas de Salzeda qui commodavit conversum cuidam nobili matronae ad cohabitandum, sex diebus sit in levi culpa, duobus eorum in pane et aqua, et conversus revocetur. Abbas S. Joannis de Tarouca hoc ei nuntiet. 19  Abbas Longae villae de quo multa nobis dicta sunt, infra Natale Domini Cistercium se praesentet, et stet ad arbitrium Cisterciensis. Abbas Bonifontis hoc ei denuntiet. 20  Abbas Prulliaci qui non observavit modum in depositione abbatis Sacri Portus sex diebus sit in levi culpa, duobus eorum in pane et aqua, et quadraginta extra stallum abbatis permaneat, et quotiens aliquis abbas fuerit deponendus et amovendus, fiat sub testimonio duorum vel trium abbatum, et in Capitulo si poterit convenienter interesse. 21  Abbatiae in Hibernia quae conventum non habent, nec habere possunt, per patres abbates vel in grangias redigantur, vel infra sequens Capitulum penitus deleantur. Qui si huius mandati tepidi executores extiterint, a sancto Pascha usque ad sequens Capitulum omni sexta feria sint in pane et aqua, et extra stallum. 22  Correctio Mellifontis committitur abbati Claraevallis, qui personas religiosas per quas Ordo possit in partibus illis reformari, in domo praedicta substituere auctoritate Capituli procuret. 23  Abbates Angliae qui sententiam Capituli generalis de stabulis equorum in abbatiis revocandis non observaverunt, sex diebus sint in levi culpa, duobus eorum in pane et aqua, et infra sequens Capitulum emendetur. 24  Monacho Clarimarisci qui in habitu saeculari eadem die subdiaconatum et diaconatum suscepit, iniuncta sibi poenitentia ab abbate suo competenti et peracta, de licentia Capituli generalis conceditur celebrare. 25  Patres abbates qui nec per se, nec per alios hoc anno filias suas in terra Albigensium visitaverunt, tribus diebus sint in levi culpa. 26  Abbas de Bardonis qui in visitatione filii sui mulum accepit, et de quo in aliis Capitulis multa fuerunt dicta et probata, Morimundo se praesentet, et stet ad arbitrium Morimundensis. 27  De abbate Bonae Cumbae qui minus ordinate locutus est subpriori Cistercii, duabus sextis feriis sit in pane et aqua. 28  De eo quod episcopus Firenensis conqueritur de abbate Dieroto in Hybernia quod excommunicatos ad sepulturam receperit, committitur abbati Claraevallis qui de hoc diligenter inquirat, et si ita invenerit, auctoritate Capituli generalis corrigat prout viderit expedire, et quod inde, etc. 29  Causa abbatis de Dalona contra abbatem Petrosae, interim committitur abbatibus de Obezina, de Boscanio et de Albis petris, ut secundum retractata procedant, et infra proximum Pentecostes causam istam studeant terminare, et quod inde, etc. 30  Iniungitur abbati Prulliaci ut de facto cellerarii de Varennis diligenter inquirat, et si invenerit quod manum miserit in abbatem, pedes mittatur ad Dominum Papam absolvendum, et postea ad domum aliam transmittatur, in qua poenam conspiratorum sustineat, numquam ad domum propriam reversurus nisi per Capitulum generale. Qui autem in hoc facto favorem, consilium, et auxilium praebuerint eidem, ad domum aliam mittantur et prout meruerint puniantur. 31  Abbas de Escharliis qui negavit utrem vini abbati graviter infirmanti, tribus diebus sit in levi culpa, uno eorum in pane et aqua. 32  De illo qui fuit prior de Sancto Joanne de Tarauca, cum a domo propria sit expulsus, discurrit per Hispaniam in habitu, habens mulum in proprietate, praecipitur abbatibus et prioribus ut quicumque eum invenerit, auferat ei habitum et mulum, et pro excommunicato habeatur quoadusque satisfactioni debitae humiliter se supponat ; sed et de universis exordinatis discurrentibus eadem sententia teneatur. 33  Auctoritate Capituli generalis iniungitur abbatibus S. Joannis de Tarauca et de Horta, assumpto secum tertio quemcumque voluerint, Ordinis zelatore, ut visitent filias et neptes Claraevallis et Morimundi, utriusque scilicet generationis, et digne corrigant quae invenerint corrigenda, et quae per se corrigere in Hispania non potuerint, sequenti Capitulo referant. 34  Prohibetur ne venientibus aut redeuntibus abbatibus a Capitulo generali in Longo vado, et grangia Fontineti, *scilicet* Ostormiar, pisces ad comedendum ministrentur, exceptis sepiis et granetiis. Monachus et conversus qui abbatibus a Capitulo redeuntibus perturbationem fecerunt non modicam in grangia supradicta, praecipitur ut monachus missus ad domum de Carleis, inde mittatur ad Curiam non nisi per generale Capitulum revocandus ; conversus etiam non nisi per generale Capitulum revocetur. 35  Auctoritate Capituli praecipitur ut abbates ad Capitulum venientes in quatuor primas filias, non nisi cum duobus equis veniant, exceptis illis quibus a Capitulo generali aliter est concessum. Qui aliter praesumpserit, veniam inde petat in Capitulo. 36  Abbates etiam qui domui Claraevallis in debitis tenentur obligati, a Divione vel a Claravalle non recedant, nisi prius abbati eiusdem domus vel cellerario satisfecerint competenter. 37  Domino Papae scribatur de eo quod episcopi et clerici exigunt a nobis professionem non addito : *salvo ordine nostro*, et quod aliter profitentes per excommunicationem familiarium suorum et operariorum coerceant, et quod episcopi quidam repetant a nobis oblationes quae offeruntur in exequiis eorum qui in fine sepeliuntur apud nos, et de hoc quod dicunt ad se pertinere de iure monachos nostros in suis dioecesibus ad confessionem et absolutionem commorantes recipere, quod apud nos est hactenus inauditum, et pro aliis prout domino Cistercii viderit expedire. 38  Praecipitur ut quoties recurritur ad Capitulum generale, de ipso Capitulo duo vel tres eligantur viri boni et discreti, qui causas terminent quae ad Capitulum deferuntur. Quod si quae questio fuerit quae merito desideret audientiam Capituli generalis, ad ipsum Capitulum referatur. Duo nihilominus eligantur qui litteras omnes diligenter inspiciant, et mentem ipsarum a tergo scribentes sub brevitate perstringant, nisi forte aliquae fuerint quae pro mittentis reverentia in omnium vero audientia debeant recitari. 39  Praecipitur abbati Grandis Sylvae ut in domo Candelii filia sua quae per annum caruit abbate, infra Natale Domini abbatem secundum formam Ordinis, studeat nuntiare. Abbas de Carlecio hoc ei denuntiet. 40  Abbas Sancti Martini de Viterbio qui debuit renuntiare Capitulo de petitione Capituli ad Dominum Papam sibi commissa, et non renuntiavit, tribus diebus sit in levi culpa, uno eorum in pane et aqua Abbas Casemarii hoc ei denuntiet. 41  Praecipitur auctoritate Capituli generalis abbatibus Sancti Michaelis de Reata et Sanctae Mariae de Arbona ut accedant ad locum Sancti Leonardi qui offertur fratribus Sancti Bartholomei ad transferendam illuc abbatiam, qui loco diligenter inspecto, si idoneus fuerit et sufficiens, secundum quod viderint expedire faciant, non expectato Capitulo generali. 42  Praecipitur ut ad abbatiam de Surio abbates Trium Fontium et de Altofonte personaliter accedant, et diligenter inquirant utrum abbas, nomine Haymo, ordinate in praesentia duorum vel trium abbatum fuerit destitutus, nec ne. Quod si aliter invenerint, auctoritate Capituli generalis restituant contra ordinem destitutum. 43  Causa abbatis de Chirchestede de abbatia de Sancto Laurentio auctoritate Capituli generalis committitur abbatibus de Suinesheved, de Boylei et de Ponte Roberti, iudicio vel compositione terminanda, et quod factum fuerit, etc. 44  Causa abbatis Frigidimontis et abbatis Fulcardimontis committitur auctoritate Capituli generalis abbatibus de Bello becco, de Prato et de Mortuo mari, iudicio aut compositione terminanda infra proximum Pentecostes, et quod factum, etc. 45  Causa abbatum de Saviniaco et de Bochian committitur abbatibus de Eleemosyna, de Curia Dei, de Valle Richerii compositione terminanda infra proximum Pentecostes, et quod factum, etc. 46  Causa abbatis de Scala Dei committitur abbatibus de Populeto, de Horta, et de Petra, qui diligenter inquirant utrum sit verum quod dicitur de eo, videlicet, quod quando visitat filias suas, nimiam facit moram in illis, et cum multis equitaturis, et recedens accepit denarios pro expensis ; et quod de iis quae proposita sunt contra filium abbatem quando visitabat, nihil emendavit, sed statuit et posuit in charta sua : quod si quis de cetero faceret mentionem conspiratorum sententiae per omnia subiaceret. Quod si ita invenerint, in instanti deponant eum auctoritate Capituli generalis, et quod inde de cetero, etc. 47  Querela abbatum de Carleum et de Tinterna committitur abbatibus de Bildoas et de Blancha landa, auctoritate Capituli generalis compositione vel iudicio terminanda, et quod inde, etc. 48  Petitio Dominae Blanchae venerabilis comitissae Campaniae de abbatia monialium construenda ita exauditur, ut duo abbates, *scilicet* de Vacellis et de Prato mittantur, qui locum diligenter inspiciant, et si viderint locum illum competentem, idoneum Ordini, indemnem et possessionibus sufficientem, abbati Claraevallis renuntient, in cuius potestate sit, auctoritate Capituli generalis, secundum quod audierit, infirmare vel confirmare, ita tamen quod includantur. 49  Petitio abbatum de facienda solemnitate S. Othonis, sicut in festivitate S. Ambrosii, illis domibus quas fundavit, exauditur. 50  Petitio abbatum Angliae de facienda solemnitate Edmundi, regis et martyris, ita exauditur ut eius festivitas in domibus Ordinis per Angliam, sicut de uno martyre celebretur cum duodecim lectionibus, collecta : *Esto Domine.* 51  Petitio abbatum Angliae de solemnitate S. Hugonis quondam Lincolniensis episcopi facienda sicut in festivitate S. Gregorii, ita exauditur ut in domibus Ordinis nostri in eadem dioecesi constitutis, cum duodecim lectionibus et una missa in conventu celebratur. 52  Petitio abbatis Ursicampi de solemnitate beati Eligii in domo sua solemniter facienda, videlicet sicut de beato Nicolao, exauditur. 53  Petitio nobilis viri Joannis de Menemue, de construenda abbatia, hoc modo exauditur, quod mittantur tres abbates videlicet de Bilduas, de Bordesia, et de Brueria, qui diligenter inspiciant si locus idoneus sit ad fundendam abbatiam, si sufficientes habeat possessiones, si possit aedificari sine indemnitate aliarum abbatiarum, et quod invenerint, etc. 54  Petitio archidiaconi de Braccan de construenda nova abbatia hoc modo exauditur, quod mittantur tres abbates, videlicet de Alcubatia, de Seytia et de So* Petro aquilano qui diligenter inspiciant si locus idoneus sit ad fundendam abbatiam, si sufficientes habeat possessiones, si possit aedificari sine indemnitate aliarum abbatiarum, et quod invenerint inde, etc. 55  Petitio Domini Ambianensis de incorporanda abbatia de Pantemont admittitur, licet praeceptum fuerit in Capitulo generali ne aliqua incorporetur ulterius ; sed idem Capitulum iudicat dispensandum maxime cum venerabilis pater Conradus tunc Cisterciensis abbas, nunc Portuensis et S. Rufinae episcopus de incorporanda dicta abbatia domino electo Belvacensi promiserit. 56  Abbas de Bongard, de quo multa dicuntur quae non sunt ad praesens recitatione digna, deponitur in instanti. 57  Abbas de Surio qui contra formam Ordinis de Choro-Benedicti, de sorore in sororem fuit translatus, deponitur in instanti. Abbas de Valle Dei hoc ei denuntiet. 58  De abbate Carrazeti, de quo dicitur quod ante promotionem suam conspirator fuerit manifestus, et quod abbatem suum diffamaverit coram rege, obiiciens ei quod mediante pecunia obtinuerit abbatiam, et quod domum suam subtrahere nitatur Ordini et multa alia dicuntur, committitur abbati S. Joannis de Tarouca, qui assumptis secum abbatibus quos duxerit assumendos, diligenter de supradictis inquirant, et si ita invenerint, auctoritate Capituli generalis ipsum in instanti deponant, et alium iuxta formam Ordinis instituant, non expectato Capitulo generali. 59  Abbas Vallis Bonae qui mulum dedit in visitatione et qui psalmum *Deus laudem meam*, et alias imprecationes solemnes contra adversarium suum in conventu fieri iussit, et hoc negavit in Capitulo, cum inde nihilominus sit convictus, deponitur in instanti. 60  De abbate de Ardurello de quo dicitur quod frater eius est prior, et nepos eius cellerarius, et non habet fratrem aliquem obedientiarium qui non sit de cognatione sua, et dicitur quod tradidit priori viginti quinque libras, qui reliquit ordinem et ivit ad scholas et modo reversus est, et factus est prior ; et isti dilapidant bona domus illius, comedendo carnes et pisces bonos, cum non sint infirmi, et bene vestiendo se, cum alii nudi sint, committitur abbatibus de Loco Dei, de Chalercio et de Bona Cumba, qui diligenter inquirant de iis, et si ita invenerint, abbatem ipsum in instanti deponant auctoritate Capituli generalis ; et quod inde fecerint, etc.
1  Sententiae furum additum est ut in illis quadraginta diebus quibus in claustro commorari tenentur, operentur in silentio quod illis iniunctum fuerit ; et qui secundo puniti super hoc non emendaverint, a domo propria in qua furtum fecerunt emittantur, non reversuri nisi per Capitulum generale. 2  De pitantiis visitatoribus faciendis, antiqua consuetudo cum omni mensura et moderamine teneatur. 3  Conceditur ut abbatiae Ponliveti, de So* Joanne in Vineis, de So* Eligio, inter familiares scribantur. 4  Petitiones fratrum de Calatrava, sicut concessae fuerunt eis a Capitulo anno Concilii confirmantur, videlicet ut cum ad domos Ordinis nostri venerint, sint cum monachis nostris in choro, in capitulo, in refectorio, in infirmitorio. In choro magister eorum post sacerdotes immediate, alii laici fratres post omnes monachos supra novitios locabuntur ; clerici vero eorum inter monachos secundum tempus suum in Ordine habebuntur. In capitulo autem magister eorum post abbatem aut priorem sedebit ; ceteri vero tam clerici quam laici in capitulo et in refectorio ordinem suum consequentur, eundo et redeundo sicut monachi benedictiones accipiant. 5  Auctoritate Capituli generalis inhibetur, ne ad pernoctandum, conventus tempore messionis ad grangias mittatur, nisi pro inevitabili necessitate. Liceat tamen illis qui in claustro remanent a labore, dum cantatur missa, missae interesse, et abbatibus, si voluerint, celebrare. 6  Conversi qui equitant cum abbatibus, et mercatores, et alii qui equitant, a festo S. Crucis, nisi fuerint in grangiis, ieiunium ut monachi teneant consuetum. Qui aliter praesumpserit, in crastino sit in pane et aqua. 7  Quoniam confusio est de esu carnium verbum toties iterare, auctoritate Capituli generalis inhibetur, ut nullus omnino abbas, monachus vel conversus pro minutione, solatio aut consortio alicuius, aut aliqua levi occasione, nisi quemadmodum in Regula continetur, debilis fuerit omnino vel aegrotus, carnes praesumat vel audeat manducare. Qui contra hanc institutionem carnes comederit, aut ad comedendum ministrare fecerit, sequenti die sit in pane et aqua. Volumus autem hanc legem cursores nostros observare. 8  Praecipitur ut diffinitiones visitationum et Capituli generalis singulis annis ter recitentur in capitulis, ne quis omnino de ignorantia se valeat excusare. Abbas qui huius constitutionis neglector fuerit, veniam super hoc petat in Capitulo generali. 9  De fundatoribus sepeliendis antiqua consuetudo teneatur. 10  Prohibetur a Capitulo generali ne petitiones fiant de faciendo festo alicuius sancti, nisi de consensu et licentia domini Cistercii et Diffinitorum. Qui autem contravenire praesumpserit, ad arbitrium Diffinitorum puniatur. 11  Statuitur a Capitulo generali, ut quod in Carta Caritatis continetur de promotione et depositione abbatum, simpliciter et inviolabiliter ad omnibus observetur ; et ne scrupulus, qui hoc impedire possit, valeat remanere, praecipitur abbati Claraevallis, ut litteras quas penes se habet, quas constat tempore Concilii impetratas contra Cartam Caritatis, maxime cum in eis contineatur, quod possit fieri recursus ad Diffinitores, infra festum Omnium Sanctorum reddat Cisterciensi. Dominus autem Cistercii ita se habeat, ut in institutione et destitutione filiorum suorum, et in omnibus agendis suis non excedat fines patrum antiquorum, servata in omnibus Regula S. Benedicti et Carta Caritatis. 12  Monachus vel conversus qui suggesserit alicui saeculari, ut eleemosynas quas voluerit dare abbatiae, det conventui specialiter ad pitantiam faciendam, per totum annum careat pitantia, nisi infirmus fuerit vel minutus. 13  De beato Roberto primo abbate Cistercii fiat festum XV° kalendas maii cum XII lectionibus, sicut de beato Hieronymo, et una missa sicut de beato Benedicto. 14  Abbates de Anglia qui stabula equorum non revocaverunt infra terminos abbatiae, sicut constitutum est in Capitulo generali, tribus diebus sint in levi culpa, uno eorum in pane et aqua ; et si usque ad festum beati Joannis Baptistae non emendaverint, videlicet praesentis anni, ex tunc abbas, cellerarius sint omni sexta feria in pane et aqua donec fuerint emendati. Abbas de Brueria nuntiabit omnibus qui sunt in Anglia ; abbas de Tinterna nuntiabit illis qui sunt in Wallia. 15  Abbas de Locedio qui filiam suam non visitavit, nec tempore opportuno aliis iniunxit, tribus diebus sit in levi culpa, uno eorum in pane et aqua. 16  Idem sustineat abbas Claraevallis qui non visitavit filiam suam Sanaevallis. 17  Idem sustineat abbas Sancti Martini qui iniunctam sibi visitationem de Cliento non peregit. Abbas de Fossa hoc ei denuntiet. 18  Abbas de Fossa nova qui filiam suam de Ferraria non visitavit eamdem poenam sustineat. 19  De abbate de Ulcotram qui ad Capitulum generale non venit octo annis, ut dicitur, committitur abbatibus de Beilanda et de Joriavalle, qui veritatem diligenter inquirant et quod invenerint sequenti Capitulo studeant nuntiare. Ipse etiam abbas de Hulcotram omni occasione postposita Cistercio se praesentet. Abbas de Furnesio hoc eis denuntiet. 20  De abbatia de Sancto Bartholomeo quae petit incorporari Ordini, committitur abbatibus de Ponte, de *Charreto,* et de Fonte qui, si ita invenerint quemadmodum nuntiatum est Capitulo generali, suscipiant eam cum gaudio et honore et faciant eam incontinenti a Domino proprio confirmari. 21  Abbates de Sancto Martino in Reata et Sanctae Mariae in Arbona qui non renuntiaverunt Capitulo generali commissa, tribus diebus sint in levi culpa, uno eorum in pane et aqua. 22  De abbate de Rota qui non venit ad Capitulum generale cum venire deberet, eo quod sicut ipse testatur in litteris suis costam fractam habeat et brachium, committitur abbatibus de Berola et de Gimun, qui ad illum locum personaliter accedant et veritate diligenter inquisita et quod invenerint sequenti Capitulo studeant nuntiare. Ipse et abbas de Rota sequenti anno Capitulo se praesentent, super hoc responsurus. 23  De abbate de Cella Sanctae Mariae in Thuringia, qui celebrasse dicitur in abbatia sua mulieribus praesentibus, quod episcopus saecularis propter Ordinis instituta facere noluerit, et qui ita debilis est quod non potest abbatizare, committitur abbati Morimundi, qui usque ad Adventum Domini ita emendare studeat quod plane satisfactum sit Capitulo generali. 24  Conceditur abbatibus de Scotia ut in abbatiis suis festum beatae Brigittae virginis celebretur. 25  De inhumanitate facta in abbatia et grangia de Pelis abbati et monacho de Cicador, quae etiam multis aliis de Ordine exhibetur, committitur abbati de Aceio ut quod videbit dignum emendatione corrigat et sequenti Capitulo quod actum fuerit studeat enuntiare. 26  Frater Richardus Saviniaci monachus, qui dixit quod dominus Cistercii non poterat iniungere in Capitulo generali nisi septem psalmos, qui vocavit abbatem suum clericum, et qui dixit abbati Curiae Dei qui erat iudex a Capitulo generali : *frangentur vobis cornua*, et multa alia convicia, tribus diebus sit in levi culpa, uno eorum in pane et aqua. Qua poenitentia peracta in domo sua, statim mittatur ad aliam domum non reversurus nisi per generale Capitulum. 27  Abbati de Caro campo qui de triplici mendacio coram Diffinitoribus convictus est et quemdam abbatem de equo more militari deiecit, et per quem multa scandala orta sunt, ut dicitur, praecipitur ut incontinenti vadat Pontiniacum et ibi stet ad arbitrium abbatis Pontiniaci. 28  De commutandis filiabus de Joiaco, de Risuanni, de Altofonte, abbatibus de Caduino et de Fazia, committitur abbati Pontiniaci, qui consensus conventuum diligenter inquirat et auditis omnibus quae ad utilitatem huius rei et firmitatem sunt necessaria, faciat quid viderit expedire. 29  Querela abbatis Aureaevallis et monialium de Herquenroda, committitur abbati Claraevallis, et monachus Aegidius qui, non expectato consensu abbatum delegatorum, appellavit, tribus diebus sit in levi culpa, uno eorum in pane et aqua. 30  Supplicandum Domino Papae, ne compellat nos ad mittendos monachos nostros et conversos ad cohabitandum cum monialibus, et in temporalibus eisdem providendis ; vergit enim res ista ad praeiudicium Ordinis et periculum animarum. 31  Petitio canonicorum monasterii Lavacensis Ordini nostro incorporari desiderantium, committitur abbatibus de Berdona et de Foilant, qui ad locum personaliter accedant ; et si invenerint fratres loci illius in hoc proposito et desiderio concordes, locum ipsum in possessionibus et ceteris commoditatibus Ordini competentem, sicut in litteris eorumdem quas Capitulo generali miserunt continetur, abbati Bonifontis, cuius domum in matrem sibi dari desiderant licentiam dent, ut cum eis Romam mittat et faciant locum cum pertinentiis suis a Domino Papa confirmari. 32  Petitio nobilis viri Joannis de Munemut de abbatia construenda exauditur, ita tamen quod abbatibus de Brueria et de Bordelea committitur ut cum ille omnia quae abbatiae promisit compleverit, habeant potestatem mittendi illuc conventum de domo de Dora, auctoritate Capituli generalis. 33  Festum B. Joannis Evangelistae ante Portam latinam in Bisuntinensi dioecesi exauditur. 34  Petitio Odonis de Barris in Hibernia de construenda abbatia, committitur abbatibus de Surio et de Magio qui personaliter accedant ad locum et circumspectis omnibus quae necessaria sunt ad abbatiam construendam, sequenti Capitulo quod invenerint studeant nuntiare. 35  Petitio abbatis de Eleemosyna de anniversario fundatorum suorum faciendo et semel in anno sedendo admittitur. 36  Petitio abbatis de Egris de festo S. Stephani regis Hungariae faciendo admittitur ; fiat de eo sicut de uno confessore non pontifice, et in terra sua. 37  Petitio episcopi Claromontensis de festo S. Astromonii faciendo admittitur in abbatiis nostri Ordinis in sua dioecesi. 38  Sententia lata anno praeterito de silentio non frangendo firmiter teneatur, hoc correcto quod qui ex consuetudine hoc fecerint, si saepius correcti non emendaverint omni sexta feria sint in pane et aqua, et ultimi omnium usque ad nutum proprii abbatis. 39  Abbas de Alnebroch qui confitetur se et alium suum socium Bertoldum nomine votum vovisse et sic iuramento firmasse quod ad domum de Alnebroch post reditum suum de transmarinis partibus, causa sumendi habitum venirent et hoc ipsum de consilio poenitentiarii Domini Papae habuerunt, et postea spreto voto ac iuramento ad aliam domum se transtulerint, tamquam qui contra votum ac iuramentum suum venerit, deponitur in instanti ; et tam ipse quam supra nominatus Bertoldus in domo de Arnelboch remorentur suo satisfacturi iuramento. 40  Abbas de Florido Campo qui in Capitulo generali publice confessus est quod multos monachos et conversos sub conditione ad conversionem recepit, quod est species simoniae, deponitur in instanti. 41  Petitio domini C[onradi] Portuensis et domini S[tephani] Cantuariensis et domini R[ichardus] Sarisberiensis de plenario officio conceditur, audito obitu eorum. 42  Garcionibus ad edendum carnes non dentur nisi graviter infirmentur.
1  Sanctorum patrum nostrorum inhaerentes vestigiis, qui statuentes in Carta Caritatis scripserunt, quod si forte aliqua controversia inter aliquos abbates emerserit, vel de aliquo eorum tam gravis culpa fuerit propalata, ut suspensionem aut etiam depositionem mereatur, quidquid inde fuerit a Capitulo diffinitum, sine retractatione observetur. Suffulti quoque auctoritate trium Summorum pontificum Anastasii, Adriani et Alexandri, qui in privilegiis suis Cartam Caritatis confirmantibus ita ponunt :  Praeterea si aliqua controversia inter aliquos abbates de Ordine vestro emerserit, vel de aliquo illorum tam gravis culpa fuerit propalata, ut suspensionem vel etiam depositionem mereatur, quidquid inde a Capitulo vestro secundum ordinem fuerit diffinitum, sine aliqua retractatione teneatur . Adiuti nihilominus exemplo patrum nostrorum, qui ante aliquot annos statuerunt in Capitulo generali, quod si quis in Ordine nostro appellaverit, sit a Deo et ab Ordine anathema. Freti etiam auctoritate domini Papae Honorii III sub cuius felici regimine degit in praesentiarum Ecclesia generalis, in cuius litteris ad Cisterciensem et Clarevallensem transmissis, haec inter cetera continentur, videlicet, ne de cetero appelletur, statuimus atque praecipimus in virtute obedientiae, ne quis de cetero in Ordine nostro vocem appellationis emittat. Excommunicamus etiam et anathematizamus omnem tam conventum quam personam qui vel quae in Ordine nostro contra Ordinis instituta, seu contra obedientiam de cetero taliter appellaverit, ita quod quisquis in Ordine nostro taliter appellaverit, sciat se statim in canonem latae sententiae incidisse. Addimus etiam quod quicumque contra praesentem institutionem vocem appellationis emiserit, si sit abbas, sciat se esse depositum, si monachus aut conversus, poenam conspiratorum sustineat. Actum anno gratiae M. CC. XXIII, in praesentia venerabilium patrum G[ualteri] Carnotensis, F[ulconis] Tholosani, in generali Capitulo, universis abbatibus huic constitutioni suum assensum praestantibus in eodem Capitulo constitutis. 2  Constitutionem sanctorum patrum sequentes, qui statuentes in Carta Caritatis scripserunt, ne aliqua ecclesia vel persona Ordinis nostri adversus communia Ordinis instituta privilegium a quolibet postulare audeat, vel obtentum quomodolibet retinere. Subnixi quoque auctoritate trium Summorum pontificum praedictorum, qui in suis privilegiis Cartam Caritatis confirmantibus nominatim et expresse ponunt supra dictam clausulam et confirmant, excommunicamus et anathematizamus omnem tam conventum quam personam nostri Ordinis, qui vel quae privilegium, seu indulgentiam, seu litteras quascumque a quolibet postulaverit, adversus communia Ordinis instituta, praeter consensum Capituli generalis, vel saltem domini Cistercii et quatuor primorum filiorum abbatum, seu qui tale quid obtentum quomodolibet audeat retinere. 3  Ordinamus atque constituimus, ut in qualibet abbatia certus sit numerus personarum, et discretioni patrum abbatum hoc committitur taxandum. 4  Praecipitur quod omnibus transeuntibus personis Ordinis nostri, sicut in aliis ita in ferraturis provideatur in omni loco et natione. 5  In omnibus abbatiis Ordinis nostri processio fiat in Assumptione B. Mariae : ita quod in egressu dicatur r[esponsorium] *Hodie Maria*, in secunda statione *Felix namque*, in introitu ecclesiae antiphona *Ascendit Christus*. 6  Antiqua sententia de non mittendo ad Curiam teneatur. 7  Inhibetur ne de cetero possessiones abbatiarum gratis dentur saecularibus ad vitam, nisi pro evidenti domorum utilitate, et de consilio patris abbatis et conventus. 8  Praecipitur ut anniversarium Berengariae reginae Anglorum post eius obitum per totum Ordinem fiat. 9  Instituitur a Capitulo generali ne priores Ordinis nostri de cetero habeant scriptoria, neque claves, neque cappam, neque calcaria, sed nihil omnino proprium ; neque eleemosynas recipiant sub custodia sua. Additur etiam ut nihil omnino dare praesumant, tam ipsi quam cellerarii et alii officiales domus, sine permissione abbatis. Quod qui transgressus fuerit, omni sexta feria sit in pane et aqua usque ad nutum abbatis sui. 10  Conceditur episcopo et capitulo Suessionensi ut associentur Ordini nostro, et inter familiares nostros conscribantur. 11  Anniversarium regis Angliae Richardi per Ordinem universum in crastino Annuntiationis dominicae fiat sedendo, ita quod omnes sacerdotes celebrent pro ipso et in conventu dicatur collecta. 12  Monachi vel conversi qui ad Ordinem Praedicatorum vel Fratrum Minorum transierint, habeantur pro fugitivis. 13  Nos G[ualterus] abbas Cistercii et Diffinitores et totum Capitulum generale compositionem factam hoc anno per venerabilem patrem Portuensem et Sanctae Rufinae episcopum, Apostolicae Sedis legatum, inter Cisterciensem et Claraevallensem acceptamus et ratam habemus et eam decernimus et statuimus perpetuo conservandam. Adicientes de consensu omnium et volentes ut sit de cetero plena concordia inter eos et omnia sint hinc inde remissa, ita quod quidquid a decimo anno usque [diem] in qua facta est compositio per episcopum supradictum apud Gernières fuit ab alterutra parte in praeiudicium alterius partis acceptatum vel factum vel dictum, totum plenarie sit remissum, ut nunquam de cetero tale factum vel dictum possit ei qui fecit vel dixit obici vel obiectum ei nocere nec aliqua poena de cetero ei infligi. Actum anno Domini MCC XXIII apud Cistercium tempore Capituli generalis presentibus venerabilibus patribus G[ualtero] Carnothensi, F[ulcone] Tolosano episcopis qui sigilla sua apposuerunt necnon et nos praedictus G[ualterus] Cistercii, et quatuor primi filii abbates sigilla nostra apposuimus in confirmationis testimonium instrumento presenti. 14  Abbas et conventus Sancti Dionysii inter familiares nostros conscribantur. 15  Abbates Ordinis nostri sic profiteantur *salvo Ordine nostro* ; aliter, non. 16  Anniversarium piae recordationis Philippi regis Francorum fiat per totum Ordinem 2° Idus Julii in perpetuum. Prima collecta : *Praesta, Domine, quaesumus*, singulariter ; secunda *Fidelium*. 17  Abbas de Arnesburch, qui depositus fuit in Capitulo generali eo quod male intraverat, sicut dicebatur, et modo restitutus est in eodem loco de quo eiectus fuerat, de misericordia Capituli remaneat in loco suo, cum de rigore Ordinis deberet deponi. Sed ne omnino remaneat impunitus, extra stallum suum per quadraginta dies maneat, et sex diebus sit in levi culpa, uno eorum in pane et aqua. Et pater suus de Everbach, qui eum sustinuit, poena simili puniatur. Et hoc statuitur ut nullus destitutus a Capitulo generali restituatur in loco de quo depositus fuit, sine nutu Capituli generalis. 18  Abbas de Lenda in Polonia qui hoc anno nec praeterito venit ad Capitulum cum venire debuisset, praecipitur ut sequenti Capitulo, omni occasione et excusatione remota, Cistercio se praesentet, veniam super hoc petiturus. Abbas de Andreo hoc ei denuntiet. 19  De abbatia de Sancto Bartholomeo quae petit incorporari Ordini, committitur abbatibus de Ponte, de Charreto, de Fontevivo, qui si ita invenerint quemadmodum nuntiatum est Capitulo generali, suscipiant eam cum gaudio, et a domino Papa quam citius potuerint faciant confirmari. 20  Monachi Claraevallis qui, sicut a multis fide dignis asseritur, perturbatores sunt domus illius, videlicet Radulphus Remensis, qui turpia et talia quae relatu non sunt digna contra dominum Cistercii protulit, et hoc ipsum in Capitulo non negavit, mittatur ad Dunas. Philippus autem Trecensis, qui dixit domino Cistercii quod pepercit ei ne inquisitio fieret super eum, eo quod sodomitam et haereticum sustineret, transmittatur ad domum de Albis Petris. Radulphus vero qui fuit Saviniacensis qui probrose de domino Cistercii dixit, quod ipse pepercerat abbati Willelmo, ne deponeretur propter mille libras quas ei accommodavit et multa alia dixit quae turbant pacem Ordinis, et in quibus scandala gravia nutriuntur, transmittatur ad aliam domum ad voluntatem abbatis Claraevallis. Et his tribus regressus ad Claramvallem omnino interdicitur, nisi per Capitulum generale. Henricus vero socius cellerarii deponitur de officio suo, et de cetero non equitet, nisi forte de consilio seniorum abbati visum fuerit, quod eum necesse sit equitare. 21  Abbates de Brueria et de Bordesleia, quibus fuit iniunctum, ut abbatiam quam dominus Joannes de Munemut construere voluit, inspicerent : quod facere neglexerunt, nec aliquid in Capitulo generali renuntiaverunt, sex diebus sint in levi culpa, duobus eorum in pane et aqua, et iterum eisdem idem iniungitur ut infra sequens Capitulum id exequantur : ita quod si expedire viderint, conventum introducant, et quod inde fecerint, omnibus modis sequenti Capitulo renuntient. Abbas de Margan hoc eis denuntiet. 22  Conceditur habitantibus in dioecesi Bisuntina ut festum B. Johannis ante Portam latinam celebrent, ita quod missa fiat sicut continetur in Gradali, lectiones sicut in alio festo, cum responsoriis de S° Marco. 23  De abbate de Pomoch qui priorem suum misit ad Curiam, sicut dicitur, contra episcopum suum, committitur abbati de Ebra ut rem diligenter inquirat, et prout viderit expedire auctoritate Capituli emendet, secundum quod continetur in constitutione. Quid autem inde fecerit, sequenti Capitulo denuntiet. 24  Abbas de Ponte Octrano qui litteras quas non inspexit sigillavit, tribus diebus sit in levi culpa, uno eorum in pane et aqua ; et monachus qui ei litteras obtulit, eadem poena puniatur, et in capitulo vapulet. 25  Abbas de Dunis qui conspirationem in filia neglexit digne corrigere, sex diebus sit in levi culpa, duobus eorum in pane et aqua ; et infra festum Omnium Sanctorum sic corrigat, ut conversi qui in terra illa nimis sunt praesumptuosi, inflicta sibi poenitentia, a consimilibus terreantur. 26  De monacho de Bella brancha, qui piscabatur in stagno, cuius piscationis occasione quidam submersus est, dicitur ut Dominus Papa super hoc consulatur. 27  Abbati Sanctae Crucis qui hoc anno debuit venire ad Capitulum et non venit, praecipitur ut sequenti Capitulo se praesentet, omni occasione remota. Abbas Morimundi faciat hoc ei denuntiari. 28  De mutatione abbatiae de Nucaria, committitur patri abbati, ut assumptis secum aliis abbatibus locum mutationis consideret, et faciat quod melius viderit expedire. 29  Petitio domini Camerarii regis Hungariae de construenda abbatia exauditur, et committitur abbati de Sylyo et de Copurnice, qui eant ad locum et ad camerarium regis ; et si impleverit quod promisit, habeant potestatem mittendi conventum de domo de Camina. 30  Petitio Cantuariensis et Domini Sarisberiensis de abbatia iterum Ordini incorporanda exauditur. 31  Petitio Domini Tholosani de abbatiis monialium incorporandis Ordini, videlicet abbatia de Pontio cum filiabus suis, admittitur, ita quod infra annum includantur. 32  Petitio Marescalli imperatoris admittitur : ita quod committitur abbatibus de Capella et de Belenhusa quod considerent et locum et quantitatem possessionum, et quod invenerint Capitulo sequenti nuntient. 33  De anniversario Roberti Rothomagensis archiepiscopi in domo de Mortuomari faciendo, exauditur. 34  Petitio Garciae Fernandi, pro quo supplicavit rex Castellae pro abbatia construenda exauditur, et committitur abbatibus Vallis Bonae et Sacramoeniae, qui eant ad locum, et si invenerint quod promissum est, faciant quod conventus de S. Petro cum consilio praedictorum mittatur. 35  Petitio Domini Odonis de Barri exauditur, de mittendo conventu committitur Claraevallensi et abbati de Blancha landa. 36  Abbas de Florido Campo qui depositus fuit propter symoniam quam confessus est in Capitulo generali, et iterum in eadem domo est promotus, tanquam ex ore proprio iudicatus, deponitur in instanti. Abbas vero qui eum instituit, in sequenti Capitulo inde veniam petat, et ad arbitrium Capituli iudicetur. 37  Abbas de Moriolo, de quo multa mala dicuntur, et qui nimia laboret infamia apud bonos et graves, deponitur in instanti. 38  Praecipitur a Capitulo generali ut tam abbates quam ceteri officiales expensas accipiant de communi, et in singulis computationibus eas exprimere non omittant. 39  Item de cultellis acuminatis, antiqua sententia teneatur.
1  Tales de cetero recipiantur in conversos, qui in labore taliter occupentur, quod evidens sit et certum ipsos in officio sibi commisso laborem unius mercenarii compensare, exceptis magistris grangiarum, qui singulis diebus excitent et compellant ad opera mercenarios et conversos. 2  Nullus dirigatur in via, nisi pro evidenti domus utilitate. Si cui vero in spe utilitatis monasterio proveniendae vel etiam procurandae concedenda fuerit licentia equitandi, primum in capitulo licentiam illam petat. Quod si pro urgente necessitate non potuerit capitulum expectare, reversus inde veniam petat, licentiam sibi datam, et causam licentiae similiter manifestans. 3  Parcitatem esus carnium approbet visitator et reprimat, non foveat murmurantes, regularis tamen misericordiae non oblitus. 4  Monacho de via venienti cum converso portario loqui licet, sive sit domesticus, sive hospes, quamdiu est extra terminos abbatiae. 5  Nullus a domo sua emittatur, cuius culpa sine gravi periculo vel scandalo in eadem domo poterit emendari. 6  Quadrigarii nostri contenti sunt illa mensura avenae quae dabitur equis domus illius in qua fuerint hospitati, et mensuras proprias in domibus aliis non attendant. 7  Nullus ad instantiam suam ad domum aliam emittatur ; sed in sua moriatur aut vivat. 8  Diffinitiones Capituli generalis omni anno ab omnibus uniformiter habeantur, sicut fuerint ab originali Diffinitorum transcriptae. 9  Dicatur omnibus a Capitulo generali, ut omnes qui tam ex parte Capituli, quam ex parte Cisterciensis abbatis habent litteras quaestuosas, omni occasione postposita reddant eas, nec de cetero tales habeat aliquis, nisi super hoc veniam petierit in Capitulo generali. 10  Indulgetur abbatibus Ordinis nostri auctoritate Capituli generalis, qui sibi crediderint expedire, dare saecularibus terras, vineas et etiam grangias, et alias possessiones ad excolendum cum consensu et voluntate conventus sui et patris abbatis, vel visitatoris, facta tamen prius de decimis compositione assensu et auctoritate episcopi dioecesani. 11  Abbas qui mutuaverit pecuniam contra Ordinis instituta, illi etiam quorum consilio dictum mutuum factum fuerit, poenam sustineant quae est contra transgressores huiusmodi diffinita. 12  Cum abbas aliquis mittitur a patre abbate visitare cum plenitudine potestatis, exponit Capitulum generale ut eamdem potestatem habeat tam in capite quam in membris qui mittitur, quam haberet pater abbas qui mittit. 13  Praecipitur auctoritate Capituli generalis, ut qui pro culpa ad aliam mittantur abbatiam, quamdiu ibi fuerint, nisi promotionis vel alia causa necessaria equitare minime permittantur. 14  Petitio dominae reginae uxoris quondam bonae memoriae Philippi Francorum regis exauditur, ut eius anniversarium post eius obitum fiat per Ordinem universum. 15  Nulla persona Ordinis nostri vadat vel mittat pro rege Francorum contra regem Angliae, vel e converso, vel pro principibus contra principes terrarum. Qui contra hoc venire praesumpserit, si abbas fuerit, deponatur ; si monachus vel conversus, eiiciatur de domo propria, non nisi per Capitulum generale reversurus. 16  Fratribus Calatravae conceditur a Capitulo generali, ut in ingressu suo in Ordine cuculla ab aliquo benedicatur abbate. Conceditur etiam priori domus illius, ut cum venerit ad domos Ordinis nostri post priorem loci illius permittatur esse ubique. 17  Anniversarium domini Richardi regis Angliae fiat semper tertia feria post octavam Paschae sedendo. Prima collecta : *Praesta, Domine, quaesumus* ; secunda : *Fidelium Deus.* Quod si eadem die supervenerit festum XII lectionum, in crastinum fiat idem. 18  Inhibetur abbatibus Ordinis nostri, ne sub alia forma debeant profiteri, quam sub forma illa, quam Dominus Cistercii facit episcopo Cabilonensi, quae talis est :  Ego N. abbas Cistercii, subiectionem, reverentiam, et obedientiam a sanctis patribus institutam secundum Regulam S. Benedicti tibi pater N. episcope, tuisque successoribus canonice substituendis et sanctae sedi Cabilonensi, salvo ordine nostro, perpetuo me exhibiturum promitto . Quicumque abbas ausus fuerit aliter profiteri, sciat se in sequenti Capitulo deponendum. Eamdem etiam poenam sustineat qui se ab aliquo saeculari permiserit installari. 19  Quando aliquis promittit Capitulo generali construere abbatiam monachorum Ordinis nostri : si mutaverit voluntatem, et ibi posuerit moniales, illae nunquam incorporentur Ordini nostro. Et si incorporentur, abscindantur. 20  Petitio dominae Comitissae Campaniae pro conversis de Argenseolis abbatiae monialium, quam construxit, taliter exauditur, ut conversi praedicti, si tamen habuerint ordinatum habitum in tonsura, barba et vestibus, et scierint ordinem suum, cum per domos Ordinis nostri transierint, admittantur in oratoriis et refectoriis conversorum, in ultimo tamen loco. 21  De illis qui in sodomitico vitio fuerint deprehensi statuitur, ut expellantur ab Ordine, omni spe reversionis ablata, nisi quod in extremis agentes in infirmitorio pauperum misericorditer admittantur, et defunctis ac vere confessis plenarium servitium persolvatur. Sed si convaluerint, iterum expellantur ab Ordine, sicut prius. Concedantur tamen eis litterae generales omnibus communi vita degentibus. 22  Festum beati Roberti, sicut statutum est, fiat III° kalendas maii. 23  Abbates et monachi et conversi ubique extra abbatias, quando exeunt in expensis propriis, vel etiam Ordinis nostri, una tantum pitantia piscium sint contenti. 24  Quidquid receptum fuerit ad usuras in visitationibus recitetur. 25  Statuitur a Capitulo generali ne aliqua domus Ordinis nostri quamdiu fuerit debito centum marcarum ad pondus Trecense obligata, personam aliquam recipiat in monachum vel conversum, nisi fuerit talis persona quae sine scandalo repelli non possit. 26  Item inhibetur a Capitulo generali ne de cetero dentur cursoribus vel transeuntibus sive aliis saecularibus subtalares panni vel vestimenta vel tale aliquid, exceptis pedulibus vel aliis rebus minimis.
1  Auctoritate Capituli generalis praecipitur, ut abbates quibus causae Ordinis committuntur attente provideant, quod in causis sibi commissis odiosi conflictus, subtiles cavillationes saecularium, in quantum fieri, potest, evitentur, et simplicitas Ordinis observetur, nec unquam admittantur advocati clerici saeculares. 2  Redariis Ordinis nostri avenae mensura sufficiens tribuatur, et ipsi ad propriam mensuram praebendas non exigant equis suis. 3  Sententiae de recipiendis conversis et de ferculis piscium anno praeterito editae, quia opportune servari non poterant, revocantur. 4  Firmiter praecipitur ut legatis Papae omnis honor, omnis reverentia omnisque humanitas secundum domorum possibilitatem, ad quas venerint, exhibeantur, in quantum fieri potest ordinate, et qui non fecerit, a generali Capitulo digne prout meruerit puniatur. 5  De electione Claraevallensi, de qua multi scandalizati sunt propter formam ipsius, et non propter personam, statuimus licet omnibus remittendum esset, quia pro bono pacis ad hoc inducti sunt ; tamen propter pacem et honestatem Ordinis, omnes tam electores quam abbates, quorum consensu vel consilio hoc factum est, una die infra Adventum in pane et aqua abstineant. Illa vero electionis forma quae tunc dispensatione concessa est, de cetero nullatenus attrahatur ad consequentiam. Quod si fieri contigerit, qui sic institutus fuerit, deponatur. 6  Statuitur et firmiter praecipitur observari, ut nulli de cetero anniversarium ita de facili, sicut hactenus factum est, concedatur. Si autem necesse fuerit, quod forsitan alicui concedatur, sic intelligi debeat, ut in unaquaque abbatia pro eo, cui concessum fuerit, annuatim una missa privatim tantummodo celebretur. 7  Sententiae monialium anno gratiae M. CC. XIX editae, quae praecipitur firmiter observari, additur quod abbatissae et priorissae, quae taxatum numerum personarum transgredi praesumpserint, sciant se deponendas. Nullus autem praeter visitatores claustra earum ingrediatur, nec detur eis licentia loquendi cuiquam nisi per fenestram ad hoc honestius preparatam ; et per eamdem fenestram loquantur etiam de confessione, nec ullae de cetero incorporentur Ordini, aut incorporatae ad novas mittantur abbatias, donec peractis competenter aedificiis, et ita possessionibus et rebus necessariis sufficienter dotatae fuerint et ditatae, quod possint includi penitus, et inclusae sustentari de suo, ita quod eas non oporteat mendicare. Illae autem quae a quatuor annis incorporatae sunt, sicut statutum est, includantur, aut ab Ordinis corpore abscindantur. 8  Conceditur ut domus monialium de Argenceolis in filiabus suis, si quas ipsa genuerit, eamdem habeat potestatem quam de consuetudine et constitutionibus solent matres in filiabus suis obtinere, hoc excepto, quod abbatissa dictae domus sine consilio et assensu abbatis Claraevallis, nec destituere, nec instituere poterit abbatissas. Conceditur etiam conversis filiarum dictae domus, si quos habuerit, ut quo modo concessum est conversis de Argenceolis, cum ad domos Ordinis venerint, possint ingredi refectorium conversorum. 9  Domino abbati Sancti Vulmari in nemore, et conventui, conceditur auctoritate Capituli generalis ut inter familiares Ordinis conscribantur. 10  Venerabili patri abbati Molismensi, de cuius domo tamquam de radice sancta prodierunt sancti patres, a quibus totius Ordinis religio pullulavit, conceditur, ut cum eius obitus fuerit nuntiatus, tantum fiat pro eo per Ordinem universum, quantum pro unoquoque nostrum fieri consuevit ; hoc addito quod audito eius obitu, a singulo sacerdote una missa pro eo celebretur ; prima collecta *Inclina* singulariter, secunda *Fidelium Deus*. 11  Abbas Sancti Matthaei de Reata, qui hoc anno non venit ad Capitulum generale cum venire deberet, sit extra stallum abbatis et omni sexta feria sit in pane et aqua, donec Cistercium se praesentet. Abbas Sancti Anastasii hoc ei denuntiet. 12  Causa quae vertitur inter domos de Gilmundo et de Grandi silva, super pascuis, iniuriis et damnis illatis, committitur abbatibus de Dalone et de Caduno, pace vel iudicio infra sequens Capitulum generale terminanda ; qui excessus digne corrigantur secundum instituta, et tam in hac quam in aliis causis Ordinis conflictus et mos causarum saecularium, in quantum fieri poterit, caveatur, et simplicitas Ordinis observetur. 13  De abbate Utinae Vallis, de quo multi multa loquuntur, de Lucella et de Salem abbatibus committitur, ut rem diligenter inquirant, et secundum quod invenerint, auctoritate Capituli digne studeant emendare, et quod inde, etc. 14  Conceditur abbatibus de Wallia, ut eant aut mittant ad Curiam pro iniuriis sibi ab episcopo Menevensi illatis, et Domino Papae pro eis a Capitulo supplicetur. 15  Abbas Aquae Formosae, qui interfuit et non contradixit institutioni supprioris de Mattina in abbatem Sanctae Trinitatis inordinate celebratae, tribus diebus sit in levi culpa. 16  Abbas de Rocha amatoris in Sicilia, qui numquam, ut dicitur, venit ad Capitulum generale, sequenti anno, omni occasione remota veniat ; qui si non venerit, sciat se esse depositum. Abbas de Matina hoc ei denuntiet. 17  De conspiratione fratrum in domo Sancti Galgani, committitur Sancti Anastasii et de Cliento abbatibus qui diligenter inquirant et secundum Ordinis instituta districte corrigant auctores, scilicet David quondam priorem, Magnum quondam cellerarium et Joannem quondam portarium, extra matrem domum emittantur et secundum statuta Capituli generalis graviter puniantur. Quod autem inde fecerint sequenti Capitulo denuntient. 18  De abbatiis Azimariae et Sancti Claudii in Hispania, quae petunt incorporari Ordini, committitur abbati Claraevallis qui inde faciat quod viderit Ordini expedire. 19  De abbate Mansiadae cui imponitur quod quemdam nobilem excommunicatum sepulturae tradidit, committitur patri eius abbati Bonaevallis, qui rem diligenter inquirat, et quod corrigendum invenerit, corrigat. Deferat ei litteras ex parte Capituli generalis ad archiepiscopum Viennensem et episcopum Vivariensem pro pace ipsorum excusatorias eius quod abbati Mansiadae impositum est. 20  Prior Boni radii qui infirmum abbatem inhumane recepit, tribus diebus sit in levi culpa, uno eorum in pane et aqua. 21  Querimonia episcopi Dolensis de abbate Veteris villae abbati Savigniaci committitur. 22  Abbas de Pelisio qui sabbato sancto balneum intravit et in balneo radi se fecit, quadraginta diebus sit extra stallum abbatis, et sex in levi culpa, duobus eorum in pane et aqua, et omni sexta feria ad usque Pascha sit in pane et aqua. Abbas de Egris hoc ei denuntiet. 23  Abbas de Villa longa, qui pendente lite inter domum suam et moniales de Garriga, commissione quoque super hoc a Capitulo generali facta, irreverenter dictas moniales excommunicavit, violenter claves domus illarum abstulit, cartas et munimenta fregit, alterum de iudicibus suis in fraude circumvenire tentavit, datos iudices a Capitulo recusavit, dictas moniales apud nobiles et ignobiles vulgariter diffamavit, deponitur in instanti. Commutatio quoque grangiarum inter dictas moniales et domum de Longa villa, pro nulla habeatur, tum quia sine consensu patrum abbatum facta est, tum quia simoniacam continere visa est pravitatem. 24  Abbas de Camberon et de Valcellis adeant comitissam Flandriae et audiant qualiter abbatiam monialium fundare voluerit et dotare, ita quia eas mendicare non oportet sed clausae remaneant, sicut visum est Capitulo generali expedire. De alia etiam paupercula sic ordinet, et sic larga manu eis provideat, si tamen ei Dominus inspiraverit, ut sicut hactenus, eas non oporteat amplius mendicare. 25  Committitur de Camberon et de Valle Dei abbatibus ut inquirant de homicidio cuiusdam hominis G. de Scotem domini de Breda, quam ipse G. dicit de voluntate abbatis Villariensis et cuiusdam conversi sui interfectum, et quod invenerint Capitulo generali sequenti renuntient. 26  Conversus de Altacumba qui abbates ad Capitulum generale venientes inhumane tractavit, eo quod abbatem suum in generali Capitulo proclamaverant, emittatur de domo propria, non reversurus usque ad sequens Capitulum. 27  De abbate Bonae vallis qui asportavit res Mansiadae, praecipitur ei ut restituat eas secundum beneplacitum illius abbatis. 28  Abbatia de Furneio scribatur in tabula eodem loco a quo nuper abrasa est, donec ad sequens Capitulum de prioratu inter ipsum et abbatem de Vuaverleia determinetur. 29  Controversia inter abbatem et conventum de Fontanis in Turonia et moniales de Monceio, committitur de Curia Dei et de Eleemosyna abbatibus ut de omnibus generaliter terminent, et quod inde fecerint, sequenti Capitulo renuntient generali. 30  Querela abbatum de Fonteneto et de Quintiaco, committitur de Pontiniaco et de Claravalle abbatibus, et quid inde, etc. 31  Querela abbatis et conventus de Cumir ex una parte, et abbatis et conventus de Pola ex altera, de Dora, de Alba domo et de Parlion abbatibus committitur compositione vel iudicio terminanda. Quid autem inde fecerint renuntient sequenti generali Capitulo. Abbas de Parlion hoc eis denuntiet. 32  Querela abbatum Chingesuude et de Margan committitur de Boueris et de Stausleia in Vute Syrius abbatibus compositione vel iudicio terminanda, et quod inde etc. Abbas de Steth hoc eis denuntiet. 33  Querela abbatum de Pipewelle et de Comba committitur abbatibus de Straford et Vubua abbatibus compositione vel iudicio terminanda, et quid inde, etc. Abbas de Brueria hoc ei denuntiet. 34  Querela abbatum de Fontibus in Anglia et de Beelanda, committitur abbatibus de Furnesio, de Rievalle et de Belloloco regis, pace vel iudicio terminanda ; ita quod sententia lata de compositione facta teneatur et Bellandesibus interim licet operari in mineria. 35  Abbas Clari campi, qui propter aegritudinem iam tertio anno non venit ad Capitulum, cum venire deberet, omni sexta feria sit in pane et aqua, et extra stallum abbatis donec Cistercio se praesentet. 36  Abbas de Faesia qui fratrem Petrum quondam abbatem de Morelio recepit et retinet cum rebus quas dictae surripuit abbatiae, sex diebus sit in levi culpa duobus eorum in pane et aqua, et sit extra stallum abbatis usque ad sequens Capitulum generale, quo se praesentet inde veniam petiturus. Monachus vero dictus ab ipso tamdiu in vinculis teneatur quosque fur ille ablata restituat, et de tanto excessu poenam sustineat congruentem. 37  De abbate de Lanvavet qui permisit mulieribus suam ingredi abbatiam et eis celebrari divina per multos dies, committitur patri abbati de Langoneto, qui excessum huiusmodi taliter investiget et puniat, ne ipse de remissione vel negligentia valeat castigari. 38  Abbas Pontigniaci qui non bene correxit, sicut debetur, excessum illum qui factus est in domo de Joyaco contra abbatem eiusdem domus, qui etiam regi Hierosolymitano et sociis familiae eiusdem carnes ad comedendum ministrare praesumpsit, sex diebus sit in levi culpa, duobus eorum in pane et aqua, et quadraginta extra stallum abbatis, qui utique gravius puniretur, nisi eum praesens infirmitas excusaret. Prior autem Joyaci, qui in excessu iam dicto non videtur carere nota consensionis occultae, deponatur, et a domo propria emittatur, non reversurus, nisi ad nutum domini Cistercii, et frater eiusdem prioris, qui est apud abbatiam Fontis Johannis, non habeat licentiam equitandi. 39  Johannes de Murmur qui promisit facere abbatiam Ordinis et non facit, moneatur ex parte Capituli generalis per abbates de Margan et de Bordeleia et de Bildevas, ut usque ad sequens Capitulum compleat quod promisit. 40  Supplicetur ex parte Capituli generalis Domino Papae, ut generaliter inhibeat universis archiepiscopis et episcopis ne aliam formam professionis ab abbatibus Ordinis exigant, quam ab antiquo noscitur instituta. 41  Abbas de Clivio qui inconsulto abbate cessit, de praecepto Capituli generalis infra quindecim dies postquam ei a patre abbate fuerit nuntiatum, ad domum propriam revertatur, quod si non fecerit pro fugitivo habeatur. 42  Abbas de Bulleio, qui recepit in grangia sua conversum qui se abscidi fecit in saeculo contra instituta Capituli, sit tribus diebus in levi culpa, uno eorum in pane et aqua, et conversus de grangia illa expulsus ad domum aliam emittatur. 43  Abbas Sancti Johannis de Taura de quo multa dicuntur a fide dignis, infra quindecim dies vadat Claramvallem et ibi audiat a patre abbate mandatum Capituli generalis. 44  Praecipitur abbati Pontis Otranni ut novitium de quo inter ipsum et filium suum abbatem de Mellerio quaestio orta est, ad eamdem domum remittat, cum rebus et possessionibus suis, et abbas de Oratorio novitium istum ad hoc faciendum competentius quam potest moneat et inducat ; et abbas de Ponte Otranni qui novitium inordinate recepit, quadraginta diebus sit extra stallum abbatis et omni sexta feria in pane et aqua usque ad Pascha. 45  Abbas de Bongard qui ante promotionem suam et post intolerabili laboravit et adhuc laborat infamia, vadat ad domum Belli prati, cum patre abbate, ibidem mandatum Capituli auditurus. 46  De priore Firmitatis qui munera in visitatione recepit, committitur abbati de Firmitate qui eum deponat auctoritate Capituli generalis. 47  De domo Aquae longae, de qua dicitur quod non potest esse abbatia vel grangia, committitur de Sancto Andrea et de Casa nova abbatibus, qui ad eamdem domum accedant ; et si ita esse invenerint concedant eam auctoritate Capituli generalis monialibus de Sancto Spiritu civitatis Astensis. Abbas de Tileto hoc eis denuntiet. 48  Causa quae vertitur inter domum de Pola et domum Vallis crucis, committitur de Albadomo, de Chomio et de Deulatres, qui causam audiant et ad utilitatem Ordinis studeant terminare et quid inde, etc. Abbas de Basinquuer, hoc eis denuntiet. 49  De ducentis marcis argenti quas Durandus de Boscho burgensis cluniacensis contulit Capitulo generali, committitur de Firmitate et de Benedictione Dei abbatibus qui eleemosynam praedictam efficaciter requirant diligentius et procurent, et quod invenerint sequenti Capitulo studeant nuntiare. 50  Abbas de Condonio qui hoc anno ad Capitulum venire deberet et non venit, sit extra stallum abbatis et omni sexta feria in pane et aqua donec Cistercium se praesentet. 51  Conceditur domino Cisterciensis ut mittat conventum ad abbatiam sibi concessam a Domino Papa, secundum quod sibi viderit expedire. 52  Prior Saltus novalis, qui manifeste mentitus est, dicens pueros domini Cistercii viginti duo paria calceorum accepisse, cum non acceperint nisi duo, deponatur ab officio prioratus, et hoc abbas de Spina fieri faciat auctoritate Capituli generalis. 53  Abbas de Novo castro, qui hoc anno venire debuit ad Capitulum, et non venit, et quia professionem inordinatam fieri fecit, et missam in porta permisit celebrari a monacho, sex diebus sit in levi culpa, duobus eorum in pane et aqua, sit etiam extra stallum abbatis et omni sexta feria in pane et aqua, donec Cistercio se praesentet, pecunia vero quam est pro his excessibus assecutus pauperi domui de Loco crescenti integre persolvatur ; et hoc abbati de Lucela iniungitur exequendum. 54  Abbati de Populeto iterum committuntur duae abbatiae monialium de quarum excessibus multa denuntiantur, ita quod abbatissam quae se voluit violenter defendere, sine retractatione deponat et si contumax et rebellis extiterit, eam excommunicet auctoritate Capituli generalis. 55  Abbas Claraevallis qui modo indebito abbatem de Fonmoriano filium suum deposuit, sit extra stallum abbatis ubique usque ad Natale Domini, et sex diebus in levi culpa, duobus eorum in pane et aqua, et omnibus sextis feriis in pane et aqua in adventu et quadragesima huius anni, cui pro reverentia ipsius et domus Claraevallis parcitur, cum debuerit graviori animadversione puniri. De sene illo miserrimo, qui huius inordinatae depositionis fuit malitiosissimus procurator, dicendo se ipsum simoniacum, ut abbatem suum respergeret infamia simoniae, de quo solo verbum huius infamiae emanavit, mittatur in Claramvallem et sit ibi omni sexta feria in pane et aqua per annum, et in capitulo eisdem diebus accipiat disciplinam. 56  Abbas Rievallis qui contra dominum Pontiniaci quaedam protulit inhonesta sit tribus diebus in levi culpa, uno eorum in pane et aqua. 57  Querela abbatum de Fontanis et de Beellanda et de Rievalle committitur abbatibus de Vuaverleia et de Gerodona et de Cambemare ut causam compositione vel iudicio auctoritate Capituli generalis studeant terminare, et quod inde fecerint sequenti Capitulo renuntient. 58  De prioratu Carazeti, ubi comedunt carnes, faciunt minutiones, recipiunt novitios, ut dicitur, praecipitur ut vel ibi construatur abbatia, cum largas habeat possessiones, vel per omnia se habeant sicut illi qui sunt in grangiis. 59  Petitio principis Achaiae de construendo monasterio Ordinis nostri committitur abbati Morimundi. 60  Petitio abbatis Altae de transmutatione abbatiae exauditur a Capitulo generali. 61  Petitio nobilis viri Bernardi de Vesta de construendo nostri Ordinis monasterio committitur abbatibus de Dobrelu et de Cella Sanctae Mariae, qui ad locum ipsum personaliter accedentes diligenter considerent si aptus sit ad construendum monasterium, et quod invenerint vel per se vel per alios sequenti Capitulo studeant nuntiare. 62  Petitiones abbatis et conventus Sancti Georgii de Jubino exaudiuntur videlicet de anniversario P[etri] patriarchae Antiocheni et de festo S. Georgii in eadem domo tantummodo celebrando et quod de tertio anno ad minus in tertium annum per maris discrimina visitetur, et in sexto anno veniant ad Capitulum generale. 63  Petitio ducis Poloniae de nova abbatia construenda admittitur, et fundationis inquisitio committitur abbatibus de Syleyo et de Copevenia, qui modis omnibus provideant de loci convenientia et possessionibus sufficientibus ; et quod invenerint abbati de Morimundo renuntient, qui si sibi conveniens visum fuerit, illuc mittendi conventum habeat potestatem.
1  In processionibus quae fiunt in Ordine, duo cerei ante crucem a duobus monachis indutis albis candidis deportentur. 2  Quaestio de casulis olosericis et unius coloris diu ventilata sic a Capitulo definitur, ut qui casulas unius coloris et sine aurifrigio habent, et in posterum per eleemosynam habuerint, Deo dante, eis utantur ; et qui in casulis de serico emptis scienter celebraverit, quoties celebraverit, toties sit in pane et aqua. 3  Diffinitioni factae de ingressu mulierum in abbatiis Ordinis nostri tempore consecrationis ecclesiarum hoc additur, ut eaedem mulieres infra septa abbatiarum pernoctare minime permittantur. 4  Sententiae furum additur, ut conversi qui summam seu valorem viginti solidorum monetae currentis in patria excesserint in furando, quamcumque rem, vel bladum, vel aliud, seu proprietatem habendo, ab Ordine expellantur, omni spe reversionis ablata. Concedantur tamen eis litterae generales extra Ordinem ad omnes vita communi degentes. In extremis tamen laborantes in hospitio pauperum admittantur sepulturam cum pauperibus habituri. Qui tamen si convaluerint, expellantur sicut prius. 5  Sententiae de prioribus, quod non habeant eleemosynas sub cura sua, additur : nec per alium faciant custodiri, nec de ipsis se aliquatenus intromittant. Priores transgressores huius sententiae deponantur. Ad nutum autem abbatis tam eleemosynae quam cetera omnia disponantur. 6  Statuitur a Capitulo generali ut abbates ad Capitulum venientes ultra tres dies, excepta die qua ingrediuntur in domo Cistercii, ante festum S. Crucis moram non faciant, nisi graviter infirmentur. 7  De introductione vero monachorum servientium et equitaturarum in Cistercium et in quatuor primas domos et in eas quae sunt infra tempore Capituli generalis, antiqua sententia teneatur. 8  Statuitur a Capitulo generali, ut nulla persona Ordinis carnes comedat a Septuagesima usque ad Pascha. 9  In vigilia S. Benedicti semper per totum Ordinem fiat commemoratio de S° Cudberto, pontifice et confessore ; collecta : *Deus qui conspicis.* 10  Abbas et conventus Soxinensis inter familiares conscribatur. 11  Petitio de Latiniaco et de Juliaco abbatum et conventuum, ut inter familiares nostri Ordinis conscribantur, et ut illi anniversario aggregentur, quod annis singulis celebrari solet pro nostris familiaribus, exauditur. 12  Abbas de Stucebrune, qui monachum cum pecunia alterius abbatiae recepit, et priorem fecit illum in sua domo, qui et alium monachum infamem et lubricum in suis litteris appellavit brachium suum dexterum, de quo dicta sunt et alia, omni sexta feria sit in pane et aqua, nisi grandis solemnitas aut gravis infirmitas hoc impediat faciendum ; per idem etiam tempus usque ad Pascha maneat extra stallum. Pecuniam vero praedictam reddat abbati de cuius domo fuit. Monachus autem praedictus de prioratu deiectus mittatur ad aliam domum, ubi nec potestatem, nec licentiam habeat evagandi. 13  Committitur Casaemarii et Casaenovae abbatibus ut in propria persona *omnes* abbatias de Calabria, de Apulia et de Sicilia, tam suas quam alias de quarum aliquibus dicitur quod male vivant et inordinate, visitentur in plenaria potestate et emendent et corrigant quae viderint corrigenda, ita quod qui fuerint earum excessus et qualiter fuerint emendati, anno sequenti renuntient Capitulo generali. 14  Contentio abbatum de Furnesio et de Vaverleia super prioratu domorum suarum, committitur de Pontiniaco et de Claravalle et de Eleemosyna abbatibus, ut anno sequenti quando praesentes esse debent dicti abbates rei veritatem diligenter inquirant, quis eorum debeat esse prior et statuant quod inde viderint statuendum. 15  Correctio domus Mellifontis et generationis ipsius committitur abbati Claraevallis ut eam auctoritate Capituli generalis corrigat per se, vel per illos quos illuc miserit in plenaria Ordinis potestate, prout viderit expedire. 16  Querimonia abbatis de Claustro super conversis suis infirmantibus, qui in domo Sconaugiae dure recipiuntur et inhumane tractantur, ut dicitur, committitur abbatibus de Cuerbach et Villariensi, qui causa diligenter discussa laborent, pro ut potuerint, quod caritas Ordinis ad domesticos praecipue non tepescat, et quod inde decreverint faciant auctoritate Capituli firmiter observare. 17  Excessus abbatis Fossae novae per venerabilem patrem C[onradum] Portuensem et S. Rufinae episcopum cardinalem Capitulo generali intimatus, videlicet quod dictus abbas piae recordationis N[icolaum] quondam episcopum Tusculanensem in extremis laborantem, et eius familiam nimis inhumane in domo sua tractavit ; monachum eius, sicut dicitur, capi fecit, verberari ac spoliari, et ipsum episcopum cum mitra tantum et annulo sine aliis insigniis episcopalibus, cum ea penes se haberet, ut dicitur, sepelivit ; deponitur in instanti ; ita tamen quod Altae cumbae et Casemarii abbates personaliter cum reverentia, qua convenit, accedant ad dominum Portuensem, qui si culpabilem, ut dicitur, invenerint dictum abbatem, denuntient hanc depositionem eidem. Si vero repertus fuerit sine culpa, et placatus fuerit dominus Portuensis et alii cardinales, restituatur ab eis. Quod si forte in sacrosancta romana Ecclesia ortum fuerit intolerabile scandalum de abbate, sententia depositionis in eum lata remaneat inconcussa. 18  Abbas de Bona cumba, qui scandalizavit venerabilem patrem dominum cardinalem Romanum, deferendo ad ipsum litteras Raymundi quondam comitis Tolosani excommunicati, in quibus continebatur quod idem Raymundus prohibebat domino cardinali, ne suam terram intraret, et excommunicatio communicavit, omni sexta feria sit in pane et aqua, et extra stallum abbatis, et abstineat a divinis, donec gratiam obtineat domini cardinalis, et cum litteris eius continentibus offensam eiusdem sibi remissam, Cistercio se praesentet. 19  Querimonia de monachis Vallis magnae moram indebitam apud Montem Pessulanum, ut dicitur, facientibus, committitur patri abbati ipsius. 20  Abbati de Frasneda, qui quatuor marchas argenti Capitulo debitas cuidam dicitur mutuasse, praecipitur ut eas anno sequenti, omni occasione cessante, restituat Capitulo generali. De quibusdam autem notabilibus propositis contra ipsum, committitur de Re et de Morolia abbatibus qui, rei veritate diligenter inquisita, culpam eius, si reperta fuerit, auctoritate Capituli corrigant et emendent in plenaria potestate. 21  Committitur auctoritate Capituli generalis de Frigidomonte et de Borbona abbatibus ut commutationem grangiarum factam inter abbatiam Villae longae et moniales de Garriga denuntient partibus nullam esse. Abbas de Calertio hoc eis denuntiet. 22  Abbas de Fulcardimonte, qui contra praeceptum et consilium domini Cistercii monachum suum furem absolvit a vinculis quibus tenebatur, tribus diebus sit in levi culpa, uno eorum in pane et aqua. 23  Auctoritate Capituli generalis statuitur ut conversi de Bondelo quorum unus, instigante diabolo, abbatem proprium interfecit propter quod ab eadem domo omnes merito sunt eiecti, de cetero minime revocentur, et domus ipsa quinque conversorum numero in perpetuum sit contenta. 24  Indulgetur auctoritate Capituli generalis abbati de Suetia ut domus Gothonandiae, quae filia eius est, de tertio anno in tertium visitetur, qui tamen abbas domus illius statum per aliquem monachorum suorum addiscere studeat annuatim. 25  De monacho Joiaci de quo dicitur quod abbatem proprium per novaculam voluit occidere, committitur patri abbati qui rem diligenter inquirat, et si tanti flagitii reum invenerit, in carcerem perpetuum retrudatur. 26  Similiter committitur abbati Pontiniaci ut assumptis secum Igniaci et Ursicampi abbatibus, diligenter inquirat de eorum malitia, qui abbati de Charoliloco mortem minati fuisse dicuntur ; et si nefandae comminationis vere [reum] invenerit, perpetuo carceri mancipetur. 27  De abbate Sanctae Crucis in Hungaria, de quo dicitur quod quemdam monachum suum usque ad mortem fecit verberari, et confirmationem pro domo de Egris impetrandam a Curia romana titulo Sanctae Crucis impetravit, committitur de Bocean et de Pelis abbatibus, qui rei veritatem diligenter inquirant, et si ita invenerint, sicut dicitur, deponatur. 28  De sortilegio quod in domo Sancti Godardi dicitur esse factum, committitur abbati Trium fontium, qui rei veritatem diligenter requirat, et si factum invenerit sortilegium, digne pro meritis patrati sceleris puniantur auctores. 29  Petitio domini Carnotensis de abbatia monialium quae vocatur Sancta Martha de aquis Ordini socianda, committitur abbatibus de Eleemosyna et de Curia Dei ut personaliter accedant ad locum, et si invenerint ut habeant sufficientes proventus, et quod sint inclusae secundum formam Ordinis, exauditur. Abbati vero de Eleemosyna committitur visitatio earumdem. 30  Petitio domini Stephani cardinalis ut abbati de Sancto Galgano concedatur licentia habendi societatem cum saecularibus de animalibus nutriendis, ob necessitatem domus et domini cardinalis reverentiam, exauditur. 31  Petitio domini Henrici de Tempres Viler de fundanda abbatia Ordinis nostri et abbatiae de Salem substituenda, committitur de Paris et de Caissey abbatibus, qui accedant ad locum et inquirant de possessionibus, de loco, et quod invenerint anno sequenti renuntient Capitulo generali. 32  Petitio abbatis Casamarii de facienda commemoratione S. Dominici exauditur. 33  Petitio domini Senonensis de quadam abbatia monialium, quae vocatur Curia Sanctae Mariae, Ordini socianda, committitur abbatibus de Pontiniaco et de Sacracella, ut personaliter accedant ad locum, et si invenerint quod moniales sufficienter habeant unde vivant et inclusae secundum statutum Capituli generalis fuerint, exauditur. 34  Petitio viri nobilis Petri de Barris de abbatia monachorum construenda, committitur de Landesio et de Callovio abbatibus, qui personaliter accedentes ad locum, diligenter considerent et inquirant de situ loci, de possessionibus abbatiae collatis, maxime si cum pace episcopi et capituli Nivernensis, et hominum vicinorum istud possit effectui mancipari. Quod autem invenerint, anno sequenti Capitulo generali studeant renunciare. 35  Querela abbatum Furnesii et Jorevallis super quibusdam pasturis committitur abbatibus de Sarleia, de Fontibus et de Vlecressae qui pace vel iudicio dictam querelam studeant terminare, et quid inde, etc. 36  Abbas de Dalone qui in visitatione domus suae super quibusdam adversus eum propositis non est ausus expectare probationem, sed non requisitus dedit suae litteras cessionis et duobus mendaciis de uno quod dixit in sua domo, de altero convictus est in audientia Capituli generalis, deponitur in instanti. 37  Abbas de Caduino propter nimiam dissolutionem et multa gravia et peremptoria, quae contra ipsum proposita sunt et probata, deponitur in instanti. 38  Abbas de Grosso bosco, qui pecuniam Capitulo missam sine nutu Capituli in proprios usus expendit, et super hoc rite convictus in Capitulo et requisitus in animam suam, inficiatus est veritatem ; et postmodum coram Diffinitoribus octo libras se expendisse confessus est, tam pro fraude quam pro mendacio deponitur in instanti.
1  In infirmitoriis dicatur communiter in audientia officium defunctorum, et illi qui circa defunctum in ecclesia vigilant, vigilias Beatae Mariae simul cantent. 2  Moniales nostri Ordinis si excommunicatae fuerint, a patre abbate debent absolvi, vel ab alio cui ipse super hoc commiserit vices suas. 3  Sententiae falsariorum addatur, quod si falsarius inventus fuerit alias fugitivus, si capi potuerit, in domo de qua fuit, carceri mancipetur. 4  Qui monachos quacumque de causa miserit vel conversos, vecturas eis tradat, si voluerit ut equitent ; alioquin pedes eant, et nullus eis vecturas tradere teneatur, nisi forte aliquis pro negotiis domus suae vel Ordinis missus fuerit, et in via defecerit, vel mortuus fuerit equus suus. 5  Festum dedicationis quando suo die fieri non potuerit, transferatur. 6  Quoniam multae domus in Ordine in multis terris et specialiter in regno Franciae multis debitis sunt oppressae, et de necessitate ac debito caritatis est omnes illas quae se habent aliquanto melius vel minus male, oppressarum onera supportare, statuitur ut nullus in dicto regno recipiatur hoc anno, nisi sit persona multum utilis, quae non possit sine gravi damno vel scandalo recusari. Illud statutum teneatur ubique in domibus quae ultra summam seu valorem centum marcharum ad pondus Trecense fuerint obligatae, et quia Ordinis reformatio pertinet specialiter ad abbates, caveant ipsi quantum potuerint, subire causas et negotia saecularium personarum, et in domibus suis sint magis assidui, ut eorum exemplo ab evagationis dissolutione coerceantur tam monachi quam conversi, sicut hactenus fecisse noscuntur, ea non audeant attentare, a quibus abbates viderint abstinere. 7  Specialiter autem statuitur ut cellerarius et alii officiales cum paucioribus expensis et equitaturis, quam potuerint sua officia exequantur. 8  Nomen Domini Papae, videlicet Gregorius in missalibus scribatur, et in *Memento* nominetur. 9  Commemoratio de S. Barbara per totum Ordinem XVII° kalendas januarii in perpetuum fiat. Collecta : *Omnipotens sempiterne Deus, qui infirma mundi.* 10  Anniversarium beatae recordationis Domini Papae Honorii, decimo quinto kalendas aprilis per totum Ordinem fiat, et missa pro eo solemniter dicatur in conventu. 11  De felicis vero memoriae Philippo Francorum et Richardi Angliae regibus, fiat idem diebus olim in diffinitionibus assignatis, et pro ipsis celebrent universi. 12  Petitio domini regis Franciae de anniversario piae recordationis Ludovici patris eius septimo idus novembris per totum Ordinem, sicut de bonae memoriae Philippo patre ipsius Ludovici faciendo, exauditur. Cum vero illustrem reginam matrem istius regis obire contigerit, isti associetur anniversario. 13  Abbas de Gondonio qui rem litigiosam transtulit in personam saecularem in qua domus de Villa longa dicitur ius habere, sex diebus sit in levi culpa, duobus eorum in pane et aqua. Causa vero eorum super grangia de Garrigua committitur de Borbona et de Fonte frigido abbatibus, pace vel iudicio terminanda, et quid inde, etc. 14  De abbatia monialium novae domus prope Sanctum Desiderium associanda Ordini, committitur de Igniaco, de Bulencuria et de Qualida abbatibus, qui compositione facta inter ipsas et vicinas Ordinis abbatias, faciant quod viderint faciendum ; compositio vero facta inter ipsas moniales et domum de Tribus Fontibus confirmatur. 15  De patre abbate de Sity, qui propter turpem infamiam bis, ut dicitur, de prioratu fuit depositus, et postea promotus est in abbatem, committitur de Sancta Cruce in Austria et de Campoliliorum abbatibus, qui diligenter inquirant rei veritatem, et si vera esse invenerint quae dicuntur, eum deponant, auctoritate Capituli generalis. 16  Frater Bernardus quondam abbas de Dalone, qui iniuste voluit procurare confusionem successori suo, imponens ei multa quae non potuit probare, per quae et propter quae multa turbatio facta est in Capitulo generali, committitur domino Cistercii, eius iudicio puniendus, numquam in abbatem nisi per generale Capitulum promovendus. 17  Ad preces illustrium regis et reginae Castellae, petitio viri nobilis domini Garsiae Roumae de abbatia monialium construenda, ex speciali gratia exauditur, sententia contra quam fieri videtur in suo robore permanente, ita tamen ut domus Sancti Petri de Gomer expensas quas fecit occasione concessionis sibi prius factae velit benignissime resarcire. 18  Abbas de Valle Dei qui abbatissam sine certa causa deposuit, et cum haberet abbatem de Villariis praesentem, consilium eius non requisivit, sex diebus sit in levi culpa, duobus eorum in pane et aqua, et quadraginta extra stallum ; et de cetero nec illas, nec alias moniales visitet, nonnisi de licentia Capituli generalis. 19  Abbas Casemarii et Casae novae, quibus commissum fuit ut visitaverint abbatias de Calabria, Appulia et de Sicilia, qui non renuntiaverunt Capitulo generali quid inde fecerint, tribus diebus sint in levi culpa, uno eorum in pane et aqua, et nihilominus quod hoc anno renuntiasse debuissent, sequenti anno studeant nuntiare. Abbas de Bosco Sancti Stepham hoc eis denuntiet. 20  Abbates de Tilieto et de Claravalle qui consenserunt electioni factae illius qui depositus fuerat a Capitulo generali, non expectata Capituli licentia, sex diebus sint in levi culpa duobus eorum in pane et aqua. Abbas de Colomba hoc eis denuntiet. Excessus vero illorum qui ipsum elegerunt, patri abbati committitur corrigendus. 21  Ad consilium domini Romani legati, dominus abbas Cistercii, de Firmitate, de Claravalle, de Tribus Fontibus et de Landesio abbates pro negotiis Ordinis et communibus expensis ad Curiam romanam mittuntur. 22  Abbati de Albasto et alii domui filiae eius conceditur ut faciant anniversaria regum et reginarum qui domos easdem fundaverunt. 23  Controversia quae vertitur inter abbates de Fontibus in Anglia et de Furnesio super quibusdam pasturis committitur de Gerodona et de Bethlesdene et de Bello loco abbatibus pace vel iudicio terminanda, et quid inde, etc. 24  Monachi Caroliloci qui minati sunt mortem nonno Joanni quondam abbati eiusdem loci, ultimi sint in domibus ad quas sunt missi, non reversuri nisi per Capitulum generale, nec suum ordinem habituri. 25  Monachus Joyaci qui posuit novaculam in loco abbatis sui, et adhuc incendium minatur, cum sit in saeculo, si capi potuerit, capiatur, et perpetuo carceri mancipetur ; ita tamen quod si voluerit in Ordine satisfacere de commisso, ad remotas partes mittatur, non reversurus nisi per Capitulum generale, et numquam ad ordinem nisi de licentia Capituli generalis promovendus. 26  Iniungitur abbati Fontis frigidi ut abbatissam Franchesiarum, de qua multa mala delata sunt ad audientiam Capituli generalis, deponat. 27  Abbas de Portaglon qui non venit ad Capitulum cum venire deberet, omni sexta feria sit in pane et aqua donec Cistercium se praesentet. Abbas de Scala Dei hoc ei denuntiet. 28  Sicut commissum fuit anno praeterito abbati Claraevallis ut abbatias de Hybernia per se vel suos visitaret auctoritate Capituli in plenaria potestate, ita committitur eidem ut quod bene coeptum est, dante Domino, melius consummetur. 29  De Samaria, de Buellio, de Castro Dei, de Kyrie eleison, de Viridi ligno abbates qui fuerunt de principalibus conspiratoribus in conspiratione Mellifontis, deponuntur in instanti. Abbates Sanctae Mariae Dublinensis et de Portu Sanctae Mariae hoc eis denuntient. 30  Abbatia monialium pro qua rogat dominus episcopus Olmucensis, abbati de Vuelgred committitur visitanda. 31  Abbas de Boqian qui hoc anno non venit ad Capitulum cum venire deberet, omni sexta feria sit in pane et aqua et extra stallum abbatis donec Cistercium se praesentet. 32  Conceditur a Capitulo generali ut anniversarium domini Vu[illelmus] de Bouera fiat in domo de Duncherill qui bene ditavit eam, sicut dicitur, et multis aliis monasteriis benefecit. 33  De Sancto Johanne de Tauraucha et de Alcobatia abbatibus committitur de abbatia monialium construenda a filia regis Portugaliae, qui faciant inde quod viderint faciendum et sequenti anno Capitulo generali studeant renuntiare. 34  De abbate Pontiniaci qui fecit grangiam superfluam, et nimis sumptuosam, et adhuc cum magnis sumptibus quaedam aedificat molendina, cum domus eius sit nimis debitis obligata et de ordine a reformatione domus eiusdem in temporalibus ac spiritualibus committitur domino Cistercii ut per se vel per illos quos illuc duxerit transmittendos ordinet ac disponat, sicut in tanta necessitate viderit expedire. 35  Abbatiae Montis feri dudum Ordini sociatae licet aliquando resilierit, quia modo poenitet et obedit, redditur gratia Capituli generalis ; et mandatur quod in catalogo abbatiarum in aetate viginti annorum ponatur. 36  Abbatia de Maio huc usque filia Mellifontis datur in perpetuam filiam abbatiae de Margan ob ordinis reformationem. Abbatia Vallis salutis huc usque filia Mellifontis datur eodem modo abbatiae de Fontanis in Anglia, et abbatia Geripontis huc usque filia Vallis salutis datur eodem modo abbatiae de Fontanis in Anglia. Abbatia de Surio huc usque filia de Maio eodem modo datur abbatiae de Furnesio. Abbatia de Valle Dei huc usque filia Geripontis, quia per se subsistere non valet, unitur abbatiae Sancti Salvatoris cum omnibus bonis suis. De abbatia vero Sanctae Crucis huc usque filia de Maio, statuitur ut si visitatores Capituli generalis viderint quod per se subsistere non valeat, abbatiae de Vuquchin uniatur. 37  Petitio abbatis de Vualsaxa de faciendo festo S. Joannis ante portam latinam, cum duodecim lectionibus, in domo sua, quia ecclesia eius tali fuerit insignita titulo, priusquam veniret ad Ordinem, exauditur. 38  Petitio [abbatis] Hersendeuse de faciendo anniversario in domo sua sui fundatoris, exauditur. 39  Petitio regis Scotiae de aedificanda Ordinis nostri abbatia committitur de Rievalle et de Cupro abbatibus, qui consideratis possessionibus et bonis quae dominus rex illi promisit abbatiae, si viderint quod illam abbatiam velit sufficienter dotare, concedatur eodem conventus de domo de Melros auctoritate Capituli generalis. 40  Petitio abbatis S. Petri de Aquilis de sua abbatia transmutanda committitur patri abbati et abbati de Salzeda qui faciant quod inde viderint expedire. 41  Petitio filiarum regis Legionis de abbatia monialium facienda, de Spina et de Morerola abbatibus committitur, et ipsi anno sequenti quod invenerint renuntient Capitulo generali. 42  Petitio de monialibus de Usan associandis Ordini committitur de Campililiorum et de Sancta Cruce abbatibus qui ad locum accedentes, si illae includi voluerint et habuerint unde vivant, et ipsi viderint expedire, concedant quod fuerit concedendum. 43  Petitio domini Roberti de Curtiniaco de construenda abbatia monachorum committitur de Pontiniaco, de Curia Dei et de Callovio abbatibus, qui ad locum attendant et inspiciant, et secundum quod invenerint, faciant quod noverint faciendum. 44  Petitio comitis Marchiae de construenda abbatia committitur de Castellariis, de Pinu et de Miandi abbatibus, qui ad locum accedentes diligenter inspiciant situm loci et inquirant de redditibus et possessionibus et aliis quae dictus comes se collaturum promittit, et secundum quod invenerint faciant quod viderint expedire. 45  Petitio comitis Flandriae de abbatia monialium construenda committitur de Camberon, et de Villariis abbatibus, qui diligenter inquirant si secundum Ordinis instituta construi valeat et secundum quod invenerint faciant quod viderint expedire. 46  Petitio abbatis Alcubatiae de mutanda abbatia monachorum in praedio suo, committitur de Sancto Joanne in Tarauca, de Sancto Petro de Aquilis et de Salsede abbatibus, qui accedentes ad locum diligenter inspiciant et inquirant et secundum quod invenerint faciant quod viderint expedire. 47  Item petitionem domini Romani cardinalis olim ex parte eius factam ad preces ipsius innovamus, ut videlicet audito eius obitu plenarium pro eo servitium per totum Ordinem persolvatur. 48  Petitio[nem] domini Romani cardinalis ex parte eius factam ad preces eius innovamus ut pro ipso et negocio fidei dicatur a singulis cotidie *Verba mea* et *Pater noster*, versus *Ave Maria* cum flexione genu[um], collecta *Deus auctor pacis*. 49  Item capitulum Carnotense, Suessionense et Fontis ebraudi inter familiares scribantur. 50  Abbates de Pontiniaco et Barbereio taxantur hic pro quodam defectu in visitatione. 51  Item abbas de Buxeto qui tenuit puerum in baptismo, etc. 52  Missa de Spiritu Sancto a singulis sacerdotibus pro negocio fidei dicatur.
1  De capellis grangiarum antiqua sententia teneatur. 2  De beato Francisco, confessore, quarto Nonas octobris, commemoratio fiat, collecta *Deus qui nos beati Francisci…* 3  Per octavam Assumptionis beatae Mariae dicatur praefatio de festo. 4  De abbatiis quae sunt in Sicilia et alibi, in quibus non sunt duodecim monachi cum abbate, sicut continetur in prima distinctione, capitulo octavo, teneatur. 5  Piae recordationis domini papae Honorii, Richardi regis Anglorum, Philippi et Ludovici Francorum regum anniversaria sedendo fiant, sicut olim diebus in diffinitionibus assignatis. Tertium responsorium dicatur cum tribus versibus a cantore. Si anniversaria ista feria secunda evenerint, vesperae nihilominus die dominica dicantur. In anniversario vero domini papae Honorii, quod semper evenit in quadragesima, duae missae dicantur in conventu, prima de ieiunio, secunda de anniversario, et tam in isto, quam in praedictorum regum anniversariis prima collecta *Praesta, Domine, quaesumus*, secunda *Fidelium*, responsorium *Si ambulem*, et tractus *Absolve Domine* celebretur cum duobus ministris. Abbates vero in istis anniversariis non tenentur celebrare, nisi voluerint. Missa vero de anniversario domini papae Honorii, si praesens defunctus fuerit, usque in diem qua congrue dici poterit, differatur. 6  Anniversarium piae recordationis Ludovici, quondam regis Francorum, sexto idus novembris celebrandum est, per totum Ordinem, in kalendariis innotetur. 7  De Blancha illustri comitissa Campaniae, conceditur ut post eius obitum, anniversario quod debet fieri pro domina B[er]engaria, illustri regina Anglorum societur, et fiat anniversarium personaliter pro duabus. 8  Illustri dominae Margaritae Blesensi comitissae conceditur, ut post eius obitum, fiat anniversarium eius per Ordinem universum. 9  Petitio domini episcopi Helenensis de faciendo plenario servitio per Ordinem post eius mortem, exauditur. 10  Petitio domini *Cabilonensis* episcopi, de una missa pro eo celebranda post eius obitum a singulis sacerdotibus Ordinis, exauditur. 11  Domino episcopo Vingeniensi, conceditur a singulis sacerdotibus Ordinis una missa singularis, cum eius obitus nuntiatus fuerit Capitulo generali. 12  Priorissa et conventus de Saxessa, prior et capitulum Helienses, fratres hospitales Teutonicorum ultra mare, inter familiares Ordinis conscribantur. 13  Abbatissae monialium quae filias habent visitationibus quae fient ab abbatibus non intersint ; sed ipsi abbates quibus commissum fuerit per se visitent, corrigenda corrigant, et statuant secundum formam Ordinis quae viderint statuenda. Abbatissae vero matres, si postea accesserint, possunt caritative, si qua invenerint corrigenda, corrigere, dummodo caveant prae omnibus, ne de his quae statuerit visitator praesumant aliquid immutare, aut statuere contrarium, vel ea quae ipsae gesserint redigere in scripturam. 14  De conversis qui furtum committunt ad valentiam viginti solidorum ita sententia temperatur quod sicut olim diffinitum est, ad portam ablato eis habitu emittantur : tamen si compuncti, poenituerint, ad veniam poterunt recipi, non tamen in conversos sed in familiares ; ita quod grossiori pane per annum vescantur, et omni sexta feria in pane et aqua, nisi minuti fuerint aut infirmitas aliqua exegerit dispensationem : in aliis vero victualibus morem solitum teneant conversorum et lineis non utantur. Si autem in hoc statu commiserint iterum tale furtum, de Ordine penitus eiiciantur. 15  Moniales quae noluerint subire iudicium Ordinis, a societate Ordinis abscindantur ; confessiones non recipiant abbatissae. 16  Nulla monasteria monialium de cetero sub nomine aut sub iurisdictione Ordinis nostri construantur, vel Ordini socientur. Si quod vero monasterium monialium nondum Ordini sociatum vel etiam construendum, nostras institutiones voluerit aemulari, non prohibemus ; sed curam animarum earum non recipiemus, nec visitationis officium eis impendemus. Qui vero super hoc faciendo petitionem ad Capitulum deportaverit, vel aliquid scienter procuraverit, per quod possit institutio tam utilis enervari ; si monachus fuerit, vel conversus, a domo propria emittatur, non reversurus, nisi per Capitulum generale ; si abbas fuerit, sit in pane et aqua, extra stallum abbatis usque ad sequens Capitulum generale, in ipso Capitulo veniam petiturus. 17  De his quae sunt iam Ordini societae a septem annis et infra, antiqua sententia teneatur, videlicet ut penitus infra triennium includantur ; et quae includi noluerint, ubicumque fuerint, a custodia Ordinis se noverint separatas. Huic etiam sententiae additur, ut abbas, qui post triennium visitaverit non inclusas, irrefragabiliter deponatur. Ut autem removeatur a Capitulo generali earumdem taedium et gravamen, Diffinitores in posterum omni anno de ipsis Diffinitoribus ad decidendum causas earum, tres constituant auditores. 18  Pro domino Papa, pro pace romanae Ecclesiae et imperii, pro domino Romano apostolicae Sedis legato et negotio Albigensium, et pro statu Ordinis nostri et totius sanctae Ecclesiae, pro rege Franciae et regina et eius liberis, et pace regni, et regina uxore quondam Philippi regis, omni sexta feria, dictis septem psalmis in ecclesia, mediocri voce cantetur responsorium *Aspice Domine*, antiphona *Salve Regina*, versus *Ora pro nobis*, et collecta anno praeterito constituta, et omnes qui praesentes fuerint, exceptis minutis et infirmis, privatim accipiant disciplinam, et semel in hebdomada, die quae vacaverit, in conventu haec missa *Salus populi* celebretur. Hanc eamdem missam *Salus populi*, cum eis vacaverit, semel in hebdomada dicant singuli sacerdotes ; et alii qui sacerdotes non fuerint dicant semel in hebdomada septem psalmos poenitentiales. Psalmus *Verba mea* antea iniunctus decantari, de cetero non dicatur. 19  Ille qui quondam fuit abbas de Syti, de quo iussum fuit anno praeterito, quod deponeretur, et ipse non expectato mandato Capituli generalis cessit, non promoveatur de cetero in abbatem, nisi de licentia Capituli generalis, ac si esset depositus a Capitulo generali. 20  Conversus qui subito defunctus inventus est habere quinque denarios et non fuit confessus, immo et in sacra solemnitate Nativitatis Dominicae accessit ad sacram communionem non facta confessione, remaneat prout est extra cimeterium tumulatus. 21  Causa quae vertitur inter abbatem Sancti Ioannis in Tarauca et abbatem de Burio, committitur amoto abbate de Monteramorum, abbati de Mera et aliis duobus quibus fuit anno praeterito commissa, qui Deum habentes prae oculis secundum quod statutum est causas Ordinis protractari, inquirant super utriusque domus iure diligentius veritatem, et causam plenius instructam, sequenti anno remittant Capitulo, iniungentes partibus, ut veniant aut mittant sententiam recepturae, sine abbate vero de Mera, duo alii non procedant. 22  Causa quae vertitur inter abbatem de Relec et abbate de Cormeleommoray committitur de assensu partium, de Boquiam, de Sancto Mauritio et de Veteri Villa abbatibus pace vel iudicio terminanda et quid inde, etc. 23  Frater Willelmus monachus Sancti Andreae de Gofer, qui de se ipso turpissima non erubuit publice confiteri, absque spe reversionis de Ordine emittatur. Frater vero Richardus, quondam abbas eiusdem domus, qui ad Ordinem Carthusiensium transiit, si forte voluerit reverti, propter quaedam enormia quae de ipso dicta sunt, omnis ei reversionis aditus denegetur. 24  De priore et aliis monachis de Fontanis, qui maligno spiritu agitati, irreverenter contra abbatem suum surrexerunt, et convitiis ac contumeliis eum maximis affecerunt, et tam ipsum quam patrem abbatem extra abbatiam longius ad mortem, ut ipsi metuebant cum gladiis et fustibus prosequendo, in quamdam ecclesiam includi compulerunt, committitur abbati patri de Saviniaco, qui sententia in conspiratores olim lata nequissimos, absque omni dilatione percellere non postponat. 25  Causa quae vertitur inter abbatem Grandis sylvae et abbatem de Gilmundo, committitur abbatibus de Bella pertica, de Alto ponte et de Bono fonte abbatibus, pace vel iudicio terminanda, et quid inde, etc. 26  Abbates de Colbas in Sclavia, qui cum anno praeterito venire debuisset et non venit, nec etiam hoc anno, poenam sustineat in Usibus constitutam. Abbas de Asylo hoc eis denuntiet. 27  De querimonia quam abbates de Hispania faciunt de monachis Boni radii et conversis, committitur patri abbati, qui rei diligentius inquirat veritatem et quos invenerit culpabiles, digne corrigat et castiget. Prior vero, cuius consensu porta domus abbatibus egredi volentibus clausa fuit, deponatur. 28  Inquirat pater abbas de abbate Sancti Prudentii, qui manus violentas iniecisse dicitur in conversum, et quod invenerit, sequenti anno Capitulo renuntiet generali. 29  Abbas de Barberio, qui in visitatione domus Sancti Andreae monacho de abbate domus turpissimum dixit verbum, quod pudor in sacro conventu prohibet recitare : quod verbum idem abbas negavit coram omnibus se dixisse, et protinus fuit super hoc convictus manifeste, licet pro solo mendacio in Capitulo generali prolato, abbates deponi soleant, tamen quia in continenti dixit se non recolere, cum negavit, et quia in aliis bene satis se dicitur habere, parcitur quidem ei quod non deponitur ; sed praecipitur ei, ut quadraginta diebus sit extra stallum abbatis et sex diebus in levi culpa, et in omni sexta feria in pane et aqua a festo sancti Martini ad Nativitatem Domini. 30  Iacobo, civi Attrebatensi conceditur ut monasterium construat monialium. Committitur autem de Vacellis et de Caricampo abbatibus ut cum aedificia constructa et alia secundum Ordinis instituta necessaria fuerint praeparata, conventum monialium illuc introducant. 31  De abbate Duremundae qui cessit, ut dicitur, absque cuiusquam abbatis praesentia, et de illo qui in eadem domo postea substitutus est a quodam episcopo vel potius intrusus, committitur patri abbati, qui si ita esse invenerit deponat ultimum, et primum restituere non postponat. 32  Petitio illustris ducissae Austriae de faciendo in terra sua festo beatae Margaretae, cum duodecim lectionibus, exauditur. 33  Vallis magnae et de Sanctis crucibus abbatibus iniungitur ut abbatiam de Raimut, quae vult incorporari Ordini, accedentes, tam loci quam possessionum et aliarum circumstantiarum secundum formam Ordinis opportunitate pensata, auctoritate Capituli, eam incorporent Ordini si viderint expedire. 34  Abbati Sancti Urbani conceditur ut in domo sua fiant in festo eiusdem duodecim lectiones. 35  Abbas de Busseto qui tenuit parvulum in baptismo, tribus diebus sit in levi culpa, uno eorum in pane et aqua, et omni sexta feria in pane et aqua a festo Omnium Sanctorum usque ad Natale Domini. In grandi vero solemnitate aut gravi aegritudine haec ei poenitentia relaxetur. 36  Iniungitur de Clienti et de Castegneola abbatibus ut ad domum Sancti Leonardi de Petachat accedentes, tam loci quam possessionum secundum formam Ordinis opportunitate pensata, videant si locus ille possit sustinere duodecim monachos cum abbate. Quod si ita invenerint, maneat abbatia, alioquin in grangiam redigatur. 37  Distributio abbatiarum de derivatione Mellifontis, quam auctoritate domini Cisterciensis et Capituli fecit abbas de Stamleia, confirmatur, et quia nullam sibi retinuit, conceditur abbati Claraevallis, ut unam assignet domui de Stamleia, reliquum negotii in eadem potestate committitur nunc eidem. 38  Abbati Sancti Christophori, viginti anni in Ordine concedantur, et in tali aetate cum ceteris in tabula conscribatur. 39  Conceditur abbatiae Campi benedicti ut Ordini societur et sit filia Pruliaci. De Pruliaco vero et de Ioiaco abbatibus iniungitur ut ad locum iam dictum cum domino Carnotensi episcopo accedentes, ordinent ibidem quod secundum formam Ordinis viderint ordinandum. 40  De Scala Dei, et de Berola de Yrantia abbatibus iniungitur, ut accedant ad locum in quo illustris rex Navarrae proponit construere abbatiam centum monachorum, et si viderint rem habere, sicut continetur in litteris abbatis Olivae, quae litterae debent eis tradi, faciant abbatiam illam, non expectata amplius licentia Capituli. 41  Monachus quondam de Borbona fugitivus qui contritus et confessus in saeculo mortuus est, apud Borbonam sepulturae christianae tradatur, et pro eo in ipsa domo plenarium servitium persolvatur. 42  Quando antiqua abbatia petebat incorporari Ordini, deputabantur commissarii a Capitulo generali duo abbates qui ad locum ipsum se transferentes considerabant situationem loci, possessiones, et omnes alias circumstantias secundum formam Ordinis requisitas, et postea, si viderint expedire, cum pace et iustitia episcoporum dioecesanorum et aliorum ad quos pertinebat, eam uniebant ; quamvis postea debebat auctoritate apostolica confirmari. 43  Abbates qui deponuntur vel aliqua de causa non possunt in suis domibus remanere et illi qui sponte cesserint, eligant sibi ad habitandum domos quascumque voluerint et illi ad quos venerint benigne suscipiant et a nemine repellantur.
1  Abbates quibus scribit dominus Cistercii pro fugitivis Ordinis, si eis in domibus propriis vel alibi, iusta tamen de causa, non duxerint consulendum, ei rescribant per ipsos fugitivos, si litteras eorum accipere voluerint quod eis non possunt consulere, salva Ordinis disciplina. Dominus autem Cistercii benefaciet, si eis non crediderit, si ad eum sine litteris revertantur. 2  Districte praecipitur, ut de introducendis personis et equitaturis in Cistercium antiqua sententia et consuetudo irrefragabiliter teneatur, videlicet ut nullus plusquam duas equitaturas introducat tempore Capituli generalis, exceptis quatuor primis patribus qui possunt introducere singuli tantum quatuor equos, et abbate Savigniaci cui concessum est, ut tres secum adducere possit. Si autem aliquis monachus aut conversus eo tempore negotium urgens habuerit in Cistercio, de licentia Cisterciensis ingredi poterit, ita quod expedito negotio pro quo venit, exeat sine mora. Abbas qui contra hoc venerit, in Capitulo veniam inde petat ; monachi vero vel conversi poenam subeant olim in Usibus constitutam. 3  Statuitur ut cum saeculares contra personas Ordinis impetraverint litteras a Capitulo generali, si iudices ultra duas dietas remoti fuerint ab abbatiis contra quas impetrantur, litterae tales nisi de hac constitutione expresse fecerint mentionem, nullam habeant firmitatem ; et si saeculares sistendi iudicio coram ipsis iudicibus praestare noluerint cautionem, illi quos impetunt eis reddere nullatenus compellant, et in ipsis litteris ponatur, usuris cessantibus, et si forte non fuerit appositum, nihilominus subintelligatur. 4  Ut saluti animarum, utilitati et honestati Ordinis, possit salubrius in posterum provideri, statuitur ut nullus omnino de Ordine nostro quascumque infra decennium possessiones emat immobiles, nisi feodales vel censuales fuerint, vel aliquo alio iure ad ipsum qui emerit pertinentes, vel nisi quis possessionem aliam prius vendiderit de cuius pretio absque constitutionis huius fraude, fieri possit emptio, vel de pecunia in eleemosynam specialiter ad hoc data. Commutationes vero possessionum, si utile videatur, acquisitiones decimarum, pensionum, vel reddituum quas debemus, et pasturarum et usurariorum fieri minime prohibentur. Abbas vero qui contra hoc facere scienter praesumpserit, deponatur. Monachi vero et conversi qui hoc fecerint, vel quorum consilio factum fuerit, a propriis domibus emittantur, non reversuri nisi per Capitulum generale. Excipiuntur ab hac lege abbatiae a triginta annis aedificatae et aedificandae in posterum si quae sunt forte aut fuerint, tam modicas possessiones habentes, ut emere necesse habeant ampliores. 5  Sententia olim lata in abbates qui moniales visitant non inclusas, temperatur, ita quod non deponantur, sed omni sexta feria ex quo visitaverint usque ad sequens Capitulum sint in pane et aqua, veniam in ipso Capitulo petituri. 6  Statuitur ut in singulis abbatiis Ordinis, in quibus fieri poterit fortes et firmi carceres construantur, ubi ad abbatis arbitrium retrudantur et detineantur, secundum quod exegerint crimina, criminosi. Criminosos autem hic vocamus indicibili vitio laborantes, fures, incendiarios, falsarios, homicidas. Abbas vero consideret se de omnibus iudiciis suis redditurum in districto Dei iudicio rationem. 7  Conversi monialium quae associatae sunt Ordini, si in habitu et tonsura capillorum et barba a conversis nostris non discrepent, conceditur ut cum ipsis tantum in refectoriis admittantur. 8  De duabus personis habendis in Curia, in communibus expensis Ordinis, antiqua sententia teneatur, sicut in distinctione quinta decima continetur. 9  Praecipitur ut in omnibus cellariis Ordinis, ubi habentur vineae, omnibus abbatibus ad Capitulum generale venientibus et redeuntibus vinum omni tempore more solito ministretur. 10  In grangia de Berneriis omnibus personis Ordinis necessaria secundum Ordinis consuetudinem ministrentur, exceptis illis qui cum *quadrigis* vel equis quadrigarum venerint, qui nihil inde percipient usque ad nutum Capituli generalis. 11  Conceditur nobili dominae bonae memoriae B[lanchae] quondam comitissae Campaniae, ut singulis annis, pridie idus Martii, dicatur una missa pro anima ipsius in singulis domibus Ordinis, donec post obitum nobilis dominae Berengariae, sororis suae anniversario ipsius societur, sicut ei concessum fuit a Capitulo generali, et nihilominus hoc anno plenarium sicut ei concessum fuit, persolvatur. 12  Petitio domini Romani apostolicae sedis legati de ipsius anniversario faciendo post obitum eius exauditur. 13  Pro abbate Sancti Vedasti, cui similiter concessum fuit, idem fiat. 14  Pro domino Arnaldo quondam abbate Cistercii plenarium, sicut ei concessum fuit, servitium persolvatur. 15  Petitio domini Thomasii cardinalis de plenario servitio faciendo post eius obitum exauditur. 16  Pro domino A[damo] quondam episcopo Morinensi, una missa de Spiritu Sancto a singulis sacerdotibus Ordinis celebretur. 17  Pro domino Papa et cardinalibus et tota curia romana, pro pace imperii, pro rege Franciae et regina et liberis eius ac pace regni, pro omnibus certantibus et laborantibus pro fide christiana, pro statu totius Ordinis et universae Ecclesiae sanctae Romanae responsorium, *A spice Domine*, antiphona *Salve Regina*, collecta, septem psalmi, disciplina, missa *Salus populi*, sicut anno praeterito statutum fuit, teneatur. 18  Controversia quae vertitur inter abbates de Fontanis et de Furnesio committitur de consensu partium, de Valle Dei, de Dullacressiae et de Bello loco regis abbatibus, pace vel iudicio terminanda, et quid inde, etc. 19  Controversia quae vertitur inter abbates Mansiadae et Aquaebellae, committitur Bonae vallis, Campi boni et Sylvaecanae abbatibus, pace vel iudicio terminanda, et quid inde, etc. 20  Controversia quae vertitur inter abbates de Alcrest et de Altaripa committitur de Altacumba et de Alpibus abbatibus pace vel iudicio infra sequens Capitulum terminanda, et quod ipsi statuerint compellant partes, auctoritate Capituli, cohortatione qua viderint expedire, firmiter observari, et quid inde, etc. 21  Controversia quae vertitur inter abbates de Crista et de Loco Dei super abbatia de Folenes, committitur abbatibus de Grandis sylvae et Boni fontis abbatibus, fine debito terminanda, et quid inde, etc. 22  Abbas de Adorello qui hoc anno debuisset venire ad Capitulum et non venit poenitentiam agat in Usibus constitutam, videlicet, quod a die Capituli generalis, extra stallum abbatis et omni sexta feria sit in pane et aqua, donec Cistercium se praesentet. Abbas de Candelio hoc ei studeat renuntiare. 23  Abbas de Riveto qui similiter non venit eamdem agat poenitentiam, et hoc ei denuntiet abbas Boni loci in Burdelgala. 24  Eamdem poenitentiam agat abbas de Oliva, qui non venit, cui hoc denuntiet abbas Salutis. Abbates quoque de Buxeto et de Sancto Prudentio non venerunt et agant poenitentiam supradictam, quibus hoc denuntiet abbas de Sacramoenia. 25  Abbas de Oliva in Hispania non venit, similiter agat poenitentiam supradictam cui denuntiet abbas de Ficerii. 26  Abbates Senevallis et Sancti Thomae non venerunt et ipsam agant poenitentiam, quibus hoc denuntiet abbas de Gareto. 27  Abbas de Monte Sanctae Mariae in Hungaria non venit, similiter abbas Sanctae Crucis in Austria ei denuntiet, ut agat poenitentiam praetaxatam. 28  Abbas de Victoria non venit, abbas de Sytic ei denuntiet ut praedictam poenitentiam agere non omittat. 29  Abbas de Gondonio similiter non venit, ut eamdem agat poenitentiam abbas ei denuntiet Grandis sylvae et quia sine iusta causa frequenter idem dicitur remansisse, veniam inde nihilominus petat sequenti anno in Capitulo generali. 30  De domo de Clariana, quae abbatem non habet, nec conventum habere potest, committitur Vallismagnae et Fontis frigidi abbatibus, qui ad locum accedentes, considerent diligenter aedificia, facultates et possessiones domus utrum ad hoc sufficiant quod ibi possit haberi abbatia, et si non potest qualiter possit haberi de ipsa domo commodius ordinari, et quod invenerint sequenti anno renuntient Capitulo generali. 31  De abbatia de Cuna quam mutari opportet, ut dicitur, patri abbati committitur qui diligenter inspiciat utrum inveniri possit locus idoneus ad quem possit transferri congrue dicta domus ; et si non invenitur, qualiter possit de ipsa domo salubrius ordinari, et quae invenerit sequenti anno Capitulo generali renuntiet. 32  Subprior Regalis montis curam regiminis domus ad quam vocatur suscipiat ; si renuerit, per abbatem proprium compellatur. 33  Abbates de Oratorio et de Claromonte accedant nobilem dominam B[erengariam] uxorem quondam inclytae recordationis Richardi, regis Anglorum, et prout honestius poterint, curent ab ea certificari de aedificiis, facultatibus et possessionibus, quibus dicta domina dotare et ditare disponit abbatiam quam aedificare desiderat monachorum ; et si ita omnia fuerint praeparata, quod ibi conventus manere valeat, conventus illic de Cistercio transmittatur. 34  Abbates de Claravalle et de Cerreto, accedant ad domum de Lena et considerent iterum si dicta domus in loco ubi est remanere non potest, ad locum alium commode transferri valeat ; et si non potest, qualiter possit de ipsa domo competentius ordinari, et quod invenerint sequenti anno Capitulo generali denuntient. 35  Abbas Belgensis qui propter imbecillitatem proprii corporis, officium abbatis, ut dicitur, non potest exequi, et de quo alia quaedam non bona delata sunt ad aures Capituli generalis, ad patris abbatis arbitrium cedat. De monachis vero qui dictum abbatem dicuntur graviter diffamasse, inquirat idem pater abbas diligentius veritatem, et si quos eius rei reos invenerit, punire prout meruerint non postponat. Similiter et conversum de Foresta digne puniatur, si verum est quod abbati de Oliva venienti ad Capitulum generale iniuriam fecerit : sic intimatum est a Capitulo generali. 36  Abbas Novae vallis qui fratrem suum tradidit iudici saeculari, a quo postmodum est suspensus, cum quo, ut dicitur, fuit postea dispensatum a domino legato, relinquitur iudicio propriae conscientiae. 37  Abbati de Placiol, in Hispania conceditur ut in tertio anno tantum veniat ad generale Capitulum, sicut abbates qui ultra Pisorga fluvium commorantur. 38  De abbatia Rarimontis quae petit associari Ordini, committitur de Vallemagna et de Crucibus abbatibus, sub eadem forma qua fuit eis anno praeterito commissum. 39  Auctoritate Capituli, praecipitur abbati et conventui de Porta ut 82 marchas argenti, quas ipsi domui Claraevallis debent, et sicut abbas per litteras suas promisit generali Capitulo, omni occasione, disceptatione et exceptione remota, in sequenti Capitulo, abbati Claraevallis afferant et persolvant ; alioquin ex tunc dicti abbas et conventus Portensis, omni sexta feria sint in pane et aqua donec dicta pecunia *Claraevallensibus* persolvatur. Insuper dicta domus Portensis tenebitur Claraevallensibus ad omnes expensas quas ipsi facient pro dicta pecunia repetenda. Abbas Campensis hoc eis denuntiet. 40  Petitio domini episcopi Cinneuttensis, de facienda festivitate beati Ceddi episcopi in domibus Ordinis nostri, in eius constitutis dioecesi, exauditur, et de eo fiat sicut de beato Nicolao fieri consuevit. 41  Abbati[bus] de Pomorania, ut quarto anno tantum ad Capitulum veniant, indulgetur. 42  Causa quae vertitur inter abbates Grandis sylvae et de Gismundo, committitur de Firmitate et de Maceriis abbatibus, apud Divionem in redditu praesentis Capituli, fine debito terminanda. 43  Praecipitur de Columba et de Fonte vivo abbatibus ut ad abbatiam de Cava, in Cremonensi dioecesi constitutam, personaliter accedentes, inspectis locis, facultatibus, possessionibus, si omnia secundum formam Ordinis praeparata ad introducendum ibidem conventum cognoverint, conventum quam citius potuerint introducant. Si autem aliter invenerint, illud idem sequenti anno renuntient Capitulo generali. 44  Abbas de Esron in Dacia, qui filii sui cessionem sine praesentia alicuius abbatis suscepit, alium ei solus substituit, quadraginta diebus sit extra stallum abbatis sex diebus in levi culpa, duobus eorum in pane et aqua. Ei autem parcitur quia multa mala de deposito dicebantur. Abbas de Tuta valle hoc ei denuntiet faciendum. 45  De Bella branchia et de Relec abbatibus committitur ut ad locum ubi dominus Gaufridus de Ponte novam se promisit fundaturum abbatiam accedant personaliter et considerent locum, facultates et possessiones, quibus dotari debet abbatia et quod invenerint sequenti anno renuntiari generali Capitulo non omittant. 46  Causa quae vertitur inter abbatem de Campania et abbatem de Cultura Dei, super quodam deposito, committitur abbati Savigniaci ut, convocatis partibus et auditis, causam terminent modo qui fuerit terminanda, et quid inde, etc. 47  Abbas de Capella qui a monachis suis in quadam villa quae fuerat interdicta fecit divina celebrari, contra episcopi loci illius voluntatem, et in totius cleri scandalum, quadraginta diebus extra stallum abbatis et sex diebus in levi culpa, duobus eorum in pane et aqua. Prior vero eiusdem domus qui procuravit talia deponatur, et ad domum aliam missus non revertatur, nisi per Capitulum generale.
1  Festum sanctae Trinitatis cum tribus lampadibus in posterum semper fiat, et abbas celebret solemniter in conventu, sed sermonem in Capitulo propter difficultatem materiae fieri non opportet. 2  De beato Eligio confessore fiat commemoratio in posterum omni anno in crastino sancti Andreae per Ordinem universum ; collecta *Da quaesumus omnipotens Deus…* 3  Quaestio de decimis ita terminatur, quod quaelibet Ordinis nostri abbatia terras post Concilium acquisierit, de quibus decimae ratione praediorum antea solvebantur, tenetur etiam solvere abbatiis Ordinis nostri, quae de consensu dioecesani ab illo cui decimae debentur vel debebantur, ius illarum acquisierunt decimarum. 4  Sententia de non acquirendis possessionibus immobilibus, sicut fuit anno 1229 lata, usque ad terminum statutum maneat illibata. 5  Sententia de mutuis non faciendis firmiter observetur addito hoc quod filii abbates per patres abbates minime se excusent. 6  Monachi qui mittuntur cum abbatibus ad visitandas abbatias cum litteris continentibus plenariam potestatem, sciant quod ad abbates illa pertinet plenitudo : verumtamen abbates omnia debent facere in casibus gravioribus cum consilio monachorum qui sibi in visitationibus adiunguntur. Si vero abbates et monachi in aliqua sententia sint discordes, debet abbatis sententia praevalere ; quamvis etiam monachi in visitationibus sint abbatibus sociati, visitatores non faciant se vocari. 7  Nullus etiam monachus cuiuscumque abbatis visitatoris socius in domo, in qua visitaverit cum abbate, in abbatem ubi abbas in visitatione depositus fuerit eligatur illo anno quo visitat ; cedenti tamen vel decedenti, si canonice fuerit electus, conceditur ut ei succedat. 8  Quia saepe et multum non sine confusione et rubore de esu carnium in generali Capitulo statutum est, ut ab eis secundum regulam abstineatur et non est hactenus observatum ; iterum et iterum districte praecipitur ut abbates, nisi cum fuerint omnino debiles et aegroti, ab esu carnium abstineant, nec fiant de cetero sanctae regulae transgressores. Abbas vero qui huius constitutionis fuerit transgressor, quoties excesserit, toties sit in pane et aqua, inde veniam petat in generali Capitulo ad Diffinitorum arbitrium puniendus. Quicumque vero monachus comederit carnes, in primo capitulo postquam reversus fuerit in chorum, petat veniam et se comedisse carnes coram omnibus confiteatur ; et conversi similiter se de eodem in suis capitulis recognoscant. 9  Statuitur ut duae personae Ordinis discretae mittantur ad Curiam pro necessitatibus Ordinis. 10  De domo Sanctae Mariae de Plane, de qua incorporanda Ordini dominus Papa misit litteras suas abbati Sanae vallis, pro reverentia domini Papae conceditur, ut Ordini incorporetur. Iniungitur nihilominus abbatibus ad curiam profecturis, ut insinuent domino Papae statutum Capituli generalis de monasteriis monialium Ordini de cetero non sociandis et impetretur ab eo, quod si quas ad Capitulum direxerit litteras, non facta mentione de praedicto statuto, non habeant firmitatem. 11  Statuitur ut abbates Sancti Sebastiani et Sancti Anastasii provideant duos procuratores, de quorum fidelitate securi sint, pro toto Ordine in Curia romana, ad expensas Capituli generalis. Salarium procuratorum non excedet summam duodecim marcharum, secundum consilium domini Renerii cardinalis, et abbatis Sancti Martini de Monte. 12  Praecipitur ut sententia conspiratorum quae est in decima distinctione, cui subiecti sunt conversi Karoliloci, propter iniectionem manuum violentam in proprium abbatem, et deiectionem eiusdem ad portam, integra et inviolabiliter teneatur erga eosdem conversos, et sicut in eadem sententia continetur, videlicet ut illi qui emittuntur numquam revertentur, et in eadem domo nullus de cetero recipiatur conversus, absque nutu Capituli generalis. 13  Similiter statuitur in Pontiniaco, ut conversi qui eiecti sunt numquam revertantur, et nullus in conversum usque ad sequens Capitulum recipiatur, et sexta feria a vino abstineant. 14  De abbatia quae vocatur Clariana, quia non habet possessiones, personas, libros et aedificia, statuitur ut in grangiam redigatur, ita tamen quod si pater abbas viderit quod processu temporis, possit ibi vivere conventus, ad consilium Capituli generalis ibi instituatur. 15  De abbate de Stanlegia de quo dictum est quod fieri fecit duellum, committitur abbati de Rievalle et abbati Vallis floridae, et quid inde… et abbas de Salleya hoc ei denuntiet. 16  Abbas de Floriano qui benedixit novitium anno non expleto, tribus sextis feriis continuis sit in pane et aqua. 17  Inspectio abbatiae quam se constructuram promittit comitissa Namurcensis, committitur abbatibus de Cambrone et de Alna, qui viso situ loci et pensatis omnibus circumstantiis, quae ad faciendam abbatiam pertinent, si viderint quod res ipsa ad bonum effectum valeat pervenire, auctoritate Capituli generalis praecipiant abbati de Villari, ut de domo sua mittat illuc conventum, nulla ulterius Capituli licentia expectata. 18  Abbatia monialium de Vesola, pro qua scripsit dominus Papa, ob reverentiam ipsius in societatem Ordinis suscipitur, definitione tamen contra quam fieri videtur, in suo robore permanente. 19  Abbas de Aquilis qui hoc anno venire debuit ad Capitulum et non venit, poenitentiam agat in Usibus constitutam. Abbas de Sarceda hoc ei denuntiet. 20  Praecipitur universis abbatibus Angliae, Scotiae, Walliae et Hiberniae, ut in reditu Capituli singuli in domibus suis accensis candelis, diebus quibus fit sermo in capitulo, excommunicatos denuntient omnes illos, qui abbatem de Castro Dei et monachum de Surio occiderunt, et omnes qui morti illorum praestando consilium vel auxilium consenserunt. Occisores etiam, si qui de Ordine fuerint, si capi potuerint, capiantur, et in Ordine perpetuo carceri mancipentur. 21  Translatio abbatis de Scola Dei committitur abbatibus de Sancto Bernardo et de Claro Campo qui, pensatis omnibus locorum et aedificiorum, faciant quod viderint expedire. 22  Abbas Castenogle de quo dicitur quod pro electione sua in episcopum misit Romam causa litigii et bona domus suae propter hoc expendit et damnificavit, committitur patri abbati de Locedio, qui convocatis duobus abbatibus vel uno ad minus, rei veritate diligenter inquisita, si invenerint quod dictus abbas pro electione sua Romam miserit causa litigii, vel bona domus suae propter hoc expenderit, deponant eum, ne pernitiosum ambitionis exemplum in posteros propagetur. Depositus autem in domo propria non remaneat, sed ad aliam quamcumque voluerit, se conferat non reversurus nisi per Capitulum generale. 23  Causa quae vertitur inter abbates de Crista et de Loco Dei, committitur abbatibus de Bona valle et de Maceriis, qui de causa cognoscant apud Lugdunum, partibus convocatis et causam instructam omnino, propter quod partes comparere debent sufficienter instructae, sequenti anno reportent ad Capitulum generale, Diffinitoribus definitivam sententiam reservantes. 24  Causa quae vertitur inter abbatem Sancti Angeli et abbatem Sancti Stephani super… committitur abbati Sancti Thomae fine debito terminanda, et anno sequenti quid inde fecerit renuntiet Capitulo generali. 25  Causa abbatissae de Gradefes contra abbatem Vallis Dei super quadam possessione committitur abbatibus de Saltu novali, de Carrazeto et de Morerola, fine debito terminanda, qui sequenti anno quid inde fecerint renuntient Capitulo generali. Abbas de Spina hoc eis denuntiet. 26  Inspectio abbatiae quam nobilis domina Oda de Mertigen [vult aedificare] committitur abbatibus de Valle Sanctae Mariae et de Radesusen, qui locum videant et de possessionibus quas ei vult dare et aliis circumstantiis diligenter inquirant et quod invenerint anno sequenti renuntient Capitulo generali. Abbas de Lapide Sancti Michaelis hoc eis denuntiet. 27  Monachi de Fontanis qui propter conspirationem a domo propria sunt eiecti, in domibus in quibus sunt sua officia exequantur. 28  Abbas Mansiadae qui concessit grangiam quamdam cuidam priorissae depositae sex diebus sit in levi culpa duobus eorum in pane et aqua. Abbati vero de Obezina praecipitur ut studiose laboret ad hoc ut grangiam supradictam dimittat, et si noluerit eam dimittere, excommunicet illam monialem auctoritate Capituli generalis. 29  Controversia quae est inter abbatem de Alcobatia et abbatem de Carraceto committitur abbatibus de Spina, de Nucharia et de Ursaria fine debito terminanda. Abbas de Spina qui praesens est hoc eis denuntiet. 30  Causa quae vertitur inter abbates Bonaecumbae et Bonaevallis committitur abbatibus Fontisfrigidi et Vallismagnae et Obezinae fine debito terminanda, et quid inde fecerint anno sequenti renuntient Capitulo generali. 31  De abbatia de Zena, de qua dicitur quod non possit remanere abbatia, committitur patri abbati qui conveniat dominum episcopum Mutinensem qui fundavit eam, et si voluerit eam ditare, ita quod conventus ibidem convenienter secondum formam Ordinis valeat permanere, permaneat abbatia sin alias disponat de ipsa cum consilio vicinorum abbatum prout viderit expedire. 32  Frater Stephanus monachus Rievallis curam domus de Coquesale ad quam est electus suscipere compellatur. 33  Controversia quae est inter abbatem de Verbo Dei Praemonstratentis ordinis et abbatissam de Rameya super vicinitate grangiarum, contra compositionem quae est inter utrumque Ordinem ut debet praedictus Praemonstratensis, committitur abbatibus de Villari et de Alna fine debito terminanda. 34  De abbate de Egris qui possessionem bonam suae domus sine consilio visitatoris vel assensu dicitur vendidisse, committitur patri abbati qui rei veritatem diligenter inquisita, Deum prae oculis habens, puniat eum secundum merita suae culpae. 35  Abbas de Kreis de quo olim praeceptum fuit a Capitulo generali ut deponeretur propter inhonestam dissolutionem quae eo praesente et concludente facta fuit, in qua nates quorumdam monachorum nude nudis manibus percutiebantur de quo et multa alia gravia ad audientiam Capituli sunt delata, accedente etiam multa tergiversatione verborum, de qua in praesentia Diffinitorum notatus fuit, deponitur in instanti. 36  Abbati de Bodelo est concessum ut super numerum quinque conversorum, ad quem numerum restrinxit eos propter enormem excessum factum in illa domo Capitulum generale, quinque novitios recipere valeat in conversos ; sed hoc denarium non excedat. 37  Querela abbatis de Queertio contra abbatem de Borbona committitur abbatibus de Scala Dei et de Fonte frigido pace vel iudicio terminanda, et quid inde, etc. 38  De abbate de Villario de quo dicitur quod vendidit quamdam villam contra conventionem quam habuit cum dicta villa, et quod causa venditionis illius suspensus fuit quidam ex hominibus illius villae, committitur abbatibus…
1  Abbates qui anno quo venire debent ad Capitulum modo quolibet excusantur, sequenti anno venire non omittant, inde veniam petituri. 2  Sicut prohibitum est ut nullus electionis suae causam prosequatur, sic quoque districte prohibetur ut nullus depositionis suae causam prosequi audeat ; vicini autem abbates, si quem iniuste depositum audierint, denuntiare studeant Capitulo generali. 3  Nullus alicui pecuniam tribuat subsidium vel quadrigas aut vecturas accommodet ad villarum vel castrorum munitiones faciendas vel ad machinas seu arma in expeditione deferenda ; quod si quis facere praesumpserit in sequenti Capitulo inde veniam petat ad Capituli generalis arbitrium puniendus. 4  Sententiae de esu carnium anno praeterito latae hoc additur, ut abbates qui quacumque de causa carnes comederint, in Capitulo generali veniam inde petant. 5  Provideant cellerarii et portarii Ordinis, ac magistri et hospitalarii grangiarum, ut mulierculae notam ferentes prostitutionis a portis domorum Ordinis, quanto longius fieri poterit, repellantur, alioquin ipsi graviter puniantur. 6  Omnes moniales Ordinis quaecumque sint loquantur de confessione per fenestram ad hoc, prout statutum est, deputatam, praeter graviter infirmantes et exceptis visitatoribus cum quibus in capitulo loqui possunt. 7  Omnes fugitivi Ordinis nostri qui modo extra Ordinem sunt vel a modo exierint, nisi infra septem dies redierint omnium quos invenerint ultimi semper erunt, et monachi si bis exierint numquam promoveantur in abbates. 8  Districte praecipitur ut novitates et superfluitates in picturis, in sculpturis, in aedificiis, in vestibus pretiosis et aliis similibus, quae deformant antiquam Ordinis honestatem ab omnibus domibus Ordinis penitus evellantur, nec abbates nec alii de Ordine sibi emant de cetero palefridos precio summam XX librarum turonensium excedente, et haec omnia patres abbates in visitationibus diligenter inquirant et faciant firmiter observari. 9  Pueri euntes assidue cum personis Ordinis non deferant cultellos acuminatos, nec vestes varias, nec serta in capitibus, nec chryrotecas in manibus, sed mitanas, qui aliter se habentes secum duxerint, omni sexta feria sint in pane et aqua ; utantur tamen pueri vestibus quas nunc habent. 10  Sententiae anno praeterito latae de visitatoribus haec subtrahitur clausula : si vero abbates et monachi in aliqua re sint discordes, debet abbatis sententia praevalere, etc. 11  Quia de emissione monachorum et conversorum multa emergunt animarum pericula et gravamina domorum, districte praecipitur abbatibus universis ut sententia XV distinctionis 1224 : de non emittendis, nullatenus teneatur. 12  Sententiae de non recipiendis novitiis infra annos hoc additur, ut novitii infra tempus statutum a modo recepti eiiciantur a visitatoribus, et abbates qui tales receperint, quanto tempore eos tenuerint, tanto tempore omni sexta feria sint in pane et aqua. In recipiendis a modo tanta in litteratura, in probatione spirituum, si ex Deo sint, diligentia adhibeatur, ut cedere possint ad utilitatem Ordinis et honorem. 13  Episcopo Erelenensi cui plenarium concessum est servitium, quia decessit, debitum persolvatur. 14  Anniversarium bonae memoriae Berengariae, quondam Anglorum reginae, et comitissae Campaniae sororis eius, sicut eis promissum fuit, decimo kalendas ianuarii celebretur insimul. 15  Item comitissae Flandriae conceditur ut in omnibus domibus Ordinis in terra sua de Flandria aut de Annonia eius anniversarium post ipsius obitum celebretur. 16  Abbatiae Sancti Salvatoris de Monte Amiato, gradus in ordine annorum conceditur, sexaginta. 17 *Aspice Domine, Salve regina* cum tribus collectis et *Deus venerunt gentes* amplius non dicantur. 18  Petitio domini Iacobi electi Praenestini, de faciendo pro eo plenario servitio post obitum eius exauditur. 19  Domino Petro de Janicuria conceditur una missa post eius obitum per Ordinem universum. 20  Supplicetur domino comiti Flandriae per litteras, per abbates de Alna et de Camberone pro abbatia cuius inspectio commissa fuit anno praeterito eisdem abbatibus et [quid] inde factum fuerit sequenti anno Capitulo generali renuntient. 21  Abbas Mellifontis qui monachum suum Malachiam, cuius malitiam non debuit nec potuit ignorare, permisit remanere cum archiepiscopo Armacano, tribus diebus sit in levi culpa, uno eorum in pane et aqua, et infra mensem postquam ad domum suam reversus fuerit, dictum monachum ad claustrum suum revocet, qui absque licentia Capituli generalis inde egredi non praesumat, nisi tantummodo cum conventu, et si mandato Capituli noluerit *obedire,* sententiis conspiratorum et eorum qui appellant denuncietur subiacere, quibus videlicet sententiis idem monachus fuerat innodatus quoniam de multa benignitate Ordinis beneficium obtinuit reconciliationis. 22  Iniungitur abbati de Revebi ut denuntiet filio suo abbati de Valle Florida, quod si fuit Romam sine licentia secundum formam Ordinis obtenta, et poenitentiam non egit in Usibus constitutam, tanto tempore sit in omni sexta feria in pane et aqua quanto tempore eundo et redeundo moram fecit, et anno suo veniat ad Capitulum inde veniam petiturus. 23  Abbas de Monte Ramorum qui vocatus non venit ad Capitulum, et officio cessit abbatis debita licentia non obtenta, per patrem abbatem ad locum suum redire compellatur, aut idem pater abbas diligenter inquirat causam eius, et eum prout meruit puniat, ac de ipso faciat quod secundum Deum loco et personae noverit expedire. 24  Abbas Sancti Thomae, qui non renuntiavit quod ei anno praeterito fuit iniunctum a Capitulo generali, tribus diebus sit in levi culpa, uno eorum in pane et aqua. Hoc ei vel per se vel per visitatorem, si quem mittendum duxerit, abbas de Roseriis, pater eius [denuntiet]. 25  Causa quae vertitur inter abbates de Alcubatia et de Carrazeto infra sequens Capitulum per ipsos abbates quibus anno praeterito fuit commissa pace vel iudicio terminetur ; abbas vero de Carrezeto, qui in Capitulo et coram Diffinitoribus non simpliciter prout debuit, sed tergiversando respondit, tribus diebus sit in levi culpa, uno eorum in pane et aqua. 26  Abbates Bonaecumbae et Bonaevallis qui per cavillationes advocatorum quos secum habebant ausi sunt causae suae processum impedire, tribus diebus sint in levi culpa, uno eorum in pane et aqua ; causa vero per abbates Fontisfrigidi, Vallis-magnae et Loci Dei infra sequens Capitulum pace vel iudicio terminetur. 27  Super enormi facto Hyberniensium ; de abbate ab eis interfecto et de alio exulato, mittatur ad dominum Papam ad eius consilium pariter et auxilium implorandum, ut et ipso scribat principi terrae et aliis quibus et qualiter viderit expedire. 28  Negotium domus Montis Sanctae Mariae pro qua petit aliam abbas alibi construi, comittitur Sanctae Crucis in Austria, Sancti Godardii et de Bocan abbatibus, qui inde statuant quod secundum Deum et Ordinis instituta noverint expedire. 29  Abbas de Villari qui licet generalem consensum vendendi possessiones aliquas a patre abbate et conventu suo habuerit, villam tamen minus discrete et sine speciali conventus sui vel saltem seniorum suorum consilio vendidit, sex diebus sit in levi culpa, duobus eorum in pane et aqua. 30  Abbates de Sturceburnae, de Utrina Valle et de Vuarneviler, qui gravia et enormia crimina abbati de Villario imponere praesumpserunt, a quibus per inquisitores a generali Capitulo missos inventus est immunis, qui etiam asseruerunt litteris suis patentibus se eorumdem criminum in animabus suis testes esse et coram Diffinitoribus recognoverunt se de ipsis criminibus nisi de auditu nihil scire ; licet viri sint magni nominis, tum quia iusti iudicii gladius nulli parcit, deponuntur in instanti. Inhibetur etiam eis ne aliquam earumdem quatuor domorum, videlicet de Sturceburnae, de Utrina Valle, de Vuarneviler et de Villario, de cetero ingredi audeant, et per annum abstineant ab altaris officio, et numquam promoveantur in abbates, nisi de licentia Capituli generalis. 31  Conceditur abbati de Cerreto quod recipiat monasterium Sancti Stephani de Cornu, pro quo associando Ordini dominus Papa scribit. 32  De expensis quas fecerunt visitatores a Capitulo generali in Hyberniam, committitur abbati de Saviniaco ut ipse inde statuat quod censerit esse iustum. 33  Abbas de Firmitate qui non punivit eos qui carnes ministraverunt mulieribus in domo coniuncta clausurae abbatiae, tribus diebus sit in levi culpa, et qui ministraverunt, aut quorum iussione hoc factum fuit, sex diebus. Provideat etiam idem abbas ut numquam de cetero mulieres hanc domum ingredi permittantur. 34  Quia conventus de Surio, de Castro Dei, de Petra fertili, noluerunt recipere visitatores a patre suo abbate de Furnesio missos, priores, suppriores, cellerarii, et subcellerarii domorum earumdem ab introitu ecclesiae arceantur et omni sexta feria sint in pane et aqua ; deinde ad dictam domum matrem suam veniant super hoc satisfacturi ad arbitrium dicti patris ; conventus quoque earumdem trium domorum omni sexta feria in pane sint et aqua, donec id compleatur. Abbas autem Mellifontis hoc eis denuntiet. 35  Petitio principis Ruianorum de abbatia monachorum nostri Ordinis exauditur. Abbas autem Campensis conventum illuc mittat cum viderit expedire. 36  Iniungitur abbati de Scala Dei ut assumptis duobus abbatibus de filiis suis, accedant ad domum de Ferola in plenario potestate, et inquirant diligenter de traditione duorum castrorum quae facta fuisse dicitur ab abbate, si ipsum vel aliquos alios de Ordine culpabiles ex hoc invenerit, digne pro meritis puniat, et quod inde fecerit anno sequenti renuntiet Capitulo generali. 37  Quaestio de maioritate domorum de Gauellaia et Furnesio committitur Cisterciensi… abbatibus, pace vel iudicio terminanda. 38  Abbas Sancti Petri de Gomerel non venit hoc anno ad Capitulum cum venire debuisset, abbas Sancti Prudentii ei denuntiet ut faciat poenitentiam in Usibus constitutam. 39  Abbas de Sacramenia qui similiter non venit, faciat eamdem poenitentiam et hoc ei denuntiet abbas de Spina. 40  Abbas quoque de Fiterio non venit ; renuntiet abbas de Oliva ut agat poenitentiam praetaxatam. 41  Abbas Montis Salutis qui nec venit, eandem poenitentiam agat, et hoc ei abbas de Saltu novali [denuntiet]. 42  Abbas de Ribeto similiter non venit ; abbas de Gondonio ei denuntiet ut agat poenitentiam supra determinatam. 43  Conversi Firmitatis qui cum comite Cabilonensi morantur, infra festum Omnium Sanctorum revocentur. 44  Petitio domini Papae de abbatia monialium de Coeli Porta Ordini associanda, propter ipsius reverentiam exauditur. 45  Abbati Casenovae conceditur ut in grangia Sancti Bartholomei quae fuit quondam abbatia, tres monachi habeantur, qui possint ecclesiae, quae ibi est, divinum officium celebrare. 46  Petitio domini Viennensis de festo beati Antonii faciendo cum duodecim lectionibus et duabus missis in domo Bonaevallis, exauditur. 47  Abbas de Campolilorum, in cuius domo ducissa Austriae est ingressa, et non fecit poenitentiam in Usibus institutam nec veniam inde petiit in Capitulo, sit tribus diebus in levi culpa. 48  Inspectio abbatiae quam vult fundare archiepiscopus Golossensis, committitur abbatibus de Sancto Godardo, de Cycadorum et de Pelesio qui circumstantiis omnibus diligenter conspectis, mittant illuc conventum de domo de Bocham, auctoritate Capituli ulterius non expectata, si ita viderint expedire. 49  Abbates Vallebonae et de Mataplana qui per litteras hoc anno se excusaverunt, sequenti anno veniant ad Capitulum, omni occasione remota, inde veniam petituri. Abbas de Spina hoc eis denuntiet. 50  Petitio vero abbatis Ursicampi de faciendo festo dicti sancti in domo sua cum duodecim lectionibus et duabus missis et utrisque vesperis, exauditur. Abbati etiam Longipontis conceditur ut cum duodecim lectionibus et una missa in domo sua celebretur omni anno in posterum solemnitas supradicta. 51  Petitio domini Regis Angliae de faciendo festo sancti [Eduardi] regis cum duodecim lectionibus in cunctis abbatiis Angliae exauditur ; specialem tamen historiam non habeant, sed communiter sicut unius martyris. 52  Negotium de recipienda abbatia Sancti Gregorii in Urbe totum domini Papae beneplacito committatur ; cui tamen ita diligenter scribatur et honeste quod Ordo notari de cupiditate nequeat vel de ambitione. 53  Verbum illud quod ponitur distinctione secunda quod abbates monacham non benedicant, intelligendum est de benedictione illa solemni quae consecratio dicitur, et pertinet ad solos episcopos ; benedictionem illam quae fit super novitios Ordinis elapso anno probationis ad mutationem status, faciant super moniales patres abbates et visitatores ipsarum, vel alii abbates Ordinis nostri tantum de ipsorum licentia speciali.
1  Festum sancti Dyonisii martyris cum duabus missis celebretur per Ordinem universum. Conversi tamen propter hoc a labore non cessabunt. 2  Commemoratio sancti Servatii episcopi et confessoris festo die ipsius, videlicet tertio idus Maii fiat per Ordinem universum. Collecta : *Deus qui conspicis…* 3  In elevatione hostiae salutaris, consecratione peracta, hostia aliquantulum elevetur, ut videri possit. 4  Liceat monachis qui benedictionem viae accipiunt, si necesse fuerit, ante evangelium celebrare. 5  Propter collationes illicitas de medio tollendas, statuitur ut quando monachi causa solatii ad colloquium ab ordinis custode vocantur, illud colloquium sit de sanctorum miraculis, de verbis aedificatoriis, et de his quae pertinent ad salutem animarum, exclusis detractionibus, contentionibus et aliis vanitatibus. Hoc ipsum abbates conservent, ubicumque convenerint nisi de suis necessitatibus loquantur, et adiicitur praesenti statuto ne servitores inter se coram infirmario colloquantur. 6  Antiqua sententia de carnibus extra infirmitoria non comedendis, in navibus, et in omnibus aliis locis firmiter observetur. Adiungitur huic sententiae quod nec episcopis, nec aliis personis, infra septa abbatiae, nec in domibus contiguis carnes aliquatenus ministrentur, vel comedere permittantur, nisi graviter infirmentur. 7  Cum episcopi et praelati ad domos Ordinis veniunt, secundum possibilitatem domorum honeste excipiantur, hoc proviso, quod familiae eorum, si forte secum detulerint aliqua victualia, nulla eis propter hoc pecunia refundatur. 8  Statuitur ut abbates et monachi semel ad minus in hebdomada confiteantur, si copiam habeant confitendi. Hoc idem praecipitur de conversis, qui in abbatia morantur. Conversi vero qui in grangiis morantur, quoties eis tenebitur capitulum, confiteantur. 9  De admittendis hospitibus vel non admittendis, sententia septimae distinctionis, quae sic incipit : Quoniam manifestum est, inviolabiliter observetur. Abbas transgressor huius constitutionis veniam petat in Capitulo generali. 10  Conversi qui cum principibus et baronibus habitant revocentur, nisi ibi fuerint de licentia Capituli generalis. 11  Praecipitur ne aliquis de cetero de Ordine nostro recipiat in custodia sua munitiones aliquas vel castella. 12  Duo procuratores in Curia pro toto Ordine annis singulis habeantur, et constitutio istius anni abbati Casemarii est commissa. 13  Scribatur amicis Ordinis in Curia ex parte Capituli generalis ut ipsi suggerant domino Papae loco et tempore opportuno, ut quando scripserit abbatibus Ordinis pro aliquo in Ordine admittendo, talem mittat personam, quae sit idonea recipi secundum Ordinis instituta. 14  Petitio illustris regis Angliae de anniversario ipsius post eius obitum faciendo per Ordinem universum, exauditur. 15  Petitioni domini Cistercii conceditur ut pro Hildephonso illustri rege Castellae bonae memoriae et regina uxore ipsius anniversarium una die simul celebretur per universum Ordinem in octava sancti Michaelis. 16  Dux Austriae reginae Berengariae anniversario societur. 17  Petitio domini Lausannensis de celebranda una missa pro eo per Ordinem universum a singulis sacerdotibus post eius obitum exauditur. 18  Abbatibus de Jubino et de Bello monte conceditur ut de septennio in septennium veniant ad Capitulum generale, et novitii ipsarum domorum possunt duci, completo anno probationis causa benedicendi de domo in domum, facta prius in domo propria solemni renuntiatione. 19  Abbatiae Saltus Alborum conceditur ut habeat annorum gradum in Ordine quadraginta. 20  Quaestio prioratus inter abbatem de Waverleia et abbatem de Furnesio per provisionem domini Cisterciensis deciditur, ut de Furnesio habeat prioratum in tota generatione Eleemosynae in Anglia, et in generatione Saviniaci in Anglia tantum ; abbas autem de Waverleia habeat prioratum ubique alias tam in congregationibus abbatum quae fuerint per Angliam, quam alias per Ordinem universum. 21  Litterae domini Papae pro negotio Hybernensium Ordinis nostri directae legantur in omnibus capitulis abbatiarum Hyberniae et diligenter originalia conserventur. 22  Abbas de Tela qui ministravit carnes cuidam saeculari personae infra terminos abbatiae, sex diebus sit in levi culpa et tribus sextis feriis in pane et aqua. 23  De monialibus de Moleges quae deferunt vela alba et garnachias et nutriunt crines longos, praecipitur ut ordinate se habeant, vel ab Ordine abscindantur. Idem praecipitur de monialibus Sancti Pontii, et filiabus suis, et hoc committitur visitatoribus earumdem. 24  Frater Guillemus Formõs conversus domus Bonaecumbae propter manifestos excessus suos a domo emissus propria, ad remotiorem domum per abbates de Domo Dei super Carrum et de Albis petris mittatur, non reversurus nisi per Capitulum generale ; qui abbates quam citius potuerint ad partes illas personaliter accedentes, si rebellis fuerit, excommunicent eum auctoritate Capituli generalis ; praecipitur insuper eisdem abbatibus ut ad domum Bonaecumbae patre abbate vocato personaliter accedentes, inquirant de statu domus eiusdem, et si quos excessus invenerint corrigant auctoritate Capituli generalis ; praeterea de querela quam dictus abbas Bonaecumbae proposuit adversus abbatem Bonaevallis Ruthenensis dioecesis diligenter inquirant et renuntient quod invenerint Capitulo generali. 25  De expensis quas petunt visitatores Calabriae, Apuliae, Siciliae, committitur abbatibus Casemarii et Fossaenovae ut ipsi faciant eas restitui a domibus visitatis. 26  Abbas de Renebi qui debuit renuntiare Capitulo utrum abbas de Valle Florida complesset sententiam Capituli generalis et non renuntiaverit, tribus diebus sit in levi culpa, uno eorum in pane et aqua. Abbas de Parcolude hoc ei denuntiet. 27  Abbatia Sancti Spiritus in Calabria, redacta in grangiam per visitatores Capituli generalis, transferatur ad locum qui dicitur Sancta Maria de Coronata collatum a domino Papa et ille locus prior maneat grangia abbatiae transaltae cum omnibus bonis suis, et eadem abbatia cum omnibus pertinentiis suis subsit abbatiae de Ferraria sicut prius. 28  Translatio abbatiae Galesii facta per visitatores Capituli ad locum qui dicitur S. Symon approbatur. 29  Ob gratiam et reverentiam domini P[etri] Capuani cardinalis, inspecta confirmatione domini Papae, Canonica de Almaphia restituitur in abbatia et praecipitur patri abbati ut tot mittat monachos ibidem et tales quod possint servare Ordinis instituta. 30  De abbatia Roqueamatoris praecipitur patri abbati de Nucarra quatenus illuc mittat duodenarium numerum monachorum infra sequentem dominicam Palmarum, procreans ibi abbatem ; quod si non fecerit, hoc idem praecipitur abbati de Mathina in sequens festum sancti Joannis Baptistae faciendum. Quod si forte abbas de Mathina non fecerit infra terminum supradictum, hoc idem abbati Casaemaris infra sequens Capitulum praecipitur faciendum ; ita tamen quod abbatia Roqueamatoris perpetuo sit filia illius abbatis qui prius praedictum numerum monachorum illuc duxerit transmittandum. 31  Quia generatio Mathinae circa correctionem filiarum suarum diu se habuit negligenter, imo et vitiose, nec etiam spes reformationis sit aliqua per eamdem statuitur, ut abbatia Sancti Spiritus de Panorma subsit de cetero immediate tanquam filia matri abbatiae Casaemarii ; abbatia vero Rocadiae remaneat in eo statu in quo erat ante adventum visitatorum Capituli generalis. 32  Super negotio de Jubino scribatur supplicando domino Papae et patriarchae Antiocheno. 33  Quoniam abbas et monachi de Berola in redditione castrorum per pusillanimitatem graviter deliquerunt, cum pro iustitia debuissent usque ad sanguinem restitisse, praecipitur quod abbas per annum extra stallum suum maneat et sex diebus sit in levi culpa, et tam idem quam totus conventus duobus eorum in pane et aqua. Monachi vero qui tunc erant vel modo sunt officiales tribus sextis feriis sint in pane et aqua. 34  Praecipitur de Camberona et de Laude abbatibus ut ad abbatiam monialium de Fortenella personaliter accedentes iniungant abbatissae firmiter ex parte Capituli ut moniales quas miserat ad abbatiam construendam revocet sine mora et ab aedificatione desistat, alioquin excommunicentur auctoritate Capituli generalis ; sub eadem forma committitur abbati Villariensi de abbatia de Brenia. 35  De aedificanda abbatia Paradisi committitur abbatibus de Colbas et de Lugna ut ad locum inspiciendum accedant et si viderint expedire, introducendi ibidem conventum habeant potestatem. 36  Abbas Belliloci Ruthenensis dioecesis, qui anno praeterito non venit ad Capitulum generale, agat poenitentiam in diffinitionibus constitutam. Similiter faciat abbas de Stit. 37  Ad mandatum domini Papae conceditur ut abbatia Camerae Sanctae Mariae Ordini societur et per abbatem de Alna visitetur. 38  Conceditur abbati de Oubrulluc ut in festo sancti Henrici missa in conventu domus annis singulis celebretur. 39  Conceditur Eurebacensi abbati ut ad consilium inspectorum videlicet abbatum Loci Sanctae Mariae et Vallis Sancti Petri statim mittat conventum ad locum qui dicitur Ageona, si viderint expedire. 40  Conceditur domino Cistercii ut scribat nomine Capituli generalis pro negotio de Polongeio, quomodo et eo modo quo viderit expedire, ita tamen quod Ordo propter istud negotium non gravetur expensis. 41  Factum abbatiae Laurisiẽn committitur abbatibus de Villerio, de Novo castro, Maceriarum, ut ipsi videlicet inquirant fundamentum et processum facti et instrumentorum tenorem et rationes et omnia quae ad factum huiusmodi spectant, nulla innovatione vel immutatione interim facta. Hoc etiam inhibetur ne aliqui de Ordine supplicando vel rogando vel quocumque modo procurando se intromittant de hoc facto donec renuntiatum fuerit Capitulo generali. 42  Iniungitur abbatibus de Igniaco et Ursicampo et de Frigidomonte ut pro sopiendis dissentionibus et querelis quae sunt inter Ordinem nostrum et Ordinem Praemonstratensium, abbati Praemonstratensi diem et locum competentem assignent ad quem utraque pars debeat convenire. 43  Petitio abbatis Lucellensis de possessionibus emendis ad abbatiam construendam, committitur patri abbati et abbati Clarifontis, qui locum diligenter inspiciant et de monachis mittendis faciant quod viderint expedire. 44  Querela inter abbates de Port et de Ruoc de abbatia construenda committitur abbatibus Olberluc et de Cenna qui eam diligenter examinent et quid fecerint renuntient Capitulo generali. 45  Pro eo quod, sicut intelleximus, domus de Pelesio in Hungaria in visitationibus factis in ipsa, suos saepe redemit excessus per pecuniam, statuitur ut pater abbas ita se habeat ordinate de cetero in visitatione eiusdem domus, ne ipse depositionem incurrat ex hac causa, et domus ipsius ius maternitatis quod habet in illa domo amittat, et quia de excessibus illius domus multa enormia audivimus, iniungitur visitatoribus Claraevallis et Trium fontium quod inquirant et corrigant in domo de Pelesio, et domo de Pasto tam in capite quam in membris, quae viderint corrigenda auctoritate Capituli generalis et renuntient quae fecerint Capitulo generali. 46  De abbate de Thama qui arma pugili dicitur ministrasse, committitur abbati de Eleemosyna ut diligenter inquirat et auctoritate Capituli generalis corrigat et puniat secundum quod viderit expedire. 47  Abbati Sancti Stephani in Nemore conceditur quod revocet quamdam possessionem quae dicitur fuisse abbatiae ipsius, si tamen potuerit fieri sine mutuo contrahendo. 48  Super petitione episcopi Lealensis de fundanda abbatia nova, iniungitur abbatibus de Lugna et de Clara tumba ut locum et possessiones et cetera necessaria abbatiae inspiciant diligenter et renuntient quae invenerint sequenti Capitulo generali et habeant insuper potestatem introducendi illuc conventum, si ita viderint expedire. 49  Petitio ducis Carinthiae de abbatia fundanda committitur abbatibus de Runa et Cithi ut ad locum personaliter accedentes ipsum locum et cetera abbatiae necessaria diligenter inspiciant et habeant potestatem introducendi ibi conventum, si viderint expedire, renuntiantes quae fecerint Capitulo generali. 50  Abbates de Hybernia qui hoc anno debuerunt venire ad Capitulum et non venerunt, agant poenitentiam in Usibus constitutam et hoc eis denuntiet abbas de Portu Sanctae Mariae. 51  De abbate de Wellegri de quo dictum fuit in Capitulo generali quod frequenter Iudeos admisit ad mensam, iniungitur patri abbati adiunctis sibi abbatibus de Ruma et de Iutoria quatenus super hoc inquisitionem faciat diligentem et si ita invenerit ipsum absque retardatione deponat, et quid inde fecerit nuntiet Capitulo generali. 52  Quoniam inter abbatiam Sancti Thomae et abbatiam de Venetiis nimia vicinitas esse dignoscitur, iniungitur abbati de Valeriis quatenus easdem faciat moniales includi. 53  Quoniam de abbate de Wallegrada multa nuntiata sunt Capitulo generali, iniungitur abbati de Sancta Cruce in Austria ut assumptis secum duobus abbatibus inquirant super his diligenter et pro meritis ipsum corrigat et puniat auctoritate Capituli generalis, nuncians quid inde fecerit Capitulo generali. 54  De monachis de Ilda qui manus violentas iniecerunt in proprium abbatem et de ipso abbate, committitur patri et visitatoribus Claraevallis ut ipsi, auctoritate Capituli generalis, veritate plenius inquisita, tam de praedicta iniectione quam ipsius abbatis depositione emendent et corrigant quae fuerint corrigenda, praedictum, qui fuit abbas, si invenerint ipsum iniuste depositum restituentes et monachos pro meritis excessum acrius punientes, et quid inde fecerint nuntient Capitulo generali. 55  Capitulum generale ex petitione abbatis Portensis plenam fraternitatem confert Everhero militi eiusque uxori, liberis, nepotibus quia renuntiavit omni iuri, quod in bonis monasterii Portensis habere videbatur.
1  Collecta *Ecclesiae* intermittitur his diebus : in vigilia Nativitatis Domini, Paschae, Pentecostes, in Coena Domini, in sabbatis quatuor temporum, in Exaltatione Sanctae Crucis, in quatuor praecipuis officiis defunctorum. 2  In primis vesperis de sancto Dyonisio, dicatur responsorium *Laverunt*. 3  Sententiae anno praeterito latae de revocandis conversis qui cum principibus commorantur, hoc additur ut nullus eis de cetero monachus vel conversus commodetur, nisi de licentia Capituli generalis ; et si quis forsitan urgente necessitate contra facere compulsus fuerit, in sequenti Capitulo tamen inde veniam petat. 4  Caveant de cetero Hispaniae et Vasconiae et alii omnes abbates Ordinis nostri ne sellis equorum curiosis, aut frenis ornatis laminis, vel lunulis stanneatis, nec strepis utantur ferreis, sed absque omni faleramento curioso sint haec omnia, et a communi Ordinis forma non discrepantia, sed talia quae divitias non ostentent, sed voluntariae paupertatis redoleant honestatem. 5  Universi tam monachi quam conversi ter vel bis ad minus in anno suis abbatibus, si copiam eorum habuerint, confiteri fideliter non omittant, definitione nihilominus anno praeterito edita de confessionibus in suo robore permanente. 6  Definitio anni praeteriti de colloquiis abbatum et monachorum taliter reformetur : studeant abbates, monachi pariter et conversi, ut quando ad colloquium conveniunt, talia inter se habeant colloquia, quae gravitatem redoleant et salutem respiciant animarum, attendentes quod de omni verbo otioso reddituri sunt aequissimo iudici rationem. 7  Liceat abbatibus, qui voluerint, facere proponi praedicationem familiis suis dominicis diebus et festivis. 8  Monacho cui ex regula claustrum propria debet esse habitatio, licet quidem, quoties ad grangias vel cellaria mittitur, ire, sed numquam diutius habitare, nisi forte ad tempus certa necessitate cogente, et si quae sunt aliae definitiones de hac materia revocantur, et qui aliter sunt in grangiis vel cellariis sine mora revocentur. 9  Patres abbates in visitationibus suis definitiones de aedificiis non faciendis, et emptionibus inordinatis, et de certo numero personarum, faciant inviolabiliter observari. 10  Sententiae de monachis abbatibus in visitationibus associandis editae, est adiunctum quod visitationes suas ultra triduum continuum non protelent ; elapso vero triduo, visitatoris non exerceant potestatem. Si vero postquam visitaverint, electio cuiusquam abbatis facienda occurrerit, electionem illam secundum formam Ordinis, si eis ab eo qui eos miserit concessum fuerit, prosequantur. In cunctis tamen abbatiis quas visitaverint, ante visitationem et post eis caritative et honorifice necessaria ministrentur. 11  Quoniam volumus et desideramus cunctos visitatores nostri Ordinis innocentes esse manibus et mundos corde, excutiant omnes, tam eundo quam redeundo et visitando, manus suas ab omni suspecto munere ; nec quicquam recipiant nisi in cunctis necessitatibus, et prout bona conscientia ipsos visitatores dictaverit indigere, ut tam nervo conscientiae quam publicae infamiae careant omni nota, nec quisquam compellatur visitatorum servientibus praeter necessaria quidquam dare. 12  Abbates quibus incumbit abbatias monialium visitare, viros honestos et prudentes eisdem monialibus instituant confessores, nec aliis nisi de patris abbatis licentia liceat ipsis monialibus confiteri. 13  Abbates ad Capitulum generale venientes, die praecedente vigiliam Sanctae Crucis de cetero intrent Cistercium, consueto dierum numero nihilominus observato, et missa de Spiritu Sancto ipso die per totum Ordinem celebretur ; nullusque saecularis, aut de altero Ordine, ante festum Sanctae Crucis ingredi permittatur, et si quis ultra numerum dierum ab antiquo constitutum, monachum, conversum, servientem, vel equum ad quatuor primas domos, vel ad eas quae infra sunt adducere praesumpserit, vel adductos admittere, die altero factae transgressionis huiusmodi sit in pane et aqua, veniam inde nihilominus in Capitulo petiturus. 14  Ad communionem bonorum temporalium nulli familiares recipiantur a modo, nisi ad abrenuntiationem proprietatis, ad votum continentiae, et ad obedientiam se voluerint obligare, habitum et tonsuram familiaribus deputatam quamdiu vixerint portaturi. Si qui sunt in Ordine qui nondum ad haec sunt obligati, ad hoc faciendum, si fieri potuerit, inducantur. 15  Abbates possessiones monasteriorum suorum distrahere sine seniorum consilio non praesumant. Priores vero suis sint contenti officiis, secundum quod in diffinitionibus continetur, et ad ea quae sibi sunt inhibita manus extendere non attentent, sine abbatis licentia speciali. 16  Petitio domini regis Scotiae exauditur in hunc modum, quod in singulis domibus Ordinis celebretur una missa de Spiritu Sancto, et in regno ipsius a singulis sacerdotibus et in ipso regno post illius obitum anniversarium eius fiat. 17  Petitio abbatis et conventus Sancti Mansueti Tullensis qui petunt quod scribantur inter familiares, exauditur. 18  Petitio nobilis comitissae Flandrensis de celebrando plenario servitio per totum Ordinem pro bonae memoriae Ferrando comite viro eius, exauditur, et huic associatur servitio Ioannes Urgeolus pro quo dominus Mitelensis archiepiscopus preces fudit. 19  Nobili militi Ioanni de Fay, ob ipsius devotionem et instantem supplicationem ad multorum preces, conceditur una missa a singulis sacerdotibus Ordinis post eius obitum celebranda. 20  Petitio primogeniti regis Ungariae de construenda abbatia monachorum nostri Ordinis exauditur ; abbas Trium fontium illuc mittat conventum quando viderit expedire. 21  Petitio domini Praenestini electi de abbatia de Parno incorporanda Ordini exauditur, et sit filia Sancti Condoardi ; abbas autem ille conventum de domo sua infra sequens Capitulum illuc mittat. 22  Petitio comitissae Carnotensis de transferenda abbatia monialium de Aqua prope Carnotum committitur Curiae Dei et Landesio abbatibus, qui prius loquentes super hoc cum domino episcopo Carnotensi, ad locum accedant et inspiciant diligenter et quae invenerint sequenti anno renuntient Capitulo generali. 23  Petitio abbatis de Sichem de habenda paternitate domus de Gruennehaven et abbatis de Bohoc qui pater eiusdem domus est, prout fieri viderint, concedatur ei id quod petit, auctoritate Capituli generalis. 24  Petitio domini P[etri] Capuani cardinalis super domo quae vocatur Canonica de almafia committitur duobus abbatibus qui mittuntur ad Curiam, et si cum gratia et pace ipsius cardinalis potest fieri paternitas eiusdem domus remaneat abbati Fossaenovae, ita tamen quod nunquam redigatur in grangiam sine Capitulo generali, alioquin praedicti duo abbates, habito prudentum virorum consilio, statuant auctoritate Capituli generalis quae viderint statuenda. 25  Petitio nobilis comitis Ultensis de construenda abbatia monachorum nostri Ordinis committitur de Iugo Dei, de Insula et de Cumba abbatibus, qui ad locum abbatiae construendae assignatum accedentes, inspiciant quae secundum Ordinis instituta inspicianda sunt et quae invenerint sequenti anno per se vel per alios renuntient Capitulo generali. 26  Petitio reverendi patris domini Rad[olphi] episcopi Agennensis de mittendis ad Curiam romanam abbatibus vel monachis pro negotiis ecclesiae suae, et de retinendo converso de Pratea, exauditur. 27  Petitio domini Henrici Leodiensis archidiaconi de associanda Ordini abbatia monialium de Brenia committitur de Alna et de Camberone abbatibus, qui ad locum accedentes inspiciant et considerent diligenter si secundum formam Ordinis et sine alterius praeiudicio petitio eius debeat exaudiri, ita tamen quod includantur moniales et si ita potest fieri, faciant id quod petit auctoritate Capituli generalis, alioquin desistant, et quid inde fecerint sequenti anno renuntient Capitulo generali. 28  Petitio abbatis de Floregia qui poscit in filiam recipere domum canonicorum Insulae arearum committitur de Sinaqua et de Silvacana abbatibus, qui consideratis omnibus quae secundum Ordinis instituta consideranda sunt, statuant inde auctoritate Capituli generalis quod viderint expedire. 29  Petitio Radulphi mil[itis] de construenda abbatia monachorum nostri Ordinis et domui de Bona requie in filiam assignanda, committitur de Veteri villa, de Begar et de Sancto Albino abbatibus qui ad locum accedentes inspiciant quae secundum Ordinis instituta inspicienda sunt et quid invenerint, etc. 30  Petitio monialium monasterii de Valle Sanctae Crucis Constantiensis dioecesis de incorporando nostro Ordini earum monasterio, cum dominus Papa pro eis scribat, exauditur ita quod includantur. 31  Petitio priorissae et monialium monasterii de Valle Dominae Nostrae Herbipolensis dioecesis, pro quibus dominus Papa scribit de incorporanda Ordini nostro earum monasterio, exauditur ita quod includantur. 32  Petitio Ioannis Alataque civis Tornacensis de fundanda quadam abbatia monialium, quia pro ea scribit dominus Papa domino abbati Cisterciensi, exauditur, de contradictione tamen abbatis de Laude qui huic fundationi se opponit, committitur abbatibus de Valcellis et de Camberone qui gravamen abbatis de Laude inspiciant diligenter et si dictus Ioannes ad arbitrium ipsorum voluerit satisfacere abbati de Laude super gravamine quod praetendit, rata sit concessio quae facta fuit eidem Ioanni in Capitulo generali. 33  Abbas Claraevallis accedat in propria persona vel mittat quas [personas] mittendas censuerit auctoritate Capituli generalis ad domum Bonaecumbae, et facta inquisitione diligenti super statu domus ipsius, reformanda reformet et corrigat corrigenda, et quid inde, etc. 34  Districte praecipitur Casemarii, Fossaenovae et Sancti Anastasii abbatibus ut Caraevallis et Fontisvivi abbatibus quondam visitatoribus Siciliae, Apuliae et Calabriae refundi faciant XIV marchas argenti pro expensis quas fecerunt in visitando ipsas domos, proviso quantum unaquaeque domorum ipsarum solvere debeat ita quod pecunia praetaxata infra Pentecosten praedictis duobus abbatibus transmittatur, alioquin ex tunc tres praemissi abbates extra stallum abbatis sint donec mandatum Capituli generalis exequantur. 35  Abbas Sancti Galgani mandatum domini Papae super monasterio Sancti Pantaleonis sicut in litteris apostolicis ad ipsum directis continetur, adiuncto secum abbate Sancti Salvatoris de Monte Amiato diligentius exequatur. 36  Executio poenae anno praeterito inflictae monachis de Berola patri abbati committitur, qui sequenti anno quod inde factum fuerit renuntiet Capitulo generali. 37  Conceditur ut fratres laici de Calatravia, qui egrediuntur de Ordine, cum postea revertuntur possint ad arbitrium magistri sui in pristinum ordinis sui gradum restitui, ita quod usque ad tempus constitutum debeant ultimi omnium remanere. 38  Modus alienationis factae super monasterio de Barona committitur inquirendus et diligentissime perscrutandus Caraevallis et Fontisvivi abbatibus, et quid inde invenerint sequenti anno renuntient Capitulo generali. 39  Licet de Quanarleia, de Furnesio, de Rievalle et de Fontibus abbates qui super exacta nomine quadragesimae pecunia ab illustri rege Anglorum cum eo contra libertatem Ordinis composuerunt certam summam pecuniae promittentes, digni essent depositione, eis de benignitate Capituli ad praesens parcitur, ita tamen quod tam ipsi quam omnes illi, quorum consilio teste ipsorum conscientia factum fuit, XL diebus extra stallum abbatis sint et tribus diebus in levi culpa uno eorum in pane et aqua, praecaventes modis omnibus ne talia de cetero audeant attemptare, si depositionis poenam voluerint evitare. 40  Abbati de Pontealto indulgetur ut uno anno remaneat et alio veniat ad Capitulum generale. 41  Querela abbatis de Bildewas contra abbatem de Crokesdome super vicinitate quarumdam grangiarum limitibus et pasturis committitur de Cumbremare et de Staulane et Rievalle abbatibus pace vel iudicio terminanda, et quid inde, etc. 42  Querimonia domini Torcellani episcopi de nimia vicinitate monasterii Sancti Thomae Veneciarum et alterius monasterii feminarum et notabili frequentia monachorum cum monialibus et aliis multis, committitur de Caravalle et Sanavalle abbatibus qui ad locum accedentes corrigant quae sine gravi scandalo corrigi potuerunt, auctoritate Capituli generalis et quid inde fecerint vel facienda reliquerint, sequenti anno renuntient Capitulo generali. 43  Inspectio loci ad quem abbas de Cava suam abbatiam vult mutare committitur abbatibus de Columba et de Fontevivo qui, cunctis circumstantiis diligenter pensatis, quid invenerint sequenti anno renuntient Capitulo generali. 44  Inquisitio et correctio eorum quae dicta sunt de abbate Bostoniae committitur abbati Claraevallis. 45  Excessus facti contra abbates ad Capitulum venientes in domo de Quintiaco committitur abbati Pontigniaci taliter corrigendi quod omnes qui audierint a praesumptione simili se compescant. 46  Abbas Fontis Guillelmi qui non venit ad Capitulum generale poenitentiam agat in Usibus constitutam. Abbas de Gundonio hoc ei denuntiet. 47  Isti abbates de Hybernia hoc anno non venerunt ad Capitulum : abbas de Surio, abbas de Magio, abbas de Castro Dei, abbas de Choro Benedicti, abbas de Petrafertili, abbas de Arvicampo abbas de Lege Dei, abbas de Comor ; ipsi faciant poenitentiam in Usibus constitutam et hoc eis denuntient de Vallesalutis et de Benedictione Dei abbates, prout eis singulis sunt propinqui. 48  Inquisitio eorum quae dicuntur de abbate de Oliva committitur patri abbati et abbati de Irantio, et quid inde, etc. 49  De duobus procuratoribus habendis in Curia domini Papae in communibus expendis Ordinis, Casemarii et Fossaenovae abbatibus committitur annis singulis exequendum, donec generale Capitulum aliter super hoc duxerit disponendum. 50  De mutatione abbatiae de Plani committitur abbatibus Sanaevallis et Caraevallis iuxta Mediolanum qui omnes circumstantias inspiciant diligenter, et quid invenerint, etc. 51  Quoniam de abbatia Pelisii, tam de abbatibus qui pro tempore illi domui praefuerunt, quam de monachis et conversis, multa mala ad audientiam Capituli per inquisitionem abbatum, qui illuc missi fuerunt, delata sunt, et excessus tam intolerabiles et enormes sunt auditi, quos pudor et prolixitas hic ea prohibent recitari ; sic est auctoritate Capituli ordinatum quod duo abbates Aceii et Pelisii, qui cesserunt, cum talis cessio illusio potius quam cessio debeat appellari, eo quod per hanc cessionem non fuerunt sufficienter puniti, mittantur Claramvallem, ibi si abbati Claraevallis visum fuerit, et quamdiu iudicaverit moraturi, vel ad eius arbitrium ad domos alias emittendi ; in quacumque vero domo fuerint, ultimi sint per annum in ordine sacerdotum, numquam in Hungariam reversuri, et numquam in abbates de cetero promovendi. 52  Quia vero probabile aut probatum, quod tam aliqui abbates, quam aliae personae de Aceyo per extorsiones quas fecerunt in illa domo, eum in muneribus iudicantes, tantorum excessuum fuerunt consortes, in spe futurae meliorationis et emendationis, quae per Dei gratiam et providentiam abbatis de Aceyo nuper promoti creditur proventura, excessus personarum de Aceyo, quorum consilio, si quae factae sunt extorsiones praedictae, ipsi committuntur corrigendae. Correctio itidem domus Pelisii atque reformatio, tam de personis inutilibus emittendis, quam bonis introducendis cum consilio patris abbatis et Claraevallis eidem abbati committitur exequenda. Ipse autem etiam caveat sibi et suae domui filiam suam taliter gubernando, quod malorum praedecessorum suorum maculam non incurrat, et domus sua ius maternitatis de iure ultionis in domo Pelisii non amittat. 53  Abbates de Colbas et de Lugna qui non renuntiaverunt Capitulo generali quid fecerint de negotio sibi commisso anno praeterito poenitentiam agant super tali negligentia constitutam, et negotium illud si prosecuti non sunt citius prosequantur, renuntiaturi nihilominus sequenti anno quid fecerint Capitulo generali. 54  De translatione abbatiae Sancti Stephani de Bosco committitur Casemarii et Sancti Anastasii abbatibus ut ad locum personaliter accedentes videant si translatio necessaria sit, et quid invenerint sequenti anno renuntient Capitulo generali. 55  Cessio quam fecerunt abbas et conventus Sconaugia patri abbati et conventui de Eberbac iuris quod habebant in abbatiam de Laurisa approbatur et confirmatur a Capitulo generali ; et conceditur abbati de Eberbac quod de domo sua mittat illuc conventum, creato abbate, quam citius poterit et viderit expedire. 56  Inspectio abbatiae quam vult fundare Nuno nobilis comes Rossilionis in regno Maioricarum committitur de Sanctis Crucibus et de Populeto abbatibus ut ad locum personaliter accedentes, omnibus circumstantiis prudenter pensatis, mittant illuc conventum de domo Fontisfrigidi non expectato ulterius mandato Capituli generalis, si ita viderint expedire ; abbas autem Fontisfrigidi hoc eis denuntiet. 57  Querela quae vertitur inter abbatem Rivisicci et abbatem Sancti Prudentii committitur abbatibus Vallisbonae, de Yrantio et de Horta infra sequens Capitulum compositione vel iudicio terminanda, et quid inde, etc. 58  De monacho de Mera qui Ieremias vocatur, qui sicut dicitur in diffamationem Ordinis inordinate discurrit, committitur abbati Claraevallis, ut huius accusationis veritatem a suis visitatoribus faciat diligenter inquiri, et si ita invenerint faciant eum digne puniri, et teneri sub arcta Ordinis disciplina. 59  Causa quae vertitur inter abbatem Morimundi et abbatem Sancti Petri de Gomel committitur abbatibus Vallisbonae et Sacrameniae qui privilegiis utriusque partis diligenter inspectis, testibusque receptis, causam ipsam audiant et plenam instruant, reservata sententia diffinitiva Capitulo generali, ad quod Capitulum accedant anno sequenti partes sufficienter instructae iustam, auctore Domino, sententiam recepturae. 60  Frater Bernardus quondam prior Marmussolii, qui domum Sancti Martini de Viterbio ad quam assumptus fuit in abbatem, a Summo Pontifice munere benedictionis accepto, tamquam repudiatus et ingratus gratiae tanti patris non sine grandi nota levitatis reliquit, tali poena punitur a Capitulo generali, quod in primis habeatur eius cessio rata, Pontiniacum etiam veniat sine mora, ad domum aliam ad Pontiniacensis arbitrium emittendus, et ultimus sit per annum, numquam in abbatem aut priorem vel cellerarium promovendus. Abbas Fossaenovae hoc ei denuntiet. 61  De exactione extraordinaria quam faciunt fratres Calatravenses pedagium de animalibus domorum nostri Ordinis extorquendo, committitur abbati Morimundi ut eos ab hac exactione cessare faciat auctoritate Capituli generalis. 62  Malachias Hybernensis monachus, persecutor antiquus Ordinis et destructor, et per suam malitiam Ordini bene notus, qui, inter plurima mala quae fecit, quasdam domos Ordinis in magna summa pecuniae obligavit, propter hoc a Capitulo sic punitur quod numquam ad aliquod officium cui cura sit animarum annexa, nec ad officium cellerarii assumatur. 63  Abbas Villaenovae qui misit quemdam monachum contra Ordinis instituta sex diebus sit in pane et aqua, monachus autem ille non exeat de abbatia nisi cum conventu, usque ad sequens Capitulum generale. 64  Calatravenses extra fines Hispaniae aliter quam personae Ordinis carnibus non utantur. 65  Inspectio abbatiae quam vult fundare archiepiscopus Colocensis committitur abbatibus de Bocham et de Godoardo qui, omnibus circumstantiis diligenter inspectis, sequenti anno renuntient Capitulo generali. 66  Duo abbates, Maceriarum videlicet et de Grandisylva, eant ad Curiam domini Papae, et quae pro communibus negotiis Ordinis diriguntur, expensis Ordinis communibus procurentur ; quibus etiam Casemarii et Fossaenovae abbates praestent consilium et iuvamen ; litterae vero quae necessariae erunt eis a domino Cistercii auctoritate Capituli sigillentur. 67  Propter excessum qui factus fuit in grangia Fontineti quae dicitur Fons siccus contra abbates et servientes eorum, duo conversi qui culpabiliores fuisse dicuntur, videlicet hospitalis et alius qui servientes grangiae armatos ad hoc malum, ut dicitur, instigavit, ad domos valde remotas mittantur, ubi poenae conspiratorum subiaceant non reversuri nisi per Capitulum generale ; ceteri conversi qui praesentes fuerint omni sexta feria usque ad Pascha sint in pane et aqua, remansuri tamen in grangia si suus abbas viderit expedire ; omnes vero servientes grangiae supradictae, qui praesentes erant in illa grangia illa die, a domo Fontineti et ab omnibus domibus eiusdem et operibus expellantur, nec in aliqua domo nostri Ordinis habeant, postquam cogniti fuerint, refugium vel iuvamen. 68  Frater Iacobus quondam prior de Pontigniaco, qui non expectato adventu sui abbatis, qui veniebat ad domum Pontigniaci electus, una die XVII recepit personas minus idoneas, ut dicitur, in conversos ; monachum etiam quemdam ad domum Pontiniaci revocavit, et gradum pristinum ei restituit, quod nisi abbati proprio non liceret, et propter alios suos excessus qui ad audientiam Capituli sunt delati, ad domum aliam emittatur, et ibi ultimus sit per annum. 69  Petitio Domini Papae de celebranda una missa a singulis sacerdotibus Ordinis, et ab aliis monachis VII [p]salmis cum letania et conversis septies *Pater noster* dicendis pro bonae memoriae A[lberto] quondam Mademburgensi episcopo, exauditur. 70  Capitulum generale abbatissae in Quedeligenbure, quia domum Lapidis Sancti Michaelis fovet, *participationem omnium* bonorum concedit.
1  Districtius inhibetur ne monachi Ordinis nostri parochiales ecclesias regere, vel in eis deservire aut curam animarum habere, vel ibidem moram diutius facere occasione qualibet permittantur, et si qui sunt alicubi in ecclesiis huiusmodi protinus revocentur ; id ipsum statuitur de domo Sancti Galgani apud Senas. 2  Nullus abbas irregularem monachum mittat ad Curiam causa dispensationis obtinendae, nec in fraudem huius constitutionis ad proximas abbatias, nisi de Capituli generalis licentia speciali ; quod si quis facere praesumpserit in sequenti Capitulo veniam inde petat et sit in levi culpa sex diebus duobus eorum in pane et aqua, et quadraginta diebus extra stallum abbatis. 3  Cum iuxta B. Benedicti regulam tales esse debent abbates qui sint et sciant unde proferant nova et vetera, praecipitur tam patribus abbatibus quam electoribus, ut tales de cetero eligantur in abbates, qui sint competentis litteraturae, vitae laudabilis et aetatis legitimae, et maxime circa Romam. 4  Conversi de cetero non fratres sine proprio nomine, sed conversi vocentur ; qui contra hoc scienter praesumpserit veniam petat in capitulo ad arbitrium praesidentis puniendus. Conversi vero qui in villis, grangiis, cellariis, vel mensis saecularium comederint sine cappis, vel in grangiis extra refectorium comederint vel biberint, sequenti die sint in pane et aqua. 5  Monachi qui in domibus vel in capellis a decennio et infra, quocumque modo Ordini acquisitis, ad commorandum missi sunt, revocentur sine mora, alioquin quamdiu ibi fuerint tam abbates eorum quam monachi omni sexta feria sint in pane et aqua ; abbates nihilominus super hoc veniam petant in Capitulo generali ; alii autem abbates qui capellas habent huiusmodi sequenti anno per se vel per alios rationem cur eas teneant reddant Capitulo generali. 6  Conceditur ut in domo Claraevallis fiat commemoratio B. Bernardi tam ad vesperas quam ad laudes. 7  Nullus de haeresi convictus vel notatus aut vehementer suspectus recipiatur in Ordine quacumque ratione et si quisquam huiusmodi poterit in Ordine reperiri, eiiciatur protinus aut penitus includatur, proviso diligentius ne veneno pestiferae suggestionis possit alios corrumpere quoquomodo, et si quis abbas scienter contra facere praesumpserit absque retractatione deponatur, et alii quorum consilio factum fuerit a propriis domibus emittantur, non reversuri nisi per Capitulum generale. 8  Conversi non mittantur in expeditione cum quadrigis vel aliis vecturis quacumque ratione ; quod si contra factum fuerit tam mittentes quam missi, quamdiu ibi fuerint, in pane sint et aqua. 9  Provideant patres abbates in quantum poterint ut viros discretos et zelum habentes Ordinis visitatores mittant, et maxime ad remotas regiones, ac specialiter circa Romam, visitatores autem, qui forma gregis esse debent, praecipue his intendant sollicite quae salutem respiciunt animarum, et ad ordinis spectant disciplinam, et ita se habeant ne discipulorum animi qui de illorum praesentia aedificari debuerant, eorum exemplo ad ea quae non decent provocentur et numquam in capitulis vel tunc vel alio tempore quaestio de victualibus proponatur ; quod si quis facere praesumpserit, ipsa die sit in pane et aqua, et in ipso capitulo verberetur. 10  Depositionis sententia numquam de cetero in aliquem feratur abbatem quemcumque etiam contumacem, nisi in aliquo capitulo nostri Ordinis aliquantulo abbatum numero, prout in Charta Caritatis continetur nihilominus congregato, et tunc si praesens fuerit sive per contumaciam absens abbas huiusmodi sententia si dignum fuerit feriri potest. 11  Per litteras quas dominus Cistercii misit abbati de Candeleio praecipiendo mandans ut filium suum deponeret abbatem scilicet Bonaecumbae, nullum alicui praeiudicium generetur nec ab aliquo tale quid in posterum praesumatur. 12  Petitio domini Otthonis cardinalis de faciendo plenario servitio pro eo post eius obitum per universum Ordinem exauditur. 13  Petitio illustris regis Castellae de faciendo ipsius anniversario post eius obitum exauditur. 14  Petitio domini Radulphi Agennensis episcopi de plenario servitio per totum [Ordinem] pro eo post eius obitum exauditur, et pro domino episcopo Carnotensi et pro ipso domino Agennensi ac pro terra Albigensi dicatur a singulis sacerdotibus Ordinis una missa de sancta Maria et loco competenti dicatur collecta *Ecclesiae*. 15  Petitio domini Bauduini Samigaliensis episcopi de faciendo plenario servitio pro eo per universum Ordinum post eius obitum exauditur. 16  Petitio dominae comitissae Flandrensis de anniversario suo VI° kalendas augusti per universum Ordinem, adiunctis sibi bonae memoriae Ferrando comite et nobili viro W[illelmo] de Dampierre pariter cum uxore sua sorore dominae comitissae, post suum obitum, exauditur pro omnibus simul uno die faciendo. 17  Petitio abbatis et conventus Sancti Iacobi Provigniensis qui petunt ut inter familiares Ordinis conscribantur, exauditur. 18  Petitio domini episcopi Semigaliensis de abbatia monialium quae vocatur Iardinus Nostrae Dominae Ordini associanda, si secundum Ordinis instituta potest fieri, exauditur, et sit filia abbatiae de Alna, et hoc considerent abbates et de Villari et de Camberone. 19  Petitio regis Arragonensis de construenda abbatia committitur de Fontefrigido et de Sanctis Crucibus abbatibus qui ad locum personaliter accedentes locum et universas abbatias diligenter inspiciant et si universa parata invenerint, auctoritate Capituli generalis, non expectato alio generali Capitulo, de domo Populeti mittant illuc conventum, et quid inde, etc. 20  Petitio domini Agriensis episcopi de construenda abbatia committitur de Egris et Bouquam abbatibus qui ad locum personaliter accedentes, locum et universas circumstantias diligenter inspiciant, et si universa parata invenerint auctoritate Capituli generalis de domo de Pelis illuc mittant conventum, et quid inde, etc. Pater autem abbas, videlicet de Aceyo hoc eis denuntiet. 21  Petitio marchionis Moraviae de construenda abbatia committitur de Lanquen et de Plays abbatibus qui ad locum personaliter accedentes, locum et circumstantias diligenter inspiciant et quid invenerint sequenti anno renuntient Capitulo generali. Abbas de Lanquen hoc alteri collegae suo denuntiet. 22  Petitio domini Iacobi Praenestini electi de transferenda abbati Sancti Mathiae Reatinensis exauditur, et sibi committitur. Hoc ei abbas Sancti Mathiae annuntiet. 23  Petitio nobilis comitis Ultensis de construenda monachorum nostri Ordinis abbatia committitur iterum de Inis, et Iugo Dei et de Cumba abbatibus qui ad locum accedentes inspiciant quae secundum Ordinis instituta inspicienda sunt, et quid invenerint anno sequenti renuntient Capitulo generali. Abbas de Holma hoc eis denuntiet. 24  Petitio abbatis de Floregia qui poscit in filiam recipere domum canonicorum Insulae Arearum, committitur de Sinanqua et de Silvacana abbatibus qui, consideratis omnibus quae consideranda sunt, faciant inde auctoritate Capituli quod viderint expedire. 25  Petitio comitissae Flandrensis et sororis eius de duobus abbatiis monialium associandis Ordini exauditur, si potest fieri secundum Ordinis instituta, et hoc inspiciendum committitur de Laude et de Camberone abbatibus, qui potestatem habent faciendi inde quid viderint expedire, et sint filiae Claraevallis. 26  Petitio dominae comitissae Carnotensis de abbatia monialium construenda, committitur de Curia Dei, de Eleemosyna et de Oliveto abbatibus, qui ad locum personaliter accedentes, locum et circumstantias diligenter inspiciant et faciant quod viderint expedire, et quid ibi invenerint sequenti anno Capitulo renuntient. 27  Retractatio et compilatio diffinitionum et ordinatio committitur quatuor abbatibus de Savigniaco, de Balantiis, de Callovio et de Maceriis, ut conveniant prope Parisios in communibus Ordinis sumptibus ad hoc opus ut opere consummato referant ad dominum Cistercii et quatuor primos abbates, et illi referant Diffinitoribus et per Diffinitorum manus quod factum fuerit, Capitulo generali referatur. 28  De abbate et conventu de Surio qui litteras impetraverunt per quas in causam traxerunt, ut dicitur, abbatem et conventum de Portu Sanctae Mariae contra Ordinis instituta, quod si traheretur in exemplum, posset in destructionem Ordinis redundare, unde ipso facto excommunicationis sententiam incurrerunt, committitur Sanctae Mariae iuxta Dublinium Vallis Sancti Salvatoris et de Voto abbatibus qui super hoc inquirant diligentius veritatem, et si ita esse invenerint, dictum abbatem excommunicatum esse denuntient et deponant in instanti, omnes etiam quos super hoc invenerint culpabiles, similiter excommunicatos denuntient, et eos quorum consilio principaliter factum fuerit ad alias domos mittant, non reversuros nisi per Capitulum generale, ceteros vero puniant prout meruit unusquisque. Habeant etiam potestatem absolvendi eos qui poenituerint et humiliter petierint absolutionem ; sed tamen cum illis qui sic excommunicati celebraverunt, non poterunt dispensare, nisi cum solis decem qui minus malitiose ac magis simpliciter noscuntur hoc egisse. 29  Abbates de provincia Eboracensi quos visitatores exemptorum monasteriorum voluerunt visitare mittant in expensis suis communibus ad Curiam idoneum nuntium festinanter et ita studeant providere quod Ordini per eorum negligentiam aut defectum nullum possit evenire periculum aut praeiudicium generari, si gravamen Capituli animadversionem voluerint evitare. 30  Fratri Bernardo quondam abbati Sancti Martini quia ita domino Papae placet parcitur ut venire Pontigniacum non cogatur, in domo tamen in qua manet poenitentiam anno praeterito sibi pro culpa sua impositam agere non omittat, videlicet ut ultimus sit per annum numquam in abbatem aut priorem vel cellerarium promovendus. Abbas de Falera hoc ei denuntiet. 31  Abbates Sanctae Mariae iuxta Dublinium et Vallis Sancti Salvatoris accedant personaliter ad Hibernienses episcopos nostri Ordinis, quorum vita miserabilis, habitus notabilis, victusque detestabilis denigrat, ut dicitur, honestatem Ordinis, ipsosque moneant auctoritate Capituli generalis, et ut corrigantur efficaciter elaborent et quod inde fecerint sequenti anno renuntient Capitulo generali. Abbas de Cliva eis denuntiet. 32  Abbates Fossaenovae et Casemarii accedant personaliter ad dominum Praenestinum et dominum Renerium cardinales, et de eorum consilio procedant auctoritate Capituli generalis ad admonitionem episcoporum Ordinis nostri quorum vita *detestabilis,* habitus et victus abominabilis totius denigrat, ut dicitur, Ordinis honestatem et ut ipsi episcopi corrigantur efficaciter elaborent, prout dicti cardinales consuluerint faciendum, et quod inde fecerint anno sequenti renuntient. Abbas de Falera hoc eis denuntiet. 33  Inquisitio, correctio, reformatio domus de Cella de qua multa dicuntur committitur de Doberluc et de Boch abbatibus qui potestatem habeant auctoritate Capituli generalis tam in capite quam in membris, et quid inde, etc. 34  Abbates Fontisfrigidi et Scalae Dei sententiam in quosdam monachos et conversos Bonaecumbae latam ab abbatibus de Moris et de Domo Dei super Carum missis auctoritate Capituli generalis, executioni faciant demandari et excommunicando contradictores et rebelles habeant potestatem vel aliter cohercendi prout viderint expedire. 35  Causa quae vertitur inter abbatissas et moniales de Belloprato et de Brena super quadam summa pecuniae committitur de Alna et de Camberone abbatibus pace vel iudicio terminanda, et quid inde factum fuerit sequenti Capitulo referant generali. 36  Inspectio abbatiae quam vult fundare dominus episcopus Colocensis committitur iterum de Bochan et de Sancto Godardo abbatibus qui, omnibus circumstantiis diligenter inspectis, quid invenerint sequenti anno renuntient Capitulo generali et quia non sunt executi mandatum huiusmodi quod anno praeterito iniunctum eis fuit nec renuntiare curaverunt, poenitentiam agant in Usibus constitutam, videlicet ut tribus diebus sint in levi culpa uno eorum in pane et aqua. Abbas de Cicador hoc eis denuntiet. 37  Abbas de Coronata, qui non venit iam biennium est ad Capitulum, poenitentiam agat in Usibus constitutam. Abbas Sancti Matthei hoc ei denuntiet. 38  Querela abbatis de Ripatorio et abbatissae de Argenteolis committitur de Igniaco et de Charmeia abbatibus, pace vel iudicio terminanda, et quid inde, etc. 39  Abbas de Fiterio non venit ad Capitulum et agat poenitentiam in Usibus constitutam. Abbas de Berola hoc ei denuntiet. 40  De abbatia monialium Sanctae Mariae de Horto Dei Ordini associanda committitur de Paris et de Sancto Urbano abbatibus qui, inspectis quae inspicienda sunt, et quid invenerint sequenti anno renuntient Capitulo generali. 41  De abbate Bonaevallis Ruthinensis qui quamdam persecutorem proprii abbatis et alias indignum promovit in abbatem contra consilium, ut dicitur, patris abbatis, Aquaebellae et Sylvaecanae abbatibus committitur qui ad locum personaliter accedentes, de modo electionis, promovente et promoto diligentius inquirentes auctoritate Capituli generalis in plenaria potestate faciant inde quod secundum formam Ordinis viderint faciendum, et quid inde, etc. 42  De abbatia monialium quae Oliva vocatur Ordini associanda committitur de Villario et de Alna abbatibus qui, inspectis omnibus circumstantiis, faciant quod viderint expedire et sit filia de Alna. 43  Abbates Sancti Galgani et Sancti Salvatoris de Monte Amiato quibus commissum fuit negotium quod in litteris domini Papae continebatur super *monasterio* Sancti Pantaleonis, quia non renuntiaverunt Capitulo generali quid inde fecerint, poenitentiam agant in Usibus constitutam, videlicet ut tribus diebus sint in levi culpa uno eorum in pane et aqua. Abbas de Falera hoc eis denuntiet. 44  Abbates Casemarii et Sancti Anastasii quibus commissum fuit negotium de translatione abbatiae Sancti Stephani de Boscho quia non renuntiaverunt Capitulo generali quid inde fecerint agant poenitentiam in Usibus constitutam, et nihilominus quid inde fecerint sequenti anno renuntient Capitulo generali. Abbas Sancti Mathiae hoc eis denuntiet. 45  Negotium abbatum de Domdregnan et Glamluyx committitur de Rievalle et de Ruppe et Salleya abbatibus, qui accedentes ad dictas domos quae ibidem invenerint corrigenda corrigant et quae reformanda reforment, et quos invenerint puniendos puniant secundum formam Ordinis tam in capitibus quam in membris et si omnes non possunt, duo nihilominus dictum mandatum exequi non omittant, et quid inde, etc. Abbas de Salleya hoc duobus collegis suis denuntiet. 46  Querimonia abbatis de Castro Dei contra abbatem de Magio committitur de Tracten et de Voto et de Sancta Maria iuxta Dublinium abbatibus et quid inde, etc. Abbas de Castro Dei hoc eis denuntiet. 47  Quod factum est de abbatia quae vocatur Canonica Amalphiae per abbates de Maceriis et de Grandisylva solemniter coram domino Papa quibus totum negotium eiusdem domus et dispositio a generali Capitulo commissum fuerat in plenaria potestate, videlicet ut perpetuo sit filia Claraevallis, Capitulum generale gratum habet et ratum et confirmat. Abbas etiam Claraevallis ad eam mittat conventum auctoritate Capituli generalis et perpetuum super hoc imponitur silentium abbati et conventui Fossaenovae, et scribatur hoc illi abbati auctoritate Capituli generalis. 48  Abbas de Sancta Cruce in Wallia, qui contra Ordinis instituta litteras impetravit ut liceret mulieribus ingredi domum suam, sex diebus sit in levi culpa, duobus eorum in pane et aqua, et quadraginta diebus extra stallum abbatis, et iisdem diebus abstineat ab altari ; impetratis etiam litteris non utatur. 49  De abbatia Gratiae Dei in Vuallia quae in loco litigioso constructa esse dicitur et fundata, committitur de Brueria et de Quinqesode abbatibus, qui ad domum illam personaliter accedentes, si ita esse invenerint fundatorem moneant et inducant ut pacificet cum suis adversariis vel alium eis locum conferat competentem in quo sine alterius iniuria eadem possit abbatia fundari, alioquin si possessiones habet alias competentes licentiam tribuat alias transferendi, quid inde fecerint sequenti anno referant Capitulo generali. 50  Committitur de Grandisylva et de Scala Dei abbatibus ut diligenter inquirant et examinent electionem Willelmi abbatis Bonaecumbae et si invenerint quod ab excommunicatis vel ipse existens excommunicatus sit electus, deponant eum absque mora auctoritate Capituli generalis et potestatem habeant revocandi et absolvendi ab omnibus excommunicationibus tam ipsum abbatem quam ipsius domus monachos et conversos, tam illos qui adhaeserunt quondam abbati quam alios, prout viderint expedire (salva commissione facta abbatibus de Scala Dei, de Fontefrigido auctoritate Capituli generalis). 51  Correctio et ordinatio monasterii Sancti Thomae et mulierum prope illud monasterium habitantium in Veneciis de quibus constat multa [perpetrari] quae denigrant Ordinis honestatem, committitur de Caravalle, de Colomba et de Cherreto abbatibus qui illam domum mulierum ex toto expirare faciant aut ad alium locum competentem transferant et remotum, reservato iure eidem monasterio Sancti Thomae in possessionibus earumdem si quas habent, et quid inde fecerint sequenti anno referant Capitulo generali. Abbas de Cherreto hoc duobus aliis suis collegis denuntiet. 52  De domibus Caduni et Gondonii de quibus multa mala dicuntur committitur patri abbati Pontigniaci quid inde fecerit sequenti anno referat Capitulo generali. 53  Isti sunt abbates de Hispania qui debuerunt venire hoc anno ad Capitulum nec venerunt : de Iuncaria, de Sephia, de Macenaria, de Sancto Petro de Aquila, de Stella, de Penna maiore ; isti faciant poenitentiam in Usibus constitutam. Abbas de Spina hoc eis denuntiet. 54  Querela abbatis de Altofonte contra abbatissam Sancti Desiderii committitur de Bellencuria, de Cheminum et de Monasterio in Argona abbatibus pace vel iudicio terminanda, et quid inde fecerint sequenti anno referant Capitulo generali, anno Domini millesimo tricesimo quinto.
1  Decimo tertio kalendas decembris fiat commemoratio de sancta Elisabeth per Ordinem universum ; collecta : *Exaudi nos Deus salutaris.* 2  Monachi qui sunt in capellis quas Ordo possidet ubicumque infra festum Purificationis beatae Mariae virginis revocentur, et nec illi nec alii de cetero in ipsis deserviant aut morentur, sed qui capellas habent, per donatos vel per capellanos saeculares, si necessitas id deposcit, in eis faciant deserviri. 3  Universae moniales Ordini nostro sociatae vel etiam de cetero sociandae in singulis domibus habitum habeant uniformem, videlicet cucullam sine mantello, vel mantellum sine cuculla, ita quod illae quae mantellos hactenus habuerunt habeant ipsos, sed cucullis de cetero non utantur ; quae vero cucullis hactenus sunt usae, utantur in posterum, a mantellis penitus abstinentes, velaminibus nigris semper et scapularibus tempore laboris utantur, et sint sine caputiis tam scapularia quam cucullae. 4  Nullus convictus aut publice confessus vel notorie de indicibili vitio diffamatus in abbatem vel priorem de cetero promoveatur quin etiam tales, si iam alicubi sunt promoti, deiiciantur omnino. 5  Sententiae de non emittendis monachis vel conversis de cetero irrefragabiliter observentur, hoc addito, quod nullus mittatur ultra decem dietas vulgares, emissum autem ultra decem dietas nullus recipere teneatur. Abbas etiam qui contra diffinitiones praedictas conscientia remordente emiserit monachum vel conversum omni sexta feria sit in pane et aqua quousque taliter missus fuerit revocatus. Pater vero abbas vel visitator in visitatione inquirat de emissionibus eorum, de quibus teneatur respondere visitatus, si causae fuerint manifestae, de occultis causis suae conscientiae relinquatur. 6  Nobili viro comiti Richardo fratri regis Angliae, conceditur anniversarium post eius obitum per Ordinem universum. 7  Quarto idus iulii fiat anniversarium comitissae Blesensis per Ordinem universum. 8  Venerabili patri domino Roberto episcopo Lingonensi conceditur quod post eius obitum fiat pro eo plenarium servitium per Ordinem universum. 9  Domino Helnensi episcopo cui promissum fuit plenarium servitium per Ordinem universum persolvatur. 10  Nullus monachus aut conversus ad moniales cuiuscumque Ordinis vel reclusas causa colloquendi vel hospitandi divertat nisi de abbatis sui licentia speciali ; qui contravenire praesumpserit, in visitatione graviter puniatur. 11  Domino Radulpho episcopo Nivernensi conceditur quod post eius obitum per totum Ordinem pro eo plenarium servitium persolvatur. 12  Inhibetur ne de cetero in abbatiis nostris aut grangiis coquatur panis extra deferendus pro aliqua religiosa, saecularive persona nec pro blado panis coctus aliquatenus commutetur. 13  Pro comite Tolosano una missa de Spiritu sancto a singulis sacerdotibus Ordinis persolvatur. 14  Nullus in Ordine, de quacumque domo sit, per quamcumque domum transiens et audiens a quocumque peccata vel vitia cuiuscumque, ipsa praesumat scribere, vel scripta recipere, vel secum portare, quia istud pessimum genus detractionis seu infamationis merito reputatur. Qui autem hoc fecerit, tam ille qui scripsit quam ille qui alicui scedulam talem tradiderit, et qui eam receperit, vel recitare praesumpserit, poenam sustineant quae contra illos qui scribunt libellum infamiae vel in medio proiiciunt, in Usibus continetur. 15  In quindena sancti Michaelis per totam Angliam fiat festum S. Eduardi cum duodecim lectionibus, ad preces illustris regis Angliae. 16  Conceditur monialibus Leodiensis dioecesis ut possint festum beati Lamberti martyris in suis tantum domibus celebrare. 17  Petitio regis Navarriae ut post eius obitum associetur matris suae anniversario exauditur. 18  Pro domino Thoma quondam nobili comite Sabaudiae dicatur una missa pro defunctis a singulis sacerdotibus per Ordinem universum. 19  Retractatio, compilatio diffinitionum et ordinatio iterato committitur de Prulliaco, de Savigniaco, de Maceriis et de Quintiaco abbatibus ut conveniant in octava sancti Mathaei apostoli, apud grangiam de Pruliaco quae vocatur Achoos, communibus Ordinis sumptibus, ad hoc opus, et opere consummato referant ad dominum Cistercii et quatuor primos abbates et illi referant Diffinitoribus, et per manus Diffinitorum quod factum fuerit referatur Capitulo generali. 20  Ad honorem Dei et propagandam in Ordine charitatem quae non tam verbis quam operibus comprobatur, abbates congregati in Capitulo generali zelo charitatis accensi sponte et sine aliqua exactione consilium habuerunt inter se sublevandi domum Cistercii, quam tam tempestatibus quam *subtractione* fructuum, morte animalium et aliis afflictionibus, tetigit manus Domini, qui suos taliter tangere consuevit, volentes et inter se statuentes quod haec benedictio quam Domino dante dabunt ad manus trium abbatum deveniat qui solvent ex ea, cum necesse fuerit, debita dictae domus ; et quod maius est, cum manu auxilii ad sublevationem praedictam, manum consilii apponentes ex debito correctionis et restrictionis faciendae in domo iam dicta cui sponte se offerunt et obligant fratres Cistercienses, volunt iam dicti abbates quod in domo Cistercii et in membris nulla fiant aedificia, nec aliqua mutentur nisi ea quae permittit fieri Ordo. Item possessiones non emant ; item debita non augmentent, donec ad summam mille marcarum, minuantur debita dictae domus, hoc proviso etiam promisso quod istud in consequentia non trahetur. Et quia docet veritas primum quaerere regnum Dei, et dicit quaerentibus id principaliter bona temporalia secundario provenire ; volunt et statuunt Diffinitores quod statuta Ordinis serventur et flamma charitatis et devotionis qua succensi sunt in hoc facto abbates, sit flamma ignis devorantis in gyro, et si quid fuit in fratrum moribus spinosum, comburatur ; si quid tepidum vel frigidum, accendatur. Volunt etiam abbates quod singulis annis in visitatione Cistercii coram quatuor primis status huius domus recitetur, et abbates qui tenebunt pecuniam quae dabitur, de ea reddant coram eisdem abbatibus rationem. Haec autem supputatio in perpetuum, sed quousque melioratio domus Cistercii appareat, non durabit. 21  Infamia de crimine hereseos contra abbatem de Oratorio qui nuper cessit ad Capitulum est delata. Domino Cistercii committitur inquirenda qui, assumptis secum abbatibus quos voluerit, ad domum Oratorii personaliter accedens inquirat diligenter de infamia supradicta et corrigat quod decreverit corrigendum. 22  Abbates Fossaenovae et Casemarii accedant personaliter ad dominum Praenestinum et dominum Reinerii cardinales, et insinuent eis se missos a Capitulo generali ad admonitionem episcoporum qui sunt in illis partibus de Ordine nostro, qui non nullos, ut dicitur, in victu et vestitu superfluo etiam quibusdam aliis excessibus scandalisant, et ab ipsis cardinalibus consilium et formam accipiant monendi supra dictos episcopos. 23  Inspectio loci ad quem vult mutare rex Aragonensis abbatiam de Lavaxio committitur de Sanctis Crucibus, de Populeto et de Scarpio abbatibus qui pensatis omnibus quae secundum formam Ordinis sunt pensanda, quid invenerint anno sequenti renuntient Capitulo generali. Abbas Fontisfrigidi hoc eis denuntiet. 24  Inspectio abbatiae monialium prope Trecas quam petit associari Ordini venerabilis episcopus Lingonensis, committitur de Ripatorio, de Bellencuria et de Moris abbatibus, qui abbates recipiant eam in Ordine si viderint expedire, nec expectata licentia Capituli generalis, pensatis omnibus quae secundum formam Ordinis sunt pensanda, et sit filia Claravallis, et quid inde, etc. 25  Praecipitur abbati de Liza in virtute obedientiae quod incontinenti accedat ab abbatiam de Fontibus in Anglia matrem suam, abbas vero de Fontibus assumpto sibi de Rievalle et de Boxleia audiat quid abbas proponere voluerit pro se et quid visitatores voluerint proponere contra ipsum et faciant inde quod viderint faciendum, in plenitudine potestatis. 26  Translatio monialium a loco qui dicitur ecclesia Sanctae Margaretae prope abbatiam Sancti Thomae de Veneciis, quam fecerunt abbates de Caravalle, de Columba et de Serreto, auctoritate Capituli confirmatur, hoc addito quod ad locum praedictum nulla in posterum revertatur. Quia hic locus ad quem translatae sunt, minus competens esse dicitur a quibusdam, inspectio loci illius committitur de Sanavalle, de Victoria et de Sythin abbatibus et, habeant potestatem transferendi moniales iam dictas ad locum quem iudicaverint potiorem, si dante Domini potuerint inveniri, sin alias in loco ad quem sunt translatae maneant quousque dignetur eis divina gratia providere. Paternitatem autem integram in eodem loco ubi sunt modo, vel in loco ubi fortassis mutabuntur perpetuo habeat quicumque pro tempore abbas fuerit Sancti Thomae, servato etiam iure pleno in possessionibus primi loci monasterio Sancti Thomae si quod habet in eisdem. 27  Quoniam constat Diffinitoribus quod abbas Sancti Petri de Gomel anno praeterito renuntiavit quaestioni super visitatione et prioratu, quae dicebat se de iure habere in domo fratrum Calatraviae inter ipsum et patrem suum abbatem Morimundi in audientia Capituli aliquamdiu ventilata, fuit anno praeterito terminata ; constat aliis legitimis documentis quod iniustam fovebat causam contra patrem, cum constet Capitulo quod Calatravia sit propria filia Morimundi immediate pertinens ad eamdem, nunc auctoritate Capituli confirmatur, et imponitur perpetuum silentium tam conventui quam abbati Sancti Petri de Gomel, ita quod quicumque quaestionem super aliquo articulo ad causam pertinente iam dictam ausus fuerit suscitare, si abbas fuerit sciat se esse depositum ipso facto, alii vero si monachi aut conversi de domo propria emittantur non reversuri nisi de licentia Capituli generalis. Monachus autem qui per abbatem Sancti Petri dicitur esse promotus in priorem Calatraviae, et illi qui sunt cum eo revertantur ad domum propriam sine mora, alioquin nisi infra Natale Domini non fuerint reversi, sciant se excommunicatos esse auctoritate Capituli generalis. Abbas de Rivosicco hoc eis denuntiet. 28  Abbas de Borbona qui abbati Morimundi equitaturam unam ab eo petitam in necessitate sua non accommodavit, cum domus eius per Dei gratiam, ut dicitur, sit abundans, tribus diebus sit in levi culpa, uno eorum in pane et aqua. 29  Petitio abbatis Casemarii qui petit quod possit mittere conventum filiae de Matina annis singulis ad grangiam quae dicitur Santbutina, moraturum ibidem tribus mensibus in aestate exauditur, ita quod ordinem teneant et non negligant Ordinis instituta. 30  Pavimentum curiosum quod est in ecclesia de Gardo penitus evertatur et ad antiquam simplicitatem Ordinis redigatur. Abbas qui hoc fieri permisit vel qui factum sustinet, tribus diebus sit in levi culpa, uno eorum in pane et aqua. 31  Querela abbatis de Net conquerentis de abbate de Margan qui, sicut debet, compositionem quae facta fuit inter eos auctoritate Capituli, [non observat], alias ei multipliciter iniuriosus existens, committitur de Boxel, de Beldeluas, de Kinigunde pace vel iudicio terminanda et quid inde fecerint anno sequenti renuntient Capitulo generali. Abbas de Kingude collegis suis hoc denuntiet. 32  Causa quae vertitur inter abbatem Claraevallis et abbatem de Alna super filiatione monialium de Angueres committitur de Prulliaco, de Tribus Fontibus et de Capella in Flandria abbatibus, si interim partes non composuerint, ut causam istam terminent pace vel iudicio, et quid inde fecerint, etc. 33  Querela abbatis et conventus de Tillieto et de Sancto Andrea super pasturis, molendino, possessionibus et rebus aliis committitur in plenitudine potestatis de Columba, de Caravalle et de Fontevivo abbatibus pace vel iudicio terminanda, etiam factum suum faciant auctoritate Capituli generalis firmiter observari, et quid inde, etc. 34  Petitio nobilis comitis Wiltensis de construenda abbatia monachorum nostri Ordinis iterato committitur de Inis de Iugo Dei et de Cumba abbatibus qui ad locum accedentes diligenter inspiciant quae secundum Ordinis instituta inspicienda sunt et quod invenerint sequenti anno referent Capitulo generali. Abbas de Mellifonte hoc eis denuntiet. 35  Abbas de Castro Dei qui non denuntiavit de Tracten, de Voto et de Sancta Maria iuxta Dubliniam abbatibus commissionem eisdem factam a Capitulo generali pro causa abbatis de Castro Dei et abbatis de Magio, faciant poenitentiam in Usibus constitutam et eadem causa iterato eisdem abbatibus committitur, et quid inde, etc. Abbas de Voto hoc collegis suis denuntiet. 36  De abbatia Gratiae Dei in Wallia quae in loco litigioso *constructa* esse dicitur et fundata, iterato committitur de Brueria et de Quingesode abbatibus qui ad locum personaliter accedentes, fundatorem moneant ut locum conferat competentem in quo pacifice possit abbatia fundari, et quid inde, etc. Abbas de Quingesode hoc collegae suo denuntiet. 37  Abbates de Hungaria videlicet de Pelis, de Pasto et de Kerc qui hoc anno venire debuerunt ad Capitulum nec venerunt, poenitentiam faciant in Usibus constitutam. Abbas de Aceyo hoc eis denuntiet. 38  Querela abbatis de Bellabrancha contra abbatem de Caloceyo committitur de Claromonte, de Campania et de Pietate abbatibus, pace vel iudicio terminanda, et quid inde, etc. 39  Causa quae vertitur inter abbatem Savigniaci et abbatem Fontis Danielis committitur de Persenia, de Thyronello et de Pietate Dei abbatibus pace vel iudicio terminanda, si interim partes non composuerint, et quid inde, etc. 40  Inspectio abbatiae prope Priuinum quae vocatur Mons Sanctae Mariae quam Petrus clericus petit nostro Ordini sociari, committitur de Prulliaco, de Ioyaco et de Sigilleriis abbatibus ut ad locum personaliter accedentes, pensatis omnibus quae secundum formam Ordinis sunt pensanda, recipiant eam in Ordine, non expectata ulterius licentia Capituli, si viderint expedire, et sit filia Pruliaci. 41  Monachi de Cella qui certis de causis a domo propria sunt eiecti, non revertantur de cetero ad eamdem, nisi de licentia Capituli generalis, et a matre domo videlicet de Porta penitus emittantur. Abbas autem de Porta qui recepit monachos qui erant incontinenti eiiciendi, cui imponitur quod per negligentiam suam in filia sua tot et tantorum excessuum praeputia excreverunt, et hoc constat per inquisitores missos a Capitulo generali, stet ad voluntatem abbatis Morimundi. 42  Correctio et reformatio abbatiarum de Ardorello, de Caduino et de Sancto Marcello, de quarum excessibus clamosa insinuatio ad Capitulum pluries est delata, committitur de Fresneda et de Grossobosco abbatibus ut ad loca praedicta personaliter accedentes, corrigant et reforment quae corrigenda et reformanda invenerint in plenitudine potestatis, et quod inde, etc. 43  Abbates de Calabria, videlicet Sancti Stephani de Bosco et Aquaeformosae et de Romatoris et de Arcu in Sicilia, quia hoc anno debuerunt venire ad Capitulum nec venerunt, poenitentiam faciant in Usibus constitutam. Abbas de Nucharia hoc eis denuntiet. Similem poenitentiam faciat abbas de Coronata ; abbas Casemarii hoc ei denuntiet. 44  Inspectio loci qui vocatur Paradisus in Postnonensi dioecesi in quo nobilis vir Bronosius palatinus in Polonia vult fundare monachorum monasterium, committitur de Sicham, de Colba et de Cenna abbatibus ut ad locum personaliter accedentes, pensatis omnibus quae pensanda sunt secundum formam Ordinis, de domo de Lenin mittant istuc conventum, non expectato ulterius super hoc mandato Capituli generalis, et quid inde, etc. 45  Abbas Sanctae Crucis in Austria qui monacho suo quem Dominus vocabat ad praelationis honorem, extitit inhumanus, nec voluit honorare, cum non dederit ei novum aliquod vestimentum praecipue cum domus sua sit abundans, tribus diebus sit in levi culpa, uno eorum in pane et aqua. 46  Inspectio abbatiae quam vult fundare N. Th. Franconiae palatinus, committitur de Silea, de Camina et de Coperniceya abbatibus, ut ad locum personaliter accedentes, pensatis omnibus quae secundum formam Ordinis sunt pensanda, illuc mittant conventum de domo Andreo, si viderint expedire, et sit filia de Porta, et quid inde, etc. 47  Querela quae vertitur inter abbatem de Lucela et de Sancto Urbano pro filiatione abbatiae de Orto Dei committitur de Porta Coeli, de Paris et de Wagtejneyo abbatibus pace vel iudicio terminanda, et quid inde, etc. 48  Moniales de Bontebruc ad petitionem domini Papae nostro Ordini socientur. Item petitio domini Papae de abbatia monialium de Hilmetas, similiter de abbatia de Presborc in Hungaria in archiepiscopatu Strigoniensi Ordini sociandis, exauditur, et sint filiae Cistercii. 49  Correctio et reformatio abbatiae de Clamlux auctoritate Capituli generalis, in plenitudine potestatis committitur de Rievalle, de Rupe, et de Salleya abbatibus, qui ad dictam domum personaliter accedentes quae corrigenda et reformanda invenerint, corrigant et reforment, tam in capite quam in membris, et quid inde, etc. 50  Abbas Campiboni qui electionis suae nuncium habuit et alias inutilis est regimini animarum, sicut constat ex testimonio plurimorum, stet ad mandatum abbatis Bonaevallis Ruthenensis. Pater autem abbas ipsius, videlicet Bonaevallis Ruthenensis qui eum taliter promovit, priorem eiusdem domus amovit et alium substituit, electores non per priorem, sed per abbatem socium nominavit, sex diebus sit in levi culpa, duobus eorum in pane et aqua, et extra stallum abbatis per annum. 51  Inspectio coenobii iam constructi ad mittendum illuc conventum de domo Cariloci, pro quo petit illustris ex Hungariae, committitur de Egris et de Pasto abbatibus, qui ad locum personaliter accedentes, pensatis omnibus quae secundum formam Ordinis sunt pensanda mittant illuc conventum de domo Cariloci, non expectata ulterius licentia Capituli generalis, si viderint expedire, et quid inde, etc. Abbas Cariloci hoc eis denuntiet. 52  Querela inter abbates Mansiadae et Aquaebellae super pasturis committitur de Leoncello, Francharum vallium, et de Sinanqua abbatibus auctoritate Capituli generalis pace vel iudicio terminanda, et quid inde, etc. 53  Inspectio loci qui dicitur Montana Sancti Petri in Marchia, iterato committitur de Bochan et de Sancto Gotardo abbatibus qui ad locum personaliter accedentes si viderint expedire mittant illuc conventum auctoritate Capituli generalis de domo Egriensi, non expectata ulterius licentia Capituli generalis, et quid inde, etc. Abbas de Aceyo hoc eis denuntiet. 54  Inspectio coenobii monachorum quod dicitur Fons Beatae Mariae pro quo petit episcopus Monasteriensis committitur Campensi et Bergensi abbatibus ut ad locum personaliter accedentes, quid invenerint sequenti anno renuntient Capitulo generali.
1  Commemoratio beati Francisci et sanctae Elisabeth in Martyrologiis et in kalendariis conscribatur et *pronuncietur* hoc modo : Quarto nonas octobris depositio beati Francisci ; tertio decimo kalendas decembris depositio sanctae Elisabeth. 2  Absolutio defunctorum Ordinis nostri quae solet fieri quarto decimo kalendas octobris fiat de cetero quinto decimo kalendas eiusdem. 3  Abbatiis quae fuerunt alterius Ordinis conceditur ut in capellis quas habebant priusquam nostri Ordinis susciperent instituta et modo habent, quibus animarum cura non est annexa, serviatur per personas per quas in eis serviri consuevit ; cetera monasteria quae alterius Ordinis non fuerunt teneant diffinitionem super hoc anno 1235 latam, cum abbatibus tamen de Dunis et de Capella qui capellas habent in quibusdam insulis maris ad quas non est accessus aliquo tempore sicco pede, propter pericula quae frequenter intrantibus mare mortem minantur, dispensat Capitulum generale, et conceditur utrique illorum habere tres monachos in capellis praedictis, qui ministrare possint sacramentalia habitantibus in eisdem, praecipue cum ibidem sit grandis numerus conversorum et saecularium personarum quibus, saepe si sacerdos deesset eis, immineret periculum animarum. 4  Conversi qui iuxta abbatiam in domibus habitantes laborant, iuxta pristinam consuetudinem in ipsis domibus comedant, nec abbatibus id liceat immutare ; extra monasteria vero ubi commorantur, vinum, cervisiam vel siceram non bibentes observent consueta ieiunia monachorum. 5  Petitio domini Reneri cardinalis de faciendo anniversario suo in domibus Sancti Martini et Sancti Galgani, et in aliis domibus quas acquisivit Ordini nostro et de cetero acquiret, et de plenario servitio suo faciendo per universum Ordinem exauditur. 6  Petitio dominae M[argaritae] Romanorum reginae de oratione facienda speciali pro se et pro marito suo per universum Ordinem exauditur, videlicet quod a singulis monachis et conversis semel dicatur *Pater noster* et *Ave Maria*. 7  Petitio illustris Regis Angliae pro anniversario reginae uxoris suae faciendo per universum Ordinem exauditur. 8  Pro domino Praenestino et pro domino Viennensi archiepiscopo Apostolicae Sedis legato, pro domino duce Burgundiae, pro domino Anmarico comite Montis fortis et sociis eorum, dicatur una missa de Sancta Maria a singulis sacerdotibus per totum Ordinem, et huic missae associentur infantissae de Hispania, filiae illustris reginae Terasiae, et pro bonae memoriae Odone quondam duce Burgundiae, et pro domino Simone quondam comite Montis fortis, dicatur una missa pro defunctis a singulis sacerdotibus per Ordinem universum. 9  Piae recordationis domino Radulpho quondam Lugdunensi archiepiscopo plenarium servitium, sicut eidem concessum est a Capitulo generali per universum Ordinem persolvatur. 10  Pro Ioanne vero quondam abbate Sancti Vedasti Attrebatensis plenarium servitium per totum Ordinem persolvatur. 11  Pro domino episcopo Virgonensi una missa pro defunctis a singulis sacerdotibus per totum Ordinem persolvatur. 12  Mandatum domini Papae et petitio illustris regis Franciae et dominae Blanchae reginae matris suae, de fundanda abbatia monialium iuxta Peronam et Ordini socianda, etiam quod sit filia Cistercii, exauditur, et inspectio loci illius committitur de Caro Campo et de Balanciis abbatibus, qui ad locum personaliter accedentes inspectis omnibus quae secundum formam Ordinis inspicienda sunt, faciant quod viderint expedire, et quid inde, etc. 13  Petitio nobilis viri Ioannis de Mosnemue de transferendo conventu Gratie Dei ad locum aptiorem quem inspectores illius loci viderint, exauditur, et a Capitulo generali iniungitur patri abbati ut transferat illuc conventum sine morae dispendio. Abbas de Bildevas hoc ei denuntiet et quid inde, etc. 14  Petitio domini Hostiensis de revocando quodam monacho Caraevallis, et de relaxatione poenae eiusdem monachi, exauditur. 15  Petitio domini Gaufridi cardinalis de monachis moraturis in ecclesia Sancti Mathaei de Reathe committitur abbati Sancti Anastasii qui, servata forma Ordinis, faciat quod sibi viderit melius expedire. 16  Petitio domini Reneri de duabus abbatiis monachorum nigrorum in Ordinem nostrum admittendis, videlicet monasterii Sancti Antimi, et Sanctae Crucis Fontis Avellanae exauditur, et committitur Sancti Anastasii et de Monte Amiato abbatibus, qui ad loca personaliter accedentes, pensatis omnibus quae secundam formam Ordinis sunt pensanda quae invenerint sequenti anno renuntient Capitulo generali. 17  Petitio domini Amaurici comitis Montis fortis de abbatia monialium quae vocatur Thesaurus Sanctae Mariae nostro Ordini socianda exauditur, et committitur de Fulcardimonte, de Prato et de Mortuomari abbatibus qui ad locum personaliter accedentes, inspectis quae secundum formam Ordinis inspicianda sunt, illam associent Ordini, si viderint expedire, et quid inde, etc. 18  Mandatum domini Papae de incorporanda abbatia monialium Ordini nostro quae vocatur monasterium in Boz, et sita est in Constantiensi dioecesi, exauditur et sit filia de Salem ita quod de Portacoeli et Deutiquen abbates ad locum accedant et habita prae oculis illa sententia quae de monialibus in diffinitionibus continetur, eam associent Ordini, si viderint expedire, et quid inde, etc. 19  Petitio comitissae Nivernensis de construenda abbatia monialium exauditur et dantur inspectores a Capitulo generali de Quintiaco, de Bonoradio et de Regniaco abbates, et sit filia Cistercii, et quid inde, etc. 20  Mandatum domini Papae de abbatia monialium monasterii Dominici Sepulcri, in loco Sancti Petri de arena Ianuensis dioecesis nostro Ordini socianda, et sit filia domus Cistercii, exauditur, et inspectio loci illius committitur de Tillieto et Ripalta abbatibus, qui ad domum illam personaliter accedant, et faciant secundum formam Ordinis quae viderint expedire. Abbas Locedii hoc eis denuntiet, et quid inde, etc. 21  Mutatio abbatiae de Lavaxio quam rex Arragoniae vult mutare committitur patri abbati et abbati de Scarpio qui mittant illuc conventum de dicta domo, non expectata licentia Capituli generalis, si viderint expedire, et quid inde, etc. 22  Correctio et reformatio abbatiae de Sancto Marcello, de cuius excessibus clamosa insinuatio ad Capitulum pluries est delata, committitur abbati Pontiniaci qui corrigat et reformet quae corrigenda et reformanda invenerit in plenaria potestate, et quid inde, etc. 23  Auctoritate Capituli generalis iniungitur abbati Sancti Sulpicii ut cum viris discretis ad correctionem et emendationem excessuum filiae suae de Phalera personaliter accedat, et sic se habeat super hoc quod eius diligentia et zelus ordinis in correctione ita a Capitulo generali debeat commendari, et quid inde, etc. 24  Conceditur abbati de Andreo ut mittat conventum de domo sua ad locum quem concessit et nobilis vir Th[eodorus] Cracoviae palatinus cum viderit expedire, et quid inde, etc. 25  De Hynis, de Iugo Dei et de Cumba abbatibus qui non renuntiaverunt Capitulo generali de commissione sibi iniuncta, si nuntiatum eis fuerit per abbatem de Mellifonte, sententiam peragant in Usibus constitutam. Abbas autem de Mellifonte, si in annuntiatione ista fuit negligens, praedictam poenam sustineat, et alii sint immunes, et hoc eis denuntiet abbas de Greynaldo, et quid inde, etc. 26  Scribatur episcopo Candidae casae quod cum sit de Ordine, Ordinis dispositionibus se non opponat, sed circa domos Ordinis in sua dioecesi constitutas, se devotum exhibeat ac benignum, libertates Ordinis ita promovendo quod merito debeat eius devotio ab omnibus commendari, ne per contrarium, quod absit, necesse sit ad altiorem audientiam querimoniam deportari, quomodo autem se habuerit et quid super hoc fecerit abbas novi monasterii sequenti anno renuntiet Capitulo generali. 27  Abbates de provincia Turonensi et alii qui de oppressione sibi facta a praelatis suis Capitulo generali querimoniam attulerunt, si executores habeant super iniuriis sibi illatis ad eos recurrant, si executores non habeant pro causis istis et casibus, eis adire curiam conceditur a Capitulo generali, si viderint expedire. 28  Abbates hoc anno ad Capitulum venientes, qui ad quatuor primas domos et infra adduxerunt equitaturas ultra quam debuerunt, sententiam peragant in Usibus constitutam, scilicet ut sint uno die in pane et aqua. 29  Abbas de Rivosicco qui nimis oblocutus est proterve contra diffinitionem Capituli generalis anno praeterito latam de negotio Caltraviae, sit in levi culpa sex diebus, duobus eorum in pane et aqua, et stet quadraginta diebus extra stallum abbatis. Inhibetur etiam tam ipsi quam aliis abbatibus sub poena depositionis ne de cetero talia audeant attentare. 30  Abbates de Caroloco et de Gardo qui, sub praetextu peregrinationis, minus honeste per provinciam Cantuariensem discurrerunt et apud Cantuariam per sex dies morati sunt, sex diebus sint in levi culpa duobus eorum in pane et aqua, et viginti diebus sint extra stallum abbatis. 31  Notum sit omnibus quod domus Cistercii tenetur omni anno in posterum in decem libris Divionensibus Capitulo generali pro illa summa pecuniae quam dedit Capitulo illustris regina Franciae domina Eugerburgis quondam uxor Philippi regis. 32  Ad petitionem abbatis de Camberone conceditur filio eius abbati de Bodelo habere quindecim conversos, receptis et recipiendis in hoc numero comprehensis. 33  Inquisitio criminis haereseos ultimo facienda in domibus Ordinis nostri quae sunt in Terraconensi provincia, quae dicitur huiusmodi infamia laborare, committitur de Grandisylva et de Fontefrigido abbatibus qui ad domos illas personaliter accedentes, vocato venerabili patre [Bernardo], episcopo Vicennensi, si voluerit interesse ; inquirant et digne puniant in plenaria potestate auctoritate Capituli generalis, si quid invenerint puniendum, et quid inde, etc. 34  De abbate de Brondolio qui dicitur celebrasse in domo monialium quae erant excommunicatae, et qui, ut dicitur, professionem fecit altari Sancti Marci Veneciarum cum non sit de sua dioecesi, et qui, ut dicitur, fidelitatem sub iuramento promisit communitati civitatis illius, committitur de Victoria, et de Sithim abbatibus ut diligenter inquirant utrum praesentes in ecclesia fuerint excommunicatae personae quando celebravit ibi dictus abbas, et quid inde, etc. 35  Cum ex gratia Spiritus Sancti opus charitatis subventio videlicet domus Cistercii in abbatum cordibus sit inceptum part[us] laudabilis sequi debet qui [finem] imponat operi ut benedictio Dei possit si quid voluntarie est promissum, voluntarie persolvatur. Iniungit igitur Capitulum generale abbatibus universis quod petitionem et assignationem quam facient in filiabus aut neptibus patres abbates de summa quatuor millium marcharum quae liberaliter est promissa ; ratam habeant et acceptam et solvant termino qui eis fuerit assignatus ; fratres autem Cistercii ea ad quae se anno praeterito obligaverunt, specialiter quod istud alias in consequentia non trahetur, studeant observare. 36  Abbas de Roca amatoris qui permisit pernoctare mulieres intra septa monasterii sui, tempore dedicationis, tribus diebus sit in levi culpa, uno eorum in pane et aqua. 37  Abbas Casaenovae in regno Siciliae, qui non solum Imperatori sed etiam principibus et iustitiariis multos conversos et monachos accommodavit ad habitandum cum eis, tribus diebus sit in levi culpa, uno eorum in pane et aqua ; praecipitur etiam eidem quod revocet omnes illos quos accommodavit aliis personis quam Imperatori, revocet absque morae dispendio longioris ; illos autem qui sunt cum Imperatore revocet si sine scandalo Imperatoris potuerit revocare, et quid inde, etc. 38  Verbum quod imponitur abbati de Client, videlicet quod per conspirationem electus fuerit, et quod prius benedictionem suam a domino Papa susceptam ultra se obtulit ad sacramentandum et iuravit fidelitatem domino Papae et Sanctae Sedi romanae ecclesiae sicut episcopus saecularis, committitur inquirendum de Colomba et Fontis Vivi abbatibus, qui ad locum personaliter accedentes diligenter inquirant et corrigant auctoritate Capituli generalis in plenaria potestate, et quid inde, etc. 39  Petitio domini Leodiensis episcopi et ducis Lotharingiae de suscipienda in Ordine nostro domo monialium quae dicitur Vinea Beatae Mariae, ordinis Sancti Augustini, exauditur, et sit filia Claraevallis. 40  Quia multi tam abbates quam monachi et conversi diversarum abbatiarum habentur suspecti de nece abbatis et prioris de Insula, et de successoris electione tam celeri plures sunt scandalizati, in qua non bonum consilium dedisse dicitur abbas Monasterii in Argona, verbum quod male dixisse dicitur contra electionem abbatis Claraevallis, ita ordinavit Capitulum generale quod istorum articulorum et omnium circumstantiarum quae quoquomodo pertinent ad hoc factum quoscumque tangant, sive abbates sive monachos sive conversos, inquisitio et correctio committatur de Crista, de Clarofonte et de Moris abbatibus, qui ad domum de Insula et ad domos alias prout factum requisierit personaliter accedentes, vocatis ad suam praesentiam quos viderint evocandos, inquirant cum omni diligentia et sollicitudine de praemissis, et digne corrigant ac puniant *quoscumque* culpabiles invenerint in hac facto, auctoritate Capituli in plenaria potestate, quia vero homicida qui abbatem interfecit citra meritum, ut dicitur, est punitus, si est ita, digne prout meruit puniatur, et quid inde, etc. 41  Ad petitionem domini Cistercii conceditur monachis Beati Thomae Cantuariensis qui aedificant ecclesiam quamdam, quod una missa de Spiritu Sancto dicatur a singulis sacerdotibus Ordinis per Angliam, Scotiam, Hyberniam, pro universis qui, de bonis sibi a Deo collatis, eleemosynas contulerint ad aedificationem ecclesiae supradictae, et omnium bonorum quae de cetero fient in toto Ordine sint consortes. 42  Abbati Sancti Anastasii committitur cura reformationis abbatiae Sancti Justi et servatio possessionum eiusdem. 43  Iniungitur abbati de Silvacana ut infra festum instans Omnium Sanctorum fratrem Petrum Carbonelsi monachum domus suae, de quo multa mala delata sunt ad audientiam Capituli generalis ad domum propriam revocet, et detineat sub arcta Ordinis disciplina, et de excessibus suis ita eum corrigere studeat, ut eius diligentia et zelus ordinis a generali Capitulo merito debeat commendari, et si forte infra praedictum terminum redire et humiliter obedire noluerit, ex tunc fugitivus et excommunicatus ab omnibus habeatur, et quid inde, etc. 44  Querela abbatis de Sacracella contra abbatissam de Sancto Antonio Parisiensi, de Pruliaco, de Curia Dei et de Sancto Portu abbatibus committitur pace vel iudicio terminanda ; et quid inde, etc. 45  Querela abbatis de Valle Sancti Lamberti, de Karmeya, de Vaucellis et de Valle Dei abbatibus committitur, pace vel iudicio terminanda, et quid inde. 46  Querela abbatis de Pasto contra abbates de Egris et de Pelis, committitur de Sancto Godardo et Bellifontis in Ungaria abbatibus, pace vel iudicio terminanda, et quid inde, etc. 47  Querela abbatis de Koofort contra abbatem de Kirquestede committitur de Gardone, de Loco Sanctae Mariae et de Valle Dei abbatibus, pace vel iudicio terminanda, et quid inde, etc. 48  Querela abbatis de Beelande contra abbatem Rievallis committitur de Rupe, de Kyquestal et de Melsa abbatibus, pace vel iudicio terminanda, et quid inde, etc. 49  Querela comitis Saynensis contra abbatem et conventum de Cella dudum commissa de Everbac et de Wisrbourch abbatibus, iterato eis committitur infra sequens Capitulum pace vel iudicio terminanda, et quid inde, etc. 50  Querela abbatis de Domo Dei super Carum contra abbatem de Petris committitur de Pratea et de Fonte Morengny abbatibus pace vel iudicio terminanda, et quid inde, etc. 51  Querela abbatissae Vallisbonae contra priorem et conventum Populeti committitur de Scarpeio, de Bonofonte et de Lavaxio abbatibus pace vel iudicio terminanda, et quid inde, etc. 52  Querela abbatis de Deulacresse contra abbatem de Huilton committitur de Rupe, de Kyquestal et de Gyrovalle abbatibus pace vel iudicio terminanda, et quid inde, etc. Abbas de Rupe hoc collegis suis denuntiet. 53  Querelae quae vertuntur inter dominam M[argaritam] de Damperre et abbatissam et conventum Sancti Desiderii ex una parte, et abbatem Altifontis ex altera, committitur de Claravalle et de Tribus Fontibus abbatibus pace vel iudicio terminanda infra sequens Capitulum generale, et quid inde, etc. 54  Querela quae vertitur inter abbatem Sancti Andreae et abbatem de Ripalta super filiatione abbatiae de Perello, committitur de Colomba, de Caravalle et de Fontevivo abbatibus pace vel iudicio terminanda, et quid inde, etc. Abbas de Carreto hoc eis denuntiet. 55  Querela inter abbates Fulcardimontis et Frigidimontis committitur de Balanciis, de Bellobecco et de Bonoportu abbatibus, pace vel iudicio terminanda infra Capitulum generale, hoc non obstante quod ad generale Capitulum non accessit. 56  Visitatio et correctio domus monialium quae vocatur Tresoares et est filia de Berola, committitur abbati de Scarpio, auctoritate Capituli in plenaria potestate, et quid inde, etc. 57  Querimonia novem abbatum de Hispania qui miserunt litteras suas ad Capitulum generale de iniuria quam asserunt sibi factam in grangia Bonaevallis Viennensis dioecesis a quibusdam monachis et conversis, diffinitur hoc modo quod frater Stephanus monachus, qui lapidem iecit contra quemdam abbatem, ut asserunt abbates novem, de domo propria emittatur non reversurus per annum. Roch… vero monachus qui dicitur improbus in illo facto fuisse et iniuriosus abbatibus et molestus, sex diebus sit in levi culpa, uno eorum in pane et aqua. Conversus autem qui tunc erat magister illius grangiae si nundum est amotus, amoveatur ab ea, et talis instituatur ibidem qui credatur fore propitius abbatibus hospitibus et benignus, et viri religiosi et devoti mittantur de cetero tempore Capituli ad recipiendum abbates in grangia supradicta, residuum vero iniuriae supradictae committitur abbati Bonaevallis inquirendum et corrigendum et quid inde, etc. 58  Querela quae vertitur inter abbatem Francharumvallium et abbatem de Mansiade committitur de Vallemagna et de Leoncello abbatibus, pace vel iudicio terminanda, et quid inde, etc. 59  Inspectio abbatiae quae debet esse filia de Villari quam vult fundare vir nobilis H[enricus] dux Lotharingiae committitur de Camberone, de Alna et de Grandiprato abbatibus, qui pensatis omnibus quae secundum formam Ordinis sunt pensanda, mittant illuc conventum de Villari, si viderint expedire, et quid inde, etc. 60  Inspectio abbatiae monialium quam illustris regina Franciae Blancha petit associari Ordini nostro, committitur de Pruliaco et de Sancto Portu abbatibus, qui pensatis omnibus quae secundum formam Ordinis sunt pensanda recipiant et associent eam Ordini, non expectata ulterius licentia Capituli generalis, si viderint expedire, et quid inde, etc. ; et sit domus Cistercii filia specialis. 61  Inspectio abbatiarum videlicet domus Gaudii et alterius iuxta Cortratum in Flandria quam petit associari nostro Ordini comitissa Flandriae, committitur de Dunis, de Claromarisco et de Capella abbatibus, qui ad loca personaliter accedentes pensatis omnibus quae secundum formam Ordinis pensanda sunt, eas associent Ordini si viderint expedire, et sint filiae Claraevallis ; et quid inde, etc. 62  Inspectio loci in quo vult fundare abbatiam nostri Ordinis dominus comes Bocoxae, committitur de Luca et de Linda abbatibus, qui ad locum personaliter accedentes, pensatis omnibus quae secundum formam Ordinis sunt pensanda, mittant illuc conventum de domo Sancti Georgii si viderint expedire, non expectato ulterius mandato Capituli generalis, et quid inde, etc. 63  Inspectio abbatiae monialium iuxta Nemosum quam domina Blancha Franciae regina nostro Ordini petit associari, de Pruliaco, de Sancto Portu et de Vallibus de Sernay abbatibus committitur, qui ad locum personaliter accedentes, pensatis omnibus quae secundum formam Ordinis sunt pensanda, eam associant Ordini si viderint expedire, et quid inde, etc. 64  *Inspectio* abbatiae quam petit Ioannes abbas et conventus Albae coronae nostro Ordini incorporari, committitur de Veterivilla, de Melereyo et de Morolia abbatibus, ut ad locum personaliter accedentes diligenter inspiciant quae secundum formam Ordinis inspicienda sunt, salvo iure paternitatis, et quid inde, etc. 65  Inspectio abbatiae quae vocatur Camera in Zelandia quam petit associari nostro Ordini comitissa Flandrensis, committitur de Camberone, de Dunis et de Capella abbatibus, qui ad locum personaliter accedentes, habita prae oculis illa sententia quae de monialibus in diffinitionibus Capituli generalis continetur, illam associent Ordini si viderint expedire, et sit filia Claraevallis, et quid inde, etc. 66  Inspectio abbatiarum monialium de Nazareth, de Valle Sancti Bernardi et de Solismonte quas petunt dominus Leodiensis episcopus et dux Brabantiae et comitissa Flandrensis associari Ordini, committitur de Villari et de Valle Sancti Lamberti et de Grandi prato abbatibus, qui ad locum personaliter accedentes, habita prae oculis sententia quae de monialibus in diffinitionibus continetur, eas associent Ordini si viderint expedire ; abbatiae vero de Nazareth et de Valle Sancti Bernardi sint filiae Cistercii, et abbatia de Solismonte sit filia de Alna, et quid inde, etc. 67  Inspectio abbatiae iuxta Barram desuper Albam quam petit associari Ordini Petrus miles de Ianicuria, committitur de Fonteneto, de Quintiaco et de Albaripa abbatibus qui ad locum personaliter accedentes faciant secundum formam Ordinis quae viderint expedire, et quod inde, etc.
1  Diffinitio facta ne monachi visitatores a patre abbate missi in plenitudine potestatis, visitationes suas ultra triduum continuum protelent, ita temperatur ut contra hoc venire abbates non praesumant, nisi grandi et inevitabili necessitate compulsi, et eamdem potestatem habeant missi in plenaria potestate, tam in instituendo, etc., quam haberent patres abbates si ibi personaliter interessent. 2  Omnes abbates qui non servaverunt statutum Capituli generalis, videlicet de ieiunio conversorum et abstinentia vini, tribus diebus sint in levi culpa, uno eorum in pane et aqua, et illis tribus diebus extra stallum abbatis. Qui vero publicare omiserint, sex diebus extra stallum abbatis, et nihilominus tribus peragant levem culpam. 3  Omnibus abbatibus qui non habent plusquam octo conversos indulgetur a Capitulo generali ut in coquinis suis tam in abbatiis quam alibi faciant, si voluerint, saeculares deservire, servata in omnibus in quantum poterunt honestate. 4  Inhibetur auctoritate Capituli generalis ne de cetero abbatissae monialium seu etiam moniales nostri Ordinis accedant personaliter ad Capitulum generale ; quae contra hoc venire praesumpserint, a die egressionis domus suae usque in diem ingressus in domos suas, a vino penitus abstineant universae. 5  Inhibetur auctoritate Capituli generalis ne de cetero conversi nostri infra portas abbatiarum nostri Ordinis equitare praesumant ; qui hoc transgressus fuerit in capitulo verberetur, excepto Cistercio tempore Capituli generalis. 6  Sententia anno praeterito lata de ieiunio conversorum et de abstinentia vini, ita temperatur ut a prima dominica Adventus Domini usque ad Pascha a modo plenarie observetur. 7  Moniales Ordini nostro incorporatae nulli confiteantur nisi soli patri abbati, vel cui commiserit vices suas ; pater autem abbas visitator ita provideat, quod talibus committat de quibus defectum non patiantur et unde non debeat scandalum provenire. 8  Petitio abbatis Sancti Remigii Remensis exauditur in hunc modum, quod cum obitus eius nuntiatus fuerit Capitulo generali in unaquaque abbatia Ordinis nostri una missa pro defunctis celebrabitur, et omnibus bonis quae de cetero in Ordine nostro fient, associatur. 9  Petitio abbatis Claraevallis de clericis habendis Parisius in cappis et tunicis albis pro se et pro omnibus abbatibus aliis qui ibi eodem modo clericos habere voluerint, exauditur ; abbati autem Claraevallis ut ibi monachum et duos conversos habeat, qui clericis necessaria provideant, indulgetur. 10  Petitio Idelcensis, Tornacensis et Vinctoniensis episcoporum de duobus conversis et uno monacho secum habendis ad cohabitationem, exauditur. 11  Bonae memoriae Dunelmensi episcopo, quondam Saleberiensi decano, conceditur una missa pro defunctis a singulis sacerdotibus per Ordinem universum. 12  Pro domino rege Franciae et regina uxore sua, et matre sua regina et fratribus suis a singulis sacerdotibus una missa de sancta Maria per Ordinem universum. 13  Pro bonae memoriae domino Iohanne quondam rege Ierosolimitano et uxore eius quibus fuerat concessum plenarium servitium a Capitulo generali per universum Ordinem, persolvatur. 14  Petitio domini Papae et domini Stephani cardinalis et aliorum cardinalium de ecclesia Sanctae Mariae de Palazaro cum bonis suis unienda Ordini et abbatiae Sancti Anastasii incorporando, secundum tenorem in litteris domini Papae generali Capitulo super hoc destinatis contentum, exauditur, ita tamen quod ibi regulariter vivant monachi in silentio et aliis observantiis secundum mores Ordinis Cisterciensis. 15  Petitio domini Papae pro quondam monasterio nostro incorporando Ordini quod aedificavit comitissa Cypri, et quod sit monasterium monialium, exauditur, et sit filia Cistercii specialis ; et inspectio loci illius abbati de Iubino et si viderit ei expedire associet Ordini, non expectata ulterius licentia Capituli generalis ad informandam ibi religionem de diversis abbatiis liceat ei sicut comitissa petiit accipere moniales, et quid inde, etc. 16  Petitio domini Papae de abbatia monialium quae vocatur Amor Dei in dioecesi Suessionensi Ordini nostro incorporanda exauditur, et, sicut in litteris domini Papae continetur, sit filia Claraevallis. 17  Petitio domini Renerii de quodam monasterio abbatiae Casaenovae incorporando, eo modo quo petiit, exauditur. 18  Conceditur abbati de Firmitate auctoritate Capituli generalis ut pro discordia quae vertitur inter dominum patriarcham Antiochensem et abbatiam filiam suam de Iubino, eat vel mittat ad curiam domini Papae et plenariam habeat potestatem componendi et pacificandi de ea secundum quod sibi melius viderit expedire, ita tamen quod si casu aliquo dictam abbatiam ab Ordine separari numquam ad Ordinem redeat sine licentia et voluntate abbatis Firmitatis, et super hoc fiant litterae, si necesse fuerit, auctoritate Capituli generalis. 19  Petitio domini episcopi Pampilonensis de introducendo conventum monachorum nostri Ordinis in monasterio quod fuit monachorum nigrorum, per abbates de Oliva et de Hyrantio exauditur, et quid inde, etc. 20  Petitio abbatis Pontigniaci de faciendo anniversario bonae memoriae domini Stephani quondam archiepiscopi Cantuariensis in Pontiniaco, exauditur a Capitulo generali. 21  Petitio abbatum Daciae, Suasciae, Norgeviae, de faciendo festo sancti Olani cum duodecim lectionibus in suis abbatiis tantum, exauditur. 22  Petitio abbatis Portae Coeli in Suevia de transferenda abbatia monialium ad locum commodiorem, exauditur. 23  Petitio abbatis de Pratea de facienda commemoratione sanctae Faustae in solemnitate ipsius in sua solum ecclesia, exauditur. 24  Petitio abbatis Fossaenovae pro monacho Marmorsorrii exauditur. 25  Petitio abbatis Bellimontis de construenda abbatia in loco qui vocatur Pyrgae exauditur, et sit filia Bellimontis, et committitur abbati de Iubino qui ad locum personaliter accedens, pensatis omnibus quae secundum formam Ordinis sunt pensanda, conventum ibi mitti faciat, non expectata ulterius licentia Capituli generalis, et quid inde, etc. 26  Supplicatio domini Odonis qui rogavit pro domino Girardo milite iam defuncto, et supplicatio facta pro Petro domicello filio Odonis domini de Corbieres, et pro Erardo quondam domino de Chacenay, nec non et supplicationes quorumdam aliorum qui rogaverunt plures mortuos orationibus nostri Ordinis associari, exauditae sunt in hunc modum : conceditur eis participatio omnium bonorum quae in Ordine nostro de cetero fiant et associantur tribus missis, quae pro defunctis iniunguntur, et omnibus aliis quae praecipiuntur in Capitulo generali per Ordinem universum. 27  Petitio serenissimae dominae Blanchae reginae Franciae de monialibus in diversis abbatiis accipiendis ad informandam abbatiam monialium quam de novo facit aedificari, exauditur. 28  Petitio Bureti domicellae de construenda abbatia monialium in fundo suo qui vocatur Marcelleyum exauditur, et mittatur conventus de Insula Antissiodorensis, et sit filia Rigniaci. 29  Petitio viri nobilis de Anteric de incorporanda abbatia monialium de Roseto Ordini nostro, exauditur in hunc modum quod inspectio illius loci committitur de Aurea valle et de Kayerio abbatibus qui, pensatis omnibus quae secundum formam Ordinis sunt pensanda, incorporent eam Ordini, si viderint expedire, et sit filia Claraevallis, et quid inde, etc. 30  Petitio abbatis de Lucela de mutatione loci monialium Orti Dei et quod ibi sorores duodecim relinquantur, exauditur ita quod de Wetinguch et de Aurora abbates ad locum personaliter accedentes, hanc petitionem confirment auctoritate Capituli generalis, si viderint expedire, et quid inde, etc. 31  Petitio dominae Mariae quondam Imperatricis de facienda quadam abbatia iuxta Helmont, exauditur ; dantur inspectores abbas Villariensis et abbas de Loco Sancti Bernardi qui ad locum personaliter accedentes, pensatis omnibus quae secundum formam Ordinis sunt pensanda, eam associent Ordini, si viderint expedire auctoritate Capituli generalis, et sit filia Cistercii. 32  Cum secundum Ordinis instituta nullus conversus, monachus fieri debeat a die petitionis ipsius factae in capitulo monachorum, auctoritate Capituli generalis praecipitur ut frater Lambertus quondam de Karoliloco conversus et in monachum nuper receptus, deposito habitu monachi infra XV dies emittatur et si postea digne poenituerit potest recipi in conversum. 33  Abbas Sancti Anastasii qui non renuntiavit Capitulo generali de monachis moraturis in ecclesia Sanctae Mariae de Riethe ad preces domini Gaufridi cardinalis, poenam peragat super hoc a generali Capitulo constitutam. 34  Abbas de Rocca amatoris qui non renuntiavit utrum fecerit sibi penitentiam a Capitulo generali inflictam, poenam sustineat super hoc in Usibus constitutam ; abbas de Matina hoc ei denuntiet. 35  Abbas de Floridocampo qui hoc anno non venit ad Capitulum generale nec se excusavit, poenam peragat super hoc in Usibus constitutam ; abbas de Sancto Bernardo hoc ei denuntiet. 36  Abbas de Ferraria qui iam duobus annis ad Capitulum generale nec venit nec se excusavit, poenam faciat de talibus super hoc in Usibus constitutam ; abbas de Scala Dei hoc ei denuntiet. 37  Abbas de Cruce qui non venit hoc anno ad Capitulum generale et venire deberet, poenam peragat de talibus super hoc in Usibus constitutam ; abbas de Villegrande hoc ei denuntiet. 38  Abbas de Gondonio, qui hoc anno non venit ad Capitulum generale, poenitentiam faciat super hoc in Usibus constitutam ; abbas de Paregniaco hoc ei denuntiet. 39  Petitio cantoris Quinensis qui vult fundare quoddam monasterium Ordinis exauditur in hunc modum : quod illius loci inspectio de Colbas et de Hylda abbatibus committitur, qui ad locum personaliter accedentes, quod invenerint, sequenti anno renuntient, etc. 40  Abbati de Caduino iniungitur ut in locum Sancti Marcelli infra sequens Capitulum abbatem et conventum ponat, alioquin in grangiam redigatur, et quid inde, etc. 41  Abbati de Melona conceditur ut usque ad quinquennium in capella pro qua veniam petiit per aliquos monachorum suorum faciat deserviri. 42  Monachi vel conversi de Insula Barri eiecti per nuntios Capituli generalis nullatenus revocentur, nisi de mandato speciali Capituli generalis et quemadmodum nuntii Capituli statuerunt. 43  Paternitas abbatiae de Thesauro Beatae Mariae abbati de Valle Sernai conceditur et iniungitur a Capitulo generali. 44  Conceditur abbati de Mathyna ut possit habitare in domo Sambucinae per totam aestatem. 45  Abbati Bonifontis et abbati de Scarpio iniungitur ut iterum in negotio de Lavaxio procedant secundum quod eis fuerat iniunctum anno praeterito a Capitulo generali, et quid inde, etc. 46  Omnibus abbatibus habentibus redditus in Ledone iniungitur ut omnes simul duos constituant procuratores, abbatem scilicet de Balerna et abbatem de Miratorio, ita quod nullus eorum sine altero possit componere, et quod illi duo expenderint in expeditionem dictorum negotiorum de communi, secundum quod unusquisque habet ibi plus vel minus, persolvatur ; litterae autem, si necessariae fuerint expedientibus hoc negotium, fiant eis auctoritate Capituli generalis ; dominus autem Cistercii huic necessitati se non submittat. 47  Quoniam de Colle Victoriae et de Buellio, de Sameria et de Kyrie eleison abbates ad Capitulum generale non venerunt, nec se legitime excusaverunt poenam peragant in Usibus constitutam ; abbas de Flumine Dei hoc eis denuntiet. 48  Auctoritate Capituli generalis, de Reth et de Sancto Leonardo abbatibus iniungitur ut per dioecesanum procurent quod dominus Mansiaci reddat quinquaginta solidos annui redditus generali Capitulo, sicut antea fieri consuevit. 49  Benefactoribus eorum qui conversi sunt a iudaismo, ad petitionem Prioris provincialis in Francia, conceditur participatio omnium bonorum quae fiunt, et de cetero in Ordine nostro fient ; et fiant inde litterae. 50  Inspectio abbatiae de Lesines quam petit associari Ordini nostro vir venerabilis episcopus Lingonensis, de Fonteneto et de Rigniaco abbatibus committitur, qui ad locum personaliter accedentes, pensatis omnibus quae secundum formam Ordinis sunt pensanda, quid invenerint anno sequenti renuntient Capitulo generali. 51  Inspectio abbatiae monachorum nigrorum iuxta Mediolanum quam petit incorporari Ordini nostro abbas de Caravalle, committitur de Colomba et Ripalta abbatibus qui ad locum personaliter accedentes, pensatis omnibus quae secundum formam Ordinis sunt pensanda, associent Ordini si viderint expedire, non expectata ulterius licentia generalis Capituli, et quid inde, etc. 52  Inspectio loci in quo dominus Matheus de Koe petit aedificare monasterium monialium, de Balanciis et de Carocampo abbatibus committitur qui ad locum personaliter accedentes pensatis omnibus quae in libro retractationum de monialibus continentur, mittant illuc conventum non expectato ulterius Capituli generalis mandato, si viderint expedire, et sit filia Cistercii si potest fieri sine praeiudicio abbatiae Ursicampi, et quid inde, etc. 53  Inspectio duorum monasteriorum scilicet Vallis gratiae et Vallis Sanctae Crucis quae petit episcopus Herbipolensis incorporari Ordini nostro, de Bildeusa et de Brunebal abbatibus committitur qui ad locum personaliter accedentes, consideratis omnibus quae secundum formam Ordinis consideranda sunt, associent ea Ordini si viderint expedire et sint patres illorum monasteriorum, et quid inde, etc. 54  *Translatio* abbatiae de Spys ad locum qui vocatur de Luchanche committitur abbati Morimundi ut auctoritate Capituli generalis ibi faciat quod viderit faciendum in plenaria potestate, et quid inde, etc. 55  Correctio et reformatio de Scedelis de qua clamosa insinuatio ad aures Capituli generalis devenit, committitur de Sichemen et de Walquarede, qui ad domum illam personaliter accedentes auctoritate Capituli generalis in plenaria potestate corrigant et reforment quae corrigenda et reformanda invenerint, tam in capite quam in membris, et quid inde, etc. 56  Inspectio abbatiae de Pernello committitur de Tyleto et de Stapharda abbatibus a Capitulo generali qui, pensatis omnibus quae secundum formam Ordinis sunt pensanda, associent eam Ordini si viderint expedire, et sit filia Ripaealtae, et quid inde, etc. 57  Correctio et reformatio abbatiae Cobas de qua clamosa insinuatio venit ad Capitulum generale abbati de Herynado committitur, qui assumpto secum aliquo abbate Ordinis nostri ad locum personaliter accedat et tam in capite quam in membris, quae correctione digna repererit, corrigat et reformet in plenaria Ordinis potestate, et quid inde, etc. 58  Inspectio monasterii monialium Sanctae Mariae de Valle Donsoll quam dominus Papa nostro Ordini petit incorporari, de Sanctis Crucibus et de Populeto abbatibus committitur ut ad locum personaliter accedentes, pensent omnia quae secundum formam Ordinis sunt pensanda et quid inde, etc. 59  Inspectio abbatiae monialium de Lingi quam dominus Leodiensis nostro Ordini petit incorporari, de Valle Sancti Lamberti et de Grandi prato abbatibus committitur qui, pensatis omnibus quae secundum formam Ordinis sunt pensanda, associent eam Ordini si viderint expedire, non expectata ulterius licentia Capituli generalis, et quid inde, etc. Et sit filia de Alna. 60  Inspectio abbatiae monialium quae vocatur Sifristorf quam nostro Ordini regina Boemiae petit associari, de Sichem et de Oceth abbatibus committitur a Capitulo generali, ut ad locum personaliter accedentes pensent omnia quae secundum formam Ordinis sunt pensanda et associent eam Ordini si viderint expedire, et sit filia abbatiae Cellensis, et quid inde, etc. 61  Correctio et reformatio abbatiae de Ferraria in Hispania, de qua clamosa insinuatio venit ad Capitulum generale, abbati de Scala Dei committitur ut assumpto secum aliquo abbate Ordinis nostri ad locum personaliter accedat, et quaecumque ibi repererit corrigenda, tam in capite quam in membris diligenter corrigat in plenaria potestate, et quid inde, etc. 62  Inspectio loci qui vocatur Cella Sancti Bernardi, in quo petit abbatiam nostri Ordinis fundari abbas de Oceth, et conventum transmitti, non expectata licentia Capituli generalis, de Gradis et de Sedelis abbatibus committitur ut ad locum personaliter accedentes pensent omnia quae secundum formam Ordinis sunt pensanda, et statuant fieri quod decreverint faciendum auctoritate Capituli generalis in plenaria Ordinis potestate, et quid inde, etc. 63  Inspectio abbatiae monialium quae vocatur Vallis Sancti Trudonis quam nostro Ordini comes de Loz petit associari, de Valle Sancti Lamberti et de Villari abbatibus committitur ut ad locum personaliter accedentes, pensent omnia quae secundum formam Ordinis sunt pensanda, ipsam associent Ordini si viderint expedire, et sit filia Cistercii, et quid inde, etc. 64  Inspectio abbatiae monialium quae vocatur Aula Beatae Virginis quam nostro Ordini associari petit vir venerabilis Dei gratia episcopus Leodiensis, de Valle Dei et de Alna abbatibus committitur a Capitulo generali ut ad locum personaliter accedentes, pensent omnia quae secundum formam Ordinis sunt pensanda, et dictam abbatiam associent Ordini nostro, si viderint expedire, et sit filia Claraevallis, et quid inde, etc. 65  Inspectio abbatiae quae vocatur Mons Sanctae Mariae quam nostro Ordini vir nobilis dux Lotharingiae petit associari, de Balanciis et de Camberone abbatibus committitur a Capitulo generali ut ad locum personaliter accedentes, pensent omnia quae secundum formam Ordinis sunt pensanda, associent eam si viderint expedire, et quid inde, etc. 66  Conversi Grandisylvae qui sceleratas manus violentas mittentibus in dictae domus abbatem et socios eius abbates concitaverunt auxilium suum verbo vel opere imponendo eisdem, et hii etiam qui interfuerunt fractioni cellarii, tamquam conspiratores ad domos alias emittantur et poenam sine aliqua diminutione in Usibus conspiratoribus indictam patiantur ; omnia alia dictum negotium tangentia domino Aginensi, de Scala Dei, de Bonofonte et de Prigniaco abbatibus committitur auctoritate Capituli generalis in plenaria potestate, ut ad locum personaliter accedentes, inquirant quae fuerint inquirenda, ordinent, statuant et reforment quae viderint ordinanda, statuenda et reformanda, nihil de contingentibus omittentes. Insuper, et si viri venerabiles dominus Legatus Albigensis, dominus episcopus Tolosanus, nec non et vir nobilis comes Tolosae, cum humiliate et modestia qua decet requisiti, de conversis malefactoribus ac rebellibus congruum remedium adhibere voluerint ut decet et prout exegerit negotium supra dictum, dispergendi conventum dictae domus si viderint expedire liberam habeant facultatem et circa principales actores possint manus aggravare pro ut videri, et haec usque ad Nativitatem Domini compleantur. 67  Querela domini abbatis Cistercii contra abbatem de Macennaria quae ad praesens plene non potuit definiri, Ursicampi, Quinciaci et Longipontis abbatibus committitur, qui ad dominum Gauch[erum] quondam abbatem Cistercii personaliter accedentes una cum dicto abbate de Macennaria, inquirant diligenter nihil de contingentibus omittentes, utrum licentialiter dictum abbatem quondam monachum Cistercii quod reciperet abbatiam, si ad eam regulariter vocaretur et quod frater Stephanus socius eius iniungeret ei de recipiendo, et audita ipsius responsione deliberatione praehabita diligenti circa dictum abbatem de Macennaria, infirmando vel confirmando faciant auctoritate Capituli generalis in plenaria potestate, quod secundum formam Ordinis viderint faciendum ibidem, et quod inde, etc., nisi ex probabili causa negotium suspendi oporteat. 68  Querela abbatis de Valle Sancti Lamberti et de Rameya iterum committitur de Alna, de Villari et de Valle Dei abbatibus, pace vel iudicio terminanda, et quid inde, etc. 69  Querimonia de conversis et servientibus quam Theutonici ad Capitulum generale detulerunt de iniuria in domo de Theoloco servientibus suis facta abbati Clarifontis committitur, qui ad locum personaliter accedens auctoritate Capituli generalis corrigat quod invenerit corrigendum, et quid inde, etc. 70  Querela abbatis Trium Fontium et dominae de Damperre, de Aureavalle et de Bellencuria abbatibus committitur, pace vel iudicio terminanda, et quid inde, etc. 71  Querela quae vertitur inter praepositum de Nivella et inter abbatissam et conventum de Anneria, committitur Fosniacensi, Camberonensi et de Villari abbatibus, qui pro posse pacem inter eos reforment, et quid inde, etc. 72  Querela abbatis de Stallana iuxta Scestriam contra abbatem Miraevallis committitur de Rupe, de Sallaya et de Kriquetal abbatibus pace vel iudicio terminanda, et quid inde, etc. Abbas de Cumba hoc eis denuntiet. 73  Querela abbatis de Reth contra abbatem de Castellariis, de Trizaeyo et de Sancto Leonardo abbatibus committitur pace vel iudicio terminanda, et quid inde, etc. 74  Querela abbatis de Valle Dei contra abbatem de Gerondone, de Resvebi, de Krikestec et de Santere abbatibus committitur pace vel iudicio terminanda, et quid inde, etc. 75  Querela abbatis de Petra fertili contra abbatem de Colle Victoriae, committitur de Mellifonte, de Valle salutis et de Geriponte abbatibus, pace vel iudicio terminanda et quid inde, etc. 76  Querela quae vertitur inter abbatem Cellensem ex una parte et comitem Senensem ex altera, de Herehuse et de Hesterbac et de Famelisborne abbatibus committitur a Capitulo generali pace vel iudicio terminanda, salvis iuribus utriusque partis, et quid inde, etc. 77  Querela abbatis et conventus de Crista contra abbatissam et conventum monialium de Benedicta valle iuxta Rinellum, de Longovado et de Clarofonte abbatibus committitur a Capitulo generali in plenaria potestate, ut ad locum personaliter accedentes, audiant et inquirant quae fuerint audienda et inquirenda, et pace vel iudicio terminent causam secundum quod viderint expedire, et quid inde, etc.
1  Iniungitur auctoritate Capitulis generalis ut Eucharistia in cunctis domibus Ordinis nostri sub clavi et bona sera conservatur. 2  Pro devotione beatorum Benedicti et Bernardi, quibus speciali prerogativa tenetur Ordo noster, praecipitur ut de cetero in omnibus abbatiis Ordinis nostri post commemorationem Virginis gloriosae fiant commemorationes eorum tantummodo in laudibus et in vesperis, de sancto Benedicto ad vesperas antiphona : *Sanctissime confessor*, ad laudes : *Fuit vir vitae*, versus : *Amavit eum*, collecta : *Excita, Domine, in ecclesia tua*, etc. ; de beato Bernardo ad vesperas antiphona : *Beatus Bernardus ab infantia*, etc., ad laudes antiphona : *Consurgens diluculo*, versus : *Ora pro nobis beate Bernarde*, collecta : *Perfice, quaesumus Domine.* Quoties commemoratio Beatae Mariae intermittitur, toties dictorum sanctorum commemoratio non dicatur, nec in horis Beatae Mariae Virginis a modo ipsorum commemorationem facere aliquis teneatur. 3  Sigilla abbatum cedentium vel decedentium sub tanta diligentia custodiantur, quod nullum possit inde periculum provenire. 4  Per diffinitionem factam anno praeterito, in qua continetur de missione monachorum a patre abbate missorum in plenitudine potestatis, diffinitioni scriptae in 7 distinctione, capitulo 9°, videlicet quod illa plenitudo pertinet ad solos abbates, nullo modo derogatur, nec monachi de cetero visitatores faciant se vocari. 5  Sententia de ieiunio conversorum et abstinentia vini in locis illis, in quibus de consuetudine antiqua vino uti consueverant prius edita, ex causis rationabilibus dispensative relaxatur, ita tamen quod in omnibus domibus, in quibus occasione dictae sententiae sunt conspirationes vel scandala notabilia, nullus recipiatur in conversum usque ad quinquennium, nec deinceps absque nutu Capituli generalis. 6  Quoniam modus subventionis quem quidam fieri voluerunt contra Charitatis Chartam et antiquam Ordinis libertatem, multorum animos perturbavit, districte inhibetur auctoritate Capituli generalis ne tale quid in posterum attentetur, nec alicui liceat super subventione huiusmodi pecuniaria alicui personae, quae non sit de nostro Ordine, supplicare, sed si forte Cistercio aut alicui alii abbatiae nostri Ordinis generale Capitulum subvenire decreverit, iuxta verbum Apostoli, non necessitate sed mera liberalitate, prout unusquisque destinaverit in corde suo, faciat, ita quod semper sit gratia in principio, in medio et in fine. 7  Pro pace et unitate Ordinis indissolubiliter in perpetuum conservanda districtissime inhibetur a Capitulo generali, ne aliquis abbas vel quicumque alius de Ordine nostro, nisi forte fuerit fugitivus, licet etiam excommunicatus sit, repellatur aut excludatur ad ingressu abbatiarum seu aliorum quorumcumque locorum Ordinis nostri ; abbas qui contra fecerit, vel fieri procuraverit, absque retractatione a patre abbate vel a generali Capitulo deponatur ; monachus vero vel conversus qui simili modo transgressus fuerit, sententiae conspiratorum per omnia subiacebit ; abbas autem illuc intrare volens, si forte excommunicatus fuerit, infra in loco congruo honeste seorsum ad communionem temporalium admittatur. 8  Inhibetur auctoritate Capituli generalis ne aliquis in priorem vel cellerarium quemquam audeat promovere in fraudem, quod in alia domo promoveri non valeat in abbatem. 9  Sententias suspensionis et interdicti a I[acobo] quondam abbate Cistercii in abbatem et conventum Karoliloci latas Capitulum generale definiendo pronuntiat esse nullas, cum nullus pater abbas iurisdictionem habeat nisi in propriis filiabus. Districte vero prohibetur omnibus patribus abbatibus auctoritate Capituli generalis ne de cetero propria auctoritate sententiare praesumant nisi in personas abbatiarum quae sunt suae filiae immediatae, et hoc modo debito et secundum Ordinis instituta. 10  Inhibetur auctoritate Capituli generalis ne dominae nobiles et aliae mulieres in claustris vel infirmitoriis monialium pernoctare de cetero permittantur. 11  Pro domino rege Francorum et regina matre, ipsius regis quoque uxore, et fratribus ipsius ; pro domino rege Hungariae atque regina, pro [comitissa] Boloniae et filia eius, dicatur una missa de Spiritu Sancto a singulis sacerdotibus per Ordinem universum, cui missae associetur venerabilis episcopus Pictaviensis. 12  Petitio domini Renerii cardinalis, qui tam devotus amator et defensor est Ordinis, de anniversario ipsius per Ordinem universum faciendo post eius obitum, exauditur. 13  Bonae memoriae Hyldeburgensis reginae Aurel[ianensis] sicut concessum fuerat eidem a Capitulo generali, anniversario viri sui regis Richardi, quod fit per totum Ordinem pridie idus iulii, societur. 14  Petitio domini archiepiscopi Lugdunensis exauditur in hunc modum, quod audito eius obitu dicatur pro eo una missa a singulis sacerdotibus per Ordinem universum. 15  Petitio domini comitis Nivernensis exauditur in hunc modum videlicet, quod post eius obitum dicatur una missa pro defunctis a singulis sacerdotibus per Ordinem universum, et anniversarium eius et antecessorum ipsius fiat sedendo in conventu de Benedictione Dei, auctoritate Capituli generalis. 16  Pro anima bonae memoriae Philippi quondam comitis Boloniae pro quo hoc anno magnam eleemosynam habuit Capitulum generale, dicatur una missa pro defunctis a singulis sacerdotibus per Ordinem universum, et associetur anniversariis Philippi patris sui, et Ludovici fratris sui, quondam regum Francorum. 17  Petitio domini episcopi Pictaviensis ut habeat unum conversum de Escharleiis ad commorandum secum exauditur. 18  Petitio episcopi Cameracensis quod habeat duas personas Ordinis nostri vel tres ad morandum secum, exauditur ita tamen quod curam negotiorum saecularium non habeant. 19  Petitio magistri Philippi, nuntii domini Papae, de mittendo monachum ad Curiam romanam pro negotio crucis, exauditur. 20  Petitio dominae comitissae Boloniae ut possit habere secum unum conversum Ordinis nostri, ita tamen ut se non intromittat de saecularibus negotiis, exauditur. 21  Petitio abbatis Bellimontis de construenda abbatia monachorum in loco qui vocatur Pyrga exauditur, et committitur de Iubino, de Sancto Sergio et de Bellomonte abbatibus qui ad locum personaliter accedentes, pensatis omnibus quae secundum formam Ordinis pensanda sunt, conventum illuc mittant non expectata ulterius licentia Capituli generalis et sit filia Bellimontis, et quid inde, etc. 22  Petitio abbatis Rievallis de mittendo ad Curiam romanam exauditur. 23  Petitio abbatis Olivae quod fiat anniversarium pro bonae memoriae Santio rege Navarrae sedendo in domo sua exauditur. 24  Petitio abbatis Casemarii de festo sancti Quintiani faciendo tantum in domo Sancti Salvatoris, exauditur. 25  Petitio comitis et comitissae Flandriae quod habeant tres conversos prout in litteris eorum continetur, exauditur ita tamen quod secundum formam Ordinis se habeant eos. 26  Petitio abbatissae et monialium de Sarto Beatae Mariae prope Tornacum de abbatia sua transferenda ad alium locum magis idoneum, cum careant aquis competentibus ubi manent, committitur visitatori qui assumpto secum aliquo abbate, de translatione facienda faciant quod secundum Ordinis formam ad ipsarum honestatem ipsis abbatibus videbitur expedire. 27  Inspectio abbatiae monachorum quam bonae memoriae episcopus Vinctoniensis in Anglia fundari instituit, committitur de Ganaleya et de Krarya abbatibus, qui ad locum personaliter accedentes, pensatis omnibus quae secundum formam Ordinis sunt pensanda, faciant de toto illo negotio prout eis videbitur expedire, et quid inde, etc. Abbas de Bellobecco hoc eis denuntiet, et sit eius filia specialis. 28  Inspectio alterius abbatiae monachorum quam idem episcopus fundari instituit in Turonia, committitur de Oratorio, de Pietate Dei abbatibus qui ad locum personaliter accedentes pensatis omnibus quae secundum formam Ordinis sunt pensanda, faciant prout eis visum fuerit expedire, et quid inde, etc. Dominus abbas Cistercii hoc eis denuntiet et sit eius filia specialis. 29  Abbas de Candeleio qui hoc anno non venit ad Capitulum generale, nec misit pro se responsales, poenitentiam peragat talibus super hoc in Usibus constitutam ; abbas de Ardurello hoc ei denuntiet. 30  Abbas Sylvaecanae qui hoc anno non venit ad Capitulum generale nec misit pro se responsalem, poenitentiam peragat talibus super hoc in Usibus constitutam ; abbas de Ulmeto hoc ei denuntiet. 31  Abbas de Burnebach qui hoc anno non venit ad Capitulum, nec misit pro se responsalem, poenitentiam peragat super hoc in Usibus talibus constitutam ; abbas de Speciosavalle hoc ei denuntiet. 32  Abbas de Porta gloriae qui hoc anno non venit ad Capitulum generale nec misit pro se responsalem, poenitentiam peragat talibus super hoc in Usibus constitutam ; abbas de Pariniaco hoc ei denuntiet. 33  Inspectio loci qui vocatur Vosic in quo petit abbatiam monachorum fundari B. cancellarius ducis Galroniae, committitur de Silio et de Clara tumba abbatibus qui ad locum personaliter accedentes, pensatis omnibus quae secundum formam Ordinis sunt pensanda, mittant illuc conventum de Andreo si viderint expedire, non expectata amplius licentia Capituli generalis, et sit filia de Andreo specialis, et quid inde, etc. Abbas de Lubes hoc ei denuntiet. 34  Inspectio abbatiae monialium de Macherat Treverensis dioecesis quam dominus Papa petit associari Ordini, committitur de Villario metensi, de Sancto Godardo et de Warnesuile abbatibus qui personaliter accedentes ad locum, pensatis omnibus quae secundum formam Ordinis sunt pensanda, faciant prout viderint expedire, et quid inde, etc. Abbas de Claustro hoc eis denuntiet, et sit eius filia specialis. 35  Correctio scandali quod subortum est in domo Lucelensi committitur de Bethania, de Roseriis et de Lococrescenti abbatibus qui ad locum personaliter accedant et corrigant auctoritate Capituli generalis quod ibidem invenerint corrigendum, et quid inde, etc. 36  De translatione domus Sancti Sergii ultra mare, si quando locus competentior fuerit assignatus, committitur de Iubino et de Bellomonte abbatibus qui ad locum personaliter accedentes, pensatis omnibus quae secundum formam Ordinis sunt pensanda, mittant illuc conventum prout viderint expedire, et quid inde, etc. 37  Abbatissa et conventus Vallis Benedictae Tullensis dioecesis, quae res de quibus agebatur inter ipsas ex una parte et abbatem de Crista ex altera, auctoritate Capituli generalis pendente lite fraudulenter in quemdam saecularem potentiorem transtulisse dicuntur, rebus illis careant in perpetuum. 38  De loco Lunaxii a quo translata fuerat abbatia, conceditur quod ibidem iterato construatur abbatia auctoritate Capituli generalis ; et sit filia Bonifontis. 39  De procuratoribus bonis et fidelibus habendis in Curia romana more solito iniungitur a generali Capitulo Casemarii et de Sancto Anastasio abbatibus, quibus abbatibus satisfaciet de salario tempore Capituli generalis. 40  Translatio abbatiae monialium quae dicitur Horst Sanctae Mariae committitur abbati Campensi, qui assumpto secum aliquo abbate nostri Ordinis inspecto loco translationem faciat, si viderit expedire et quid inde, etc. 41  De abbatia monialium quae vocatur Episcopia de qua petit abbas Bellimontis ut incorporetur Ordini, committitur de Iubino et de Sancto Sergio abbatibus qui ad locum personaliter accedentes, pensatis omnibus quae secundum formam Ordinis sunt pensanda, mittant illuc conventum prout viderint expedire, et quid inde, etc., et sit filia Bellimontis. 42  Abbas de Roca amatoris qui non renuntiavit utrum fecerit poenitentiam sibi a generali Capitulo inflictam, et abbas de Matyna qui hoc ei debuit nuntiare nec nuntiavit, poenam sustineant talibus super hoc in Usibus constitutam. Abbas Casemarii hoc eis denuntiet. 43  De abbate de Tylieto qui noluit non solum non recipere archiepiscopum Mitilenensem ; imo nec loqui cum ipso in domo sua, et de conversis domus ipsius qui abbatem de Miratorio, qui nuntius erat domus Cistercii, recipere noluerunt, patri abbati videlicet de Firmitate auctoritate Capituli generalis committitur ut istud corrigat in plenaria potestate, prout viderit expedire, et quid inde, etc. 44  Abbati de Bella landa committitur ut cum maior civitatis Londensis solemniter donationem fecerit Deo et Ordini domorum suarum in civitate Londensi sitarum, et per cuncta instrumenta prout debuerit fecerit confirmari, liceat ei mittere duos conversos de domo sua ibidem moraturos vitae laudabilis et honestae, et eidem abbati procuratio et provisio praedictarum domorum cum pertinentiis suis iure perpetuo conceditur a Capitulo generali. 45  Abbati de Caldra, quia remotus est et propter maris pericula transeunda, conceditur ut quarto anno ad Capitulum veniat et propter causam paupertatis quam praetendit litteras habeat quaestuales. 46  Abbates de Ré et de Sancto Leonardo id negotium, quod anno praeterito commissum fuit, ut procuraretur per dioecesanum, quod dominus Musiaci redderet Capitulo generali quinquaginta solidos exacta prosequantur diligentia, et quid inde, etc. 47  Abbati de Bonoportu conceditur quod in die quando generaliter fit in toto Ordine piae memoriae Richardi regis Angliae, in domo sua anniversarium stando fiat. 48  Inspectio loci de Cella Sancti Bernardi, de Cedelyx et de Gradis abbatibus iterato committitur ut, pensatis omnibus quae secundum formam Ordinis sunt pensanda, si viderint expedire mittant illuc conventum monachorum de Ocheth, non expectata ulterius licentia Capituli generalis, et quid inde, etc. 49  Pro bono pacis concedit Capitulum generale ut abbatia de Iubino perpetuo sit filia Locedii, filiae Firmitatis ; de manuali autem professione, decimis et ceteris honoribus quae ipse patriarcha Antiochenus a dicta abbatia requirit, committitur abbati de Firmitate, ut ipso mediante honeste et tolerabiliter componatur. 50  Correctio monialium de Burgis in Hispania domino Cistercii committitur auctoritate Capituli generalis in plenaria potestate, ut corrigat secundum quod viderit expedire, et quid fac[tum], etc. ; et scribatur eis incontinenti auctoritate Capituli generalis. 51  Correctio excessuum tam conversorum quam monachorum nonno Iacobo quondam abbate Cistercii factorum in abbatiis Pontigniaci et Prulliaci et praecipue de prioribus utriusque domus, domino Cistercii abbati committitur auctoritate Capituli generalis, ut emendet prout secundum formam Ordinis viderit faciendum. 52  Correctio excessuum conversorum de Eurebach et de Grandisylva abbati Claraevallis auctoritate Capituli committitur in plenaria potestate, ut per se vel per alios ad tale negotium sufficientes faciat quod viderit expedire secundum Deum et Ordinis instituta, et quid inde, etc. 53  Abbas Pontigniaci cuius consilio et assensu abbas Caroliloci exclusit domnum Iacobum quondam abbatem Cistercii, cui licet alia imposita fuerunt multa, tamen quia neque convictus super iis extitit, nec confessus, sex diebus sit in levi culpa, duobus eorum in pane et aqua, et quadraginta diebus extra stallum abbatis. 54  Abbas de Caroliloco qui de consilio patris sui exclusit domnum Iacobum quondam abbatem Cistercii, tribus diebus sit in levi culpa, uno eorum in pane et aqua, et viginti diebus extra stallum abbatis. 55  De Ioyaco, de Fonte Ioannis, de Ripatorio et de Sacracella abbates qui simpliciter et minus discrete sigilla sua apposuerunt apud Prulliacum quibusdam litteris quibus continebatur quod ipsi credebant nonnum Iacobum quondam abbatem Cistercii excommunicatum, parcendo eis iniungitur auctoritate Capituli generalis, ut tribus diebus sint in levi culpa, uno eorum in pane et aqua. 56  Abbas de Vallibus Sarnai qui per simplicitatem suam excludi fecit domnum Iacobum quondam abbatem Cistercii a grangia sua, tribus diebus sit in levi culpa, uno eorum in pane et aqua, et viginti diebus extra stallum abbatis. 57  Querela abbatis Bellimontis contra dominum abbatem Cistercii super filiatione domus monialium in Achon, quae vocatur Magdalena, committitur de Iubino et de Sancto Sergio abbatibus qui rei veritatem diligenter inquirant, et omnia quae invenerint diligenter redacta in scriptis sub sigillis suis inclusa quam citius poterunt, transmittant Capitulo generali. Abbas de Iubino hoc collegae suo denuntiet. 58  Querela inter abbatem de Claravalle et abbatem de Alna super filiatione domus de Averia, de Aurea valle et de Balanciis abbatibus committitur pace vel iudicio terminanda, et quid inde, etc. 59  Querela inter abbatem de Villanova et abbatem de Villaveteri, de Oratorio et de Caletio abbatibus committitur pace vel iudicio terminanda, et quid inde, etc. 60  Querela inter abbatem de Sancto Urbano et abbatem de Altaripa, de Bonomonte, de Capella et de Werugue abbatibus committitur pace vel iudicio terminanda, et quid inde, etc. 61  Querela inter abbatem Egriensem et abbatem de Pasto committitur de Bellofonte et de Sancto Godardo abbatibus pace vel iudicio terminanda, et quid inde, etc. 62  Querela abbatis de Villari quam habet contra abbatissam domus monialium de Averia, de Balanciis et de Aurea valle committitur eodem modo supradicto. 63  Querela inter dominum archiepiscopum Colosensem in Ungaria et inter abbatem Egriensem, committitur de Citador et de Bouquen abbatibus pace vel iudicio terminanda, et quid inde, etc. Abbas de Bouquen hoc alii collegae suo denuntiet. 64  Querelam inter abbatem de Valle Sancti Lamberti et abbatissam de Rameia, abbates de Villari et de Alna et de Valle Dei usque ad finem debitum pace vel iudicio prosequantur, et quid inde, etc. 65  Querela inter abbatem de Rupe et inter abbatem de Miravalle committitur de Gardona, de Delacresse et de Groskedane abbatibus pace vel iudicio terminanda, et quid inde, etc. 66  Querela inter abbatem Sancti Leonardi et abbates de Trisagio et de Charon, iterato committitur de Castellariis, de Pinu et de Reth abbatibus ut eamdem querelam auctoritate Capituli generalis prosequantur, et causa terminata, quid inde fecerint, etc. 67  Querela praepositi Nivellensis contra abbatissam de Aneriis committitur de Fusniaco et de Aurea valle abbatibus iudicio terminanda et quid inde, etc. 68  Querela inter abbatem de Stannera in Wlterise et abbatem de Voto in Hibernia committitur de Sancta Maria iuxta Dubliniam et de Ieriponte et de Wethni abbatibus pace vel iudicio terminanda, et quid inde, etc. Abbas Sancti Salvatoris hoc eis denuntiet. 69  Querela inter abbatem Ripae altae et abbatem Sancti Andreae de Sexto committitur de Tylieto, de Columba et de Strafarda abbatibus pace vel iudicio terminanda, et quid inde, etc. 70  Querela abbatis de Sanctis Crucibus contra abbatem Populeti, committitur de Scarpio et de Clarofonte abbatibus pace vel iudicio terminanda. Abbas de Roca hoc eis denuntiet. 71  Querela inter abbatem de Aurora et abbatem de Capella committitur de Alta ripa et de Sancto Urbano et de Wetinguen abbatibus pace vel iudicio terminanda, et quid inde, etc. 72  Querela inter abbatem de Bellalanda et abbatem Rievallis committitur de Fusnesio, de Combromare et de Bello loco Regis abbatibus qui auctoritate Capituli generalis eamdem causam pace vel iudicio prosequenter et quid inde, etc. Abbas de Rupe hoc eis denuntiet. 73  Querela inter abbatem Sancti Urbani et abbatissam de Orto Dei committitur de Porta coeli et de Capella et de Wetint abbatibus pace vel iudicio terminanda, et quid inde, etc. 74  Abbas de Prulliaco qui minus discrete et nimis praecipitanter denuntiavit *domnum* Iacobum quondam abbatem Cistercii excommunicatum et conspiratorem, et exclusit et excludi fecit non solum eum sed et alios abbates et alias personas Ordinis a domo et a filia sua de Vallelucenti et grangiis eiusdem domus, et multa alia contra formam Ordinis perpetravit, deponitur in instanti. 75  Abbas de Signiaco qui dixit quaedam verba erronea et valde suspecta de Virgine gloriosa, et defendit per triduum et qui etiam contra formam Ordinis infra septa abbatiae suae mulieres induci permisit, et propter multa alia de quibus Diffinitoribus constat, quae secundum Ordinis instituta in praesentiarum sustinere non possunt, deponitur in instanti. 76  Nullus promoveatur in priorem vel cellerarium, qui non possit promoveri in abbatem.
Anno Domini millesimo ducentesimo trigesimo nono, acta sunt haec in Cistercio tempore Capituli generalis. 1  Illud quod continetur in sententia anno praeterito lata, quod quoties commemoratio Beatae Mariae intermittitur, toties beatorum Benedicti et Bernardi commemoratio non fiat, ita intelligitur quod per octavam Assumptionis B. M. V. dictorum sanctorum commemoratio non dicatur, excepto quod in festo beati Bernardi fiat commemoratio beati Benedicti. 2  Cum dominus Papa ab Ordine nostro orationes requirendas duxerit speciales, iniungitur ut pro ipso et cardinalibus et statu totius sanctae Ecclesiae in omnibus Ordinis nostri conventibus finito capitulo et perdicto *Adiutorium nostrum*, incontinenti cantor incipiat voce mediocri responsorium *Aspice Domine*, quod conventus eundo ante maius altare eo ordine quo sexta feria ad septem psalmos fieri solet, percantent subiugentes stando ante ipsum altare *Salve Regina* cum venia, quo completo, subsequatur versiculus *Ave Maria*, flexis genibus deinde stando dicat qui capitulum tenuit voce mediocri, sicut in vesperis tres collectas : 1*a Concede nos famulos*, etc. ; 2*a Ecclesiae tuae*, etc. ; 3*a Ineffabilem misericordiam tuam*, etc., subiungens *per Christum Dominum nostrum*. 3  Sexta feria post septem psalmos ante altare idem fiat, excepto quod intermittatur collecta *Ecclesiae tuae*, etc. ; monachi vero qui capitulo praesentes non fuerint, dictam orationem devote dicere non omittant, conversi autem quotidie septies *Pater noster* et toties *Ave Maria* persolvant. Dictis orationibus speciali devotione associentur Ordo noster, dux Burgundiae omnesque cruce signati tam pro servitio terrae sanctae quam pro negotio Constantinopolitano. 4  Ut conscientiis personarum et bono nomini Ordinis in posterum salubrius consulatur, districte praecipitur a Capitulo generali ut nullus omnino de Ordine nostro per se vel per interpositam personam, homines seu quascumque possessiones adquirat immobiles, nisi ad se iure feodi vel census sive alterius redditus cuiuscumque pertineant. Redditus autem annuos ex solis denariis pure ad hoc in eleemosynam datis, seu possessionibus nostris usque ad quantitatam futurae emptionis prius venditis, emere concessit Capitulum generale. Acquisitiones quoque possessionum vel reddituum quae debemus, usurariorum, nec non et decimarum, iuxta iuris canonici formam, commutationes etiam possessionum ad paritatem sine refusione aliqua ex parte Ordinis facienda, fieri minime prohibentur. Ea autem quae nobis in puram et simplicem donationem, absque aliqua huius constitutionis fraude occulta vel manifesta pie collata fuerint recipere non vetamur. Abbas autem qui contra facere praesumpserit absque retractatione aliqua deponatur. Monachi vel conversi quorum consilio contra factum fuerit emitantur, non reversuri nisi de licentia Capituli generalis. Excipiuntur ab hac lege abbatiae de novo constructae sive aedificandae quae usque ad quintum decimum suae fundationis annum possessiones acquirere poterunt ampliores. Scribatur ista diffinitio in singulis nostri Ordinis domibus post illam de nimietate debitorum in singulis visitationibus recitanda et iniungitur visitatoribus ut tam istam quam illam sententiam de nemietate debitorum in domibus quas visitaverint cum omni diligentia inviolabiliter faciant observari, nec aliquis de cetero scribi permittat in cartis suis se habere titulo eleemosynae sive donationis quod acquisierit titulo emptionis, propter mala quae inde possent Ordini provenire. 5  Quoniam in quibusdam domibus Ordinis nostri suborta est iam pravitas quaedam a specie proprietatis minime aliena, quod videlicet conventus vineas proprias, vina, pecuniam et redditus nec non et animalia sibi habent appropriata, insuper et bursarios ad custodiam praedictorum tenent, unde graves dissensiones et schismata in ordine possent emergere, cum iam dudum de ipsis abbatibus sit statutum, ut ad expensas suas nullos redditus habeant assignatos, sed totum accipiant de communi, ea qua fieri potest districtione, praecipitur ne quis conventus seu quaecumque Ordinis persona talia de cetero audeat attentare, sed secundum formam regulae ad arbitrium abbatis omnia disponantur, si quae vero super huiusmodi appropriatione extant instrumenta seu excommunicationes fuerint promulgatae, quantum ad hoc, omni cassantur vigore. Insuper transgressores in hac parte rebelles monachi vel conversi, seu qui datores dictorum bonorum sunt praefatis quocumque modo sollicitaverint, sententiae proprietariorum per omnia subiacebunt. Visitatores vero appropriationibus huiusmodi a modo nec auctoritatem praestent nec foveant murmuratores. 6  Abbatiae quae vocatur Claritas Dei concessum est a Capitulo generali ut abbas et conventus dictae domus non teneatur exhibere hospitalitatem in suis sumptibus personis Ordinis nostri usque ad annos quatuor subsequentes, monachos et conversos ad morandum nullatenus recipere teneatur. 7  Sententia illa de monialibus Ordini nostro associandis quae sic incipit : *Nulla monasteria*, praecipue quae ad finem capituli : *si quae vero ex praecepto domini Papae*, etc., inviolabiliter observetur ; inspectores autem dati a generali Capitulo in abbatiis monialium de novo construendis seu incorporandis dictam sententiam exquisita observent diligentia, alioquin cum grande periculum ex incorporatione talium minus circumspecta fuerit iam subortum, inspectores favore principum seu alia quacumque de causa dictae sententiae transgressores deponantur, nec de cetero propter grave scandalum Ordinis, quod per indiscretam monialium susceptionem iam evenit, aliqua persona ad conversionem recipiatur in domibus quibuscumque monialium, nisi per patrem abbatem vel eius mandatum speciale. Abbatissae seu priorissae quae contra praedictum statutum venire praesumpserint, absque retractatione deponantur. 8  Item praecipitur de pueris remanentibus apud Divionem, sive prope Cistercium ad sex leucas tempore Capituli generalis, quod nullus abbas det sive relinquat puero suo pro expensis eiusdem temporis ultra valorem quinque solidos divionensis monetae, praeter expensas equorum. 9  Petitio comitissae Boloniae cuius progenitores omnibus personis Ordinis transitum per omnes suos portus maris liberum concesserunt, de anniversario decimo quinto kalendas februarii per universum Ordinem faciendo, pro bonae memoriae Philippo defuncto quondam rege, Philippi filio pro quo etiam anno praeterito generale Capitulum magnam eleemosynam habuit, et multae Ordinis abbatiae aliis temporibus multas eleemosynas habuerunt, exauditur. 10  Abbati Molismensi iam defuncto cui olim concessum fuit speciale servitium reddatur per Ordinem universum. 11  Praecipitur ut abbates, kalendae et nomina abbatiarum vel quae de novo constructae sunt, vel quae in Cistercii tabula non sunt scriptae, ad cantorem Cistercii quam citius fieri poterit apportentur, et in eadem tabula cum aliis annotentur. 12  Petitio domini Coloniensis electi de una missa post eius obitum dicenda a singulis sacerdotibus per universum Ordinem, exauditur. 13  Praecipitur auctoritate Capituli generalis ut quicumque habuerit litteras apostolicas, vel quascumque alias, de subventione pecunaria domui Cistercii facienda, destruat eas in continenti, alioquin eadem auctoritate sit anathematis vinculo innodatus. 14  Domino Renerio et domino Iacobo Praenestino, quibus concessum est anniversarium per totum Ordinem post eorum obitum, dentur litterae Capituli generalis. 15  Petitio domini Amaurici comitis Montisfortis de anniversario pro anima bonae memoriae Simonis quondam comitis Montisfortis patris sui et sua post mortem ipsius in domibus Cadunii et filiarum suarum annuatim semper faciendo, exauditur et praecipitur auctoritate Capituli generalis abbati et conventui eiusdem domus quod illud vas aureum quod dedit idem Amauricus ipsi domui de Cadunio ad hoc quod sit ibidem repositorium ad custodiendum semper sudarium Iesu Christi, ad alios usus non deputetur nec alienetur aliquomodo a domo eadem nec pignori obligetur. Illud autem vas argenteum in quo reponi solebat, semper serviat reliquiis ponendis. 16  Petitio abbatis Bellaevallis quod fiat commemoratio de sancto Petro Tarentasiensi archiepiscopo ad laudes et ad vesperas in domo sua in qua tumulatus est, exauditur. 17  Petitio Praemonstratensis abbatis de renovanda pace inter suum et nostrum Ordinem committitur Fusniacensi, Ursicampi et Frigidimontis abbatibus, qui soluto Capitulo conveniant cum illo apud Compendium ad tractandum et ordinandum quod utrique Ordini viderint expedire, et quod inde, etc. 18  Petitio abbatis de Belloloco de faciendo anniversario pro bonae memoriae Thoma, quondam Baiocensi episcopo, sedendo in domo propria, exauditur. 19  Petitio abbatis de Bildeuans quod in domo propria liceat ei facere festum duodecim lectionum sanctae Milburgae in die solemnitatis suae, exauditur. 20  Duobus episcopis Caducano scilicet quondam Magorenensi et Iocelino quondam Ardachanensi, de quibus intimatum est Capitulo generali quod in domibus ubi morantur, videlicet de Dora et Sancta Maria iuxta Dublinium, observantias Ordinis et Capituli instituta negligendo tam in silentio quam in forma vivendi graves dissolutiones generant, et nutriunt dissensiones et scandala, iniungitur auctoritate Capituli generalis ut de cetero religiose vivendo, prout decet personas Ordinis, et praecipue tantae dignitatis, a talium praesumptione desistant ; alioquin se noverint ab Ordinis societate privatos, et ex tunc secum personas Ordinis non habebunt. De Bildeuans et de Neth abbates hoc eis denuntient. 21  Inspectio abbatiae in Bullinchein quam illustres Corradus in Romanorum regem electus et regina uxor H[enrici] fratris sui bonae memoriae, quondam romani regis, petunt Ordini nostro incorporari, committitur de Brunebach et de Lankehin abbatibus qui ad locum personaliter accedentes, pensatis omnibus quae secundum formam Ordinis sunt pensanda, faciant de toto illo negotio prout eis visum fuerit expedire, non expectata licentia Capituli generalis, et quid inde, etc., et sit filia Ebracensis. 22  Correctio et reformatio abbatiae de Colebas, de qua clamosa insinuatio facta est Capitulo generali committitur de Lamin et de Paradiso Dei abbatibus, qui ad eamdem domum in plenaria potestate accedentes personaliter corrigant auctoritate Capituli generalis quae viderint corrigenda, et quid inde, etc. 23  Inspectio abbatiae monialium quae vocatur Salvatorium iuxta Laudunum, committitur de Valleclara et de Boheriis abbatibus qui ad locum personaliter accedentes, secundum formam Ordinis faciant quae viderint facienda, et quid inde, etc. 24  Inspectio et correctio excessuum abbatissae de Aweriis committitur de Ursicampo, de Frigidimonte et de Alna abbatibus, qui ad locum personaliter accedentes, diligenter inquirant et corrigant secundum quod viderint expedire, et quid inde, etc. 25  Inspectio abbatiae monialium de Loco Sanctae Mariae Ratisponensis dioecesis committitur de Walrebach et de Alrespa abbatibus qui personaliter accedentes ad locum, pensatis omnibus quae secundum formam Ordinis sunt pensanda, de toto illo negotio [faciant] quod eis visum fuerit expedire, et abbatis de Karslem sit filia specialis, et quid inde, etc. 26  Inspectio loci qui dicitur Tusagar in Ungaria, in quo Palatinus Ungariae petit fieri nostri Ordinis abbatiam monachorum, committitur de Sancta Cruce in Ungaria et de Kaercia abbatibus qui personaliter accedentes ad locum, inspectis omnibus quae secundum formam Ordinis sunt pensanda, faciant de toto illo negotio prout eis visum fuerit expedire, et quid inde, etc. Praedictus abbas de Sancta Cruce hoc collegae suo denuntiet. 27  Liceat domino Cistercii visitationem abbatiae sanctimonialium de Bello videre commissam olim abbati Loci regii a domino Gauchero quondam abbate Cistercii quandocumque voluerit revocare, et litterae, quas super hoc dictus abbas Loci regii habuerat, censentur irritae et inanes. 28  Translatio abbatiae de Clariana committitur abbati Pontigniaci, ut faciat auctoritate Capituli generalis quod viderit expedire, non expectata ulterius licentia Capituli generalis, et quid inde, etc. 29  De abbate de Schola Dei qui, ut dicitur, introduxisse quamdam matronam in domum monialium per violentiam, committitur visitatoribus quos abbas Claraevallis ad partes Frisiae destinabit in plenaria potestate auctoritate Capituli generalis, et quid inde, etc. 30  Querela abbatis de Caloceclio et abbatis de Bellabrancha, de Eleemosyna, de Campania et de Pietate Dei abbatibus, committitur pace vel iudicio terminanda et quid inde, etc. 31  De querela quae vertitur inter abbatem Claraevallis et abbatem de Escurio, committitur de Clarofonte et de Bulencuria abbatibus, et quid inde, etc. 32  Querela inter [abbatem] de Borbona et abbatem de Calercio committitur de Elnis et de Benedictione Dei in Gasconia abbatibus, pace vel iudicio terminanda, et quid inde, etc. 33  Querela quam habet abbas de Campo Sanctae Mariae super filiatione abbatiae de Dunemonte contra abbatem de Porta, committitur de Campo, de Calquerede et de Herwendekusen abbatibus, pace vel iudicio terminanda, et quid inde, etc. 34  Querela abbatis de Tinterna contra abbates de Dora et de Gratia Dei, committitur de Neth, de Margan et de Karleyn abbatibus, pace vel iudicio terminanda, et quid inde, etc. 35  Querela inter abbatem de Dalone et abbatem de Garda Dei, committitur de Obezina et de Albiniaco abbatibus, pace vel iudicio terminanda, et quid inde, etc. Abbas de Albiniaco hoc collegae suo denuntiet. 36  Conceditur domino Willelmo Cistercii et Willelmo Claraevallis abbatibus ut auctoritate Capituli generalis possint unire filias suas monialium duas vel plures in unam, prout viderint expedire, et illarum conventus transferre ad loca quae viderint aptiora, absque tamen aliarum abbatiarum laesione, ita tamen quod ad successores suos minime extendantur. 37  Querela inter abbatem de Petrosa et abbatem Dalonis committitur de Obezina et de Albispetris et de Boscanio abbatibus, pace vel iudicio terminanda, et quid inde, etc. Abbas de Albispetris hoc collegis suis denuntiet. 38  Querela inter abbatem de Caravalle et abbatem de Stapharda, abbati de Locedio committitur pace vel iudicio terminanda, et quid inde, etc. Abbas de Altaripa hoc ei denuntiet. 39  Querela abbatis de Sauteria contra abbatem de Bona requie committitur de Gardona, de Savellia et de Straphardia abbatibus, pace vel iudicio terminanda, et quid inde, etc. 40  Querela abbatis de Loco Sancti Bernardi contra abbatissam de Nazareth committitur de Valle Sancti Lamberti et de Grandiprato abbatibus, pace vel iudicio terminanda, et quid inde, etc. 41  Querela contra abbatem de Ioiachi de puero capto et hiis quae spectant ad totum illud factum committitur abbati… ut adiunctis secum de Pruliaco et de Quintiaco abbatibus personaliter ad eamdem domum accedant, corrigant in plenaria potestate auctoritate Capituli generalis quae viderint corrigenda, et quid inde, etc. 42  Querela abbatis de Superaddo contra monialem quae vocatur Maria Noniz monasterii de Villener super quadam possessione spectante ad domum de Superaddo, quam queritur idem abbas per violentiam detinere, committitur de Morelora et de Valleviridi abbatibus, pace vel iudicio terminanda, et quid inde, etc. Abbates de Oya et de Valle Paradisi hoc eis denuntient. 43  Querela contra abbatem de Grandisylva deportata ad aures Capituli generalis committitur patri suo Claraevallis abbati, qui vel per se vel alium accedens ad domum eamdem, corrigat in plenaria potestate quae viderit corrigenda, et quid inde, etc. 44  Querela abbatis de Buellio contra abbatem de Colle victoriae committitur de Sancta Maria iuxta Dublinium, de Sancto Salvatore et de Beatitudine abbatibus, pace vel iudicio terminanda, et quid inde, etc. Abbas de Beatitudine hoc eis denuntiet. 45  Querela abbatis de Sancto Leonardo contra abbatem de Charon committitur de Castellariis et de Rez abbatibus, pace vel iudicio terminanda, et quid inde, etc. 46  Querela abbatissae de Valle benedicta contra abbatem de Valle Dei committitur de Valle Sancti Lamberti et de Grandi prato abbatibus, pace vel iudicio terminanda, et quid inde, etc. 47  Querela quam Lemozinenses abbates habent contra abbatem de Albispetris super communi domo quae habetur in civitate Lemozinensi, committitur de Albiniaco et de Petrosa abbatibus pace vel iudicio terminanda, et quid inde, etc. 48  Querela abbatis de Veterivilla contra abbatem de Fonte Danielis committitur de Eleemosyna, de Calloceio et de Pietate Dei abbatibus, pace vel iudicio terminanda, et quid inde, etc. 49  Conceditur abbati de Superaddo et aliis abbatibus de Hispania qui gravantur a suis praelatis, quod mittant ad curiam auctoritate Capituli generalis, si necesse fuerit, prout visum fuerit expedire. 50  De abbate de Calercio qui, vagabundus incedens per Hispaniam et Angliam et alia loca, dicitur vix mense uno per annum in domo sua fuisse et de quo plura alia non bona dicuntur, committitur de Fontefrigido et de Pariniaco abbatibus qui ad eamdem domum personaliter accedentes corrigant in plenaria potestate quae invenerint corrigenda, et quid inde, etc. 51  De monachis de Samerio in Hybernia, qui simpliciter missi sunt ab abbate suo ad suscipiendum ordinem subdiaconatus et nihilominus eadem die inconsiderate ac minus canonice cum subdiaconatu diaconatus ordinem susceperunt, praecipitur auctoritate Capituli generalis quod ultimi sint per annum et omni sexta feria in pane et aqua, nec illos ordines interim exequantur. 52  Praecipitur auctoritate Capituli generalis quod abbas de Roseriis assumpto secum aliquo de vicinis abbatibus, personaliter ad locum Sanctae Margaretae accedant, et ipsum locum quia nimis vicinus est abbatiae Sancti Thomae faciant penitus expirare, et quod inde, etc. 53  Abbas de Cesarea qui, cum singulis annis venire ad Capitulum generale teneatur, hoc anno non venit, sed remanens in domo sua se per litteras excusavit cum debuerit pro se misisse responsalem, tribus diebus sit in levi culpa, uno eorum in pane et aqua. Abbas de Lucela hoc ei denuntiet. 54  De Petra fertili, de Sancta-Cruce, de Colle victoriae, de Arvicampo et de Benedictione Dei in Hybernia abbates qui hoc anno ad Capitulum generale non venerunt, nec se excusaverunt, poenam peragant, etc. 55  De Oliva et de Phiterio abbates quia hoc anno non venerunt ad Capitulum generale, nec se excusaverunt sententiam peragant, etc. Abbas de Busseto hoc eis denuntiet. 56  Abbas de Fonte Wuillelmi quia non venit ad Capitulum generale nec misit pro se responsalem, poenitentiam peragat, etc. 57  Abbati Bellimontis super querela quam movebat contra domum Cistercii de filiatione Sanctae Mariae Magdalenae de Acon, cum duabus filiabus suis quarum una sita est in Cypro in civitate Nichodiensi, altera in civitate Tripolitana, perpetuum imponitur silentium, et sint filiae domus Cistercii speciales. 58  Abbas de Saltu alto quia hoc anno non venit ad Capitulum generale, nec pro se, ut debuit, excusavit, poenitentiam peragat, etc. Abbas de Oya hoc ei denuntiet.
Absentes erant abbates Cistercii et Claraevallis qui in carcere detenti erant a Friderico II Imperatore. Anno Domini millesimo ducentesimo quadragesimo acta sunt haec in Cistercio tempore Capituli generalis. 1  Ut conscientiis personarum Ordinis et bono nomini in posterum salubrius consulatur, districte praecipitur a Capitulo generali ut nullus omnino de Ordine nostro per se vel per interpositam personam, homines, seu quascumque possessiones acquirat immobiles ad perpetuitatem vel censum seu firmam aliquam temporalem, nisi ad se iure feodi, vel census sive alterius redditus cuiuscumque pertineant. Redditus autem annuos ex solis denariis pure ad hoc in eleemosynam datis, seu ex possessionibus nostris immobilibus usque ad quantitatem futurae emptionis prius venditis emere concessit Capitulum generale. Acquisitiones quoque pensionum vel reddituum quas debemus usurariorum nec non et decimarum iuxta iuris canonici formam commutationes etiam possessionum ad paritatem sine refusione aliqua ex parte Ordinis facienda fieri minime prohibentur ; ea autem quae nobis in puram et simplicem donationem absque aliqua huius constitutionis fraude occulta vel manifesta pie collata fuerint recipere non vetamur, nec aliquis de cetero scribi permittat in cartis suis se habere titulo donationis vel eleemosynae quod acquisierit titulo emptionis, propter mala quae inde possunt Ordini evenire. Ab aedificiis quoque construendis quilibet abbas, quamdiu fuerit obligatus debito centum marcharum ad pondus Trecense, omni debito tamen quod sibi debetur bono et reddibili compensato, omnino abstineat, nisi forte hoc faciat de eleemosyna pure ad hoc ipsum collata, et nisi infortunium incendii vel ruinae seu necessitas humilium grangiarum et tectorum animalium seu huiuscemodi aedificiorum aliter aliunde facere compellat, hoc nihilominus diligenter proviso, ne in hiis exceptis casibus, occasione huius permissionis nimis grandia vel sumptuosa aedificia construantur ; abbas autem qui contra hoc statutum aedificare vel acquirere praesumpserit, absque aliqua retractatione deponatur ; monachi vero vel conversi, quorum consilio contra factum fuerit, in domo propria sint ultimi, et omni sexta feria sint in pane et aqua ; nec monachi suscipiant ordines nec exequantur, conversi vero nulla habeant officia nisi de licentia Capituli generalis. Excipiuntur ab hac lege abbatiae de novo fundatae sive fundandae, quae usque ad quintum decimum fundationis suae annum possessiones acquirere poterunt et domos necessarias preparare. Provideat autem visitator ut in carta, sigillo suo signata et a foris dependente, diligenter scribat quae corrigenda et ordinanda statuerit, et committat cartam cantori legendam una cum diffinitione praesenti, sequenti anno in Capitulo in visitatione, et faciat utramque cum omni diligentia inviolabiliter observari. 2  Indulgetur a Capitulo generali ut aedificia ante tempus Capituli generalis anni MCCXL inchoata, quae absque gravi domus detrimento aedificari poterunt, liceat consummare. 3  Petitio domini regis et reginae Franciae de festo Sanctae Coronae spineae in crastino beati Laurentii faciendo in abbatiis regni sui, exauditur ; tam de legenda historia quam de ceteris ad festum pertinentibus provideant de Valle Sarnay et de Caroliloco abbates, et deferant aliquot paria ad Capitulum generale. 4  Districte praecipitur ut ea quae statuta sunt de monachis et conversis propriis non emittendis, vel alienis non recipiendis seu non retinendis inviolabiliter observetur, nec liceat patribus abbatibus remittere hospites, nisi in casibus in quibus proprios remittere est concessum. 5  Diffinitur a Capitulo generali quod abbate domus existente in conventu, sive in abbatia sive in grangiis et aliis locis suis, omnes abbates de generatione eius abbatibus hospitibus cedant supervenientibus, ipso autem absente unusquisque iuxta aetatem domus suae teneat locum suum. 6  Districte praecipitur Sancti Anastasii et Sancti Sebastiani abbatibus ut fugitivos Ordinis quorum vita pessima honestas et fama Ordinis, maxime in romana Curia, non mediocriter denigratur, per procuratores qui ibi procurant Ordinis negotia, capi faciant et in carcere sub arcta vita atque custodia usque ad nutum Capituli generalis detineri, expensas quas propter hoc dicti abbates facient a dicto Capitulo generali absque difficultate aliqua recepturi. Abbas Sancti Sebastiani hoc collegae suo denuntiet. 7  Quoniam per servientes abbatum venientium ad generale Capitulum multa scandala sunt exorta, statuitur ut quicumque *serviens* Ordinis veniendo ad Capitulum generale, maxime apud Divionem movere rixam, coreare vel aliquid aliud facere unde scandalum grave oriatur praesumpserit, a servitio totius Ordinis irrevocabiliter expellatur. Hanc poenam abbas vel conversus ipsius cum ad Capitulum venerint suis servientibus non negligant intimare. Abbas, monachus, vel conversus qui scienter ex tunc talem retinere praesumpserint, generalis Capituli arbitrio puniantur. 8  Item praecipitur ut nullus abbas nec etiam monachus aut conversus tempore Capituli generalis portam Cistercii causa merces emendi exire praesumat. 9  Quoniam de curiositate curruum monialium Ordinis nostri clamosa insinuatio venit ad Capitulum generale, statutum est ut currus de cetero non habeant, sed bigas, et illae etiam non nisi vilibus pannis viridibus vel nigris cooperiantur, nec unquam equitent nisi in illis locis in quibus bigae gressum vel cursum habere non consueverunt. 10  Quoniam eleemosynae quas faciebant abbates in ingressu et regressu Capituli generalis multis generabant scandalum et inhonestis personis multis ex causis erant materia delinquendi, statuitur ut nullus abbas infra duas leucas a Cistercio videlicet a villa quae appellatur Solon usque ad Cistercium, nec alia parte Cistercii usque ad villas quae appellantur Nuitz et Agilleum, aliquam eleemosynam largiantur. 11  Pro domino Praenestino Apostolicae Sedis legato a singulis personis Ordinis dicatur singulis diebus unum *Pater noster* et quinquies *Ave Maria*. 12  Quoniam de curiositate tabularum quae altaribus Ordinis nostri superponuntur clamosa insinuatio venit ad Capitulum generale, praecipitur ut omnes tabulae depictae diversis coloribus amoveantur aut colore albo colorentur. 13  Districte praecipitur ut Libellus diffinitionum in singulis Ordinis nostri capitulis, consummatis omnibus, antequam dicatur *Adiutorium nostrum*, a festo Omnium Sanctorum usque ad Pascha ad pedes et ad arbitrium praesidentis, ad minus semel in anno per idoneam personam ex integro perlegatur ne quis de ignorantia se excuset. 14  Inhibetur auctoritate Capituli generalis ne de cetero aliquis de Ordine nostro procuret ut mulieres abbatias Ordinis nostri ingrediantur ; qui autem hoc procuraverit sciat se illam poenam incurrisse quam meruerunt illi qui privilegium acquirunt contra Capitulum generale et totius Ordinis instituta. 15  Statuitur ut fugitivi quibus regressus secundum regulam et ordinem denegatur, si poenitentes redire voluerint et satisfacere omnino, recipiantur in domibus propriis vel locis aliquibus earumdem, non ad communem habitum sed ad quemcumque alium habitum et victum prout abbates eorum viderint expedire, nec alicui dentur de cetero litterae generales. 16  Inhibetur districte ne quis abbas monachum vel conversum absolvere a professione praesumat, nisi prius sibi constiterit quis ipsius professionem recipiat ; abbas autem cui mittitur potest remittere sic absolutum, si sibi viderit expedire. 17  Pro abbatibus eorumque sociis qui ad romanam Curiam de mandato Summi Pontificis et ordinatione Capituli generalis ituri sunt, iniungitur ut singulis horis Beatae Virginis extra infirmitorium dicatur collecta *Adesto Domine*, etc., et a singulis conversis nostris *Pater noster* et *Ave Maria* a Purificatione usque ad sequens Capitulum generale. 18  Pro domino rege Franciae et regina matre eius et liberis eius et regina uxore eius et filia eius, et negotio Albigensium iniungitur una missa de Spiritu Sancto a singulis sacerdotibus Ordinis universi ; huic missae associantur rex et regina Angliae quae praegnans est, et regina Scotiae ut Deus det ei haeredem masculum, et dux Austriae, et abbas et conventus Sancti Dionysii parisiensis. 19  Domino Thomasio cardinali iam defuncto cui concessum fuerat plenarium servitium a Capitulo generali per universum Ordinem persolvatur. 20  Domino Ioanni archiepiscopo Mitilanensi iam defuncto cui concessum fuerat a Capitulo generali post obitum eius plenarium servitium per universum Ordinem persolvatur. 21  Domino Iohanni militi de Fays, a Capitulo generali [concessa] post obitum suum a singulis sacerdotibus una missa per Ordinem universum, persolvatur. 22  Domino Arnaldo Aginensi episcopo Ordinis nostri, conceditur post mortem ipsius plenarium servitium per Ordinem universum. 23  Petitio reginae Franciae pro anima bonae memoriae electi Valentini avunculi sui exauditur in hunc modum, videlicet quod in unaquaque abbatia Ordini nostri, una missa celebretur pro ipso, et in omnibus aliis bonis quae de cetero fient in Ordine plenariam participationem, et nihilominus in domo de Altacumba eius anniversarium celebretur ; huic missae associetur Lambertus de Castellione miles, et anniversario associetur pater dicti electi comes Sabaudiae. 24  Petitio comitis Richardi de una missa dicenda pro comitissa uxore sua defuncta, per universum Ordinem a singulis sacerdotibus Ordinis universi, exauditur. 25  Domino Renerio cardinali respondeatur humiliter et devote super petitionibus suis quas fecit Capitulo generali, per abbatem aliquem providum et circumspectum, cui dentur litterae de credentia a Capitulo generali. 26  Abbatem de Scola Dei per patrem abbatem accusatum super introductione cuiusdam viduae renitentis in domo monialium et habitu religionis indutae, inquisitione facta super hoc diligenter, tamquam innocentem absolvit a dicta impetitione Capitulum generale, et de dicto patre abbate qui minus iuste videtur filium accusasse, committitur abbati Claraevallis, et quid inde, etc. 27  Translatio abbatiae de Clariana committitur de Fontefrigido et de Bolbona abbatibus, ut ad locum personaliter accedentes, pensatis omnibus quae secundum formam Ordinis sunt pensanda, faciant quod eis viderint expedire, et quid inde, etc. 28  Conceditur abbati de Novo monasterio personaliter ut quarto anno veniat ad Capitulum generale, ita quod concessio ista non transeat ad successores. 29  Commutatio possessionum et translatio abbatiae de Casa valone committitur de Locedio et de Morimundo in Lombardia abbatibus, qui auctoritate Capituli generalis commutationem et translationem illam faciant prout viderint expedire, et quid inde, etc. 30  De negotio de Eschardeborch conceditur domino Cistercii quod faciat scribi quibus et sub qua forma voluerit, prout melius viderit expedire auctoritate Capituli generalis. 31  De abbate de Dunemunde quem pater abbas pro sua contumacia excommunicavit et extra capitulum Ordinis depositionis sententiam promulgavit in ipsum, inquisita super his veritate decrevit Capitulum generale : excommunicationis sententiam esse iustam, depositionis vero sententiam tanquam contra diffinitionem capituli quarti, distinctionis septimae latam, pronuntiat esse nullam ; et licet pater abbas ex hoc per diffinitionem iam dictam depositionis sententiam meruisset, tamen de misericordia sustinetur, ita tamen quod quadraginta diebus sit extra stallum abbatis, et sex diebus in levi culpa, duobus eorum in pane et aqua. Abbas de Walquerda hoc ei denuntiet ; causa autem abbatis de Dunemunde abbati Morimundi committitur, et quod inde, etc. 32  Abbas tamen de Porta hoc anno filias suas de Dunemunde et de Walcana visitare personaliter non omittat. 33  Inspectio abbatiae de Mogelin quam dux Poloniae petit Ordini associari, committitur de Walsacensi et de Vallibus abbatibus, qui ad locum personaliter accedentes, pensatis omnibus quae secundum formam Ordinis sunt pensanda, faciant de toto illo negotio prout viderint expedire, non expectata licentia Capituli generalis, et quid inde, etc. ; et sit filia Morimundi. 34  Abbas Fontisclari qui non venit ad Capitulum generale nec se excusavit, poenam peragat, etc. Abbas Sanctarum Crucium hoc ei denuntiet. 35  Abbas Sancti Prudentii qui non venit ad Capitulum generale et nimis frequentat curias, poenam peragat, etc. Abbas Sacramoeniae hoc ei [denuntiet]. 36  Querela inter abbatem Perseniae et abbatem Sancti Andreae committitur de Pietate Dei et de Campania abbatibus pace vel iudicio terminanda, et quid inde, etc. 37  Querela abbatis Sanctarum Crucium contra abbatem Populeti committitur abbati de Fontefrigido, pace vel iudicio terminanda, et quid inde, etc. 38  Querela abbatis de Commor contra abbatem de Ligno viridi committitur de Hines et de Iugo Dei abbatibus, pace vel iudicio terminanda, et quid inde etc. Abbas de Colle victoriae hoc eis denuntiet. 39  Pro negotio abbatis de Brueria quem episcopus Linguonniensis excommunicavit de facto cum de iure non posset, scribatur domino Cantuariensi archiepiscopo metropolitano ipsius, et eidem episcopo, ne contra privilegia Ordinis dictum abbatem et domum eius molestet, et ipsi abbati iniungitur ut pro privilegiis et libertate Ordinis viriliter se opponat. Abbas de Tinterna hoc ei denuntiet. 40  Abbas de Colle victoriae cui ad praesens de depositione parcitur, qui fecit sibi caput lavari a muliere, sex diebus sit in levi culpa duobus eorum in pane et aqua, et quadraginta diebus extra stallum abbatis ; tamen tale quid vel ab ipso vel ab aliis personis Ordinis de cetero nullatenus praesumatur. 41  Abbas de Bonoportu qui in praeiudicium libertatis Ordinis supposuit se per litteras suas archiepiscopi Rothomagensis arbitrio, licet esset propter hoc merito deponendus, quadraginta diebus sit extra stallum abbatis, et sex diebus sit in levi culpa, duobus eorum in pane et aqua. De poena autem fratris Bauduini conversi Caricampi per cuius culpam praedictum factum dicitur processisse, discretioni abbatis Frigidimontis committitur, et quid inde fecerint, etc. Praeterea domino episcopo Carinensi cuius consilio dictus abbas de Bonoportu deliquit, committitur ut id factum per suam industriam faciat penitus revocari. 42  Inspectio abbatiae monialium quae vocatur Dicumne pro qua petit comitissa Flandriae, committitur de Dunis et de Capella abbatibus ut ad locum personaliter accedentes pensatis omnibus, etc., et quid inde, etc., et sit filia Claraevallis. 43  Translatio abbatiae monialium quae vocatur Marcilliacum committitur de Quintiaco et de Reigniaco abbatibus, ut ad locum personaliter accedentes, etc. et quid inde, etc. 44  De querela abbatum venientium ad Capitulum generale minus honeste receptorum in grangia de Carboniis, committitur de Quintiaco et de Escharleiis abbatibus, ut inquisita super hoc diligentius veritate, faciant prout viderint expedire, et quid inde, etc. 45  De querela abbatum venientium ad Capitulum generale minus honeste receptorum in Loco regio et in grangia de Biot, committitur de Fonte morinensi et de Pratea abbatibus ut inquisita diligentius veritate faciant, etc., et quid inde, etc. 46  De constituendo procuratore in Curia domini Legati in communibus expensis Ordinis, committitur abbati Frigidimontis. 47  Querela de nece puerorum et ceteris excessibus in Alba ripa hoc anno perpetratis, committitur abbati Claraevallis, ut assumptis secum duobus abbatibus quos ad hoc opus idoneos noverit et ferventes, ad locum personaliter accedat et rei veritate diligentius inquisita et reperta, secundum quod ius Ordinis dictaverit illos quos culpabiles repererit, corripiat et puniat in plenitudine potestatis, et quid inde, etc. 48  Inspectio abbatiae monialium pro qua Ordini nostro incorporanda archiepiscopus Sanceburgensis rogavit Capitulum generale, committitur de Rueta et de Caesarea abbatibus ut ad locum personaliter accedentes, pensatis omnibus, etc., et quid inde, etc., et sit filia Victoriae. 49  Querela abbatissae et conventus monialium Sancti Desiderii contra abbates Trium Fontium et Alti Fontis super quadam compositione minus iuste facta, committitur de Igniaco et de Ripatorio abbatibus, pace vel iudicio terminanda, et quid inde, etc. 50  Querela abbatis Cluniaci contra abbatem de Superaddo committitur abbati Claraevallis ut per se vel per visitatorem quem ad partes illas hoc anno transmittet, veritatem facti dedecoris diligenter inquirat, et studeat viriliter corrigere delinquentes, et quid inde, etc. 51  Inspectio abbatiae monialium, quae appellatur Gaudium Beatae Mariae in dioecesi Suessionensi, pro qua nostro Ordini incorporanda regina Franciae rogavit Capitulum generale, committitur de Igniaco et de Longoponte abbatibus ut ad locum personaliter accedentes pensatis omnibus, etc. et sit filia Cistercii, et quid inde, etc. 52  Inspectio abbatiae monialium quae appellatur Passelet, committitur de Drondennensi et de Sancto Sergio abbatibus ut ad locum personaliter accedant, pensatis omnibus etc., et sit filia de Nenbotis, et quid inde, etc. 53  Querela abbatis de Colba contra abbatem de Lannim committitur de Herivado et de Novo Campo abbatibus, pace vel iudicio terminanda, et quid inde, etc. 54  Inspectio abbatiae monialium de Monciaco quam vir nobilis dominus Matheus de Roya aedificat, et petit Ordini associari, committitur de Prato et de Briostel abbatibus ut ad locum, etc. et sit filia Cistercii, et quid inde, etc. 55  Inspectio abbatiae monialium que dicitur Barra Dei, pro qua Ordini nostro incorporanda rex et regina Franciae et etiam Navarrae preces porrexerunt Capitulo generali, committitur de Ursicampo et de Guardo abbatibus, ut ad locum personaliter accedentes pensatis omnibus, etc., et quid inde, etc. 56  Translatio abbatiae Ulmeti ad locum competentiorem, de Elna, de Villario committitur abbatibus, ut ad locum personaliter accedentes pensatis omnibus, etc., et quid inde, etc. 57  Inspectio abbatiae monialium de Fonte Sanctae Mariae committitur de Othorborc et de Varnevillario abbatibus, ut ad locum personaliter accedentes pensatis omnibus, etc., et sit filia de Everbac, et quid inde, etc. 58  Inspectio abbatiae monachorum Sancti Salvatoris Legererensis committitur de Berdonis et de Oliva abbatibus, ut ad locum personaliter accedentes pensatis omnibus, etc. mittant ibi conventum de domo de Orta, si viderint expedire, et sit filia de Orta, et quid inde, etc. 59  Translatio abbatiae Bellifontis in Ungaria, de Pelyseo et de Bocham abbatibus committitur ut ad locum personaliter accedentes pensatis omnibus, etc. et quid inde, etc. Abbas de Pasto hoc eis denuntiet. 60  Inspectio abbatiae monachorum quam petit aedificari vir nobilis Redericus Fernandi, de Morerosa et de Mera abbatibus committitur ut ad locum personaliter accedentes pensatis omnibus, etc., et quid inde, etc., et sit filia Nuchariae. 61  Translatio abbatiae Ulmeti ad locum competentiorem, de Sylvacana et Francarum vallium abbatibus committitur ut ad locum personaliter accedentes pensatis omnibus, etc., et quid inde, etc. 62  Inspectio abbatiae monialium quae vocatur Vespremium quam rex Ungariae postulavit Ordini nostro incorporari, de Sancto Gothardo et de Sancta Cruce in Ungaria abbatibus committitur, ut ad locum personaliter accedentes pensatis omnibus, etc., et sit filia de Cyps, et quid inde, etc. 63  Inspectio abbatiae Vallis Dionysii in Ungaria, iterato committitur de Querce et de Sancta Cruce abbatibus ut ad locum personaliter accedant etc., et mittant ibi conventum de abbatia de Cyps ; quod si abbas de Cyps non potest ibi mittere conventum, abbas Morimundi transmittat, et sit filia Morimundi, et quid inde, etc. 64  Querela abbatis de Boeriis contra abbatissam Sancti Antonii Parisiensis committitur de Igniacio et de Fusniaco abbatibus, pace vel iudicio terminanda, et quid inde, etc. 65  Querela de Superaddo contra monialem quae vocatur Maria Nonis, committitur de Morerola et de Valle viridi abbatibus pace vel iudicio terminanda, et quid inde, etc. 66  Abbas Vallis magnae qui dicebatur quamdam pecuniae summam cum equo a quodam monacho suo qui fuit abbas Calercii retinuisse, quia veritate inquisita innocens est repertus, ab impetitione huiusmodi absolvitur a Capitulo generali. 67  Abbas Sancti Iohannis de Thauroca et abbas de Salseda qui hoc anno non venerunt ad Capitulum generale poenam peragant, etc. Abbas de Morerola hoc eis denuntiet. 68  Querela abbatis Claraevallis contra abbatem de Crista super nece cuiusdam conversi et aliis hoc negotium contingentibus, committitur de Tribus Fontibus et de Clarofonte abbatibus, pace vel iudicio terminanda, et quid inde, etc. 69  Querela abbatissae de Rurembe contra monachos, conversos et servientes abbatum de Dania, videlicet de Herivado, de Tuta Valle et de Cara Insula, committitur de Valle Sancti Petri et Campensi abbatibus, ut ad locum personaliter accedentes rei veritatem inquirant et in plenitudine potestatis quae corrigenda repererint studeant emendare, et quid inde, etc. 70  Abbas de Capella in Flandria qui conversum deprehensum in proprietate ultra summam in Usibus constitutam emisit cum habitu, levem culpam peragat tribus diebus uno eorum in pane et aqua, et dictum conversum redigat in familiarem. 71  Querela abbatis de Esrom contra abbatem de Hilda committitur de Novo Campo et de Herivado abbatibus, pace vel iudicio terminanda, et quid inde, etc. 72  Querela quae vertitur inter abbatem Claraevallis et abbatem Villarii in Brabantia super filiatione abbatiae monialium quae dicitur Camera Beatae Mariae, committitur de Balanciis et de Aureavalle abbatibus, qui ad locum personaliter accedentes pace vel iudicio terminent causam, et quid inde, etc. 73  Abbas Fontisfrigidi qui renuit ascendere ad matrem suam Grandisylvam, ad quam fuerat electus, licet de rigore Ordinis esset deponendus, quia tamen iustissimas causas ipsum habere certum est, parcitur ei a depositione, tamen tribus diebus sit in levi culpa uno eorum in pane et aqua, sententia in Usibus tamen super hoc constituta in suo robore permanente.
Anno Domini millesimo ducentesimo quadragesimo primo, acta sunt haec in Cistercio tempore Capituli generalis. 1  Conventus numquam exeat in forma processionis *suscipiendo* reges vel praelatos, vel alias personas quin semper crux cum lumine, thuribulo et aqua benedicta praecedat. 2  Finita Prima dicatur *Aspice Domine* et *Salve Regina* in choro omnibus stantibus in suis locis, versis vultibus ad altare et semoti a podio dum dicitur *Salve Regina*, et id quod solebat fieri post capitulum dimittatur. 3  Pro venerabilibus patribus nostris qui imperiali carceri mancipantur, abbatibus videlicet Cisterciensi, Claraevallis et de Pietate Dei, et eorum sociis et familia dicatur a singulis monachis nostris singulis diebus *Veni Creator Spiritus*, et *Pater noster*, et *Deus qui corda* ; et a conversis *Miserere mei Deus*, et *Pater noster*, et in singulis abbatiis unaquaque hebdomada una missa de Spiritu Sancto a cantore prout melius potuerit distribuenda. 4  Statuitur ut liceat abbatibus visitatoribus, licet patres non sint, tempore visitationis in choro monachos excitare. 5  Verbum illud quod ponitur distinctione secunda ultimo capitulo, quod abbates monacham non benedicant, intelligendum est de benedictione illa solemni quae dicitur consecratio et pertinet ad solos episcopos. Benedictionem autem illam quae fit super novitias Ordinis elapso anno probationis, et mutationem habitus, facient super moniales patres abbates vel visitatores ipsorum vel alii abbates nostri Ordinis de ipsorum licentia speciali. 6  Inhibetur districte auctoritate Capituli generalis ne monachi vel conversi alicui personae quae non sit de Ordine nostro, audeant confiteri nisi propriis abbatibus et aliis confessoribus Ordinis secundum consuetudinem hactenus in Ordine conservatam. Moniales vero nulli alii confiteantur nisi ad nutum patris abbatis vel visitatoris secundum quod in Usibus continetur. 7  Iniungitur patribus abbatibus ut filios moneant diligenter et inducant ut salvis constitutionibus et Ordinis libertate, residuum subventionis domui Cistercii factae, quod ipsi non solverunt, afferant et solvant sequenti Capitulo generalis, ne aliis qui solverunt detur materia murmurandi. 8  Districte praecipitur ut quarto idus iulii anniversarium comitissae Blesensis fiat sedendo, sicut fuit alias iniunctum per Ordinem universum et pro ipsa celebrant universi. 9  Petitio regis Franciae de festo Sanctae Coronae in regno suo faciendo cum duabus missis in crastino sancti Laurentii exauditur ; conversi tamen laborabunt. 10  Pro rege Franciae et regina matre eius et regina uxore eius et liberis eorum dicatur a singulis sacerdotibus nostri Ordinis una missa de Beata Virgine et ab omnibus clericis septem psalmi, et a conversis septies *Miserere mei Deus* ; hiis orationibus associantur rex et regina Angliae et liberi eorum, rex et regina Arragoniae, rex et regina Scotiae et comes et comitissa de Hest, et dominus Adam de Bellomonte et uxor eius et pater eius et mater eius, et Gaufridus civis Viennensis qui largam eleemosynam fecit hoc anno Capitulo generali. 11  Statuitur ut in illis casibus, in quibus incarcerantur monachi, si moniales in illis inciderint, similiter carceri mancipentur. 12  Pro inclytae memoriae Philippo rege Franciae et rege Ludovico filio eius : et domino Alphonso rege Castellae et regina uxore eius, et antecessoribus suis, et pro bonae memoriae Richardo rege Angliae dicatur a singulis sacerdotibus una missa pro defunctis, prima collecta *Inclina Domine*, secunda *Fidelium Deus* ; huic missae associatur dominus Robertus de Bellomonte. 13  Pro domino episcopo Calinensi de Ordine nostro conceditur post eius obitum a singulis sacerdotibus una missa per Ordinem universum. 14  Domino Radulpho Nivernensi episcopo iam defuncto, cui concessum fuerat plenarium servitium a generali Capitulo, persolvatur. 15  Ut Dominus tribuat comitissae Flandriae et principissae Achaiae sobolem desideratam dicantur a singulis monachis Ordinis nostri septem psalmi, et a conversis septies *Pater noster* ; huic orationi associantur dominus et domina Wangionisrivi, qui hoc ipsum devote quaesierunt. 16  Mandatum quod Cisterciensis et Claraevallis abbates mandaverunt de visitationibus faciendis et abbatibus creandis in filiabus ipsorum vacantibus, ratum habet et approbat Capitulum generale. 17  De negotio Pontigniacensi committitur abbati Firmitatis, ut ipse scribat ubi et quando et prout viderit expedire, auctoritate Capituli generalis, tam pro sancto canonizando quam pro causa quam habent contra abbatem et conventum Sancti Petri Antissiodorensis. 18  Abbati de Firmitate potestas datur a Capitulo generali quod ipse scribat ex parte Capituli generalis prout viderit expedire super subventione facienda in victualibus et aliis necessariis, domino Cistercii et Claraevallis et de Pietate Dei abbatibus, monachis et conversis et familiae suae, et Capitulum tenetur expensas refundere de communi. 19  Conversus ille pessimus qui abbatem Everbacensem tam enormiter mutilavit, si ullo modo capi potuerit, perpetuo carceri mancipetur, et ad hoc etiam faciendum, si necesse fuerit, saeculare invocetur brachium ; si qui vero fautores huius sceleris potuerint inveniri, eadem sententia puniantur ; omnes autem fautores et complices occulti et manifesti excommunicentur per omnes abbatias Allemaniae candelis accensis. 20  Scribatur dominis Leodiensi et Cameracensi quod cum domus monialium de Vivario non sit associata Ordini, nec habeat unde aliquo modo possit in abbatiam redigi, non habeant pro malo si petitionem ipsorum super hoc non possumus exaudire. 21  Querela abbatis de Welgrana contra abbatissam de Porta Coeli committitur de Boc et de Oceth abbatibus, pace vel iudicio terminanda, et quid inde, etc. 22  Inspectio abbatiae de Meringe pro qua dominus Papa scripsit Capitulo generali committitur de Legni et de Bo[ch] abbatibus, ut ad locum personaliter accedentes pensatis omnibus, et quid inde, etc. 23  Petitio marchionis de Hest qui rogat orari pro filio suo imperiali carceri mancipato, et ut Deus det illi sobolem, exauditur ita quod associatur aliis pro quibus iniuncta est oratio specialis. 24  Quia spes est quod abbatia monialium de Marcilliaco possit in futurum proficere, dissimulatur ad praesens ne omnino expiret, ita tamen quod provideat pater abbas de clausura abbatiae versus villam, ne ingressum vel egressum habeant saeculares unde possit scandalum vel infamia generari, et domos propinquiores faciant amoveri. Pater abbas secum advocet abbatem Quintiaci, et quid inde, etc. 25  Quatuor pueri abbatum venientium ad Capitulum generale videlicet duo abbatis de Carreria, tertius abbatis de Bufestria, quartus abbatis de Doncella, qui manus violentas iniecerunt in conversum de Vallelucenti, a servitio Ordinis penitus absolvantur ; monachus de Stanleia tribus diebus faciat levem culpam qui, ut dicebatur, alios promovit ad rixam. Abbas suus hoc ei denuntiet. 26  Monachus et conversi de Herivado, de Tutavalle et de Cara Insula in Dacia, qui abbatiam monialium de Runemonde exierunt post coenam, et intraverunt tabernam ubi minus honeste et in scandalum Ordinis se habuerunt usque ad mediam noctem, omni sexta feria sint in pane et aqua, et ultimi omnium per annum in propriis abbatiis, et in capitulo semel in hebdomada accipiant disciplinam. Abbas de Eseron hoc eis denuntiet. 27  Inspectio domus extra septa monasterii de Quintiaco aedificatae, in qua petit habitare domina de Brona, committitur de Fonteneto et de Moris abbatibus, ut inde faciant quod secundum Deum viderint expedire. 28  Querela abbatis de Miratorio contra abbatem de Roseriis committitur de Firmitate et de Cassania abbatibus, et quid inde, etc. 29  Abbas de Fullens qui anno praeterito non venit nec se excusavit, poenam peragat, etc. 30  Querela inter abbatem Mortuimaris et abbatem Vallis Beatae Mariae committitur de Curia Dei, de Ursicampo et de Frigidomonte abbatibus, pace vel iudicio terminanda, et quid inde, etc. 31  De abbate Sancti Stephani in Constantinopoli de quo plura sinistra et enormia dicuntur, committitur de Sancto Angelo et de Rufinia abbatibus qui ad locum personaliter accedentes in plenitudine potestatis auctoritate Capituli generalis, tam in capite quam in membris quae corrigenda et reformanda fuerint corrigant et reforment. 32  Querela abbatis Obazinae contra abbatem Vallislucidae de Bosqueto, committitur de Dalone et de Albiniaco abbatibus, pace vel iudicio terminanda et quid inde, etc. 33  Inspectio abbatiae monachorum de Valle de Nutibus quam vult aedificare nobilis vir comes Rossilionis, committitur abbatibus Borbonae et Calercii ut ad locum personaliter accedentes, pensatis omnibus, etc., et quid inde, etc., et sit filia Fontisfrigidi. 34  Inspectio abbatiae monialium Boniloci pro qua rogat rex Arragoniae et consules Montis pessulani Ordini incorporanda, committitur Francharum vallium, et Fontisfrigidi et de Vallemagna abbatibus qui ad locum personaliter accedentes, pensatis omnibus, etc., et quid inde, etc. 35  Committitur de Sarraca et de Danfenis abbatibus, quod si invenerint fugitivos minus ordinate incedentes moneant ipsos reverti ad propria, quod si reverti noluerint ipsos denuntient excommunicatos, et faciant ab aliis evitari, vel alios coerceant prout viderint expedire, et in hoc faciendo alter alterum non expectet. Abbas de Danfenis hoc collegae suo denuntiet. 36  Inspectio abbatiae monialium quae dicitur Locus Pacis, pro qua petit dominus Leodiensis, committitur de Alna et de Villari abbatibus ut ad locum personaliter accedentes pensatis omnibus, etc., et sit filia Claraevallis. 37  Querela abbatissae Bituminis et priorissae Boniloci contra priorissam Montaniae, committitur de Cassania et de Miratorio abbatibus, pace vel iudicio terminanda, et quid inde, etc. 38  Querela abbatis Trium Fontium contra abbatem de Chiminon committitur de Fonteneto, de Ursicampo et de Vaucler abbatibus, pace vel iudicio terminanda, et quid inde, etc. 39  Abbatibus de Mongala et de Henrico quorum domus combustae sunt a Tartaris et destructae, qui venire consueverant de triennio in triennium ad Capitulum generale, superaddimus duos annos de gratia ad praesens, antiqua tamen consuetudine in suo robore permanente. 40  Inspectio abbatiae monialium pro qua rogat domina regina Franciae committitur de Karoliloco et de Frigidomonte abbatibus, ut ad locum personaliter accedant pensatis omnibus, etc. 41  Indulgetur abbati Fontis Moriniaci cuius domus pluribus infortuniis est afflicta et debitis obligata, ut non teneatur usque ad triennium ad commorandum in domo sua hospites retinere. 42  Conceditur abbati de Altofonte ut anniversarium J[ohannae] comitissae Flandriae et sororis suae dominae de Dopna petra post obitum earum fiat in domo sua. Hoc idem conceditur abbati Sancti Prudentii de fundatore suo. 43  Abbates Villae longae, de Monte salutis et de Salzezade qui hoc anno non venerunt ad Capitulum generale poenam peragant, etc. 44  Abbatissae quae contra statutum Capituli generalis usae sunt curribus, viginti diebus sint extra stallum abbatissae, et tribus diebus in levi culpa, uno eorum in pane et aqua. Visitatores earum hoc eis denuntient, et faciant observari. 45  De abbate de Kemer qui noluit conversum ad se missum pro dispersione conventus, cum tamen ipse haberet conventum, committitur abbati de Margan ut ad locum personaliter accedens corrigat in plenitudine potestatis. 46  Querela abbatis de Accubatia contra abbatem de Spina committitur de Ursaria et de Salzeda abbatibus, pace vel iudicio terminanda, et quid inde, etc. 47  Querela abbatis Sancti Marcelli contra abbatem de Garda Dei committitur de Grandisylva et de Bellapertica abbatibus, pace vel iudicio terminanda, et quid inde, etc. 48  Querela abbatis de Burio contra abbatem Vallis Paradisi committitur de Merorale et de Salzezade abbatibus, pace vel iudicio terminanda, et quid inde, etc. Abbas de Salzezade hoc ei denuntiet. 49  Querela abbatis de Esron contra abbatem de Dobra committitur de Herivado et de Novo campo abbatibus, pace vel iudicio terminanda, ut ad locum personaliter accedentes inquirant de omnibus pertinentibus ad praenominatam querelam, ita quod si dictam querelam pace vel iudicio non potuerint terminare, causam instructam deferant Capitulo generali, et quid inde, etc. 50  Querela abbatis Lavacensis contra abbatem Fontisclari committitur de Escarpio et de Populeto abbatibus, pace vel iudicio terminanda, et quid inde, etc. Abbas de Rota hoc eis denuntiet. 51  Querela abbatis de Salzezade contra abbatem Sancti Ioannis de Taurocha committitur de Accubatia et de Turre Aquilari abbatibus, pace vel iudicio terminanda, et quid inde, etc. Abbas de Accubatia hoc collegae suo denuntiet. 52  Querela abbatis de Valle Sancti Lamberti contra abbatissam de Bonefia committitur de Elna et de Chamberon abbatibus, pace vel iudicio terminanda, et quid inde, etc. Abbas de Elna hoc collegae suo denuntiet. 53  Querela abbatissae de Oriente contra abbatissam de Valle Sancti Tredonis committitur de Villari et de Elna abbatibus, pace vel iudicio terminanda, et quid inde, etc. 54  Querela abbatis de Boheriis contra abbatissam de Ponte Beatae Mariae committitur de Longoponte et de Valleclara abbatibus, pace vel iudicio terminanda, et quid inde, etc. 55  Abbati de Igniaco conceditur ut usque ad triennium hospites recipere minime teneatur. 56  Querela abbatis de Cumba contra abbatem de Pipinella committitur de Wulburna et de Gardona abbatibus, pace vel iudicio terminanda, et quid inde, etc. Abbas de Brueria hoc eis denuntiet. 57  Querela abbatis Condramare contra abbatem de Elacreysse committitur de Bindevallibus, de Cyrtedane et Rufordia abbatibus, pace vel iudicio terminanda, et quid inde, etc. Abbas de Rufordia hoc collegis suis denuntiet. 58  Querela abbatis de Dalon contra abbatem de Petrosa committitur de Albispetris et de Albiniaco abbatibus, pace vel iudicio terminanda, et quid inde, etc. 59  Inspectio abbatiae monialium pro qua vir venerabilis abbas Corbyensis rogavit Capitulum generale, committitur de Lucha et de Hersenhose abbatibus ut ad locum personaliter accedentes pensent ea quae secundum formam Ordinis sunt pensanda, et quid inde, etc. 60  Inspectio abbatiae monialium pro qua archiepiscopus Salzeburgensis rogavit Capitulum generale committitur de Runa et de Sitich abbatibus, ut ad locum personaliter accedentes mittant ibi conventum si viderint expedire, non expectata super hoc ulterius licentia Capituli generalis, et quid inde, etc. Abbas de Fonte Sanctae Mariae hoc eis denuntiet. 61  Abbas de Prato et de Briotel quibus fuit commissa inspectio abbatiae monialium pro qua vir nobilis dominus Matheus de Roya rogavit Capitulum generale iterato ad locum accedant, et pensatis omnibus quae secundum formam Ordinis sunt pensanda, mittant illuc conventum si viderint expedire, non expectata super hoc ulterius licentia Capituli generalis. 62  Inspectio abbatiae monialium quae construi debet iuxta villam quae vocatur Dikemne pro qua comitissa Flandriae rogavit Capitulum generale, committitur de Dunis, de Capella et de Laude Dei abbatibus ut ad locum personaliter accedentes pensatis omnibus, et quid inde, etc. 63  Inspectio loci monialium quem vult acquirere abbas Morimundi iuxta Mediolanum, committitur de Caravalle et de Charreto abbatibus, ut ad locum personaliter accedentes inspiciant et considerent diligenter si hoc fieri potuerit oportune et sine scandalo, et inde faciant quod domui et Ordini noverint expedire, et quid inde, etc. Abbas Morimundi hoc eis denuntiet. 64  Inspectio abbatiae monialium quae Suemhem appellatur, pro qua archiepiscopus Coloniensis rogavit Capitulum generale, committitur Bergensi iuxta Metis et de Claustro abbatibus, ut ad locum personaliter accedentes pensent diligenter ea quae secundum formam Ordinis sunt pensanda, et quid inde, etc. 65  Inspectio abbatiae monachorum quam petit aedificari vir devotus Augerius de Orelore, committitur de Roca et de Hirantio abbatibus ut ad locum personaliter accedentes, et pensatis omnibus quae secundum formam Ordinis sunt pensanda mittant illuc conventum de Oliva, si viderint expedire ; quod si locus aptus fuerit ad abbatiam construendam, et abbas de Oliva ibi noluerit aut non potuerit conventum instituere, abbas de Scala Dei conventum ibi constituat, si hoc fieri potest cum pace abbatis et conventus de Oliva, et sit filia Scalae Dei. 66  Abbati Bergensi conceditur a Capitulo generali post duos annos proximo venturos revocare conversum pro quo veniam petiit a Capitulo generali, si tamen medio tempore se habuerit honeste. 67  Negotium abbatis Sancti Thomae de Torcellana committitur de Columba, de Fontevivo et de Brondolio abbatibus, ut ad locum personaliter accedentes, tam apud ducem Venetiarum quam apud consiliarios eius negotium dicti abbatis promoveant, et litteras Capituli generalis hoc negotium continentes eisdem ostendant, et quid inde, etc. 68  Pro conspiratione quae orta est in domo de Superaddo per cellerarium dictae domus et complices duos, fiant litterae Capituli generalis regi et reginae Castellae, ut pietatis intuitu abbati dictae domus assistant et dictos malefactores compescant ; abbates vero Hispaniae dictos cellerarium et complices suos denuntient excommunicatos, et tamquam excommunicatos eos faciant, prout potuerint melius, evitari. 69  Correctio monachorum de Cliento qui contra abbatem proprium dicuntur enormiter deliquisse, committitur de Fontevivo et de Castaneala abbatibus, ut ad locum personaliter accedentes inquirant diligenter de omnibus excessibus eorumdem et quae corrigenda repererint corrigant in plenitudine potestatis, et quid inde, etc. 70  De monacho huius domus qui cedulam accusatoriam ad accusandum abbatem tradidit cuidam abbati, committitur priori Cistercii ut ipsum puniat secundum quod de huiusmodi delinquentibus in Ordine est statutum. 71  Abbas Sancti Iohannis de Tarouca qui abbatem de Salzeda proclamavit quod monachum suum extumulaverat, cum tamen confessus sit, quod dictus monachus penes se haberet cucullam et sexaginta solidos, quadraginta diebus sit extra stallum abbatis et sex diebus in levi culpa duobus eorum in pane et aqua. 72  De abbate de Esron qui quemdam monachum Claraevallis sine licentia abbatis sui dicitur in abbatem promovisse, committitur abbati Claraevallis, sive visitatori qui mittetur a Claravalle, ut ad locum personaliter accedens de facto diligenter inquirat, et veritate reperta faciat tam de creante quam de creato quod secundum formam Ordinis noverit faciendum, et quid inde, etc. 73  De abbate de Rietenhasela qui dicitur quemdam novitium infra annum suae probationis benedixisse, et abbatem de Egris recipere noluisse, et mulieres introduxisse infra terminos suae abbatiae per octo dies occasione cuiusdam dedicationis capellae ibidem positae. Item de monachis et conversis quorum consilio et consensu sunt ingressae, committitur de Salem et de Caesarea abbatibus, ut ad locum personaliter accedentes inquirant de omnibus dictis excessibus, diligenter, et tam de abbate quam de monachis et conversis faciant quod secundum statuta Ordinis fuerit faciendum, in plenitudine potestatis, et quid inde, etc. 74  Abbas de Warneri Vilario qui monachos in habitu ordinate ad abbatiam suam venientes noluit recipere infra claustrum ; qui etiam mulieres passim intra septa abbatiae intrare permisit, insuper cum domus sua pauper sit accepit mutuum trecentarum librarum turonensium et alii mutuavit qui sibi tractatu praehabito super hoc quamdam decimam in eleemosynam ecclesiae suae contulerat, praeterea dissimulavit quod cellerarius suus emit quamdam domum contra Ordinis instituta, et disciplina ordinis per ipsius negligentiam in abbatia languere dinoscitur, deponitur in instanti. 75  Pertinebat ad cellerarios secundum omnes definitiones Capitulorum generalium cura conversorum quantum ad labores et opera eorum.
Anno Domini millesimo ducentesimo quadragesimo secundo acta sunt haec apud Cistercium tempore Capituli generalis. 1  Festum Sanctae Coronae pronuntiatur sic : Tertio idus augusti, civitate Parisius translatio sanctae spineae coronae Domini Iesu Christi ; prima missa sit de sancto Tyburtio, maior vero de festo cum *Credo* et absque praefatione speciali. 2  Iniungitur omnibus personis Ordinis ut divinum officium tam in infirmitorio quam in labore et alibi distincte persolvant et in psalmis et hymnis in metris pausulam facere non omittant. 3  In chartis visitationum numquam aliquis, nisi abbas fuerit, sigillum appendat, priores vero Cistercii et Claraevallis, licet visitationibus et electionibus praesentes fuerint, per abbates idoneos sibi adiunctos secundum formam Ordinis constitutam dicta officia exequantur, et in abbatum de regno Franciae cessionibus suscipiendis, ipsisque deponendis, tamquam viri discreti, cum magnum damnum non sit in mora modici temporis, abbatum Cistercii et Claraevallis certum expectent beneplacitum, sigillo authentico roboratum, vel consilium Capituli generalis. 4  Licet priores Ordinis cum consilio domus vacantibus matribus ecclesiis de visitationibus faciendis in filiabus suis debeant providere secundum Ordinis instituta, nullam tamen destituendi vel instituendi abbates in eis vel recipiendi cessiones eorum per se vel per alios habere se noverint potestatem, si mora tamen trahat ad se periculum, in his recurratur ad consilium sequentis Capituli generalis. 5  Cum per verba compositionis inter venerabilem patrem Cistercii et quatuor primos abbates, dominus Cistercii in institutione vel destitutione alicuius ex ipsis, tres alios teneatur bona fide vocare, et hoc anno in electione abbatis Pontigniacensis, prior Cistercii non requisivit consilium de Firmitate et de Morimundo abbatum qui illuc vocati fuerunt, in suum, ut dicunt, praeiudicium et gravamen, et super hoc conquesti sunt Capitulo generali, statuit Capitulum generale ut propter hoc ipsis nullum omnino praeiudicium generetur, sed utrique parti id ius et possessio quae habuerunt ante electionem memorati abbatis integra permaneant penitus et illesa, secundum quod in dicta compositione continetur. Statum autem et promotionem Pontigniacensis abbatis approbat et confirmat Capitulum generale. 6  Districte praecipitur patribus abbatibus ut efficaciter laborent ad tales promovendos in abbates qui, sicut scriptum est, sint vitae laudabilis, aetatis legitimae et competentis litteraturae, ita saltem quod in suo capitulo competenter sciant et possint ad aedificationem proponere verbum Dei, et in Capitulo generali litteraliter loqui. Quod si aliter factum fuerit, institutus ab abbatis officio deponatur, et scienter instituens omni sexta feria sit in pane et aqua usque ad sequens Capitulum generale super hoc veniam petiturus. Electores autem omni sexta feria sint in pane et aqua, et ultimi in ordine per annum, et in singulis electionibus et capitulis ante electionem haec diffinitio recitetur. 7  Abbas de crimine convictus vel manifeste confessus et propter hoc depositus, non eligatur iterum in abbatem, nisi de licentia Capituli generalis. 8  Capitulo 25° decimae distinctionis additur ut cum corpus cuiuscumque abbatis defuncti ad quamcumque abbatiam Ordinis nostri portari contigerit, sibi ad portam a conventu domus processionaliter occurratur, et in choro monachorum honorifice deportetur et circa ipsum nocte more solito vigiletur, et pro ipso in crastino in conventu solemniter celebretur. 9  Verbum illud quod continetur in illa diffinitione anni 1240 : Ut conscientiis, etc. videlicet : redditus autem annuos, etc. propter bonum Ordinis ad quascumque possessiones immobiles extendit Capitulum generale. 10  Praecipitur universis abbatibus et prioribus ut fugitivis inordinate discurrentibus cuiuscumque domus sint, per se vel per suos faciant auferri habitum regularem, et si necesse fuerit ad hoc advocetur brachium saeculare. 11  Illud quod de fugitivis scriptum est quod sint ultimi omnium, sic intelligit Capitulum generale, scilicet quod monachi sint ultimi post professos et conversi etiam post conversos novitios. 12  Sententia de deprehensis in carnis contagio manifesto ita temperatur ut conversi ablato sibi habitu emittantur ad grangias vel cellaria eiusdem domus ubi in habitu, qui abbati visus fuerit, honeste vivant et grossiori pane familiae sint contenti, ita tamen quod carnibus non vescantur et abbatias non ingrediantur causa morandi. Monachi vero secundum discretionem abbatis aut incarcerentur aut, sicut scriptum est, ad domos alias emittantur. 13  Deprehensi in vicio indicibili, secundum statutum Ordinis, omni occasione remota incarcerentur usque ad nutum Capituli generalis ; abbas vero vel prior qui hoc non fecerit, gradum altaris non ascendat quousque dictum statutum fuerit adimpletum. 14  Praecipitur omnibus Cisterciensibus conversis ut illo die intersint capitulo qui tenetur conversis tempore Capituli generalis, exceptis illis quos cellerarius domus ex certis causis duxerit retinendos. 15  Patribus abbatibus et visitatoribus monialium praecipitur ut secundum facultates ipsarum taxent numerum omnium personarum, et taxatum numerum non excedant absque licentia Capituli generalis ; qui vero contravenerint omni sexta feria sint in pane et aqua usque ad Capitulum generale, in ipso Capitulo veniam petituri. 16  Moniales in benedictione quam percipiunt ab abbate solum nomen abbatis benedicentis exprimant et nihilominus quam citius potuerint profiteantur propriis abbatissis, quae in solis processionibus utantur baculo pastorali. 17  Pro salute animarum et conservatione bonae famae Ordinis, praecipitur ut nulla monialis Ordinis nostri loquatur nisi per fenestram bene et spisse ferratam vel laqueicium modo simili preparatum, exceptis abbatissis et cellerariis cum exierint ad sua negotia procuranda. Conceditur tamen ut cum honestis et multum reverendis personis, quibus sine gravi damno et scandalo ingressus denegari non potest, intus loqui liceat in loco a visitatore ad hoc aptius deputato ; qui abbas inobedientes et rebelles per excommunicationis et interdicti sententiam, seu modis aliis coerceat quousque satisfactioni humiliter se supponant. 18  Licet olim diffinitum sit ab Ordine quod moniales quae noluerint subire iudicium Ordinis, ab Ordinis societate penitus excludantur, prohibet tamen Capitulum generale ne abbatiae ipsarum sicut nec monachorum expirent ab Ordine absque licentia Capituli generalis. 19  Orationes anno praeterito statutae pro patribus nostris et sociis eorum imperiali carceri mancipatis usque ad liberationem ipsorum dicantur. 20  Pro rege Franciae et regina matre eius et liberis eius et regina uxore eius et liberis eius, una missa de Spiritu Sancto a singulis sacerdotibus celebretur per Ordinem universum ; huic missae associentur dux et ducissa Burgundiae et liberi eorum, rex Navarrae et uxor et liberi eius, et comes Senensis et dominus Fonginarum qui petunt quod dominus det eis heredem masculum, Galterus de Sancto Paulo, dominus Matheus de Marniaco, vicecomitissa Turene, episcopus Belvacensis. 21  Petitio venerabilium patrum episcoporum Calinensis et Humanati de faciendo plenario servitio post eorum obitum per universum Ordinem, exauditur. 22  Petitio Constantiae monialis sororis reginae Franciae, quae multum stat pro Ordine, videlicet de plenario servitio post eius obitum habendo per universum Ordinem, exauditur. 23  Domino Symoni Montisfortis, comitis Lincestriae, qui cum magna devotione praesentialiter accessit ad Capitulum generale, conceditur una missa de Sancta Maria a singulis sacerdotibus et plenarium servitium audito ipsius obitu per Ordinem universum. 24  Pro Guidone nepote matris ducis Burgundiae et pro comitissa Barri amica uxoris domini ducis, una missa pro defunctis a singulis sacerdotibus dicatur per Ordinem universum ; huic missae associentur domino Vuangionis rivi et dominus Archenbaudus de Borbonio et vicecomes de Turene. 25  Domino Galchero quondam abbati Cistercii, cui concessum est plenarium servitium per totum Ordinem, persolvatur. 26  Pro comite Montisfortis nuper defuncto, sicut ei promissum est a Capitulo generali, plenarium servitium persolvatur per Ordinem universum. 27  Comiti Nivernensi iam defuncto, sicut ei promissum est a Capitulo generali, una missa pro defunctis a singulis sacerdotibus Ordinis persolvatur. 28  Districte praecipitur auctoritate Capituli generalis abbati Fontisfrigidi ut ad abbatiam Grandisylvae, matrem suam, ad quam electus est, ascendere non omittat. Abbas de Bellapertica et de Bonacumba hoc ei denuntient, et ipsum ad hoc compellant, si necesse fuerit, auctoritate Capituli generalis. 29  Inspectio abbatiae monachorum quam dominus episcopus Prusciae vult aedificare, de Lenda et de Oliva abbatibus committitur ut ad locum praesentialiter accedant, pensatis omnibus et cetera, ponant ibi conventum, si viderint expedire, et quid inde, etc. Abbas de Lenda hoc collegae suo denuntiet, et sit filia de Lugna. 30  Inspectio abbatiae monachorum quam vult aedificare episcopus Vuerdensis, committitur abbati Morimundensi ut per se vel per alios quos ad hoc idoneos invenerit, pensatis quae secundum formam Ordinis sunt pensanda, prout viderit expedire faciat et quid inde, etc., et sit filia de Hersendehuse. 31  Inspectio loci ad quem petit abbas de Alvastro transferri domum suam, committitur de Novavalle et de Gunalia abbatibus, ut ad locum praesentialiter accedant pensatis omnibus, etc., et quid inde, etc. 32  Inspectio abbatiae monialium quam petit nobilis vir Conradus de Croten associari Ordini, committitur de Sconenouue et de Hulebrunne abbatibus, et quid inde, etc. Abbas de Sconenouue hoc suo collegae denuntiet. 33  Inspectio abbatiae monialium pro qua petit archiepiscopus Coloniensis, committitur de Bergis et de Campo Sanctae-Mariae abbatibus ut ad locum praesentialiter accedentes faciant, pensatis omnibus, etc., et quid inde, etc. 34  Inspectio abbatiae monialium quam petit associari Ordini dominus Moguntinus, committitur Everbacensi et Uterinae vallis abbatibus, qui praesentialiter ad locum accedent pensatis omnibus, et quid inde, etc. 35  Inspectio abbatiae monialium quam petit incorporari Ordini dux Meranir, committitur de Asseborne et de Reithehasela abbatibus, ut ad locum praesentialiter accedant pensatis omnibus, etc., et quid inde, etc. 36  Abbatia monialium de Meringe iterato committitur de Boch et de Lenin abbatibus, ut posthabito contractu cum fundatoribus ibidem introducant conventum, si viderint expedire, et quid inde, etc. et sit filia de Sichen. 37  Committitur de Campo et de Bergis abbatibus ut abbatiam monialium de Porta Coeli Ordini incorporent auctoritate Capituli generalis, si viderint expedire, et sit filia Vallis Sancti Petri, et quid inde, etc. 38  Paternitatem monialium de Sancto Egidio concedit abbati de Hersendehuse iure perpetuo, de consensu abbatis de Amulesborne Capitulum generale. 39  Negotium abbatiae monialium de Marcilia committitur de Bonoradio et de Rigniaco abbatibus in plenitudine potestatis, et quid inde, etc. 40  De prioratu monialium in Arelocho contra formam Ordinis per abbatissam de Mologesio filiam Cistercii constructo, ubi carnes comedunt, et, ut dicitur, minus ordinate vivunt plures earum, committitur visitatoribus Cistercii in plenitudine potestatis, et quid inde, etc. 41  De forma vivendi fratrum clericorum in abbatiis monialium commorantium committitur Bellibecci et Frigidimontis abbatibus, et quid inde, etc. 42  Iniungitur de Bellobecco et Vallium Sarnai abbatibus ut ex parte Capituli generalis ad Fratres Praedicatores et Minores accedant Parisius commorantes, et verbis efficacibus ipsos rogent, moneant et inducant ne personas Ordinis nostri professas in suo recipiant vel retineant Ordine, sine licentia Capituli generalis, et quid inde, etc. 43  Conceditur episcopo Prunetorum auctoritate Capituli generalis quod possit secum habere duos tantum monachos Ordinis, bonae famae et conversationis honestae. 44  Abbatiae Savigniacensi duas lampades in ecclesia de eleemosyna pro satisfactione cuiusdam militis, qui ecclesiam ipsam laesit enormiter, habere concessit Capitulum generale. 45  Comitissae Carnotensi habere conversum eleemosynarium vitae laudabilis, aetatis maturae et boni testimonii, ut sibi providerit abbas de Eleemosyna, concedit Capitulum generale. 46  De missa concedenda in domo Fontineti domino de Saus nuper defuncto committitur visitatori, ut auditis rationibus abbatis et conventus Fontineti faciat inde auctoritate Capituli generalis quod viderit expedire, et quid inde, etc. 47  Petitio domini Leodiensis episcopi ut in abbatiis dioecesis suae pro bonae memoriae Joanne praedecessore suo fiat plenarium servitium exauditur. 48  Causa quae vertitur inter abbatem de Maceriis ex una parte, abbatissam et conventum de Molesia ex altera, committitur abbati de Fontineto pacificanda vel iudicanda, etc., et quid inde, etc. 49  Causa abbatis Sancti Thomae et sororum Sanctae Margaretae committitur abbati de Roseriis in plenitudine potestatis, pacificanda vel iudicanda, etc., qui assumpto secum quolibet abbate reportet litteras ducis Venetiarum cum litteris Capituli generalis, et quid inde, etc. 50  Causa abbatis Dalonis contra abbatem Gardae Die committitur de Boscanio et de Bellapertica abbatibus, pacificanda vel iudicanda, et quid inde, etc. 51  De abbate Sancti Thomae qui noluit recipere visitatores a patre suo missos committitur abbati de Roseriis patri suo in plenitudine potestatis, et quid inde, etc. 52  De abbate de Begar qui dicitur filium suum abbatem de Sancto Albino minus iuste deposuisse, abbati de Eleemosyna committitur qui, abbate de Veterivilla secum assumpto, corrigat in plenitudine potestatis, Capituli generalis auctoritate, sicut viderit corrigendum, et quid inde, etc. 53  De abbate Sancti Marcelli qui sanus et incolumis dicitur remansisse a Capitulo generali, et discurrere per provincias, committitur abbati Pontiniaci in plenitudine potestatis ut corrigat prout expedire viderit, et quid inde, etc. 54  De abbate Vallis Paradisi qui contra formam Ordinis et visitatorum mandatum, in claustro et in aliis quibusdam officinis picturas habet notabiles, et qui cessionem cuiusdam abbatis recepit et etiam professionem, non obtenta licentia vel mandato patris abbatis ut debet, et qui de mandato speciali visitatorum suorum venire debuit ad Capitulum generale, ut se recognosceret de excessibus suis, et non venit, committitur visitatoribus Claraevallis in plenitudine potestatis, qui personaliter ad locum accedentes, corrigant secundum formam Ordinis quae noverint corrigenda, et quid inde, etc. Abbas de Moris hoc denuntiet priori Claraevallis. 55  De monachis Vallis benedictae qui proprios verberaverunt abbatem et priorem, committitur de Bonavalle et de Benedictione Dei abbatibus a Capitulo generali in plenitudine potestatis, et quid inde, etc. 56  De quibusdam Karoliloci personis qui dicuntur minus sufficienter ministrasse quibusdam abbatibus Alemanniae venientibus ad Capitulum, et de cuculla quam perdidit idem abbas de Luceia, committitur de Clarofonte et de Bethania abbatibus qui, in reditu a Capitulo veritate cognita, corrigant et faciant auctoritate Capituli generalis quo modo viderint facienda, et quid inde, etc. 57  De scandalo orto in grangia de Estomer quando abbates veniebant ad Capitulum generale, committitur de Pontiniaco et de Eleemosyna abbatibus, qui in reditu Capituli veritatem requirant et modo debito puniant puniendos, et quid inde, etc. 58  De converso Sancti Andreae in Goffer pro furto in familiarem redacto, ut in habitum regularem possit recipi, et de alio monacho in proprietate sex denariorum defuncto in eadem domo et extra cimeterium sepulto, qui tamen non erat, ut dicitur, sanae mentis, committitur patri abbati Saviniaci, et quid inde fecerit Capitulo proximo futuro renuntiet. 59  Commissionem factam anno praeterito abbatibus de Fonte vivo et de Castaneola super monachis de Cliento usque ad finem debitum exequantur, et quid inde, etc. Abbas de Locedio hoc eis denuntiet. 60  De querela quae vertitur inter abbatem de Uxelegrade et abbatissam et conventum monialium Portae Coeli, et de eodem abbate qui dicitur sibi minuisse in domo monialium, committitur abbati Morimundensi in plenitudine potestatis, auctoritate Capituli generalis tam de contemptu inquisitorum a Capitulo generali missorum, quam de omnibus aliis quae tangunt dictum negotium ut modo faciat prout secundum formam Ordinis viderit faciendum, et quid inde, etc. 61  Querela abbatis Mansiade contra abbatem Bonicampi, committitur Montispetrosi et Vallis honestae abbatibus, pacificanda vel iudicanda, et quid inde, etc. 62  Querela abbatis Portensis contra episcopum Brusciae et episcopi contra eumdem abbatem, committitur de Andreio et de Sylio abbatibus, pacificanda vel iudicanda etc., et quid inde, etc. Abbas de Lugna hoc eis denuntiet. 63  Querela quae vertitur inter abbates de Lennay et de Melone committitur de Bochiam et de Sancto Mauricio abbatibus, pacificanda vel iudicanda, etc., et quid inde, etc. 64  Abbas de Esrom qui de poena denuntianda monacho et conversis Datiae, qui exeuntes de Ruremunde abbatia monialium tabernam intraverunt, renuntiare debuit Capitulo generali et non renuntiavit, poenam peragant in Usibus constitutam. Abbas de Herivado hoc ei denuntiet. 65  Abbates de Ursaria et de Salzezade quibus commissa fuit causa abbatis de Alcubatia et nihil inde renuntiaverunt Capitulo generali, poenam peragant in Usibus constitutam. Abbas de Foenalibus hoc eis denuntiet. 66  Abbas de Salzezade qui non denuntiavit collegae suo quae ei ex parte Capituli generalis denuntiare debuit et non fecit, poenam peragat in Usibus constitutam. Abbas de Foenalibus hoc ei denuntiet. 67  Abbas de Alcubatia qui nuntiare debuit collegae suo et non denuntiavit quae ei praeceperat Capitulum generale, non renuntiavit Capitulo generali, poenam peragat, etc. Abbas de Foenalibus hoc ei denuntiet. 68  Abbas Portensis qui in electione filiae suae de Cella mediatorem admisit clericum saecularem, sex diebus faciat levem culpam et quadraginta diebus sit extra stallum abbatis ; abbates ceteri qui fuerunt praesentes et non contradixerunt viginti diebus sint extra stallum abbatis ; electores vero ultimi per annum, et omni sexta feria sint in pane et aqua usque ad Capitulum generale gravius puniendi, si de cetero in electione mediatorem recipiant saecularem, Abbas Portensis hoc aliis denuntiet. 69  Abbas Belli loci qui recepit duos monachos fugitivos de Bethania sine licentia proprii abbatis, tribus diebus sit in levi culpa, uno eorum in pane et aqua et quadraginta diebus extra stallum abbatis. Dicti vero monachi absque habitu regulari eant ad portam propriae domus misericordiam petituri. 70  Abbas Bergensis qui, tacita qualitate infamiae, conversum quemdam petiit revocari, tribus diebus sit in levi culpa, uno eorum in pane et aqua, et dictus conversus non revocetur, nisi de Capituli generalis licentia. 71  Licet prior Regalis montis a visitatore suo fuerit punitus pro eo quod minus humane et irreverenter suscipi fecit corpus abbatis Aureavallis hoc anno defuncti, additur a Capitulo generali ut idem prior missus ad Aureamvallem per tres dies ibidem faciat levem culpam, uno vero in pane et aqua. Similiter apud Ursicampum ubi sepultus est, per triduum faciat levem culpam, uno eorum in pane et aqua. De modo autem satisfaciendi saecularibus qui ex hoc scandalizati sunt, committitur abbati Frigidimontis. Abbas vero suus qui hoc cum dissimulatione pertransiit, tribus diebus faciat levem culpam, uno eorum sit in pane et aqua. 72  Herbrandus monachus falsarius, si capi poterit, capiatur, et arctissime et perpetuo carceri mancipetur.
Anno Domini millesimo ducentesimo quadragesimo tertio, acta sunt haec apud Cistercium tempore Capituli generalis. 1  Cum sanctissimus pater noster Summus Pontifex orationes requirere duxerit ab Ordine speciales, statuitur a Capitulo generali ut una missa de Spiritu Sancto celebretur pro ipso a singulis sacerdotibus per Ordinem universum, et nomen eius in canone conscribatur, et in missa quotidiana de Sancta Maria dicatur pro ipso collecta *Deus fidelium omnium pastor et rector*, loco competenti, et monachi singulis diebus dicant *Veni Creator Spiritus, Pater noster* et *Ave Maria*, et conversi septies *Pater noster* per Ordinem universum. 2  Oratio quae fieri consuevit post Primam pro statu Ecclesiae et pro domino Praenestino, ab omnibus dicatur privatim. 3  Sententiae anno praeterito latae de abbatibus eligendis, hoc additur quod sint de legitimo matrimonio nati. 4  De comprehensis in manifesto carnis contagio, antiqua sententia teneatur. 5  Abbati Trium Fontium iniungitur auctoritate Capituli generalis ut in communibus expensis Ordinis eat ad Curiam ad impetrandum et contradicendum, et ad procuratores constituendos in Curia et ad alia negotia Ordinis procuranda. 6  Statuta de monialibus anno praeterito lata taliter temperantur ut videlicet cum bonis et honestis personis intus sibi loqui liceat loco competenti, cum ceteris vero claustrales loquantur per fenestram et in professione sua moniales una cum nomine abbatis qui agat officium nomen exprimant abbatissae, si tamen fuerit ipsa praesens. 7  Si abbatiae monialium ad pinguiorem fortunam devenerint ut ultra numerum taxatum ibi recipiantur quod inde poterunt sine penuria sustentari, nihilominus si quae fuerit talis persona quae sine gravi scandalo vel damno nequeat recusari, recipi poterit, de patris tamen abbatis licentia speciali. 8  Abbatissae quas visitatores invenerint contra statuta Capituli generalis proterve et irreverenter se habuisse et in suae temeritatis defensionem contra libertates Ordinis invocasse praelatos vel principes saeculares, tribus diebus sint in levi culpa, uno eorum in pane et aqua et quadraginta diebus extra stallum abbatissae ; et quia ipsis ad praesens parcitur, a simili praesumptionis audacia sibi caveant in futurum ; poenitentes vero reconcilient et absolvant. 9  Petitio domini regis Franciae et reginae matris eius de plenario servitio faciendo per Ordinem universum pro regina Arragonensi sorore sua quae nuper obiit, exauditur. 10  Petitio domini Iacobi Praenestini episcopi de plenario servitio et anniversario pro eo, post eius obitum faciendo per universum Ordinem, exauditur. 11  Pro rege Franciae et regina matre eius et liberis eius dicatur una missa de Sancta Trinitate a singulis sacerdotibus, per Ordinem universum. 12  Pro rege Angliae et regina uxore eius et liberis eorum, pro rege Scotiae, pro rege Ungariae et regina uxore eius et liberis eorum, et pro comite Richardo, una missa de Sancta Trinitate dicatur a singulis sacerdotibus per Ordinem universum ; huic missae associantur episcopus Laudunensis, abbas Sancti Vedasti, dux Austriae, infantissa filia regis Legionum, dux Burgundiae et ducissae et liberi eorum, Robertus de Basoches et uxor eius. 13  Domino Romano cardinali defuncto sicut concessum est ei, plenarium officium persolvatur. 14  Pro quodam interfecto pro quo dominus episcopus Cabilonensis et alii multi supplicant Capitulo generali, dicantur tres missae pro defunctis in singulis domibus Ordinis, ab illis sacerdotibus quibus hoc cantor iusserit faciendum. 15  Pro domina Constantia moniali sorore dominae reginae Franciae nuper defuncta, plena servitia persolvantur per Ordinem universum, sicut ei concessum fuit a Capitulo generali. 16  Petitio nobilis viri domini Mathei de Mailliaco, amici Ordinis, de faciendo pro eo plenario servitio post eius obitum per universum Ordinem, exauditur. 17  Inspectio abbatiae monachorum quam vult aedificare venerabilis pater episcopus Prusciae, de Landa et de Oliva abbatibus iterato committitur qui ad locum corporaliter accedant etc., et quid inde, etc. Abbas de Paradiso hoc eis denuntiet. 18  Inspectio abbatiae monachorum quam vult aedificare dominus episcopus Verdenensis committitur abbati Morimundi, qui ad locum praesentialiter accedat, vel super hoc duobus abbatibus discretis vices suas committens, pensatis omnibus, etc., et quid inde, etc. 19  Inspectio abbatiae monachorum quam vir illustris dux Austriae vult aedificare, committitur de Suerre et de Villegat abbatibus qui ad locum accedant praesentialiter pensatis omnibus etc., de domo Sanctae Crucis in Austria mittatur in conventum, et quid inde, etc. 20  Inspectio abbatiae monachorum quam vult aedificare illustris comes Cornubiae, committitur Belliloci et de Bellalanda abbatibus, qui ad locum praesentialiter accedant pensatis omnibus etc., et mittant in conventum de qua domo idem comes voluerit, et quid inde, etc. Abbas de Bellalanda hoc collegae suo denuntiet. 21  Inspectio abbatiae monachorum quam vult aedificare nobilis vir Gerardus miles Parmensis civis, committitur de Cava et de Cornu abbatibus qui ad locum, etc., et ponant in conventu de domo Fontisvivi, et quid inde, etc. 22  Inspectio loci ad quem vult transferre abbatiam de Cypro abbas Bellimontis committitur de Iubino et de Sancto Sergio abbatibus qui ad locum, etc., et quid inde, etc. Prior Sancti Sergii hoc eis denuntiet. 23  Inspectio loci ad quem vult transferre abbatiam monialium Sanctae Crucis abbas de Brunebach, committitur de Malebure et de Speciosavalle abbatibus, qui ad locum, etc., et quid inde, etc. 24  Inspectio loci ad quem per commutationem cum Minoribus Fratribus faciendam petunt moniales de Horto Sanctae Mariae in Colonia transferri, committitur de Valle Sancti Petri et de Bergis abbatibus ut ad locum, etc., et quid inde, etc. 25  Inspectio loci ad quem petit transferri suam abbatiam abbas de Asilo, committitur de Herivado et de Esrom abbatibus ut ad locum, etc., et quid inde, etc. 26  Inspectio loci ad quem petit abbas de… transferri domum suam, committitur de Nova valle et de Gunalia abbatibus ut ad locum, etc., et quid inde, etc. 27  De Savigniaco, de Vallibus Sernay, Caroliloci et de Bellobecco abbatibus iniungit Capitulum generale ut ad dominos episcopos provinciae Remensis personaliter accedant, vel ad aliquem ipsorum ut ipsis benignum et discretum reddant responsum super his quae proponi fecerunt in Capitulo generali, et quid inde, etc. 28  Inspectio abbatiae monachorum quam vult aedificare nobilis vidua Agnes quondam Palatina Reni committitur de Sancto Michaele et de Lucha abbatibus, ut ad locum accedant, etc., et sit filia de Redesonsa. 29  Iniungitur de Bellobecco et de Frigidomonte abbatibus, ut infra festum beati Martini praesentialiter accedant apud Fusniacum, et diligenter inquirant de querela quae est inter capitulum Laudinense et abbatem Fusniaci super sepultura domini Engerranni et pro posse suo laborent componere inter partes, et si pars adversa praestare voluit cautionem standi iudicio coram ipsis, usque ad diffinitivam procedant, et quid inde, etc. 30  Quoniam onus quod omnes gravat ab omnibus est portandum, de Gaverleia, Furnesio, Rievallis et Fontanis abbatibus iniungit Capitulum generale ut per communem contributionem abbatum Angliae Vualliae et Scotiae, pensatis facultatibus domorum, nuntiis qui pro libertatibus Ordinis in partibus illis defendendis et confirmandis vadunt ad Curiam romanam, faciant in expensis congrue provideri. 31  Conversi de Superaddo qui temere se ingerendo in electione intraverunt in capitulum Superaddi, qui in hoc principales usque ad 10 fuerunt conspiratorum sententiae supponantur ; de aliis committitur visitatoribus Claraevallis qui auctoritate Capituli generalis in plenaria *potestate* corrigant quae fuerint corrigenda, et quid inde, etc. 32  Abbas de Ursaria qui recepit professionem abbatis de Alcubatia nondum ab abbatis officio absoluti, tribus diebus sit in levi culpa, uno eorum in pane et aqua et viginti diebus extra stallum abbatis. [Abbas] de Mera hoc ei denuntiet. 33  Prior Regalis montis qui contempsit subire iudicium generalis Capituli deponitur in instanti, et poena anno praeterito sibi iniuncta duplicetur eidem, videlicet ut pedes missus ad Aureamvallem per sex dies ibi faciat levem culpam, duo eorum in pane et aqua. Hoc idem faciat apud Ursicampum et quo usque peregerit poenam istam, ultimus sit in ordine et omni sexta feria sit in pane et aqua. Abbas Caroliloci hoc ei denuntiet. 34  Abbas de Scarpio qui permisit moniales intrare in hortum qui e[s]t infra septa abbatiae sex diebus sit in levi culpa duobus eorum in pane et aqua. 35  De abbate de Porta de quo multa sinistra dicta sunt Capitulo generali committitur Lingensi et Campensi abbatibus ut ad locum praesentialiter accedant et plenaria potestate rei veritatem diligenter inquirant et corrigenda corrigant auctoritate Capituli generalis, et quid inde, etc. 36  Querela archiepiscopi Armacani contra abbatem Sanctae Mariae iuxta Dubliniam committitur de Fontibus, de Stanleia iuxta Dunsas et de Tinterna abbatibus, et si archiepiscopus praestare voluerit cautiones standi iudicio coram ipsis, procedant in negotio et causam diligenter instructam remittant Capituli generali. 37  Petitio domini episcopi Constantiensis, de quadam puella recipienda ad preces eius in Rubeomonte abbatia monialium suae dioecesis, exauditur. 38  Abbas de Regali in regno Maioricarum tertio anno ad minus visitetur, et quarto anno abbas veniat ad Capitulum generale. 39  Petitio abbatis de Saletia de faciendo in domo sua anniversario pro quo petit, exauditur. 40  Correctio et reformatio domus de Bono Gardo, de Paris et de Sancto Urbano committitur in plenaria potestate, et quid inde, etc. 41  Conversus qui cum archiepiscopo Mediolanensi moratur et ab eo dux exercitus constitutus fuit, in instanti revocetur. Abbas de Colomba hoc ei denuntiet. 42  Prior et cellerarius de Strafort qui sustinuerunt quod quidam dominus cum familia sua carnes comederit in quadam grangia abbatiae proxima, tribus diebus sint in levi culpa, uno eorum in pane et aqua. Suus abbas hoc ei denuntiet. 43  Monachi et conversi de Honederia qui priorem, sacristam et succentorem ipsius loci ad quasdam maris insulas violenter transtulerunt, ut ibi perirent inedia, qui et abbatem proprium et visitatores suos publice vestibus et rebus aliis cum manu armata spoliaverunt et etiam duos monachos ab eodem abbate illuc transmissos graviter verberaverunt et aliis multis modis enormiter excesserunt, excommunicati denuntientur, et per omnia sententiae conspiratorum subiaceant. De Exoram et de Varneham abbates hoc negotium exequantur et puniant quos in hac parte culpabiles invenerint in plenaria Ordinis potestate. Abbas de Asilo hoc eis denuntiet et abbas de Varnehem quid inde fecerint renuntiet Capitulo generali. 44  Querela conventus Cisterciensis contra abbatem de Cupro, de Fontanis in Anglia, Rievallis et de Bello loco Regis abbatibus committitur pacificanda vel iudicanda, etc., et quid inde, etc. Abbas Rievallis hoc collegis suis denuntiet. 45  Querela abbatis Fontisfrigidi contra abbatem Bonifontis, de Grandisylva et de Scala Dei committitur abbatibus pacificanda vel iudicanda, etc., et quid inde, etc. 46  Abbas Vallis sanctae qui sine licentia de Capitulo generali recessit et quemdam conversum apostatam in habitu Ordinis licet Ordini nondum esset reconciliatus, ad Capitulum secum adduxit, tribus diebus sit in levi culpa, uno eorum in pane et aqua et quadraginta diebus extra stallum abbatis. Abbas de Sylvacana hoc ei denuntiet. 47  Querela abbatum Angliae contra abbatem Quinsiaci committitur de Eleemosyna et Vallis Sarnen abbatibus pacificanda vel iudicanda, etc., et quid inde, etc. 48  Querela abbatis de Paradiso contra patrem suum de Lenim committitur Lubensi et de Camina abbatibus pacificanda vel iudicanda, etc., et quid inde, etc. Abbas de Camina hoc collegae suo denuntiet. 49  Querela Claraevallensis de converso de Crista committitur de Pont[iniaco], de Tribus Fontibus et de Clarofonte abbatibus pacificanda vel iudicanda, etc., et quid inde, etc. 50  Querela abbatis Gardae Dei contra abbatem de Bonacumba, Grandisylvae et de Bella pertica abbatibus committitur pacificanda vel iudicanda etc., et quid inde, etc. 51  Querela abbatis Lavacensis contra abbatem Fontis Clari, Bonifontis et de Scala Dei abbatibus committitur pacificanda vel iudicanda, etc., et quid inde, etc. 52  Querela abbatis de Salteia contra abbatem de Bonarequie committitur de Guazellia, de Strafort et de Quoquesala abbatibus pacificanda vel iudicanda, etc., et quid inde, etc. 53  Querela abbatis de Margan contra abbatem Callinensem, de Albeconest, et de Dore et de Flesle abbatibus committitur pacificanda vel iudicanda, etc., et quid inde, etc. 54  Querela abbatis de Melone contra abbatem Armentariae committitur Morerole et de Monte ramorum abbatibus pacificanda, etc., et quid inde, etc. 55  Querela abbatis Clarifontis contra abbatissam Rectae vallis, Bitanne et de Aceyo abbatibus committitur pacificanda, etc., et quid inde, etc. 56  Querela abbatis Vallis Sarnaii contra abbatissam Sancti Anthonii, de Bellobecco et de Sancto portu abbatibus committitur, etc., et quid inde, etc. 57  Querela abbatis Vallis Sancti Lamberti contra abbatissam Bonae Fagiae, de Aureavalle et de Eslantio abbatibus committitur, et quid inde, etc. 58  Querela abbatis de Canis contra abbatissam de Casnis committitur de Scala Dei et de Bonofonte abbatibus, et quid inde, etc. Eisdem committitur querela abbatis de Periniat contra abbatissam praedictam pacificanda etc., et quid inde, etc. 59  Querela abbatis de Villari contra abbatissam Sancti Georgii, de Dunis et de Camberone abbatibus committitur, et quid inde, etc. 60  Querela abbatissae Vallis Sancti Trudonis contra abbatissam Hortensem, de Valle Sancti Lamberti et de Grandiprato abbatibus committitur pacificanda, etc., et quid inde, etc. 61  Correctio et reformatio abbatiae monialium Rectae vallis committitur de Aceyo et de Bethania abbatibus ut ad locum, etc., et quid inde, etc. 62  Correctio et reformatio monialium de Tacenta, de Bosleia de Ponte Roberti abbatibus committitur qui ad locum, etc. ; poenitentes vero reconcilient et absolvant. 63  Correctio excessuum monialium de Insula Antissiodorensis dioecesis quae contra obedientiam et formam Ordinis appellaverunt, committitur de Fonte Morini et de Moris abbatibus qui ad locum praesentialiter accedant, corrigant quae corrigenda invenerint in plenaria potestate ; poenitentes vero reconcilient et absolvant, et quid inde, etc. 64  Priorissa de Monceio quae multipliciter monita per abbates et monachos ut Ordini obediret, cum esset inclusa a principio Ordinis, nec gereret baculum pastoralem, et manu armata visitatores exclusit, rebellis extitit Ordini usque modo, deponitur in instanti. Suppriorissa et portaria quae in rebellione sunt sibi favorabiles deponuntur auctoritate Capituli generalis. Abbates de Campania et de Claromonte hoc negotium exequantur ; et si eas invenerint contumaces, puniant eas prout viderint expedire, et si necesse fuerit excommunicatas denuntient auctoritate Capituli generalis, et priorissa ad domum aliam emittatur, non reversura nisi per Capitulum generale ; illas vero quas invenerint poenitentes reconcilient et absolvant. 65  Abbatissa de Marquetta quae novitias suas contra formam et obedientiam Ordinis ab archidiacono Tornacensi fecit benedici ; quae etiam contra Ordinis instituta visitatoribus Ordinis contumax et inobediens fuit, tribus diebus sit in levi culpa, uno eorum in pane et aqua et quadraginta diebus extra stallum abbatissae. Visitatores Claraevallenses hoc negotium exequantur, et quas in hac parte culpabiles invenerint puniant prout meruerint in plenaria potestate ; poenitentes vero, etc. 66  Abbatissa Sanctae Crucis Missenensis dioecesis, quae visitatorem suum recipere noluit et ab eodem excommunicata divinis interfuit, deponitur in instanti, et ad domum aliam emittatur et sit ineligibilis. Abbas de Boch hoc negotium exequatur, et moniales quas in hac parte culpabiles invenerint puniat prout meruerint in plenaria potestate. Abbas de Vancoce hoc ei denuntiet. Poenitentes vero reconciliet et absolvat. 67  De abbatissa et monialibus de Parco quae cum audissent a visitatoribus suis statutum Capituli generalis anno praeterito editum, surrexerunt omnes et dixerunt quod numquam in hoc ipsis vel Ordini obedirent, quod etiam palmis collisis ad invicem de capitulo suo egredientes, et ipsis visitatoribus comminantes et convitiantes, cum iidem usque ad horam nonam ipsas ut ad obedientiam Ordini reverterentur in capitulum expectassent, ipsis egredientibus ostium clauserunt post ipsos. Item cum domus eadem pro huiusmodi contumacia a dictis visitatoribus supposita fuisset interdicto, et lata excommunicationis sententia in rebelles, cantaverunt Sextam solemniter alta voce, mandantes visitatoribus quod se pro excommunicatis non habebant, nec propter huiusmodi sententiam abstinerent a divinis, et ne ipsi amplius accederent ad eas gratia visitandi, sic diffinit Capitulum generale : abbatissa in instanti deponitur, et ipsa et celleraria ipsius loci ad domos alias emittantur. Visitatores Claraevallis hoc exequantur, qui corrigant quod ibidem corrigendum invenerint in plenaria potestate ; poenitentes vero, etc. 68  Abbatissa de Loco Beatae Mariae prope Remorenrinum quae abbati de Eleemosyna suo visitatori ad ostium ter vel quater pulsanti non aperuit, licet ipsum sciret esse praesentem, quae et ad ostium claustri poni sustinuit custodiam saecularem ad ipsum visitatorem repellendum, et multis aliis modis dicitur deliquisse contra Ordinis instituta, deponitur in instanti. De Varenis et de Albis petris abbates hoc negotium exequantur, et si ipsam invenerint contumacem denuntient excommunicatam auctoritate Capituli generalis et ad domum aliam emittatur et puniant omnes alias moniales prout ipsas culpabiles invenerint ; poenitentes vero reconcilient et absolvant. 69  Abbas de Candelio qui alias fuit amotus pro furto, pro carnali contagio, pro macula proprietatis, et pro fraude et dolo quem fecerat cum quibusdam personis, et de quo multa alia sinistra dicta sunt et probata, deponatur in instanti, et sit ineligibilis. 70  Abbas de Pomoc qui non fuit regulariter electus, sed violenter intrusus, nam tres monachi cum magna multitudine conversorum furibunde discurrentes cum armis, tam praedecessori suo quam visitatoribus metum mortis incurrerunt, propter quod et ipse praedecessor cessit, et visitatores ipsius cessionem recipere consenserunt, nullam viam aliam invenientes mortis periculum evadendi, qui et ab illis conspiratoribus et excommunicatis specialiter est electus, et ab eisdem visitatoribus metu tali confirmatus et promotus, deponitur in instanti et abbas ipsius praedecessor restituitur auctoritate Capituli generalis. Abbas de Plac totum negotium exequatur in plenaria potestate Capituli generalis, et tam de abbate priore, de quo multa sinistra relata sunt, quam de monachis et conversis conspiratoribus, committitur visitatoribus Morimundi in plenitudine potestatis auctoritate Capituli generalis.
Anno Domini millesimo ducentesimo quadragesimo quarto acta sunt haec apud Cistercium tempore Capituli generalis. 1  Ut cuncta nostra operatio et a Deo incipiat et per eum finiatur, statuitur ut abbates in generali Capitulo congregati in primis hymnum *Veni Creator Spiritus* cantent solemniter et devote, postea dicatur a praesidente versus *Emitte Spiritum tuum*, et subiungatur collecta : *Actiones nostras quaesumus, Domine*, etc. 2  Pro domino Papa dicatur una missa de Spiritu Sancto a singulis sacerdotibus Ordinis universi, oratione anno praeterito instituta in suo statu permanente. 3  Pro pace inter Ecclesiam et imperium reformanda dicatur a singulis sacerdotibus una missa de Spiritu Sancto per Ordinem universum. 4  Scribatur per abbatias Ordinis nostri in regno Franciae in margine iuxta primum *Memento* propria nomina regis et reginae Franciae Ludovici et Blanchae, ut de ipsis habeatur memoria specialis. 5  Pro *domino[ Ioanne]* cardinali Sancti Laurentii in Lucina amicissimo Ordinis dicatur una missa de Beata Virgine a singulis sacerdotibus per Ordinem universum ; monachi vero et conversi tantum dicant pro eodem quantum pertinet ad unam missam secundum morem Ordinis consuetum. 6  Negotium Ordinis ad dominum Papam domino Cistercii et quatuor primis filiis abbatibus committit capitulum generale modis illis expediendum quibus melius Ordini videbunt expedire, et si contingat illos ire ad Curiam, vel mittere, totum fiet in communibus expensis Ordinis quidquid pro communui bono Ordinis factum erit. 7  Statuit et ordinat Capitulum generale ut illi, quibus committitur inspectio alicuius domus monialium de novo fundatae sive Ordini incorporandae, ibidem conventum mittere vel aliqua Ordini incorporare non praesumant, donec chartam dioecesani habeant, qua ipsas concedit Ordini absolutas ab omni iure episcopali secundum Ordinis instituta. 8  Diffinitiones de statu monialium anno praeterito latae confirmantur, excepto quod ubi nominabatur nomen abbatis cum nomine abbatissae, solum nomen illius abbatissae exprimatur cuius monialis benedicetur, et tenetur abbatissa tempore benedictionis esse praesens. 9  Pro magna gratia, reverentia et labore et devotione, quae sustinuerunt dominus rex et regina Franciae veniendo ad Capitulum generale, conceditur eis ad praesens et suis uti carnibus in domo ducis et in domo ducissae extra terminos, ita tamen quod de cetero in domo Cistercii vel alias in consequentiam non trahatur ; quod si aliquibus mulieribus a domino Papa concessus fuerit ingressus in aliquas abbatias nostri Ordinis, ibidem non permittantur nullatenus pernoctare. 10  Illustri regi Franciae et dominae Blanchae reginae matri eius, pro devotione nimia quam praetendunt veniendo ad Capitulum generale, et affectione pia quam habent ad nostrum Ordinem universum, conceditur a Capitulo generali ut tres missae de Spiritu Sancto et tres missae de Beata Virgine celebrentur pro ipsis per totum Ordinem a singulis sacerdotibus. Item ut audito eorum obitu, suo plenaria servitia primo anno, similiter et secundo duo alia persolvantur utrique per Ordinem universum ; nihilominus anniversaria eorum in singulis domibus Ordinis perpetuo celebrabuntur solemniter in conventu et die illa pro ipsis celebrent universi. 11  Illustribus comitibus Attrebatensi et Pictaviensi fratribus domini regis Franciae, et Boloniensi et uxoribus eorum, et dominae Isabellae sororis domini regis Franciae, conceditur plenarium servitium et anniversarium post mortem ipsorum, nihilominus pro quolibet ipsorum dicatur una missa de Spiritu Sancto anno praesenti a singulis sacerdotibus per Ordinem universum. 12  Ad nimiam supplicationem dominae Blanchae reginae Franciae conceditur ut anniversarium patris sui Alphonsi regis Castellae, et reginae Alienor matris suae, quod privatim fieri consuevit fiat solemniter in conventu die consueto. 13  Item omnia alia beneficia spiritualia concessa comitibus, baronibus, militibus et aliis, qui sunt de consilio et familia domini regis, qui propter prolixitatem non scribuntur, confirmantur auctoritate Capituli generalis, ita quod cum litterae eorum praesentabantur Capitulo generali, fiat pro eis prout videbitur contineri in litteris sigillatis sigillo Capituli generalis. 14  Domino Praenestino, cui concessum fuit plenarium servitium, persolvatur per Ordinem universum, nihilominus anniversarium eius fiat in crastino beatorum Iohannis et Pauli sicut concessum fuit a Capitulo generali. 15  Pro venerabilibus patribus archiepiscopis Coloniensi, Magotinensi, Terraconensi, pro domino Richardo comite Cornubiae et pro domina comitissa Niversensi, et pro domina Arcauda, et pro uxore domini Montis Laurentii, pro comite Iohanne domino de Salnis, pro comite Sancti Pauli, pro Galchero domino Sancti Aniani, pro comite Sacri Caesaris qui petunt orationes fieri pro se speciales, conceditur a Capitulo generali una missa de Spiritu Sancto a sacerdotibus singulis per Ordinem universum. 16  Domino Petro capellano regis Franciae conceditur, post eius obitum, una missa pro defunctis a singulis sacerdotibus per Ordinem universum. 17  Petitio dominae comitissae Flandriae de una missa pro defunctis per universum Ordinem a singulis sacerdotibus dicenda, pro fratre Iacobo de Praedicatorum [ordine], confessore suo iam defuncto, exauditur. 18  Petitio nobilis viri domini Iohannis de Toleta ballini Campaniae, amici Ordinis, de faciendo pro eo plenario servitio post eius obitum exauditur, per Ordinem universum. 19  Pro dominis Arneto et Guidone comitibus Nivernensibus et pro comitissa Sacri Caesaris, pro domino Gacio de Poissi, pro Guidone de Folloes, pro fratris Sanctae Margaretae et pro omnibus aliis defunctis pro quibus petitae sunt orationes, dicatur una missa pro defunctis a singulis sacerdotibus per Ordinem universum. 20  Petitio abbatis Sancti Vedasti Attrebatensis de una missa pro defunctis a singulis sacerdotibus pro ipso dicenda, post eius obitum, per universum Ordinem, exauditur. 21  Petitio abbatis Casaenovae de facienda in domo sua commemoratione sanctorum Torpetis et Sulpitii annuatim in festo ipsorum, quorum ibidem corpora requiescere dicuntur, exauditur. 22  De Iocelino episcopo in Hybernia, quondam monacho Sanctae Mariae iuxta Dublinium, qui vita sua inordinata et minus honesta denigrat formam Ordinis… et alias auctoritate Capituli generalis per abbates ad hoc specialiter deputatos ammonitus se minime emendavit, sed prioribus, ut dicitur, priora cumulavit, committitur abbati de Bildenaus qui assumpto secum abbate uno de Hybernia, iterato ipsum ammoneat auctoritate Capituli generalis, ut de cetero moderate se habeat et honeste, alioquin a societate Ordinis ipsum praecissum denuntiet et penitus sequestratum, et quid inde, etc. 23  De fratre Alexandro, monacho de Warduna, qui electus fuit de novo in abbatem, licet nondum fuisset professus per annum, committitur conscientiae abbatis Claraevallis qui, pensatis moribus et qualitate personae per auctoritatem Capituli generalis ipsum pronuntiet ad abbatizandum cogi non posse infra triennium, si secundum Deum ita viderit expedire. 24  De prioratibus Cadunii committitur abbati Pontiniacensi et de aliis prioritatibus [*sic*] generationis suae in plenaria Ordinis potestate, et quid inde, etc. 25  Conceditur episcopo Claromontensi ex multa gratia ut possit secum habere monachum unum de Montepetroso. 26  Domino Terraconensi archiepiscopo conceditur ut, de provincia sua, unum vel duos monachos sibi possit assumere de monasterio Fontisclari. 27  De abbate Sancti Thomae qui promotus est in abbatem contra voluntatem abbatis proprii et abbatiam accepit non licentiatus ab ipso, imo contra inhibitionem ipsius, committitur abbati de Brondolio in plenitudine potestatis ut inquisita rei veritate faciat super hoc quod viderit expedire auctoritate Capituli generalis, et quid inde, etc. Abbas de Claravalle hoc ei denuntiet. 28  De monachis Pontisalti qui noluerunt recipere visitatores suos, committitur de Scala Dei et de Pertiniaco abbatibus, qui ad locum corporaliter accedant in plenitudine potestatis, corrigant et reforment in dicta domo quae fuerint corrigenda auctoritate Capituli generalis, tam in capite quam in membris ; monachi autem qui super hoc rei inventi fuerint, conspiratorum sententiae supponantur, et quid inde, etc. 29  De abbate Sanctarum Crucium qui dicitur sine mandato Capituli generalis abbatiam monialium Vallis laurae, pro qua dominus Papa scripsit, incorporasse Ordini, committitur de Montefrigido et de Scarpio abbatibus, et inspectio illius loci eisdem committitur in plenitudine potestatis et possint ibidem conventum mittere vel retinere, prout viderint expedire, et quid inde, etc. 30  Abbas de Belloprato qui in filia sua de Bonogardo passus est dissolutiones fieri longo tempore, tam in esu carnium in quo ipse multoties auctoritatem praestitit in edendo tempore suae visitationis, quam alia permittendo contra formam Ordinis, quadraginta diebus sit extra stallum abbatis et per sex dies faciat levem culpam, duobus eorum in pane et aqua. Correctio autem et reformatio dictae domus committitur abbati Morimundi in plenaria potestate, et quid inde, etc. 31  Abbas Bonaecumbae qui permisit scienter quemdam monachum suum habere proprium et passim loqui in mensa, in oratorio, in refectorio et in claustro, quadraginta diebus sit extra stallum abbatis, et sex diebus in levi culpa, duobus eorum in pane et aqua. Monachus supponatur sententiae proprietarii in Usibus definitae. 32  Iniungitur auctoritate Capituli generalis abbati de Meleceio ut ipse repetat et recipiat a vicecomite Racerii centum solidos annui redditus ad opera Capituli generalis quos solebat recipere et repetere abbas Triagii, et alium redditum similiter centum solidorum situm apud Rupellam, quem solebat recipere abbas Sancti Leonardi, recipiat abbas Morelae et repetat per iudices seu ordinarios delegatos seu per senescallos domini comitis Pictaviae, praedictorum reddituum detentores ad solvendum compellant auctoritate Capituli generalis et quid inde, etc. Abbas Gratiae Dei hoc ei denuntiet. 33  De abbate de Herduse, qui dicitur misisse conventum ad quamdam domum monachorum quam aedificavit dominus episcopus Vuerdenensis, sine licentia Capituli generalis, committitur de Radursii et Vallis Rendansi abbatibus, et etiam inspectio eiusdem loci ita quod ad eum corporaliter accedant, pensatis omnibus, etc., et quid inde, etc. 34  Correctio et reformatio abbatiae de Clariana, de qua multa sinistra dicta sunt Capitulo generali, committitur de Loco Dei et de Bellobecco abbatibus in plenaria potestate, ut ad locum praesentialiter accedentes, quae in dicta domo corrigenda invenerint, corrigant et reforment auctoritate Capituli generalis, et quid inde, etc., et si spes sit quod possit esse abbatia… Abbas Loci Dei hoc collegae suo denuntiet. 35  Sententiae latae in abbatissas et moniales et alias personas rebelles domorum de Sancta Colomba, de Vastina, de Sancta Cruce in Misinensi dioecesi, auctoritate Capituli generalis eaedem confirmantur usque ad satisfactionem condignam. Abbas de Longovillari abbatissis et conventibus de Sancta Colomba de Vastina ; abbas de Valcrede abbatissae de Sancta Cruce hoc denuntiet, et quid inde, etc. 36  Sententia excommunicationis quam de Claromonte et de Campania abbates tulerunt in priorissam et moniales de Monceio rebelles Ordini, auctoritate Capituli generalis confirmatur. Abbas de Pietate hoc ei denuntiet. 37  De abbatiis monialium de Vicinis et Remorentino, statuit et ordinat Capitulum generale ut a sociate Ordinis sint separatae penitus, donec omnino obediant Ordini secundum Ordinis instituta, et a venerabili patre episcopo Aurelianensi demittantur in pace. Abbas de Eleemosyna hoc episcopo et monialibus denuntiet. 38  Inspectio loci ad quem petit transferri domum suam abbas de Porta Coeli, de Cedeliz et de Lignem abbatibus committitur ut ad locum presentialiter accedentes pensatis omnibus etc., et quid inde, etc. 39  Inspectio loci ad quem petit abbas Sancti Prudentii domum suam transferri, de Vallebona et de Fiterio abbatibus committitur qui ad locum praesentialiter accedant, pensatis omnibus, etc., et quid inde, etc. Abbas de Vallebona hoc collegae suo denuntiet. 40  Inspectio abbatiae monialium de Archa Sanctae Mariae quam petit Ordini incorporare electus Traiectensis, de Bergen et de Campo Sanctae Mariae abbatibus committitur, qui ad locum etc., et quid inde, etc. et sit filia de Campo. 41  Inspectio abbatiae monachorum quam vult aedificare vidua nobilis Agnes quondam palatina Reni, de Lapide Sancti Michaelis et de Luca abbatibus anno praeterito commissa, iterato committitur iisdem *ut* ad locum etc., et sit filia de Redehonsa, et quid inde, etc. Abbas Vualrenrende hoc eis denuntiet. 42  Inspectio abbatiae monialium de Beneghusen, quam petit incorporari Ordini dominus Coloniensis archiepiscopus, de Lurra, et de Bredelaire abbatibus committitur qui ad locum etc., et quid inde, etc., et sit filia de Campo. 43  Inspectio abbatiae monialium de Winhusen, quam petit incorporari Ordini illustris dux de Bruneswir, de Lurra et de Lapide Sancti Michaelis abbatibus committitur qui ad locum, etc., et quid inde, etc., et sit filia de Riddagase. 44  Inspectio loci ad quem petunt transferri suam abbatiam moniales de Horto Sanctae Mariae in Colonia, de Valle Sancti Petri et de Bergen abbatibus anno praeterito commissa iterato committitur auctoritate Capituli generalis, qui ad locum, etc., et quid inde, etc. 45  Inspectio domus monialium Montis Sanctae Mariae, quam petunt incorporari dux et ducissa Brabantiae, de Fusniaco et de Camberone abbatibus committitur qui ad locum, etc., et quid inde, etc. 46  Inspectio abbatiae monialium de Nunenmustere Warmaciensis dioecesis, pro qua Ordini incorporanda scripsit dominus Papa Capitulo generali, de Scanangia et de Mitrebor abbatibus committitur, qui ad locum etc., et quid inde, etc. et sit filia de Everbac. 47  Inspectio abbatiae monialium Bonifontis, quam petunt incorporari Ordini domina regina Castellae et comitissa de Molina, de Periniaco et de Monte salutis abbatibus committitur, qui ad locum praesentialiter accedant, pensatis omnibus, etc., et quid inde, etc., et sit filia de Orta. 48  Inspectio abbatiae monialium de Vuelfra Coloniensis dioecesis, quam petit incorporari Ordini dominus archiepiscopus Coloniensis, de Bredellar et de Campo Sanctae Mariae abbatibus committitur, ita quod ad locum praesentialiter accedant, pensatis, etc., et quid inde, etc. et sit filia de Campo. 49  Inspectio cuiusdam novae abbatiae in Lumbardia, de Cana et de Cornu abbatibus, quibus anno praeterito commissa fuit, iterato eisdem committitur auctoritate Capituli generalis. Abbas Claraevallis hoc eis denuntiet, et quid inde, etc. 50  Inspectio abbatiae de Cypro, de Iubino et de Sancto Sergio abbatibus anno praeterito commissa, iterato eisdem committitur auctoritate Capituli generalis. Abbas de Firmitate per priorem Sancti Sergii vel alium hoc eis denuntiet, et quid inde, etc. 51  Inspectio abbatiae de Wigaradop Ordinis Sancti Augustini, quam petit Monasteriensis episcopus Ordini incorporari, committitur Sancto Bernardo et de Scola Dei abbatibus, qui ad locum, etc., et quid inde, etc. 52  Inspectio abbatiae monialium de Gometroniam, quam episcopus Habulensis petit Ordini incorporari, committitur de Mozeloia et de [S. Maria] aquilari abbatibus ut ad locum, etc., et quid inde, etc. Abbas de Valle Paradisi hoc eis denuntiet. 53  Inspectio abbatiae monialium de…, quam marchio Misinensis petit Ordini incorporari, committitur de Drobelo et de Boc abbatibus qui ad locum etc., et quid inde, etc. et sit filia abbatiae de Porta. 54  Inspectio abbatiae monialium Vallis Sanctae Mariae Constantiensis dioecesis, quam mandat dominus Papa incorporari Ordini, committitur de Luceia et de Capella abbatibus qui ad locum, et quid inde, etc. 55  Inspectio abbatiae monialium de Codreio quam comitissa de Fliz et de Bellomonte volunt aedificare, committitur de Claromonte et *Bellabrancha* abbatibus ut ad locum, etc., et quid inde, etc., et sit filia Cistercii. 56  Inspectio abbatiae monialium de Campo Virginum, quam Bulgranius Nurumero petit Ordini incorporari, committitur de Alsbonia et de… abbatibus qui ad locum, etc., et quid inde, etc. 57  Querela abbatis Cistercii contra abbatem Vallis Sarnai committitur de Charoliloci et de Strata abbatibus, pace, etc., et quod inde, etc. Abbas de Regali monte hoc eis denuntiet. 58  Querela abbatis de Capella contra abbatem Maris Stellae committitur de Luceia, de Paris et de Porta Coeli abbatibus pacificanda, etc., et quid inde, etc. 59  Querela [abbatis] Vallis Paradisi contra abbatem *Populeti,* de Alcubatia et de Sancto Iohanne de Tauroca abbatibus committitur pacificanda, etc. et quid inde, etc. 60  Querela archiepiscopi Armacani contra abbatem Sanctae Mariae committitur de Dublinia, de Mellifonte, de Sancto Salvatore et de Wedeni abbatibus pacificanda etc., et quid inde, etc. 61  Querela abbatis de Margan contra abbatem de Vallium committitur de Albeconost et de Dora et de Tinterna abbatibus pacificanda, etc. 62  Querela abbatis de Capella [in] Flandria contra abbatem de Bodelio committitur de Claromaresco et de Grandiprato abbatibus pacificanda, etc., et quid inde, etc. 63  Querela abbatis de Buxeto contra abbatissam Regalis monasterii apud Burg. committitur de Caraceto, de Sacramenia et de Fiterio abbatibus pacificanda, etc., et quid inde, etc. 64  Querela abbatis Ursariae contra abbatem Iuncariae et de Melone et de Superaddo, de Mera et de Faenalibus abbatibus committitur pacificanda etc., et quid inde, etc. 65  Querela abbatis de Andreo contra abbatem de Copervenice, de Lubens et de Camina abbatibus committitur pacificanda, etc., et quid inde, etc. 66  Querela *abbatis* de Hulcumme contra abbatem de Dexlecresse, de Bildenaus et de Croquedane abbatibus committitur pacificanda, etc., et quid inde, etc. 67  Querela abbatissae de Valle Beatae Mariae contra abbatissam de Rameria, de Alna et de Camberone et de Grandiprato abbatibus committitur pacificanda, etc., et quid inde, etc. 68  Querela abbatissae de Salzinnes contra dictam abbatissam de Rameria eisdem iudicibus committitur pacificanda, etc., et quid inde, etc.
Anno Domini millesimo ducentesimo quadragesimo quinto statuta sunt haec apud Cistercium tempore Capituli generalis. 1  Octava Nativitatis Virginis gloriosae fiat solemniter per universum Ordinem sicut octava Assumptionis ipsius in hunc modum, quod antiphonae, lectiones et responsoria, officium missae, capitula, collectae ubi de Assumptione dicebantur dicentur de Nativitate ; privatis vero diebus pro responsorio *Exaltata est Sancta Dei Genitrix*, dicitur *Nativitas tua Dei Genitrix Virgo* ; versus *Gaudium annuntiavit universo mundo*, cetera omnia tam sabbato quam dominica infra octavam et in octava fiant sicut per octavam et in octava Assumptionis, servatis, ut dictum est, proprietatibus Nativitatis. 2  Pro domino Papa, pro rege Franciae qui signum sanctae crucis assumpsit, et pro terra sancta maxime ad petitionem venerabilis patris Thusculani episcopi legati Franciae, statuitur ut quotidie ad missam conventus finita oratione dominica omnes humiliter se prosternant super formas, et dicant alternatim chori submissa voce, pulsata minori campana, prout antiquitus fieri consuevit psalmus *Deus venerunt gentes*, subiungentes *Kyrie eleison*, et *Pater noster*, et dicatur a celebrante : *Et ne nos*, etc. versus *Exsurgat Deus ; salvum fac populum tuum Domine et benedic*, etc. Oremus pro afflictis et captivis et peregrinis christianis : *Mitte eis Domine auxilium de sancto, Domine exaudi, Dominus vobiscum, Oremus : Deus omnium fidelium pastor*, etc. *Deus qui admirabili providentia cuncta disponis, te suppliciter exoramus, ut terram quam Unigenitus Filius tuus proprio sanguine consecravit, de manibus inimicorum crucis eripiens, restituas cultui christiano, vota fidelium ad eius liberationem instantium misericorditer dirigendo in viam salutis aeternae. Per eumdem Christum Dominum nostrum.* In regno vero Franciae dicatur versus : *Domine salvum fac regem*, et secundo loco collecta *Famulum tuum regem nostrum, quaesumus, Domine, tua semper protectione custodi, ut libera tibi mente deserviat, et te protegente a malis omnibus sit securus*. Orationes vero consuetae *Aspice Domine*, et *Pater noster* et *Veni Creator* omittentur. 3  Ad honorem Dei et Ordinis decus et decorem sanctae universalis Ecclesiae, et ut corda nostra luce divinae sapientiae plenius illustrentur, praesertim cum domini Papae mandatum et plurium cardinalium petitionem et admonitionem susceperimus, et praecipue domini Ioannis tituli Sancti Laurentii in Lucina presbyteri cardinalis, sic statuit Capitulum generale ut in singulis abbatiis Ordinis nostri, in quibus abbates habere potuerint vel voluerint, habeatur studium, ita quod ad minus in singulis provinciis provideatur abbatia una in qua habeatur studium theologiae, ita quod monachi ad studium deputati a kalendis octobris usque ad Pascha, statim postquam missam audierint extra terminos exeant ad studium, et studio vacent usque ad collationem. A Pascha autem usque ad dictas kalendas octobris exeant post laudes et usque ad prandium studeant, hoc salvo quod missas audiant vel celebrent. Iterum post nonam usque ad coenam revertantur in id ipsum. Ad dictas abbatias mittere poterunt de monachis suis quos ad hoc magis idoneos viderint, ita tamen quod ad id compelli non poterunt quibus facultas deerit vel voluntas, et abbati loci illius ad quem mittuntur, respondere teneantur qui mittunt de expensis transmissorum, nec clerici saeculares, nec alterius Ordinis in ipsis scholis admittantur. 4  Pro *reverentia* vero domini Papae et aliorum cardinalium, qui pro dicto scripserunt negotio, et praecipue domini Ioannis tituli Sancti Laurentii, etc. concedit Capitulum generale ut studium per sollicitudinem abbatis Claraevallis Parisius iam inceptum inviolabiliter perseveret, et illuc nullus mittere compellatur, nisi spontanea voluntate ; qui autem sic miserint, missis provideant in expensis. 5  Ordinat et statuit Capitulum generale ut dominus Cistercii et quatuor primi abbates filii sui mittant cellerarios suos vel alias idoneas personas cum pleno et sufficienti mandato ad instantes nundinas Sancti Aygulfi Pruviniensis qui solvant mercatoribus, quibus Ordo tenetur et nuntiis domini Papae quod solvere poterunt de pecunia collecta, et recipiant litteras et instrumenta inde confecta. Illud autem quod defuerit ad dictam solutionem quilibet supradictorum recipiat pro sua derivatione, sicut melius poterunt ad usuras vel alio modo, si melius poterunt ; quas usuras et sortem solvere tenebuntur illae abbatiae pro quibus contractum fuerit mutuum supradictum. Quilibet autem supradictorum, scilicet, tam Cisterciensis quam quatuor primi filii plenam habeant potestatem compellendi abbates, priores, cellerarios et alios officiales, si termino et loco praefixo portionem quae eos contigerit non persolverint, per interdictum et excommunicationem quilibet in sua derivatione. 6  Quoniam cavillationes et materiae iurgiorum continuo crescere non desistunt, constitutioni de abbatiis monialium fundandis aut de novo Ordini incorporandis anno praeterito editae additur ut cum sigillo dioecesani habeatur consensus et sigillum ecclesiae cathedralis. 7  Ad petitionem specialissimi patris nostri Ioannis tituli Sancti Laurentii in Lucina presbyteri cardinalis, conceditur sanctissimo domino Papae Innocentio ut post eius obitum plenarium servitium fiat per Ordinem universum, et etiam anniversarium eius fiat in perpetuum solemniter in conventu et ipso die pro ipso celebrent universi. 8  Item ad petitionem eiusdem domini Ioannis, ipsi et venerabilibus patribus dominis cardinalibus universis, qui nunc sunt, ut post eorum obitum tantum dicatur pro unoquoque ipsorum per Ordinem universum quantum pro uno de monachis nostris dici solet, videlicet tres missae a singulis sacerdotibus, et a singulis aliis monachis et a monialibus unum psalterium, et a singulis conversis centum quinquaginta *Miserere mei Deus*, vel totidem *Pater noster*. 9  Quoniam dubium quibusdam videbatur a quo deponi deberet abbas qui nollet ad matrem suam ascendere, sic definit et determinat Capitulum generale ut de cetero non nisi auctoritate proprii abbatis deponatur, vel Capituli generalis. 10  Petitio venerabilis Odonis Thusculani episcopi legati Franciae de faciendo pro eo plenario officio per universum Ordinem post eius obitum, exauditur. 11  Petitio magistri Iohannis de Capua protonotarii domini Papae amicissimi Ordinis de faciendo pro eo plenario servitio per universum Ordinem post eius obitum, exauditur. 12  Fratri Petro domini Papae bullatori plenarium servitium post eius obitum conceditur per universum Ordinem. 13  Fratri Gerardo et fratri Iohanni sociis suis bullatoribus, et fratri Bono vicino cubiculario domini Papae, et fratri Petro et fratri Bernardo hostiariis eius, viris providis et honestis, amicissimis Ordinis, conceditur ut post eorum obitum dicatur una missa pro defunctis a singulis sacerdotibus pro uno quoque ipsorum per Ordinem universum. 14  Petitio domini regis Franciae de suffragiis Ordinis domino Carolo fratri suo concedendis, sicut domino Roberto Attrebatensi fratri suo concessa sunt, exauditur. 15  Petitio illustrissimae reginae Franciae uxoris domini regis Franciae, et venerabilis patris electi Lugdunensis de plenario servitio pro comite Provinciae iam defuncto patre quondam eiusdem dominae reginae per universum Ordinem, exauditur. 16  Petitio Isabellae sororis domini regis Franciae de una missa de Sancta Trinitate, pro ipsa dicenda a singulis sacerdotibus per universum Ordinem, exauditur. 17  Pro illustri rege Castellae et matre eius et uxore et liberis eorumdem, et cancellario dicatur una missa de Spiritu Sancto a singulis sacerdotibus per Ordinem universum. 18  Petitio dominae ducissae matris ducis Burgundiae de renovandis litteris quas habebat de una missa pro defunctis dicenda pro ipsa a singulis sacerdotibus Ordinis post eius obitum, exauditur. 19  Pro domina ducissa Burgundiae quae pro se et pro viro suo et liberis suis a Capitulo generali orationes fieri petiit speciales dicatur una missa de Beata Virgine in singulis domibus Ordinis ; huic missae associetur dominus episcopus Pictaviensis, dominus Robertus de Besoiches et…, uxor eius et tota familia venerabilis patris domini [Ioannis] tituli Sancti Laurentii presbyteri cardinalis in Lucina. 20  Venerabili patri domino electo Lugdunensi qui petiit pro se orari, conceditur una missa de Sancta Maria a singulis sacerdotibus per Ordinem universum, cui associantur dominus episcopus Massiliensis, episcopus Vivariensis, archiepiscopus Narbonensis [et archiepiscopus] Tholosanus. 21  Pro nobilissima domina [Margarita] comitissa Flandriae una missa de Beata Virgine a singulis sacerdotibus persolvatur per Ordinem universum. 22  Ad petitionem nobilis dominae [Margaritae] comitissae Flandriae conceditur dominae Iohannae quondam Flandrensi comitissae, sorori ipsius iam defunctae, plenarium servitium in abbatiis terrae suae et anniversarium, sicut concessum fuit, et una missa pro defunctis a singulis sacerdotibus per Ordinem universum. 23  Pro comite Galtero de Breime, et aliis qui in captivitate paganorum detinentur, dicatur a singulis monachis Ordinis psalmus *Deus in adiutorium meum* et *Pater noster* et septies *Ave Maria* una vice. 24  Domino Petro archiepiscopo Narbonensi iam defuncto conceditur una missa pro defunctis per Ordinem universum ; huic missae associetur dominus Robertus quondam cardinalis tituli Sancti Eustachii, dominus Nicolaus quondam episcopus Noviomensis et omnibus aliis suffragiis Ordinis. 25  Ad petitionem venerabilis patris [Roberti] episcopi Leodiensis, persolvatur pro fratre suo, domino episcopo Virdunensi iam defuncto, una missa pro defunctis a singulis sacerdotibus per Ordinem universum. 26  Petitio domini Willelmi quondam abbatis Cistercii qui pro negotio Ecclesiae passus est vincula et carceres, de faciendo pro ipso plenario servitio per universum Ordinem, exauditur. 27  Pro nepote domini archiepiscopi Bisuntinensis iam defuncto, pro quo ipse praesentialiter supplicavit Capitulo generali, conceditur una missa pro defunctis in singulis domibus Ordinis dicenda ab ipso cui cantor iniunxerit. 28  Pro Praedicatoribus et Fratribus Minoribus quos misit dominus Papa ad partes remotissimas pro negotio fidei, scribens pro ipsis Capitulo generali, dicantur semel VII psalmi a singulis monachis, et septies *Pater noster* a singulis conversis per Ordinem universum. 29  Petitio abbatis de Bullencuria de faciendo festo undecim millium virginum in domo propria tantum cum duodecim lectionibus et una missa, cum dicat se habere quatuordecim capita illarum, exauditur. 30  Petitio comitissae Flandrensis ne filia eius ante annum trigesimum abbatisare compellatur, exauditur. 31  Ad petitionem domini Portuensis episcopi conceditur abbati de Melros, ut quamdiu abbatisaverit, non teneatur venire ad Capitulum generale. Abbas Novi monasterii hoc ei denuntiet. 32  Inspectio loci quem confert Ordini dominus rex Arragonensis ad fundandam abbatiam monachorum in regno Valentiae, de Periniaco et de Berola abbatibus committitur qui ad locum etc., et quid inde, etc., et sit filia Scalae Dei. 33  Inspectio abbatiae monachorum quam vult aedificare dominus Reginaldus de Mocum, de Clivo et de Loco Sancti Egdoardi abbatibus committitur qui pensatis omnibus, etc., et quid inde, etc., et sit filia Belliloci in Anglia. 34  Negotium abbatis de Selleia qui de licentia Capituli generalis, de consensu et de voluntate abbatum Angliae, Scotiae, Walliae et Hiberniae pro communibus ipsorum et Ordinis negotiis accessit ad Curiam, qui partem expensarum factarum ab ipso solverunt, residuum solvere recusantes, committit Capitulum generale de Gavelleia, de Furnesio, de Rievalle et de Fontanis abbatibus in plenaria Ordinis potestate ita quod per censuras Ordinis cogant ipsos abbates dictarum provinciarum ad solutionem residui et etiam usurarum si quae propter hoc sint contractae. Abbas Novi monasterii hoc eis denuntiet. 35  De domo Pontis alti in qua censura silentii et aliae Ordinis observantiae dicuntur pene penitus deperisse, committitur abbati Pontiniacensi in plenaria Ordinis potestate, et quid inde, etc. 36  De monacho de Dunemunde qui se passus est a monachis in abbatem eligi et a dioecesano loci benedici, et de eisdem monachis, committitur abbati Morimundi in plenaria Ordinis potestate, et quid inde, etc. 37  De Henrico monacho qui fuit frater episcopi Prusciae qui male se habet in Curia et causas saecularium defendit et promovet contra Ordinis honestatem, ut dicitur, committitur de Alta Cumba et de Sancto Sulpitio abbatibus qui ad ipsum accedentes moneant ipsum et modis quibus poterunt inducant ut recedat sine mora, alioquin cum consilio venerabilis patris domini Ioannis tituli Sancti Laurentii in Lucina presbyteri cardinalis ipsum per censuram Ordinis ad id compellant, prout viderint expedire. 38  Negotium pro quo petunt duces Poloniae de mittendo ad partes suas conventum de Calatravia, committitur abbati Morimundi in plenaria potestate ut inde faciat quod viderit faciendum, non expectata ulterius licentia Capituli generalis, et quid inde, etc. 39  Abbas de Bildebac qui debebat renunciare Capitulo generali de facto Iocelini monachi, et non renuntiavit, agat poenitentiam in Usibus constitutam. Abbas Novi monasterii hoc ei denuntiet. 40  Negotium centum solidorum quos debet annuatim Capitulo generali vice comes Lonardi, committitur abbati de Castellariis et faciat inde quod viderit faciendum, et quid inde, etc. 41  Negotium centum solidorum quos debet habere Capitulum generale apud Rupellam committitur abbati de Ré. Abbas de Bonoradio hoc ei denuntiet. 42  Abbates de Cendelynz et de Linqueyne qui debuerunt renuntiare Capitulo generali de translatione abbatiae de Porta Coeli et non renuntiaverunt, poenitentiam peragant in Usibus constitutam. Abbas de Porta Coeli hoc eis denuntiet. 43  Abbas Aquae bellae qui monachos et conversos aliquos contra praeceptum patris abbatis revocavit et retinuit, utrosque emittat, ipse vero tribus diebus sit in levi culpa, uno eorum in pane et aqua. 44  In querela abbatis Fontisfrigidi contra *abbatem* Bonifontis addicitur tertius iudex, videlicet abbas de Obezina. 45  Abbati de Valchena conceditur ut in vita sua tantum de septennio in septennium veniat ad Capitulum generale. 46  Abbati Sancti Anastasii iniungitur ut conventum mittat ad insulam Pontianam unde scripsit dominus Papa Capitulo generali et quid inde, etc., et sit filia ipsius. 47  Inspectio loci ad quem petit transferri domum suam abbas de Clariana, de Scala Dei et de Pertiniaco abbatibus committitur qui ad locum, etc., et quid inde, etc. 48  Querela abbatis de Capella in Flandria contra abbatem de Bodelo committitur de Alna et de Grandiprato abbatibus pacificanda, etc., et quid inde etc. 49  Querela abbatis Vallis Sanctae Mariae contra abbatem Regalis montis, de Bellobecco et de Frigidomonte abbatibus committitur pacificanda, etc., et quid inde, etc. 50  Querela fratris Fulconis abbatis quondam Pontisalti de vestibus suis quas monachi domus eiusdem sibi nolunt reddere, et de debitis ab ipso contractis quae nolunt solvere, committitur abbati Grandisylvae pacificanda, etc., et quid inde, etc. 51  Querela abbatis de Iuncharia contra abbatem Ursariae, de Superaddo et de Mera abbatibus committitur iterato pacificanda, etc., et quid inde, etc. 52  Querela abbatis de Buxeto contra abbatissam et conventum de Regali, committitur de Berola et de Hirantio abbatibus pacificanda, etc., et quid inde, etc. 53  Translatio abbatiae monialium quam petit fieri venerabilis pater archiepiscopus Coloniensis committitur de Claustro et de Valle Sancti Petri abbatibus qui ad locum etc., et quid inde, etc. Abbas de Verges hoc eis denuntiet. 54  Abbatissa de Sancto Desiderio cui parcitur ad praesens quae contra formam Ordinis a saecularibus litteras impetravit pro [eleemosynis] per domos Ordinis colligendis, quadraginta diebus sit extra stallum abbatissae et tribus diebus sit in levi culpa, et inhibetur omnibus Ordinis personis ne de *cetero* id audeant attentare ei praeiudicium Ordinis et gravamen. 55  Inspectio loci ad quem petit transferri domum suam abbatissa de Nazareth committitur de Bodelo et de Capella abbatibus qui ad locum, etc., et quid inde, etc. 56  Inspectio loci monialium quam petit incorporari Ordini Maria quondam imperatrix Romanorum, de Villari in Brabantia et de Loco Sancti Bernardi abbatibus committitur qui ad locum, etc., et quid inde, etc., et sit filia Morimundi. Abbas de Grandiprato denuntiet. 57  De monialibus de Monceio quae diu excommunicatae fuerunt et rebelles Ordini pro quibus dominus Turonensis archiepiscopus supplicavit Capitulo generali, abbati Savigniaci committitur in plenaria Ordinis potestate ; quae si voluerint humiliter Ordini obedire ipsas sine difficultate reconciliet et absolvat, et quid inde, etc. 58  Inspectio abbatiae monialium de Wefra quam anno praeterito petiit incorporari archiepiscopus Coloniensis, de Bredelai et de Campo Sanctae Mariae abbatibus committitur iterato qui ad locum, etc., et quid inde, etc., et sit filia de Campo. 59  Inspectio loci ad quem petit transferri abbatiam monialium comes de Laude, de Valle Sancti Lamberti et de Grandiprato abbatibus committitur qui ad locum, etc., et quid inde, etc.
Anno Domini millesimo ducentesimo quadragesimo sexto statuta sunt haec apud Cistercium tempore Capituli generalis. 1  Octava Nativitatis Beatae Mariae fiat in hunc modum : privatis diebus per octavam Nativitatis Beatae Mariae dicatur prima antiphona *Fons hortorum*, secunda antiphona *Veniat dilectus*, tertia antiphona *Veni in hortum* ; versus *Ave Maria* ; lectio *Quae est ista quae progreditur* ; responsorium *Nativitas tua Dei Genitrix virgo* ; versus *Gaudium annuntiavit universo mundo*. In secundo nocturno antiphona : *Alleluia* ; capitulum *Ecce iam venit plenitudo temporis* ; versus *Benedicta tu in mulieribus* ; collecta *Deus qui virginalem aulam*. In laudibus antiphona : *Nativitas est hodie* ; capitulum *Magnum pietatis sacramentum* ; responsorium : *Ave Maria* ; versus *Speciosa facta es et suavis*. Ad Benedictus antiphona *Nativitatem hodiernam* ; collecta *Famulis*. Ad horas diei sicut in die excepto quod ad vesperas dicatur antiphona ad Magnificat, *Nativitas tua* ; collecta *Famulis tuis*. Dominica infra octavam invitatorium *Ave Maria*. In primo nocturno antiphona *Comedi favum cum* psalmis *Domine in virtute tua*, etc. Secunda antiphona : *Anima mea* ; tertia antiphona : *Veniat dilectus meus* ; versus *Ave Maria*. Lectiones brevientur : 1*a* lectio *Adest nobis* ; 2*a Virgo genuit* ; 3*a Mater generis* ; 4*a Audite quemadmodum*. In secundo nocturno antiphona *Descendi in hortum* ; psalmi *Dominus illuminatio mea*, etc. ; 2*a Fons hortorum* ; 3*a Beata progenies* ; versus *Benedicta tu*. Lectiones, 5*a Post illius* ; 6*a O Beata* ; 7*a Exstat Maria Virgo* ; 8*a Quia mirum*. Ad cantica et ad horas diei antiphona *Alleluia* ; cantica *Audite me divini fructus* ; versus *Post partum*. Lectiones de Evangelio *Liber generationis* sicut in die ; collecta *Famulis tuis*. In Laudibus antiphona : *Alleluia* ; capitulum, *Signum magnum* ; responsorium *Ave Maria* ; versus *Speciosa* ; ad Benedictus *Nativitatem hodiernam* ; collecta *Famulis tuis*. Ad horas diei, antiphona *Alleluia* versus et collecta, sicut in die ; ad vesperas super psalmos antiphona : *Virgo prudentissima* ; capitulum *Ego quasi vitis* ; responsorium *Post partum Virgo* ; versus *Speciosa* ; ad Magnificat antiphona *Salve Regina* ; collecta *Famulis tuis*. In Octava per omnia dicatur sicut in die, excepto quod lectiones sicut notatum est de dominica brevientur. Praefatio dicatur per octavam, sicut per octavam Assumptionis. 2  Cum sanctissimus pater noster Summus Pontifex orationes ab Ordine petierit speciales, licet pro ipso et statu Ecclesiae cotidianas preces Domino offeramus, ipsi tamen conceditur una missa de Spiritu Sancto a singulis sacerdotibus per Ordinem universum. 3  Ad petitionem reverendi domini patris [Ioannis] Portuensis et sanctae Rufinae episcopi, statuitur quod de cetero festum sancti Iohannis ante portam latinam fiat cum duodecim lectionibus et una missa per Ordinem universum, ita quod totum officium erit sicut in natali ipsius, hoc addito quod primum *Alleluia Primus ad Syon*, secundum *Hic est discipulus ille*, etc. 4  Ad petitionem reverendi patris domini Albanensis episcopi et venerabilis patris Leodiensis episcopi et capituli sui, statuitur quod festum beati Lamberti fiat cum duodecim lectionibus et una missa per Ordinem universum. Officium sicut unius martyris pontificis. 5  Ad petitionem domini Leodiensis episcopi praecipitur quod si quis habet vitam beati Domitiani, vel aliquid quod ad ipsam materiam pertineat, id deferat, vel deferre faciat ad instans Capitulum generale. 6  Cum Deo displiceat promissio delusoria, et bonis hominibus sit exosa, monet, hortatur ac benigne praecipit Capitulum generale ut quilibet abbas portionem pro subventione Cistercii a domo sua debitam persolvere non postponat infra sequentis Capituli completionem, alioquin ex tunc ab officio altaris qui non persolverit, abstineat, quousque praefata adimplere curaverit cum effectu, maxime cum ad tam sacrosanctum mysterium accedere cum remorsione fictionis aut falsi, periculum grande sit ac peccatum. Dicti vero Capituli auctoritate statuitur ut occasione praescripta nullum omnino domibus Ordinis vel personis praeiudicium generetur, sed libertates ipsius Ordinis ac statutum anno Domini MCCXXXVIII super hac materia editum in suo robore permaneat illibatum. 7  Sententiam decimae distinctionis de monachis sine sufficientibus vestibus missis sic interpretatur Capitulum generale, quod tres tunicae, duae cucullae, duo paria caligarum, et scapulare propter opera, sint sufficientia vestimenta. 8  Inhibetur expresse ne aliquis abbas mittat monachum ad Curiam pro dispensatione obtinenda nisi de licentia Capituli generalis ; qui vero sunt in Curia ab hospitiis suspectis et societatibus inhonestis sibi caveant diligenter, alioquin a propriis abbatibus incontinenti revocentur, sic districte ab eisdem puniendi, quod super hoc in Capitulo generali sequenti non sit necesse mentionem fieri. 9  Sub poena depositionis et eiectionis inhibetur ne aliqua persona Ordinis Sarracenas praesumat emere in concubinas, quacumque de causa, servis suis Sarracenis assignandas. 10  Statuitur a Capitulo generali ne moniales Ordinis nostri de cetero pro qualibet culpa a domibus propriis emittantur ; sed ubi deliquerint, ibi condigne pro meritis puniantur. 11  Pro illustrissimo rege Romanorum et insigni regina sorore sua quae pro se ac pro dicto domino ac marito suo orationes petiit fieri speciales, dicatur una missa de Spiritu Sancto a singulis sacerdotibus per Ordinem universum ; huic missae associentur episcopus Leodiensis et Haumoricus dominus de Turx. 12  Pro domino Ludovico illustrissimo rege Franciae et uxore sua et liberis eorum et statu regni, dicatur una missa de Beata Virgine in singulis domibus per Ordinem universum. 13  Petitio reverendi patris magistri Petri de Colle medio, Albanensis episcopi, de plenario servitio et anniversario faciendo pro ipso per Ordinem universum post eius obitum, exauditur. 14  Petitio magistri Marigni vice cancellarii domni Papae, et magistri Iordani notarii eiusdem Summi Pontificis, ac magistri W. auditoris qui petunt plenarium servitium per Ordinem universum post eorum obitum, exauditur. 15  Petitio domini Belleemithani electi de una missa dicenda a singulis sacerdotibus per Ordinem universum post eius obitum, et uno monacho et converso Ordinis, si invenerit abbatem qui ei concedere velit, exauditur. 16  Fratri Girardo et fratri Iohanni bullatoribus domini Papae plenarium servitium post eorum obitum conceditur per Ordinem universum. 17  Petitio nobilis viri Galcheri de Ioviniaco amici Ordinis qui pro socio suo Philippo de Cortena consobrino domini regis Franciae nuper defuncto praesentialiter supplicavit Capitulo generali, pro quo similiter reverendus pater dominus Albanensis episcopus supplicavit de faciendo pro eo plenario servitio per universum Ordinem, exauditur. 18  Bonae memoriae domino Alberto quondam patriarchae Antiocheno, qui existens in Curia domini Papae ex maxima devotione quam habebat ad Ordinem, in domo Cistercii quae est mater nostra suam elegit sepulturam, conceditur plenarium officium per universum Ordinem. 19  Domino Agginensi episcopo iam defuncto cui concessum fuit plenarium [officium] a Capitulo generali post eius obitum, persolvatur per Ordinem universum. 20  Petitio domini Papae qui petit abbatiam Insulae Sennensis monachorum Ordini nostro incorporari, exauditur et conceditur quod sit filia Fossae et quod abbas eiusdem domus mittat ibi conventum prout viderit expedire, non expectata ulterius licentia Capituli generalis. 21  Petitio dominae comitissae Britanniae de uno converso de Buzaio in eleemosynarium secum assumendo, exauditur. 22  Petitio venerabilis patris *episcopi* Ebroicensis de uno monacho et uno converso de Ordine secum assumendis, exauditur. 23  Negotium abbatiae monachorum quam vult aedificare dominus rex Arragonensis, iterato committitur de Periniaco et de Berola abbatibus qui ad locum etc., et quid inde, etc., et sit filia Scalae Dei. Abbas de Grandisylva hoc eis denuntiet. 24  Inspectio abbatiae nigrorum ad quam petit transferri domum Belaefontis dominus rex Ungariae, Pelisii et de Bocan abbatibus committitur qui ad locum, etc. Abbas Sanctae Crucis in Austria hoc eis denuntiet. 25  D[usaeis] Sancta Maria iuxta Dubliniam et de Valle Salutis abbatibus committitur auctoritate Capituli generalis ut Iocelinum quondam episcopum ex toto ab Ordine praescisum culpis suis exigentibus, denuntient per totam Hyberniam, et inhibeant ne in abbatiis et in aliis locis Ordinis nostri universis ulterius recipiatur. 26  Conceditur abbati Belli loci Regis in Anglia ut mittat conventum in abbatia quam contulit Ordini nobilis vir de Moym, non expectata ulterius licentia Capituli generalis. 27  De monacho Landesii et eius consentientibus qui dicuntur appellasse, committitur de Eleemosyna, de Pratea et de Regalimonte abbatibus qui ad locum, etc., et quid inde, etc. 28  De abbatia monachorum quam petit commutari abbas de Caravalle, de Colomba et de Correto abbatibus committitur qui ad locum, etc., et quid inde, etc. Abbas de Caravalle hoc eis denuntiet. 29  De abbatia Aldorelli de qua multa sinistra proposita sunt Capitulo generali committitur abbati Pontiniacensi qui diligenter inquirat veritatem et secundum quod invenerit faciat et corrigat si quae fuerint corrigenda, in plenaria Ordinis potestate, et quid inde, etc. 30  De abbatibus Fullentii et Elnarum et eorum monachis qui dicuntur invasiones et conflictus illicitos et indecentes fecisse usque ad verba et verbera et ignis appositionem, committitur de Scala Dei et de Bellapertica abbatibus qui ad locum, etc., et quos invenerint in hoc facto culpabiles corrigant et puniant in plenaria Ordinis potestate secundum excessuum qualitatem ; querela vero ipsorum eisdem abbatibus committitur pacificanda vel iudicanda terminanda, et quid inde, etc. 31  De converso de Aspurin qui abbatem suum fuste vulneravit in capite, et cultello in dorso et brachio in tantum percussit, quod inutilem reddidit, et monachum se pro abbate opponentem cultello interfecit, praecipitur quod si a carcere saecularis principis in quo detineri dicitur, evaserit, capiatur omnino si fieri poterit, et in domo propria vel alibi, si commodius visum fuerit, perpetuo carceri et districtissimis vinculis mancipetur, pane tribulationis et aqua angustiae usque ad mortem *sustentandus.* De conversis vero qui non sine nota conspirationis dixerunt quod prior, et cellerarius qui ad liberationem fratricidae praedicti missi fuerant ad ipsum, non fuerant fideliter executi, quique facto tumultu et turba ad liberandum sacrilegum illum inordinate perrexerunt, committitur abbati Morimundi qui vel per se vel per alios discretos abbates de praedictis diligenter inquirat, et corrigat quae corrigenda invenerit in plenaria Ordinis potestate ; et quid inde, etc. Praeterea propter insolentiam huiusmodi conversorum statuit et ordinat Capitulum generale quod a modo in eadem domo omnino conversi non recipiantur, nisi de licentia speciali Capituli generalis. 32  Abbas Novi castri qui pro dispensatione obtinenda misit ad Curiam monachum suum qui bis iudaizaverat et se fecerat circumcidi et uxorem de facto duxerat, quadraginta diebus sit extra stallum abbatis, et sex diebus in levi culpa, tribus eorum in pane et aqua. Monachus vero in detestationem tam inauditi sceleris perpetuo carceri mancipetur. 33  De Periniaco, Berdonarum et de Gemendo abbatibus qui servis suis Sarracenis Sarracenas emisse dicuntur, et ipsis illicite in concubinas assignasse, domicilia prope portas suas, domos facientes eisdem, de Scala Dei et de Bonofonte abbatibus committitur qui ad locum etc. et quid inde, etc. 34  Abbas de Renebi qui episcopum suum processionaliter iterato recepit contra Ordinis instituta, viginti diebus sit extra stallum, et tribus diebus sit in levi culpa, uno eorum in pane et aqua. 35  Abbas Sacri Portus qui multa hoc anno in temporalibus passus est defectus et infortunia, indulgetur quod infra biennium hospites Ordinis ad commorandum recipere vel retinere non teneatur. 36  De Pratea, de Oliveto et de Sacrae cellae abbatibus qui hoc anno damna passi sunt plurima et iacturas, indulgetur ut per annum hospites retinere vel recipere non teneatur. 37  De fratre Nicholao monacho Sacri Portus de quo multa sinistra intimata sunt Capitulo generali, Claraevallis, Charoliloci et de Regalimonte abbatibus committitur qui diligenter inquirant et corrigant quae corrigenda invenerint in plenaria Ordinis potestate, et quid inde, etc. 38  Querela abbatis de Chiminon contra abbatem Trium Fontium, de Claravalle, de Frigidomonte et de Bullanceria abbatibus pacificanda, etc., et quid inde, etc. 39  Querela abbatis de Buxeto contra abbatissam de Regali, de Irantio et de Berola abbatibus iterato committitur, et quid inde, etc. 40  Querela abbatissae de Hertonroth contra abbatissam de Hogtom, de Camberone et de Villari abbatibus committitur pacificanda etc., et quid inde, etc. 41  Querela abbatis de Alto Christo contra abbatem de Altari, de Altacumba et de Aceyo et de Balerna abbatibus, et quid inde, etc. 42  Querela abbatis de Trapa contra abbatem de Tironello committitur de Campania et Pietate abbatibus pacificanda, et quid inde, etc. 43  Querela abbatis de Strafordia contra abbatem de Rupe committitur de Coquesale et de Salleia abbatibus pacificanda, etc., et quid inde, etc. 44  Querela abbatis de Saltu contra abbatem de Gradefes committitur Sanctae Mariae de Vega et de Metaplana abbatibus pacificanda, et quid inde, etc. 45  Querela abbatis de Melsa contra abbatem de Vualdone committitur de Novo monasterio, de Valle Dei et de Gedona abbatibus pacificanda, et quid inde, etc. 46  Querela abbatis de Ripatorio contra abbatem de Pietate Dei, de Tribus Fontibus et de Alto Fonte committitur pacificanda, et quid inde etc. 47  Querela abbatis Deux lacroist contra abbatem Vallis Sanctae Mariae de Croquedene, de Bildenaus et de Geredone abbatibus committitur pacificanda vel iudicanda, etc. 48  Querela abbatis Sanctae Mariae iuxta Dubliniam contra abbatem Roseae vallis, de Geriponte et de Sancto Salvatore abbatibus committitur pacificanda, etc., et quid inde, etc. 49  Monachus qui moratur in abbatia monialium de Cambrone qui, sicut nuntiatum est Capitulo generali, in dicta abbatia male se habuit, ab abbate proprio revocetur et illuc ulterius non accedat. 50  De Bodello et de Capella abbatibus iterato committitur ut negotium abbatissae de Nazareth prosequatur, et quid inde, etc. 51  Abbas de Superaddo qui non renuntiavit Capitulo generali quod sibi fuerat demandatum, poenam sustineat in Usibus constitutam. Abbas de Melone hoc ei denuntiet. 52  Abbas de Rifetem qui hoc anno venire debuit ad Capitulum et non venit, poenam sustineat, etc. 53  De abbate de Tilieto qui non venit ad Capitulum iam elapsi sunt quatuor anni et minus sufficienter se excusavit, committitur abbati de Firmitate ut ipsum puniat prout viderit expedire. 54  De Borbona et de Bellobecco abbates qui ad Capitulum hoc anno venire debuerunt, non venerunt, poenam peragant, etc. Abbas de Grandisylva hoc eis denuntiet. 55  De Sancta Cruce in Hybernia, de Hervicampo, de Colle victoriae et de Kyrieeleison abbates qui ad Capitulum hoc anno venire debuerunt nec venerunt, poenam sustineant, etc. 56  Inspectio abbatiae monialium quam vult aedificare nobilis illustris domina Maria quondam Imperatrix romanorum, pro qua dominus Papa scribit Capitulo generali et etiam dominus episcopus Leodiensis cum capitulo suo in cuius dioecesi consistit locus ille, cum pleno concessu privilegiorum, statutorum et libertatum Ordinis, de Alna et de Loco Sancti Bernardi abbatibus committitur qui ad locum, etc., et constituant ibi abbatissam et conventum et Ordini incorporent, et quid inde, etc., et sit filia de Villari in Brabantia. 57  Inspectio abbatiae monialium quam vult aedificare nobilis mulier Agnes domina Daugimont pro qua dominus episcopus Leodiensis scribit Capitulo generali, committitur de Alna et de Grandi prato abbatibus qui ad locum, etc. 58  Inspectio abbatiae monialium de Area Sancti Francisci Coloniensis pro qua Ordini nostro incorporanda scripsit dominus Papa Capitulo generali, committitur de Haneice et Berbacensi abbatibus qui ad locum praesentialiter accedant et diligenter inquirentes si volunt sub clausura consistere, et si habent facultates de quibus possint commode sustentari, sicut in littera domini Papae continetur, et si invenerint locum extra civitatem, et pensatis omnibus quae secundum Ordinem sunt pensanda, renuntient Capituli generali. Abbas de Claustro hoc eis denuntiet. 59  Inspectio abbatiae monialium quam vult aedificare nobilis vir Alphonsus Lupi de Faro, pro qua Ordini nostro incorporanda rogat reverendus pater dominus Aegidius, Sanctorum Cosmae et Damiani diaconus cardinalis, committitur de Spina et de Mera abbatibus qui ad locum, etc., et inquirant si consensus episcopi et capituli Calaguritanensis ad hoc accedere dicatur et si nulli ex hoc facto praeiudicium generetur, et pensatis omnibus, etc., et sit filia de Irantio. 60  De abbatia monialium de Pace quae nimis vicina esse dicitur abbatiae monialium Vallis Sanctae Mariae, de Alna et de Grandiprato abbatibus qui ad locum etc., et quid inde, etc. 61  Inspectio abbatiae de Camenez ordinis Sancti Augustini quam petit incorporari Ordini Wislaniensis episcopus, Doberlu et de Cella abbatibus committitur qui ad locum, etc., mittant in conventum de domo de Lubans, et quid inde, etc., et sit filia Lubensis. 62  De abbatissa et monialibus de Colomba quae per biennium et amplius excommunicatae fuerunt, et sunt adhuc rebelles Ordini, conceditur abbati Claraevallis quod in Curia domini Papae et saecularium principium contra ipsas procedat modis quibus viderit expedire, et interim in domibus vel in hortis vel in grangiis vel in domibus Ordinis non recipiantur, cum pertinax ipsarum inobedientia ad totius Ordinis spectet dedecus penitus et gravamen. Poenitentes autem reconciliet et absolvet. Abbatibus vero de Bellobecco et de Mortuomari praecepit Capitulum generale quod ipsas quibuscumque in domibus monachorum et monialium publice denuntient excommunicatas Capituli generalis auctoritate, et quid inde, etc. 63  Inspectio loci qui Permensis dicitur iuxta Andegavim in quo petunt poni conventum monialium nostri Ordinis nobilissimae mulieres comitissa de Vif viceque comitissa Bellimontis, cum iam ibidem aedificationes sufficientes sint constructae, de Claromonte et de Bellabrancha abbatibus committitur qui ad locum, etc. Abbas de Claromonte hoc collegae suo denuntiet. 64  Inspectio abbatiae monialium quae dicitur Vallis lilii, pro qua Ordini incorporanda scripsit dominus Papa, de Alespurnes et de Retevansla abbatibus committitur qui ad locum, etc., et sit filia Caesariae. 65  Inspectio abbatiae monialium quam petit incorporari Ordini dominus Traiectanensis episcopus, de Campo florido et de Clarocampo abbatibus committitur qui ad locum, etc., et quid inde, etc., et sit filia Sancti Bernardi.
Anno Domini millesimo ducentesimo quadragesimo septimo acta sunt haec apud Cistercium tempore Capituli generalis. 1  Octava Nativitatis B. M. Virginis, sicut diffinitum est anno praeterito, fiat integraliter per Ordinem universum, si autem contigerit quod octava eveniat die dominica et illa dominica debet inchoari historia *Peto Domine*, illa historia usque ad sequentem dominicam transferatur, et fiat commemoratio beati Mauritii et missa matutinalis erit de ipso. 2  Sexto decimo kalendas decembris festum beati Edmundi per Ordinem universum fiat, et de eo per omnia sicut de beato Nicolao, excepto quod collectae a domino Papa factae dicantur per totum Ordinem et conversi laborabunt. Historia vero nuper composita tam in domo Pontiniacensi ubi gleba sancti corporis requiescit, quam per abbatias de generatione sua cantetur, et fiat sermo in capitulo Pontiniacensi in festo beati Edmundi, et sexto idus iunii translationis corporis eius festivitas in Pontiniaco cum duabus missis, lectionibus et historia supradictis, sicut in die dominica solet fieri solemniter celebretur, et post commemorationem factam de Beata Virgine fiat in Pontiniaco tantum commemoratio de beato Edmundo. Conceditur etiam ut in litania post beatum Nicolaum nominetur in Pontiniaco et generatione sua. In martyrologio autem pronuntiabitur in hunc modum : *In territorio Antissiodorensi, monasterio Pontiniacensi, depositio beati Edmundi archiepiscopi et confessoris* ; collecta de beato Edmundo *Deus qui largifluae* ; secreta *Beati Edmundi* ; postcommunio *Mentes nostras*. 3  In festo beati Iohannis ante Portam latinam, ad primas Vesperas dicatur responsorium *Valde honorandus est* ; et collecta propria quae olim dici consuevit, videlicet *Deus qui conspicis*. 4  Pro domino Papa et cardinalibus et pro statu Ecclesiae, pro domino rege Franciae et regina uxore eius et liberis eorum, pro domina Blancha regina matre domini regis Franciae et liberis suis, pro bono statu regni Franciae, pro duce Burgundiae et ducissa uxore eius et liberis eorum, pro vice comite Castriduni et uxore eius, et pro omnibus cruce signatis, maxime qui in comitatu domini regis Franciae erunt, omni sexta feria fiat per claustrum processio in hunc modum : finito capitulo, incipiantur VII psalmi et decantentur alternatim morose et punctatim, praecedentibus iunioribus, cum cruce, thuribulo, cereis et aqua benedicta et subsequente abbate, si praesens fuerit, cum stola et baculo. Ingrediantur a parte superiori, et omnes ante altare more solito prosternentur, et finitis septem psalmis et litania, dicantur collectae consuetae, et addatur collecta *Ineffabilem*, etc., et cantetur missa *Salus populi* omni tempore ea hora qua solet missa conventualis celebrari, nisi aliud impedimentum occurrat. Et quoniam missa de sancta Cruce intermittitur, dicatur collecta de sancta Cruce loco competenti. 5  Petitio magistri Isanbardi, notarii domini Papae, et nepotis bonae memoriae Praenestini, amici Ordinis specialissimi, de plenario servitio faciendo pro eo per universum Ordinem, exauditur, post eius obitum. 6  Conceditur domino episcopo Sagiensi ut possit assumere secum unum monachum et unum conversum de Ordine, ubi potuerit invenire. 7  Sententiam anno praeterito latam de monialibus non emittendis, ita interpretatur Capitulum generale quod si fuerint conspiratrices et simoniace receptae, vel omnino rebelles, ad domos alias emittantur. 8  Conceditur dominae nobili Amiciae et Galchero de Ioviniaco, filio eius, plenarium officium post eorum obitum, per Ordinem universum. 9  Petitio domini Avignionis episcopi de plenario servitio post eius obitum faciendo pro eo, et duobus conversis secum assumendis de quacumque abbatia Ordinis voluerit, exauditur. 10  Petitio fratris Iohannis eleemosynarii domini Papae de plenario servitio faciendo pro eo per universum Ordinem post eius obitum, exauditur. 11  Pueri Ordinis apud Cistercium et ad quatuor primas abbatias venientes dimittant ad portam omnia arma sua et cultellos acuminatos, et abbates diligenter caveant ne pueros in Cistercium introducant contra Ordinis instituta. 12  Statuit Capitulum generale quod prior de Calatravia eo anno et eodem modo quo abbates illius regionis veniunt circumstantes, veniat ad Capitulum generale ; magister vero veniat sexto anno. 13  Conceditur abbati Morimundi ut possit facere visitare filias Calatraviae per priorem de Calatravia, quoties et quamdiu viderit expedire, abbate etiam aliquo non vocato ; et quando visitat teneat primum locum. 14  Abbatissa Sancti Felicis, filia Calatraviae, inter abbatissas Ordinis honeste tamquam abbatissa recipiatur, et quamdiu inter eas fuerit in victu et aliis se conformet eisdem. 15  Frater Iacobus monachus Paradisi qui publice dicitur esse falsarius plurium sigillorum, si potest capi, capiatur et incarceretur. 16  Conceditur abbati de Melsa ut festum beati Iohannis Eboracensis archiepiscopi et confessoris fiat in domo [sua] tantum et cum duodecim lectionibus et una missa. 17  Petitio abbatis de Nept in Wallia qui petit fieri festum beatae Margaretae in domo sua tantum, quae frequenter guerrarum multiplicitate turbatur, ut *facilius* obtineat gratiam persecutorum qui quodammodo in maxima devotione et reverentia dictam virginem habent, in cuius honore habent capellam dedicatam, exauditur. 18  Conceditur abbati de Pratea quod fiat solemne officium et festum de beata Fausta in domo sua cum duodecim lectionibus et duabus missis ; collecta *Deus qui inter cetera potentiae*. 19  Petitio dominae Agnetis de Augemont quod abbatia monialium quae aedificavit sit filia de Alna, exauditur. 20  De excessu conversorum de Boscanio qui manus violentas iniecerunt in abbatem, ablato sibi sigillo, et de monachis qui propter manifestam dissimulationem videntur eis in sua malitia consensisse, committitur abbati Claraevallis qui ad locum mittat bonos viros et ordinis zelatores qui, inquisita diligentius veritate, puniant illos qui fuerint puniendi, auctoritate Capituli generalis, et ad hoc exequendum, si necesse fuerit, invocent brachium saeculare, etc., et quid inde, etc. 21  Abbas de Volquedoreno qui debuit renuntiare abbati de Rifeteam poenam quam debebat sustinere pro eo quod non venerat ad Capitulum generale, iam elapsi erant quatuor anni, et non renuntiavit, poenam sustineat in Usibus constitutam. Abbas de Vualquerede hoc ei denuntiet. 22  De Periniaco et de Berola abbates quibus anno praeterito commissum fuit negotium de abbatia quam vult aedificare rex Arragonensis, usque ad finem debitum prosequantur. 23  Abbates de Coquesale et de Salleia causam abbatis de Strafordia contra abbatem de Rupe anno praeterito a Capitulo generali sibi commissam efficaciter prosequantur, etc., et quid inde, etc. 24  Abbas Morimundi negotium de Horlesporne anno praeterito a Capitulo generali sibi commissum usque ad finem debitum prosequatur, et quid inde, etc. 25  Commissionem factam super querela abbatis et conventus Saltus [novalis] contra abbatissam et conventum de Gradefes, abbatibus de Laveia et de Metaplana anno praeterito a Capitulo generali revocantes, abbatibus de Irantio et de Oliva de novo committitur pacificanda etc., et quid inde, etc. 26  De abbate de Aurora qui dicitur fecisse celebrare divina excommunicatis et contra mandatum domini Papae alias excessisse, et de duobus monachis suis ad quorum suggestionem dicitur citatus fuisse auctoritate apostolica dictus abbas, committitur abbatibus de Paris et de Weinetegon qui, rei veritate diligentius inquisita, animadvertant in plenaria Ordinis potestate tam in abbatem quam in monachos quos invenerint puniendos auctoritate Capituli generalis, et quid inde, etc. 27  Auctoritate Capituli generalis committitur abbati Vallis Sancti Petri iuxta Coloniam ut recipiat singulis annis unam marcham argenti annui redditus, quam quidam bergensis de Colonia Godefridus nomine legavit Capitulo generali, et deferat ad Capitulum generale tempore Capituli generalis, et inde habeat dictus abbas litteras Capituli generalis. 28  Abbas de Irantio qui non renuntiavit Capitulo generali de querela abbatis de Buxeto contra abbatissam de Regali poenam peragat in Usibus constitutam ; abbates vero quibus commissum fuit negotium usque ad finem debitum prosequantur. Abbas de Scala Dei hoc eis denuntiet. 29  Abbates de Gemundo et de Florando et de Sancto Marcello qui hoc anno non venerunt ad Capitulum generale nec se excusaverunt, poenitentiam agant in Usibus constitutam. Abbas de Porta gloriae hoc eis denuntiet. 30  De abbatibus Poloniae qui dicuntur usque ad Cellam venisse et usque ad Capitulum non pervenisse, quia de causa remorationis ipsorum non potuit plene constare Diffinitoribus, committitur abbati Morimundi ut diligenter inquirat causam demorationis eorum et inde faciat quod viderit expedire, et quid inde, etc. 31  De ingressu mulierum in cimeterio Fontis Iohannis committitur abbati Pontiniacensi in plenitudine potestatis, qui ad locum praesentialiter accedat et faciat quod Ordini viderit expedire, et quid inde, etc. 32  Inspectio abbatiae quam episcopus Avignionensis petit incorporari Ordini, committitur de Sylvacana et Aqua bella abbatibus ut ad locum, etc., et quid inde, etc. 33  Inspectio locorum ubi abbas de Chereto intendit aedificare abbatiam monachorum committitur de Claravalle et de Colomba abbatibus qui ad locum etc., et quid inde, etc. 34  Inspectio abbatiae de Clariana quam abbas dicti loci petit transferri ad alium locum, abbatibus Scandelii et Vallismagnae committitur ut ad locum etc., et quid inde, etc. 35  Inspectio abbatiae monialium de Perreio pro qua Ordini incorporanda rogat comitissa de Fif (*sic*) Capitulum generale, iterato committitur de Claromonte et de Bellabrancha abbatibus ut ad locum, etc., et sit filia Oratorii, et quid inde, etc. 36  Inspectio loci de Montrevalt in Frisia in quo tot sunt monachi quot mulieres habitum monialium gerentes, qui volunt incorporari Ordini et ab invicem separari, ita quod fiant duae abbatiae, una monachorum et altera monialium, de Clarocampo et de Schola Dei abbatibus committitur ut ad locum, etc., et sint filiae Sancti Bernardi in Frisia, et quid inde, etc. 37  Inspectio abbatiae monialium Vallis lilii abbatibus Evuraecensi et de Hanslesporne committitur ut ad locum, etc., et quid invenerint, etc. 38  Inspectio abbatiae monialium Vallis lucidae pro qua incorporanda Ordini comitissa de Baudem rogat Capitulum generale, committitur de Uterina valle et de Tenebac abbatibus ut ad locum, etc., et quid inde, etc. 39  Inspectio abbatiae monialium de Burch pro qua incorporanda Ordini scribit dominus Papa Ordini, committitur de Villari in Brabantia et de Camberone abbatibus ut ad locum, etc., et quid invenerint, etc. 40  Inspectio abbatiae monialum quae vocatur Virginitas pro qua incorporanda Ordini comes Viridocini scribit Capitulo generali, de Oratorio et de Claritate abbatibus ut ad locum, etc., introducant in conventum de abbatia de Clareto et incorporent et sit filia Eleemosynae. 41  Inspectio abbatiae monialium quae vocatur Aula Sancti Petri pro qua incorporanda Ordini scribit dominus Papa Capitulo generali, committitur abbatibus Campensi et Bergensi abbatibus ut ad locum, etc., et quid inde, etc. 42  Inspectio abbatiae monialium de Monte Sanctae Mariae Cameracensis dioecesis pro qua dominus Papa scribit Capitulo generali, committitur de Villari in Brabantia et de Camberone abbatibus qui ad locum, etc., et quid invenerint, etc. 43  Inspectio abbatiae monialium de Maginowe Constantiensis dioecesis pro qua incorporanda Ordini scribit dominus Papa Capitulo generali, committitur de Salem et de Paris abbatibus qui ad locum etc., et quid inde, etc. 44  Inspectio abbatiae monialium de Miendor pro qua incorporanda Ordini dominus Papa scripsit Capitulo generali, committitur de Lapide Sancti Michaelis et de Ridensonse abbatibus qui ad locum, etc., et quid inde, etc. 45  Inspectio abbatiae monialium de Felici porta pro qua Ordini incorporanda archiepiscopus Moguntinus scripsit Capitulo generali committitur de Ebrac et de Cesarea abbatibus qui ad locum, etc., et quid invenerint, etc. 46  Querela abbatis de Berola contra abbatem de Hyrantio committitur de Periniaco et de Fiterio abbatibus pacificanda, etc. et quid inde, etc. 47  Querela abbatis Sanctarum Crucium contra abbatem Populeti committitur de Grandisylva et de Fontefrigido abbatibus pacificanda, etc., et quid inde, etc. 48  Querela abbatis de Comba contra abbatem de Pipuella committitur de Vaverlia et de Strafort pacificanda, etc. et quid inde, etc. 49  Querela abbatis de Caldra contra abbatem de Hilbolcortem, abbatibus de Salleia et de Ristquetal committitur pacificanda, etc., et quid inde, etc. 50  Querela abbatis de Albispetris contra abbatem de Prato benedicto committitur de Domo Dei super Carum et de Palatio abbatibus pacificanda, et quid inde, etc. 51  Querela abbatis de Salvario contra abbatem Mansiadae committitur de Bonavalle et de Grandisylva abbatibus pacificanda, etc., et quid inde, etc. 52  Querela abbatis de Dalonis contra abbatem de Garda Dei committitur de Obezina et de Bullio abbatibus pacificanda, etc., et quid inde, etc. 53  Querela abbatis de Armentaria contra abbatem de Melone committitur abbatibus de Ursaria et de Superaddo pacificanda, etc. 54  Querela abbatis Vallis viridis contra abbatem Grandisylvae committitur Claraevallis et Bellaeperticae abbatibus pacificanda, etc., et quid inde, etc. 55  Querela abbatis Savigniaci contra abbatem Fontis Danielis committitur abbati Claraevallis pacificanda, etc., et quid inde, etc. 56  Querela inter abbatissam de Scalachia ex una parte et abbatem de Montepetroso ex altera committitur abbatibus de Periniaco et de Prato benedicto pacificanda, etc., et quid inde, etc. 57  Querela abbatis Bonifontis contra abbatem Gloriae Dei committitur Scalae Dei et Berdonarum abbatibus pacificanda, etc. 58  Querela abbatis de Bennifacen contra abbatem Scarpii committitur Sanctarum Crucum et Fontis clari abbatibus pacificanda, etc. 59  Querela abbatis de Altacrista contra abbatem de Altaripa committitur de Bonomonte et de Tela abbatibus pacificanda, et quid inde, etc. 60  Monachus falsarius pro crimine falsi in domo de Villari incarceratus numquam liberetur nisi de speciali licentia Capituli *generalis*. 61  De abbatissa et monialibus Sanctae Columbae Morinensis dioecesis, quae propter gravem suam contumaciam, et huc usque in Ordine *inauditam,* excommunicatae sunt a Capitulo generali annis pluribus iam elapsis, statuit idem Capitulum generale ut singulis diebus dominicis, insuper et omnibus solemnitatibus quibus sermo habetur in capitulis Ordinis, candelis accensis, omnes personae nostri Ordinis utriusque sexus scienter participantes eisdem in singulis capitulis monachorum et monialium per Remensem provinciam excommunicentur, et eaedem sententiae tunc in eisdem conversorum et conversarum capitulis pronuncientur ; et ut hoc efficacius executioni demandetur diffinitionem istam habeant omnes abbatiae in dicta provincia constitutae. Eadem sententia teneatur de monialibus Sanctae Crucis dioecesis Missen[sis] et eamdem denuntient abbates in Maguntinensi dioecesi constituti. Reconciliandi autem poenitentes patres abbates habeant potestatem auctoritate Capituli generalis.
Anno Domini millesimo ducentesimo quadragesimo octavo statuta sunt haec apud Cistercium tempore Capituli generalis. 1  Quidquid in illa diffinitione de non acquirendo et non aedificando continetur quae sic incipit : Ut conscientiis personarum, etc. hoc anno committitur totaliter patribus abbatibus qui licentiam filiis abbatibus acquirendi et aedificandi tribuant, ubi viderint expedire, et illa diffinitio in visitationibus interim non legatur. 2  Quoniam ad aures Capituli generalis clamosa pervenit insinuatio quod in benedictionibus abbatum panis, vinum, denarii vel etiam candela pro oblatione exigitur, et etiam a quibusdam episcopis ab eis pedum oscula requirantur, inhibetur auctoritate Capituli generalis ne id fiat, sed simpliciter, sicut dominus Cistercii, nihil omnino pro benedictione vel professione donetur. 3  Statuit et ordinat Capitulum generale ut ille monachus, qui per abbatem Claraevallis, pro tempore praefuerit monachis Parisius loco Sancti Bernardi studentibus, de cetero non prior sed provisor vocetur. Et quoniam decens est et honestum ut ubicumque fuerint monachi nostri Ordinis, vivant sub observantia regulari, committitur abbati Claraevallis auctoritate Capituli generalis ut eamdem iurisdictionem corrigendi et absolvendi habeat in monachis supradictis quam habent abbates Ordinis in monachis hospitibus ad se missis, cum domus illa sit membrum proprium Claraevallis, propriorum et patrum abbatum in omnibus iure salvo. 4  Statuto recordationis felicis… auctoritate Capituli generalis firmiter inhibemus, ne quis abbas vel alia Ordinis nostri persona, se vel ecclesiam suam per litteras seu sigilla obligare praesumat pro debitis alienis, nisi fortassis pro personis Ordinis nostri in casu rationabili, cum visum fuerit expedire ; si quis vero contra praemissa venire praesumpserit ab administratione spiritualium vel temporalium se noverit iam esse suspensum. 5  Quoniam crescente dierum malitia Ordo in nonnullis partibus mundi super privilegiis et immunitatibus suis multipliciter infestatur ut frater adiuvetur a fratre et sicut turris firma permaneat, iniungit Capitulum generale de Gaveilleya, de Rievalle et de Furnesio abbatibus in Anglia, ut quoties necesse fuerit, et a vexatis fuerint requisiti auctoritate Capituli generalis conveniant, et secundum quod exegerit negotii magnitudo abbates regionis illius convocent ut sic in communi consilio et auxilio tamquam cortinae se trahentes invicem et tabulae tabernaculi sibi mutuo cohaerentes iniquorum studeant cogitatibus resistere, et communem Ordinis libertatem conservare ; haec eadem in Hybernia facienda de Mellifonte, de Sancta Maria iuxta Dublinium et de Sancto Salvatore abbatibus committitur Capitulum generale. 6  Sententia anno praeterito lata contra illam quae se gerit pro abbatissa de Sancta Columba et moniales eiusdem loci, necnon et personas utriusque sexus participantes eisdem, integraliter et inviolabiliter observetur. 7  Monachi et moniales in regno Suessiae constituti Ordinis institutiones et privilegia non obstante alicuius mandato vel instituto inviolabiliter studeant observare, qui vero vel quae contravenerint puniantur condigne secundum Ordinis instituta, nullas omnino nisi a personis Ordinis recipientes visitationes. 8  Cum definitio facta fuerit anno praeterito, quarto anno prior et magister Calatraviae Capitulo generali debeant interesse, et plures dictum negotium circumstent difficultates idem negotium quia grave et arduum reputat Capitulum generale committitur abbati Morimundi in plenaria Ordinis potestate ut, consideratis rerum opportunitatibus seu importunitatibus et circumstantiis aliis universis ad dictum negotium spectantibus, per se vel personas alias ad hoc idoneas faciat inde quod viderit faciendum, et quid inde, etc. 9  Petitio serenissimae dominae reginae Franciae iunioris de anniversario pro ea per totum Ordinem faciendo post eius obitum, exauditur. 10  Petitio domini Alfunsi, filii regis Arragonensis, de plenario servitio pro eo per totum Ordinem post eius obitum faciendo, exauditur. 11  Petitio domini Gaufridis Sagiensis episcopi, amici Ordini valde devoti, de plenario servitio pro eo per totum Ordinem faciendo post eius obitum, exauditur. 12  Petitio domini Galagarritani de uno monacho et tribus conversis secum habendis, ita tamen quod honestis officiis occupentur, exauditur. 13  Petitio nobilis viri Hugonis comitis Burgundiae palatini de habendo monacho de domo Bellaevallis capellano et eleemosynario suo, exauditur. 14  Petitio domini Charoli fratris domini regis Franciae comitis Andegaviae de plenario servitio post eius obitum faciendo per universum Ordinem, exauditur. 15  Petitio nobilis dominae Margaretae comitissae Flandrensis, Ordini devotissimae, de uno anniversario pro bonae memoriae Iohanna comitissa Flandrensi sorore sua et comite Flandro, et pro domino Guillelmo de Dampetra viro eiusdem Margaretae comitissae Flandrensis, in singulis domibus Ordinis faciendo in vigilia beati Nicholai, exauditur ; huic autem anniversario associetur dicta Margareta comitissa Flandrensis post eius obitum ; conceditur etiam sibi et domino Guillelmo comiti Flandrensi et uxori eius et liberis eiusdem Margaretae comitissae una missa de Spiritu Sancto celebranda a singulis sacerdotibus per ordinem universum ; huic missae associantur regina Therasia et comes et comitissa Florensis. 16  Petitio domini Henrici de Rue civis Yporiensis, et domini Benedicti filii eiusdem subdiaconi domini Papae, de una missa pro defunctis celebranda post eorum obitum, a singulis sacerdotibus per universum Ordinem, exauditur. 17  Inspectio abbatiae monialium de Speculo Sanctae Mariae pro qua Ordini incorporanda scribit dominus Papa, pro qua etiam rogat dominus archiepiscopus Coloniensis, de Valle Sancti Lamberti et de Valle Dei abbatibus committitur qui ad locum, etc., et quid inde, etc. 18  Inspectio abbatiae monialium quam voluit aedificare comes de Ribore pro qua scribit dominus Papa, de Altaripa et de Capella abbatibus committitur qui ad locum, etc., et quid inde, etc. 19  Inspectio et incorporatio abbatiae monialium quam aedificavit illustris regina Franciae iuxta Meledunum, Vallis Sarnai et Regalismontis abbatibus committitur qui ad locum, etc., et ad nutum et ad voluntatem reginae mittant conventum… non expectata ulterius licentia Capituli generalis et auctoritate eadem de aliis abbatiis monialium Ordinis aliquas moniales assumant vitae et conversationis laudabilis, per quas merito possint institutis Ordinis informari de… vero nihil fiat donec dicta domina regina, sicut ipsa requirit, cum domino abbate Cistercii colloquium super hoc habuerit et tractatum. 20  Inspectio abbatiae monialium pro qua aedificanda et incorporanda Ordini rogat nobilis comitissa Flandriae committitur de Dunis et de Laude abbatibus qui ad locum, etc., et quid inde, etc. 21  Inspectio abbatiae monialium de Slendenhurst pro qua incorporanda Ordini scribit dominus archiepiscopus Coloniensis, de Bergis et de Campo Sanctae Mariae abbatibus committitur qui ad locum, etc., et quid inde, etc. 22  Inspectio abbatiae monialium de Wunnendal pro qua rogant dominus archiepiscopus Argentinensis et multi nobiles, de Salem et de Maris Stella abbatibus committitur qui as locum, etc., et quid inde, etc. 23  Abbas Bonae cumbae qui non iniunxit monacho suo electo in abbatem Salvanii officium pastorale, cum debita instantia a patre abbate et electoribus postularetur, praesertim cum dictus monachus non haberet officium per quod posset ipsum secundum formam Ordinis retinere, tribus diebus sit in levi culpa uno eorum in pane et aqua et quadraginta diebus extra stallum abbatis… eidem monacho dictum officium iniungere non postponat, si tamen fuerit requisitus. Abbas Bonae vallis Rutinensis hoc ei denuntiet. 24  Inquisitio plurium articulorum qui propositi sunt in Capitulo generali ab abbate Lucensi ex una parte, et ab abbate de Caesarea ex altera, quia de eisdem non potuit plena certitudo haberi abbati Morimundi committitur in plenaria Ordinis potestate, ut inquirat vel inquiri faciat per viros sapientes et discretos et inde faciat quod sibi secundum formam Ordinis videbitur expedire, et quid inde, etc. 25  Promissio quam fecerunt abbas et conventus Quinciaci dominae de Brocia, quae largam eleemosynam eidem domui contulit, de quatuordecim monachis in dicta domo semper habendis, confirmatur et approbatur a Capitulo generali. 26  Abbati de Boquehine, cuius domus nimiis debitis et aliis oppressionibus dicitur aggravata, remittuntur decem solidi nannentenses et dantur ei in eleemosynam quos singulis annis reddere… Capitulo generali [tenebatur]. 27  Pro gravibus importuniis et aliis necessitatibus… conceditur abbati Mortuimaris a Capitulo generali nullam personam Ordinis hoc anno ad commorandum recipere teneatur. 28  Querela abbatis de Recluso contra abbatem Cistercii, de Signiaco, de Buxeria Eduensis abbatibus committitur in plenaria potestate pacificanda, etc., et quid inde, etc. 29  Querela abbatis de Neth contra abbatem [de] Mergan, de Bildenaus, de Kingeonda et de Doncoella abbatibus committitur in plenaria Ordinis potestate pacificanda, etc., et quid inde, etc. 30  Querela abbatis de Croquedanen contra abbatem de Deuslacraisse, de Bildenaus et de Renfort abbatibus committitur in plenaria Ordinis potestate pacificanda, etc. et quid inde, etc. 31  Querela abbatis de Copevenice contra abbatem de Andreo committitur abbati Morimundi in plenaria Ordinis potestate pacificanda etc., et quid inde, etc. 32  Querela abbatis de Bildenaus contra abbatem de Combemmare, committitur de Stanleia et de Quinioride abbatibus pacificanda, etc., et quid inde, etc. 33  Querela abbatissae de Valle Sancti Georgii contra abbatissam de Rameia, de Alna et de Valle Sancti Lamberti abbatibus committitur pacificanda, etc., et quid inde, etc., in plenaria Ordinis potestate. 34  Abbas de Sancto Marcello pro eo quod bis exivit de Ordine, et pro aliis multis et gravibus quae dicuntur de ipso, contra formam Ordinis promotus fuisse dinoscitur in abbatem, deponitur in instanti. 35  Abbas de Loco S. Bernardi qui se in sexcentis marchis argenti sub iuramento pro personis saecularibus obligavit, abrenunciavit privilegiis Ordinis, et se aliorum supposuit iurisdictioni, ut possent eum excommunicare, et apud Lugdunum sub iuramento hostagium se tenere promisit, deponitur in instanti. 36  Cum frater Iacobus monachus Paradisi qui, ut dicitur, est falsarius plurium sigillorum, apud Cistercium detineatur auctoritate Capituli generalis ; quia de praedictis ad plenum certitudo non habetur, abbati Morimundi committitur in plenaria Ordinis potestate ut inquirat vel inquiri faciat diligenter, et quid inde fecerit, etc., et eumdem monachum ad proprium abbatem remittat.
Anno Domini millesimo ducentesimo quadragesimo nono statuta sunt haec apud Cistercium tempore Capituli generalis. 1  Iniungitur a Capitulo generali patribus abbatibus ut in filiabus suis domibus diligenter provideant ne, pro aedificando vel acquirendo, immoderato et intolerabili debitorum onere domus illae quas visitant aggraventur. Antiqua vero sententia de non acquirendo quae sic incipit : Ut conscientiis, etc., omnino expirat. 2  Statuit et ordinat Capitulum generale ut abbas qui sponte cesserit cum litteris patris abbatis vel visitatoris, in quibus contineatur quod sit bonae famae et vitae laudabilis, quam voluerit domum sibi eligat gratia profitendi. Abbas vero ad quam ita mittitur ipsum recipere teneatur auctoritate Capituli generalis ; qui autem sic missum recipere noluerit, teste conscientia noverit se suspensum. Abbatissae vero sic cedentes in eadem domo, si fieri potest sine scandalo, remaneant, alioquin ad domum de qua sumptae fuerant, revertantur, et abbatissae eas recipere teneantur auctoritate Capituli generalis. 3  Cum moniales iam Ordini incorporatae privilegiis et aliis beneficiis Ordinis gaudeant, decens est et honestum ut in iis quae secundum Deum et Ordinem fieri possunt, ordini se conforment. Quapropter statuitur a Capitulo generali ut omnes abbatissae et moniales in illis tribus casibus, quibus a Capitulo generali praecipitur ut emittantur, scilicet si fuerint conspiratrices, symoniace receptae vel omnino rebelles, ipsas recipere teneantur, nec non si qua fuerit secundum formam Ordinis electa eidem officium ad quod eligitur sibi iniungere abbatissa non postponat. Et sciant tam abbatissae quam moniales quod dominus Papa per privilegium suum districtius inhibet omnibus tam religiosis quam saecularibus ut de confessionibus vel absolutionibus monialium nostri Ordinis se intromittere non audeant, nisi de patris abbatis licentia speciali. 4  Statuit et ordinat Capitulum generale ne quis monachus vel conversus sub alicuius negotii praetextu, litteris utatur quaestuosis usque ad sequens Capitulum generale, per ecclesias occasione praedicandi deferendo. 5  Statuit et ordinat Capitulum generale quod magister et fratres Calatravenses priori et suppriori Calatraviae, ibidem ab abbate Morimundi promotis et promovendis, et aliis fratribus quibus prior in hac parte commiserit vices suas, confiteantur in plenaria potestate, non obstante alicuius contradictione vel mandato, et nulli alii confiteantur. 6  Petitio domini Aginensis episcopi, amici Ordinis, de plenario servitio post eius obitum per Ordinem universum faciendo, exauditur. 7  Nobilissimo Henrico Fragepagnensi proconsuli Romanorum sacri Laterani palatii comiti, ac principi Corsici et Tarenti, Ordini amicissimo, conceditur plenarium servitium post eius obitum per Ordinem universum et tam ipse quam totum genus suum et familia [bonorum] quae per totum Ordinem fiunt, sicut litteratorie rogavit, *participes efficiantur* in vita penitus et in morte et super hoc habeat litteras Capituli generalis. 8  Petitio nobilis dominae comitissae Carnotensis, de plenario servitio post eius obitum faciendo per universum Ordinem, exauditur. 9  Petitio nobilis dominae Agnetis comitissae Viennensis, uxore domini Henrici de Vergeio, de plenario servitio post eius obitum, exauditur. 10  Petitio domini Corsici correctoris litterarum domini Papae, nobis per magistrum Willelmum auditorem supradictarum porrecta, de plenario servitio pro eo post eius obitum per universum Ordinem, exauditur. 11  Nobili viro Iohanni de Lescentona, domino de Thoquefort et Roberto de Lescentona et Henrico Lintoniensi ecclesiae decano fratribus abbatis Claraevallis et amicis Ordinis conceditur unicuique eorum plenarium servitium post eorum obitum per Ordinem universum. 12  Pro bonae memoriae Henrico quondam duce Brabantiae iam defuncto fiat anniversarium die obitus sui in illa domo in qua habet sepulturam et aliis domibus ducatus sui. 13  Petitio domini comitis Rutinensis de anniversario pro fratre suo Henrico et antecessoribus suis in abbatiis terrae suae die obitus sui faciendo exauditur ; huic anniversario mater ipsius comitis post suum obitum associetur. 14  Petitio abbatis de Monte Sanctae Mariae de anniversario pro suis fundatoribus in domo propria faciendo, exauditur. 15  Petitio abbatis de Melereio, qui petit ut a receptione hospitum ad commorandum propter bladi penuriam et tempestatis infortunium hoc anno, exauditur. 16  Cum abbatia de Fonteneto sit miserabili infortunio tempestatum hoc anno multipliciter aggravata, indulgetur sibi a Capitulo generali quod in domo de Fonteneto et in filia sua de Escharlees ad quam intendit proprios monachos destinare, nullos hospites per biennium ad commorandum recipere teneatur. 17  Petitio abbatis de Callovio, qui propter tempestatis infortunium a susceptione hospitum ad commorandum petit absolvi per biennium, exauditur. 18  Petitio abbatis de Balanciis, qui petit hoc anno absolvi ab onere quadrigarum, in hoc exauditur ut avenam ministrare minime teneatur, cetera vero victualia tam personis quam equis preparet et ministret. 19  Petitio domini episcopi Helnensis de uno converso secum habendo de domo Fontisfrigidi, dummodo honestis officiis occupetur, exauditur. 20  Petitio nobilis viri Bertrandi de Baccio fundatoris Silvaecanae de habendis secum duobus conversis de domo Sylvacanae, dummodo honestis officiis occupentur, exauditur. 21  Inspectio abbatiae monialium de Speculo Sanctae Mariae pro qua scripsit dominus Papa et etiam dominus Coloniensis rogavit, abbati de Valle Sancti Lamberti committitur qui ad locum etc., et sit filia Sancti Petri. 22  Inspectio et incorporatio domus monialium de Monte Sanctae Mariae pro qua incorporanda Ordini scripsit dominus Papa et etiam dominus Camaccen (*sic*) rogavit, de Vancellis et de Camberone abbatibus committitur in plenaria Ordinis potestate qui ad locum etc., et sit filia abbatis de Bodelo. 23  Inspectio abbatiae monialium Sancti Benedicti Reginensis dioecesis pro qua scribit dominus Papa Capitulo generali, de Caravalle et de Cornu abbatibus committitur qui ad locum, etc. et sit filia de Cerreto. 24  Inspectio domus monialium Sanctae Mariae de Olivis pro qua incorporanda Ordini scribit dominus Papa, de Vallemagna et de Villalonga abbatibus committitur ut ad locum praesentialiter accedant etc., et sit filia Fontisfrigidi. 25  Inspectio abbatiae monialium de Bacciis pro qua incorporanda Ordini scribit nobilis Mafauda, filia regis Portugalis, quondam regina Castellae, Sancti Iohannis de Thoraca et de Soada abbatibus committitur qui ad locum, etc., et sit filia Claraevallis, et quid inde, etc. 26  Inspectio abbatiae monialium Fontis Sanctae Mariae quam vult aedificare comes de Quiborc, de Altaripa et de Aurora abbatibus committitur qui ad locum etc., et sit filia de Aurora. 27  Inspectio loci monialium de Slencenhors pro qua incorporanda Ordini scribit dominus Papa, episcopus et capitulum Coloniensis, de Bergis et de Bredelar committitur abbatibus qui ad locum, etc., et quid inde, etc., et sit filia Campensis. 28  Inspectio at incorporatio abbatiae monachorum Sancti Iohannis Baptistae super Crisium, de Seips et de Luiduiner abbatibus committitur in plenaria potestate qui ad locum, etc. et sit filia de Copivinc. 29  Inspectio loci ad quem petit transferre abbatiam monialium de Orchiis domina comitissa Flandrensis, de Vancellis et de Laude Dei abbatibus committitur qui ad locum, etc. 30  Inspectio loci monialium pro quo incorporando Ordini petit episcopus et capitulum Agathensis, de Francisvallibus et de Sylvaregali abbatibus committitur in plenaria Ordinis potestate qui ad locum, etc., et sit filia Vallismagnae. 31  Statuit et ordinat Capitulum generale ut viri discreti et providi, scilicet de Tilieto et Eleemosyna abbates, mittantur ad pedes domini Papae in communibus Ordinis expensis, pro quibusdam dubiis articulis de quibus scripsit Capitulo generali venerabilis pater dominus Iohannes tituli Sancti Laurentii in Lucina presbyter cardinalis, et aliis quibusdam, et quid inde, etc. 32  Statuit et ordinat Capitulum generale pro abbate Morimundi et aliis omnibus abbatibus quibus iniuriatur dominus Metensis, ut dicitur, scribatur domino Papae. 33  Auctoritate Capituli generalis iniungitur domino Morimundi ut visitatores viros discretos, circumspectos et honestos mittat ad Calatravenses, qui eos amicabiliter et prudenter conveniant in sacris exhortationibus, ac monitis salutaribus efficaciter inducant ut tamquam membrum nobile et speciale Ordinis cisterciensis, Capitulo generali per aliquos de suis se praesentare procurent anno quo visum fuerit competentius expedire et quod inde, etc. 34  Iniungitur visitatoribus Morimundi euntibus ad Hispaniam ut ad fratres Calatraviae personaliter accedentes, super eo quod ab abbate Sancti Iohannis de Tarouca et aliis abbatibus exigunt pedagia, moneant ipsis ut desistant, et ad ea quae pacis sunt, modis omnibus inducant de causae meritis de plano et simpliciter inquirendo, et quid invenerint sequenti anno renuntiare non differant Capitulo generali. 35  Super querela quam habet venerabilis pater noster dominus abbas Cistercii contra filiam suam abbatiam monialium de Burgis, scribatur tam domino regi Castellae quam ipsi abbatissae et conventui per verba honesta et modesta, ut domui Cistercii tamquam matri se humiliter benigna filiatione subiiciant et devota, et observationes Ordinis devote recipiant et observent secundum Ordinis instituta, prout ipsarum expedit saluti animarum. 36  Querela abbatis de Oliva contra abbatem de Clarocampo, de Dargon et de Reynevel abbatibus committitur pacificanda etc., et quid inde, etc. 37  Querela abbatis de Berola contra abbatem de Hyrantio super filiatione monasterii monialium de Hirs, de Bonofonte et de Borbona abbatibus committitur pacificanda etc., et quid inde, etc. 38  Querela abbatis de Buxeto contra abbatissam Villae maioris, de Sacramoenia et de Fictio abbatibus committitur in plenaria Ordinis potestate pacificanda, etc., et quid inde, etc. 39  Querela abbatis Cluniaci nomine abbatis et ecclesiae Pal… deposita contra abbatem de Charitate, de Roseriis, de Balerna abbatibus committitur in plenaria Ordinis potestate pacificanda, etc., et quid inde, etc. 40  Querimonia abbatissae et monialium de Marcelleyo conquerentium quod ab Ordine visitationis solatium non habent, sicut alias abbati Claraevallis commissum fuit, iterum committitur eidem qui licet locum ipsum aptum minime esse Ordini iudicavit, et propter hoc ab Ordine debere abscidi, nihilominus ipsius discretioni committitur iterato ut per se vel per alium ad hoc idoneum diligenter inquirat et observet utrum ad alias domos, prae loci illius intolerabili paupertate, se dispergi permittant, alioquin se et sua recipiant et habeant positae penitus extra Ordinis unionem ; illis tamen quae professae erant tunc in Ordine si voluerint, consulatur. Abbatissae vero illae ad quas mittentur auctoritate Capituli generalis ipsarum professiones recipere tenebuntur. 41  Querela abbatis Gardae Dei contra abbatem de Lonen, de Bellapertica et de Petrosa abbatibus committitur in plenaria Ordinis potestate pacificanda, etc., et quid inde, etc. 42  Querela abbatis de Populeto contra abbatem Sanctarum Crucum, de Scala Dei, de Bonofonte et de Borbona abbatibus, tam super iniuriis illatis quam super principali, committitur in plenaria Ordinis potestate pacificanda, etc., non obstante commissione aliis iudicibus a Capitulo facta et quid inde, etc., et auctoritate Capituli generalis inhibetur abbati Sanctarum Crucum ne coram iudice saeculari abbatem de Populeto vel homines suos super eodem negotio de cetero fatigare praesumat. 43  Discordia quae vertitur inter abbatem et monachos de Brunebach de quibus clamosa insinuatio ad Capitulum generale pervenit, de Ebra et de Alscebrone abbatibus committitur ut ad dictam abbatiam praesentialiter accedentes diligenter inquirant, et quid inde, etc. 44  Querela abbatissae de Murmunda contra abbatem Vallis Sancti Petri et contra abbatem de Rendorch, de Claustro, de Valle Dei, de Verbach abbatibus committitur in plenaria Ordinis potestate pacificanda, etc., et quid inde, etc. 45  Querela abbatis de Deulotrois contra abbatem de Vultone, de Bildenaus et de Renfort abbatibus committitur pacificanda, etc., et quid inde, etc. 46  Querela abbatis de Bullio contra abbatem de Boscanio, de Petrosa et de Palatio abbatibus committitur pacificanda, etc., et quid inde, etc. 47  Querela abbatis de Salleia contra abbatem de Fontibus in Anglia, de Reavalle et de Roofort abbatibus committitur pacificanda, etc., et quid inde, etc. Abbas Novi monasterii hoc eis denuntiet. 48  Querimoniae multoties de abbatibus de Verbach et de Arnesborch de quibus clamosa insinuatio pervenit ad Capitulum generale, abbati Claraevallis committitur qui super praemissis diligenter inquirat et corrigat in plenaria Ordinis potestate, et quid inde, etc. 49  Querela abbatis de Mercato Radulphi Ordinis Praemonstratensis contra abbatem Vallis Beatae Mariae Ordinis nostri, de Bellobecco et de Frigidomonte abbatibus committitur pacificanda, etc., et quid inde, etc. Abbas de Bellobecco hoc collegae suo denuntiet. 50  De illa quae se gerit pro abbatissa in domo de Sancta Colomba et complicibus suis utriusque sexus, quae miserabili modo in sua rebellione pluribus annis perduraverunt praecipitur auctoritate Capituli generalis quod in omnibus domibus monachorum et monialium Remensis provinciae excommunicentur diebus dominicis et festis quibus habetur sermo in capitulo, candelis accensis et pulsatis campanis, sicut pulsari solent quando huiuscemodi sententiae proferuntur. 51  De fratre David monacho qui, licet culpis suis multiplicibus gravibus et probatis depositus fuerit, et adhuc gerit se pro abbate, Dei et Ecclesiae inimicis miserabiliter inhaerendo, de quo etiam dicitur quod per inimicos Ecclesiae exercitu copioso congregato domum Sanaevallis invadi fecit et aedificia dirui, diffinit et iudicat Capitulum generale ut tam ipse quam omnes suae malitiae complices capiantur et incarcerentur invocato ad hoc, si necesse fuerit, brachio saeculari, et abbas Sancti Thomae de Torcello nihilominus ipsum et alios sibi cohaerentes excommunicatos denuntiet auctoritate Capituli generalis. Abbas de Brondolio hoc abbati Sancti Thomae denuntiet. 52  Cum de episcopo Sanctae Mariae de Alverasim Ordinis nostri suggestum fuerit in Capitulo generali, quod in domo Calatraviae veniens dixerit fratribus, quod non tenebantur generali Capitulo obedire, et quod omnes usque ad haec tempora in statu fuerint damnandorum, eo quod monachi Morimundi a patre abbate missi non poterant eos absolvere, Sancti Petri de Gomello et Vallisbonae abbatibus committitur, ut ad praedictum episcopum et domum Calatraviae personaliter accedentes, tam ab ipso episcopo quam ab ipsis fratribus de praedictis diligenter inquirant, et si praedictum episcopum super praemissis culpabilem invenerint, ingressum domus et possessionum Calatraviae, et omnium abbatiarum Ordinis eidem auctoritate Capituli generalis inhibeant et a beneficiis Ordinis se noverit sequestratum. Abbas Bonifontis hoc eis denuntiet. 53  Abbas de Cupro, qui scienter mentiendo cuidam monacho per sigillum suum testimonium perhibuit quod monachus esset matris nostrae Cistercii, cum non esset, tribus diebus agat poenitentiam culpae levioris uno eorum in pane et aqua, et viginti diebus sit extra stallum abbatis. Abbas de Novo monasterio hoc ei denuntiet. 54  De Rupe regis et de Vurenen abbates qui hoc anno venire debuerunt ad Capitulum generale non venerunt, poenitentiam peragant in diffinitionibus assignatam, nisi forte modo debito fuerint excusati et sequenti anno venire non omittant. Abbas de Vitae Schola hoc eis denuntiet. 55  Abbas de Lucha qui pergamenum vacuum sigillavit, tribus diebus poenitentiam culpae levioris peragat uno eorum in pane et aqua et viginti diebus sit extra stallum abbatis. 56  Abbas de Capella qui bis exivit de Ordine qui et fugitivum scienter in suo capitulo praedicare permisit, necnon semel et secundo furtum confessus est commississe, deponitur in instanti. 57  Abbas de Palaciolis qui per sex annos remansit a Capitulo generali nec fuit excusatus, poenam peragat integraliter super hoc a generali Capitulo diffinitam ; nihilominus ad Capitulum generale anno futuro venire non omittat, de eo quod confessiones monialium de Burgis filiae matris nostrae Cistercii recipere dicitur, sine licentia domini Cistercii, et de quibusdam aliis de quibus facta est quaestio in generali Capitulo, responsurus. Abbas de Sancto Iohanne de Tarouca hoc ei denuntiet.
Anno Domini millesimo ducentesimo quinquagesimo acta sunt haec apud Cistercium tempore Capituli generalis. 1  Lectioni Martyrologii qualiter in Exaltatione Sanctae Crucis addatur in fine : et Octava Nativitatis gloriosae Virginis Mariae. Dominica infra octavam, in primo nocturno antiphonae : *Comedi favum ; Anima mea ; Talis est dilectus.* In secundo nocturno antiphonae : *Descendi ; Ortus conclusus ; Beata progenies.* 2  Quoniam quibusdam dubium videbatur quando festum beati Benedicti transponitur, quo die ipsius Regula inchoari deberet, sic interpretatur Capitulum generale quod ipsa die, quando festum eius agitur ipsa Regula inchoetur. 3  Petitio abbatis Claraevallis de commemoratione facienda de beato Malachia in domo propria, exauditur. 4  Petitio abbatis de Ripatorio super facienda commemoratione in domo sua sociorum beati Mauritii, quorum corpora in abbatia sua habentur, exauditur. 5  Petitio abbatis de Pratea de commemoratione facienda sanctorum martyrum Faustae et Eustachii singulis diebus in domo sua tantum, in qua ipsorum sanctorum corpora requiescunt, exauditur. 6  Ut laudabilis Ordinis simplicitas observetur et paupertatis honestas sicut decet praeferatur, inhibetur tam abbatibus quam aliis personis Ordinis ne de cetero secum portare attentent cifos argenteos, coclearia seu quaelibet vasa argentea vel aurea, ut eis comedendo sive bibendo, utantur. 7  Conceditur illustri regi Allemaniae quod habeat secum unum conversum de Ordine, honestis rebus deputandum. 8  Petitio domini regis Poloniae de habendo unum monachum de Ordine ad dandum consilium et auxilium abbatiae monialium quam ipse *construxit,* exauditur. 9  Pro magno favore et gratia abbatis et domus Claraevallis conceditur auctoritate Capituli generalis ut provisor Studii Parisiensis in omnibus abbatiis Ordinis ad quas venerit, stet in choro abbatis immediate post abbatem nisi fuerit ibi aliqua reverenda persona quae prius abbatizaverit, cui concessum fuerit ubique esse post abbatem. 10  Petitio domini Didatilupi de habendis quibusdam conversis de abbatiis Ordinis, a Pampilonia usque Burgis, exauditur, ita tamen quod honestis officiis occupentur. 11  Petitio venerabilis patris archiepiscopi Collocensis, cancellarii domini regis Ungariae, de una missa pro defunctis post eius obitum danda a singulis sacerdotibus per universum Ordinem, exauditur. 12  Petitio venerabilis patris Stringonensis de prima missa post eius obitum pro defunctis danda a singulis sacerdotibus Ordinis nostri, exauditur. 13  Petitio abbatis de Longovillari de faciendo anniversario in domo sua solemniter in conventu pro beatae memoriae Stephano quondam rege Angliae fundatore domus suae, exauditur. 14  Petitio abbatis de Faudis de faciendo anniversario fundatoris domus suae in domo propria, exauditur. 15  Petitio domini Mathei de Monte mirabili de plenario servitio post eius obitum faciendo per universum Ordinem exauditur, et de duobus conversis honestis et religiosis de Ordine secum habendis, ita tamen quod religioni congruis officiis occupentur, exauditur. 16  Petitio nobilis viri Simonis Montis fortis, comitis Leicestriae, de anniversario bonae memoriae domini Simonis patris sui per Ordinem universum faciendo in crastino die beati Ioannis Baptistae, exauditur. 17  Commissio facta anno praeterito abbati Morimundi quoto anno prior et magister Calatraviae Capitulo generali debebant interesse, cum propter difficultates plurimas negotium ita cito nequeat terminari, iterato committitur eidem Morimundensi in plenaria Ordinis potestate ut consideratis opportunitatibus rerum et circumstantiis aliis ad negotium spectantibus, per se vel per personas ad hoc idoneas prosequatur negotium secundum quod Ordini viderit expedire, et quid inde, etc. 18  Querela plurium abbatum de Hispania contra Calatravenses quod videlicet de animalibus et pecoribus suis pro solo transitu pedagium accipiebant, maxime in magisterio de Alcantara, abbati Morimundi committitur in plenaria Ordinis potestate, ut cum ipsi privilegiis et aliis beneficiis Ordinis gaudeant, compescat eosdem, ne super huiusmodi pedagio vexent de cetero fratres suos. 19  Quoniam burgenses de Eschardeborch decima domini Cistercii collata ad sustentationem Capituli generalis prout debent reddere contradicunt, vult et statuit Capitulum generale ut dominus Cisterciensis procuratorem constituat nomine ipsius Capituli ad totum negotium prosequendum contra burgenses superius nominatos. 20  De statu abbatiae de Resola, quae in tantum collapsa dicitur quod non est spes quod possit abbatia esse committitur domino Cistercii in plenaria Ordinis potestate, ut inde faciat prout secundum Deum et ordinem viderit faciendum, et quid inde, etc. 21  Quia Ordo iam pluribus debitis usurariis obligatur, et quotidie occurrunt ardua negotia peragenda, statuit et ordinat Capitulum generale, ut mille marchae per Ordinem colligantur quarum medietatem colligi faciat abbas Claravallis in generatione sua ; medietatem alterius medietatis videlicet ducentas quinquaginta marchas faciat colligi abbas Morimundi in linea sua ; residuas ducentas quinquaginta marchas, Cisterciensis, Firmitatis et Pontiniacensis inter se distribuant colligendas prout viderint expedire ; et hoc fiat usque ad proximum venturum Capitulum generale. 22  Quoniam querela ascendit ad aures Capituli generalis de abbatibus de Morimundo in Lombardia et de Quassali vatone qui in visitatione Caraevallis properantur processerunt significando Capitulo generali quod abbatem invenerunt innocentem, et scribendo in contrarium potestati Mediolanensi, per quod abbas eius indignationem incurrit, committitur abbati de Roseriis qui veritate diligentius inquisita, per se vel per personas idoneas corrigat in plenaria Ordinis potestate quod viderit corrigendum, et quid inde, etc. Scribatur etiam archiepiscopo Mediolanensi ex parte Capituli generalis, ut dignetur interponere partes suas ad sedandam commotionem potestatis praedictae, et ad reducendum abbatem in ipsius gratiam et amorem. 23  Auctoritate Capituli generalis districtius inhibetur ne dominae nobiles quae intrant abbatias nostri Ordinis auctoritate privilegiorum sibi a domino Papa concessorum, permittantur ibidem ad portam aliquatenus pernoctare vel comedere carnes infra abbatiam. 24  Quoniam quidem Ordinis nostri monachi et conversi minus in hac parte considerati Capitulum generale sollicitaverunt multipliciter contra formam Ordinis hactenus observatam de plenario servitio post eorum obitum per totum Ordinem faciendo, districtius inhibetur auctoritate Capituli generalis ne quis de cetero monachus aut conversus per se vel per alium tale quid audeat attentare, praesertim cum abbates Ordinis tam maiores quam minores statutis communibus Ordinis beneficiis sint contenti, et beneficia Ordinis sint communia universis ; qui contravenerint, petito frustretur et a Capitulo generali graviter puniatur. 25  Quoniam multi abbates petierunt et petunt anniversaria fieri in domibus propriis pro fundatoribus suis, ita intelligit Capitulum generale quod numquam missa celebretur in conventu, nisi expresse hoc sit eis indultum a Capitulo generali. 26  Scribatur domino episcopo Metensi a Capitulo generali per verba honesta et inductiva ut abbates, quibus iniuriatur de salinatione sua, permittat gaudere pacifice suo iure ; de Morimundo vero et Trium Fontium abbatibus committit Capitulum generale ut si dicti abbates velint coniunctim contra dictum episcopum persequi ius suum possint eumdem compellere, si opus fuerit ad contribuendum in expensis unumquemque secundum ratam suae portionis, et quid inde, etc. 27  De Orchiis et de Marqueta monialium abbatiis conceditur a Capitulo generali ad petitionem dominae comitissae Flandriae ut conversi dictarum abbatiarum, cum ad domos Ordinis nostri venerint, recipiantur in omnibus sicut nostri conversi recipi consueverunt, dummodo dicti conversi in habitu et tonsura et aliis conversis Ordinis nostri se conforment. 28  Tribus abbatibus in Anglia deputatis ad convocandos abbates illius regionis pro negotiis Ordinis procurandis adduntur de Fontibus et de Belloloco regis abbates auctoritate Capituli generalis. 29  Domino abbati Sancti Vedasti Attrebatensis iam defuncto, cui concessa fuit una missa pro defunctis post eius obitum a singulis sacerdotibus per Ordinem universum, persolvatur. 30  Ad petitionem nobilis dominae Isabellae de Credone conceditur a Capitulo generali ut fiat anniversarium domini Mauritii quondam mariti sui, in abbatia in qua corpus eius est sepultum. 31  Inspectio loci ad quem petit transferri abbatiam suam [abbas] de Peroello, committitur de Tillieto et de Sancto Andrea abbatibus ut ad locum, etc., et quid inde, etc. 32  De Aurora et de Altaripa abbates quibus commissa fuit inspectio et incorporatio abbatiae monialium Fontis Sanctae Mariae et ipsam incorporaverunt contra statuta Capituli generalis, licet de iure Ordinis deberent deponi, parcitur tamen eis ad praesens propter religionem et bonum nomen ipsorum et administrationis suae utilitatem, ita tamen quod per annum sint extra stallum abbatis et omni sexta feria in pane et aqua usque ad sequens Capitulum generale, nisi grandis solemnitas vel evidens infirmitas aliquam exegerit dispensationem. Dicta vero abbatia Fontis Sanctae Mariae non visitetur ab Ordine nisi de licentia Capituli generalis. Prior etiam de Aurora qui, culpis suis exigentibus, ab abbate suo depositus fuerat ab officio prioratus, et propter minas et terrores cuiusdam principis in gradum pristinum fuerat restitutus, deponitur in instanti, ita quod ad domum aliam emittatur in continenti, auctoritate Capituli generalis. 33  Inspectio domus monialium de Unestant Constantiensis dioecesis pro qua incorporanda Ordini scribit dominus Papa Capitulo generali, de Maris Stella et de Lucella abbatibus committitur ut ad locum, etc., et quid inde, etc. Abbas de Lucella hoc collegae suo denuntiet. 34  Inspectio domus monialium de Throno Sanctae Mariae pro qua incorporanda scribit dominus Papa Capitulo generali, de Loco Sanctae Mariae et de Helgene abbatibus committitur in plenaria Ordinis potestate ut ad locum, etc., et quid inde, etc. 35  Inspectio loci in quo E. et R. milites dicti de Chichele petunt aedificare abbatiam monachorum committitur de Walremrith et de Sichem abbatibus ut ad locum, etc., et quid inde, etc. Abbas de Welquederode hoc eis denuntiet. 36  Inspectio abbatiae monachorum Sancti Iohannis Baptistae super Crisim quae anno praeterito commissa fuit de Scips et de Ludumor abbatibus, iterato committitur abbati Morimundensi in plenaria Ordinis potestate qui ad dictum locum per se vel per idoneas personas accedent, pensatis omnibus, etc., et sit filia de Copernint, et quid inde, etc. 37  Inspectio abbatiae monialium Sanctae Mariae Novae Mutenensis dioecesis quam petit incorporari Ordini venerabilis pater episcopus Sabinensis, de Locedio et de Fontevivo abbatibus committitur in plenaria Ordinis potestate qui ad locum, etc. Abbas de Locedio hoc collegae suo denuntiet. 38  Inspectio loci ad quem petit transferri abbatiam suam abbas Sancti Bernardi, de Villari et de Alna abbatibus committitur qui ad locum, etc., et quid inde, etc. 39  Inspectio loci ad quem petit transferri abbatiam suam abbas de Portu Sanctae Mariae, de Luca et de Scola Dei abbatibus committitur qui ad locum, etc. Abbas Scolae Dei hoc collegae suo denuntiet. 40  Inspectio abbatiae monialium de Claustro Trebniciensis quam petit Ordini incorporari nobilis vir dux Poloniae, de Andreo et de Lubes abbatibus in plenaria Ordinis potestate committitur qui ad locum, etc., et quid inde, etc. Abbas Morimundi hoc eis per se vel per alios denuntiet. 41  Inspectio abbatiae monialium de Arlons quam petit incorporari nobilis domina comitissa Luceburgensis et Rupenensis, de Claustro et de Aureavalle abbatibus committitur qui ad locum, etc., et quid inde, etc. 42  Inspectio abbatiae monialium monasterii de Murbec Misiensis dioecesis pro qua incorporanda Ordini nostro scribit dominus Papa Capitulo generali, de Boch et de Dendreloch abbatibus committitur in plenaria Ordinis potestate qui ad locum, etc., et sit filia de Boch et quid inde, etc. 43  Inspectio abbatiae monialium de Maraht in Anglia quam petit incorporari Ordini nobilis comitissa de Arondel, de Savalleia et de Bello loco abbatibus committitur qui ad locum, etc. et quid inde, etc. Abbas de Savalleia hoc collegae suo denuntiet. 44  Inspectio abbatiae monialium de Porta Coeli pro qua incorporanda Ordini scripsit dominus Coloniensis episcopus Capitulo generali, de Valle Sancti Petri et de Loco Sanctae Mariae abbatibus committitur in plenaria Ordinis potestate qui ad locum, et quid inde, etc. 45  Querela monachorum Cistercii qui ibant in Hungariam, qui fuerunt a praedonibus spoliati, divulgante in partibus illis, ut dicitur, cellerario de Scedula quod deferrent pecuniam domino Papae, et de aliis iniuriis sibi illatis a priore et vestiario dictae domus, de Sancta Cruce et de Rune abbatibus committitur in plenaria Ordinis potestate, qui ad dictum locum accedentes particulariter inquirant super hoc diligentius rei veritatem et si quos invenerint in hoc culpabiles puniant ipsos auctoritate Capituli generalis, secundum quod viderint expedire, ita quod ceteri a casu consimili arceantur, et quid inde, etc. Abbas de Rune hoc suo collegae denuntiet. 46  Querela abbatum de Locedio, de Colomba et de Caravalle contra abbatem de Cherreto, de Ponte et de Fonte vivo abbatibus committitur in plenaria Ordinis potestate, etc., et quid inde, etc. 47  Querela abbatis Caraevallis contra abbatem Aquaefrigidae, de Locedio et de Ponte abbatibus committitur in plenaria Ordinis potestate, etc., et quid inde, etc. 48  Querela abbatis Vallis Sanctae Mariae contra abbatissam et moniales Beatae Mariae Regalis de Pontisara, de Pruliaco et de Caroliloco abbatibus committitur in plenaria Ordinis potestate etc., et quid inde, etc. 49  Querela abbatis de Baugeziaco contra abbatem Fontis Danielis, de Eleemosyna et de Claromonte abbatibus committitur in plenaria Ordinis potestate, et quid inde, etc. 50  Querela abbatis de Hylda contra abbatem et conventum de Dargonde, de Domeran, de Sora et de Hersnaldo abbatibus committitur in plenaria Ordinis potestate, etc., et quid inde, etc. 51  De Scala Dei et de Sancto Salvatore abbatibus subdelegatis a iudicibus datis a Capitulo generali totam causam in querela quam habet abbas de Verola contra abbatem de Pirantio, tertius adiungitur abbas Sancti Prudentii auctoritate Capituli generalis. 52  Querela abbatis Quaniqueronde contra abbatem de Gratia Dei in Anglia, de Brueria, de Marg[an] et de Bildenaus abbatibus committitur, etc., et quid inde, etc. 53  Querela Henrici militis de Mospet contra abbatem de Loco Sanctae Mariae, de Eurabach et de *Alnebroch* abbatibus committitur, etc., et quid inde, etc. 54  Querela abbatis de Comba contra abbatem de Pipuella committitur de Rama, de Rupe et de Sibitona abbatibus, etc., et quid inde, etc. 55  Ex querela venerabilis patris domini abbatis Cistercii intellexit Capitulum generale quod cum abbatia monialium de Collungiis filia Cistercii specialis, vacaret, ne diu sine abbatissa et gubernatrice persisteret, venerabiles de Buxeria et de Theoloco abbates ad eamdem abbatiam direxerunt ut et sigillum requirerent et de persona idonea in abbatissam auctoritate ipsius providerent eidem. Sed priorissa reddere sigillum recusavit, et tam ipsa quam totus conventus de reddendo sigillo et de electione in eadem domo facienda mandatis praedictorum abbatum parere penitus recusarunt ; ipsi vero tamquam viri discreti post plurima salutis monita et expectationem diutinam supradictam priorissam et alias in rebellione sua et contumacia persistentes, auctoritate supradicti patris excommunicationis vinculo innodarunt, qui in omnibus supradictis eis vices suas commiserat ; supradicta vero priorissa et conventus timore Dei postposito processu temporis quamdam monialem eiusdem domus in locum abbatissae intruserunt, non requisito assensu ipsius contra Chartam Charitatis et Ordinis instituta. Et quia ipsa intrusa post admonitionem ei et conventui factam iterato per supradictum abbatem Theoloci auctoritate patris iam dicti a sua malicia resipiscere recusavit, et cum crescente malicia et contumacia crescere debeat et poena, saepe dictus pater in visitatione Cistercii solemniter eamdem intrusam cum omnibus personis quae ei darent consilium, auxilium vel favorem, excommunicavit, et similem excommunicationis sententiam in praedictas personas protulit nuper in nostro Capitulo generali. Attendens igitur generale Capitulum tantam malitiam et contumaciam personarum earumdem, ne tale flagitium trahi possit a posteris in exemplum, supra dictas sententias rite prolatas approbat et confirmat, saepe dictam intrusam et omnes personas eidem in sua malitia adherentes abbatiae de Collungiis privat omnibus beneficiis Ordinis, videlicet orationum suffragiis et omnium privilegiorum usu et fructu, dans districte in mandatis abbatibus de Theoloco et de Aceio ut haec omnia in recessu suo denuntiet intrusae et ceteris personis supradictis. 56  Abbas Novi monasterii qui non denuntiavit abbati de Cupro quod ageret poenitentiam sibi a Capitulo generali inflictam, poenam agat in Usibus constitutam. Abbas de Candia hoc ei denuntiet. 57  Sententia anno praeterito lata contra illam quae se gerit pro abbatissa de Sancta Colomba et complices eius utriusque sexus qui miserabili modo in sua rebellione iam pluribus annis perduraverunt, in omnibus et per omnia observetur, cum ea solemnitate quae anno praeterito fuit observata. 58  Abbas de Lucha cui iniuncta fuit poenitentia anno praeterito a Capitulo generali ut poenitentiam culpae levioris perageret, tribus diebus erit in pane et aqua et viginti diebus extra stallum abbatis pro eo quod pergamenum vacuum sigillavit nec quid inde fecerit renuntiavit Capitulo generali, poenitentiam peragat in Usibus constitutam, et nihilominus poenitentiam supradictam facere non omittat. Abbas de Portu Sanctae Mariae hoc ei denuntiet. 59  Abbas Maceriarum qui ultra summam in Usibus constitutam pecuniam commodavit, tribus diebus peragat poenitentiam culpae levioris uno eorum in pane et aqua, et quid inde, etc. 60  Abbas Aquae bellae qui decem libras Valentinorum quas domina de Montilia legaverat Capitulo generali hoc anno deferre debuit et non detulit, nec misit infirmitate detentus, ut dicitur, anno sequenti deferre vel mittere generali Capitulo non omittat. Abbas Fontisfrigidi hoc ei denuntiet. 61  Abbas de Bonigart qui culpis suis exigentibus depositus fuit per inquisitores missos a Capitulo generali, causa depositionis eius nuntiata est approbata, et post modum absque eiusdem Capituli licentia promotus est in abbatem deponitur, in instanti. 62  Scribatur ex parte Capituli generalis praeposito de Ramerii ut octo libras turonenses quam reddere tenebatur singulis annis Capitulo generali pro abbatibus venientibus ad Capitulum generale reddat abbati de Bullencuria ; quod si facere noluerit dictus abbas, auctoritate Capituli generalis constituitur procurator ad petendum et repetendum dictum annuum reditum, et quid inde fecerit dictus abbas renuntiet Capitulo generali.
Anno Domini millesimo ducentesimo quinquagesimo primo acta sunt haec apud Cistercium tempore Capituli generalis. 1  Quoniam stultus verbis non corrigitur, committit domino Cistercii Capitulum generale ut pueros abbatum tempore Capituli in Divione remorantes a choreizando et aliis temeritatibus publicis faciat refrenari, auxilio iustitiae saecularis ad hoc, si opus fuerit, invocato. 2  Cum non deceat Ordinis honestatem ut abbates in reditu benedictionis suae convivia sumptuosa et superflua faciant, inhibetur auctoritate Capituli generalis ne aliquis tale quid de cetero audeat attentare. 3  Petitio abbatis Claraevallis de tribus monachis studentibus Parisius non compellendis ad abbatizandum, si eligantur, cum spes sit de eis quod possint proficere ad legendum ordinarie Parisius, in favorem Parisiensis studii exauditur, et quod ibidem fiat festum sancti Iohannis Chrisostomi cum duabus missis et duodecim lectionibus, cuius caput gloriosum iam habetur ibidem. 4  Cum a Summo Pontifice nostro Ordine sit indultum, ne ad incorporationem abbatiarum monialium per litteras apostolicas teneamur, statuit et praecipit Capitulum generale ut nulla deinceps quacumque de causa nostro Ordini incorporetur. 5  Cum grande periculum nostro Ordini posset evenire, si personae nostri Ordinis transeuntes ad nigros, sive ad alios Ordines, possent ibi remanere contra votum suum et privilegia Ordini indulta, praecipitur abbatibus universis ut regulari monitione praemissa excommunicent eos, et excommunicatos denuntient, et ea quae asportaverunt efficaciter repetant, et eos ad se revocent, si sibi viderint expedire. 6  Pro utilitate Ordinis et animarum salute statuitur a Capitulo generali ut nulla monialis de cetero eligatur vel promoveatur in abbatissam quae trigesimum non compleverit aetatis suae annum. 7  Quoniam illustrissimus dominus Ludovicus rex et domina Blancha regina Franciae et dominus Alphonsus comes Pictaviae et Tolosae petunt orationes pro se fieri speciales, statuit et ordinat Capitulum generale ut orationes dudum indictae pro domino Papa et cardinalibus, pro statu Ecclesiae sanctae Dei et totius christianitatis, et pro domino rege et regina Franciae illustrissima matre eius et pro domina regina uxore domini regis et pro fratribus suis et sorore sua et eorum liberis, et pro domino duce Burgundiae, et pro toto comitatu ipsorum continuentur, et devote reddantur, videlicet, ut singulis diebus finito ex toto Completorio et orationibus consuetis, cantor incipiat *Salve Regina*, et finita antiphona dicatur a praesidente versus *Ave Maria* cum genuum flexione, collecta *Concede nos* ; quo finito conventus more solito dormitorium intret et omni sexta feria fiat per claustrum processio cum VII psalmis et litania et celebretur missa *Salus populi*, prout ordinatum est a Capitulo generali. Orationibus praedictis superaddantur tres missae, prima de Spiritu Sancto, secundo de Beata Virgine, tertio de Sancta Cruce, deinde pro omnibus supradictis a singulis sacerdotibus per Ordinem universum. Insuper ad petitionem dominae Blanchae illustrissimae reginae Franciae statuit Capitulum generale ut pro inclitae recordationis domino Ludovico rege Franciae quondam viro suo, et pro domino Alphonso quondam rege Castellae genitore suo, et pro domina regina matre sua et pro sororibus et aliis amicis suis una missa pro defunctis dicatur a singulis sacerdotibus per Ordinem universum. 8  Petitio reverendi patris domini Albanensis super concedendo plenario servitio fratri Bauduino converso qui secum moratur, ex mera et magna gratia, exauditur. 9  Petitio domini Caroli comitis Andegaviae et Provinciae de anniversario suo post eius obitum faciendo et de una missa de Spiritu sancto a singulis sacerdotibus Ordinis, exauditur. 10  Petitio venerabilis viri magistri Herberti decani *Antissiodorensis* de concedendo sibi plenario servitio per Ordinem universum post eius obitum, exauditur. 11  Petitio magistri Andreae de Tharanto in Apulia de una missa post eius obitum pro defunctis, danda a singulis sacerdotibus per universum Ordinem, exauditur. 12  Petitio venerabilis viri Martini Fernandi cancellarii Alphonsi primogeniti regis Castellae, de plenario servitio post eius obitum faciendo per universum Ordinem, exauditur. 13  Pro illustrissimo viro domino bonae memoriae comite Attrebatensi iam defuncto, cui fuerat concessum servitium, persolvatur per Ordinem universum, et fiat eius anniversarium sexto idus februarii singulis annis in perpetuum per Ordinem universum. 14  Nobili viro domino Matheo de Marny iam defuncto, cui concessum fuit plenarium servitium, persolvatur per Ordinem universum ; conceditur etiam ut eius anniversarium in domo monialium de Portu regali quam fundavit, singulis annis fiat. 15  Petitio nobilis viri Radulphi domini Fulgeriarum de duobus conversis sibi de abbatia Savigniaci assumendis, exauditur dummodo honestis officiis deputentur. 16  Petitio abbatis de Vallis lucidae de anniversario fundatoris sui in domo sua faciendo solemniter in conventu, ubi idem sepultus est, exauditur. 17  Petitio nobilium comitis et comitissae Vindocinensis qui petunt moniales abbatiae de Virginitate includi, exauditur et iniungitur patri abbati ipsarum ut auctoritate Capituli generalis istud faciat firmiter observari. 18  Petitio abbatis Sanctae Crucis de faciendo in conventu anniversario fundatorum suorum in domo propria, exauditur. 19  Petitio domini Hernen Vigerii domini ducis de associandis duobus interfectis orationibus nostri Ordinis, exauditur. 20  Petitio abbatis de Borbona de faciendo in conventu anniversario fundatoris sui in domo propria, exauditur. 21  Petitio abbatis de Moris qui petit a susceptione hospitum ad commorandum per biennium, cum domus eius gravetur usuris et debitis, exauditur. 22  Petitio abbatis Parisinensis cuius domus multum gravata est propter guerras et petit absolvi a susceptione hospitum ad commorandum per annum, exauditur. 23  Petitio abbatis Vallis Cernai quod non teneatur recipere hospites ad commorandum exauditur quousque causa, quam habet contra archiepiscopum Senonensem quae totum Ordinem tangit, pace vel iudicio terminetur. 24  Petitio abbatis de Charinis, qui hoc anno sustinuit in quadam grangia sua grave infortunium fulminis et tempestatis, quod non teneatur hospites recipere ad commorandum per annum, exauditur. 25  Abbati Boni montis conceditur ut hospites ad se missos per biennium recipere ad commorandum minime teneatur, propter multa infortunia et continuantiam debitorum. 26  Inspectio abbatiae monialium de Maranht in Anglia, quam petit incorporari nostro Ordini nobilis comitissa de Harundel, de Savalleia et de Belloloco abbatibus iterato committitur in plenaria Ordinis potestate, qui ad locum, etc., et quid inde, etc., et sit filia Cistercii sicut requirit comitissa praedicta. Abbas de Stanleia Convenctenensis dioecesis hoc ei denuntiet. 27  Inspectio abbatiae monialium de Throno Sanctae Mariae pro qua incorporanda nostro Ordini scripsit dominus Papa Capitulo generali, de Loco Sanctae Mariae et de Helguone abbatibus iterato committitur in plenaria Ordinis potestate ut ad locum, etc., et quid inde, etc., et sit filia de Arnesboch. 28  Inspectio abbatiae monialium Sanctae Crucis de Fauce arni, Pisan. dioecesis pro qua incorporanda Ordini scripsit dominus Papa Capitulo generali, et venerabilis pater dominus Willelmus quondam Sabinensis episcopus, de Sancto Galgano et de Monte Amiato abbatibus iterato committitur in plenaria Ordinis potestate qui ad locum, etc., et sit filia de Sancto Galgano, et quid inde, etc. 29  Inspectio domus monialium de Unestant, Constantiensis dioecesis, pro qua incorporanda Ordini scripsit dominus Papa Capitulo generali, de Maris Stella et Lucella abbatibus iterato committitur in plenaria Ordinis potestate qui ad locum, etc., et sit filia de Porta Coeli. 30  Inspectio abbatiae monialium Sanctae Mariae Novae, Mutenensis dioecesis, quam petiit Ordini incorporari bonae memoriae venerabilis pater quondam Sabinensis episcopus, de Fonte vivo et de Locedio abbatibus iterato committitur in plenaria Ordinis potestate qui ad locum, etc., et quid inde, etc. 31  Inspectio abbatiae monialium de Alnuns quam petit Ordini nostro incorporari nobilis domina Marguareta, comitissa Luceburgensis et Rubensenensis, de Aureavalle et de Claustro abbatibus iterato committitur in plenaria Ordinis potestate qui ad locum, etc., et quid inde, etc. 32  Conceditur a Capitulo generali abbati de Morimundi in Lombardia ut abbatiam monialium Sancti Victoris ad Ulmum, Mediolanensis dioecesis, pro qua scribit dominus Papa Capitulo generali, sicut hactenus visitavit deinceps visitet auctoritate Capituli generalis. 33  Cum abbatissa Bituminis dicat se fundasse in proprio dominio prioratum de Rona nostri Ordinis, statuit et ordinat Capitulum generale ut abbas de Stamedio qui dictam abbatiam visitat, dictum prioratum visitet per Ordinis instituta, cum dicta priorissa monialium personarum recipiat professiones. 34  Inspectio loci ad quem petit abbas de Caesarea transferre abbatiam monialium de Stanlbero, de Salem et de Albesprune abbatibus in plenaria Ordinis potestate ut ad locum etc., et quid inde, etc. 35  Filiatio abbatiae monialium de Lubenez committitur abbati de Lubes auctoritate Capituli generalis, cum istud requirant tam fundator ipsius quam abbatissa et conventus eiusdem loci. 36  Inspectio loci in quo C. et R. milites dicti de Chichelle petunt adeificari abbatiam monachorum iterato committitur de Walquerede et de Sichem abbatibus in plenaria Ordinis potestate ut ad locum, etc., et quid inde, etc. 37  Inspectio loci ad quem petit transferri abbatiam monachorum de Steinboch nobilis dux de Bronsvich, de Walquerede et de Heldouse abbatibus committitur in plenaria Ordinis potestate qui ad locum, etc., et quid inde, etc. 38  Petitio abbatis de Balanciis de faciendo in conventu anniversario fundatoris sui in domo propria, ubi idem sepultus est, exauditur. 39  Inspectio abbatiae monachorum pro qua scribit B. baronum Moraviae non infimus et quam se fundaturum promittit, committitur de Cedelez et de Vlegrar abbatibus ut ad locum, etc., et sit filia de Pomuch, et quid inde, etc. 40  Inspectio loci ad quem petit transferri episcopus Herbipolenensis abbatiam de Porta Coeli, committitur de Brunebach et de Speciosa valle abbatibus qui ad locum, etc., et quid inde, etc. 41  Inspectio abbatiae monachorum quam vir nobilis comes Britanniae se fundaturum et bene dotaturum promittit, committitur de Morolia et de Castellariis abbatibus ut ad locum, etc., et quid inde, etc., et sit filia de Buxeria. 42  Inspectio abbatiae monachorum Sanctae Mariae in Strata, Bononiensis dioecesis, quam dedit dominus Papa Ordini et abbati de Colomba in filiam spiritualem, committitur de Ponte et de Brondulo abbatibus in plenaria Ordinis potestate qui ad locum, etc., et quid inde, etc. 43  Querela abbatis de Margant contra abbatem de Quereleon, de Quinqrionde, de Bildenaus et de Brueria abbatibus committitur in plenaria Ordinis potestate et quid inde, etc. 44  Querelae mutuae inter abbates de Rilquestede et de Revesbi, committuntur de Rievalle, de Fontibus et de Bordeslec abbatibus in plenaria Ordinis potestate, et quid inde, etc. 45  Querela abbatis de Paradiso contra abbatissam et conventum de Trebeniz, de Bicana et de Dombrelon abbatibus committitur in plenaria Ordinis potestate, et quid inde, etc. 46  Querela abbatis Populeti contra dominum abbatem Cisterciensem, de Bonavalle Viennensi, de Frigidomonte et de Pratea abbatibus committitur in plenaria Ordinis potestate, etc., et quid inde, etc. 47  Abbates de Ponte et de Fontevivo causam de Locedio, de Columba, de Caravalle, contra abbatem de Cherreto anno praeterito sibi a Capitulo generali commissam usque ad finem debitum prosequentur, et quid inde, etc. 48  Querela abbatis Sancti Pauli contra magistrum et fratres de Alcantara, de Superaddo et de Alcobatia abbatibus committitur in plenaria Ordinis potestate, et quid inde, etc. 49  Querela abbatis de Salvania contra abbatem de Maustade, de Bonacumba et de Sine aqua et de Candelia abbatibus committitur in plenaria Ordinis potestate, et quid inde, etc. 50  Querela abbatis de Bellobecco contra abbatem de Regalimonte, de Fulcardomonte et Mortuomari abbatibus committitur in plenaria, etc., et quid inde, etc. 51  Querelae domini Hugonis tituli Sanctae Sabinae presbyteri cardinalis, Apostolicae Sedis Legati, contra abbatem de Hernebac et quosdam alios de Ordine nostro in Allemania, de Claravalle et de Morimundo abbatibus, utrique in linea sua, committuntur in plenaria Ordinis potestate, ut inquisita diligentius veritate, corripiant et puniant quae viderint corrigenda, et laborent ad animum domini cardinalis erga Ordinem mitigandum. 52  Querela abbatis Vallis Beatae Mariae contra abbatissam et moniales Regalis prope Pontisaram, de Pruliaco et de Caroliloco abbatibus iterato committitur in plenaria Ordinis potestate, addito cum ipsis abbate Frigidimontis, ut cognoscant de causa et usque ad finem negotium prosequantur, et quid inde, etc. 53  Querela abbatis Grandis prati contra abbatissam de Rameia, de Aureavalle et de Siniaco abbatibus committitur pace, etc., et quid inde, etc. 54  Querela abbatis de Recluso contra abbatissam de Jardino, de Ioiaco et de Carmeia abbatibus committitur in plenaria Ordinis potestate pace, etc., et quid inde, etc. 55  Querela inter nobilem virum comitem Britanniae ex una parte et abbatem de Bochiam ex altera committitur de Savigniaco et de Sancto Andrea abbatibus in plenaria Ordinis potestate, pace, etc., et quid inde, etc. 56  Querela abbatissae et monialium de Remorantino contra abbatem de Bardella, committitur de Elantio, de Pratea et de Oliveto abbatibus in plenaria Ordinis potestate pace, etc., et quid inde, etc. 57  Querela abbatis de Spina contra abbatem de Valle Paradisi committitur de Turre Aquilarum, de Saltu novali et de Moconszrola abbatibus in plenaria Ordinis potestate, pace, etc. et quid inde, etc. 58  Querela porrecta Capitulo generali per litteras archiepiscopi Bituricensis de abbatibus Landesii et Bardellae committitur patri abbati de Eleemosyna qui, veritate diligentius inquisita, auctoritate Capituli generalis quae corrigenda invenerit corrigat et reformet et assumptis secum bonis viris de Ordine, dicto archiepiscopo offerat litteras quas misit Capitulum generale et dictorum abbatum innocentiam diligenter ostendat, et quid inde, etc. 59  Commissio facta anno praeterito abbati Morimundi quanto anno prior et magister Calatraviae Capitulo generali debeant interesse, iterato committitur eidem Morimundi in plenaria Ordinis potestate ut consideratis opportunitatibus rerum, et circumstantiis aliis ad negotium spectantibus, per se vel per personas ad hoc idoneas prosequatur negotium sicut viderit expedire, et quid inde, etc. 60  Cum intellexerit Capitulum generale quod in ecclesia abbatiae Vallis Ecclesiarum quaedam picturae et celaturae fiant, quae deformant antiquam Ordinis honestatem, praecipitur auctoritate Capituli generalis ut curiositates praedictae ad consuetam simplicitatem Ordinis reducantur et scribatur honeste domino Infanti primogenito regis Castellae, ne forte propter hoc in aliquo offendatur. 61  Abbas de Briostel qui iam pluribus annis elapsis non venit ad Capitulum generale, nec se per aliquem excusavit, poenam peragat in Usibus constitutam, nihilominus sequenti anno praesentiam suam exhibeat Capitulo generali, in ipso Capitulo super hoc veniat petiturus. Abbas de Bellobecco hoc ei denuntiet. 62  De Scala Dei et de Sancto Salvatore abbates qui non renuntiaverunt Capitulo generali quid fecerunt de querela quam habet abbas de Berola contra abbatem de Yrantio quae fuit eis commissa, poenam agant in Usibus constitutam. Abbas de Buxeto hoc ei denuntiet. 63  De abbate de Uda qui permisit mulieres intrare in abbatiam suam et exequiis cuiusdam nobilis interesse, committitur abbati Morimundi qui, inquisita diligentius veritate, corrigat quae corrigenda fuerint auctoritate Capituli generalis, et quid inde, etc. 64  De Gloria et de Bonavalle in Hispania abbates qui iam pluribus annis ad Capitulum generale non venerunt nec se excusaverunt, poenam peragant in Usibus constitutam, et nihilominus sequenti anno ad Capitulum venire nullatenus non omittant. Abbas de Buxeto et de Oliva hoc eis denuntient. 65  Abbas de Tuta Insula qui iam pluribus annis non venit ad Capitulum generale nec se excusavit, poenam peragat in Usibus constitutam et nihilominus anno sequenti venire ad Capitulum generale nullatenus non omittat. Abbas de War[ivad] hoc ei denuntiet. 66  Abbas de Siti qui per sex annos dicitur non venisse ad Capitulum generale poenam peragat in Usibus constitutam et nihilominus sequenti anno venire ad Capitulum generale non omittat ; de quo et cum multa sinistra dicantur, committitur abbati Morimundi, ut per ipsum vel per alium idoneum corrigat auctoritate Capituli generalis, tam in capite quam in membris, quae viderit corrigenda, et quid inde, etc. 67  Abbas de Campo Liliorum quondam prior de Stetula qui recusavit recipere litteras sibi commissas pro conductu monachorum domus Cistercii ad visitandum in Hungaria transmissorum, sequenti anno personaliter veniat ad Capitulum generale, super hoc sufficienter responsurus. Abbas de Sancta Cruce in Austria hoc ei denuntiet, cellerarius vero de Stetula qui dicitur recusasse dictas litteras de conductu, per patrem abbatem tempore visitationis, si ita sibi constiterit, ab officio suo amoveatur et tribus diebus sit in levi culpa uno eorum in pane et aqua. 68  Prior, supprior et ceteri seniores Clarifontis, qui permiserunt quemdam comitem sepeliri in ecclesia sua contra Ordinis nostri instituta, sex diebus sint in levi culpa, duobus eorum in pane et aqua. 69  Abbas de Morimundo in Lombardia qui minus caute et satis periculose tradidit sigillum suum cuidam clerico saeculari pro sigillandis quibusdam litteris quas non inspexerat, per quas potestas Mediolanensis erga abbatem Caraevallis innocentem graviter conturbata est et commota, quadraginta diebus sit extra stallum abbatis et tribus diebus in levi culpa uno eorum in pane et aqua. 70  Abbas Aquae bellae qui praecepit monachis suis ne providerent abbatibus et aliis personis Ordinis ad Capitulum venientibus, secundum formam in Ordine constitutam, tribus diebus sit in levi culpa, uno eorum in pane et aqua. 71  Cum insinuatum fuerit Capitulo generali quod monachi Vallis Dei portaverunt abbatem suum ad portam, committitur de Spina et de Melone abbatibus qui ad locum personaliter accedentes, inquisita diligentius veritate, corrigant et reforment auctoritate Capituli generalis quae secundum formam Ordinis viderint corrigenda, etc. 72  De converso abbatiae Morimundi qui anno praeterito in reditu Capituli fuit in domo Maceriarum verberatus usque ad sanguinis effusionem, de Firmitate et de Roseriis committitur abbatibus qui ad locum personaliter accedentes corrigant et emendent quos culpabiles invenerint in plenaria Ordinis potestate, et quid inde, etc. 73  De Theoloco et Aceyo abbatibus committitur a Capitulo generali ut sententiam excommunicationis latam anno praeterito a venerabili patre domino abbate Cistercii, et a Capitulo generali approbatam, in moniales de Collungiis exequantur, ita quod eamdem sententiam legant, si commode fieri potest, in synodo Lingonensi, vel saltem ipsam episcopo civitatis eiusdem denuntient et ostendant. 74  De conversis grangiae Firmitatis quae dicitur Chaltne qui male receperunt abbates venientes ad Capitulum generale, committitur abbati de Buxeria qui inquisita diligentius veritate conversos puniat prout viderit puniendos auctoritate Capituli generalis, et quid inde, etc. 75  Affuerunt Capitulo generali abbates de Veteri Monte, de Walkenredh, de Riddageshusen, de Lucka, de Doberan, de Reinevelde, de Novo Campo. Ab Innocentio IV ordinis exemptio a iurisdictione episcoporum iam indulta confirmatur.
*Nota quod Martène statutis huiusce anni infra citatis tredecim alia (*Thesaurus anecdotorum*, t. IV, col. 1397-1399) addit quae in nostris praecipuis fontibus et securioribus ad annum 1262 referuntur ; imo ipse Martène decem ex illis statutis iterum repetit sub anno 1262 (*op. cit.* col. 1420-1421). Omnia ista decreta ad eorum authenticum annum referimus.* Anno Domini millesimo ducentesimo quinquagesimo secundo statuta sunt haec apud Cistercium tempore Capituli generalis. 1  Quoniam inter personas Ordinis et maxime super paternitate monialium pax esse debet amica et odiosa sit semper contentio, volens et cupiens Capitulum generale conflictus odiosos rescindere et ponere causantium fines pacem, statuit et ordinat Capitulum generale ut quicumque abbas alicuius abbatiae monialium paternitatem possidet decennio, illam de cetero possideat et habeat, motisque iam super hoc quaestionibus Ordinis iudicio terminatis et sopitis, omnibus de cetero super hoc Capituli generalis audientia denegatur. 2  Praecipitur a Capitulo generali universis nostri Ordinis personis ut Gerremini quondam monachum Fusniaci, qui secundum relationem plurimorum abbatum fugitivus est Ordinis et falsarius manifestus, capiant et incarcerent usque ad nutum Capituli generalis, invocato ad hoc, si necesse fuerit, brachio saeculari. 3  Quia sententia de non adducendis pueris in Cistercium tempore Capituli generalis non observatur a pluribus, praecipitur a Capitulo generali ut omnes abbates qui pueros in Cistercium tempore Capituli generalis quacumque de causa introduxerint, se inde recognoscant in Capitulo generali, ad arbitrium dicti Capituli puniendi. 4  Abbates qui praeter conscientiam ad petitionem fundatorum suorum seu aliorum in domibus suis in conventu solemniter anniversaria fieri in praesenti Capitulo petierunt in grave onus Ordinis in futurum, per tres dies faciant levem culpam, uno eorum in pane et aqua, et nihilominus a Capitulo generali inhibetur ne de cetero a quocumque talis supplicatio attentetur. 5  Quoniam illustrissimus dominus Ludovicus rex et domina Blancha regina Franciae et dominus Alphonsus comes Tholosae et Pictaviae petunt orationes pro se fieri speciales, statuit et ordinat Capitulum generale ut orationes dudum indictae pro domino Papa et cardinalibus et statu Ecclesiae Dei et totius christianitatis, pro domino rege et regina Franciae illustrissima matre eius, et pro domina regina uxore eius et fratribus suis et sorore et liberis eorum, et pro domino duce Burgundiae, et pro toto comitatu ipsorum continuentur et devote reddantur, scilicet quod singulis diebus finito ex toto Completorio et orationibus consuetis cantor incipiat *Salve Regina*, et finita antiphona dicatur a praesidente versus *Ave Maria* cum genuum flexione collecta *Concede nos* ; quo finito conventus more solito dormitorium intret, et omni sexta feria processio per claustrum fiat cum VII psalmis et litania, celebratur missa *Salus populi*, prout dudum ordinatum est a Capitulo generali ; orationibus praedictis superadduntur tres missae prima de Spiritu Sancto, secunda de gloriosa Virgine, tertia de Sancta Cruce, deinde pro omnibus supradictis a singulis sacerdotibus per Ordinem universum. Insuper ad petitionem dominae Blanchae illustrissimae reginae Franciae statuit Capitulum generale ut pro inclitae memoriae domino Ludovico rege Franciae, quondam viro suo et pro domino Alphonso rege Castellae genitore suo et pro domina regina matre sua et pro sororibus suis, una missa pro defunctis dicatur a singulis sacerdotibus per Ordinem universum. 6  Petitio illustrissimae dominae Blanchae reginae Franciae de faciendo plenario servitio per universum Ordinem pro bonae memoriae F[erdinando] illustri rege Castellae, nepote suo, et pro eodem petitio religiosae Infantissae monialis Sanctae Mariae Regalis Burgis, filiae ipsius regis Castellae, necnon et petitio nobilissimi domini Alphonsi progeniti illustris regis Arragonensis, de faciendo anniversario supradicti regis Castellae per omnes abbatiae suae ditionis, exauditur. 7  Petitio illustris regis Arragonensis de faciendo anniversario, per omnes abbatias suae dominationis die qua petit, bonae memoriae patre suo et uxore iam defunctis, exauditur. 8  Petitio nobilis dominae comitissae Flandriae de ipsius anniversario in omnibus domibus suae ditionis solemniter in conventu faciendo sedendo tamen, necnon in aliis domibus quae id sponte facere voluerint, exauditur ; item pro bono statu dictae dominae comitissae et totius comitatus Flandriae et ut Deus pacis inter liberos suos dissides ad invicem pacem reformare dignetur : dicantur duae missae pro ipsa, prima de Spiritu Sancto, secunda de beata Virgine ; tertia vero pro defunctis dicatur pro domina Ioanna sorore sua, et domino Guillelmo, quondam comite Flandriae filio suo iam defunctis a singulis sacerdotibus per Ordinem universum. 9  Petitio nobilis domini Simonis Montis Fortis, comitis Leicestriae, de plenario servitio post eius obitum pro eo per Ordinem universum faciendo, necnon de anniversario piae recordationis patris sui solemniter in crastino beatorum Ioannis et Pauli in conventu faciendo, quod tamen fieri consueverat per Ordinem universum, exauditur ; huic anniversario associantur Amaricus Montis fortis et dominus Guido de Bigorre comites iam defuncti, fratres Simonis supra dicti, fidei christianae fortissimi defensores. 10  Petitio abbatis Collocediae de non suscipiendo hospites per biennium propter tempestates et alios graves ac multiplices defectus et infortunia, exauditur. Item conceditur abbatibus Montis Sanctae Mariae, Roseriarum, de Loco Regio, de Maceriis et de Sacracella propter plurima gravamina quae patiuntur. 11  Petitio religiosorum abbatis et conventus Molismensium qui petunt quod peregrini et omnes alii, qui ad translationem corporis sanctissimi patris nostri Roberti primi abbatis Cistercii, quae debet fieri sequenti anno die dominica ante festum sancti Remigii ante vel post ipsam translationem advenerint, participes sint omnium bonorum Ordinis, exauditur, et super hoc ipsis dentur litterae Capituli generalis. 12  Petitio abbatis de Salzeda de faciendo in conventu domus suae anniversario bonae memoriae dominae Amianae Therasiae fundatricis dictae abbatiae, exauditur. 13  Petitio abbatis de Gradis de faciendo anniversario fundatoris sui in conventu domus suae, exauditur. 14  Petitio abbatis Scalae Dei de anniversario nobilis comitissae de Bigorre iam defunctae in conventu suo annis singulis in die obitus sui solemniter faciendo et de scribendo pro eius negotio illustri viro domino Simoni comiti Leicestriae a Capitulo generali, exauditur. 15  Petitio abbatis Belliprati de anniversario bonae memoriae ducis Lotharingiae in domo sua in qua sepultus est faciendo, exauditur. 16  Petitio venerabilis patris Th[eodorici] Nuemburgensis episcopi, qui petit ut corpora nobilium comitis de Mannesvelde et eius uxoris in cimeterio Portensis monasterii cisterciensis Ordinis iam sepulta intra ipsam ecclesiam sepeliantur, in hoc exauditur ut in claustro vel capitulo sepeliantur monachorum. 17  Petitio abbatum de Boemia de faciendo festo sancti Adalberti cum XII lectionibus et una missa et communi unius martyris et pontificis officio in suis domibus, exauditur. 18  Petitio domini episcopi Caesaraugustani de habendis secum uno monacho et uno converso de domo Populeti, dummodo honestis rebus occupentur, exauditur. 19  Petitio domini episcopi Herfodenensis de duobus monachis de domo Altaecumbae, vel de Stamedio secum habendis, exauditur ; caveant autem abbates eorum ut talibus occupentur officiis quae non dedeceant Ordinis honestatem. 20  Petitio domini episcopi Tricastini de uno monacho secum habendo de domo Aquaebellae, exauditur. 21  Petitio nobilis viri W. domini Ferrariae et comitis Ederbeiae de duobus monachis abbatiarum suae dominationis secum habendis, exauditur ita tamen quod honestis officiis et religiosis deputentur. 22  Inspectio abbatiae monialium de Fane arni, Pisanae dioecesis, de Ripalta et de Sancto Galgano abbatibus iterato committitur in plenaria Ordinis potestate usque ad consummationem negotii et quid inde, etc. 23  Inspectio loci ad quem petit transferri abbatiam suam abbas de Pernello, de Tillieto et de Locedio abbatibus iterato committitur in plenaria Ordinis potestate, qui ad locum, etc., et quid inde, etc. 24  Inspectio loci in quo E. et R. milites dicti de Chichelle petunt aedificari abbatiam monachorum iterato committitur de Walquerede et de Sichem abbatibus in plenaria Ordinis potestate qui ad locum, et quid inde, etc. 25  Inspectio et incorporatio abbatiae monialium Sanctae Mariae Novae Mutenensis dioecesis quae alias commissa fuit ante datam indulgentiam a domino Papa, iterato committitur de Columba et de Fontevivo abbatibus in plenaria Ordinis potestate usque ad negotii consummationem, et quid inde, etc., et sit filia abbatiae Sanctae Mariae de Strata Boloniensis dioecesis. Abbas de Locedio hoc eis denuntiet. 26  Querela abbatissae Sanctae Mariae Regalis contra abbatem de Berola, de *Fiterio,* de Buxeto et de Scarpio abbatibus committitur in plenaria Ordinis potestate, et quid inde, etc. 27  Querela abbatis Cariloci contra abbatem Vallis dulcis, de Claravalle et de Morimundo abbatibus committitur in plenaria Ordinis potestate, et quid inde, etc. 28  Querela abbatis de Comminz contra abbatem de Anli corne, de Margant, de Bildenans et de Combrebat abbatibus committitur in plenaria Ordinis potestate, et quid inde, etc. 29  Querela abbatis de Stanleia contra abbatem Belliloci in Anglia, de Bildenans, de Cumba et de Dora abbatibus committitur in plenaria Ordinis potestate, et quid inde, etc. 30  Qurela abbatis de Luben contra abbatem de Plate, de Cella, de Pomoch et de Wasalisce abbatibus committitur in plenaria Ordinis potestate, et quid inde, etc. 31  Abbatibus de Margant, de Bildenans et de Brueria, quibus commissa fuit querela inter abbatem de Tinterna ex una parte et abbatem de Gratia Dei ex altera, et negligentia procedendi ipsam iam per quadriennium protelasse dicuntur, praecipitur auctoritate Capituli generalis, ut ipsam querelam quantocius de iure potuerint terminare procurent, in qua de incuria et negligentia nequeant reprehendi, et quid inde, etc. Abbas de Flezelee hoc eis denuntiet. 32  Querela abbatis de Glenuz contra abbatem de Dombrenam, de Furnesio, de Bellalanda et de Renfordia abbatibus committitur in plenaria Ordinis potestate, et quid inde, etc. 33  Querela abbatis de Lucelan contra abbatem de Maris Stella, de Alto Christo, de Aurora et de Bethania abbatibus committitur in plenaria Ordinis potestate, et quid inde, etc. 34  Querela abbatis de Esdon contra abbatem de Dobra, de Novocampo, de Rivaldo et de Renevel abbatibus committitur in plenaria Ordinis potestate, et quid inde, etc. Abbas de Arneborc hoc eis denuntiet. 35  Querela abbatis Rievallis contra abbatem de Bellalanda, de Furnesio, de Fontibus et de Miravalle abbatibus committitur in plenaria Ordinis potestate, et quid inde, etc. Abbas de Furnesio hoc collegis suis denuntiet. 36  Querela abbatis Sancti Prudentii contra abbatem Bonae vallis in Hispania de Sacarmoenia, de Vallebona et de Orta abbatibus committitur in plenaria Ordinis potestate et quid inde, etc. 37  Querela abbatis et conventus Bellae Vallis contra abbatem de Caritate, de Buxeria Eduensis dioecesis, de Lucelai et de Clarofonte abbatibus in Burgundia committitur in plenaria Ordinis potestate, et quid inde, etc. 38  Querela abbatis Sacrae cellae contra abbatissam de Nemosio, de Loco regio et de Prulliaco et de Scalleijs abbatibus committitur in plenaria Ordinis potestate, et quid inde, etc. 39  Querela abbatis de Ripalta contra abbatem Sancti Pastoris et Casae novae in Apulia, de Casamarii et Fossaenovae abbatibus committitur in plenaria Ordinis potestate, et quid inde, etc. 40  Committitur auctoritate Capituli generalis de Scala Dei, de Grandisylva et de Bonofonte abbatibus ut personaliter accedentes ad abbatiam de Benedictione Dei in Vasconia, diligenter inquirant de excessibus enormibus et nimis atrocibus aliquarum personarum eiusdem abbatiae contra abbatem suum Capitulo generali delatis, qui puniant et corrigant quos invenerint puniendos taliter quod ceteri metum habeant nec de cetero talia praesumant attentare. 41  Committitur auctoritate Capituli generalis de Brunebach et de Speciosa valle abbatibus ut personaliter accedentes ad abbatiam de Bildehuse diligenter inquirant de conspiratione ibidem orta per monachos secundum relationem plurimorum abbatum, et puniant et corrigant in plenaria Ordinis potestate quos noverint puniendos secundum formam Ordinis, invocato ad hoc, si necesse fuerit, brachio saeculari. 42  De abbate Ebracensi qui contra formam Ordinis per plures dies in abbatiam suam intrare sustinuit mulieres, nec prout debuit discooperuit altaria, nec deponit officiales huius modi consentientes transgressioni, nec cessavit a divinis, prout in definitionibus continetur, committitur patri abbati in plenaria Ordinis potestate, qui ad locum, etc., tam in ipsum abbatem quam alios quos culpabiles invenerit, taliter adnimadvertat secundum culparum merita, ut a consimili ceteri de cetero terreantur, et quid inde, etc. 43  De Cedelach et de Vlegrat abbates quibus commissum fuit negotium abbatiae monachorum pro qua scripsit nobilis vir B. baronus Moraviae non infimus, illud usque ad consummationem in plenaria Ordinis potestate prosequantur, et quid inde, etc. 44  Cum abbas Vallis Sancti Georgii renuntiavit in Capitulo generali omni iuri paternitatis quam habebat in abbatia Hospitalitis Sancti Gothardi, filia sua penitus destructa, committitur abbati Morimundi ut auctoritate Capituli generalis ipsam sibi si voluerit retineat, vel tradat alicui abbati de Ordine nostro qui eamdem reaedificare valeat, prout melius viderit Ordini expedire, et quid inde, etc. 45  Translatio abbatiae de Porta Coeli, de Brunebach et de Speciosa valle abbatibus iterato committitur in plenaria Ordinis potestate usque ad negotii consummationem et quid inde, etc. 46  Cum nobilis vir Guido comes quondam Forensis legaverit Capitulo generali centum libras committitur abbati Septem Fontium ut dictam pecuniam studiose requirat et scribendo heredibus dicti comitis ex parte Capituli generalis, dictum negotium prout melius poterit peducat ad effectum, et quid inde, etc. 47  Praecipitur abbati de Valentia auctoritate Capituli generalis ut ipse viriliter et audacter requirat a vicecomite Toarcij centum solidos annui redditus, in quibus tenetur Capitulo generali, et non solvit, iam elapsi sunt plures anni, et per censuram ecclesiasticam, si necesse fuerit, compelli faciat, dictum vicecomitem ad solutionem redditus supradicti, et quid inde, etc. 48  Propter querimoniam venerabilis patris domini Hugonis, Legati Alemanniae, ad Capitulum delatam de abbatibus Moguntinae provinciae inhibetur districte a Capitulo generali omnibus abbatibus et aliis nostri Ordinis personis eiusdem provinciae in virtute sanctae obedientiae et sub poena depositionis et eiectionis, ne excommunicatis a Summo Pontifice vel a dicto Legato aliquod detur consilium, auxilium vel favor. 49  De Salzeda et de Merola abbates qui venientes ad Capitulum generale nimis atrociter verberati, spoliati et capti fuerunt in Bituricensi dioecesi, personaliter accedant ad illustrissimam dominam reginam Franciae, intimantes eidem tam sibi quam aliis sociis suis abbatibus iniuriam iniuste illatam, quibus assistant cum litteris Capituli generalis de Valle Sanctae Mariae et de Regali monte abbates in communibus expensis dictorum abbatum, supplicantes eidem reginae ex parte Capituli generalis ut dictum excessum et iniuriam taliter faciat emendari, quod cedat ad honorem regium et commodum dictorum abbatum. 50  Cum per plures abbates insinuatum sit Capitulo generali quod frater Garnerius, conversus Maris Stellae, sine licentia Capituli generalis in curia domini episcopi Basiliensis commoretur, officiis quae non decent Ordinis honestatem deputatus, et de quo et alia plurima sinistra dicuntur, praecipitur abbati de Capella ut incontinenti revocet ipsum ex toto ad domum propriam auctoritate Capituli generalis, qui si parere contempserit, excommunicationis gladio feriatur auctoritate Capituli generalis. 51  Frater Guillelmus conversus de Bundelo, de quo plurima gravia sunt nuntiata Capitulo generali vel ad domum proprium penitus revocetur, vel si stare debet ulterius cum nobili domina comitissa Flandriae, talibus dumtaxat occupetur officiis quae Ordinis non dedeceant honestatem et non sit aliis in scandalum et gravamen. 52  Abbati Mansiade praecipitur a Capitulo generali ut de visitatione et filiatione monialium de Monte Sion filium suum abbatem de Floregia contra diffinitionem Capituli generalis eum amplius non molestet. 53  Cum secundum beati Benedicti regulam totius monasterii sui ordinatio de discreta dispositione proprii abbatis dependere debeat, auctoritate Capituli generalis inhibetur abbati Casae novae ne in domo Ripae altae, filia sua, infirmariam propriam, gallinariam, hortos, viridarium vel aliquod huiusmodi sibi audeat contra formam Ordinis vendicare, nec ibidem officiales instituere, seu etiam de victualibus vel ordine ministrantium praesumat ordinare, cum tantae novitatis introductio domui illi non solum damnosa in expensis verum etiam toti Ordini pernitiosa sit in exemplo, si contra primum Ordinis fundamentum et libertatem per licentiam invalescat. 54  Abbates de Lombardia, de Tuscia et de Regno qui iam pluribus annis quibus tenebantur ad Capitulum venire nec venerunt nec se excusaverunt, modo debito poenam peragant in Usibus constitutam ; abbas de Locedio abbatibus de Lombardia, abbas de Sancto Pastore abbatibus de Tuscia, abbas de Ripalta, abbatibus de Regno hoc eis denuntient. 55  Abbas de Brueria qui vocatus fuit per monachos cistercienses ad faciendam visitationem Belliloci in Anglia, filia Cistercii, nec voluit venire contra formam Ordinis, viginti diebus sit extra stallum abbatis et tribus diebus sit in levi culpa, uno eorum in pane et aqua. Abbas de Gerodone hoc ei denuntiet. 56  Abbatissa Coeli Vallis quae infra abbatiam suam quemdam fugitivum de Ordine Minorum admisit et circa octo mensium spatium occultatum apud se retinuit non sine gravi et grandi suspicionis scandalo ; quae etiam dictum fugitivum eiectum de abbatia, et pro suis excessibus et malefactis iam a personis saecularibus comprehensum, detentum et vinctum, de vinculis liberavit, reduci ad se faciens in curru cum monialibus in scandalum plurimorum, de qua et multa referuntur inhonesta, quia per personas fide dignas et litteras porrectas Capitulo generali contra ipsam constat Capitulo generali quod praemissis veritas suffragetur, deponitur in instanti. 57  Abbatissa monialium de Treberiz quae passim et indifferenter recipit in abbatia sua ad comestionem carnium et ad pernoctandum nobiles dominas et alias mulieres et familias ipsarum contra formam Ordinis, tribus diebus sit in levi culpa, uno eorum in pane et aqua, et quadraginta diebus extra stallum abbatissae. Abbas de Luben hoc visitatori suo denuntiet. 58  Abbas de Fonte Sanctae Mariae qui minus discrete contra formam Ordinis obligavit se per litteras suas saecularibus in triginta marchis argenti, quadraginta diebus sit extra stallum, et tribus diebus in levi culpa uno eorum in pane et aqua.
*Domni Martène error anno praecedenti citatus etiam in hoc anno deprehenditur : tredecim nempe statuta tamquam ad annum 1253 pertinentia sunt citata in *Thesauro*, t. IV, col. 1399-1400, qui iterum quatuor ex illis sub anno 1263 repetit col. 1422.* *Omnia haec decreta in eorum authentico anno infra invenies.* Anno Domini millesimo ducentesimo quinquagesimo tertio statuta sunt apud Cistercium tempore Capituli generalis. 1  Diffinitioni anno praeterito latae super paternitate abbatiarum monialium, ubi dicitur ut quicumque abbas alicuius abbatiae monialium paternitatem possedit decennio, additur quod nomine suae abbatiae, et quicumque visitaverit aliquam abbatiam monachorum sive monialium ponat in carta suae visitationis cuius auctoritate dictam faciat visitationem. 2  Quoniam grave onus Ordinis et gravamen redundare posset in posterum, districte et sub poena inobedientiae inhibetur abbatibus universis, ne ad cuiuscumque precum instantiam pro pace interfectorum inter amicos superstites reformanda, seu alia quacumque de causa assumant sibi procurare seu impetrare missarum suffragia a Capitulo generali, nec super hoc litteras saecularium recipiant vel asportent. 3  Petitio abbatis de Caravalle in Lombardia de non suscipiendo hospites per biennium, exauditur ; hoc idem conceditur Locedii et Septem Fontium abbatibus et conceditur abbati de Loco Sanctae Mariae in Anglia ut, durante causa quam habet arduam, ad susceptionem hospitum minime teneatur. 4  Petitio nobilis domini comitis Leicestris de anniversario piae recordationis patris et matris suae et liberorum suorum solemniter in crastino sanctorum Ioannis et Pauli in conventu faciendo sedendo tamen, quod anniversarium privatim pro patre suo fieri consueverat per universum Ordinem, exauditur. 5  Pro reverendo patre domino Albanensi episcopo cui concessum fuerat plenarium servitium per Ordine universum, persolvatur, et fiat eius anniversarium octavo idus ianuarii per Ordinem universum. 6  Pro illustrissima domina Blancha regina Franciae iam defuncta fiat in anno praesenti duplex servitium, et duplex in sequenti et solemniter fiat anniversarium quarto kalendas decembris per Ordinem universum. 7  Petitio reverendi patris domini Stephani tituli Sanctae Mariae transtiberinae presbyteri cardinalis, devotissimi amici Ordinis et defensoris, qui petiit unam collectam pro defunctis diebus singulis dicendam post eius obitum in missa pro defunctis in abbatia de Palatiolis tantum, quam ipse fundavit et de plenario servitio, necnon et de anniversario ipsius post eius obitum faciendo per universum Ordinem, exauditur. 8  Petitio abbatis de Alta Christa de duabus missis, in conventu suo tantum, celebrandis die sanctorum Mauricii sociorumque eius, maxime cum ibidem multae reliquiae dictorum sanctorum, ut asseritur, exauditur. 9  Petitio abbatum de Polonia de faciendo festo sancti Audeberti in abbatiis ipsorum, exauditur. 10  Petitio venerabilis patris domini episcopi Agetnen de uno monacho religioso et honesto secum habendo de sua dioecesi, dummodo honestis deputetur officiis, exauditur. 11  Petitio nobilis dominae de Monte Sancti Ioannis de uno converso de domo Firmitatis secum habendo, dummodo honestis deputetur officiis, exauditur. 12  Petitio abbatis Belli montis de faciendo anniversario in domo sua pro principe Antiochiae, exauditur. 13  Petitio venerabilis patris sanctae Coloniensis ecclesiae archiepiscopi de associando beneficiis et orationibus Ordinis Godefridum, militem suum nuper interfectum, exauditur ; et hoc per abbatem Vallis Sancti Petri dicto archiepiscopo ex parte Capituli intimetur. 14  Inspectio abbatiae monachorum de Bisso in Polonia quam vult fundare nobilis vir Casimirus dux Poloniae, de Andreo et de Compuenetia committitur abbatibus in plenaria Ordinis potestate qui ad locum personaliter accedentes, pensatis omnibus quae secundum Ordinem sunt pensanda, quid invenerint sequenti anno renuntient Capitulo generali. 15  Inspectio loci ad quem petunt transferri comes de Friborc et frater eius abbatiam monialium de Rital, de Paris et de Sancto Urbano committitur abbatibus in plenaria Ordinis potestate qui personaliter accedentes ad locum, etc., et quid inde, etc. 16  Inspectio abbatiae de Ordine sancti Benedicti scilicet de Monte, archiepiscopatus Ravennensis, de Sancta Maria in plano Esine et Sancti Angeli Camerinensis dioecesis quae Ordini nostro volunt incorporari, de Sancta Maria in Strata et de Cliant committitur abbatibus qui ad loca ipsa personaliter accedentes pensatis omnibus, etc., et quid inde, etc. 17  Inspectio loci in quo vir religiosus archidiaconus Mediolanensis petit aedificari abbatiam monachorum, de Cherreto et de Capite latus committitur abbatibus qui ad locum, etc., et quid inde, etc., et sit filia Caraevallis. 18  Querela abbatis de Rievalle contra abbatem et conventum de Bellalanda, de Furnesio, de Fontibus et de Mira valle abbatibus iterato committitur in plenaria Ordinis potestate iudicio terminanda, qui sine morae dispendio si alteram partium contra alteram invenerint excessisse, iuris ordine servato procedant celeriter et emendent in qua super hiis de cetero non oporteat commissionis mandatum innovari, et quid inde, etc. 19  Querela abbatis de Florano contra abbatem de Rineto, de Pontealto abbate committitur in plenaria Ordinis potestate pace, etc., et quid inde, etc. 20  Querela abbatis et conventus de Mazat nigri Ordinis contra abbatem de Monte petroso nostri Ordinis, de Septem Fontibus et de Valle lucida abbatibus committitur in plenaria Ordinis potestate pace vel, etc., quia in hoc consensit procurator dictorum abbatis et conventus de Mazat, qui dictam querelam detulit ad Capitulum generale, et quid inde, etc. 21  Querela abbatis Fontineti contra abbatem Quintiaci, de Pruliaco, de Landesio et de Reigniaco abbatibus committitur in plenaria Ordinis potestate pace etc., et quid inde, etc. 22  Cum querela gravis de abbate Vallis Sanctae Mariae delata fuit ad Capitulum generale qui de manu nobilis dominae Isabellae relictae domini Bochardi Montis morae, non ad se retraxit executionem dicti mariti sui in grave dispendium dicti testamenti et *opprobrium* Ordinis, ut dicitur, tepide et pusillanimiter se habuerit, nec ad exequendum processit ut debuit, praecipitur auctoritate Capituli generalis ut praeteritam culpabilem negligentiam subsequentis diligentiae celeritate recompenset, ita quod postposito omni timore, gratia, odio vel favore, infra Nativitatem Domini proxime sequentem testamenti executio consummetur. 23  Committitur autem a Capitulo generali de Caroliloco et de Regali monte abbatibus ut negligentiam dicti abbatis de Valle Sanctae Mariae si in aliquo de cetero culpabilis repertus fuerit, per censuram Ordinis debita punitione castigent, et quid inde, etc. 24  Conceditur abbati de Bildenans et filio suo de Bansinwer ut possint facere festum XII lectionum in domibus suis de sancta Wenefreda virgine et martyre. Hoc idem conceditur fieri de festo sancti Eduardi in abbatia Sancti Eduardi. 25  Propter multa miracula quae Dominus dignatus est facere meritis fratris Ioannis monachi Longipontis, quondam domini Montismirabilis, conceditur a Capitulo generali ut in ecclesia ipsius abbatiae corpus dicti Ioannis honorifice sepeliatur. 26  Quoniam gravis querela delata est Capitulo generali de monachis quibusdam de Ordine, praelatis Siriae et Cipri associatis, de Bellomonte in Siria et de Belloloco in Cipro abbatibus committitur in plenaria Ordinis potestate ut, inquisita super hoc diligentius veritate, dictos monachos prout viderint puniant, et si necesse fuerit ad *proprias* domos remittant in plenaria Ordinis potestate. 27  Abbates de Kirieleison et de Choro Benedicti in Hibernia qui iam per XIV annos non venerunt ad Capitulum generale ut propositum fuit in Capitulo a patre abbate, poenam peragant in Usibus constitutam et nihilominus sequenti anno venire non omittant. Abbas de Colle victoriae hoc eis denuntiet, et quid inde, etc. 28  Abbas Novi castri qui promovit in abbatem personam minus sufficientis litteraturae, quae propter insufficientiam suam oportuit postea ab officio suo amovere, secundum Ordinis instituta, tribus diebus sit in levi culpa, et quadraginta diebus extra stallum abbatis. Electores vero poenam peragant in Usibus constitutam. 29  Abbas de Fonte Sanctae Mariae quin non certificavit Capitulo generali utrum poenitentiam egerit sibi inflictam a Capitulo generali, poenam peragat in Usibus constitutam. Abbas de Runa hoc ei denuntiet. 30  De Sancto Galgano et de Ripalta abbates quibus commissa fuit inspectio abbatiae monachorum de Fancealm, Pisanae dioecesis, et nihil renuntiaverunt Capitulo generali, poenam peragant in Usibus constitutam. Abbas Sancti Anastasii de Urbe hoc eis denuntiet. 31  De monialibus Sanctae Crucis, Missenensis dioecesis, quae visae sunt, ut dicitur, Ordinis repugnare statutis et per malum apostasiae cervices suas de sub iugo Ordinis excutere, de *Walkerende* et de Sichem abbatibus committitur qui ad ipsas personaliter accedentes moneant ipsas et inducant cum effectu ut obedienter se habeant et quiete. Quae si salutis monita per eos non susceperint, modis omnibus secundum formam Ordinis procedendum fuerit, procedant contra ipsas auctoritate Capituli generalis in plenaria Ordinis potestate, et quid inde, etc. Abbas de Sichem hoc collegae suo denuntiet. 32  Cum illustrissimus rex Francorum Ludovicus, et inclytae recordationis Blancha, mater eius, una cum nobili prole sua nobilibus Attrebatensi et Pictaviae comitibus, et domina Isabella sorore eorumdem orationes ab Ordine tempore Capituli generalis personaliter petituri accesserint, licet fatigati ex itinere in Cistercio, non nisi de licentia Capituli generalis carnes comedere voluerunt, et hoc extra terminos, statimque discreto Ordinis iudicio sub certa poena statutum fuerit ne de cetero traheretur a posteris in exemplum, et nunc abbas Prulliaci ipsius regis liberos cum multitudine subsequentium et mulieribus in domum suam receperit et licet invitus intra terminos carnes sustinuerit ministrari, et mulieres ibidem pernoctare, ad cautelam futurorum diffinit et ordinat Capitulum generale ut dictus abbas Prulliaci viginti diebus sit extra stallum abbatis, tribus diebus eorum poenitentiam levis culpae peragere non omittat ; reliqua vero pars conventus dicat VII psalmos poenitentiales et privatim in ecclesia accipiat disciplinam ; parcitur autem omnibus personis officialibus a depositione ob ipsius dicti domini regis liberorum reverentiam et favorem. 33  Item abbas Sacri portus qui mulieres in domum suam sustinuit ingredi, et ibidem pernoctare, et carnes sustinuit eisdem intra terminos ministrari, decem diebus sit extra stallum abbatis et tribus diebus sit in levi culpa, uno eorum in pane et aqua. Prior vero et cellerarius domus tribus diebus poenitentiam peragant culpae levioris, parcitur autem eis a poena graviori propter dictorum liberorum domini regis reverentiam et favorem, et maxime cum una dominarum litteras domini Papae haberet, quarum auctoritate licite poterat ingredi. 34  Translationem abbatiae Belliloci iuxta civitatem Nicosiae, licet factam Capitulo generali irrequisito, ratificat et approbat idem Capitulum generale. 35  De fratre Bartholomeo dicto Speten monacho Morimundi in Lombardia, de quo per legitima documenta constat Capitulo generali quod manifestus existat conspirator, statuit et ordinat Capitulum generale ut poenitentiae conspiratorum subiaceat et de domo propria emittatur, non nisi per Capitulum generale reversurus ; conversi vero quos suae maliciae complices habuit ad nutum abbatis Caraevallis in Lombardia cui dictum committitur negotium in plenaria Ordinis potestate per censuram Ordinis castigentur, et quid inde, etc. Abbas de Capite lacus hoc ei denuntiet. 36  Illustri viro domino Alphonso comiti Pictaviae et Tholosae scribatur ex parte Capituli generalis ut vicecomitem Toarci moneat, inducat et compellat ad solutionem centum solidorum turonensium annui redditus in quibus annis singulis tenetur Capitulo generali et ad arreragia persolvenda. Quod si per praedictum comitem idem negotium non poterit expediri, committitur abbati de Pinu ut communibus expensis Ordinis ipsum conveniat per iudices delegatos et inde habeat litteras procuratorias Capituli generalis, et etiam litteras Capituli praesentet comiti memorato. Abbas de Castellariis hoc dicto abbati denuntiet. 37  Cum venerabilis pater dominus Ioannes presbyter cardinalis Sancti Laurentii in Lucina mandaverit Capitulo generali auctoritate Papae fieri infirmitorium in una grangia abbatiae Casaenovae, propter grangiarum et abbatiae distantiam, praecipit Capitulum generale ut mandatum domini Papae in hoc teneatur per omnia. 38  Viri religiosi abbas et conventus de Serse qui devote pro se petierunt orari ab Ordine, associantur beneficiis et orationibus Ordinis et inde habeant litteras Capituli generalis. 39  De magnae Ordinis misericordiae dispensatione conceditur a Capitulo generali ut frater Gosuinus quondam abbas Loci Sancti Bernardi, qui et depositus fuit per idem Capitulum generale, pro eo quod privilegiis et libertatibus Ordinis incaute renuntians in Curia domini Papae, obligavit se pro persona saeculari per sigillum suum, iterato possit in abbatem promoveri, dummodo aliud canonicum non obsistat.
Anno Domini millesimo ducentesimo quinquagesimo quarto statuta sunt haec apud Cistercium tempore Capituli generalis. 1  Pro reverentia beati Roberti domus Cistercii et Ordinis primi institutoris, ordinat Capitulum generale ut in litania in singulis ipsius Ordinis domibus post beatum Bernardum nominetur, et in Laudibus et in Vesperis Beatae Mariae Virginis privatim de eo commemorationem faciant universi ; in Laudibus antiphona *Collaudabunt multi* ; in Vesperis antiphona *Iste cognovit* ; versus *Iustus germinabit* ; collecta *Intercessio*, etc. 2  Item ut Ordo noster assidue luce divinae sapientiae resplendeat, sicut vitae rutilat sanctitate, et ibi laxentur retia in capturam ubi abundat piscium multitudo, mandatum domini Papae directum Capitulo generali, quod apud Sanctum Bernardum Parisius novitii recipiantur et ibidem secundum formam Ordinis profiteantur, approbat et gratum habet hoc ipsum Capitulum generale. 3  Statuit et ordinat Capitulum generale ut omnium solemnitatum quae in Ordine habent vigilias, si contigerit eas secunda feria evenire, praecedenti sabbato in cibo quadragesimali ieiunium celebretur, cum hoc ipsum Summus Pontifex duxerit statuendum ; missa vero et totum officium fiet sicut fieri consuevit. 4  Cum pro vitandis animarum periculis et scandalis restringendae sint personarum Ordinis ad domos alias emissarum evagationes, et ad aures Capituli generalis super huiusmodi graves querelae pervenerint, statuitur ut si tales a debito itinere per unam dietam diverterint pro fugitivis habeantur, abbates vero, qui tales mittunt eis terminum rationabilem non nimis extensum praefigant, si vero dictos emissos per infirmitatem manifestam, vel alias causas certas et iustas contigerit retardari, abbas in cuius domo vel terra talia impedimenta occurrerint, abbati ad quem mittuntur suas inde litteras dirigat testimoniales, nec non et alias de conductu ; tales vero si forte per civitatem Parisiensem transierint, nisi una nocte ibidem pernoctare non praesumant. 5  De forma professionis fratrum capellanorum, clericorum et conversorum monialium nostri Ordinis, sic determinat Capitulum generale ut videlicet anno novitiatus expleto in Capitulum ipsarum monialium venientes prostrati misericordiam petant, et deinde eisdem breviter exposita Ordinis asperitate perseverantiam promittentes, proprietati ibidem renuntient more Ordinis consueto, deinde libro regulae super genua abbatissae sedentis apposito, flexis genibus et manibus supra dictum librum dicant : Promitto vobis obedientiam de bono usque ad mortem ; abbatissa vero respondeat : Det tibi Deus vitam aeternam ; conventus vero respondeat : Amen. Quibus peractis, osculato libro, recedant. 6  Cum dominus Cistercii commississet abbati de Sora visitationem filiae suae de Herivado secundum formam Ordinis in plenaria potestate, ipse assumpto filio suo abbate de Asylo, certa die assignata ad visitationem faciendam, ambo pariter ad Capitulum venientes et visitationem incipientes in prima cessione statim praecipitanter nulla causa peremptoria probata contra abbatem loci, nulla copia sibi data deliberationis et defensionis, nulloque servato iuris ordine contra nostri Ordinis instituta, sicut nobis per litteras eorumdem patentes, et duos monachos unum de Cistercio et alium de dicta domo constitit evidenter, in abbatem dictae domus depositionis sententiam fulminarunt, quam sententiam dictus dominus abbas Cistercii et Capitulum generale denuntiant esse nullam ; unde cum sit ab Ordine constitutum ut si quis abbas alium iniuste deposuerit recipiat talionem, dicti abbates de Sora et de Asylo deponuntur in instanti. Abbas de Esrom hoc eis denuntiet ; ista vero sententia, ut a simili praecipitatione in posterum caveatur, in omnibus domibus Ordinis habeatur. 7  Omnes orationes pro domino Papa, pro cardinalibus, pro statu Ecclesiae, pro domino rege Franciae, pro fratribus suis, pro uxoribus et liberis eorumdem, pro bono statu totius terrae ipsorum, anno praeterito statutae, ab omnibus integraliter observentur ; collectam tamen *Adesto Domine*, etc. quae in horis B. Mariae dici solet, privatim nemo dicere teneatur ; loco etiam ipsius missae *Salus populi*, quae sexta feria dici consuevit dicatur missa de sancta Cruce et collecta *Ineffabilem*, ad ipsam missam loco competenti. Dicantur etiam nihilominus pro domino rege et regina Franciae et fratribus ipsius et Isabella sorore sua et liberis eorum una missa de Spiritu Sancto, et alia de Beata Virgine, et tertia de sancta Cruce a singulis sacerdotibus per Ordinem universum. 8  Item [petitio] Pragensis episcopi de anniversario suo faciendo post eius obitum per Ordinem universum, exauditur secundum quod abbas Morimundi petivit, videlicet quod post eius obitum pro quo fit anniversarium associetur. 9  Inspectio abbatiae de Bisso in Polonia quae iam commissa fuerat de Andrea et Copuinitia abbatibus iterato eisdem committitur in plenaria Ordinis potestate qui ad locum, etc., et sit filia de Sylio, et quid inde, etc. 10  Abbates de Sancta Maria in Strata et de Cliento quibus commissa fuit inspectio abbatiarum Ordinis sancti Benedicti, scilicet de Sancta Maria in Monte, archiepiscopatus Ravennensis, de Sancta Maria in plano Esine et Sancti Angeli Camerinensis dioecesis, quae Ordini nostro incorporari volebant, qui super hoc renuntiaverunt Capitulo generali quod de duabus desperant, de tertia vero confidunt quod negotium perduci valeat ad effectum, iterum in negotio praedicto procedant auctoritate Capituli generalis, et quid inde, etc. Abbas Fontis vivi hoc eis denuntiet. 11  Inspectio loci ad quem petunt transferri abbates et conventus sanctae Mariae in Strata Bononiensis abbatiam suam, de Fontevivo et de Brondolo abbatibus committitur in plenaria Ordinis potestate qui ad locum, etc., et quid inde, etc. 12  Inspectio abbatiae monialium de Rintal quam petit transferri comes de Friborch, de Paris et de Sancto Urbano abbatibus iterato committitur in plenaria Ordinis potestate qui ad locum, etc., et si sine magno proximarum domorum gravamine id fieri posse perspexerint dictam abbatiam transferri faciant et conventum illuc introducant, et quid inde, etc. 13  Querela abbatis de Rivo Sanctae Mariae contra abbatem de Walquerede, de Campo, de Asmelenebogue abbatibus committitur in plenaria Ordinis potestate pace etc., et quid inde, etc. 14  Querela abbatis de Sancto Leonardo de Calmis contra abbatem de Bonavalle in Pictavia committitur de Gratia Dei, de Morolia et de Ré abbatibus in plenaria Ordinis potestate paée, etc., et quid inde, etc. 15  Querela nobilis viri Ioannis comitis Burgundiae et domini Salinensis contra abbatem de Salteria, de Vaulereia, de Bossoleia et de Strafort abbatibus committitur in plenaria Ordinis potestate pace, etc., et quid inde etc. Et cum Ordo velit quantumcumque secundum Deum potest esse dicto favorabilis et devotus, scribatur ei quod ultra mare trahi non possunt abbates de Anglia in causam propter indulgentiam domni Papae in contrarium sibi factam. 16  Querela abbatis de Alta Christa contra abbatem de Tela, de Roseriis, de Bonomonte et de Alpibus abbatibus committitur in plenaria Ordinis potestate et quid inde, etc. 17  Querela abbatis de Orseria contra abbatem et conventum de Melone, de Superaddo, de Meira et de Monte fero abbatibus committitur in plenaria Ordinis potestate pace, etc., et quid inde, etc. 18  Querela abbatis de *Pipuella* contra abbatem de Wardona, de Quinquestade, de Combremare et de Loco Sanctae Mariae in Oilande abbatibus committitur in plenaria Ordinis potestate et quid inde, etc. 19  Querela abbatis de Stanleya in Vailceyria contra abbatem Belliloci regis, de Waureleya, de Strafort et de Waldona abbatibus committitur in plenaria Ordinis potestate pace, etc., et quid inde, etc. 20  Querela abbatis Fontisfrigidi contra abbatem Villaelongae, de Galertio, de Vallemagna et de Borbona abbatibus committitur in plenaria Ordinis potestate pace etc., et quid inde, etc. 21  Querela abbatis de Esron contra abbatem de Dobran, de Herinado et de Rinvalde et de Novocampo abbatibus iterato committitur in plenaria Ordinis potestate pace, etc. Et ipsis praecipitur a Capitulo generali quod cum dicta causa iam propter nimiam protractionem factam, sit tediosa, infra sequens Capitulum eamdem causam studeant terminare ; si vero consilio iuris peritorum indiguerint, in communibus expensis partium sibi consilium quaerant et dictam causam infra praedictum tempus terminent omni occasione remota, et quid inde, etc. 22  Querela monialium de Monceyo contra abbatissam et conventum de Remorento, Aurelianensis dioecesis, de Oliveto, de Fontanis in Turonia et de Pietate Dei abbatibus committitur in plenaria Ordinis potestate pace, etc., et quid inde, etc. 23  Querela abbatis de Vacellis contra abbatem de Dunis, de Claromarisco, de Laude et de Capella abbatibus committitur in plenaria Ordinis potestate pace, etc., et quid inde, etc. 24  Cum inter abbatem Mansiadae ex una parte et abbatem Salvatuae ex altera, causa fuerit coram iudicibus a Capitulo generali delegatis ventilata super filiatione monialium de Nonenca et ipsi in eadem sententiam diffinitivam protulerunt, de qua querela ad dictum Capitulum generale est ex utraque parte delata, praecipit Capitulum generale quod anno sequenti cum omnibus actis, instrumentis, rationibus et sententia, utraque pars praedicta ad Capitulum generale veniat sufficienter instructa, ab ipso Capitulo generali quod iustum fuerit auditura ; interim vero ab utraque parte dictae sententiae pareatur. 25  Negotium de abbate Fullensi de quo multa gravia proposita sunt in Capitulo generali, committitur patri abbati in plenaria Ordinis potestate ut inde faciat quod secundum Deum et Ordinem viderit expedire, et quid inde, etc. 26  De monacho Floridi campi quondam abbate Sancti Bernardi qui dicitur procurasse quod insidiae ponerentur abbati Clari campi ad Capitulum venienti, et rebus suis spoliaretur, de Scala Dei et de Hierusalem abbatibus committitur in plenaria Ordinis potestate ut dictum monachum et complices suos taliter punire, compescere et refrenare studeant per censuras Ordinis quod ceteri metum habeant talia praesumenti, et quid inde, etc. 27  Scribatur patri reverendo domino Legato Allemaniae et comiti Guerrensi per litteras excusatorias quod de incorporandis Ordini monialibus, pro quibus scripserunt Capitulo generali, ipsum Capitulum generale suam exaudire petitionem non potest, maxime cum a Sede Apostolica Ordini sit indultum, ne ad incorporationem alicuius abbatiae monialium teneamur. 28  Cum nobilis vir dominus Iacobus marchio de Carreto petat quod abbatia monialium Sancti Stephani de Millesimo cuius fundator existit, fiat abbatia monachorum, Sancti Andreae et Ripaltae abbatibus committitur in plenaria Ordinis potestate qui ad locum, etc. Abbas de Stapharda hoc eis denuntiet. 29  Cum illustris rex Castellae petierit a Capitulo generali ut duae filiae Calatraviae remotis magistris subderentur et adunarentur in temporalibus domui Calatraviae, attendens Capitulum generale quod, prout dicitur, sine praeiudicio iuris alieni hoc ad praesens non potuit consummari, committitur de Buxeto et de Valle bona abbatibus ut ad loca personaliter accedentes diligenter inquirant si praedictae duae filiae domus Calatraviae et illi quorum interest in hoc voluerint consentire, et quid inde, etc. Abbas Bonae vallis in Hispania hoc eis denuntiet. 30  Committitur de Alpibus et de Bonomonte abbatibus quod efficaciter laborent quod duae abbatiae monialium filiae Bonimontis quae sunt pauperrimae redigantur in unam, requisito nihilominus et obtento concensu episcopi dioecesani et eorum qui eadem monasteria fundaverunt, et quid inde, etc. 31  Petitio abbatis de Castellariis de facienda commemoratione beati Mavuntii et beatae Radegundis in domo sua in conventu, exauditur. 32  Petitio abbatis Sancti Georgii de faciendo in domo sua festo eiusdem sancti cum una missa et XII lectionibus, exauditur. 33  Petitio abbatis de Ursaria de festo sanctae Euphemiae, cuius corpus venerandum in cathedrali ecclesia habetur, in domo sua faciendo cum una missa et XII lectionibus, exauditur. 34  Petitio abbatis de Sancto Galgano de faciendo festo eiusdem sancti in domo sua cum una missa et XII lectionibus, exauditur. 35  Petitio nobilis dominae comitissae Flandriae, amicae Ordinis spiritualis, de conversis Ordinis assumendis de abbatiis terrae suae committitur abbati Claraevallis ita quod ipse auctoritate Capituli generalis eidem assignet religiosos et honestos quos viderit expedire, et quibus tamen nihil committatur contra Ordinis honestatem. 36  Petitio nobilis viri G. Dapfini Viennensis et comitis Albionensis de uno converso de domo Bonae vallis secum pro eleemosynario assumendo, exauditur. 37  Petitio abbatis Sancti Pantaleonis de festo eiusdem sancti faciendo in domo sua cum una missa et XII lectionibus, exauditur. 38  Petitio abbatis Clari campi in Frisia de faciendo festo sancti Bonifacii, dictae terrae apostoli, in domo sua cum una missa et XII lectionibus, exauditur. 39  Abbas de Choro Benedicti qui iam pluribus annis non venit ad Capitulum generale et venire debuit, poenam peragat in Usibus constitutam, videlicet quod stallum abbatis non intret et omni sexta feria sit in pane et aqua donec Cistercio se praesentet, et sequenti anno veniat ad Capitulum omni occasione remota. Abbas Ieripontis hoc ei denuntiet. Similem poenam sustineant abbates de Apulia, de Silicia, de Calabria et de Terra laboris qui hoc anno non venerunt ad Capitulum generale et nihilominus sequenti anno veniant omni occasione remota. Abbates de Sancto Galgano et de Sancto Pantaleone hoc eis denuntient. 40  Abbates de Luquena et de Obra qui simili modo non venerunt similem poenam sustineant. Abbas de Linda hoc eis denuntiet. 41  Capitulum generale petitioni praepositi et priorissae de Novo Claustro per abbatem de Welegrath oblate annuens, concedit eis plenariam participationem omnium bonorum, quae fiunt in Ordine.
Anno Domini millesimo ducentesimo quinquagesimo quinto statuta sunt haec apud Cistercium tempore Capituli generalis. 1  Licet Summus Pontifex largifluae bonitatis suae consilio gratiam suam circa Ordinem universum in hoc duxerit ampliandam ut abbates cum suis subditis in illis casibus, in quibus excommunicatio seu irregularitas contrahitur, absolvere et dispensare valeat, dummodo tales non sint, ut propter ipsorum enormitatem merito sit ad Sedem Apostolicam recurrendum, consulitur et iniungitur abbatibus Ordinis universi, ne huius occasione gratiae, in casibus dubitabilibus de facili, et non nisi de bonorum consilio cum suis dispensent subditis, ne forte oblatam Ordini gratiam amittere contingat, concessis abutendo. Ipsi vero abbates, si huiusmodi absolutione seu dispensatione indigeant, nisi magna et evidenti necessitate et periculo, dioecesanos suos super hoc adire de facili non praesumant. 2  Cum reverendissimus et sanctissimus pater noster dominus Papa Alexander IV orationes speciales dignanter duxerit requirendas, petitioni suae digna cum devotione et reverentia assurgendo statuit et ordinat Capitulum generale, ut nomen ipsius in missae canone conscribatur et nominetur, et in missa quotidiana de Beata Virgine et in illa etiam quae dicitur pro defunctis, collecta dicatur assidue *Deus fidelium omnium* pro eodem et nominetur in ea et nihilominus post eius obitum anniversarium fiat per nostrum Ordinem in conventu et pro eo celebrent universi, orationes autem generales, quae tam pro ipso domino Papa quam pro statu Ecclesiae antea per nostrum Ordinem dicebantur, statuit et ordinat Capitulum generale in suo robore permanere ut videlicet ad missam quotidianam in conventu dicatur psalmus *Deus venerunt gentes*, et inter collectas alias quae sequuntur pro domino Papa, prima collecta dicatur specialis et nominetur ibidem ; *Salve Regina* dicatur post Completorium, et omni sexta feria fiat processio per claustra more consueto. 3  Cum frequens relatio Capituli generalis auribus inculcetur super hoc quod patres abbates, ad sussurationes et detractiones malorum, non sive gravi animarum periculo, praecipitanter et nimis de facili ad depositionem filiorum abbatum procedant, de cetero damnabili temeritate procedere patres abbates non praesumant, et eorum cessiones sine magna necessitate et causa rationabili ullatenus admittant, ne huiusmodi damnosa facilitas deponendi vel absolvendi abbates transeat in abusum ; qui vero iniuste deposuerint, depositionis recipiat talionem. 4  Cum Summus Pontifex ad honorem Ecclesiae sanctae Dei pro festo beati Dominici confessoris Ordinis Praedicatorum institutoris et beati Petri martyris eiusdem [Ordinis] per Ordinem universum faciendo, devotis precibus, exhortationibus et mandatis dignatus sit aures Capituli generalis propulsare, tantisque precibus preces suas addiderit dominus Hugo tituli sanctae Sabinae presbyter cardinalis, amicus Ordinis specialis, statuit et ordinat Capitulum generale ut festum beati Dominici confessoris die suo cum XII lectionibus et una missa tantum fiat per Ordinem universum, et fiat de eo sicut de beato Hieronimo ; festum vero beati Petri martyris eiusdem Ordinis fiat similiter cum una missa et XII lectionibus tertio kalendas maii. Sed quoniam dies illa officium beati patris nostri Roberti, primi Cistercii abbatis, occupat, fiat festum beati Petri martyris die precedente, et de eo fiat sicut unius martyris non pontificis. 5  Auctoritate Capituli generalis praecipitur omnibus abbatibus, quibus auctoritate ipsius Capituli generalis querelae Ordinis nostri committuntur, ut querelas ipsas infra annum a die susceptionis mandati praedicti Capituli generalis studeant quantocius et melius potuerint terminare, alioquin tamen qui hoc facere non potuerint, intimare procurent Capitulo generali et nihilominus interim omnem adhibeant operam et efficaciter elaborent qualiter querelae illae quantocius poterit commode finem debitum sortiantur ; in causis autem Ordinis de plano et sine iudiciali strepitu procedatur. 6  Cum filiatio fratrum de Calatravia ad domum Morimundi non solum diuturna temporis praescriptione, verum etiam ad petitionem Capituli generalis iam apostolica gratia confirmata pleno iure pertinere noscatur, universis abbatibus et personis Ordinis districtius inhibetur ne per alicuius litterae impetrationem seu consilium vel auxilium apponendo aliquid attentare praesumant, per quod dictae domus Morimundi turbetur possessio ; quod si qui ausu temerario praesumpserint, sciant se sententiae conspiratorum subiacere. 7  Praecipitur a Capitulo generali ut reverendo patri nostro et praecipuo Ordinis protectori I[ioanni] tituli Sancti Laurentii in Lucina presbytero cardinali reddatur plenarium servitium et anniversarium suum post eius obitum solemniter in conventu in qualibet nostri Ordini abbatia et pro eo celebrent universi. 8  Petitio domini Nicolai, Pragensis episcopi, qui devote pro se orare petiit a Capitulo generali exauditur in hunc modum, quod inter familiares Ordinis computetur et in rotulo conscribatur annis singulis in Capitulo generali recitandus, in vita sua pariter et in morte. 9  Petitio dominae comitissae Flandriae de anniversario post eius obitum in conventu pro ipsa solemniter faciendo, exauditur ; et nihilominus pro ipsa et liberis eiusdem et statu terrae sua dicatur una missa de Beata Virgine a singulis sacerdotibus per Ordinem universum. 10  Conceditur abbati de Columba propter multa incommoda quae diu in temporalibus sustinuit, ut hospites per quinquennium minime recipere teneatur ; idem conceditur abbati de Rupibus per triennium et similiter abbati Vallis lucentis per biennium. 11  Inspectio abbatiarum monachorum Sancti Severi et Sancti Benedicti de Fanali quas abbas de Castamola petit incorporari Ordini, Sanctae Mariae de Strata, et de Bronedab abbatibus committitur in plenaria Ordinis potestate ut ad loca personaliter accedentes, pensatis omnibus, etc., et sint filiae abbatiae de Castamola. Abbas de Locedio hoc eis denuntiet, et quid inde, etc. 12  Inspectorum qui dati sunt anno praeterito a Capitulo generali pro abbatia Sanctae Mariae de Strata, Bononiensis dioecesis, iurisdictio in suo robore perseveret, donec negotium finem debitum sortiatur. 13  Inspectio loci, ad quem petit abbas Sanctae Mariae de Rint transferri abbatiam suam, committitur de Luca et de Portu Sanctae Mariae abbatibus in plenaria Ordinis potestate ut ad locum, etc., et quid inde, etc. 14  Inspectio loci, ad quem petunt transferri moniales de Leyme, committitur de Bona cumba et de Bona valle rutinensis abbatibus ut ad locum et quid inde, etc. 15  Inspectio loci, in quo intendit dominus de Montiniaco fundare abbatiam monachorum Ordinis nostri, committitur de Alpibus et de Sancto Urbano abbatibus qui ad locum, etc., et quid inde etc., et sit filia Altaeripae. 16  Inspectio hospitalis Sancti Viti, Pennensis dioecesis, quod nostro petiit Ordini incorporari, de Falera et de Sancto Sebastiano abbatibus committitur in plenaria Ordinis potestate qui ad locum, etc., et sit filia Sancti Anastasii de Urbe, et quid inde, etc. 17  Inspectio loci, in quo volunt aedificare abbatiam monachorum nobiles viri marchiones Brandeburgenses, de Cenna et de Dombrolant abbatibus committitur in plenaria Ordinis potestate qui ad locum, etc. et quid inde, etc. et sit filia de Lentuya. 18  Inspectio loci, ad quem petit transferri abbatiam suam abbatissa de Alni fauce Sanctae Crucis, Sancti Salvatoris, Sancti Pantaleonis committitur abbatibus in plenaria Ordinis potestate qui ad locum, etc., et quid inde, etc. 19  Inspectio loci, ad quem petit transferri comes de Wriburez abbatiam monialium de Rinthach, de Porta Coeli et de Aurora abbatibus committitur in plenaria Ordinis potestate qui ad locum, et quid inde, etc. 20  Querela abbatis de Esron super iniqua sententia contra ipsum lata super filiatione abbatiae de Dragon, sicut dicit, committitur Morimendensi abbati, ut per se vel per alium efficaciter infra proximum sequens Capitulum componi et pacificari intentat, in plenaria Ordinis potestate, partes ad ea quae pacis sunt auctoritate Capituli generalis compellendo, alioquin sequenti Capitulo generali partes compareant cum actis et aliis ad discussionem causae necessariis, quod iustum fuerit recepturae, et quid inde, etc. 21  Querela abbatis de Kirieleison contra abbatem de Tinterna committitur de Dora et de Stanleia abbatibus in plenaria Ordinis potestate, et quid inde, etc. 22  Querela abbatis de Berola contra abbatem de Florano committitur illis tribus abbatibus quibus commissa est querela delata contra ipsum a Capitulo generali in plenaria Ordinis potestate, et quid inde, etc. 23  Querela monialium de Valle Sanctae Catharinae contra abbatissam et conventum Sanctae Mariae in Regadas, Everbacensi et de Othebrat abbatibus committitur, et quid inde, etc. 24  Querela abbatis Albrune qui, de patre suo Ebracen[si] abbate deposuit querimoniam in Capitulo generali quod idem pater suus in visitatione sua nimis iniuriose processit, nec dicit contra ipsum, praecipiendo monachis et conversis de Halbrune quod ipsi sive eiecti ab abbate suo sive alias gravati fuissent ab eodem, liberam et securam haberent facultatem veniendi ad ipsum, committitur de Caesarea et de Salem abbatibus auctoritate Capituli generalis in plenaria Ordinis potestate ut, vocato patre abbate, ad locum personaliter accedentes inquirant diligentius veritatem et corrigant tam in capite quam in membris quaecumque secundum Deum et honorem Ordinis correctione viderint indigere, et quid, etc. 25  Querela abbatis de Chomor contra abbatem de Iugo Dei, de Mellifonte, de Sancta Maria iuxta Dublinium abbatibus committitur in plenaria Ordinis potestate, et quid inde, etc. 26  Cum querela abbatum de Rilquescede et de Revesbi olim commissae fuit de Fontanis, de Bordeleia et de Rievalle abbatibus pace, etc., et negotium illud non absque dispendio nimis fuerit protelatum, districte praecipitur auctoritate Capituli generalis ut dicti abbates quibus alias commissio facta fuit, consideratis utriusque partis, iuribus, rationibus depositionibus testium, et… in negotio procedant viriliter et festine et per compositionem aliquam vel per aliam viam pacis seu definitivae sententiae calculo ipsam diffiniant et decidant, et quid inde, etc. 27  Cum querela gravis super multiplicibus excessibus tam abbatis de Berola et monachorum ac conversorum eiusdem domus quam patris dictae domus, videlicet de Scala Dei, ad aures pervenerit Capituli generalis, de Fontefrigido, de Borbona et de Populeto abbatibus ipsius Capituli auctoritate praecipitur ut ad dictam domum de Berola personaliter accedentes, vocato patre abbate et aliis qui vocandi fuerint, inquirant diligentius veritatem et corrigant tam in abbatibus quam monachis et conversis quaecumque secundum Deum et formam Ordinis viderint expedire in plenaria Ordinis potestate, et quid inde, etc. 28  Abbatia monachorum de Pernallio quae fuit translata ad locum alium in praeiudicium, ut dicitur, archiepiscopi Januensis, ad locum de quo translata fuerat revocetur infra proximum Capitulum generale, nisi interim cum dicto archiepiscopo componatur, committitur autem de Morimundo et de Longa aqua abbatibus ut ad locum personaliter accedentes fratrem Iacobum monachum et alios monachos apostatas et conversos complices suos corrigant et puniant prout expedire viderint in plenaria Ordinis potestate, et abbatem et conventum ad locum priorem redire compellant, et quid inde, etc. 29  Querela abbatis Vallis Dei contra abbatissas de Ruyremunde et de Hoth, de Valle Sancti Lamberti, de Grandiprato et de Veterimonte abbatibus committitur in plenaria Ordinis potestate, et quid inde, etc. 30  Querela abbatis Casae novae contra abbatem Ripaltae, Casemarii et Fossae novae abbatibus committitur in plenaria Ordinis potestate, et quid inde, etc. 31  Cum inter abbatem Mansiade ex una parte et abbatem Salvaniae ex altera coram abbatibus de Bonacumba, de Bona valle rutinensi et de Candelio, datis iudicibus a Capitulo generali super filiatione monialium de Nonenca causa fuisset diutius agitata, iidemque iudices dictam filiationem abbati Salvanensi per sententiam diffinitivam adiudicassent, dicto abbate Mansiade super iniqua sententia conquerende, praecipit Capitulum generale ut anno sequenti cum actis omnibus, instrumentis, rationibus et sententia, utraqua pars sufficienter instructa ad Capitulum veniret generale, quibus diligenter inspectis et causae meritis plenius intellectis dictam sententiam in suo robore permanere iudicat Capitulum generale, dicto abbati Mansiade super hoc perpetuum silentium imponendo. 32  Abbas de Armentaria qui nihil renuntiavit Capitulo generali de querela abbatum de Orseria et de Melone, de Superaddo, de Meyra et de Monte fero abbatibus commissa, poenitentiam peragat in Usibus constitutam et nihilominus hoc ibidem anno sequenti Capitulo denuntiet. 33  De abbate Chori Benedicti qui anno praeterito venire debuit ad Capitulum generale et non venit, de quo diffinitum fuit ut propter hoc poenitentiam ageret in Usibus assignatam, patri abbati committitur in plenaria Ordinis potestate, qui causas suae remansionis diligenter inquirat, corrigat prout melius viderit corrigendum, et quid inde, etc. Ipse tamen abbas sequenti Capitulo se praesentet. 34  Abbas de Petra qui hoc anno venire debuit ad Capitulum generale et non venit nec legitime fuit excusatus, anno sequenti venire non omittat, pro tali remansione ad arbitrium Capituli generalis puniendus. Abbas Fontis frigidi hoc et denuntiet. 35  Conceditur abbatibus Hiberniae quod ipsi possint commemorationem beati Malachiae in suis facere abbatiis quas ipse sanctus fundavit, ad Vesperas et ad Laudes, et hoc ipsum tribus aliis abbatibus de partibus illis, si voluerint, concedit Capitulum generale. 36  Abbati Fossae novae concedit Capitulum generale quod cum ipse habeat quamdam grangiam per XXIV, ut dixit, dietas ab abbatia sua remotam ac multum a qualibet alia Ordinis nostri abbatia distantem, liceat ei infirmitorium ibidem habere, in quo soli monachi et conversi commorantes vescantur carnibus, cum necessitas exegerit secundum regulam et Ordinis nostri instituta. 37  Concedit Capitulum generale domino episcopo Covenarum Ordinis nostri ut unum monachum de Ordine pro se mittere possit ad Curiam, dummodo eidem monacho nihil penitus iniungatur quod non deceat Ordinis honestatem. 38  Abbates Hispaniae qui hoc anno non venerunt ad Capitulum generale excusati per litteras domini regis Castellae quibus ad praesens parcitur ob reverentiam dicti regis, sequenti anno veniant seipsos excusaturi in Capitulo generali. Abbates de Sacramenis et de Buxeto hoc eis denuntient. 39  De abbate Landesii qui, contra formam Ordinis nimis de facili et sine maturo Ordinis consilio [cessionem recepit] coabbatis sui de Bardella cui tamen ad praesens parcitur, praecepit Capitulum generale ut quadraginta diebus sit extra stallum abbatis, et tribus diebus in levi culpa, uno eorum in pane et aqua. 40  Statuit et ordinat Capitulum generale ut illa unio de duabus abbatiis videlicet Casae novae et de Tremum per dominum Innocentium Papam IV quondam facta in suo robore perseveret, ita quod duarum domorum bona sint communia et sub unius abbatis regimine domus utraque gubernetur, et quod in ipso monasterio Tremitato conventus habeatur iugiter et ibidem semper vigeat observantia regularis, cuius tamen abbas debeat appellari solius abbatiae vel duarum, venerabilis patris I[oannis] tituli Sancti Laurentii in Lucina presbyteri cardinalis prudentiae committendum ducit Capitulum generale. 41  Abbates Angliae a quibus ab archidiaconis obedientia canonica exigitur occasione parochialium ecclesiarum, quas tenent in usus proprios, caveant omnino ne illis talem obedientiam exhibeant contra Ordinis libertatem, sed in propriis ipsorum expensis, quibus super praemissis inquietantur, prout viderint expedire ius suum prosequantur, et scribatur pro ipsis domino Papae et domino I[oanni] cardinali. 42  Petitio abbatis Casemarii qui petit ut liceat ei facere commemorationem beatorum martyrum Ioannis et Pauli solemniter in conventu in domo propria, in Laudibus et Vesperis, exauditur. 43  Petitio abbatis Roseriarum qui petit ut scribatur domino episcopo Torcellae pro abbatia monialium Sancti Iacobi de Palude quod super iure episcopali multipliciter inquietat, cum iam sint incorporata Ordini, exauditur. 44  Abbatis Lucis crescentis petitio qui petit ut ii qui, in cimeterio capellae suae de Gonce ecclesiasticam sepulturam elegerunt, bonorum omnium quae fient et fiunt in Ordine plenaria participatio concedatur, exauditur ; et inde habeat litteras Capituli generalis. 45  Petitio abbatis Bonifontis de commemoratione beati Bertrandi in domo sua et in duabus abbatiis filiabus suis facienda, exauditur. 46  Petitio abbatis Fossae novae qui petit pro filio suo abbate de Sannona ut in domo propria fiat commemoratio de Sancto Spiritu in missa conventuali, in Laudibus et Vesperis, exauditur. 47  Petitio abbatis de Luca de festo beati Georgii in domo propria cum duodecim lectionibus faciendo, exauditur. 48  Petitio domini episcopi Cracoviensis exauditur in hunc modum ut festum beati Stanislai pontificis et martyris, cuius vitae meritis gloriosae Ecclesia sancta miraculis multiplicibus honoratur, cum duodecim lectionibus et duabus missis fiat per totam Poloniam in domibus Ordinis nostri, et de eo fiat per omnia sicut de beato Thoma Cantuariensi fieri consuevit, hoc excepto quod collectae dicantur de eo quas dominus Papa dandas instituit et mandavit. 49  Petitio reverendi patris domini Coloniensis archiepiscopi de festo XI millium virginum cum duodecim lectionibus facienda, exauditur in hunc modum, quod festum earumdem sanctarum virginum in omnibus abbatiis Ordinis nostri fiat per ipsius domini episcopi provinciam constitutis ; abbates autem Sancti Petri et de Loco Sanctae Mariae provideant de lectionibus, cantu et aliis ad festum pertinentibus memoratum ; idem conceditur abbati Atrebacensi. 50  Pro speciali devotione quam dominus Cassellensis archiepiscopus habet ad nostrum Ordinem, concedit ei Capitulum generale ut duos honestos et probatos monachos secum possit assumere de quacumque nostri Ordinis abbatia voluerit in Hibernia, dum ipsi honestis officiis occupentur.
Anno Domini millesimo ducentesimo quinquagesimo sexto statuta sunt haec apud Cistercium tempore Capituli generalis. 1  In primis statuit et ordinat Capitulum generale ut orationes solemnes, quae pro domino Papa et rege Franciae, pro statu Ecclesiae generalis antea dicebantur, in suo robore perseverent et omni sexta feria fiat per claustrum processio, sicut fieri consuevit. 2  Item, cum Summus Pontifex ad honorem Ecclesiae Dei pro festo beati Dominici confessoris Praedicatorum institutoris et beati Petri martyris Ordinis eiusdem, per Ordinem universum faciendo, devotis precum exhortationibus et mandatis dignatus sit aures Capituli generalis propulsare, statuit et ordinat Capitulum generale ut festum beati Dominici cum XII lectionibus fiat in vigilia beati Sixti papae et martyris per Ordinem universum et sic in martyrologio pronuntietur : Civitate Bononiae depositio beati Dominici confessoris ; et de eo fiat per omnia sicut de beato Hieronimo ; festum vero beati Petri martyris tertio calendas maii sic pronuntiatur : Mediolani passio beati Petri martyris ; festum autem ipsius fiat in crastino sancti Roberti primi Cistercii abbatis ; lectiones : *Si quis vult post me* ; homilia vero et cetera omnia sicut de beato Vincentio ; primum Alleluia : *Beatus vir qui suffert*, secundum *Laetabitur iustus*. Diffinitio facta super hoc anno praeterito revocatur. 3  Quoniam frequens querela super visitatorum immoderatis expensis, grandi etiam et nimis gravi numero personarum et equorum, auribus insonuit Capituli generalis, statuit et ordinat idem Capitulum generale, et auctoritate qua potest, visitatoribus praecipit et iniungit ut parcendo visitatis domibus, moderate se habeant in numero personarum et equorum, et ne sub praetextu visitationis ex alia parte domus nimis graventur in sumptibus, tertia die visitationis in visitatoris praesentia semper fiat computatio expensarum visitationis. Si quid vero qui visitatus fuerit cursoribus visitatoris dare voluerit ex gratia, summam XII denariorum monetae currentis in patria non excedat, nisi forte ad partes valde remotas transmittantur. 4  Item, statuit et ordinat Capitulum generale ut capellani monialium Ordinis professi ad domos Ordinis divertentes, a saecularium consortio, vel convictu sequestrati, in loco secreto et honesto recipiantur, et receptis ob reverentiam Ordinis liberaliter ministretur et honeste. 5  Item, auctoritate Capituli generalis firmiter inhibetur abbatibus universis et abbatissis, ne litteras quaestuosas, quas pro subventione domorum suarum impetrant a Capitulo generali, per manus monachorum vel etiam monialium per ecclesias de cetero faciant vel permittant deportari. 6  Item, statuit et ordinat Capitulum generale ut in praecipuis solemnitatibus liceat nobis pannis sericis et holosericis altaria nostra adornare. 7  Item, horrendae novitatis et novae turbationis materiam nova detulit relatio ad aures Capituli generalis, videlicet de fratre Warnero converso Maris stellae, qui in derogationem et subversionem libertatum Ordinis, divina parvipendens iudicia, suaeque oblitus salutis, quaedam privilegia a Sede Apostolica impetravit, per quae primo abbatem proprium et conventum per executorem saecularem deputatum excommunicationis de facto fecit sententia innodari, quique grangiam quamdam sibi ad suam vitam fecit improprie appropriari, et alia multa indecentia et inhonesta nostraeque simplicitati Ordinis inimica obtentu dictorum privilegiorum obtinuit et commisit. Ne igitur tantae temeritatis excessus praesumptoris transeat in abusum, statuit et ordinat Capitulum generale, ut dictus conversus perpetuo carceri mancipetur, invocato ad hoc, si necesse fuerit, auxilio brachii saecularis. Cumque in canonem latae sententiae ab Ordine inciderit, patri abbati committit Capitulum generale ut si poenitentem contritum et humilem invenerit, ipsum absolvat auctoritate Capituli generalis. 8  Item, si quis privilegia, indulgentias vel litteras quascumque contra communia Ordinis instituta impetrare praesumpserit, vel quoquomodo obtenta retinere, perpetuo carceri mancipetur. Abbas vero super praemissis convictus vel confessus, ipso facto se noverit depositum, et nihilominus taliter depositus carceri mancipetur usque ad nutum Capituli generalis. 9  Item, statuit et ordinat Capitulum generale ut liceat conversis infra portas abbatiarum equitare, et ipsae portae extra terminos abbatiae habeantur. 10  Cum inter venerabilem patrem Bonifacium abbatem Cistercii et conventum eiusdem domus ex una parte, et abbatem Vallium Sarnaii ex alia, super filiatione abbatiae monialium de Porrecto, longo tempore fuerit quaestio ventilata ; tandem pro bono pacis, hinc compromissum est a partibus tam super principali quam super accessorio, in venerabiles de Eleemosyna, de Fontefrigido et de Ré abbates, et eisdem abbatibus auctoritate Capituli generalis idem negotium totaliter est commissum. Litterae vero quae super lata sententia a dictis iudicibus datae fuerint, legantur in generali Capitulo, et pro diffinitione perpetua habeantur. 11  Item, retractatio, compilatio et ordinatio diffinitionum committitur abbatibus de Prulliaco, de Rigniaco, de Maceriis, de Ré, et de Roseriis ut conveniant in communibus Ordinis sumptibus ad hoc opus, et opere consummato referant ad dominum Cistercii et quatuor primos abbates, et illi referant Diffinitoribus et per Diffinitorum manus quod dictum fuerit referatur Capitulo generali, et ad hoc in die sancti Lucae conveniant Prulliacum. 12  Item, statuit Capitulum generale ut quotiescumque visum fuerit domino Cistercii pro bono statu Ordinis, et pace ipsius conservanda et fovenda, liceat illi auctoritate Capituli generalis nuncios monachos, vel etiam abbates ad Curiam romanam, vel alibi mittere in communibus Ordinis expensis, prout emergentibus negotiis Ordinis viderit expedire, usque ad sequens Capitulum generale. 13  Piae recordationis domini Innocentii Papae IV nuper defuncti, cui concessum est anniversarium suum per Ordinem universum faciendum septimo idus decembris fiat per totum Ordinem et pro eo celebrent universi. *— Manifeste huic anno plura desiderantur decreta quae exciderunt de nostris fontibus, illa nempe specialia quae sub titulis *Petitiones* et *Commissiones* pro inspectione locorum vel pro querelis finiendis ordinarie leguntur.
Anno Domini millesimo ducentesimo quinquagesimo septimo statuta sunt haec apud Cistercium tempore Capituli generalis. 1  In primo ordinat et statuit Capitulum generale ut illae orationes solemnes quae solebant per totum Ordinem fieri pro terra sancta, pro bono statu regni Franciae et totius Ecclesiae generalis, adhuc in suo robore perseverent, excepto quod psalmus *Deus venerunt gentes*, et collectae quae ad missam dici consueverant usque ad nutum Capituli generalis obmittantur. 2  Quoniam ex levi et frequenti emissione monachorum et conversorum odor bonus Ordinis et fama plurimum denigratur, districte prohibet Capitulum generale ne de cetero personae Ordinis emittantur, nisi in casibus infra scriptis, videlicet pro dispersione et conspiratione, pro manifesto carnis contagio, pro omnimoda et contumaci rebellione, pro violenta manuum iniectione in abbatem, pro comminatione incendii vel homicidii, nisi in brevi resipuerint, et pro libello infamiae ; et supradictae personae non nisi per proprios abbates de abbatia in abbatiam emittantur ; visitatores autem, si quos aliter emissos invenerint, faciant revocari, et praecipiant abbatibus sic emittentibus ut se recognoscant super hoc in Capitulo generali et libellum de causis emissionum prior habeat et reservet. 3  Ad preces et admonitionem sanctissimi patris nostri Summi Pontificis, qui super hoc scripsit Capitulo generali, statuitur ut abbatibus liceat uti cappis in omnibus solemnitatibus, quibus fit processio ; quoties etiam albis induuntur, et portant baculum pastoralem, nec non et ministris altaris uti dalmatica et tunica, abbate dumtaxat celebrante. Possunt etiam uti abbates cappis praedictis in benedictionibus novitiorum. 4  Petitio reverendi patris nostri Ioannis tituli sancti Laurentii in Lucina presbyteri cardinalis, qui ad mandatum domini Papae requisivit a Capitulo generali ut propter reverentiam sacramenti altaris percipiendi augmentaretur in Ordine numerus rasurarum, exauditur in hunc modum, quod duodecim sint rasurae, videlicet in Nativitate Domini, in Purificatione B. M. V., prima dominica mensis martii, in Pascha Domini, in Ascensione eiusdem, in vigilia sancti Ioannis Baptistae, in vigilia Sanctae Mariae Magdalenae, in vigilia Assumptionis gloriosae Virginis, in vigilia Nativitatis eiusdem, in vigilia sancti Dionisii, in vigilia Omnium Sanctorum, et in prima dominica Adventus Domini ; rasura conversorum in suo usu antiquo permanente. 5  Auctoritate qua potest praecepit Capitulum generale, ut quicumque de Ordine litteras impetravit vel etiam impetraverit de cetero quarum auctoritate praeter conscientiam proprii abbatis suae voluntatis arbitrio confessorem eligat, abbati proprio reddat in instanti, alioquin pro excommunicato habeatur, et nihilominus careat impetratis, et hoc per omnia de monialibus observetur. 6  Inhibetur auctoritate Capituli generalis ne in sigillis suis vel litteris suarum abbatiarum, abbates seu capellanos domini Papae vel ministros pauperum Christi se nominent, sed abbates. 7  Cum humani generis inimicus in agro dominico nostri Ordinis discordiae ac periculosissimae dissensionis seminaverit zizaniam per quam bonus status Ordinis periclitari totaliter videbatur, et divinae maiestatis inspirante gratia, facta sit magna tranquillitas, procurantibus ac laborantibus cum effectu domino Cistercii abbate cum coadiutoribus suis non sine magnis laboribus et expensis et onus quod omnes tangit ab omnibus approbari debeat et etiam supportari, statuit ac districtissime praecipit in virtute sanctae obedientiae Capitulum generale omnibus abbatibus ac personis Ordinis universi ut partem seu quantitatem quae sibi a venerabilibus patribus, videlicet de Cistercio, de Firmitate, de Pontiniaco, de Claravalle, de Morimundo unoquoque scilicet in generatione sua iniuncta fuerit vel indicta, locis, temporibus et conditionibus ab ipsis appositis solvere non omittant, alioquin ex tunc abbates gradum altaris non ascendant, priores vero ac cellerarii ac alii officiales seu monachi vel conversi, quos praedicti abbates nominaverint sint ab omni administratione suspensi, et omni sexta feria sint in pane et aqua usque ad dicti completionem mandati. Et quoniam in proximis nundinis Sancti Aygulfi pruvini instat solutio quorumdam debitorum Ordinis, memorati abbates mittant cellerarios suos vel aliquas personas idoneas cum pleno et sufficienti mandato ad nundinas supradictas et ad alias in quibus debita Ordinis solvi debent, qui solvant personis quibus Ordo tenetur unusquisque pro rata sua, et recipiant obligationis litteras ab eisdem, et si terminis debitis in solutione defecerint, ipsa generatio dictorum abbatum sic deficiens ad usuras quae a festo beati Michaelis in antea current pro rata sua tenebitur et ad omne aliud interesse. Quilibet autem supradictorum abbatum scilicet dominus Cistercii et alii quatuor primi abbates filii sui plenam potestatem habeant coercendi abbates et alias personas Ordinis maiori poena si necesse fuerit auctoritate Capituli generalis. 8  Petitio religiosi viri abbatis Sanctae Genevevae parisiensis de facienda commemoratione in festo virginis ipsius, videlicet tertio nonas ianuarii cum collecta *Exaudi nos Deus*, per Ordinem universum, exauditur. 9  Petitio abbatis de Cheminon qui, propter multa quae sustinet incommoda, petit absolvi a susceptione hospitum ad commorandum per triennium, exauditur. 10  Hoc idem conceditur abbati Casae novae per biennium ; similiter conceditur abbati Villae novae in Britannia per triennium. 11  De misericordia concedit Capitulum generale ut monachus ille qui fuit abbas de Esron et anno praeterito per generale Capitulum depositus extitit, de cetero sit eligibilis dummodo aliud canonicum non obsistat ; idem conceditur de illo qui fuit abbas Chesereti, si ad aliam domum assumatur. 12  Cum querela delata sit ad aures Capituli generalis, quod nonnulla Ordinis statuta usque adeo versa sint in abusum in locis aliquibus, ut personae saeculares prope cimeteria et infirmitoria Ordinis habitare, ac ibidem carnes comedere contra honestatem ipsius Ordinis permittantur, auctoritate qua potest districte prohibet Capitulum generale ut a permissione huiusmodi in omnibus abbatiis Ordinis in posterum caveatur, propriis et patribus abbatibus nihilominus iniungendo ut saeculares illos, qui iuxta infirmitoria Ordinis vel cimeteria nunc habitant, quam cito poterunt amoveri faciant, nec iuxta septa monasterii extra infirmitoria saecularis aliquis carnes comedat sicut in Usibus continetur. 13  Pro devotione virorum nobilium domini Guidonis de Capresia qui est de consilio regis Franciae, et domini Hernei fratris sui, qui dominus Guido specialiter propter hoc ad generale Capitulum accessit, conceditur ut una missa de Spiritu Sancto et alia de Beata Virgine dicatur in singulis domibus Ordinis universi, et una etiam missa pro defunctis pro utroque illorum in qualibet abbatia dicatur, audito obitu utriusque. 14  Pro parrochianis ecclesiae de Schardeburg iam defunctis dicatur una missa pro defunctis in singulis domibus Ordinis universi. 15  Petitio abbatis Sancti Severi de Ravenna de facienda commemoratione sanctorum Severi et Apollinaris in Laudibus et Vesperis in domo propria, exauditur. 16  Petitio abbatis Bonae vallis, videlicet quod in Lugdunensi et Belicensi dioecesibus et provinciis Viennensi et Tarentasiensi, qui voluerint de Ordine faciant festum sancti Anthonii cum XII lectionibus et duabus missis, exauditur. 17  Petitio abbatis Vallis Sancti Georgii de faciendo anniversario sui fundatoris in domo propria, exauditur. 18  Petitio abbatis Casemarii qui petit ut fratres de insula qui Castica nuncupatur, qui nullam certam habentes regulam, si ab omni iure episcopali exempti sunt, ut dicitur, uniantur Casaemarii monasterio, sicut iam eidem monasterio beati Dominici monasterium unitum est et subiectum, exauditur. 19  Petitio abbatis de Candelia de faciendo festo beati Salvii patroni sui in domo propria cum XII lectionibus, exauditur. 20  Petitio abbatis Sancti Viti de Piscaria de facienda commemoratione beati Viti martyris in Laudibus et Vesperis in domo propria, exauditur. 21  Petitio abbatis Sancti Viti de Piscaria pro faciendo festo beatorum martyrum Viti, Modesti et Crescentiae cum XII lectionibus et duabus missis die suo in domo propria, exauditur. 22  Petitio abbatis Sancti Viti de Piscaria de faciendo festo beatorum martyrum Christofori, Elpridi et Marchialis, quorum corpora habent, cum XII lectionibus et duabus missis die suo in domo propria, exauditur. 23  Petitio abbatis Stamedii de faciendo festo beati Petri Tarentasiensis archiepiscopi die obitus eiusdem in domo propria, exauditur. 24  Petitio abbatis de Asprone de facienda commemoratione sancti Quiriaci in Laudibus et in Vesperis in domo propria, exauditur. 25  Petitio abbatis de Bungizberh, qui petit fieri anniversarium sui fundatoris in domo propria, exauditur ; idem conceditur abbati de Campo liliorum. 26  Petitio domini archiepiscopi Londensi de anniversario suo post eius obitum faciendo in abbatiis nostri Ordinis quae infra fines sunt suae primatiae constitutae, exauditur. 27  Petitio abbatis de Doberan qui petit festum undecim m. virginum in domo sua et matre sua cum XII lectionibus et una missa tantummodo, exauditur. 28  Petitio abbatis de Hyssennagen qui petit anniversarium fundatricis suae fieri in domo sua tantummodo, exauditur ; idem conceditur abbati Sancti Georgii pro fundatoribus suis. 29  Petitio abbatis de Casa nova, qui petit sibi uniri preposituram curtis vetulae Ordinis sancti Augustini thaurinensis dioecesis, exauditur. Item eidem conceditur quod in eadem prepositura possit tenere quatuor monachos et habere ita dumtaxat quod locus ille numquam nomen habeat abbatiae vel prioratus, absque licentia Capituli generalis. Eidem etiam abbati conceditur ut per biennium hospites recipere minime teneatur. 30  Petitio abbatis Regalis montis, qui petit festum gloriosissimi confessoris Sulpitii in domo propria fieri cum XII lectionibus et duabus missis, antiphonis et responsoriis quae ad generale Capitulum detulit idem abbas, exauditur. 31  Petitio abbatis de Alcubatia, qui petit ut sibi liceat de beato Vincentio facere in domo sua speciale et proprium officium, exauditur. 32  Petitio abbatis de Salceda pro anniversario M[afaldae] quondam reginae Castellae in sua et in duabus abbatiis monialium faciendo, exauditur. 33  Petitio abbatis et conventus Claraevallis de festo quatuor martyrum faciendo et pro historia beati Malachiae in festo ipsius in Claravalle dicenda, exauditur. 34  Inspectio abbatiae monachorum de Morteto quae petit incorporari Ordini, de Ponte et de Sanctae Mariae in Strata abbatibus committitur in plenaria Ordinis potestate, qui ad locum, etc. et sit filia Fontis vivi, et quid inde, etc. 35  Inspectio loci, in quo dominus Caminensis episcopus abbatiam monachorum nostri Ordinis fundare proponit, de Reynelth et de Novocampo abbatibus committitur in plenaria Ordinis potestate qui ad locum, etc., et quid inde, etc. 36  Abbates de Dunemunde et de Valcane quibus anno praeterito de inspectione loci in quo dominus archiepiscopus Lyvoniae abbatiam monachorum nostri Ordinis proponebat constituere, ex parte Capituli generalis commissio facta fuit et renuntiare ea quae invenerint ibidem Capitulo generali, neglexerunt, poenam peragant in Usibus constitutam. Abbas de Campo hoc eis denuntiet. 37  Abbas etiam de Rupe in Anglia qui nec venire ad Capitulum generale, nec mittere diu est, ut dicitur, procuravit, poenae subiaceat praenotatae. 38  Inspectio loci, ad quem petit transferri filiam suam abbatiam de Focali quae est in insula Maioricarum, abbas Populeti, Sanctarum Crucum et de Scarpio abbatibus committitur in plenaria Ordinis potestate, qui ad locum, etc., et quid inde, etc. 39  Abbas de Saracha qui pluribus annis venire ad Capitulum generale debuit et non venit poenam peragat in Usibus assignatam et nihilominus anno sequenti proximo generali Capitulo se praesentet, in ipso super hoc veniam petiturus. Abbas Scalae Dei hoc ei denuntiet. 40  Abbas de Superaddo qui non expressit sufficientem causam suae remorationis a Capitulo generali, sex diebus sit extra stallum abbatis et nihilominus sequenti generali Capituli se praesentet. 41  Abbati Casae novae cui concessum dispensative fuerat a Capitulo generali ut in grangia sua de sancto Satrone haberet infirmitorium, conceditur ut propter loci infirmitatem in aliam grangiam quae dicitur sanctae Agathae liceat permutare. 42  De abbate de Berola qui patri suo abbati inobediens extitit quarumdam praetextu litterarum quas de exemptione sua impetrasse vel etiam tenere manifeste dinoscitur contra Ordinis instituta, nec non de patre abbate dicti loci qui eos gravasse dicitur, de Bellapertica et de Berdonis committitur abbatibus in plenaria Ordinis potestate qui ad locum, diligenter inquirant et corrigant viriliter auctoritate Capituli generalis tam in capite quam in membris quae correctionis officio noverint indigere, taliter in hoc facto se habentes ne ulterius super hoc ad maiorem audientiam merito debeat deportari, et super hoc scribatur domino regi Arragoniae et Infanti filio eiusdem. Abbas de Bellapertica hoc collegae suo denuntiet, et quid inde, etc. 43  Abbatibus de Campo et de Valle Sancti Lamberti anno praeterito commissae fuerunt querelae abbatiarum de Hoch et de Herkenrode et nundum sunt terminatae, tam de novis quam de veteribus cognoscentes eas usque ad diffinitivam sententiam prosequentur. 44  Querela abbatis loci Restaurati, Ordinis Praemonstratensis, contra abbatem Montis regalis, de Ursicampo et de Igniaco committitur abbatibus in plenaria Ordinis potestate, et quid inde, etc. 45  Querela abbatis Morimundi contra abbatissam Belli fageti, de Karo loco et Theoloco committitur abbatibus in plenaria Ordinis potestate, et quid inde etc. 46  Querela abbatis Villae novae de Oschos contra praedecessorem suum, de Monte fero et de Penna maiori committitur abbatibus in plenaria Ordinis potestate pace etc., et quid inde, etc. 47  Querela abbatis Bonae vallis in Pictavia contra abbatem Sancti Leonardi, de Valentia et de Franesia committitur abbatibus in plenaria Ordinis potestate, et quid inde, etc. 48  Querela decani Sancti Dionisii de Vergeio contra abbatem de Charitate, committitur de Firmitate et de Lucela abbatibus in plenaria Ordinis potestate pace, et quid inde, etc. 49  Querela abbatis Frigidi montis contra moniales de Pantemont, de Regali monte et de Briotel abbatibus committitur in plenaria Ordinis potestate, etc., et quid inde, etc. 50  Querela abbatis de Binedone contra moniales de Tharento committitur de Bufehtre et de Newalim abbatibus in plenaria Ordinis potestate pace, etc., et quid inde, etc. 51  Cum gravis querela de excessibus monachorum Aquae frigidae qui inter alia abbatem suum expulisse dicuntur, delata sit Capitulo generali, de Kara valle et de Locedio abbatibus iniungitur auctoritate Capituli generalis ut ad locum, etc., et quid inde, etc. 52  Querela abbatis de Bona requie contra abbatem de Saltraya in Anglia, de Begard et de Parquelude abbatibus committitur in plenaria Ordinis potestate, etc. Iudices autem apud Cantuariam diem assignant partibus prima vice, et si ibi componi non poterint inter partes aut iudices in sententiam modo quolibet convenire, secundus terminus praecipitur assignari partibus auctoritate Capituli generalis citra mare. Abbas de Begar hoc suo collegae denuntiet.
Anno Domini millesimo ducentesimo quinquagesimo octavo acta sunt haec apud Cistercium tempore Capituli generalis. 1  Statuit et ordinat Capitulum generale ut illae orationes solemnes quae solebant fieri per totum Ordinem pro domino Papa, pro terra sancta, pro bono statu regni Franciae et totius Ecclesiae generalis, in suo robore perseverent. 2  Item cum excessus vocum in cantu dehonestet multipliciter nostri Ordinis honestatem et idcirco provide ab antiquo per sanctos patres fuerit institutum quod mediocritas conservetur in eo quod gravitatem redoleat et devotionem debeat incitare, districte praecipitur cantoribus Ordinis universi, ut hoc ipsi observent, et ab aliis diligentissime faciant observari ; si quis vero in cantando modum gravitatis huius excessisse notatus fuerit, taliter castigetur quod poena illius ab excessu huiusmodi alios retrahat in posterum et compescat. 3  Item cum effrenatam multitudinem monachorum, in multarum abbatiarum Ordinis et maxime Cistercii matris nostrae, dispendium et gravamen venire contingat ad Capitulum generale contra antiqua et salubria Ordinis instituta, volens idem Capitulum generale huic morbo competenti antidoto obviare, ordinat et diffinit quod nullus abbas ab abbatia sua iter arripiens ad Capitulum generale secum ultra primam abbatiam in via Capituli recto itinere existentem, vel locum aeque distantem, monachum vel in fraudem praemittere, seu etiam ut eum subsequatur, vel ut sibi occurrat, concedere praesumat ullatenus vel attentet. Nullus etiam monachus ad dictum Capitulum venire, vel ut vocetur procurare praesumat, monachis duntaxat exceptis qui pro negotiis Ordinis ad romanam Curiam diriguntur qui usque Divionem licite venire poterunt, ut ibidem petita licentia et obtenta iter quod coeperant prosequantur ; qui vero venire praesumpserint contra statutum tam necessarium et salubre, si abbas fuerit, tribus diebus sit in levi culpa uno eorum in pane et aqua, si vero monachus eidem poenae subiaceat et nihilominus omnium ultimus sit per annum. Excipiuntur iterum ad hac lege abbates illi quibus a Capitulo generali hactenus est concessum, ut monachos et plures equitaturas adducant ad Capitulum generale. 4  Item sicut dolentes accepimus, frater Andreas quondam abbas de Berola post sui cordis ambulans pravitatem, confracto paternae et generalis Capituli obedientiae levi iugo, convertens quoque ovinam humilitatem in rabiem beluinam, non solum contumax inobediens et rebellis Capitulo generali et patri extitit et existit, verum in suae perversitatis cumulum et augmentum contra libertatem et antiquam simplicitatem eiusdem Ordinis litteras impetravit, et eisdem usque adeo usus est et utitur abusive ut in dictum patrem suum indutus sacris execrabiliter et baculo pastorali munitus dicatur excommunicationis sententiam de facto pluries, etiam in ecclesiis saecularium temere, protulisse. Ne igitur tantae absurditatis pernicies per impunitatem unius pluribus damnabiliter transeat in exemplum, sententias excommunicationis, suspensionis in ipsum, et ipsius complices, monachos et conversos latas per dictum patrem scilicet de Scala Dei, nec non per iudices in praemissis a Capitulo generali deputatos, confirmat et ratas habet generale Capitulum ; et quia lenis ac frequens monitio dictorum Capituli et patris eius mitigare non valuit furorem spiritus concitati, cum crescente contumacia crescere debeat et poena, si infra mensem unum postquam in duabus vel tribus abbatiis suae abbatiae vicinis praesens diffinitio fuerit propalata (quam propalationem per dictum patrem ipsius vel eius nuntium absque dilatione fieri mandat generale Capitulum) noluerit resipisci, ad perpetui carceris intrusionem sententialiter condemnatur. Praedicti vero complices ipsius si (quod absit) in sua malitia permanserint, calcaneo ad supremum obfirmato, poenae conspiratorum subiaceant ista vice, quod si ad obedientiam Ordinis infra praedictum terminum humiliter redierint, committitur de Oliva et de Yrantio abbatibus ut dictam poenitentiam contra ipsos monachos et conversos temperent, prout viderint expedire. 5  Item diffinitioni ad petitionem domini Papae de cappis, tunicis, dalmaticis utendis anno praeterito factae, additur ut in solemnitatibus, quibus abbates celebrare tenentur, diacono et subdiacono tunica et dalmatica uti liceat, abbatum absentia non obstante. Et quia novitates stringendae sunt potius quam laxandae, auctoritate qua potest prohibet Capitulum generale, ne cappis, tunicis, dalmaticis, emendis, seu modo quolibet de cetero acquirendis curiositate, pretiositate et varietate notabili adornatis alicui personae Ordinis uti liceat quoquomodo. 6  Quoniam monachi Beati Dionisii in Francia et Sancti Vedasti Attrebatensis inter ceteros religiosos quadam speciali praerogativa dilectionis personas Ordinis prosequuntur, volens generale Capitulum ipsos inter alios religiosos specialiter honorare, benigne concedit abbatibus et personis Ordinis, ut dictorum monasteriorum abbates et monachos praesentes pariter et futuros, quoties ipsos ad eos venire contigerit, in suis refectoriis admittant, auctoritate Capituli generalis. 7  Quoniam a nonnullis solebat in dubium revocari quid poena suspensionis cum infligitur alicui, secundum intentionem Ordinis debeat importare, ita diffinit et determinat Capitulum generale quod is qui auctoritate Capituli generalis suspenditur, ab altaris officio solummodo intelligatur suspensus nisi aliquid in sententia expressius habeatur. 8  Statuit et ordinat Capitulum generale ut emissi pro manifesto carnis contagio usque ad decennium minime ad domos proprias revertentur, absque licentia Capituli generalis, diffinitione super hoc anno praeterito lata penitus expirante. 9  Districtissime inhibetur a Capitulo generali omnibus abbatibus et personis Ordinis universi, ne de cetero in hospiciis monialium vel alibi in domibus Ordinis, in villis vel extra, cum eis comedere in eadem mensa praesumant, alioquin si abbates fuerint, omni sexta feria sint in pane et aqua usque ad sequens Capitulum generale in ipsi Capitulo super hoc veniam petituri ; monachi vero sint ultimi et omni sexta feria sint in pane et aqua per annum. 10  Cum relatione didicerit bona fide Capitulum generale quod quaedam de novo in Ordinem irrepserit in Ordine corruptela videlicet ut principum et saecularium praelatorum sive aliorum etiam magnatorum preces, in antiquae simplicitatis Ordinis praeiudicium in electionibus interdum damnabiliter obtineant primum locum, ideo inhibet Capitulum generale ne huiusmodi preces aliquatenus admittantur, vel aliquem quocumque modo sortiantur effectum, quin potius is pro quo preces huiusmodi contigerit impetrari, ea vice nullatenus ibidem eligatur, nisi forte constare posset legitimis documentis aut violentis *praesumptionibus* quod eaedem preces ad impediendum alicuius electionem, et in fraudem huius constitutionis dolose forent ab aliquo procuratae ; sed et si quis de Ordine talium precaminum extiterit procurator, si super hoc convinci potuerit, de domo propria expellatur, non reversurus nisi de licentia Capituli generalis. 11  Cum in dubium verteretur a quo deberet abbatia de Ferraria visitari, abbate et conventu de Berola patribus dictae abbatiae in omnimoda rebellione et contumacia et excommunicationis sententia a generali Capitulo propter haec in ipsos lata, obstinato animo persistentibus, diffinit et ordinat Capitulum generale ut per abbatem Scalae Dei patrem ipsius abbatiae de Berola in plenaria Ordinis potestate visitetur, corrigatur et ordinetur praedictorum abbatis et conventus de Berola contumacia perdurante. Et idem de abbatia monialium Tresonares filia de Berola observetur. 12  Cum diffinitio de concessione rasurarum anno praeterito edita propter longitudinem seu arctationem temporis, quae quandoque contingit correctione aliquantula indigeret, ordinat et statuit Capitulum generale, ut rasuris iam concessis una superaddatur rasura, quae fiat ad mensem Paschae et quae in Ascensione Domini fieri consueverat, in festo Pentecostes habeatur, aliis rasuris permanentibus, sicut prius fuerat ordinatum. Conversis etiam conceditur ut quandocumque monachi rasuram habuerint et ipsi rasuram habeant, ut in Ordine uniformitas observetur. 13  Quoniam querela frequens et assidua et omnimode taediosa super emissione monachorum nostri Ordinis, et etiam conversorum auribus generalis Capituli taediosius innovatur, huic tanto morbo cupiens idem generale Capitulum congruam adhibere medelam duxit proinde statuendum, ut quandocumque aliquis monachus vel conversus fuerit suis exigentibus demeritis emittendus, de consilio prioris et quatuor aut quinque seniorum de domo sanioris consilii, qui emittendus fuerit emittatur, cuius culpa et omnium de cetero emittendorum, et etiam sponte sua de Ordine exeuntium, a priore diligentius conscribatur, causas vero emissionis eorumdem, hi qui ad consilium fuerint evocati, visitatori teneantur fideliter intimare. Diffinitio autem super emissionibus anno praeterito lata penitus revocatur. 14  Abbates qui ad Capitulum generale non venerint anno quo tenentur, nisi legitima excusatio intercedat, videlicet gravis et evidens infirmitas prout in Charta Charitatis continetur, pro prima transgressione poenam sustineant in Usibus, quinta diffinitione, capitulo undecimo diffinitam. Si autem anno immediate sequenti non venerint nec praedicta infirmitatis causa legitime se poterunt tueri, omni alia excusatione cessante, auctoritate Capituli generalis absque retractatione aliqua deponantur. Si vero visitatores in praemissis fuerint negligentes poena plectantur irrefragabiliter antedicta, et quoniam quidam praetextu paupertatis excusationem praetendunt se expensis carere ad hoc sufficientibus asserentes, domino Cistercii et quatuor primis abbatibus filiis suis committitur auctoritate Capituli generalis ut de talibus abbatiis aliis coniungendis vel ut omnino ab Ordine expirent, pensatis quae secundum Deum et Ordinem sunt pensanda, unusquisque ipsorum in generatione sua ordinet prout viderit expedire. 15  Auctoritate Capituli generalis statuitur ut quicumque abbas alicuius abbatis cedentis, et ad ipsum profitendi gratia divertentis, professionem recipere noluerit, usque ad sequens Capitulum generale sit extra stallum abbatis et omni sexta feria in pane et aqua, ob quam causam venire teneatur in ipso super hoc veniam petiturus. Sententia autem suspensionis, alias contra tales edita, penitus revocetur. 16  Cum non immerito durum iudicari debeat ab omnibus et iniquum in domibus nostris personas ordinis non admitti, et maxime personas Cistercii matris nostrae, quibus debet semper ab omnibus honor praecipuus exhiberi, abbati de Obazina committitur auctoritate Capituli generalis ut conversum de Garda filia eius, qui monachum Cistercii inique repulit, nec ei voluit ministrare, et alios de dicta domo, quos in hoc invenerint culpabiles, graviter puniat, secundum quod ipsos in hoc deprehenderit excessisse ; abbas de Dalone hoc ei denuntiet. 17  Cum in sententia de servando silentio in mensis saecularium a nostri Ordinis monachis et conversis continetur, ut verba tantum rara et brevia loquerentur, hanc brevitatem et raritatem ad hoc restringit Capitulum generale, ut tantum sal, panem, aquam et huiusmodi necessaria, ubi signa non intelliguntur, loquendo eisdem petere liceat, prout fieri consueverat ab antiquo. 18  Auctoritate Capituli generalis iniungitur abbatissis et eorum visitatoribus ut capellanos monialium corripiant et castigent qui missas noluerint secundum formam et consuetudinem Ordinis celebrare. 19  Statuit et ordinat Capitulum generale quod si plures personas pro dispersione ad aliquam domum mitti contigerit, abbas ad quem missi fuerint ad receptionem duorum tantummodo teneatur. 20  Inhibetur auctoritate Capituli generalis universis nostri Ordinis personis, ne sine corrigiis vandagia sive sotulares portare praesumant ; qui vero extravenire praesumpserit a vino abstineat, quamdiu in transgressione huiusmodi duxerit persistendum. 21  Statuit et ordinat Capitulum generale ut in anniversario generali episcoporum et abbatum, omnes qui ea die celebraverint, celebrare de anniversario teneantur. 22  Inhibetur districtius auctoritate Capituli generalis ne abbates in adventu visitatorum suorum, seu in ipsis visitationibus vel alias praesumptuosos faciant apparatus, sed visitatores et visitati ea in praemissis sint mediocritate contenti, quae simplicitatem redoleat Ordinis et paupertatem, ita quod ad plus duo tantum genera pitantiarum tam eis quam omnibus aliis personis de cetero ministrentur ; pueris autem visitatorum illam vini portionem pro quolibet duplicatam, qua contenti sunt monachi et conversi, et unicam pitantiam cum pulmento seu pulmentis. De cetero statuit Capitulum generale ministrari hoc idem eundo et redeundo in grangiis et cellariis domus visitatae vel etiam visitandae per omnia observetur, et hoc aeque vel parcius circa quoslibet transeuntes abbates observari decrevit idem Capitulum generale. Conversi autem seu aliqui de visitatorum familia vestes, caligas, vel ultra caligarum novarum valorem nullatenus quidquam recipere audeant, sine visitatorum speciali licentia et consensu, nec aliqua persona cum dictis visitatorum pueris comedere permittatur, huiusmodi statuti tam necessarii transgressoribus hanc poenam duxit generale Capitulum infligendam, sive sit visitator sive etiam visitatus, ut videlicet si sit abbas tribus diebus uno eorum in pane et aqua sustineat poenam levis culpae, si vero monachus vel conversus eadem poena plectatur et ultimus omnium sit per annum, sententia autem de computationibus in visitatione faciendis quondam edita revocatur. 23  Sententiam anno praeterito latam super eo quod personae Ordinis non nisi per proprios abbates de abbatia in abbatiam mitterentur interpretatur sic Capitulum generale quod illi abbates ad quos missi fuerint, per litteras suas eos ad alias abbatias mittere valeant de propriorum abbatum licentia et mandato. 24  Petitio monachorum scholarium Parisius qui petunt ut liceat eis festum undecim millium virginum cum duodecim lectionibus et duabus missis in domo Sancti Bernardi Parisius celebrare, exauditur. 25  Conceditur venerabili patri episcopo Convennarum plenarium servitium per totum Ordinem, et quod fiat ipsius anniversarium post eius decessum in domo Bonifontis in qua novitius extitit et professus. 26  Inspectio abbatiarum Sancti Gaudentii in Romaniola et Sancti Severi quae, licet sint incorporatae Ordini, nec tamen consueta gaudent Ordinis libertate, sicut relatum est auribus Capituli generalis, de Columba et de Brondolo committitur abbatibus in plenaria Ordinis potestate, qui ad loca personaliter accedentes pensatis omnibus quae secundum Ordinem sunt pensanda, et super praemissis inquisita diligentius veritate, si non intellexerint dictas abbatias posse stare et vivere iuxta Ordinis praesentem et pristinam libertatem, eas auctoritate Capituli generalis ab Ordine denuntient expirasse, alioquin eas eadem auctoritate denuntient permanere. Abbas de Brondelo hoc collegae suo denuntiet. 27  Cum abbas de Strata florida petierit veniam in Capitulo generali pro sui dispersione conventus, concessum est eidem ab eodem generali Capitulo ut si conventum suum in domo propria retinere potuerit, a susceptione hospitum ad commorandum per triennium absolvatur. 28  Petitio abbatis de Quimquestal qui petit quod liceat ei anniversarium fundatorum suorum in domo sua facere annis singulis, exauditur. 29  Petitio venerabilis patris episcopi Pictaviae de habendo secum uno monacho, hilarie exauditur, ita tamen quod ille monachus honestis officiis deputetur. 30  Petitio abbatis Vallis Sancti Lamberti de faciendo festo sancti Lamberti in domo propria cum historia propria et duabus missis, exauditur. 31  Petitio abbatis de Claro campo de faciendo cum duabus missis in domo propria festo sancti Bonifacii, exauditur. 32  Petitio abbatis de Hylaria de faciendo festo sanctae Chunegundis in domo propria cum una missa et duodecim lectionibus, exauditur. 33  Petitio abbatis de Lucana de faciendo festo undecim millium virginum in domo propria et in generatione de Bergis cum una missa et duodecim lectionibus, exauditur. 34  Querela abbatissae de Insulis contra abbatem de Pontigniaco, committitur de Valle lucenti et de Reigniaco abbatibus in plenaria Ordinis potestate, et quid inde, etc. 35  Querela abbatis de Paradiso contra abbatem de Obra, de Lugna et de Lenich et Conbreloch abbatibus committitur in plenaria Ordinis potestate pace, etc., et quid inde, etc. 36  Querela abbatissae de Portu regio contra abbatissam de Thesauro, de Pruliaco, de Valle Beatae Mariae et de Brolio abbatibus committitur in plenaria Ordinis potestate pace, etc., et quid inde, etc. 37  Cum plura gravia et inhonesta sint relata de abbate et conventu Vallis benedictae auribus Capituli generalis, de Bona valle patri eiusdem abbatiae, de Mansiade et de Altacumba abbatibus committitur in plenaria Ordinis potestate ut ad dictam abbatiam personaliter accedentes, super excessibus quibus abbas et aliqui de conventu graviter infamantur, inquisita diligentius veritate, quos culpabiles invenerint taliter corrigant et castigent quod poena docente discant quam caute a culpa in posterum sit cavendum, et quid inde, etc. 38  Querela abbatis Sancti Spiritus de Sennona contra abbatem Casaemarii committitur Sancti Martini prope Viterbium et Sancti Anastasii de Urbe abbatibus in plenaria Ordinis potestate, et quid inde, etc. 39  Querela abbatis Morimundi contra abbatissam et conventum monialium Belli fageti, de Longo vado et de Clarofonte abbatibus committitur in plenaria Ordinis potestate pace, etc., et quid inde, etc. 40  Querela abbatis de Altacumba contra priorissam Boniloci, abbati de Bona valle committitur in plenaria Ordinis potestate pace, etc., et quid inde, etc. 41  Querela abbatis de Fullano contra abbatem de Eslis, de Bellapertica et Bolbona abbatibus committitur in plenaria Ordinis potestate pace, etc., et quid inde, etc. 42  Querela abbatis Belliloci regis in Anglia contra abbatem de Ruppe, de Carreria et de Brueria abbatibus committitur in plenaria Ordinis potestate pace etc., et quid inde, etc. 43  Querela abbatis Clari loci contra abbatissam Sanctae Helidis, de Sancto Benedicto et de Tribus Fontibus abbatibus committitur in plenaria Ordinis potestate, et quid inde, etc. 44  Abbates de Renech et de Novo campo qui, de loco in quo dominus episcopus Caminensis abbatiam monachorum nostri Ordinis fundare proposuit, nil renuntiaverunt hoc anno Capitulo generali, cum inspectio ipsius loci commissa fuisset eisdem, poenam peragant in Usibus constitutam. Abbas de Dargo hoc eis denuntiet. 45  Abbas de Otula qui hoc anno non denuntiavit Sanctarum Crucum, Populeti et de Scarpio abbatibus, poenam peragat in Usibus constitutam. 46  Abbates de Burferte et de Nehuham, quibus anno praeterito ex parte Capituli generalis quaedam commissio facta fuerat, nec inde eidem Capitulo aliquam relationem fecerunt, poenam peragant in Usibus constitutam. Abbas de Parreia hoc eis denuntiet. 47  Inspectio loci, ad quem petit transferri abbatiam monialium de Fonte sanctae Mariae iunior comes de Quiborch, de Lucela et de Aurora abbatibus committitur in plenaria Ordinis potestate qui ad locum, etc., et quid inde, etc. 48  Inspectio loci, ad quem petit transferri abbatiam suam abbas Sanctae Mariae in Strata, de Fonte vivo et de Colomba abbatibus committitur in plenaria Ordinis potestate, qui ad locum, etc., et quid inde, etc. 49  Inspectio loci, ad quem petit transferri abbatiam suam abbatissa Vallis liliorum, de Valle Sanctae Mariae et de Luca abbatibus committitur in plenaria Ordinis potestate qui ad locum, etc., et quid inde, etc. 50  Inspectio loci, in quo fundare intendit abbatiam monachorum nostri Ordinis nobilis vir dominus de Rosamberch, marescallus Bohemiae, de Pangarbegin et de Pomoch abbatibus committitur in plenaria Ordinis potestate qui ad locum, etc., et quid inde, etc. 51  Petitio abbatum de Brondelo et de Landesio qui petunt absolvi a susceptione hospitum ad commorandum per triennium exauditur. 52  Capitulum generale plenitudinem iuris paternitatis in abbatia de Dargon adiudicat abbati de Dobrani abbati de Esrom super hac re perpetuum silentium imponens.
Anno Domini millesimo ducentesimo quinquagesimo nono acta sunt haec apud Cistercium tempore Capituli generalis. 1  In primis statuit et ordinat Capitulum generale ut missa, quae cum duobus ministris de Beata Virgine solet cantari sabbatis pro officio cuiuscumque sancti, quod cum uno ministro cantari debet, nullatenus omittatur, sed alicui id officium iniungatur a cantore. 2  Quoniam ad aures Capituli generalis relatione pervenit fide digna quod quidam visitatorum ordinationi violenter in ipsis visitationibus se opponunt, statuit et ordinat Capitulum quod quicumque monachus vel conversus visitatorum ordini vel processui per se vel per interpositam personam contradicere praedicto modo, vel se opponere de cetero attentaverit, sententiae conspiratorum per omnia subiaceat, omni super hoc sibi venia deneganda. Abbas vero qui modo simili culpabilis inventus fuerit in hoc casu absque retractatione qualibet deponatur. 3  Quoniam in fraudem hospitalitatis personis Ordinis exhibendae, quidam grangiis et locis suis personas praeficiunt saeculares licet ipsorum locorum fructus et emolumenta perveniant ad eosdem, statuit et ordinat Capitulum generale quod abbas in cuius locis praetextu fraudis huiusmodi personae Ordinis modo debito receptae non fuerint, omni sexta feria sit in pane et aqua usque ad sequens Capitulum generale, in eodem super hoc veniam petiturus. 4  Sententia anno praeterito contra abbates qui tempore quo tenentur ad Capitulum generale non veniunt edita, temperatur in hunc modum quod de Ungaria, de Polonia et de Livonia abbates, qui propter metum Tartarorum non veniunt, ut tenentur, pro excusatis habeantur, dummodo ipsorum visitatores dictum metum generali Capitulo per litteras insinuent esse iustum ; anno vero proximo sequenti venire modis omnibus teneantur nisi casu consimili fuerint impediti. 5  Item diffinitioni olim editae de fideiussione et custodia depositorum distinctione undecima quae sic incipit : Nullus de Ordine nostro, additur quod quicumque abbas contra venire praesumpserit, ipso facto se depositum noverit et excommunicationis vinculo innodatum ; illi vero abbates qui iam praedictae diffinitionis transgressores fuerint, teste conscientia, ab administratione spiritualium et temporalium abstineant, donec secum super hoc fecerint dispensari, salva nihilominus patrum abbatum animadversione cum sibi fuerit manifestum. 6  Item statuit et ordinat Capitulum generale quod festum beati Roberti abbatis cum duabus missis fiat de cetero per totum Ordinem solemniter. Responsorium ad Vesperas : *Iste sanctus* ; et conversi laborabunt. 7  Diffinitioni editae de non accipiendo ad usuras additur hoc propter multos transgressores, quod qui contravenerint seu taliter contrahendo seu fraudulenter celando, deponantur. 8  Mandatum domini Papae, et petitio domini archiepiscopi Remensis et quorumdam suffraganeorum suorum de faciendo festo beati Nichasii martyris, exauditur in hunc modum quod in domibus Ordinis nostri in Remensi provincia constitutis, fiat de dicto festo festum duodecim lectionum cum una missa, et fiat de ipso sicut de beato Thoma martyre. 9  Petitio Fratrum Minorum de festo beati Francisci per Ordinem universum faciendo cum duodecim lectionibus et una missa, exauditur, et de ipso fiat per omnia sicut de beato Hieronimo. 10  Item cum relatione fide digna, necnon et litteras prioris et conventus Wanteliae didicerit Capitulum generale eiusdem loci conventum abbati de Eleemosyna dictae domus patri tanquam filios rebellionis et inobedientiae, visitationis tempore manifestissime restitisse, ac horribiliter excessisse, et tantus excessus a bonis sub dissimulatione nullatenus debeat praeteriri, de Boxelia et Hiles et de Quinquezode abbatibus cum abbate de Eleemosyna committitur in plenaria Ordinis potestate, et quid inde, etc. 11  Item abbas de Fonte Danielis qui suae famae prodigus et proprii persecutor honoris cum talis et taleis lusisse dignoscitur, cui propter subreptionis imprudentiam parcit Capitulum generale ad praesens, quadraginta diebus sit extra stallum abbatis et sex diebus in levi culpa duobus eorum in pane et aqua. 12  Item abbas Bellae vallis qui per decennium et amplius filiam suam de Dalfino visitare neglexit, cum alias negligens et remissus asseratur, tribus diebus poenam sustineat levis culpae. 13  Item frater Ioannes quodam abbas Locedii, qui administrationis suae tempore haeretico cuidam publice condemnato communicare praesumpsit, et ad eius consilium prohibitis locis et temporibus carnes manducavit, quique timore Dei postposito quamdam gloriosae Virginis imaginem gemmis quibus adornata fuerat nefarie spoliavit, omni sexta feria de cetero sit in pane et aqua, et ab esu carnium penitus abstineat, nisi forte gravissima infirmitas dispensationem exegerit in hoc casu, et de abbatia non exeat quacumque de causa nisi cum aliis ad laborem. 14  Item abbas de Oliva qui anno praeterito prout tenebatur non venit ad Capitulum generale, poenam peragat huiusmodi transgressoribus constitutam ; similiter et omnes alii qui praesenti anno prout tenebantur non venerunt ; visitatores sui hoc eis denuntient. 15  Item domino Ebroicensi, electo conceditur post eius obitum plenarium servitium. Hoc idem conceditur domino Petro regis Francorum cancellario. 16  Petitio domini regis Navarrae de anniversario secundo idus augusti pro matre sua faciendo, et similiter pro se et uxore sua post ipsorum obitum per universum Ordinem, exauditur. 17  Petitio domini Roberti abbatis Sancti Victoris Parisiensis, amici Ordinis, de faciendo pro ipso, quod pro uno de fratribus nostris fieri consuevit, post eius obitum, exauditur. 18  Item praecipitur ut anniversarium domini Renerii iam defuncti fiat sexti idus decembris per Ordinem universum. 19  Petitio abbatis de Oratorio qui petit absolvi a susceptione hospitum per triennium, exauditur ; hoc idem conceditur abbati de Bellabrancha, et abbati de Buxeio et de Novo castro per biennium. 20  *Petitio* senescalli Provinciae de duobus conversis Caroliloci sibi concedendis, dummodo honestis deputentur officiis, exauditur. 21  Petitio domini Alphonsi regis Arragonensis primogeniti, de uno monacho concedendo, dummodo honesto deputetur officio, exauditur. 22  Petitio domini comitis Britanniae de monachis sibi concedendis ad celebranda divina in capella propria, exauditur. 23  Petitio abbatis Herbertoniae de non recipiendo hospites per triennium exauditur. Hoc conceditur abbati Cariloci. 24  Abbas Aquae longae qui iam dicto haeretico quem alii evitabant, contempta censura ecclesiastica, familiariter nimis adhaesit, non sine scandalo plurimorum, carnes quoque ipsius consilio in civitate *Papiae* comedere non abhorrens, bonum nomen Ordinis quantum in ipso fuit, polluit et confundit, sententialiter deponitur in instanti, hoc addito quod per annum omni sexta feria sit in pane et aqua. Abbas de Locedio patri *abbati* ipsius denuntiet exequendum. 25  Abbas de Brueria in Anglia qui abbatiam de Tinterna de mandato patris abbatis providere debebat, secundum formam Ordinis, de pastore, et in generali Capitulo confessus est se ibidem clandestinam electionem fecisse, ut similis metu poenae ab huiusmodi abusivo processu ceteri terreantur, sex diebus sit in levi culpa duobus eorum in pane et aqua, et quadraginta diebus extra stallum abbatis. Praedictam vero electionem quae facta fuit nulla forma iuris vel ordinis observata, generale Capitulum denuntiat esse nullam ; verum quoniam ipsa electio non personae sed formae vitio reprobatur, concedit Capitulum generale ut ille idem in eadem abbatia possit eligi, si ei aliquid canonicum non obsistat. 26  Petitio abbatis de Albotractu, de faciendo anniversario episcopi Corgensis et fundatorum suorum semel in anno in domo propria, exauditur. 27  Petitio abbatis de Campania, de faciendo anniversario in domo propria episcopi Cenomanensis, qui in eadem domo sibi devotissime sepulturam elegit, favorabiliter exauditur. 28  Petitio domini episcopi Cistrensis, qui petit unum sibi concedi monachum in confessorem, exauditur. 29  Petitio abbatis de Pietate Dei de faciendo festo XII lectionum de sancta Margareta in domo propria, exauditur. Hoc idem conceditur abbati Casae novae in Lombardia de festo sanctorum Sulpitii et Torpeti. 30  Omnibus abbatibus in regno *Alemanniae* constitutis, et alibi ubi habentur aliqua corpora undecim millium virginum, indulgetur ut in domibus suis, si voluerint, faciant de ipsis festum XII lectionum cum una missa. 31  Petitio abbatum de regno Angliae qui petunt quod liceat eis cantare historiam beati Edmundi, cum responsoriis sicut fit in Pontiniaco, exauditur. 32  Conceditur abbati de Langonio quod liceat ei facere in domo propria anniversarium fundatorum suorum. 33  Conceditur abbati de Rupe, propter multa incommoda quae sustinuit domus sua, quod a Capitulo generali remaneat usque ad quinquennium, ista vice. 34  Quia conversi Bonaecumbae pravi consensus vitio depravati, suis alias rebelles abbatibus extiterunt, iteratam puniendae temeritatis audaciam quam noviter attentarunt, non potest generale Capitulum conniventibus oculis pertransire ; fide siquidem didicit digna quod nuper visitationis tempore, in praesentia patris abbatis et aliorum abbatum qui ab ipso vocati convenerant super quodam furto ibidem commisso, modo debito tractaturi, conversi grangiarum qui factum furtum temere defensuri, domibus et animalibus suis derelictis, ad abbatiam non vocati venientes, et cum aliis ibidem consistentibus convenientes in unum passim et sine licentia mutuo loquebantur, abbatibus qui convenerant contumelias et vecturis eorum interitum comminantes, ne vero facti perversitas ipsis sicut alias transeat in exemplum, de Obazina, de Bellapertica et de Grandisilva abbatibus praecipit Capitulum generale quod ad locum ipsum personaliter accedentes, vel ad alium si viderint expedire, viriliter se habeant in correctione facinoris memorati, invocato ad hoc, si necesse fuerit, auxilio brachii saecularis ; et hoc infra Nativitatem Domini, si commode potuerint, exequantur, et quid inde, etc. 35  Ut infesta contumaciae Berolensis ad purum macula deleatur, statuendum censuit Capitulum generale quod fratres Durandus quondam prior, Rodericus de Bera, Sanctius de Valentia et Ioannes de Maillat monachi berolenses, qui ex aliis causis, sine cuiusque poenitentiae cauterio a domo propria sunt emissi, sententiae conspiratorum per omnia subiaceant, quia in praedictae pravitatis vitio magis culpabiles extiterunt ; fratres vero Sanctius de Tutela, Ioannes de Teust, Marcus et Semenius de Tarrascona eiusdem loci monachi, et Dominicus monachus de Oliva, quos contagium inficit facinoris memorati, a propriis emissi domibus, sententiae conspiratorum per omnia subiacebunt ; item fratrum Dominici et Eneti monachorum Berolae corpora de cimeterio exhumantur, eo quod in excommunicationis sententia quam propter facinus idem incurrerant contumaciter decesserunt, et nil obedientia prodesse videretur humilibus si contumacia contumacibus non obesset. Abbas autem de Berola illos quos a praedecessore suo eiectos invenerit minus iuste, de consilio patris abbatis studeat revocare. Ceterum immoderatas expensas ab abbate Scalae Dei in praedicta factas executione negotii, sibi dictus abbas Berolae refundere teneatur ; de Sacramoenia et de Buxeto abbates totius praedicti negotii executores instituit Capitulum generale, qui praedictas taxabunt expensas et solutionibus praefigent terminos prout viderint expedire. 36  Cum abbatia Sancti Ioannis de Crisanto in personis et rebus multiplices defectus patiatur, et abbas de Compuenice pater ipsius non possit eidem commode subvenire, cessionem et concessionem paternitatis quam Placensi abbati, de consensu abbatis Morimundi, fecit ex hac causa dictus abbas de Compuenice, confirmat et ratificat Capitulum generale. 37  Conqueritur Evrardus de Venantio civis Duacensis de abbate de Genliis et petit iudices abbatem de Dondrai et de Malitos et episcopum de Mince. Abbas de Fontibus hoc eis denuntiet. 38  Querela abbatis de Mathaplana contra abbatissam Sanctae Mariae Regalis de Brugis, de Spina et de Sancto Petro de Gomer abbatibus committitur in plenaria Ordinis potestate pacificanda, etc., et quid inde, etc. 39  Querela abbatis de Forda contra abbatem de Senshem, de Tinterna et de Loco Sancti Ebduardi abbatibus committitur in plenaria Ordinis potestate pacificanda, et quid inde, etc. 40  Querela abbatis de Silvano contra abbatem de Candelio, de Bona valle ruthensi et de Bonacumba abbatibus committitur in plenaria Ordinis potestate, etc. 41  Querela abbatis de Campo contra abbatissam de Fonte, de Valle Sancti Petri et de Claustro abbatibus committitur in plenaria Ordinis potestate, etc. 42  Querela abbatis Vallis Sanctae contra abbatem Populeti, Sanctarum Crucum et de Rota abbatibus committitur in plenaria Ordinis potestate, et quid inde, etc. 43  Querela domini abbatis Cistercii contra abbatem de Roseriis, de Balerna et de Aurora abbatibus committitur in plenaria Ordinis potestate, et quid inde, etc. 44  Querela abbatissae de Regali contra abbatem de Berola, de Fiterio et de Oliva abbatibus committitur in plenaria Ordinis potestate, et quid inde, etc. 45  Querela abbatis Vallis viridis contra abbatissam de Ochero, de Spina et de Saltu novali abbatibus committitur in plenaria Ordinis potestate, etc. 46  Querela abbatis Speciosae vallis contra abbatissam de Pulkre, de Molesbrune, de Alesbrune committitur in plenaria Ordinis potestate, etc. 47  Cum sanctissimus pater noster Summus Pontifex monasterium Sanctae Mariae de Stirpeto Trannetensis dioecesis duxerit Ordini incorporandum ita quod abbas de Arabona mittat ibidem conventum et sit monasterio suo immediate subiectum, ipsius ordinatione humiliter deferens Capitulum generale, de Ripalta et de Sancto Vito abbatibus duxit firmiter iniungendum quod ad locum personaliter accedentes pensatis omnibus quae secundum Ordinem pensanda, mittant ibidem conventum, non expectata ulterius licentia Capituli generalis, et quid inde, etc. Ceterum cum idem Summus Pontifex monasterium Sancti Stephani de Rivomari monasterio Arabonae duxerit uniendum et monasterium Sancti Bartholomei de Carpineto monasterio Casaenovae, uniones ipsas gratas et ratas habet Capitulum generale, personis Ordinis quae in dicto monasterio Sancti Batholomei assidue morabantur concedens usum carnium regularem in loco ad hoc congrue deputato. 48  Inspectio loci in quo vult aedificare abbatiam monachorum dominus rex Ungariae, de Pelisio et de Bocham abbatibus committitur, etc. 49  Inspectio loci ad quem petit transferri abbatiam monialium de Host decanus Coloniensis, de Claustro et de Bridelar abbatibus committitur, etc. 50  Inspectio loci in quo fundare intendit abbatiam monachorum nobilis vir dominus de Rosamberch, marescallus Bohemiae, de Pangarbegin et de Pomach abbatibus committitur iterato in plenaria Ordinis potestate, et quid inde, etc. 51  Inspectio loci ad quem petit transferri abbatiam suam [abbas] de Hisenago, de Hameborne, de Hernetonse abbatibus committitur, etc. 52  Inspectio abbatiae monachorum quam vult fundare rex Bohemiae, de Bongu[rtenberg] et de Hilaria abbatibus committitur, etc. 53  Incorporatio abbatiae monachorum quam petit incorporari Ordini dominus episcopus Reginensis, de Porta et de Valcana abbatibus committitur in plenaria Ordinis potestate, et quid inde, etc., et sit filia Dunemundae. 54  Inspectio et incorporatio abbatiae Sancti Thesibodi Ordinis Sancti Benedicti, quam petit incorporari Ordini venerabilis pater archiepiscopus Moguntinus, de Ebrebarch et de Soenoya abbatibus committitur, etc., et sit filia de Coberbuch. 55  Inspectio abbatiae quam petit incorporari Ordini nobilis vir Xemenius de Faosi committitur de Scala Dei et de Populeto abbatibus etc., ut supra. 56  Incorporatio abbatiae monachorum de Buchonia quam petit incorporari Ordini episcopus Caminensis, de Doberam et de Novocampo abbatibus committitur, etc., ut supra, et sit filia de Dargon. 57  Cum clamosa insinuatio super multis excessibus auribus Capituli generalis insonuerit contra abbatem Fossae novae, praecipitur patri abbati ut praedictos excessus corrigat in plenaria Ordinis potestate, et quid inde, etc.
Anno Domini millesimo ducentesimo sexagesimo statuta sunt haec apud Cistercium tempore Capituli generalis. 1  Cum ad honorem gloriosae Virginis anno praeterito generale Capitulum duxerit statuendum quod missa, quae in sabbatis de eadem cantari consuevit, pro aliqua missa, qua cum uno ministro cantari debebat, nullatenus omittatur, sic declarat idem Capitulum generale quod solemnes vigiliae quae evenerint sabbatis, et sabbata infra octavas Apparitionis et Ascensionis, et octava Sanctorum, et officia defunctorum missas suas habeant diffinitione prius edita non obstante. 2  Item statuit et ordinat idem Capitulum generale ut abbatibus cedentibus honor et humanitas exhibeatur ab omnibus, ita saltem quod a septimanis missarum, lectionis mensae, coquinae, invitatorii, a benedictione collationis, ab orationibus horarum canonicarum et a communi labore sint penitus absoluti, et cum voluerint, signo facto priori, liceat eis in infirmitorio quiescere quamdiu eis videbitur expedire, ubi in loco aliquantulum honestiori honorifice provideatur eisdem. 3  Item cum non immerito super austeritate quorumdam abbatum Ordinis, qui ad cessionem suos compellunt filios, litteras super hoc et iuramenta instantissime requirentes, clamosa insinuatio pervenerit ad Capitulum generale, volens idem Capitulum austeritates huiusmodi provide refrenare, ordinat et diffinit quod a patribus abbatibus de cetero huiusmodi litterae seu iuramenta nullatenus requirantur a filiis, et si requisita fuerint, filii ipsorum dare minime teneantur. Patres autem abbates qui contraire praesumpserint, gradum altaris non ascendant, donec reddiderint litteras memoratas, et filios suos a praestitis absolverint iuramentis ; et nihilominus se recognoscant in Capitulo generali. Si quae vero litterae iam sunt super praemissis datae, nullum robur obtineant firmitatis. 4  Item cum sanctissimus pater noster beatus Bernardus Claraevallensis Ordinem universum tamquam supernae claritatis radius doctrinis pariter et exemplis feliciter edoceat et illustret, statuit et ordinat Capitulum generale quod per totum Ordinem in die solemnitatis ipsius de cetero sermo in capitulo habeatur et conversi nihilominus laborabunt. 5  Item pervenit ad audientiam Capituli generalis quod quaedam personae Ordinis contra ipsius Ordinis instituta quasdam allegant consuetudines, volentes praetextu ipsarum originalibus statutis ipsius Ordinis obviare, quare decernit idem Capitulum generale consuetudines quae sunt contra beati Benedicti regulam ac eiusdem Ordinis communia instituta, esse penitus irritas et inanes. Si quis autem eisdem consuetudinibus pertinaciter adhaerere voluerit, si abbas fuerit, per viginti dies sit extra stallum abbatis et omni sexta feria in pane et aqua usque ad sequens Capitulum generale, in quo super hoc veniam petens, a praesidente gravissime puniatur ; monachi vero vel conversi in poena conspiratorum a domibus propriis emittantur. 6  Item statuit et ordinat Capitulum generale ut moniales Ordinis septies ad minus in anno sanctam communionem recipiant, vel etiam pluries, si earum visitatoribus visum fuerit expedire. 7  Item in electionibus abbatum de quibus diffinitum est a Capitulo generali quod sint competentis litteraturae, competentem litteraturam sic interpretatur Capitulum generale quod sciant loqui litteraliter et competenter proponere verbum Dei. 8  Item cum venerabilis pater noster dominus Ioannes tituli Sancti Laurentii in Lucina presbyter cardinalis, protector Ordinis, et in gratiarum et indulgentiarum impetratione in Curia domini Papae promptus adiutor, super aliquibus abbatibus Ordinis quamdam indulgentiam de celebratione minorum ordinum in domibus Ordinis impetravit, propter evitandum scandalum dioecesanorum, generale Capitulum ordinat et diffinit ad praesens ne ipsa indulgentia aliquis uti praesumat sine licentia Capituli generalis. 9  Item diffinitioni olim editae quinta distinctione, septimo capitulo, quae sic incipit : Pueri Ordinis, additur quod quicumque exierit vel eiectus fuerit de aliqua domo Ordinis, in alia non recipiatur, nisi litteris testimonialibus illius abbatis a quo recesserit sit munitus. 10  Item cum tempore quo venitur et reditur ad generale Capitulum, leprosorum et aliorum languentium adunatio omnibus transeuntibus horrorem incutiat solo visu, ordinat et diffinit Capitulum generale quod nec illis nec aliis personis a domo Claraevallis, et domo Firmitatis, a domo Quintiaci et a domo Theoloci et a burgo de Dola aliquae eleemosynae ab abbatibus largiantur, maxime cum intellexerit Capitulum generale a personis inhonestis quae ibi conveniunt, infinita mala et enormia perpetrari ; illas autem eleemosynas quas abbates consueverant illis temporibus erogare, ad generale Capitulum deferant, et in communi pixide, quae statuetur in introitu Capituli, eas ponant prout Dominus inspiraverit, ut per hoc aliquorum abbatum penuria relevetur. 11  Item nullus de Ordine nostro pro aliqua persona vel ecclesia, quae non sit de Ordine nostro, fideiussorem se constituat, vel per litteras seu per sigilla, se vel ecclesiam suam obligare praesumat, nec etiam ab aliquo mutuum accipiat, vel alii mutuet ; si quis autem abbas per se vel interpositam personam contravenire praesumpserit ipso facto, auctoritate Summi Pontificis ab omni administratione spiritualium et temporalium noverit se suspensum ; si vero summa contracti mutui seu obligationis viginti librarum turonensium valorem excesserit, ipso facto sit depositus a regimine abbatiae, et nihilominus carceri mancipetur usque ad nutum Capituli generalis ; monachi vero vel conversi de quorum consilio factum fuerit, a domo propria eliminentur, non reversuri donec abbatia indemnitati fuerit restituta, nec aliquis mutuet pecuniam alicui qui non sit de Ordine nostro ultra summam viginti librarum. Abbas qui contra facere praesumpserit, veniam petat in Capitulo generali ; quicumque vero sine conscientia abbatis sui tale quid praesumpserit, omni sexta feria sit in pane et aqua per annum. Deposita autem in domibus nostris non suscipiantur, nisi de conscientia ad minus trium fratrum et hoc ad iussum abbatis, et sub bono testimonio reddantur. Abbas autem studiose provideat quomodo commissa fideliter custodiantur. Sententias vero super huiuscemodi materia factas in distinctione undecima, capitulis septimo et octavo, penitus revocamus. 12  Item statuit et ordinat Capitulum generale ut commemoratio beatae Margarethae fiat tertio decimo kalendas augusti per Ordinem universum. Collecta : *Omnipotens sempiterne Deus, qui infirma*, etc. 13  Item de mandato domini Papae statuit et ordinat Capitulum generale ut festum sancti Anthonii fiat cum duodecim lectionibus et una missa sexto decimo kalendas februarii in singulis domibus Ordinis universi, et fiat de eo sicut de sancto Hieronimo. 14  Item petitio illustrissimi regis Francorum de faciendo officio undecim millium virginum cum duodecim lectionibus et una missa in universis abbatiis, exauditur, et iniungitur de Campo et de Valle Sancti Lamberti abbatibus ut ad inveniendum ipsarum officium quam citius fieri poterit diligentius elaborent ; et ipsum officium deferant ad proximum sequens Capitulum generale. 15  Petitio abbatis de Chyminum qui petit absolvi a susceptione hospitum ad commorandum per quinquennium, exauditur. Hoc idem petit abbas de Sancto Vagio cui per biennium conceditur. Hoc idem petit abbas de Eleemosyna cui per biennium conceditur. Hoc idem conceditur per triennium de Binedone et de Mirerio abbatibus. 16  Domino Ioanni episcopo Priensi (*sic*) concedit Capitulum generale ut post eius obitum anniversarium suum anniversario praedecessoris sui societur. 17  Petitio abbatis Arrabonae de anniversario fundatorum suorum in domo propria faciendo, exauditur. Hoc idem conceditur abbati de Ripa alta. 18  Petitio abbatis Montis Regalis de faciendo anniversario Ludovici primogeniti domini regis Francorum in domo propria, exauditur et associetur anniversario bonae memoriae Ludovici avi sui, per Ordinem universum. 19  Petitio abbatis de Cheleonse de faciendo festo sancti Salvarii cum duodecim lectionibus et una missa, exauditur pro domo sua. 20  Petitio abbatum de Hispania, de regno Castellae, qui petunt in domibus suis festum sanctae Marinae fieri cum una missa et duodecim lectionibus, exauditur. 21  Fratri Iacobo quondam abbati Pontigniaci, in virtute sanctae obedientiae districtissime praecipitur auctoritate Capituli generalis ut ad hoc fideliter elaboret qualiter ipsa abbatia ad obligatione, qua ipsius tempore pro saecularibus tenebatur adstricta, penitus absolvetur, et nihilominus a celebratione missae abstineat, donec ex integro sublata fuerit obligatio supradicta. 22  Ceterum abbati Fontis Ioannis committitur in plenaria Ordinis potestate, ut fratrem Gerardum professum Ordinis praedecessorem suum, qui sibi et ecclesiae suae ad ratiocinia tenetur propter quaedam maxima debita, quibus ecclesiam suam, Dei timore postposito ac suae famae prodigus ac salutis, pro saecularibus enormiter obligavit, excommunicet ac prout melius potuerit compellere studeat, ut domum suam super obligationibus praemissis conservet indemnem. 23  De monacho de Brodelo qui manum violentam in patrem abbatem usque ad enormem sanguinis effusionem iniecit, sic definit Capitulum generale ut in carcere detinetur usque ad nutum Capituli generalis. Abbas de Caravalle hoc ei denuntiet. 24  Cum ad aures Capituli generalis clamosa insinuatio pervenerit, quod abbas de Begar abbatem de Relec filium suum hoc anno iniuste deposuerit, ut dicitur, de Savigniaco, de Buseio et de Misericordia Dei abbatibus committitur in plenaria Ordinis potestate, et quid inde, etc. 25  Cum in electione Sancti Anastasii de Urbe nova et satis enormis nuper irrepserit corruptela et super excessibus gravissimis conversorum eiusdem domus, gravis querela delata sit ad aures Capituli generalis, ipsum negotium tam super electione quam super excessibus conversorum praedictis, abbati Claraevallis patri dictae domus committitur in plenaria Ordinis potestate, ita tamen quod conversi qui magis culpabiles inventi fuerint, in hoc casu de domo propria eliminentur, sententiae conspiratorum per omnia subiacentes. Abbas vero de Falera qui contra formam et consuetudinem Ordinis retroactis temporibus observatam, filium suum abbatem Sancti Sebastiani in eodem capitulo absolvit ab officio regiminis abbatiae et incontinenti eidem iniunxit officium abbatiae Sancti Anastasii superius memoratae, licet gravissima esset poena plectendus, tamen quia ad preces et mandatum dominorum cardinalium dicitur hoc fecisse, tribus diebus sit extra stallum abbatis, et poenitentiam peragat levis culpae ; conversi vero de Sancto Martino et Casaenovae et Sancti Sebastiani qui contra Ordinem inventi sunt graviter excessisse, similiter poenae conspiratorum subiaceant, et patribus abbatibus iniungitur quod sententiam de non recipiendis conversis, ubi per conversos orta fuerit conspiratio, cartis suae visitationis inserant, et faciant firmiter observari. 26  Abbas de Gloria Dei qui anno quo debuit venire ad Capitulum generale non venit, poenitentiam peragat in Usibus constitutam. Abbas de Scala Dei hoc ei denuntiet. 27  Cum a pluribus fide dignis extiterit generali Capitulo nuntiatum quod monachi et conversi monasterii de Hoc frequenter abbatibus extiterint contrarii et rebelles, sicut patet per abbatum frequentem mutationem in monasterio memorato, abbati de Campo committit Capitulum generale in plenaria Ordinis potestate, qui per se vel per alios quod in eodem monasterio correctione seu reformatione dignum invenerit, corrigat et reformet. Et simili modo eidem committitur correctio et reformatio abbatiae monialium de Geregma quae Ordini dicuntur esse contrariae et rebelles, et quid inde, etc. 28  Abbas de Forda, et alii qui anno praeterito impetraverunt iudices a Capitulo generali, nec causas suas prosecuti sunt diebus assignatis coram eisdem iudicibus minime comparantes, auctoritate Capituli generalis adversariis in expensis legitimis condemnantur. 29  Cum ad aures Capituli generalis de abbatia monialium Sanctae Mariae de Burgis querela pervenerit, videlicet quod non velint datis ab ipso generali Capitulo iudicibus obedire, domino abbati Cistercii committit idem Capitulum generale quod excessum praedictum emendari faciat, sicut eius discretioni melius videbitur expedire. 30  Abbas de Oliva qui mandatum Capituli [non] denuntiavit iudicibus, sicut ei fuerat a Capitulo constitutum, poenitentiam peragat in Usibus constitutam. Abbas de Scala Dei hoc ei denuntiet. 31  Cum de facto Calatraviae clamor devenerit ad Capitulum generale quod Magister eiusdem loci castra ad eumdem locum pertinentia alienaverit quodammodo regi Castellae, de eisdem castris homagium faciendo, et abbas Morimundi, pater Calatraviae, hoc audito, in continenti hanc alienationem revocaverit auctoritate paterna, et insuper excommunicaverit omnes qui huic alienationi de cetero assensum praebuerint, dictam revocationem et excommunicationem approbat et confirmat dictum Capitulum generale. De eiectione vero fratrum, et de aliis ad hanc causam pertinentibus committitur abbati Morimundi, quod per se vel per alios diligenter inquirat et corrigat, et quae forte corrigere non potuerit, anno sequenti renuntiet Capitulo generali. 32  Correctio abbatiae monialium Pontis regis, quae suo visitatori et Ordini existunt contrariae et rebelles, de Paris et de Sconogia abbatibus committitur in plenaria Ordinis potestate, qui ad locum personaliter accedentes, quae ibidem correctione et reformatione digna invenerint corrigant et reforment, et sub poena absci[ssi]onis ab Ordine quae ibidem statuerint praecipiant observari, et quid inde, etc. 33  Cum olim quinque abbatibus Angliae fuerit a generali Capitulo commissum quod pro communi defensione Ordinis potestatem haberent convocandi alios abbates Angliae ad tractandum de negotiis Ordinis, illi commissioni addit Capitulum generale quod illi quinque per poenam suspensionis abbates praedictos de Anglia compellant ad se venire, quandocumque negotia Ordinis id requirent. Si vero dicti quinque similiter in huiusmodi negotiis convenire non potuerint, aliis se per litteras excusantibus, tres ex aliis nihilominus exequantur. 34  Cum super depositione abbatis Escherleiarum per abbatem de Fontineto, patrem suum, facta, clamosa insinuatio pervenerit ad Capitulum generale, de Tribus Fontibus, de Theoloco et de Oratorio abbatibus committitur in plenaria Ordinis potestate, qui ad locum personaliter accedentes diligenter causas et processum praedictae depositionis examinent, et veritate comperta, faciant quod secundum Deum et Ordinis statuta viderint expedire, et quid inde, etc. 35  Sub forma praedicta committit Capitulum generale de Thilieto et de Columba abbatibus examinationem causae et processus depositionis abbatis de Cherreto, et quid inde, etc. 36  De Eleemosyna et de Begart abbates, qui contra diffinitiones Ordinis inventi sunt graviter excessisse, licet eis parcatur ad praesens, tamen quadraginta diebus sint extra stallum abbatis, et sex diebus poenitentiam peragant levis culpae, duobus eorum in pane et aqua. 37  Querela abbatis de Comor contra abbatem de Ynes, de Sancta Maria iuxta Dubliniam et de Beatitudine abbatibus committitur in plenaria Ordinis potestate pace, etc., et quid inde, etc. 38  Querela domini Aymonis de Molay militis contra abbatem de Dalpho, de Saratha et de Sancto Angelo in Constantinopoli abbatibus committitur in plenaria Ordinis potestate pacificanda, etc., et quid inde, etc. 39  Querela abbatis de Genna contra abbatem de Dobrelon, de Lenin et de Porta abbatibus committitur in plenaria Ordinis potestate, etc. 40  Querela abbatis Sancti Thibosidi contra abbatem de Unirvilorio, de Lucelensi et Ebracensi abbatibus committitur in plenaria Ordinis potestate, et quid inde, etc. 41  Querela abbatis Sancti Vitti contra abbatem Casae novae, de Ferraria et de Stirpeto abbatibus committitur in plenaria Ordinis potestate, etc. 42  Querela abbatissae de Aquiria contra abbatem de Villari in Brabantia, de Signiaco et de Valle Sancti Lamberti abbatibus committitur, etc. 43  Querela abbatis de Alna contra abbatissam Vallis ducis, de Signiaco et de Valle Sancti Lamberti abbatibus committitur, etc. 44  Querela abbatis de Saltreia contra abbatem Girovallis, de Rievalle et Suinehenechet abbatibus committitur, etc. 45  Querela abbatis Helnidense contra abbatem de Luba, de Campo et de Valcoddedrode abbatibus committitur, etc. 46  Querela abbatis Altaecumbae contra abbatissam Boniloci, de Cherieto abbati committitur, etc. 47  Querela abbatis de Bodollo contra abbatem de Capella, de Alna et de Clarismasorisco abbatibus committitur, etc. 48  Querela abbatis de Sicham contra abbatem de Arnesporc, de Walgrene et de Hemmerode abbatibus committitur, etc. 49  Querela abbatis de Berola contra abbatissam de Cambron, de Oliva et de Petra abbatibus committitur, etc. 50  Querela abbatis Populeti contra abbatem de Berola, de Scarpio et de Sacramoenia abbatibus committitur, etc. 51  Item querela abbatis Populeti contra abbatissam et conventum Vallis bonae, de Sanctis Crucibus et de Scarpio abbatibus committitur, etc. 52  Querela abbatis de Petra contra abbatem et conventum de Oliva, de Rota et de Orta abbatibus committitur, etc. 53  Querela abbatis de Sunuona contra abbatem de Casamaria, de Marmisio et de Sancto Anastasio abbatibus committitur, etc. 54  Inspectio loci ad quem petit transferri abbatiam suam abbatissa de Campo Sanctae Mariae, Sancti Bernardi et de Scala Dei abbatibus committitur, etc. 55  Inspectio domus Montis Pessulani in qua venerabilis pater dominus Ioannes tituli Sancti Laurentii in Lucina, presbyter cardinalis, petit studium fieri, Bonae vallis Viennensis et Fontisfrigidi abbatibus committitur, ut si viderint expedire, ea quae ad praedictum studium necessaria fuerint, faciant interim praeparari, hospitalitate dumtaxat personis Ordinis, in ipsa domo debita, in statu pristino permanente. 56  Inspectio loci ad quem transferri petit abbatiam suam abbatissa Pontis Salutis, Uterinae vallis et de Milanbrim abbatibus committitur, etc., ut ad locum, etc., et quid inde, etc. 57  Inspectio loci in quo illustris rex Castellae in Hispania petit studium fieri, de Morerola et de Sacramoenia abbatibus committitur ut ad locum etc., pensatis de dispositione loci et aptitudine et aliorum necessariorum, et quaecumque invenerint, sequenti anno referant Capitulo generali, et si viderint expedire, ea quae ad praedictum [studium] necessaria fuerint, faciant interim preparari. Abbas de Merola hoc collegae suo denuntiet. 58  Inspectio loci ad quem transferre intendit abbas de Saracha domum suam, de Dalphino et de Fusiensis abbatibus committitur, etc., ut supra ; si vero propter locorum distantiam ipsum habere non potuerit, ipse solus negotium exequatur, et quid inde, etc. 59  Inspectio abbatiae monialium pro quibus dominus Papa districte scribit, de Valbach, de Aurora et de Maris Stella abbatibus committitur in plenaria Ordinis potestate qui ad locum, etc. Si includi potuerint, incorporant eas Ordini, si viderint expedire, et sit filia de Salem. Sub eadem forma inspectio domus Consilii a generali Capitulo et sit filia de Lucela. 60  Inspectio loci in quo abbas de Obezina abbatiam monachorum aedificare intendit, de Petrosa et de Palatio Beatae Mariae abbatibus committitur in plenaria Ordinis potestate, et sit filia Obezinae. 61  Petitio nobilis viri Mathei domini Montis mirabilis, qui petit fieri anniversarium suum et pro antecessoribus suis in domo de Vacellis, si ibidem sepultus fuerit, exauditur. 62  Capitulum generale omnibus fidelibus, qui abbatiam Portensem in exstructione ecclesiae eleemosynis vel manu adiutrici adiuvant, fraternitatem bonorum operum per universum Ordinem concedit. 63  A. de Porta, Is. de Lenin, Wil. de Buch abbates apud Cistercium in generali Capitulo constituti. 64  Abbatia monialium in Valle Comitis Ordini incorporatur et monasterio Campensi subiicitur.
Anno Domini millesimo ducentesimo sexagesimo primo statuta sunt haec apud Cistercium tempore Capituli generalis. 1  Cum per statutum anno praeterito factum a Capitulo generali de abbatibus qui cedunt, videatur derogari humilitati et obedientiae monachali, idem Capitulum statutum huiusmodi duxit penitus revocandum. 2  Cum frequenter abbates postulare soleant quod sint ad tempus a susceptione hospitum absoluti, provida deliberatione dictum Capitulum ordinat et diffinit quod cum nos teneamur iam plus in Ordine existentibus quam saecularibus qui petunt Ordini sociari, in domibus illis quae a susceptione hospitum absolvuntur, quamdiu durabit huiusmodi absolutio, novitii non recipiantur ibidem, nec nova et sumptuosa aedificia construantur, sed ruinosa tantummodo reparari concedit Capitulum generale. 3  Cum divinae flagellum iracundiae peccatis nostris exigentibus imminere videatur Ecclesiae sanctae Dei, quae praeter solitum iam tanto tempore summo Pontifice extitit viduata, et tuba praeconii terribilis nostris intonuerit auribus super ingruente saevitia Tartarorum, qui sibi, ut dicitur, subiugare intendunt universum populum christianum, in tantae necessitatis articulo debet et tenetur Christi fidelium universitas pium exhibere compassionis affectum et per devotae orationis subsidium huiusmodi ingruentes molestias propulsare. Hac igitur de causa statuit et ordinat Capitulum generale quod singulis diebus per universum Ordinem, soluto capitulo, eat ad ecclesiam conventus cantando Responsorium *Aspice Domine*, versus *Non enim*, versiculus *Ostende nobis Domine*, cum flexione genuum, et sequatur collecta *Ineffabilem*. Ad missam autem quotidie dicatur psalmus *Deus venerunt gentes*, sicut antiquitus fieri consuevit, et sequatur in fine collecta *Omnipotens sempiterne Deus in cuius manu sunt omnium potestates*, et infra ubi dicitur *ad Romanorum benignus imperium*, dicatur *Respice ad christianorum benignus auxilium*, etc. 4  Festum beati Barnabae apostoli, si in vigilia Pentecostes evenerit, usque ad feriam quintam post festum Pentecostes differatur. 5  Cum de diversis regionibus clamor devenerit ad Capitulum generale quod episcopi et alii ecclesiarum praelati communia privilegia et indulgentias Ordinis infringere moliuntur, statuit et ordinat Capitulum generale quod in singulis provinciis, ubi aliquid tale exortum fuerit, tres abbates, qui in illa provincia in Ordine priores extiterint, ad instantiam abbatum afflictorum, inquisita prius causa et causae merito, videlicet si dicti afflicti bonam causam habuerint, et communia Ordinis privilegia et indulgentiae impetantur, universos abbates eiusdem provinciae convocent ad locum medium auctoritate Capituli generalis, et ibi facta competenti contributione in communibus expensis eiusdem provinciae per se vel per procuratorem idoneum in ipsa causa procedant, prout melius et salubrius viderint expedire, committitur autem abbati Morimundi in praedictis ordinatio provinciae Moguntinensis, eo quod spaciosa sit nimis et longissima videatur. 6  Cum super evagatione monachorum, qui abbates proprios super egrediendi licentiam inquietant, refrenationem apponere decreverit Capitulum generale, ordinat et diffinit quod quicumque monachus vel conversus per inquietationem abbatis licentiam obtinuerit, et egressus fuerit, in sequenti visitatione veniam inde petat, ad visitatoris arbitrium puniendus. 7  Cum olim in diffinitionibus Ordinis sit statutum quod tales in conversos recipiantur, qui possint laborem unius mercenarii compensare, ordinat Capitulum generale quod quicumque conversus laborem sibi iniunctum adimplere noluerit, redigatur ad familiaris habitum usque ad nutum visitatoris, et pane vescatur interim grossiori. 8  Restrictio pitantiarum olim in diffinitionibus edita auctoritate Capituli generalis ab omnibus inviolabiliter observetur ; transgressores autem, si abbates fuerint, veniam inde petant in Capitulo generali. 9  Cum ex perceptione sanguinis Domini, quem post sanctam communionem in calice solent accipere personae Ordinis pericula gravia iam evenerunt, et possent evenire in posterum graviora, ordinat Capitulum generale quod monachi, conversi et moniales Ordinis, exceptis ministris altaris, ad calicem more solito non accedant. 10  Cum pro diversis casibus seu necessitatibus frequenter contingere soleat quod abbates grangias in manibus saecularium sub annuo censu sive aliis modis committant, praecipitur auctoritate Capituli generalis, quod in grangiis saecularibus in quacumque forma, seu quocumque modo traditis seu tradendis, semper personis Ordinis hospitalitatis gratia conservetur. 11  Quaestionem in Capitulo propositam : quoto anno abbates Ordinis remittere possent hospites ad se missos ? Sic determinat Capitulum quod nullus abbas hospitem ad se missum infra annum remittere audeat, nisi in casibus in quibus suum proprium ad domum aliam duceret emittendum. 12  Cum Ordo Cisterciensis sanctos Dei de gremio suae congregationis assumptos honorare tamquam patronos proprios teneatur, ordinat Capitulum generale quod sanctus Petrus Tarentasiensis et sanctus Guillelmus Bituricensis post beatum Nicolaum in litania nominentur. 13  Ad removendum Ordinis scandalum et praesumptores a praesumptionibus et temeritatibus deterrendum, de fratre Gerardo quondam abbate Fontis Ioannis qui domum ipsam laesit multipliciter, et pro persona saeculari aere alieno intolerabiliter obligavit, praecepit Capitulum generale firmiter et iniungit abbatibus Ordinis universi quod domnum Gerardum in omnibus solemnitatibus quibus fit sermo in capitulo, candelis accensis, auctoritate Capituli generalis excommunicatum denuntient, praesentibus etiam saecularibus, et si ad manum illorum vel alicuius de Ordine devenerit, ipsum faciat carceri mancipari, invocato ad hoc si opus fuerit, auxilio brachii saecularis. 14  Sanctissimo patri nostro domino Alexandro Papae iam defuncto cui concessum fuit plenarium servitium per universum Ordinem persolvatur, et fiat anniversarium eius in crastinum beatorum martyrum Ioannis et Pauli. 15  Pro reverendis in Christo patribus episcopis, presbyteris, diaconibus sanctae Sedis romanae cardinalibus, pro bono statu Ecclesiae sanctae Dei, et quod Dominus de pastore condigno provideat eiusdem sanctae romanae Ecclesiae, statuit Capitulum generale quod dicatur una missa de Spiritu Sancto et alia de beata Virgine a singulis sacerdotibus Ordinis universi. 16  Pro domino B[onifacio] episcopo Lausannensi, cui concessa fuit missa pro defunctis post eius obitum a singulis sacerdotibus Ordinis universi, persolvatur. 17  Petitio abbatis de Charmeia qui petit absolvi a susceptione hospitum per quinquennium, exauditur. Hoc idem conceditur de Pruliaco et de Boeriis abbatibus per biennium. 18  Petitio abbatum de Alba ripa, de Ripatorio, de Moris, de Monte petroso qui petierunt absolvi a susceptione hospitum per triennium, exauditur. Hoc idem conceditur abbati Longipontis per biennium. 19  Petitio abbatis Fulcardi montis qui petit anniversarium fundatorum suorum fieri in domo propria, exauditur. 20  Petitio abbatum Mediolanensis dioecesis de faciendo festo beatorum martyrum Gervasii et Prothasii cum duodecim lectionibus et una missa in eorum domibus, exauditur. 21  Petitio episcopi Halberstadensis qui petit benefactores ecclesiae suae associari orationibus Ordinis, exauditur. 22  Petitio abbatis de Holra de faciendo anniversario fundatorum suorum in domo propria, exauditur. 23  Abbas de Paludis in Sardignia quinto anno de cetero veniat ad Capitulum generale. 24  Ad petitionem abbatum de Wallia, qui petunt aliquos abbates terrae suae a generali Capitulo specialiter assignari ad convocandos alios abbates pro negotiis Ordinis exequendis, abbati Claraevallis huiusmodi negotium committit dictum Capitulum generale, ut inde faciat quod ei videbitur expedire. 25  Ad petitionem piae recordationis domini Alexandri Papae, concedit Capitulum generale quod domus Sancti Michaelis de Verruca quondam abbatiae Sancti Galgani per domini Papae ordinationem unita, de cetero abbatia Ordinis existat, et Sancti Galgani filia censeatur ; et quoniam processus super institutione abbatis Sancti Michaelis de Verruca suspectus habetur, praecipit Capitulum generale quod institutus et instituens in proximo generali Capitulo se praesentent, super his quae eisdem de processu praedicto obiecta fuerint, responsuri. Abbas Casaemarii hoc eis denuntiet. 26  Cum anno praeterito inhibitum fuerit a Capitulo generali ne in domo Sancti Anastasii et in domo Sancti Martini, conversi reciperentur ulterius, ratione excessum in conversis dictarum domorum inventorum, patribus earumdem abbatiarum committitur auctoritate Capituli quod conversos ibidem recipi faciant, cum viderint expedire. 27  Commissio abbati de Campo anno praeterito a generali Capitulo facta super correctione et reformatione abbatiae de Boch, eidem abbati de Campo a dicto generali Capitulo committitur iterato. 28  Cum cessio compulsiva abbatibus de Portu Sanctae Mariae per abbatem Sanctae Mariae Dublinii patrem suum facta denuntiata fuerit Capitulo generali, abbati de Savigniaco committitur in plenaria Ordinis potestate, qui per se vel per alium ad locum accedens, diligenter causas et processum dictae compulsionis examinet, et veritate comperta, faciat quod secundum Deum et statuta Ordinis viderit expedire, et quid inde, etc. 29  De Bello monte et de Bello becco in Cypro abbatibus qui anno praeterito et praesenti tenebantur venire ad Capitulum generale, nec venerunt, committitur abbati Morimundi, quod quam citius fieri poterit, in scriptis causis remorationis ipsorum, compellat eosdem ad peragendam poenam in Usibus constitutam. 30  Cum querimonia gravis a decano et capitulo Aystacensibus et quibusdam comitibus, et baronibus de abbate Hasprogne generali Capitulo sit delata, qui dicunt se per dictum abbatem multipliciter esse laesos ; de Hebraco et de Bronebach et de Speciosa valle abbatibus committitur a Capitulo generali quod ad locum competentem convocatis partibus accedentes, auditis quae partes proponere voluerint, et inquisita super praemissis diligentius veritate, si dictum abbatem culpabilem invenerint, contra ipsum tam paterna quam Capituli generalis auctoritate procedant, prout secundum Deum et hominem viderint expedire, et qui inde, etc. 31  Cum super generali negotio Ecclesiae contra Tartaros litteras speciales receperit a Sede Apostolica Capitulum generale, nec ad praesens super eodem negotio possit certum dare responsum, sive aliquid finaliter ordinare, donec Sanctae Sedi Romanae de Summo Pontifice sit provisum, Ordinis tranquillitati et paci volens providere dictum Capitulum generale, domino abbati Cistercii duxit provide committendum, quod cum tempus et necessitas procedendi in dicto negotio se obtulerit, convocatis quatuor primis abbatibus filiis suis et aliquibus de coabbatibus suis, procuratores mittat ad Curiam cum consilio eorumdem in forma et modo et posse, quibus viderit expedire. 32  Cum ad aures Capituli generalis gravis querimonia sit delata, quod in domo de Everbach per conversos multa sint enormia perpetrata, et maxime his diebus quidam conversus praedictae domus manibus sacrilegis abbatem suum interfecerit ; interdicit Capitulum generale ne in dicta domo de cetero recipiantur conversi, nisi de licentia eiusdem Capituli generalis, et ad cuiuscumque manum abbatis dictus homicida devenerit, ipsum auctoritate Capituli generalis faciat carceri mancipari. 33  Abbati Villae longae qui ad matrem ascendere noluit, licet de rigore Ordinis deberet depositionis sententiam sustinere, tamen, quia ad preces abbatis Morimundi eidem rationabiliter et propter alias causas ad praesens parcit Capitulum generale, indicit dictum Capitulum quod pro transgressione praedicta, tribus diebus sit in levi culpa, uno eorum in pane et aqua et decem diebus extra stallum abbatis. 34  Cum frater Humbertus abbas quondam Aquaelongae pro quibusdam excessibus sententiam depositionis sustinuerit latam in ipsum a Capitulo generali, quod de cetero sit eligibilis, dummodo aliud canonicum non obsistat, misericorditer concedit dictum Capitulum generale. 35  Pervenit ad audientiam Capituli generalis quod Helvira abbatissa monasterii Sanctae Mariae Regalis prope Burgos, dominum Cistercii patrem proprium monasterii supra dicti ad officium visitationis admittere recusavit, et quod absurdius est, per procuratorem missum ad hoc, nomine suo et conventus sui et filiarum suarum, vocem appellationis emisit. Nolens igitur Capitulum generale tantae praesumptionis excessum sub dissimulatione transire, dictam Helviram et omnes personas Ordinis, quae eidem in huius praesumptionis crimine participaverunt, in excommunicationis et depositionis sententias, olim ab Ordine latas, et per Summum Pontificem confirmatas denuntiat incidisse. Cum vero dictum monasterium et alia ex eo nata, vel eidem filiationis nomine sociata, ad *dominum* Cistercii tanquam ad patrem proprium pleno iure pertineant, universis personis Ordinis districtius inhibetur, ne dictorum monasteriorum visitationibus se aliquatenus intromittant, exceptis illis quibus dominus Cistercii commiserit vices suas, vel quos visitatores ab eodem missi secum duxerint advocandos. Quaecumque autem abbatissa, vel quicumque conventus supradictorum monasteriorum, praedictos visitatores ad officium visitationis admittere renuerint, ipso facto tam abbatissae quam priorissae, suppriorissae et cellerariae se noverint in excommunicationis et depositionis sententias *incidisse.* Conventus vero eorumdem monasteriorum interdicti sententiae supponentur. Abbatissa vero quae in saepe dicto monasterio Sanctae Mariae prope Burgos canonice fuerit instituta, nec non et aliae abbatissae praedictorum monasteriorum, quae filias habent, illam omnino constitutionem observent quae in quinta decima distinctione, sexto capitulo continetur hoc modo : Abbatissae vero quae filias habent, non intersint visitationibus quae fiunt ab abbatibus, sed ipsi abbates per se visitent, corrigenda corrigant et statuant quae secundum formam Ordinis viderint statuenda. Abbatissae vero matres, si postea accesserint, possunt caritative corrigere, si quae invenerint corrigenda, dummodo caveant prae omnibus ut de iis quae statuerint visitatores imminuere aliquid vel mutare omnino non praesumant, vel in contrarium statuere, vel quae ipsae statuerint aut iusserint redigere in scripturam. In huius rei testimonium sigillum domini Cistercii, quo solo utitur Capitulum generale, praesentibus duximus apponendum. 36  Querela abbatis de Capella contra abbatem de Lucela, de Monte Sanctae Mariae et de Gratia Dei in Lombardia abbatibus committitur in plenaria Ordinis potestate pacificanda, etc., et quid inde, etc. 37  Querela abbatis et conventus Burgulii contra abbatem et conventum Vallis Sarnaii, de Savigniaco, de Fulcardi monte et de Noa abbatibus committitur, etc. 38  Querela abbatis de Petrosa contra abbatem de Dalone, de Gaduino, de Obezina et de Vosconia abbatibus committitur, etc. 39  Querela abbatis Grandisylvae contra abbatem de Gemondi, de Sancto Marcello et Fullantio abbatibus committitur, etc. 40  Querela abbatis de Loco Sancti Bernardi contra abbatissam de Nazareth, de Valle Dei et de Bodulo abbatibus committitur, etc. 41  Querela abbatis de Gondonio contra abbatem de Florano, de Sancto Marcello et de Bonofonte abbatibus committitur, etc. 42  Inspectio monasterii nigrorum monachorum quod petit incorporari Ordini comitissa Hollandiae, de Dunis et de Campo florido abbatibus committitur in plenaria Ordinis potestate qui ad locum, etc., et quid inde, etc. 43  Inspectio loci ad quem transferre intendit abbatiam suam abbatissa de Ponte salutis, de Strucebune et de Alba abbatibus committitur in plenaria Ordinis potestate, et quid inde, etc. 44  Inspectio loci in quo intendit fundare abbatiam monachorum dux Bavariae, de Salem et de Caesarea abbatibus committitur et sit filia de Audelspach, etc., ut supra. 45  Inspectio loci ad quem petit transferri abbatiam Francarum vallium dominus Carnonensis archiepiscopus, de Fonte frigido et de Aqua bella abbatibus committitur, etc., ut supra. 46  Inspectio monasterii Cellae Sanctae Mariae quod petit incorporari Ordini abbas Sancti Galli, de Sancto Urbano et de Maris stella abbatibus committitur, etc., ut supra, et sit filia de Lucela. Sub eadem forma de Bonomonte et de Altocresto abbatibus committitur inspectio monasterii de Augia, et sit filia Altaripae. 47  Inspectio monasterii Rippatensis quod vult incorporare Ordini auctoritate domini Papae venerabilis pater dominus archiepiscopus Tarentasiensis, de Stapharda et de Sancto Andrea prope Ianuam abbatibus committitur in plenaria Ordinis potestate, etc., ut supra, et sit filia Firmitatis. 48  Wislaus Wladislaviensis episcopus supplicat Capitulum generale, quatinus abbatem et conventum de Dobranensi ecclesia transmittere dignetur in plantationem novellam Samburch nuncupatam.
*Innocentii IV epistola ad Capitulum generale apud Cistercium congregatum anno 1243, nunc primum edita ex ms. 378 bibliothecae publicae civitatis Brugensis in Belgio. Hoc ms. membranaceum in abbatia de Dunis ord. cist. exaratum fuit saeculo XIII°.* Dictamen quod missum fuit a domino papa Innocentio IV capitulo generali anno ab incarnatione Domini M. CC. XLIII. Innocentius episcopus servus servorum Dei, dilectis filiis generali capitulo Cistercii, salutem et apostolicam benedictionem. In precelse dignitatis honore quo nos pretulit exaltator humilium, quasi honus importabile nostris est humeris alligatum. Cuius dum magnitudinem stupendam attendimus ad instar apostolorum principis quem pelagi fluctus exterruit non immerito formidamus. Sed ubi quodammodo ex fragilitatis nostre consideratione mergimur, ex fiducia divine clementie relevamus sperantes quod prospere huius procellosi maris transire possumus angustias, si nobis salutis impetretis auxilium, qui celesti sponso in conscientie sancte deliciis lectum floridum preparastis. Quid enim vobis a Dei pietate negabitur merentibus illam semper habere propiciam odore bonorum operum et candore virtutum ? Quid apud reginam prefulgidam matrem Domini gloriosam angelica vestra conversatio non habebit, quorum meritis splendet ecclesia, quorum exemplis viget et proficit religio christiana ? Quid beata sanctorum acies vestris votuum non impetrabit affectibus que vobis benigna reddatur et pro laudis divine preconiis et vite meritis innocentis ? Ecce regis eterni gratiam et celestis curie vos habere favorem claris argumentis presumitur et signis perspicuis comprobatur. Digne itaque universitatem vestram per Dei misericordiam obsecramus quatinus pia meditatione pensantes quantum ex eo nobis possit imminere stuporis quod qui cineris et pulveris essentiam gerimus, regnantis in secula vicarii sancti sumus, piis orationum subsidiis nobis gracie divine presidium acquiratis. Supplici humilitate petentes ut is cuius ammiranda potencia dat per graciam esse fortissima que sunt fragilia per naturam, debilitatem nostram et robore fulciat et virtute perfundat. Detque nobis sic prosequi quod impotentie nostre credidit et humilitati commisit, ut inde glorie sue sequatur augmentum, christianus populus pace ac tranquillitate proficiat et tandem nobis ac illis claritatis eterne radiis illucescat. Ceterum cum dignum sit ut qui filialis devotionis fructum in vobis exquirimus, sinceritati vestre que sunt paterne dulcedinis offeramus. Cordibus vestris de nobis volumus inesse fiduciam quod vobis ac ordini vestro in hiis que sunt favoris et gracie secundum Deum nos benignos semper habebitis, et benivolos sencietis. Datum Anagnie viij Kalendas augusti pontificatus nostri anno primo.
Ex statutis huius anni, Martène (*Thesaurus anecdotorum*, t. iv, 1397-1399) tredecim erronee notavit sub anno 1252 ; sub hoc anno 1262 edit iterum decem ex illis, nempe statuta 1, 2, 3, 4, 5, 8, 10, 11, 12, 13 ; cf. supra t. II, p. 375. Anno Domini millesimo ducentesimo sexagesimo secundo statuta sunt haec apud Cistercium tempore Capituli generalis. 1.  Statuit et ordinat Capitulum generale quod cum collectae fuerint in Ordine, patres abbates inter domos quae ratione filiationis spectant ad eos, summam impositam seu imponendam secundum vires facultatum, sive reddituum, teste conscientia, aequaliter dividant, nihil superaddentes, nihil ad usus proprios retinentes praeter moderatas expensas seu usuras, si aliquas propter hoc solvere oportuerit, aliquibus filiis abbatibus ad distributionem huiusmodi convocatis, ita tamen quod ipsi patres abbates ad solvendum pro rata sua secundum legem superius impositam eorum filiis sunt adstricti, et possunt et debent dicti patres filios suos ad solvendum compellere auctoritate Capituli generalis ; qui vero fraudulenter contra formam venerint suprascriptam, auctoritate eiusdem Capituli generalis noverint se suspensos. 2.  Nullus pro culpa sua emissus, ad petitionem saecularium ad reversionis gratiam admittatur. 3.  Item, quaestionem propositam in Capitulo quis deberet vestire hospites in alienis domibus existentes, interpretatur idem Capitulum generale, quod si domus, in qua fuerit hospes, vestimenta generaliter non habuerit, illo anno abbas proprius eisdem providere in vestibus teneatur. 4.  Auctoritate Capituli generalis inhibetur abbatibus Ordinis universi, ne per litteras se obligent de aliquo recipiendo in monachum vel conversum. Litteras autem iam super hoc datas nullius esse roboris denuntiat Capitulum generale. 5.  Item, ordinat Capitulum generale quod ad denuntiationem unius inquisitio nullatenus committatur, nisi denuntiator ad talionem se duxerit obligandum. 6.  Item, statuit et ordinat Capitulum generale quod abbas Vallis magnae in domo scolarium Ordinis in Montepessulano studentium eamdem iurisdictionem et auctoritatem in providendo seu absolvendo habeat, quam habet abbas Claraevallis in domo scolarium Parisiensium, maxime cum dicta domus sit membrum proprium Vallis magnae, et insuper eisdem privilegiis, consuetudinibus et indulgentiis omnibus gaudeat, quibus dicti scolares Parisienses gaudent, et hactenus sunt gavisi, salva semper hospitalitatis gratia, quae in dicta domo de Montepessulano debet hospitibus exhiberi. 7.  Item, concedit et indulget Capitulum generale quod conversi monialium, cum per abbatias Ordinis eos transire contigerit, recipiantur in refectoriis conversorum, dummodo conversis Ordinis conformati sunt in habitu et tonsura. 8.  Ad venerationem Corporis Iesu Christi, et ad securitatem maiorem ordinat Capitulum generale quod abbates, qui voluerint et potuerint, aliquod vas idoneum sibi studeant comparare, in quo corpus dominicum, ad communicandum infirmos securius quam in calice deferatur. 9.  Cum quidam abbates de non veniendo ad Capitulum generale, ratione paupertatis se excusent, decernit idem Capitulum generale excusationem huiusmodi nullam esse, et addit quod qui huiusmodi praetextu ad generale Capitulum eo anno non venerint quo tenentur, poenam sustineant in Usibus constitutam. 10.  Item, statuit et ordinat Capitulum generale quod cum aliquis abbas alicui monacho vel converso suo aliquam grangiam suam ad firmam concedit, soluto censu in quo tenetur monachus vel conversus abbatiae, residuum bonorum sibi commissae grangiae non appropriet, nec praeter ordinationem abbatis aliquid inde facere audeat vel praesumat. 11.  Item, super ingressum mulierum in abbatiis Ordinis auctoritate papalium litterarum, ordinat Capitulum generale quod diffinitio olim super hoc edita ab omnibus observetur. 12.  Cum praeter communem Ordinis habitum quidam abbates Ordinis mantellos habeant, et pelliciis utantur, interdicit Capitulum generale ne diversitas huiusmodi habitus ulterius praesumatur ; qui vero contravenire praesumpserit, et ad usum suum portari fecerit, a vino penitus abstineat, et gradus altaris pariter non ascendat. 13.  Oratio *Deus venerunt gentes*, quae ad missam dici consuevit, et responsorium *Aspice Domine*, penitus revocantur. 14.  Item, ob reverentiam sanctarum XI millium virginum statuit et ordinat Capitulum generale quod festum earum cum duabus missis fiat per Ordinem universum. Historiam autem cum lectionibus in Capitulo praesentatam abbas Vallis Sancti Lamberti deferat ad sequens Capitulum generale, et conversi laborabunt. 15.  In favorem venerabilis patris nostri domini Cistercii conceditur parochianis de Eschardeborc una missa pro defunctis a singulis sacerdotibus Ordinis universi. 16.  Item, ad petitionem reginae Angliae pro sorore sua regina Romanorum dicatur una missa pro defunctis in singulis domibus Ordinis universi, et fiat anniversarium suum in domo de Eleemosyna in crastinum Quatuor Coronatorum. 17.  Petitio comitissae Britanniae de faciendo anniversario suo post obitum suum per universum Ordinem, exauditur. 18.  Petitio nobilis mulieris ducissae Brabantiae de faciendo anniversario ducis mariti sui iam defuncti pridie kalendas martii per universum Ordinem, exauditur. 19.  Petitio nobilis viri Ioannis de Castellione comitis Blesensis de associando patre suo et matre anniversario comitissae Blesensis, exauditur. 20.  Petitio abbatis de Fullentio qui petit fieri anniversarium comitis Convenarum in domo propria, exauditur. 21.  Petitio abbatis de Curia Dei qui petit fieri anniversarium domini Ioannis quondam archidiaconi de Ilbessia in conventu solemniter, exauditur. 22.  Petitio abbatis Loci regii qui petit fieri anniversarium pro fundatoribus suis solemniter in conventu, exauditur. 23.  Petitio domini archiepiscopi Sebillensis de uno monacho de Sacramoenia eidem pro confessore assignando, exauditur. 24.  Petitio abbatis Caraevallis in Lombardia de faciendo festo beati Ambrosii quandocumque Mediolanenses dictum festum faciunt, exauditur. 25.  Petitio filiorum Sancti Galgani de faciendo festo sancti Galgani in domibus eorum cum una missa et XII lectionibus, exauditur. 26.  Petitio comitis de Fusi de duobus monachis et duobus conversis eidem assignandis de domo de Borbona ad divinum officium et alia spiritualia et honesta officia exequenda, exauditur. 27.  Petitio abbatis de Colle victoriae de habendo infirmitorio in quo fundare intendit abbatiam monachorum misericorditer exauditur ita quod domus idonea ad hoc specialiter deputetur. 28.  Petitio ducis Bavariae qui petit sibi in eleemosynarium unum conversum de Sconaugia, exauditur. 29.  Petitio abbatis de Bethania qui petit anniversarium fundatorum suorum fieri in domo sua in conventu solemniter, exauditur. 30.  Petitio abbatis Bonae vallis de dispergendo conventu Stamedii si expedire viderit, exauditur. 31.  Petitio abbatis de Castellione de non suscipiendis hospitibus si conventum suum retinere potuerit per quinquennium, exauditur. 32.  In provincia Remensi fiat festum beati Nichasii et sociorum eius sicut sancti Dionisii et sociorum eius. 33.  Petitio abbatis de Evra qui petit fieri in domo propria festum sancti Cosmae cum XII lectionibus committitur abbati Morimundi, qui in dicta domo fieri faciat si viderit expedire. 34.  Petitio abbatis Sancti Andreae de Sexto qui petit absolvi a susceptione hospitum per triennium, exauditur. 35.  Petitio abbatis de Laude qui petit absolvi a susceptione hospitum per biennium, exauditur. 36.  Petitio abbatis de Ripalta qui petit absolvi a susceptione hospitum per triennium, exauditur. 37.  Petitio abbatis de Coeli porta quae petit pro se et pro filiabus suis absolvi a susceptione hospitum per quadriennium, exauditur. 38.  Petitio abbatis de Lanix qui petit absolvi a susceptione hospitum per triennium, exauditur. 39.  Petitio abbatis de Triragio qui petit absolvi a susceptione hospitum per quadriennium, exauditur. 40.  Petitio abbatis de Regniaco qui petit absolvi a susceptione hospitum per quinquennium si conventum suum retinere potuerit, exauditur. 41.  Petitio abbatis Altaecumbae qui petit absolvi a susceptione hospitum per triennium exauditur, dummodo duarum abbatiarum de linea sua destructarum monachos quantos in domo sua retinere potuerit retineat et sustentet ; reliquos autem ad alias domos ei remittere liceat auctoritate Capituli generalis. 42.  Petitio abbatis Caraevallis qui petit absolvi a susceptione hospitum exauditur per quadriennium, dummodo duodecim personas de Cereto filia sua quasi destructa in domo sua habeat et sustentet. 43.  Cum super enormi facto quorumdam monachorum et conversorum de Borbona qui in abbatem suum manus temerarie iniecerunt clamor devenerit ad Capitulum generale, de Bonofonte et de Fullantio abbatibus committitur auctoritate Capituli generalis quod ad locum personaliter accedentes, convocatis aliis abbatibus diligenter inquisitione facta super excessibus eorumdem ipsos puniant secundum Ordinis instituta, et quoniam longe plus quam conspiratores Ordinis excesserunt, poenae conspiratorum eisdem infligendae adiiciant quod superaddendum iudicaverint, ut posteris a temeritate consimili caveatur. Abbas de Fullantio hoc collegae suo denuntiet. 44.  Sententia suspensionis in fratrem Iacobum quondam abbatem Pontigniacensem auctoritate Capituli generalis lata, a proximo Pascha usque ad tres annos futuros penitus revocatur ; ita tamen quod si domus Pontigniaci illo termino non fuerit indemnis reddita ab illo contractu pariter et usuris, pro quo dicta suspensio a generali Capitulo eidem est inflicta, in quocumque statu vel gradu, aut termino fuerit idem Iacobus praenotatus, in praedictam sententiam auctoritate Capituli generalis retrudetur. Abbas Prulliaci hoc ei denuntiet. 45.  Abbates de regno Portugaliae et de regno Legionensi qui ad generale Capitulum non venerunt, ut tenentur, poenam peragant in Usibus constitutam. Patres abbates hoc eis denuntient. 46.  Abbas Villae longae et omnes alii abbates et maxime de Hispania qui non venerunt ad generale Capitulum ut tenentur nec se excusaverunt, poenam peragant in Usibus constitutam. Patres abbates hoc eis denuntient. 47.  Querela abbatis de Vuaureleya contra quosdam abbates de Anglia committitur abbati Belli loci regis qui convocatis partibus diligenter inquirat et, si de debito sibi constiterit, ipsos ad satisfactionem compellat auctoritate Capituli generalis. 48.  Querela abbatis de Villario iuxta Metum contra abbatem Clariloci, de Castillione et de Bello prato abbatibus committitur in plenaria Ordinis potestate pac[ificanda], etc., et quid inde, etc. 49.  Querela abbatis de Melone contra abbatem de Visaria et contra abbatem de Armentaria, de Foenalibus et de Monte Ramorum abbatibus committitur, etc., ut supra. 50.  Querela abbatis de Villario in Brabantia contra abbatissam de Aquiria, de Valle Sancti Lamberti et de Valle Dei abbatibus committitur, etc. 51.  Querela abbatis Loci regii contra abbatem de Callovio, de Domo Dei et Fontemorum et de Ruppibus abbatibus committitur, etc. 52.  Soror Lisa, monialis Vallis ducis, quia multoties inobediens fuit Ordini, a domo propria emittatur non reversura nisi de licentia Capituli generalis. 53.  Querela abbatissae de Hoch contra abbatissam de Errode, de Balanciis et de Alba abbatibus committitur, etc. 54.  Querela abbatis de Obezina contra abbatem de Flagris, de Bellapertica et de Montepetroso abbatibus committitur, etc. 55.  Querela Fratrum Praedicatorum contra quosdam abbates de Britannia, abbati de Eleemosyna committitur. 56.  Querela abbatis Scalae Dei contra abbatissam de Pulchro visu, de Berdonis et de Sancto Benedicto abbatibus committitur, etc. 57.  Querela abbatis Altae sylvae contra abbatem Clariloci, de Bello prato et de Sancto Benedicto abbatibus committitur, etc. 58.  Inspectio loci in quo petit transferri abbatiam de Velpa, filiam suam, abbas de Salem, de Porta Coeli abbati committitur in plenaria Ordinis potestate, etc. 59.  Inspectio loci in quo intendit fundare abbatiam monachorum nobilis vir Milo, de Plauz et de Zara abbatibus committitur, etc. Abbas de Vilegade hoc eis denuntiet. 60.  Inspectio loci in quo transferre intendit domum suam abbas Silvae regalis, de Bona valle et Vallis magnae abbatibus committitur, etc. 61.  Inspectio abbatiae monialium de Campo solis quam petit incorporari Ordini dominus episcopus Herbibelens[is] et episcopus Babergen[sis], de Hebraco et de Beledense abbatibus committitur, et sit filia Cistercii, etc. 62.  Inspectio loci in quo fundare intendit abbatiam in fundo proprio abbas de Colle victoriae, de Buelio et de Petra fertili abbatibus committitur, etc. 63.  Item committitur eisdem in plenaria Ordinis potestate quod ad abbatiam Sancti Patricii Ordinis sancti Augustini quae Ordini nostro petit incorporari, personaliter accedentes pensatis omnibus quae secundum Ordinem sunt pensanda, illam incorporent si viderint expedire, et quid inde, etc. 64.  Inspectio loci in quo nobilis domina regina Navarrae transferri petit abbatiam de Barrelia, de Fonte bono et de Sacramoenia abbatibus committitur, etc. 65.  Inspectio loci de Campo Sanctae Mariae quem petit incorporari Ordini episcopus et capitulum Basileense, de Bethania et de Porta Coeli abbatibus committitur, et sit filia de Lucelan, etc. 66.  Inspectio loci in quo intendit fundare abbatiam dux Bavariae, de Sconaugia et de Scileriis abbatibus committitur, etc. 67.  Translatio abbatiae Francarum vallium, Aquae bellae et Vallis magnae abbatibus propter aeris corruptionem intolerabilem iterato committitur in plenaria Ordinis potestate, qui incontinenti post generale Capitulum ad locum personaliter accedentes, pensatis omnibus quae secundum Deum et Ordinem sunt pensanda, domum transferant, si viderint expedire, et quid inde, etc. 68.  Abbatibus de Anglia inhibetur auctoritate Capituli generalis ut fines diffinitionum, de convocandis abbatibus pro defendendis libertatibus Ordinis, non excedant. 69.  Proclamationem factam contra abbatem de Firmitate super iniusto, ut dicebatur, processu in electione de Maceriis nuper facta, sic determinat Capitulum generale quod, inquisita veritate plenius et diligentius intellecta, ipsum abbatem in nullo reperit penitus erravisse. 70.  Iudicibus a Capitulo datis super querela abbatis Grandisylvae contra abbatem Gerimundi, abbas Bellaeperticae tertius iudex additur auctoritate Capituli generalis. 71.  Cum venerabiles patres domini cardinales Ordinis nostri super revocatione sex marcharum in domo de Valle salutis fratri Michaeli Exoclanto facta per Capitulum generale, eidem Capitulo direxerint scripta sua, de Voto in Hybernia et de Dublinia abbatibus committitur auctoritate Capituli generalis quod ad locum personaliter accedentes et causam dictae provisionis inquirant et si viderint expedire, dictam provisionem revocent, non expectata ulteriori voluntate Capituli generalis, et quid inde, etc. 72.  Abbati Belli loci regis concedit Capitulum generale quod de monachis in filia sua de Noham existentibus de consilio abbatum de Carreria et de Vuaureleia quos voluerit possit ad domum propriam revocare et alios mittere de consilio eorumdem prout utilitati dictae filiae suae visum fuerit expedire. 73.  Super negotio abbatum de Anglia et de regno Franciae qui possessiones habent et redditus in anglicanis partibus committitur abbati de Vallyres ; quod si praepositi de Vicent et de Bolonia dictos abbates super pedagio solvendo inquietaverint, agat contra dictos praepositos abbatum in expensis communibus eorumdem. 74.  Concedit Capitulum generale abbati de Benedictione Dei pro relevanda paupertate domus suae quod si recuperare potuerit aliquid de legato a comite Forensi cum generali Capitulo facto, illud de gratia eiusdem Capituli habeat et convertat in usus proprios domus suae. 75.  De fratre Galnodo quondam abbate Campensi et aliis de dicta domo occasione eius emissis, abbati Morimundi duxit committendum Capitulum generale quod quando eidem visum fuerit expedire eos faciat revocari.
Huiusce anni tredecim priora statuta iam citantur apud Martène sub anno 1253, sed erronee, ut videtur ; et sub hoc anno 1263 iterum citantur quatuor ex illis, nempe N° 3, 5, 6, 8. Anno Domini millesimo ducentesimo sexagesimo tertio statuta sunt haec apud Cistercium in Capitulo generali. 1.  Statuit et ordinat Capitulum generale quod principium diffinitionum ab omnibus uniformiter conscribatur in hunc modum : Anno Domini etc. statuta sunt haec apud Cistercium in Capitulo generali. 2.  Quaestionem propositam in Capitulo generali videlicet : quis debeat absolvere illos in quos sententiae feruntur ex delegatione ipsius Capituli, vel praecepto ? Sic determinat idem Capitulum generale, quod abbates suos absolvant subditos, et ipsi a patribus abbatibus beneficium absolutionis obtineant, si ipsos in huiusmodi sententias contigerit incidisse. 3.  Cum contra omnes Ordinis fugitivos generale Capitulum olim poenas ediderit competentes, ad restringendum etiam nunc eorum excessus multiplices poenis duxit addere memoratis, quod cum ad Ordinem redierint vestimentis novis usque ad tres annos careant, et administrationem aliquam spiritualium sive temporalium nullatenus assequantur. Et quoniam quidam ex illis, suae salutis prodigi, in confusionem Ordinis et in scandalum plurimorum in regulari habitu non verentur per saeculum evagari, ipsos deterioris conditionis esse non immerito iudicans Capitulum generale poenas praedictas eis statuit infligendas, et quod non equitent in futurum nisi de licentia Capituli generalis. 4.  Statuit et ordinat Capitulum generale quod cum super aliquo alicuius excessu inquisitio committitur a Capitulo generali, inquisitione pendente pater abbas, illo articulo excepto, super quo commissio facta est, iurisdictionem paternam potest in filium non aliis exercere, ita tamen quod si medio tempore ipsius filii non ex causa dictae commissionis suam receperit cessionem, causam ipsam exponat in sequenti Capitulo generali. 5.  Diffinitioni olim editae de esu sive ministratione carnium, addit Capituli generale quod si personae Ordinis eundo ad Curiam sive redeundo, contra diffinitionem venerint memoratam, quacumque impetrata licentia seu etiam gratis oblata, sint in pane et aqua pro singulis vicibus una die. 6.  Inhibetur districte auctoritate Capituli generalis ne abbates vel monachi aliquod genus pellium secum deferant ad utendum ; quod si forte propter eminens aegritudinis periculum aliquis transgressus fuerit, monachi tempore visitationis se in capitulo recognoscant ad visitatoris arbitrium puniendi ; abbates vero super hoc veniam petant in Capitulo generali. Quod si facere neglexerint gradum altaris, quousque se taliter recognoverint, non ascendant. Diffinitio vero super hoc lata anno praeterito revocatur. 7.  Diffinitioni olim editae de pueris Ordinis apud Divionem vel in via Capituli rixantibus et ducentibus choreas seu aliquid tale facientibus, unde scandalum Ordini oriatur, addit Capitulum generale quod, quamdiu abbates tales secum retinuerint, a vino abstineant omni die, et abbates ante ingressum Divionis in via Capituli non negligant suis servientibus hanc poenam renuntiare. 8.  Cum per domini Papae privilegium sit inhibitum, ne de confessionibus seu absolutionibus monialium se aliqui intromittere audeant, nisi de patris abbatis licentia speciali, auctoritate Capituli generalis inhibetur abbatibus Ordinis universis, ne licentiam huiusmodi alicui personae, quae non sit de Ordine nostro concedere audeant vel praesumant. 9.  Item, abbati Regalis montis praecipitur auctoritate Capituli generalis, quod picturas, imagines et sculpturas, cortinas, columnas cum angelis circa maius altare de novo factas, ad humilitatem et simplicitatem antiquam Ordinis redigat, ita tamen quos sepulchris regalibus vel eorum qui de regali genere prodierunt, nullum praeiudicium per praeceptum huiusmodi generatur ; quod si adimpletum non fuerit infra mensem, idem abbas cum priore suo a vino abstineat donec praeceptum Capituli effectum debitum sortiatur. 10.  Statuit et ordinat Capitulum generale ut monachi in abbatiis monialium existentes ibidem de cetero carnes manducare non praesumant. 11.  Praecipitur abbatibus Ordinis universi ut monachos et conversos a facie Tartarorum fugientes non obstante vestium insufficientia recipiant, et eisdem in vestibus providere teneantur. 12.  Item, conceditur abbati et conventui Athanacensi quod cum ad domos nostri Ordinis diverterint, in nostri refectoriis admittentur ; idem conceditur abbati et conventui Sancti Germani Parisiensis. 13.  Statuit et ordinat Capitulum generale ut garciones abbatum ad Capitulum generale venientium, si tempore Capituli domum Cistercii ingressi fuerint, nihil eis ministretur, nisi de quatuor primorum abbatum licentia speciali. 14.  Item, de illis qui vadunt ad Curiam vel mittantur, statuit et ordinat Capitulum generale quod diffinitio olim edita super hoc observetur, hoc addito quod causis itineris expositis parti abbati, si infra sex dietas inveniri, idem pater causas praedictas domino Cistercii per litteras suas significet, nec possit pater abbas a via praedicta filium prohibere quin vadat ad Curiam, secundum quod in diffinitione continetur. 15.  Statuit et ordinat Capitulum generale quod sententia lata auctoritate Capituli generalis in moniales de Burgis in suo robore perseveret. 16.  Item, petitio venerabilis patris domini Guidonis tituli Sancti Laurentii in Lucina presbyteri cardinalis, de reddendo eidem plenario officio post eius obitum, exauditur. 17.  Item, petitio abbatis Boni montis qui petit absolvi a susceptione hospitum dummodo conventum suum non dispergat, exauditur per triennium ; et hoc idem conceditur abbati de Luc[ell]a auctoritate Capituli generalis ; hoc idem conceditur abbati de Theoloco et abbati de Castellariis conceditur per quinquennium. 18.  Item, abbati de Dalphino, qui in deportando de Graecia ad domum Cistercii gloriosissimas reliquias, videlicet brachium sancti Ioannis Baptistae, non modicum laboravit, volens generale Capitulum facere gratiam specialem, concedit eidem quod quamdiu in dicta domo abbatizaverit, eo tantum venire termino teneatur quo abbates Syriae venire solent ad Capitulum generale. 19.  Petitio archiepiscopi Dublensis qui petit sibi assignari de sua provincia duos monachos vel conversos, dummodo honestis deputentur officiis, exauditur. 20.  Petitio episcopi *Cisterciensis* qui petit unum monachum de aliqua domo suae dioecesis sibi assignari dummodo honestis deputetur officiis, exauditur. 21.  Item, petitio abbatis Campensis qui petit fieri in domo propria festum sancti Victoris et sociorum eius cum una missa et XII lectionibus, exauditur. Hoc idem conceditur abbati de Insula Pontiana de festo sancti Erasmi. Hoc idem conceditur abbati Francarum vallium de festo beati Egidii et eidem conceditur quod in dicta domo fiat anniversarium fundatorum suorum solemniter in conventu. 22.  Item, petitio abbatis Accubatiae qui petit in domo sua fieri festum beati Iacobi cum sua historia et festum Sanctae Coronae, exauditur. 23.  Item, petitio episcopi Tirasonensis qui petit sibi associari unum monachum de aliqua domo suae dioecesis, dummodo honestis deputetur officiis, exauditur. 24.  Item, petitio episcopi Cerniensis qui petit sibi unum monachum associari de domo de Brondolo, dummodo nil imponatur ei quod dedeceat Ordinem, exauditur. 25.  Item, petitio ducissae Saxoniae quae petit duos conversos de Luco sibi assignari, dummodo honestis deputentur officiis, exauditur. 26.  Item, petitio abbatis de Vacellis qui petit in domo propria fieri anniversarium bonae memoriae domini archiepiscopi Remensis et aliorum dioecesanorum suorum solemniter in conventu, exauditur. 27.  Petitio abbatis de Varenis qui petit in domo propria fieri anniversarium domini de Clodis et uxoris eius, et Bernardi clerici ipsorum per quos dicta domus extitit relevata, in conventu solemniter, exauditur. 28.  Item, petitio abbatis Regalis Montis qui petit in domo sua fieri anniversarium domini Theobaldi comitis Belli montis et uxoris suae solemniter in conventu, exauditur. 29.  Petitio abbatis de Fiterio qui petit in domo sua fieri anniversarium episcopi Arrogonitani in conventu solemniter exauditur. Idem conceditur abbati de Cassania pro fundatoribus suis. 30.  Item, petitio nobilis dominae ducissae Brabantiae quae petit fieri anniversarium bonae memoriae domini ducis Brabantiae viri sui defuncti in domibus terrae suae, exauditur. 31.  Item, petitio venerabilis domini Athanacensis abbatis qui petit post obitum suum missam pro defunctis a singulis sacerdotibus Ordinis universi, exauditur. 32.  Item, petitio abbatis Vallis lucentis qui petit missam quotidianam pro domino Anselmo constabulario regis Navarrae in propria domo celebrandum, exauditur. Idem conceditur abbati de Bethania pro fundatoribus suis. 33.  Item, petitio abbatis de Sar de non veniendo ad Capitulum usque ad tertium annum, exauditur. 34.  Abbas de Precibus qui ad Capitulum generale non venit nec se, prout debuit, excusavit, poenam peragat in Usibus constitutam. Abbas de Buzen hoc ei denuntiet. 35.  Item, abbas de Iuda qui tempore debito non venit ad Capitulum generale poenam peragat in Usibus constitutam. 36.  Item, de Palatiolis, de Cherr[e]to, de Strata de Fabali, de Sancto Severo abbates, qui ut debuerant ad Capitulum non venerunt, poenam peragant in Usibus constitutam. Abbas de Fonte vivo hoc eis denuntiet. 37.  Item, abbas de Longovado qui quindecim solidos dedit ut suspenderetur *condemnatus* ad suspendium, cum alias non inveniretur qui eumdem suspenderet condemnatum, deponitur in instanti. 38.  Abbati Accubatiae committitur auctoritate Capituli generalis quod ad locum iam inspectum ab ipso ad petitionem cancellarii regis Portugaliae, qui dicitur Locus Dei, mittat conventum cum per ipsum innotuerit eidem Capitulo generali dictum locum aedificiis et bonis sufficientibus abundare, et sit filia Accubatiae. 39.  Super revocatione fratris Pauli conversi Sancti Sebastiani de Urbe, pro quo scripserunt domini cardinales, abbati de Falera committitur a Capitulo generali ut inde faciat quod sibi secundum Deum et Ordinem videbitur expedire. 40.  Cum super electione in domo de Lubes et de Pomoch non recte facta, ut dicitur, clamor devenerit ad Capitulum generale, abbati Morimundi committitur ab ipso Capitulo generali quod processus dictae electionis per se vel per alium faciat diligenter inquiri et quod invenerit anno sequenti renuntiet Capitulo generali. 41.  Pervenit ad aures Capituli generalis quod monachi de Langonio in electione monasterii sui graviter excesserunt, de capitulo contumaciter exeundo ; hinc est quod abbati de Eleemosyna duxit committendum Capitulum generale quod dictos monachos secundum discretionem sibi a Deo datam puniat prout ipsorum exigunt merita monachorum, illos vero qui in posterum excessum huiusmodi attentare praesumpserint magis culpabiles poenae conspiratorum decernit Capitulum generale subiacere. 42.  Abbati de Fontanis committitur a Capitulo generali quod ad abbatiam de Valle Salutis accedens per se vel per alium, causas et rationes diligenter inquirat quare sex marchae fratri Michaeli quondam abbati dictae domus annuatim extiterint assignatae, et quid invenerit anno sequenti renuntiet Capitulo generali. Abbas de Portu Sanctae Mariae hoc ei denuntiet. 43.  Cum duo monasteria nigrorum monachorum videlicet de Sancto Iacobo et de Sancto Laurentio Leodiensis dioecesis Ordini incorporari proponant, prout intellexerit Capitulum generale, de Camberone et de Alna abbatibus committitur a Capitulo generali quod ad dicta loca personaliter accedentes, diligenter inspectis et pensatis quae secundum Ordinem sunt pensanda, ea incorporent si viderint expedire, et quid inde, etc., et sint filiae Vallis Sancti Lamberti. 44.  Inspectio abbatiae monialium Sancti Clementis et filiarum suarum quas petit incorporari illustris rex Hispaniae, de Bardonis et Vallis Ecclesiarum abbatibus committitur in plenaria Ordinis potestate qui ad locum, et quid inde etc. 45.  Inspectio abbatiae Sancti Damiani nigrorum [monachorum] quam intendit incorporare Ordini dominus archiepiscopus Landrensis, de Columba et de Caravalle abbatibus committitur, etc., ut supra. 46.  Inspectio abbatiae de Cames quam petit incorporari nobilis vir Bernardus dominus Cames, de Oseo et de Gradis committitur, etc., et sit filia de Cella. 47.  Inspectio abbatiae de Goto quam petit incorporari nobilis vir marchio Senensis, de Porta et de Beldehuse abbatibus committitur, etc., et sit filia Vallis Sancti Georgii. 48.  Item, inspectio loci in quo fundare intendit abbatiam monachorum nobilis vir comes de Quiburc, de Lucela et de Aurora abbatibus committitur, etc. 49.  Inspectio loci ad quem petit transferri abbatiam suam abbatissa Vallisdumsellae, Populeti et Sanctarum Crucum abbatibus committitur, etc. 50.  Item, inspectio loci in quo fundare intendit abbatiam monachorum nobiles viri dominus Renaldus et dominus Conradus de Strael, de Vuolbendrode et de Scinna abbatibus committitur, etc. Abbas de Cella hoc eis denuntiet. 51.  Item, inspectio abbatiae Solduenda quam petit incorporari Ordini dominus episcopus Constantiensis et nobilis vir comes de Alsburc, de Salem et de Aurora abbatibus committitur, etc., vires facultatum et reddituum anno sequenti renuntient Capitulo generali. 52.  Item, inspectio loci in quo fundare intendit abbatiam monialium nobilis domina Teresia Aegidii, de Benefassano et de Scorpion abbatibus committitur, et Abbas de Benefassano hoc ei denuntiet. 53.  Querela abbatis Insulae Pontianae contra abbatem de Senone, de Sancto Martino, de Sancto Sebastiano et de Palatiolis abbatibus committitur, etc. 54.  Item, querela magistri escabini et tredecim Metensium contra abbatem Clariloci, de Bethania et de Dulci valle abbatibus committitur, etc. 55.  Item, querela abbatis de Sconaya contra abbatissam de Orto Sanctae Mariae apud Warmatium, de Alberpurch et de Monte Sancti Thisibodi abbatibus committitur, etc. 56.  Item, querela abbatissae de Marches contra abbatem de Alna, de Camberone et de Valle Sancti Lamberti abbatibus committitur, etc. 57.  Item, querela abbatis Carraceti contra priorem de Calatravia, de Bardonis et de Scarpio abbatibus committitur, etc. 58.  Item, querela abbatis Sanae vallis contra abbatissam Sancti Iacobi de Palude, de Sancto Thoma et de Cara valle abbatibus committitur, etc. 59.  Item, querela abbatis Roseriarum contra abbatem de Balerna, de Gratia Dei et de Monte Sanctae Mariae abbatibus committitur, etc., ut supra. 60.  A. de Porta et Sibertus de Ozzek abbates auctoritatem accipiunt, coenobium sanctimonialium Stellam S. Mariae ordini incorporandi. Incorporatio facta est 1264.
Anno Domini millesimo ducentesimo sexagesimo quarto statuta sunt haec apud Cistercium in Capitulo generali. 1.  Statuit et ordinat Capitulum generale quod diffinitio anno praeterito edita de pueris abbatum ad Capitulum generale venientibus et Cistercium ingredientibus, penitus revocatur ; illa vero diffinitio olim edita, quae 5a distinctione, 8° capitulo continetur, inviolabiliter observetur. 2.  Cum inter alia quibus hodie per invisibilem spiritalis nequitiae astutiam Ordo noster concutitur et turbatur, etiam super decima et centesima solvenda ad mandatum Summi Pontificis graviter et contra libertates nostras et indulgentias impetatur, pro communi commodo Ordinis universi statuit et ordinat Capitulum generale ut duo abbates, videlicet de Firmitate et de Eleemosyna laborem et onus assumant eundi ad Curiam, si necesse fuerit, et necessitates ac paupertatem Summo Pontifici exponendi ; quorum potestatem ad agendum, defendendum ac impetrandum sub istis duobus articulis restringit et limitat Capitulum generale, ut videlicet in iis quae ad decimam ac centesimam pertinent, excepto quod nec dare nec promittere, nec ipsum Ordinem obligare, vel aliquod mutuum contrahere praeter trecentas libras Turonenses, quas eis pro expensis concedit Capitulum generale, habeant potestatem. Si vero contingeret quod supra dictam summam eos oporteret aliquid expendere pro conductu, et etiam alicui aliquid promittere pro contractu mutui supradicti, ad hoc totum solvendum quibus solvendum fuerit vult obligari Capitulum generale et teneri. Ceterum quia nonnulli abbates, qui fuerunt in hoc generali Capitulo, sunt extra fines regni Franciae constituti, vult et concedit Capitulum generale, ut sicut in isto negotio nobis communicant in expensis, sic si in suis partibus et consimilibus contingere eos impeti vel turbari, a nobis eis efficaciter succurratur, et si contingeret quod dicti abbates in equitaturis vel rebus aliis, sine quibus eorum legatio expleri non potest, damnificarentur, tenetur eisdem refundere Capitulum generale. 3.  Pro sanctissimo patre nostro et sanctae romanae Ecclesiae Summo Pontifice, et pro bono statu Ecclesiae sanctae Dei dicantur tres missae, una de Spiritu Sancto, alia de Beata Virgine, alia de pace, a singulis sacerdotibus Ordinis universi ; a singulis vero monachis qui non sunt sacerdotes, nec non ab unaquaque monialium de Ordine : *Veni Creator, Pater noster, Deus qui corda fidelium, Salve Regina*, collecta *Concede misericors Deus* ; a singulis autem conversis *Miserere mei Deus, Pater noster, Ave Maria*, usque ad instantem Resurrectionem Domini, dicatur omni die per Ordinem universum. 4.  Ad petitionem venerabilis patris domini Guidonis tituli Sancti Laurentii in Lucina presbyteri cardinalis, conceditur abbati Sancti Pastoris quod remaneat primo anno quo tenetur, ita quod secundi tantum anno veniat sicut debet. 5.  Petitio nobilis viri domini decani de Ursecia de concedendo sibi monacho de monasterio Francarum Vallium pro confessore et capello, dum erit in exercitu contra paganos, exauditur. Hoc idem conceditur episcopo Agathensi qui petit conversum de Fonte frigido sibi dari. 6.  Ad petitionem venerabilium patrum nostrorum domini Ioannis episcopi Portuensis et domini Guidonis tituli Sancti Laurentii in Lucina presbyteri cardinalis, Ordinis defensorum, conceditur quod in abbatia Casaemarii conversi recipiantur, non obstante inhibitione edita olim a Capitulo generali. 7.  Petitio abbatis de Columna qui petit fieri anniversarium dominae Ioannae de Castellaria et Luciae dominae de Bello monte, in domo propria, exauditur. 8.  Ab petitionem abbatum de Provincia conceditur a Capitulo generali, ut fiat festum beatae Marthae in provincia Arelatensi, Aquensi et Narbonensi cum XII lectionibus et missa, in omnibus domibus monialium Ordinis nostri, et fiat officium sicut in ecclesia in qua sepultum est corpus eius. 9.  Petitio abbati Sancti Pastoris qui petit fieri in domo sua anniversarium fundatorum suorum, et solemniter festum sancti Pastoris in domo sua, exauditur. 10.  Petitio reverendi patris domini B[erengarii] Elenensis episcopi de habendo monacho confessore et duobus conversis de provincia Narbonensi, quos abbates sui viderint expedire, dummodo honestis deputentur officiis, exauditur. 11.  Petitio abbatis de Bonitate Dei qui petit fieri in domo sua anniversarium fundatorum suorum solemniter in conventu, exauditur. 12.  Petitio abbatis de Stella qui petit fieri in domo sua anniversarium Agapae quondam comitissae Castri arrandi et fundatorum suorum solemniter in conventu, exauditur. 13.  Petitio abbatis de Albiniaco qui petit fieri in domo sua anniversarium fundatorum suorum solemniter in conventu, exauditur. 14.  Querela abbatis Casae novae in Lombardia contra abbatem de Palude, Sancti Andreae de Sexto et Peronalli abbatibus committitur in plenaria Ordinis potestate pacificanda, etc., et quid inde, etc. 15.  Querela abbatis de Garda Dei contra abbatem de Sancto Marcello committitur abbatibus de Petrosa et de Loco Dei et de Salvanio in plenaria Ordinis potestate, etc., ut supra. 16.  Querela abbatis de Loco Dei contra abbatem de Bonacumba, committitur abbatibus patribus, etc., ut supra. 17.  Querela abbatis de Benedictione Dei contra abbatem Vallis benedictae committitur abbatibus de Cassania et de Septem fontibus in plenaria Ordinis potestate, etc. 18.  Querela [abbatis] Sancti Salvatoris de Monte amiato contra abbatem Sancti Galgani Ulterani dioecesis committitur abbatibus Sancti Martini de Viterbio, Sancti Salvatoris de Perusio in plenaria Ordinis potestate, etc. 19.  Querela abbatis Villae longae contra abbatem Fullentii committitur abbatibus Calercii et Bonifontis, etc. 20.  Querela abbatis de Senona contra abbatem de Pontio committitur abbatibus Sancti Sebastiani et de Palatiolis et de Marmosolio in plenaria Ordinis potestate, etc. 21.  Querela abbatis Sacri portus contra abbatem Ursicampi committitur abbatibus de Charoliloco et Sacrae cellae in plenaria Ordinis potestate, etc. 22.  Querela Ioannis Eduensis contra abbatem Caricampi committitur abbatibus de Longo villari et de Balanciis in plenaria Ordinis potestate, etc. 23.  Querela abbatis de Scala Dei contra abbatissam de Pulchro visu committitur abbatibus de Ponte alto et de Rivero pacificanda, etc., ut supra. 24.  Inspectio loci in quo fundare intendit abbatiam monachorum nobilis vir Otho comes de Orlando committitur de Walsass et de Plaz abbatibus in plenaria Ordinis potestate, etc. 25.  Inspectio abbatiae monialium Sancti Clementis de Toleto committitur abbatibus de Saltibus albis et Vallis Ecclesiarum in plenaria Ordinis potestate, et sit filia Cistercii, et quid inde, etc. 26.  Inspectio prioratuum de Enola Sancti Salvatoris in parrochia Sancti Ioannis Perpiniani quos reverendus pater Elnensis episcopus vult incorporare Ordini, committitur abbatibus Fontis frigidi et Vallis de bona in plenaria Ordinis potestate, qui ad locum, etc., et inde fiat abbatia et sit filia Fontis frigidi.
In primis citanda venit Clementis IV bulla *Parvus fons*, quae multis difficultatibus finem imponens ordinem in pace restituit. Saepe edita, invenitur (cf. Potthast, *Reg.*, n. 19185), speciatim in bullario a Ioanne de Cireyo, Cistercii abbate, Divione impresso anno 1491 ; ibidem textus apte dividitur his octo capitulis : 1) Excellens commendatio sacri huius ordinis et detestatio praedictarum difficultatum. 2) De cura vacantis monasterii, nec non de electione et confirmatione abbatis Cistercii qui, facta electione concordi, est apostolica auctoritate confirmatus et potest administrare. 3) De remissione statutorum concilii generalis de electionibus et electoribus ordinis. 4) De capitulo generali et diffinitoribus, de litteris capitulo missis, de iudicibus ab eo datis et de eleemosynis recipiendis. 5) De visitatione domus Cistercii et proclamationibus in ea faciendis. 6) De visitationibus et visitatoribus ordinis, de eorum potestate, evectionibus, pictantiis, emissionibus fratrum, etc. 7) De punitionibus in visitationibus faciendis, de donis suspectis et de protelatione visitationum. 8) De causis depositionis abbatum ; de male depositis, etc. * * * Clemens episcopus servus servorum Dei, ad perpetuam rei memoriam. 1.  Parvus fons qui crevit in fluvium, et in lucem solemque conversus, in aquas plurimas redundavit, Cisterciensis est ordo praelucidus, qui a sui ortus exordio parvus et humilis abiectione habitus, tenuitate substantiae, humilitatis professione, ac numero professorum, sub fontis metaphora non indigne describitur, cui diversarum illi proprietatem conformitate conformis non immerito comparatur. Hic est enim fons hortorum irriguus ceteras rigans religiones et ordines, ac in ipsos exemplis salutaribus scaturizans. Hic est fons amenus varietate virtutum, praeclarus munditiae puritate, pietate patens, indeficiens sanctitate. Horum merito sic excrescere meruit, ut fontis nomen excedens, fluvius censeatur. Cuius processus laudabilis de virtute in virtutem, ut Deum deorum in Syon videat gradientis, universalis Ecclesiae laetificat unitatem, in qua per meritorum evidentiam clarae lucis splendorem adeptus, quasi stella matutina resplendet in medio nebulae mundi huius, et in ea splendidos emittens radios instar solis, velut aquaeductus de paradiso progrediens, in aquas redundat plurimas, hortum plantationum suarum, coetus quidem claustralium quos produxit, aquis irrigans gratiarum, et vino spiritualis laetitiae fructum inebrians partus sui. Huius siquidem ordinis sacra religio a suae institutionis auspiciis quasi deserta et invia, utpote paucis adhuc initiata cultoribus, tandem honoris et honestatis fructus parturiens, ramos suos, ramos quidem honoris et gratiae, quasi terebinthus extendit, germinans generationes et progenies germinavit. Ea propter laetatur et iubilat laetabunda, et laudans exultat iam in multitudine numerosa spectabilis, quae olim quasi despicabilis in solitudine delitebat. Digne itaque hic ordo dignissimus, dilectus et praeelectus a Domino, eidem psallit et asserit cum propheta : *In terra deserta et invia, sic in sancto tibi* desiderio, et solido proposito religionis *apparui* ; non ut me in habitu vel ambitu ostentationis tibi qui omnia vides ostenderem, sed ut in humilitatis abiectione tuam viderem et, te misericorditer donante, perciperem gloriam et virtutem. Vidit enim et gavisus est ; percepit, ut praemittitur, multae fecunditatis gloriam nihilominus in caritate fundatus. Primi namque ipsius ordinis architecti prima quasi eiusdem ordinis fundamenta in caritate iecerunt, eumdem ordinem ad instar sponsi caelestis, qui in speciosissima sponsa sua caritatem, ut ipsa fatetur, quo in ea perseverantior fieret ordinavit, caritatis praeceptis et institutionibus ordinantes. Quibus Caritatis Carta nomen nec immerito imponentes, per ipsam ad caritatis conservationem straverunt, iuxta prophetae promissum. Ipsius ordinis lapides ordinati in illa quid maioribus quidve minoribus debeatur apertius statuentes, ut secundum eiusdem prophetae vaticinium, ipsius ordinis agni iuxta suum ordinem pascerentur. Licet autem ordo praedictus, ex caritatis ordinatione firmissimus, et ut castrorum acies ordinata terribilis, continue in spiritualis pugnae procinctu desudans, contra hostes spiritus pugnare didicerit, et ipsos etiam expugnare ; adhuc tamen satan cribrum suum movere non desinit, sed ipsum movet et excutit, exspectans et expetens ut excutiat filios excussorum. Adhuc Sizara Israëlitas, falcatis eos curribus oppressurus, insequitur. Adhuc hostis antiquus peculiarem Domini populum, religiosos videlicet, Dominum contemplationis speculatione videntes, et specialiter in eius partem assumptos, non cessat impetere ; sed totis satagit viribus, variis conatur insidiis, diversis in illos conatibus insilit, ut ipse a participio gaudii caelestis exclusus, in eis iocunde habitantibus unius moris in domo caritatem vulneret, unitatem separet, ipsosque separatos in eiusdem pugnae conflictu debiliores efficiat, et ab eis iocunditatem unanimitatis excludat : hoc ipsum insidiose molitus in personas praefati ordinis, his diebus inter ipsas super diversis articulis discordiarum excitata materia, litium satis seminibus, et iactis seminariis iurgiorum. Nos autem ipsius ordinis sanctitatem et claram famam cuius odor, sicut agri pleni suavitas cui Dominus benedixit, totam replet Ecclesiam singulari zelantes affectu, ne vel ipsius sanctitas talibus nutaret insultibus, vel famae claritas detractorum linguis exposita turbaretur, sed singula in eodem ordine locum, ut praemittitur, decenter sortita retineant, sicque contra praedicti Sizarae impetus de caelo efficacius ipsius ministerio dimicetur, et ipsum facilius, iuxta Deborae canticum, stellae in suo cursu et ordine manentes expugnent ; principiis putavimus obsistendum, exortam in eodem ordine super articulis praedictis dissensionis materiam, vitatis litigiorum anfractibus, et exclusis advocatorum tumultibus, salubris et celeris subscriptae provisionis nostrae compendio decidentes, nunc antiqua ipsius ordinis statuta interpretationis iuvando remedio, nunc eadem apostolica auctoritate firmando, nunc etiam quaedam nova de unanimi consensu Cisterciensis et quatuor infrascriptorum primorum, ac aliorum abbatum et quamplurium personarum ipsius ordinis in nostra constitutarum praesentia, statuendo. 2.  Licet igitur contineatur in Carta praedicta, quod si qua domus eiusdem ordinis abbate proprio fuerit destituta, maior abbas de cuius domo domus illa exivit, ordinationis eius habeat omnem curam, donec in ea abbas alius eligatur (domui autem Cisterciensis, quia mater est omnium, dum proprio abbate caruerit, quatuor primi abbates, scilicet de Firmitate, de Pontiniaco, de Claravalle et de Morimundo provideant, et super eos sit cura domus illius, dones abbas electus in ea fuerit et statutus), hoc tamen ex usu et consuetudine dicti ordinis generali sic interpretandum duximus, ut videlicet administratione vacantis monasterii remanente penes conventum eiusdem, si qua forsan emerserint difficilia, propter quae, vel Cisterciensis ad dictos primos quatuor, vel aliorum monasteriorum conventus ad suos patres abbates duxerint recurrendum. Abbates ipsi curam et diligentiam habeant in consilio et auxilio postulantibus, prout eorum requiret necessitas, impendendis. Et licet administrationem penes singulorum monasteriorum vacantium conventus dixerimus secundum morem servatum hactenus, remanere, sigillum tamen praedicti monasterii Cisterciensis, eo vacante, prior ipsius custodiat consignatum et clausum, sicut hactenus fieri consuevit. In aliis vero monasteriis vacantibus, sigilla eorum patres abbates sigillis aliorum abbatum signata teneant et inclusa. In Carta etiam huiusmodi continetur, quod domo qualibet eiusdem ordinis abbate proprio, ut praedicitur, destituta, electionis die praefixa, etiam ex abbatibus, si quos illa genuerit, advocentur, et consilio ac voluntate patris abbatis, abbatem eligant abbates et monachi domus illius. Ad electionem autem Cisterciensis abbatis, praefixa et praenotata die, ad minus per quindecim dies, ex abbatibus quorum domus de Cistercio exierunt et ex aliis quos noverint praedicti abbates et fratres cistercienses idoneos, convocentur ; et congregati in nomine Domini, abbates et monachi cistercienses abbatem eligant. Super quo contentione orta, quod id non servabatur iuxta ipsius Cartae tenorem : Nos attendentes quod, quamvis ab antiquo per abbates dicti ordinis ita fuerit ordinatum, id tamen in desuetudinem abiit, et iam de communi consuetudine soli monachi vacantis monasterii vocem in electione abbatis habere noscuntur ; huiusmodi consuetudinem volumus et praecipimus observari, eam laudabilem et rationabilem iudicantes, cum ad ius commune reduxerit, quod fuerat contra iuris communis regulas constitutum, ita quod ea quae de vocandis aliquibus abbatibus, quorum domus de Cistercio exierunt (quod quidem de patribus abbatibus hactenus est servatum), et cetera quae de vocatione huiusmodi, quoad Cisterciense, nec non quoad alia eiusdem ordinis monasteria, in Carta, ut praemittitur, continentur, eadem tam in ipso Cisterciensi quam in aliis monasteriis inviolabiliter observetur. Licet enim praedicti sic vocandi vocem in electione non habeant, eorum tamen praesentia posset esse multipliciter fructuosa. Ceterum, quia circa electionem abbatis praedicti monasterii Cisterciensis fuit ab aliquibus dubitatum, an possit usu aliquo tolerari, quod circa Cisterciensem electum retroactis temporibus est obtentum, videlicet ut Cisterciensis electus, si eius electio fuerit in concordia celebrata, administrare valeat etiam a nemine confirmatus, et sine confirmatione aliqua curam habeat animarum : Nos, ad huiusmodi dubitationem in perpetuum amovendam, statuimus ut in monasterio Cisterciensi celebrata electione concordi, secundum morem hactenus observatum, electus praedicto modo concorditer, eo ipso verus sit abbas Cistercii, et administrandi licentiam, curamque animarum habeat, ac in omnibus pro vero abbate perinde habeatur, ac si a Sede Apostolica confirmationis beneficium habuisset, a qua ipsum intelligi volumus et statuimus confirmatum. Licet autem idem abbas Cistercii praedicto modo auctoritate apostolica confirmetur, nihil tamen depereat per hoc eiusdem ordinis libertati, quam circa cessionem et amotionem abbatis ipsius idem ordo dignoscitur habuisse, quamque ipsi ordini manere volumus illibatam. 3.  Et quia praefatus ordo, in multa simplicitatis puritate fundatus, profecit laudabiliter in eadem, Nos, circa electiones in monasteriis eiusdem ordinis faciendas, sic personas ipsius ordinis procedere toleramus, sicut hactenus processerunt, necessitatem servandi solemnitates seu formas contentas in generali concilio eis de gratia remittentes. Ordinamus autem quod in maioribus abbatiis generationem habentibus cum vacaverint, quindecim dierum ad minus ad eligendum terminus assignetur ; et prior, supprior ac cellerarius vacantis monasterii conveniant de electoribus quos idem prior, postquam de ipsis convenerint, in capitulo nominabit. Patres vero abbates vel visitatores nullum nominent electorem, nec electoribus praedicto modo creatis, simul vel singillatim aliquod dent praeceptum, nisi quod in publico eis iniungant arctius, ut secundum suas conscientias provideant vacanti monasterio bona fide ; nec alicuius vacantis monasterii pater abbas sibi nominari postulet electores, antequam in capitulo nominentur ; nec aliquem ex congregatis ad eligendum electoribus ad se vocet, nec verbo vel scripto aut signo eis vel eorum alicui suam insinuet voluntatem ; nec electioni clam vel palam impedimentum aliquod inferat, per quod electorum impediat libertatem. Electam vero personam, si sufficiens et idonea vacanti monasterio fuerit, non refutet, et qui contra fecerit, graviter puniatur ; nec aliquam personam amoveat ab officio, vel de monasterio eiiciat ipsius vacatione durante. 4.  Insuper statuimus et ordinamus quod in ordine praedicto, iuxta morem laudabilem hactenus observatum, annis singulis generale capitulum celebretur, in quo viginti quinque diffinitores statuantur hoc modo : abbas Cisterciensis tamquam pater, primus nominet quatuor diffinitores de generatione sua speciali, quos idoneos esse crediderit ad diffinitoris officium exercendum. Et exinde praedicti primi quatuor abbates, scilicet quilibet eorum de generatione sua, quinque dicto abbati Cistercii seorsum vel coram aliis nominabit ; ex quibus quinque abbas Cistercii, uno praetermisso, quatuor eligat quos sufficientes esse crediderit. Et sic viginti diffinitores erunt, suis quatuor cum ceteris numeratis ; quod et praedictos quatuor primos abbates idem abbas Cistercii in capitulo die secunda capituli nominabit et diffinitores instituet, et ipse cum eis vicesimus quintus erit. Si quis vero ex praedictis quatuor primis abbatibus tunc non fuerit in huiusmodi capitulo, idem Cisterciensis de generatione absentis assumet quatuor diffinitores quos idoneos aestimabit. Ut autem praedicti Cisterciensis et quatuor primi abbates, Deum habentes prae oculis, odio et amore ac personarum acceptione postpositis, bona fide procedant ; eosque qui nunc sunt et futuros in posterum, ad haec fideliter observanda, sub attestatione divini iudicii et in virtute obedientiae Apostolicae Sedi debitae obligamus, ordinantes et statuentes, quod litterae missae capitulo generali personae infamiam continentes, legantur coram diffinitoribus ordinis supradicti, et quod iudices dati ab eodem capitulo non subdelegent aliis vices suas. Diffinitiones quoque capituli non revocentur, praeter voluntatem diffinitorum in loco residentium consueto. Statuta de cetero facienda non obligent, nisi in sequentis anni capitulo confirmentur, et per diffinitores nihil diffiniatur prius in capitulo non notatum. Stetur sententiae maioris partis eorum. Cumque ipsorum sententia in discordiam venerit, abbas Cistercii reputabitur pro duobus. Diffinitores vero nominati protestabuntur in capitulo, stando, per iuramentum in verbo sacerdotis, quod iniunctum sibi ministerium ad honorem Dei et utilitatem dicti ordinis fideliter exequentur. Hoc etiam ipse abbas Cisterciensis sedendo facere teneatur. De notandis autem his quae contra memoratum abbatem Cistercii dicta fuerint in capitulo, ita fiat, sicut in casu consimili de alio notaretur. Eleemosynae vero quae mittuntur capitulo generali, recipiantur per duos abbates, quorum unus per eumdem abbatem Cistercii, et alius per praedictos primos quatuor abbates, ponantur de cetero alternatim, ita quod quilibet de ipsis illum ponat secundum suum ordinem vice sua. 5.  Denique, ne in ordine praedicto aliquae possint spinae succrescere vitiorum, praecipimus praedictum Cisterciense monasterium ab eisdem primis quatuor abbatibus annis singulis visitari. Et nisi de die alio abbas Cistercii cum eis convenerit in festo beatae Mariae Magdalenae fiat huiusmodi visitatio annuatim ; nec liceat dicto abbati Cistercii diem mutare condictam sine causa rationabili et urgente ; quam si ei supervenerit, intimet eisdem primis quatuor abbatibus in tempore opportuno per se vel per nuntium, cum quo iidem abbates de die subroganda tractare valeant et etiam convenire. Quod si cum nuntio concordare nequiverint, ipsimet diem statuant sive terminum competentem, et eidem abbati Cistercii per eumdem nuntium vel alium intiment, prout viderint expedire ; quae omnia dicti primi quatuor abbates bona fide et absque aliqua captione facere teneantur. Sane cum praedicti quatuor abbates Cistercium visitabunt, abbates et monachi socii visitatorum ipsorum, in proclamationibus faciendis tam in capitulo monachorum quam etiam conversorum vocem liberam habeant, licet aliquando, prout fertur, eis fuerit denegata. Si quid autem in persona abbatis vel in aliis, in eodem monasterio crediderint reformandum, id eidem abbati suggerant, hoc est cum reverentia et honestate dicant, ac eum *benigne* moneant et hortentur, ut id emendet in se vel in aliis faciat emendari. Quod si facere forte noluerit insolenter, vel distulerit negligenter, servetur quod in eadem Carta caritatis continetur expresse : videlicet ut iidem quatuor primi abbates sub ceterorum abbatum nomine usque quater, ut corrigatur ipse et alios corrigere curet, admoneant ; et cetera quae de aliis abbatibus in eadem Carta dicuntur, si incorrigibiles apparuerint, circa eum studiose adimpleant ; excepto quod si sponte cedere noluerit, nec deponere, nec contumaci dicere anathema poterunt, donec aut in generali capitulo, aut si illud iam visum fuerit expectari non posse, in conventu alio, convocatis abbatibus qui de Cistercio exierunt et aliquibus aliorum, virum inutilem ab officio suo deponant. Conventum autem alium intelligimus eorumdem abbatum concordem reditum ad processum huiusmodi faciendum in aliqua eiusdem ordinis abbatia, eo circa punitionem Cisterciensis abbatis moderamine adhibito, quod circa abbates alios inferius est statutum. 6.  Ne vero visitatores monasteriis ad quae causa visitationis accesserint, nimium onerosi existant, statuimus et ordinamus quod maiores abbates cum visitaverint, decem evectionibus sint contenti. Monachi vero qui ad visitandum mittuntur, cum abbate sibi associato, senarium evectionum numerum non excedant. Qui autem aliter ex aliqua causa fecerit, praedictum numerum excedendo, veniam inde petat in sequenti capitulo generali. Patribus vero abbatibus vel visitatoribus cum ad aliquod monasterium visitandum accesserint, in locis dumtaxat tutis et temporibus pacatis, nullus de monasterio ipso occurrere, vel post visitationem eos deducere teneatur. Nullus insuper pater abbas, vel etiam visitator in cellariis et domibus, in castris et villis non habentibus rura et vineas, ex quibus possit hospitalitas exhiberi, sibi provideri postulet vel occurri. Nec aliquis teneatur ibidem transeuntibus occurrere, vel in aliquo providere. Visitatoribus quoque seu aliis personis praedicti ordinis numquam plus quam duae pictantiae piscium ministrentur, nec de pluribus praesumat comedere, cui forte fuerit ministratum, carnibus, nisi forsan in casu secundum regulam concesso, exclusis omnino, et ipsarum esu penitus interdicto ; et tunc ille solummodo comedat quem huiusmodi casus attinget. Patres abbates et visitatores in visitationibus officiales amovere poterunt, quos ex certis causis noverint amovendos, ita tamen quod causas depositionum vel amotionum abbati proprio, vel priori aut locum tenenti, si abbas forte defuerit, prius ostendant. Quod si proprius abbas vel prior accusatum apud patres abbates vel visitatores sufficienter excusare poterit, de plano sine strepitu et in ipsa visitatione, patres abbates et visitatores benigne huiusmodi excusationes admittant. Nullus vero monachus vel conversus emittatur ad aliam domum cuius culpa sine gravi damno vel scandalo in domo propria poterit emendari ; et qui emittendi fuerint, de quatuor aut quinque seniorum domus consilio emittantur. Quicumque vero aliquem aliter emiserint, omni sexta feria ieiunent in pane et aqua, donec emissus fuerit revocatus, vel emittens fuerit in certo et firmo proposito revocandi eumdem. 7.  Et licet patres abbates seu visitatores deputati ab eis secundum formam praedicti ordinis audire possint statum domorum et personarum, in visitationibus publice vel privatim tamen super his quae sibi privatim suggesta fuerint, non procedant ad punitionem personarum, nisi prius coram accusato, in praesentia quatuor vel quinque seniorum domus, publicata fuerint in secreto ; et tunc de plano et sine strepitu videant si sint vera, et si super eis ad punitionem fuerit procedendum. Porro ut visitatio in caritate procedat, nulla de cetero in ordine praefato exactio, subventio vel collecta (salvo statuto in eadem Carta caritatis contento) petatur, vel fiat a quocumque patre abbate vel visitatore, sive sit abbas, sive sit monachus, nec aliquis recipere donum suspectum attentet. Illi tamen qui mittentur vel ibunt ad regiones remotas gratia visitandi, poterunt moderate necessaria recipere ab illis qui eis ex caritate ac mera liberalitate et sine sui gravamine voluerint subvenire ; qui vero contra haec aliquid recipere praesumpserint, graviter puniantur. Sane visitatores visitationes suas ultra triduum continuum non protelent. Quod si ex iusta et manifesta causa aliter facere compellantur, causam huiusmodi teneantur intimare sequenti capitulo generali. 8.  Ceterum ut circa depositiones abbatum via malitiis praecludatur, statuimus ut quicumque abbatem aliquem deposuerit, causam depositionis et processum habitum circa ipsam, per litteras suo et abbatum qui depositioni eidem interfuerint sigillis signatas, in sequenti capitulo generali, nullo etiam requirente vel proclamante, insinuare ac exponere teneatur. Dicti etiam abbates, si praesentes fuerint, processum depositionis eiusdem, et an de consilio eorum sic fuerit processum, exponant ; et tunc generale capitulum utrum depositio iusta vel iniusta fuerit iudicabit. Quod si praedicti abbates praesentes non fuerint, hoc ipsum per suas patentes litteras generali capitulo explicite attestentur ; et omnes praedicti supra suas conscientias hoc facere teneantur. Et ut abbatibus praedicti ordinis subtrahatur materia delinquendi, nec ipsi conqueri valeant per eorum patres abbates se indebite fore gravatos, statuimus et ordinamus quod pater abbas subiectum sibi abbatem deponere debeat, pro causis dumtaxat inferius annotatis, videlicet, pro haeresi, pro simonia manifesta, pro immunditia carnali, pro dilapidatione sui monasterii enormiter alienando vel dissipando bona, pro furto, homicidio, gravi sortilegio, solemni periurio, pro conspiratione, et si falsarius fuerit litterarum Summi pontificis, vel sanctae romanae Ecclesiae cardinalium, principum, episcoporum, vel abbatum ordinis supradicti, et si contra communia instituta ipsius ordinis privilegia impetraverit, vel retinuerit, aut uti praesumpserit impetratis. In aliis autem casibus superius non expressis, iniungat ei pater abbas vel visitator ut veniam petat in sequenti capitulo generali, ad arbitrium ipsius capituli per depositionem vel aliter puniendus. Depositus autem a regimine abbatiae, si sententia depositionis suae apparuerit iniusta ex ordine et ex causa, restituatur per generale capitulum, et deponens ibidem recipiat talionem. Si vero circa huiusmodi depositionum sententias in modo tantum vel in ordine sit erratum, causa depositionis legitima exsistente, tunc non restituatur depositus, et deponens circa depositionem ad arbitrium dicti generalis capituli puniatur. In casibus quoque in quibus, peracta poenitentia, infamia remanet, depositus ineligibilis sit omnino ; in illis in quibus post peractam poenitentiam nulla infamia remanet, postquam impositam poenitentiam peregerit, eligibilis habeatur. Et quia per obligationes ipsius ordinis multa posset idem ordo incurrere detrimenta, statuimus, ordinamus et providemus, quod nullus praedictum ordinem valeat obligare. Praemissa igitur quae pro utilitate, honore ac statu prospero dicti ordinis duximus statuenda, universa et singula in perpetuum ab universis personis ipsius ordinis inviolabiliter observari praecipimus ; et ne tradantur oblivioni, vel neglectui habeantur, in generali capitulo annis singulis recitari. Nulli ergo omnino hominum liceat hanc paginam nostrae provisionis, decisionis, interpretationis, constitutionis et ordinationis infringere, vel ei ausu temerario contraire. Si quis autem hoc attentare praesumpserit, indignationem omnipotentis Dei et beatorum Petri et Pauli apostolorum eius, se noverit incursurum. Datum Perusii quinto idus Iunii, pontificatus nostri anno primo. * * * Ordinatio domini Guidonis, tit. S. Laurentii in Lucina presbyteri cardinalis, pro diffinitione habenda In nomine Domini, Amen. Nos frater Guido tituli S. Laurentii presbyter cardinalis, Sedis Apostolicae legatus, facto et recepto in nos compromisso super discordia quae vertebatur in ordine circa electionem sive institutionem Diffinitorum, et data nobis plenarie potestate ab abbate et conventu Cistercii, et a quatuor primis abbatibus, et a toto Capitulo generali, ordinandi et statuendi in praedicto negotio quod paci et utilitati Ordinis videbimus expedire. Pro bono pacis et charitatis in Ordine conservandae ordinamus et constituimus quod quilibet de quatuor primis abbatibus veniens ad Capitulum generale quinque abbates domno Cisterciensi volenti Diffinitores eligere nominabit, ita tamen quod duo ex ipsis quos pater abbas nominans praeeligere voluerit, per abbatem Cisterciensem illa vice amoveri non poterunt vel dimitti. De tribus vero residuis quemcumque voluerit abbas Cisterciensis relinquet, et alios duos Diffinitores instituet cum praedictis. Si vero aliquem de primis quatuor abbatibus ad Capitulum generale venire non contigerit, praedictam nominationem et praeelectionem per litteras suas petere poterit, vel aliquem de filiis suis abbatibus vicarium ibi constituet ad hoc ipsum. Si vero aliquem de quatuor primis filiabus vacare contigerit, vel abbatem eius in tali statu esse ut ad facienda praedicta sit impotens et ineptus, tempore Capituli generalis, primus abbas de filiis generationis illius qui in Capitulo fuerit praedicta omnia supplere poterit vice patris. Si vero aliquem de primis quatuor abbatibus per negligentiam vel quamcumque occasionem aliam nec venire ad Capitulum, nec litteras mittere, nec vicarium ad praedicta substituere contigerit, abbas Cisterciensis vice ipsius quatuor Diffinitores assumet de generatione ipsius absentis, si tot praesentes ibi fuerint ; alioquin de aliis abbatibus quod defuerit suppleatur ut Diffinitorum numerus integretur. In nullo tamen volumus per ordinationem istam derogari statutis Cartae charitatis quae de generali Capitulo faciunt mentionem. Actum Cistercii XVII° kalendas octobris tempore Capituli generalis, anno Domini M CC LXV. * * * Statuta eiusdem anni. Anno Domini millesimo ducentesimo sexagesimo quinto statuta sunt haec apud Cistercium in Capitulo generali. 1.  Cum clamor validus insonuerit in auribus Capituli generalis super gravaminibus, quae inferunt aliqui servientes Ordinis et conversi in abbatiis et locis aliis, ad quae cum quadrigis veniunt et vecturis, statuit et ordinat Capitulum generale ut quoties ad loca praedicta eos contigerit sic venire, tam in avena quam in victualibus aliis sibi necessariis, iis solummodo sint contenti, quae sibi a locorum magistris vel deputatis ab eis grato et liberali animo fuerint ministrata, nec in uno loco nisi evidentissima necessitate cogente morentur per duas noctes, nec in recessu ad portandum ulterius petant aliquid, nec etiam ministretur eisdem, et abbatiae Ordinis de cetero in vecturis propriis, ea quae sibi necessaria fuerint, faciant deportari, nisi forte equi eorum in via defecerint, et ad domos proprias super hoc commode non possent habere recursum. Transgressores huius constitutionis tam utilis, dantes et recipientes, tribus diebus sint in pane et aqua. 2.  Conceditur patribus abbatibus et visitatoribus monialium quod possint iniungere capellanis assidue commorantibus in abbatiis earumdem, quod possint audire confessiones earum, dum tamen dicti capellani sint vitae laudabilis et honestae. 3.  Depositionem et processum contra fratrem Aegidium abbatem Ursicampi auctoritate patris sui confirmat et approbat Capitulum generale. 4.  Cum super excessibus quibusdam quos abbas Caraevallis dicitur commisisse, clamosa insinuatio venerit ad aures Capituli generalis, de Altocristo de Fontevivo et de Tilieto abbatibus committitur in plenaria Ordinis potestate ut super eisdem excessibus veritatem diligenter inquirant, et quidquid invenerint, sub sigillis suis anno sequenti renuntient Capitulo generali, et tradantur articuli contra ipsum in Capitulo propositi inquisitoribus sigillati. 5.  Super centesima, decima et procuratione quae petuntur ab Ordine committitur domino Cistercii et quatuor primis abbatibus auctoritate Capituli generalis, ut eant vel mittant ad dominum Simonem tituli Sanctae Ceciliae presbyterum cardinalem, et Apostolicae Sedis legatum, et ad Curiam si necesse fuerit, in expensis illorum abbatum qui sunt infra fines legationis cardinalis praedicti, secundum quod ipsis ad utilitatem Ordinis videbitur expedire. 6.  Praecipitur auctoritate Capituli generalis quod septingentae et viginti librae quas expenderunt abbates de Firmitate et de Eleemosyna et illi qui missi fuerunt ex parte abbatum Claraevallis et Morimundi, pro negotio decimae et centesimae, persolvantur eisdem in nundinis Barri ab illis abbatibus qui sunt infra fines legationis domini Simonis legati supradicti. Si vero contigerit quod aliquid detur pro usuris, totum dicti abbates quilibet pro rata sua reddere tenebuntur ; iniungitur autem omnibus abbatibus qui sunt infra fines legationis praedictae ut hodie in praesenti Capitulo et Divione suis patribus abbatibus manifestent, alioquin sequenti anno pro refusione expensarum se noverint gravissime puniendos. 7.  De expensis domini episcopi Aniciensis sociorumque eius, qui missi fuerunt de mandato domini Papae ad Capitulum generale, committitur cellerario Cistercii, quod ipse eas recipiat ubicumque eas invenerit et eis satisfaciat, et Capitulum generale reddere teneatur. 8.  Committitur abbatibus de Porta et de Sancto Nicolao, auctoritate Capituli generalis, ut ipsi inquirant de conspiratione facta, ut dicitur, in domo Vallis [Sancti] Georgii et si quid invenerint corrigendum, corrigant secundum Ordinis instituta. Collega suis hoc denuntiet. 9.  Petitio abbatum dioecesis Ruthenensis qui petunt fieri festum sancti Amantii in domibus Ordinis illius dioecesis, exauditur. 10.  Petitio abbatis S. Tisboti de faciendo festo dicti sancti in domo propria, cum XII lectionibus et duabus missis, et quod absolvatur a susceptione hospitum per triennium, exauditur. 11.  Petitio comitissae de Hanebergae de faciendo anniversario felicis recordationis Guillelmi regis Alemaniae fratris sui, et de suo post eius obitum, in tribus abbatiis solummodo suae provinciae, videlicet de Hebraco, de Lanichahem et de Billedehuse, exauditur. 12.  Petitio comitissae Attrebatensis quae petit fieri anniversarium suum solemniter in domo Caricampi post eius obitum, exauditur. 13.  Petitio abbatis de Brunevar qui petit absolvi per annum a susceptione hospitum, exauditur. 14.  Petitio abbatis Quintiaci qui petit unam missam pro defunctis celebrari quotidie pro nobili viro Iacobo domino Placeti et antecessoribus eius in domo propria, exauditur. 15.  Petitio comitis de Hubetin qui petit sibi associari quemdam conversum de domo Caesariensi, dummodo honestis deputetur officiis, exauditur. 16.  Petitio abbatis de Begar qui petit absolvi a susceptione hospitum per triennium, exauditur. Hoc idem conceditur Sancti Andreae prope Ianuam, et Bonifontis Remensis dioecesis, et Vallis lucidae abbatibus. 17.  Petitio abbatis Sanctarum Crucum qui petit fieri anniversarium domini Guillelmi fundatoris sui in domo sua solemniter, exauditur. 18.  Querela abbatis de Bodelo contra abbatissam de Bosco committitur abbatibus de Tosan et de Dunis in plenaria Ordinis potestate pace vel iudicio terminanda, et quid inde, etc. 19.  Querela abbatis de Vuaren Villario contra abbatem de Claustro committitur de Novo castro et de Loco Sanctae Mariae abbatibus, etc., ut supra. 20.  Querela abbatis de Victoria contra abbatem de Sithia committitur de Toplica et de Sancta Cruce abbatibus, etc., ut supra. 21.  Querela abbatis Ioiaci de abbatissa de Bella aqua, Sacri portus et Longipontis abbatibus committitur, etc., ut supra. 22.  Inspectio loci in quo intendit nobilis domina marchionissa Missinensis fundare monachorum abbatiam, de Doberluc et de Cimia abbatibus committitur qui ad locum personaliter accedentes pensatis omnibus quae secundum Deum et Ordinem sunt pensanda, quid invenerint sequenti anno referant Capitulo generali. 23.  Inspectio loci ad quem petit transferri abbatiam Sancti Vitti reverendus pater dominus Ioannes, Portuensis episcopus, committitur abbatibus de Ferraria et de Ripalta qui ad locum, etc., ut supra. 24.  Inspectio abbatiae monialium Augiae Sanctae Mariae quam petit incorporari Ordini nobilis vir Ioannes Cabilonensis et dominus Salinarum, de Loco crescente et de Maris stella abbatibus committitur, etc., ut supra. 25.  Incorporationem abbatiae monialium Sancti Prosperi factam per Summum Pontificem approbat Capitulum generale, et sit filia Sancti Galgani. 26.  Inspectio abbatiae monialium Augiae Sanctae Mariae iuxta Brisacam quam petit incorporari Ordini episcopus Basiliensis de Loco crescente et de Porta Coeli abbatibus committitur. 27.  Inspectio abbatias monialium de Tenicon quam petit incorporari Ordini dominus Lugdunensis et comitissa de Riborch, de Loco crescente et de Alta ripa abbatibus committitur, etc., ut supra. 28.  Inspectio abbatiae monialium ante Teregum committitur abbatibus de Salem et de Maris stella, etc., ut supra.
Anno Domini millesimo ducentesimo sexagesimo sexto statuta sunt haec apud Cistercium in Capitulo generali. 1.  Cum conversi et servientes venientes ad abbatias et grangias Ordinis cum curribus et quadrigis, officialibus locorum et magistris grangiarum super suo et equorum suorum victu existant multipliciter importuni, volens generale Capitulum eorum importunitatibus congruis remediis obviare, duxit provide statuendum, quod cum ad loca seu grangias venerint memoratas, his solummodo sint contenti quae ab officialibus seu grangiarum magistris eis fuerint liberaliter ministrata, dicti autem officiales et magistri, ea circa eos discretione ministrando utantur, quod nec ipsos officiales vel magistros petentium importunitas scandalizet nec ministrantium parcitas vel tenacitas sit petentibus occasio vel materia conquerendi. Conceditur autem adducentibus salmones et sepias ad usum Capituli generalis quod eisdem in vecturis provideant qui voluerint, et qui noluerint minime teneantur. In adducendis vero rebus aliis quibuscumque in vecturis propriis quilibet sibi providere teneatur, nisi forte equi eorum defecerint, et hoc faciant secundum communem Ordinis charitatem, et cum eos ab abbatiis discedere contigerit, panis et caseus et consimilia pro victualibus pro una tantum refectione eisdem ministrentur. 2.  Cum super citationibus abbatum clamor validus in auribus Capituli generalis insonuerit, quod patres abbates seu visitatores, qui ab eis diriguntur, ad maternas vel ad alias quascumque citant abbatias, et huic gravi querimoniae volens medelam adhibere Capitulum generale ordinat et diffinit, ut nulli patrum seu visitatorum de cetero ad aliam quam ad suam abbatiam, cui idem abbas praefuerit, citare liceat, sed in visitationibus prout debuerint omnia compleantur. Si vero contra abbatem depositionis sententia danda fuerit, et in ipsa forte domo contra abbatem non possint tuto procedere, ipsum abbatem ad tutiorem et propinquiorem abbatiam citare poterunt, et in citatum praesentem vel absentem, si citatus venire contempserit, ex certa depositionis causa ibidem animadvertere liceat, si viderint expedire. 3.  Statuit et ordinat Capitulum generale quod cum aliquae commissiones contra aliquas personas Ordinis a Capitulo generali committitur, in ipsis commissionibus certi exprimantur articuli in ipso Capitulo propositi, super quibus fuerit inquirendum, et de eisdem articulis sigillatis fiat copia tam partibus quam inquisitoribus a Capitulo constitutis, et anno sequenti praesententur eidem articuli Capitulo generali ut illi liquere possit si processerint secundum traditam sibi formam nec aliquae litterae nomine Capituli generalis sigillentur, exceptis quaestuosis et orationum litteris, nisi prius coram Diffinitoribus recitentur. 4.  Cum per apostasiam monachorum et conversorum Ordo laedatur enormiter, et maxime ex pluralitate vestium quas secum deferunt ad saeculum, multa fiant incommoda, statuit et ordinat Capitulum generale ut monachi et conversi quos apostatare contigerit, si plus quam duas tunicas et cucullam monachus, conversus vero cappam ad saeculum deportare praesumpserint, pro furto residuum habeatur. 5.  Ad conservationem pacis et remotionem scandalorum, quae possent inter Ordinem nostrum et Ordinem Fratrum Minorum et Praedicatorum in posterum suboriri, statuit et ordinat Capitulum generale ut nulla persona illorum Ordinum recipiatur ad nostrum Ordinem, nisi de generalis Capituli licentia speciali, etiam si habeat litteras commendatitias vel suorum licentiam praelatorum, maxime cum viderimus litteram sanctissimi patris domini Clementis Papae inhibitionem huiusmodi continentem. 6.  De fratre Michaele qui per sua indicibilia vitia se reddidit Deo et hominibus odiosum, praecipitur abbatibus et universis Ordinis personis ut ubicumque inventus fuerit, capiatur, et ad domum Vallis Sanctae Mariae in expensis propriis eiusdem domus deducatur, et teneatur ibidem fortiter catenatus usque ad nutum Capituli generalis. 7.  Ad detestationem et abolitionem indicibilis vitii, propter quod in filios diffidentiae legitur ira Dei venisse, statuit Capitulum generale ut si quae persona nostri Ordinis inventa fuerit hoc vitio laborare, et fama contra ipsum a retroactis temporibus invalescit ; si tres testes fide digni de nostro Ordine contra ipsum deposuerint, licet in testimonio fuerint singulares, nihilominus pro legitimis testibus habeantur, et contra dictum criminosum tamquam contra convictum probabiliter secundum Ordinis rigorem procedatur. De signis autem turpibus et notabilibus istius vitii, si qui culpabiles inventi fuerint, teneantur in catenis, sine habitu regulari, in loco ab aliis segregato, nec barbam eis radere liceat, si tamen super dictis articulis per fide dignos et per famam, ut superius dictum est, fuerint legitime comprobati. 8.  Abbatibus Frisiae conceditur auctoritate Capituli generalis quod tertio anno vicissim veniant ad Capitulum generale, ita tamen quod duo ipsorum ad minus singulis annis venire personaliter non omittant. 9.  Statuit et ordinat Capitulum generale quod notarii Diffinitorum et Capituli iurent eodem modo et ordine quemadmodum de Diffinitoribus est statutum. 10.  Officium beati Nichomedis, quod impeditur propter octavam Virginis gloriosae, in alia festivitate sua scilicet prima die mensis iunii plenarie dicatur, sicut in gradualibus est notatum, et habeat commemorationem suam in octava beatae Virginis secundum quod hactenus fieri consuevit. 11.  Districte praecipitur auctoritate Capituli generalis ne monachi, qui veniunt cum abbatibus et intrant Cistercium tempore Capituli generalis, ponantur in infirmitorium, nisi infirmitatem habeant evidentem, sed continue sint cum aliis monachis in conventu. 12.  Petitio abbatum Aquae frigidae, de Cava, de Sigillariis, de Porta Coeli, de Alta ripa et de Morimundo in Lombardia, de emittendis suis conventibus, exauditur. 13.  Auctoritate Capituli generalis districte inhibetur ne de cetero occasione aliqua eleemosynarii sive pitantiarii seu quocumque nomine censeantur, ad faciendas conventui pitantias generales se intromittant, sed omnes eleemosinae ad nutum abbatum, prout melius iudicaverint, expendantur. 14.  Statuit et ordinat Capitulum generale ut abbates constituti infra terminos legationis domini Simonis tituli Sanctae Ceciliae presbyteri cardinalis Apostolicae Sedis legati, solvant expensas factas et faciendas pro defensione privilegiorum nostrorum in causa decimae, quae ab Ordine infra legationis terminos memoratos secundum summam et terminos qui eis a patribus abbatibus fuerint constituti ; negligentes vero patres abbates coerceant secundum diffinitionem olim editam a Capitulo generali. 15.  Constituit autem generale Capitulum dominum Cistercii abbatem et quatuor primos abbates procuratores ad prosequendum negotium decimae prout viderint expedire, et ad substituendum sibi procuratores alios prout indiguerint, et appellandum et faciendum generaliter omnia quae in dicto negotio fuerint facienda. 16.  Cum multa contra Humbertum quondam cellerarium Cistercii proposita sint et probata, praecipitur tam priori quam cellerariis Cistercii auctoritate Capituli generalis ut dictum Humbertum usque ad voluntatem abbatis Cistercii faciant sub arcta custodiri custodia carcerali. 17.  Petitio abbatis de Beoch qui petit absolvi a susceptione hospitum per biennium exauditur. Hoc idem conceditur abbati de Ebrebaco per biennium, abbati de Balerna per triennium, abbati de Leoncello, per quadriennium. 18.  Abbati Claraevallis indulgetur quod tres vel quatuor monachos de Studio Parisiensi, quos voluerit et iudicaverit meliores, ei liceat retinere, nec inviti praeficiantur in domo aliqua in abbates. 19.  Petitio comitissae Salesbreiae quae petit unum conversum sibi assignari de domo de Dora, dummodo honestis deputetur officiis, exauditur. 20.  Petitio illustris regis Arragonensis qui petit sibi concedi unum conversum Ordinis a quacumque domo voluerit in regno suo, dummodo honestis deputetur officiis, exauditur. 21.  Petitio venerabilis patris episcopi Petragorensis pro faciendo anniversario suo in domo de Petrosa post eius obitum, exauditur. 22.  Petitio nobilis viri Guillelmi de Chaneto militis qui petit sibi concedi unum conversum de Fonte frigido, dummodo honestis deputetur officiis, exauditur. 23.  Petitio abbatis de Boseleia de faciendo festo sancti Augustini apostoli Anglorum in domo sua cum una missa et XII lectionibus, exauditur. 24.  Petitio abbatis Casae novae qui petit fieri commemorationem beati Bartholomei in vesperis et laudibus in monasterio quod dicitur Sancti Bartholomei, exauditur. 25.  Cum ad aures Capituli generalis pervenerit quod abbas de Bocham numquam venerit ad ipsum Capitulum generale, abbas de Innis non nisi semel venerit cum idem multis ab annis abbas extiterit ; abbas vero Bellifontis venire contempserit temporibus constitutis, committitur patribus abbatibus quod auctoritate Capituli generalis contra ipsos procedant secundum Ordinis instituta. De abbatibus vero Siciliae et Calabriae qui per triginta annos non venerunt ad generale Capitulum idem fiat. Simili sententiae subiaceant omnes illi qui praetextu paupertatis solummodo remanserunt vel remanent a Capitulo generali. 26.  De fratre Taddeo vero monacho cuius vita detestabilis confundit Ordinem et plurimos scandalizat, committitur abbati Claraevallis in plenaria Ordinis potestate ut ipsum capi et detineri faciat catenatum in aliqua domo Ordinis, si verum invenerit quod de ipso tam turpiter praedicatur. 27.  Item, cum ad aures generalis Capituli querela pervenerit odiosa quod in domo de Porta contra abbatem proprium per quosdam monachos et conversos conspiratio maxima sit exorta, adeo quod dicti monachi et conversi tam patri abbati quam suo proprio inobedientes et rebelles existere dignoscantur, de Ebrebaco, de Grunehem et de Lapide Sancti Michaelis abbatibus committitur ut ad locum personaliter accedentes auctoritate Capituli generalis illos quos huius conspirationis reos invenerint puniant secundum Ordinis instituta. Quod si omnes iis exequendis non potuerint interesse, duo nihilominus exequantur. 28.  Cum de excessibus mulierum quae in quadam domo spectante ab abbatiam de Crista, receptae sint in conversas, clamor devenerit ad Capitulum generale, statutum est ut de cetero ibidem nullae mulieres recipiantur, nisi de licentia speciali Capituli generalis. Poenas vero vel poenitentias quae eisdem mulieribus pro suis excessibus a patre abbate vel a visitatoribus imponentur, non praesumat quisquam facere revocari per preces vel litteras aliquorum. 29.  Querela civium Metensium contra abbatem Clariloci committitur abbati Bethaniae patri suo, ut dictum abbatem et officiales dictae domus compellat auctoritate Capituli generalis quod per distractionem mobilium vel immobilium, si aliter non potest fieri, querelae civium praedictorum taliter compescantur, ne occasione huiusmodi ad generale Capitulum de cetero recurrere compellantur. 30.  Inspectio loci in quo intendit fundare abbatiam monachorum nostri Ordinis illustris ducissa Galitiae, Bellifontis et Honestae vallis abbatibus committitur in plenaria Ordinis potestate, ut ad locum personaliter accedentes pensatis omnibus quae secundum Deum et Ordinem sunt pensanda, mittant ibidem abbatem et conventum assumptum de domo Egris, si viderint expedire, non expectata ulterius licentia Capituli generalis, et sit filia de Egris. Si vero de domo de Egris conventum assumi non poterit competentem, assumatur de domo Pontigniaci et sit filia Pontigniaci, si tamen haec de praedictae ducissae et abbatis et conventus de Egris processerint voluntate. 31.  Inspectio domus monialium Coronae Sanctae Mariae Spirenensis dioecesis quam petit incorporari Ordini dominus Spirenensis episcopus, de Uterina valle de Sconounne abbatibus committitur a Capitulo generali ut ad dictam domum personaliter accedentes, pensatis omnibus, etc., et quid inde, etc. 32.  Incorporatio domus monialium de Steyna Constantiensis dioecesis, pro qua nobilis vir comes Joannes Burg et dominus Salin[arum] supplicant. Cum iam per abbates de Loco crescente et de Maris stella inspecta est et renuntiata Capitulo generali, pro abbatia Ordinis in bonis temporalibus et spiritualibus abundare, eisdem abbatibus committitur in plenaria Ordinis potestate ut ad locum, etc., et quid inde, etc., et sit filia de Lucelen. 33.  Incorporatio domus monialium de Tennicon, Constantiensis dioecesis, pro qua supplicaverunt venerabiles domini Lugdunensis et Constantiensis episcopi, et multi alii nobiles, inspecta per abbates de Loco crescente et de Altaripa et sufficienter abundare in bonis temporalibus et spiritualibus, pro abbatia generali Capitulo nuntiata, committitur eisdem abbatibus in plenaria Ordinis potestate ut ad locum, etc., et sit filia de Maris stella. 34.  Inspectio abbatiae domus de Salis in Navarra, quam petunt incorporari Ordini rex et regina Navarrae, de Oliva et de Sancto Salvatore abbatibus committitur, etc., ut supra. 35.  Inspectio loci in quo intendit fundare abbatiam monachorum nostri Ordinis nobilis vir Edwardus, illustris regis Anglorum primogenitus, de Neth et de Bildewas et de Flexeleg abbatibus committitur auctoritate Capituli generalis quid ad locum, etc., et sit filia de Dora. 36.  Abbas de Bera qui contra abbatem de Fontanis de nuntiando proposuit falsitatem gravem ei imponendo excessum cum in imponendo socium non habuerit, extra stallum abbatis stet per quadraginta dies. 37.  Querela abbatis Carae vallis qui petit ab abbate Morimundi in Lombardia ducentas libras quibus tenetur eidem ex debito, ut asserit, de Fontevivo et Sancti Thomae de Corcellis committitur auctoritate Capituli generalis, ut ad dictam domum personaliter accedentes inquirant diligenter de debito per litteras vel per testes, et si sibi constiterit, compellant dictum abbatem Morimundi ad solutionem debiti plenarie faciendam. 38.  Cum inter abbatem et monachos Bullionis contentio exorta fuerit per quam dictum monasterium plurimum sit turbatum, de Bella valle et de Monte Sanctae Mariae abbatibus committitur a Capitulo generali quod ad locum, etc., diligenter inquirant de contentione et de excessibus singulorum ut puniant tam in capite quam in membris quos invenerint puniendos. 39.  Abbatibus de Bonoloco et de Fossa conceditur auctoritate Capituli generalis ut veniant ad ipsum Capitulum, eo anno quo abbas de Ponte alto venire hactenus consuevit. 40.  Cum super processu habito contra abbatem Pruliaci in visitatione dictae domus fuerit coram Diffinitoribus diutius disputatum, tandem de Eleemosyna et de Valle Sarnay et de Maceriis abbatibus committitur a Capitulo generali ut ad domum Pruliaci personaliter accedentes, diligenter inquirant de valore cuiusdam domus, olim dictae domus Pruliaci, donatae et redditione litterae super dicta donatione confectae et in quanto damnificatum sit ipsum monasterium Pruliaci occasione redditionis litterae memoratae et de aliis quatuor casibus scilicet de venatione nemoris, de percussione et vulneratione monachi non vindicta, de panibus concessis domino Ioanni militi, de morte fratris Roberti monachi Pruliaci incarcerati, et super iis omnibus et articulis contra eumdem abbatem faciant publicum instrumentum, sigillis suis sigillant et illud sequenti anno generali Capitulo exhibeant et praesentent. 41.  Abbati de Sigillariis conceditur a Capitulo generali ut liceat ei conventum suum emittere, si patri suo videbitur expedire. 42.  Querela abbatissae de Monte medio contra abbatissam de Eschlachia committitur de Obezina et de Bella aqua abbatibus in plenaria Ordinis potestate, etc., et quid inde, etc. 43.  Inspectio loci ad quem intendit transferri abbatiam suam abbas Stagni Sanctae Mariae, de Lenyn et de Scenna abbatibus committitur in plenaria Ordinis potestate, et quid inde, etc. 44.  De fratre Gavano monacho de Columba, qui dicitur exportasse de domo de Fulina unde fuit depositus, ad valorem quadringentarum librarum in denariis vel sacris vestibus sive libris, abbati de Sancto Thoma committitur ut personaliter accedens ad domum de Columba compellat dictum monachum auctoritate Capituli generalis ad restitutionem omnium praedictorum, si ei constiterit de praedictis ; alioquin poenam furti et proprietatis imponat dicto monacho sustinendam. Res autem huiusmodi ubicumque inventae fuerint, domui de Fulina faciat restitui auctoritate Capituli generalis. 45.  Querela abbatissae Bitameris contra abbatem Sancti Sulpicii, de Altacumba et de Leoncello abbatibus committitur in plenaria Ordinis potestate, etc. 46.  Cum abbas de Lucelen petat a Capitulo generali quod paternitas duarum filiarum suarum monialium videlicet domus Consilii et Cellae Sanctae Mariae, quas sine magnis laboribus et expensis visitare non potest propter viarum longitudinem, abbati Sancti Urbani filio suo totaliter conferatur, auctoritate Capituli generalis. De Loco crescente, de Porta Coeli abbatibus committitur auctoritate Capituli generalis ut pariter accedentes ad conventus quorum interest, si ipsorum voluntatem in hoc invenerint consentire dictarum abbatiarum monialium paternitatem abbati de Sancto Urbano, auctoritate Capituli generalis conferant et Lucelensis abbas ipsarum paternitatem resignet coram abbatibus memoratis, et quod factum fuerit anno sequenti renuntient Capitulo generali. 47.  In querela abbatis de Waurelia contra abbates Angliae, abbati Belliloci regis Angliae additur collega in eadem causa abbas de Stafordia. 48.  Abbati de Laude committitur auctoritate Capituli generalis quod abbatissam et conventum de Prato compellat, ut sororem Mariam monialem ad professionem et cohabitationem recipiant et eidem se exhibeant favorabiles et benignas. 49.  Cum ad aures Capituli generalis clamosa pervenit insinuatio super variis iniuriis quae inter abbatem de Fontibus in Anglia et suos, et quasdam personas Ordinis inimicas et in domo Inniaci insperato hinc inde illatae fuisse dicuntur, de Claravalle et de Forcadi monte committitur abbatibus ut inquirant de praedictis, et auctoritate Capituli generalis puniant reos prout ipsi decreverint expedire. 50.  Examinatio sententiae latae in abbatem de Bodelon pro abbatissa de Boscon per iudices a Capitulo designatos abbati Claraevallis committitur auctoritate Capituli generalis ut, examinata causa, faciat prout sua discretio esse iudicaverit opportunum. 51.  Abbas de Melros qui iniuste deposuit filium suum de Holmo, sicut in processu depositionis per Diffinitores diligenter examinato luce clarius patet, cum erratum fuerit in ordine *depositionis,* et in causa, et iniuste deponens depositionis sententiam mereatur, deponitur in instanti. Abbas vero de Holmo filius suus iniuste depositus, eo amoto, qui sibi successerat, in locum suum restituatur, auctoritate Capituli generalis. 52.  Abbates vero de Neubur, de Cupro, de Caret, qui incaute processum depositionis sigillare praesumpserunt, quadraginta diebus sint extra stallum abbatis, et trium dierum, unum eorum in pane et aqua, peragant poenitentiam levis culpae. Abbas Rievallis executor constituitur in praemissis. Abbas de Fontanis hoc ei denuntiet. Si vero dicti abbates depositi de cetero se gesserint pro abbatibus, tam ipsi quam omnes sectatores eorum, sententiam excommunicationis latam a Capitulo generali se noverint incurrisse. 53.  Cum in domo de Archabona sit exorta per conversos conspiratio et ibidem abbatem suum male tractaverint, ut dicitur, Sancti Martini de Viterbio et Casamarii abbatibus committitur auctoritate Capituli generalis ut ad locum personaliter accedentes, reos puniant prout ipsos decreverint puniendos. 54.  Inspectio loci ad quem transferri abbatiam Sancti Vitti reverendus pater dominus Ioannes Portuensis episcopus, de Ripalta et de Arabona abbatibus committitur, etc. 55.  Inspectio loci in quo intendit fundare abbatiam monachorum nobilis vir dux Pomeraniae, de Novo campo et de Bochonia abbatibus committitur in plenaria Ordinis potestate, etc., et sit filia de Douberom. 56.  Inspectio monasterii monialium quod Cistercium dicitur quod petit incorporari Ordini communitas Bononiae, de Fontevivo et de Strata abbatibus committitur, etc., et sit filia Columbae. 57.  Praecipitur auctoritate Capituli generalis ut Bertholus quondam monachus de Lanchein ad dictam domum de Lanchein omni mora postposita revertatur infra mensem a die denuntiationis sibi factae, et abbati dicate domus vel alii professionem faciat, nec professionem factam in Cistercio ullam esse denuntiat Capitulum generale, alioquin elapso termino pro fugitivo [habebitur]. 58.  Querela abbatis de Re contra abbatem de Merolia, de Trisagio et de Sarone abbatibus committitur, etc. 59.  Querela abbatis de Gratia Dei in Pictavia contra abbatem de Bonavalle, de Sancto Leonardo, de Castellariis et de Misericordia Dei abbatibus committitur, etc. 60.  Querela Richardi mercatoris de Belle forte contra abbatem de Estbrac, patri suo abbati de Claustro committitur ut abbatem et officiales dictae domus compellat *auctoritate* Capituli generalis ut per distractionem mobilium et immobilium ita dicto mercatori satisfaciat, ut ipsum ad nostrum Capitulum generale recurrere non oporteat in futurum. 61.  Sententiam depositionis abbatis de Fulina latam per abbatem de Carreto approbat Capitulum generale et confirmat. 62.  Propositio facta contra abbatem de Bolbona super eo quod in quibusdam locis nocturnis horis a pluribus monachis visus est et inventus tota nocte pernoctasse, de Obazina et de Bonofonte committitur abbatibus auctoritate Capituli generalis, ut praedicta diligenter inquirant, et si illud verum esse invenerint, eumdem puniant secundum Ordinis instituta. Abbas de Garda Dei hoc ei denuntiet.
Anno Domini millesimo ducentesimo sexagesimo septimo statuta sunt haec apud Cistercium tempore Capituli generalis. 1.  In primis, cum super fugitivorum discursibus et excessibus eorumdem clamor frequens devenerit ad aures Capituli generalis, ad refrenandum eorum excessus multiplices, idem generale Capitulum duxit provide statuendum, quod fugitivi qui secundum regulam usque tertio recipiuntur, semel tantum ad familiaris habitum admittantur, hoc proviso quod si familiaris habitum recipere noluerit aut portare, dentur eis, si petierint vel maluerint, litterae generales. Si vero suscepto familiaris habitu, ad saeculum reversi fuerint vel tale quid commiserint, pro quo monachus meretur emitti, nullus de Ordine ulterius providere eisdem teneatur ; sed litteras generales obtineant de quibus superius est expressum. Eis autem in habitu familiaris existentibus, ad horas vigiliarum venire teneantur in ecclesia extra chorum et conventus ieiunia prosequantur. 2.  Item, inspectores de Ordine quibus committitur a Capitulo generali quod ad loca ubi nostri Ordinis monasteria sunt fundanda, sive Ordini incorporanda, personaliter accedant, de possessionibus, redditibus, proventibus et aedificiis diligenter inquirant, ut taxato numero personarum, et diligenti consideratione habita de iis quae sufficere per annum ad sustentationem earum poterunt, fideliter et non fallaciter super praemissis dicto generali Capitulo in scriptis referant veritatem, et ad hoc faciendum eosdem inspectores astringit ipsum Capitulum generale. 3.  Item, statuit et ordinat Capitulum generale quod ad requisitionem monachorum, nulla deinceps a Capitulo generali inquisitio committatur ; sed vicini abbates si intellexerint quod aliquis abbas male tractet suos monachos, et pater abbas sub dissimulatione pertranseat, in praemissis tamquam Ordinis zelatores denuntient Capitulo generali, et causas seu articulos exprimant, in quibus dicti monachi male tractati fuerint ab abbate, pater autem abbas pro dissimulatione hac in Capitulo generali proclametur, ad arbitrium ipsius Capituli puniendus. 4.  Item, statuit et ordinat Capitulum generale quod abbates qui pro crimine turpitudinis cedunt vel etiam deponuntur, aut in domibus in quibus abbatizaverint de licentia patris abbatis remaneant, aut ad domos in quibus professi fuerant, revertantur, ita tamen quod nullus ex eis promoveatur in priorem, suppriorem, cellerarium vel confessarium, et huic legi subiicitur nonnus Petrus quondam abbas Pontigniaci. 5.  Item, moniales quae pro culpis suis exigentibus ad domos alias emittuntur, si cum litteris proprii abbatis seu visitatoris venerint, abbatissae ad quas missae fuerint, teneantur recipere et ad receptionem earum per visitatores auctoritate Capituli generalis compellantur. 6.  Item, inhibetur auctoritate Capituli generalis abbatibus Ordinis universi, ne litteras suas super advocatia seu custodia abbatiarum suarum aliquibus nobilibus dare audeant vel praesumant. 7.  Item, cum per abbatem Claraevallis innotuerit Capitulo generali quod dominus Papa negotium Calatraviae commisit Capitulo generali, ipsum Capitulum generale ordinat et diffinit quod monachus quem abbas Morimundi in domo de Calatravia Priorem instituerit, ibidem confessiones audiat, seu ille vel illi qui a dicto priore confessores in illa domo fuerint constituti, et tam dictus prior quam instituti ab eo absolvendi fratres Calatraviae liberam habeant potestatem. 8.  Item, ordinat et diffinit Capitulum generale quod abbates qui tempore Capituli generalis in Cistercio pueros introducunt, veniam petant in Capitulo generali, ad ipsius Capituli arbitrium puniendi, illis exceptis qui conversos non habent, vel quorum conversi infirmi in via Capituli remanebunt. 9.  Item, de abbatibus Hispaniae venientibus ad Capitulum generale, ipsum Capitulum generale ordinat et diffinit ut qui anno secundo venire consueverant, tertio anno veniant, et qui in tertio venerunt hactenus veniant quarto anno, hoc observato quod aliqui eorum annis singulis Capitulo generali se praesentent. 10.  Item, moniales Ordinis quae provisores suos consueverunt appellare praepositos, eos ulterius non praepositos vel priores, sed procuratores appellent, nec eos ulterius eligant vel assumant, nisi de visitatoris sui licentia speciali. 11.  Item, cum a generali Capitulo statutum fuerit ab antiquo quod nulla Ordinis persona concedatur saecularibus sine licentia eiusdem Capituli generalis, abbas de Yrantiis qui hoc excessisse dicitur a patre abbate prout meruerit arguatur. 12.  Item, domino abbati Cistercii et quatuor primis abbatibus committitur a Capitulo generali quod in negotio decimae domini regis Francorum et regis Siciliae, et centesimae et procuratione quae petuntur ab Ordine infra legationem domini Simonis tituli Sanctae Ceciliae presbyteri cardinalis, potestatem habeant mutuum contrahendi, procuratores instituendi, compromittendi, componendi, transigendi, et omnia alia faciendi quae dictum generale Capitulum faceret, si praesens esset. 13.  Item, cum generale Capitulum aequitatis et iustitiae vias observare intendens, ius petentibus in iure suo deesse non possit abbas Gandisylvae, duxit de iure Ordinis committendum quod ad abbatem de Populeto personaliter accedens, ipsum per censuram Ordinis ad matrem in qua electus est ascendere moneat et compellat ; si vero inobediens esse decreverit in hac parte, ipsum secundum statutum Ordinis ab officio et regimine abbatiae deponat auctoritate Capituli generalis. 14.  Item, Capitulum generale imponere cupiens finem litibus, enervationem vitiis, virtutibus incrementum contra frequentem et temerariam conspiratorum audaciam, provida deliberatione ordinat et diffinit quod cum super conspiratione exorta in domo de Porta contra abbatem monasterii dicti loci, inquisitores dati fuerint ab eodem Capitulo generali et idem abbas super his quae sibi imponebantur inventus fuerit innocens pariter et immunis, sententia lata ab inquisitoribus eisdem contra conspiratores praedictos robur teneat firmitatis, auctoritate Capituli generalis. 15.  Item, universis patribus abbatibus firmiter iniungitur a Capitulo generali quod filiis suis abbatibus, qui anno praesenti seu annis praeteritis tempore debito non venerunt ad Capitulum generale, poenam infligant in Usibus constitutam. 16.  Item, petitio de Benedictione Dei et de Moris abbatibus de dispergendis suis conventibus, exauditur. 17.  Item, petitio domini episcopi Cenomanensis de faciendo festo beati Iuliani in Ordine sexto kalendas februarii cum XII lectionibus et una missa, exauditur, et fiat per omnia sicut de beato Nicholao. 18.  Petitio fratris Bonaventurae de Ordine Minorum qui petit quod in Ordine nostro non recipiantur eorum fugitivi sine litteris commendatitiis, exauditur, et orationibus Ordinis ipsum Ordinem suum associat Capitulum generale. 19.  Item, conceditur abbati Morimundi pro se, pro abbate Villerii iuxta Metin et pro abbate Parisiensi quod per triennium a susceptione hospitum absolvantur. 20.  Petitio abbatum de Stamedio, de Noa, de Buzaio, de Bella valle et de Charitate de non *suscipiendis* hospitibus per biennium, exauditur. Hoc idem de Berbello et Albis [petris abbatibus] per quadriennium est concessum. 21.  Item, cum per frequentes conspiratorum nequitias Ordinis fama laedatur enormiter, statuit et ordinat Capitulum generale ut abbates qui poenam conspiratorum in diffinitionibus editam minuere praesumpserint vel infligere eisdem neglexerint, omni sexta feria sint in pane et aqua et anno sequenti super hoc veniam petant in Capitulo generali ; et patribus abbatibus committitur a Capitulo generali quatinus in suis visitationibus inquirant de conspiratorum excessibus, et si ipsum abbatem remissum invenerint in praemissis praefatam poenitentiam eidem iniungere non omittant. 22.  Cum super cessione fratris A[ugerii] quondam abbatis de Fullentio et inordinato processu, clamosa vox aures Capituli generalis propulsaverit, examinatis diligenter instrumentis super dicta cessione confectis, licet erratum fuerit in processu ipsam cessionem voluntariam approbat et confirmat Capitulum generale. 23.  Item, abbati Francarum vallium committitur a Capitulo generali ut abbatem Scalae Dei ceterosque suae generationis abbates, qui domino Morimundensi in quadam pecuniae summa iam dudum tenentur obligati, compellat auctoritate Capituli generalis, ut infra Pascha dictae pecuniae summa solvatur ecclesiae memoratae. 24.  Cum super promotione abbatis de Benedictione Dei, quem abbas Bonifontis infamia non cessante promovisse dicitur, a generali Capitulo abbati Morimundi committitur ut de processu suae creationis inquirat et faciat prout viderit expedire. 25.  Item, petitio abbatis de Borbona qui petit anniversarium fieri pro fundatoribus suis in domo propria, exauditur. 26.  Item, petitio abbatis de Trisagio qui petit unam missam quotidie celebrari in domo propria, exauditur. 27.  Item, petitio abbatis Caraevallis Mediolanensis qui petit decantari in domo propria historiam sancti Ambrosii, exauditur. 28.  Abbati Belliloci anniversarium pro quodam amicissimo domus suae faciendum conceditur, auctoritate Capituli generalis. 29.  Petitio nobilis dominae comitissae Drogarum quae petit assumi sibi conversum de Brolio, dummodo honestis deputetur officiis, exauditur. 30.  Item, petitio nobilis viri domini Rogerii filii vicecomitis Bituricensis, qui petit unum vel duos monachos sive conversos qui secum eant ad partes transmarinas, abbati Bonaevallis committitur ut concedat si viderit expedire. 31.  Item, petitio abbatis Longi vadi qui petit dispergi conventum exauditur, et si conventum retinere potuerit a susceptione hospitum absolvatur per quinquennium. 32.  Inspectio monasterii monialium quod Cistercium dicitur, de Fonte vivo et collegae suo abbatibus committitur iterato, ut mutato nomine monasterii locum inspiciant et quid invenerint anno sequenti renuntient Capitulo generali. 33.  Petitio reverendi patris nostri domini Ioannis Portuensis et Sanctae Rufinae episcopi qui petit incorporari Ordini duo monasteria monialium quae fundavit, exauditur in hunc modum quod eidem committitur a Capitulo generali, quod idem ipse pro suae lubitu voluntatis dictorum monasteriorum eligat inspectores et ad complendum suae petitionis effectum, anno sequenti per dictos abbates statum dictorum monasteriorum renuntiari faciat Capitulo generali. 34. *Inspectio* monasterii de Clara stella, de Speciosa valle et de Brunebac abbatibus iterato committitur a Capitulo generali ut ad locum personaliter accedentes, pensatis omnibus quae secundum Deum et Ordinem sunt pensanda, quid inde fecerint anno sequenti renuntient Capitulo generali. 35.  Inspectio monasterii de Corona Virginum, de Sconovia et de Oltrebarc abbatibus committitur in plenaria Ordinis potestate qui ad locum, etc., ipsam ob reverentiam sanctissimi patris nostri sanctae romanae Ecclesiae Summi Pontificis, auctoritate Capituli generalis incorporent et includant, non expectata ulterius licentia Capituli generalis, et sit filia de Arnesburc. 36.  Item, inspectio loci ad quem transferri petunt abbatiam moniales Magni Campi, de Sancto Urbano et de Teñebat abbatibus committitur in plenaria Ordinis potestate qui ad locum, etc., ut supra. 37.  Inspectio abbatiae de la Richem, de Rettenchase et Caesarea abbatibus committitur, etc. 38.  Querela abbatis Scalae Dei contra abbatem Bonifontis, de Ponte alto et de Calertio abbatibus committitur, etc. 39.  Querela Elisabeth relictae Simonis dicti Quntre oppidani Gandensis et liberorum eius contra abbatem de Capella et conventum in Flandria, de Cam[b]erone et de Bodelo abbatibus committitur, etc. 40.  Querela abbatis de Waureleia contra abbates Angliae, de Forpeleio, de Rievalle, de Cumba et de Bello loco regis abbatibus committitur ut ad locum quem inter se condixerint accedentes, auditis hinc inde rationibus et visis litteris, dictos abbates, si praefato abbati tenentur in aliquo, ad solutionem auctoritate Capituli generalis compellere non omittant. 41.  Querela abbatis de Bodelo contra abbatissam de Bosco, de Cam[b]erone et de Capella in Flandria abbatibus committitur, etc. 42.  Querela Benedicti Ioannis et Petri Berardi Catacensis et Richardi de Botefort mercatorum contra abbatem de Estrebac quae diu ventilata nec adhuc terminata, de Campo, de Veteri monte et de Valle Dei abbatibus committitur iterato, ut abbatem et officiales dictae domus compellant auctoritate Capituli generalis ut per distractionem mobilium et immobilium ita dictis mercatoribus satisfaciant, ut ipsos ad nostrum generale Capitulum recurrere non oporteat in futurum. 43.  Querela abbatis de Stanlauve contra abbatem de Salleia, de Cumba, de Bildewas abbatibus committitur, etc. 44.  Inspectio monialium de Corona Sanctae Mariae, de Sconoia et de Uterina valle abbatibus committitur auctoritate Capituli generalis ut ad locum, etc., et quid inde, etc. 45.  Inspectio loci in quo fundare intendit abbatiam monialium dominus de Vallecort et Clarambaudus milites, de Va[l]cellis et de Boeriis abbatibus committitur, etc. 46.  Abbas de Bolbona qui super eo quod in uno lecto cum quodam monacho iacuisse dicebatur, fuerat accusatus, quia seipsum simpliciter excusavit, et alias bonum testimonium a viris prudentibus habet, Capitulum generale eumdem duxit super praemissis absolvendum, ita tamen quod per mensem omni sexta feria sit in pane et aqua, et tam ab ipso quam a ceteris personis Ordinis ab excessu huiusmodi caveatur. 47.  Item, cum in domo de Ripalta gravis orta conspiratio aures Capituli generalis propulsaverit, de Charreto, de Fonte vivo et de Sancto Andrea in Sexto abbatibus committitur a Capitulo generali quod ad locum accedentes, de actoribus et procuratoribus dictae conspirationis diligenter inquirant, et quos culpabiles invenerint, puniant secundum Ordinis instituta… secundum discretionem sibi a Deo datam poenae conspiratorum poenam addant pariter et infligant secundum quod in dicto facto personae magis vel minus excesserint vel in gradum peccaverint altiorem. Quod si omnes non poterint interesse, duo nihilominus exequantur. 48.  Sub eadem autem forma de Monte Amiato et de Ripalta abbatibus committitur a Capitulo generali quod ad domum de Analona personaliter accedentes, de conspiratione in eadem domo exorta faciant et viriliter exequantur sicut de facto Ripaltae superius est expressum ; super eo autem quod pater abbas, pendente commissione Capituli generalis, procuravit, ut dicitur, auctoritate propria quod in amotione seu mutatione quarumdam personarum de domo videtur sinistra fuisse potestas Capituli generalis, similiter inquirentes anno sequenti quod invenerint renuntient Capitulo generali. 49.  Incorporatio monialium Sancti Iuliani quae, mediante favore Sedis Apostolicae Ordini se subiecit, de Castaneola et de Fulina abbatibus committitur, etc., et sit filia de Cliento. 50.  De monasterio vero Sanctae Crucis quod Ordini modo simili se subiecit, scribitur reverendo patri domino Ioanni Portuensi et Sanctae Rufinae episcopo, et fiat littera cum consilio abbatis Claraevallis. 51.  Inspectio abbatiae monialium de Meleau, de Sancta Cruce et Campoliliorum abbatibus committitur, etc. 52.  Item, abbatem de Pruliaco contra quem dati fuerunt anno *praeterito* inquisitores a Capitulo generali, quia omnino inculpabilis inventus est, ipsum absolvit dictum Capitulum generale. 53.  Executio sententiae latae ab abbate Sancti Anastasii de Urbe et de Marmasalia pro abbate Casaemarii super missione in possessione Insulae Usticae, prout in instrumento super hoc confecto plenius continetur, auctoritate Capituli generalis committitur abbati de Parnonia ut dictum abbatem Casemarii de dicta possessione, quae Ustice dicitur, per censuram Ordinis in corporalem possessionem inducat et defendat inductum contradictores et rebelles per dictam censuram Ordinis compescendo. 54.  Super interfectione servientis abbatis de Varennis apud Quintiacum facta et iniuriis, patri abbati et abbati de Gratia Dei in Pictavia committitur a Capitulo generali quod ad locum personaliter accedentes, diligenti super hoc inquisitione facta si aliquos monachos, conversos vel familiares culpabiles invenerint in hoc facto, eos puniant prout expedire viderint auctoritate Capituli generalis ; si vero aliqui abbates culpabiles inventi fuerint, renuntient sequenti anno Capitulo generali. 55.  Conceditur abbati Morimundi quod scribat viro illustri regi Arragonensi ut domui Morimundi de quadam summa pecuniae, de qua idem abbas se habere asserit litteras dicti regis, satisfaciat sine dilatione domui Morimundi. Committitur autem a Capitulo generali abbati de Populeto qui nunc est, in quocumque statu fuerit, ut litteras Capituli generalis dicto regi praesentet, et dictum negotium per modum supplicationis, prout melius potuerit, exequatur ; et quia dictus dominus rex solutionem pecuniae, sicut dictus abbas Morimundi asserit, multoties protelavit, supplicetur domino Papae per litteras Capituli generalis, quod dictum regem per litteras apostolicas roget, moneat et inducat, quod de dicta pecunia satisfaciat domui Morimundi, et super hoc eis concedat executorem. 56.  Item, petitio abbatis Sancti Marcelli qui petit misericordiam de non veniendo ad Capitulum per quinquennium, cum dictum monasterium extrema paupertate laboret, de speciali gratia exauditur. 57.  Item, petitio abbatis de Nez de non veniendo una vice ad Capitulum, exauditur. 58.  Ad petitionem reverendi patris nostri domini Guidonis tituli Sancti Laurentii in Lucina presbyteri cardinalis, Apostolicae Sedis legati, conceditur venerabili patri domino episcopo Pragensi quod in domibus Ordinis in sua dioecesi existentibus festum sancti Hieronimi cum duabus missis et XII lectionibus celebretur ; idem fiat de sancta Catharina. 59.  Petitio abbatis de Palatiolis qui petit absolvi de non veniendo una vice ad generale Capitulum exauditur. 60.  Item, petitio abbatis de Thilieto, qui petit monasterium nigrorum Sanctae Justinae de Seyrano per incorporationem et subiectionem uniri monasterio Thilieti, prout melius ad utilitatem et honorem Ordinis potuerit, exauditur. 61.  Querela abbatis Loci crescentis contra abbatem Parisiensem, de Theoloco et de Bethania abbatibus committitur, etc. 62.  Item, querela abbatis Bethaniae contra abbatem de Charitate, de Bella valle et de Theoloco abbatibus committitur, etc. 63.  Querela abbatis de Pratea contra abbatem Ioiaci, de Pruliaco et de Valle Beatae Mariae abbatibus committitur, etc. 64.  Petitio abbatum de Anglia qui petunt fieri festum beati Augustini episcopi ipsorum cum una missa et XII lectionibus exauditur, et in translatione sanctorum Thomae et Edmundi commemorationem facient eorumdem. 65.  Querela abbatis Bethaniae contra abbatem de Claro fonte, de Bella valle et de Theoloco abbatibus committitur, etc., ut supra. 66.  Item, querela abbatissae de Auneriis contra abbatem de Villari in Brabantia, de Camberone et de Valle Sancti Lamberti abbatibus committitur, etc. 67.  Querela abbatis de Herdeulse contra abbatem de Haguone, de Hameflon, Gueberne et de Novali Sanctae Mariae abbatibus committitur, etc. 68.  Querela abbatis de Bella landa contra abbatem Rievallis, de Furnesio et de Cumba abbatibus committitur, etc. 69.  Inspectio abbatiae monialium Sancti Iacobi apostoli quam petunt Ordini incorporari, de Luca et de Renevelle abbatibus committitur, etc., ut supra. 70.  Querela abbatis Boni fontis contra abbatem de Crista, de Calertio et Francarum vallium abbatibus committitur, etc., ut supra. 71.  Querela abbatis Villae longae contra abbatissam Rivi nitidi, de Borbona… (*locus vacuus*)… abbatibus committitur, etc., ut supra. 72.  Querela abbatissae Belli montis contra abbatem Albae ripae, de Theoloco et de Buxeria abbatibus committitur, etc., ut supra. 73.  Querela abbatis de Ripalta in Lombardia contra abbatissam Vallis in Christo, de Ripalto, de Thilieto et de Locedio abbatibus committitur, etc., ut supra. 74.  Querela abbatis de Stepharda contra abbatem Sancti Martini de Viterbio, de Monte Amiato et de Falera abbatibus committitur, ut supra. 75.  Querela abbatis de Vermulerio contra abbatem de Cla[u]stro, de Novo castro et de Monte Sanctae Mariae abbatibus committitur, etc., ut supra. 76.  Querela abbatis de Fusniaco contra abbatissam de Rameia, de Camberone et de Caherio abbatibus committitur, etc. 77.  Querela abbatis de Villario iuxta Metim contra abbates de Bello prato et de Claro loco, de Alta sylva et de Bongart abbatibus committitur, etc. 78.  Querela capituli Metensis quam habet contra abbatem Trium fontium, de Villario iuxta Metim, de Castellione et de Insula Barrum abbatibus committitur, etc. 79.  Inspectio monialium de Exsime quam petit incorporari dominus episcopus Pragensis, de Pomoch et de Gradis abbatibus committitur, etc., ut supra Abbas Hebracensis hoc eis denuntiet. 80.  Querela quorumdam episcoporum de Hispania et nobilis viri Ioannis Alphonsi contra abbatissam Erz…, abbatibus de Scarpio et de Monte salutis committitur, ut supra.
Anno Domini millesimo ducentesimo sexagesimo octavo statuta sunt haec apud Cistercium in Capitulo generali. 1.  Cum ad intolerabiles et graves excessus quorumdam monachorum et conversorum de Ripalta, Terdonensis dioecesis, corrigendos, inquisitores olim miserit Capitulum generale, et iidem inquisitores comperta veritate de multa Ordinis misericordia in eos sententiam dederint satis levem ; qui tamen obedire longo tempore noluerunt, in suae malitiae pertinacia in monasterio persistentes, licet tarde postea exierint. Volens idem Capitulum generale a simili praesumptione ceteros perterrere, latas in ipsos sententias a dictis inquisitoribus approbat et confirmat, hoc addito quod pro ipsorum contumacia qui emissi sunt, sententiae conspiratorum per omnia subiaceant, ad domum propriam non nisi de licentia Capituli generalis revocandi. De conversis vero qui manus sacrilegas in cellerarium suum ipsum occidendo miserunt, praecipit vicinis abbatibus et aliis ut illos si potuerint, capiant, et captos carcerali miseriae studeant mancipare ; qui si, et dierum posthabita monitione, Ordini non extiterint obedientes et devoti, supplicat idem Capitulum generale domino episcopo et omnibus civitatis Terdonensis dioecesis ut ipsos monachos et conversos conspiratores per sententiam Capituli generalis in ipsos latam excommunicatos denuntient, et ab omnibus faciant arctius evitari, et ut illos excommunicent qui ad ipsos pertinent, si eisdem dederint in aliquo consilium, auxilium vel favorem. Si vero non sic correcti fuerint, supplicat idem Capitulum generale domino Papae ut consilium apponendo illos de Terdona compellat, ut in ipsos conspiratores capiendo et tenendo manum mittere minime vereantur. Illi vero qui sententiati fuerunt in domo propria remanentes, pro eo quod ipsis in consilio et auxilio adhaeserunt, sententiae conspiratorum subiaceant, et usque ad nutum patris abbatis ultimi omnium habeantur et ad haec praedicta omnia exequenda abbatem Sancti Andreae de Ianuis constituit praecipiendo ipsum Capitulum generale. 2.  Item, statuit et ordinat Capitulum generale ut fugitivi et conspiratores de Dobrelech et alii quicumque moneantur, ut infra mensem post monitionem factam ad Ordinem redeant abbatibus suis humiliter obedientes et devoti, alioquin in vicinis abbatiis in praecipuis excommunicentur solemnitatibus, et ubi fieri poterit commode carceri mancipentur, et cum dictos ad Ordinem redire contigerit a dicta sententia proprii abbates eosdem absolvendi liberam habeant facultatem. 3.  Item, diffinitioni olim editae quae sic incipit : Abbas depositus, hoc additur quod abbati deposito pro turpi ac enormi crimine, de licentia patris abbatis in domo in qua abbatizavit remanere liceat eidem, aut ad domum a qua in abbatem illius assumptus est revertatur, ita tamen quod in priorem, cellerarium, suppriorem aut confessorem minime promoveatur, nisi de licentia Capituli generalis. Diffinitio super hoc anno praeterito edita revocatur. 4.  Item, super receptione Fratrum Minorum et Praedicatorum habitum nostri Ordinis cum quibuscumque litteris commendatitiis implorantium, diffinitio super hoc olim edita inviolabiliter observetur. 5.  Item, cum super monialium discursibus et excessibus earumdem clamor aures Capituli generalis frequenter propulsaverit, ad refrenandum earumdem excessus multiplices, idem Capitulum generale duxit provide statuendum, ut moniales quas incorporari nostro Ordini de cetero contigerit, perpetuo quantumcumque firmius includi poterunt, ante incorporationis assensum firmiter includantur. 6.  Cum ad audientiam Capituli generalis clamosa pervenerit insinuatio quod quidam in electionibus, visitationibus, correctionibus saeculares vel quascumque personas convocant, vel convocari consentiunt, quorum terrore vel malitia, visitatores quae Dei sunt et Ordinis statuere et corrigere impediuntur, statuit et ordinat Capitulum generale ut quicumque de cetero id attentare praesumpserint vel fieri consenserint, poenae conspiratorum subiaceant per omnia, si in hoc deprehensi fuerint, vel convicti. Nec patres abbates, seu quicumque praedictorum occasione venerint, quamdiu tales ibi fuerint ullatenus officium iam inceptum exequantur. 7.  Universis abbatibus in legatione domini Simonis tituli Sanctae Ceciliae presbyteri cardinalis constitutis, auctoritate qua potest, praecipit Capitulum generale ut summam pecuniae sibi a patribus suis imponendam illustribus Francorum et Siciliae regibus reddendam pro subsidio Terrae sanctae et pro defensione romanae Ecclesiae infra octavam Epiphaniae Parisius deferant, vel propriis procurent deferri sumptibus in pecunia numerata. Quicumque vero abbates infra praefixum terminum dictam summam non solverint, tam ipsi quam priores vel cellerarii sententiam excommunicationis ex tunc ipso facto incurrant, et nihilominus patres abbates summam impositam super illos contrahere possint ad usuras, ad quae omnia, tam de capitali quam de usuris et expensis occasione praedictorum faciendis, dicti abbates suis patribus reddere rationem tenebuntur, auctoritate domini Cistercii et quatuor primorum abbatum in praedictis in suo robore permanente, ita quod si omnes simul dictum negotium exequi non potuerint, duo ipsorum cum domino Cistercii nihilominus exequantur. 8.  Definitioni olim editae anno LXI° de convocandis abbatibus, quae sic incipit : Si contingat quod episcopi vel praelati Ordinis privilegia infringere moliantur, hoc additur quod illi tres abbates maiores illius provinciae, ut in diffinitione continetur, ad conveniendum et contribuendum ceteros abbates compellant auctoritate Capituli generalis. 9.  Item, festum beati Iuliani quod sexto kalendas februarii fieri solebat, in crastino Agnetis secundo fiat, et fiant omnia sicut de beato Remigio, exceptis abbatiis illius dioecesis, qui si voluerint, ea die faciant qua fit in ecclesia cathedrali. 10.  Item, deliberatione provida praecipit Capitulum generale patribus abbatibus quatinus filiis suis praecipiant et iniungant ut creditoribus suis solvant debita in quibus eis tenentur, etiam per distractionem mobilium seu immobilium, prout melius viderint oportere, et ad hoc ipsos compellant auctoritate Capituli generalis. 11.  Auctoritate Capituli generalis inhibetur abbatibus et personis Ordinis universis ne de cetero utantur ciphis cum pedibus argenteis in refectorio, infirmitorio, vel cameris, sed ad usus hospitum tantummodo habeantur. 12.  Inhibetur abbatibus de novo creatis et conversis noviter ad Capitulum generale venientibus quod nihil praesumant dare in Divione vel in via pueris Ordinis ratione novitatis. 13.  Statuit et ordinet Capitulum generale ut pro bono statu Terrae sanctae et pro defensione sanctae romanae Ecclesiae cantetur missa *Salus populi* quarta feria cum duobus ministris. Quod si dicta die duae missae occurrerint, prima de *Salus populi* habeatur, et si eadem die debeat fieri sermo in capitulo, dicta missa de *Salus populi* in crastino decantetur, et si qua alia privatim cantari consuevit, omittatur. 14.  Petitio abbatis Eboracensis, qui petit absolvi a susceptione hospitum per triennium, exauditur. Hoc idem de Ioiaco et de Margano abbatibus per quinquennium. Hoc idem abbati de Mulebrune per triennium est concessum. 15.  Petitio abbatis de Theoloco qui petit conventum suum dispergi, et si forte eumdem retinere potuerit, a susceptione hospitum absolvi per quinquennium, exauditur. 16.  Cum ultima die Capituli generalis, in eodem Capitulo protestatio facta fuerit, quod si aliquae notulae essent neglectae, possent apud Divionem suppleri, ibidem statutum est quod nullus novitius hoc anno recipiatur in monachum vel conversum, nisi talis fuerit persona cui pro sua reverentia non possit receptio denegari, maxime cum Diffinitoribus in loco debito Diffinitorum consistentibus maior pars et potior in hanc diffinitionem consenserit, quae tamen propter occupationes multimodas est omissa. Excipiuntur ab hac lege abbatiae quae infra viginti annos in Ordine sunt fundatae. 17.  Item, pro domino Ioanne quondam comite Burgundiae cui concessum fuit olim quod in singulis domibus suae dominationis in die obitus sui pro ipso fiat anniversarium in conventu, et conversi, qui in servitio suo in vita dicti comitis deputati fuerant, in dicto officio ad petitionem haeredum suorum remaneant usque ad nutum Capituli generalis. 18.  Item, anniversarium nobilis viri domini Boschonis, patris et matris suae, et uxoris patris sui fundatricis abbatiae de Laura, anniversario comitis Bononiae quod fit quinto decimo kalendas februarii coniungatur. 19.  Petitio Arnulphi comitis Chimerentium qui petit unum monachum de abbatia Clarimarisci pro capellano, et unum conversum pro eleemysonario, dum honestis deputentur officiis, exauditur. 20.  Petitio episcopi Belvacensis qui petit unum conversum de abbatia Ursicampi, dum honestis deputetur officiis, exauditur. 21.  Petitio abbatis Ebracensis qui petit absolvi a susceptione hospitum per triennium, exauditur. 22.  Petitio abbatum de Petrosa et de Boscanio quod anno futuro remaneant a Capitulo generali, exauditur. 23.  Petitio abbatis Claraevallis Mediolanensis de faciendo festo beatorum martyrum Gervasii et Prothasii in domo sua cum XII lectionibus et duabus missis, exauditur. 24.  Petitio abbatum de Anglia et de Scotia qui petunt fieri festum beatae Margaretae in domibus propriis, exauditur, et fiat de ipsa sicut de beata Catherina. 25.  Petitio R. Boloniae et Alverniae comitis de uno fratre Vallis lucidae habendo secum, dummodo honestis deputetur officiis, exauditur. 26.  Petitio abbatis Mellifontis qui petit fieri festum beati Malachiae cum tribus lampadibus et sermone in domo propria, exauditur. 27.  Petitio abbatis Bellae vallis qui petit decantari officium beati Petri Tarantasiensis archiepiscopi, in responsoriis et legenda propria in domibus suae derivationis, sicut fit in Bella valle, exauditur. 28.  Petitio abbatis Montispetrosi, de faciendo festo beati Blasii episcopi et martyris cum XII lectionibus et una missa in domo propria, exauditur, et fiat de eo sicut de beato Thoma Cantuariensi. 29.  Petitio reverendi patris domini episcopi Sagiensis qui petit habere missam quotidianam pro defunctis post eius decessum in abbatia Sancti Andreae de Goffer, ubi elegit sepulturam suam, exauditur. 30.  Petitio vice cancellearii domini Papae qui petit plenarium [servitium] post eius obitum, exauditur. 31.  Petitio monialium Vallis Coeli et Domus Gaudii quae petunt transferri monasteria, de Claromarisco et de Dunis abbatibus committitur auctoritate Capituli generalis qui, ad loca personaliter accedentes pensatis omnibus, etc., et quid inde, etc. 32.  Petitio abbatis de Sancta Cruce, qui petit fieri anniversarium pro quodam episcopo in domo propria, exauditur. 33.  Petitio domini de Castro Radulphi, qui petit associari sibi monachum unum de Pratea, dummodo honesto deputetur officio, exauditur. 34.  Petitio abbatis de Mulebrune, qui petit absolvi a susceptione hospitum per triennium, exauditur. 35.  Inquisitio abbatis Francarum vallium qui in manifesto carnis contagio infamis esse dicitur, de Aquabella et de Fontefrigido abbatibus committitur auctoritate Capituli generalis, qui ad locum personaliter accedentes, si dictum abbatem in praedictis culpabilem invenerint, per depositionis sententiam in ipsum animadvertere non omittant, et anno sequenti renuntient Capitulo generali. 36.  Inquisitio super excessibus abbatis Sancti Sebastiani qui a visitatione sua visitatorem repulisse, et eidem posuisse insidias et monachos patri abbati obedientes excommunicasse, ut dicitur, de Casaemarii et de Monte Amiato abbatibus committitur auctoritate Capituli generalis qui ad loca personaliter accedentes, si dictum abbatem in praedictis culpabilem invenerint, in ipsum animadvertere non omittant, prout viderint expedire. 37.  Inquisitio super conspiratione exorta in Valle tuta contra abbatem *ipsius* loci, et aliis iniuriis corporalibus ipsi abbati a monachis et conversis eiusdem loci illatis, de Herivado et de Rure regis abbatibus committitur auctoritate Capituli generalis in plenaria Ordinis potestate, qui ad loca personaliter accedentes, inquirant super praemissis diligenter veritatem, et si invenerint dictam conspirationem et iniurias ita esse prout in litteris sigillatis sigillis octo abbatum, *scilicet* de Caron, de Erivado, de Vitae Schola, de Sora, de Cara Insula, de Rure Regio, de Asilo, de Insula Dei et de Loco Dei vidimus contineri, ipsum abbatem in gradum pristinum restituant et restitutum ab iniuriis et violentiis conservent et conspiratoribus poenam infligant, secundum quod in gradum peccaverint altiorem, et secundum Ordinis statuta. 38.  Inquisitio abbatis de Rubeto qui ad Capitulum generale per quadriennium dicitur non venisse, qui contra patris abbatis inhibitionem romanam Curiam adiit ibidem mutuum contrahens inutiliter, prioratum etiam ad vitam retinens, ibidem bona monasterii sui dissipans, de Bella pertica et de Bono loco abbatibus committitur auctoritate Capituli generalis, quid ad loca personaliter accedentes super his diligenter inquirere studeant, et quid inde, etc. 39.  Inquisitio super excessibus monialium de Fonte Sanctae Mariae et super processu abbatis de Aurora patris dictarum monialium contra ipsas, de Alta ripa et de Capella abbatibus committitur auctoritate Capituli generalis, etc., ut supra. 40.  Inquisitio super *intrusione* abbatis de Samaria facta per quemdam regulum contra Ordinis instituta, committitur abbati Mellifontis in plenaria Ordinis potestate, et si ipsum taliter intrusum invenerit, ipsum non esse abbatem denuntiet auctoritate Capituli generalis. 41.  Incorporatio domus de Kirkam, de Lucella et de Fortenhasela abbatibus committitur in plenaria Ordinis potestate, etc., ut supra, et sit filia de Caesarea. 42.  Incorporatio loci de Magelam, de Sancta Cruce in Austria et de Campo liliorum abbatibus committitur, etc., ut supra, et sit filia de Zvocetel. 43.  Incorporatio monasterii de Clara stella, de Speciosa valle et de Brunebach abbatibus committitur, etc., ut supra, et sit filia de Mulebruna. 44.  Incorporatio abbatiae monialium de Gratia Dei in magna Valentia, de Scarpio et de Bonifacano abbatibus committitur, et sit filia Cistercii. 45.  Incorporatio abbatiae monialium de Ramosa, de Eberbach et de Aursburc abbatibus committitur, etc., ut supra, et sit filia de Sconavia. 46.  Diffinitioni nuper editae de locorum inspectoribus et incorporationibus monasteriorum hoc additur, ut scriptis per se vel alios anno sequenti referant Capitulo generali. 47.  Inspectio loci in quo fundari abbatiam monialium nobilis vir dominus de Vandolia vult, de Longo ponte et de Fontuato abbatibus committitur, etc., ut supra. 48.  Inspectio abbatiae Sanctae Mariae quae petit transferri, de Porta Coeli et de Loco crescenti abbatibus committitur, etc. 49.  Inspectio abbatiae monialium de Chesemed, de Gradis et de Sara abbatibus committitur, etc., ut supra. 50.  Inspectio loci Cognatiae in quo intendit Richardus de Rupella miles abbatiam fundare, de Mellisfonte et de Sancto Salvatore abbatibus committitur, etc., ut supra. 51.  Abbates Hispaniae qui hoc anno remanserunt a Capitulo generali quia se per litteras legitime excusare curaverunt, volens eisdem ad praesens parcere ipsum generale Capitulum, statuit et diffinit ut eo anno quo antiquitus venire consueverant, de cetero venire teneantur. Diffinitio super hoc anno praeterito edita revocatur. 52.  Item, a sententia olim lata in fratrem Girardum quondam abbatem Fontis Ioannis auctoritate Capituli generalis, ipsum absolvit dictum Capitulum generale. 53.  Universis abbatibus Daciae, Apuliae, Marchiae Anconitanae inhibetur auctoritate Capituli generalis ne monachus vel conversus ad se venientes sine litteris propriorum abbatum retinere ullatenus audeant vel praesumant. 54.  Praecipitur abbati de Esterbach auctoritate Capituli generalis ut suis creditoribus mercatoribus P. Berardi et Benedicto Ioannis et Willelmo de Mora et Richardo de Bianfont ut infra statutum tempus satisfaciat ; alioquin ex tunc abbas, cellerarius maiori excommunicationi subiaceant, monachi vero et conversi qui dictam solutionem impedierint, eidem sententiae subiaceant, nec in dicto monasterio divina a praefato termino celebrentur. Dicta vero pecunia in dagano ubi recepta fuerat, persolvatur. 55.  Item, cum frequenti abbatum in Capitulo generali querimonia contra Metensem episcopum, de Tribus fontibus et de Villario iuxta Metas abbatibus commissa sit auctoritate Capituli generalis procuratio, et dicti abbates dictum negotium in gravibus expensis per se et nuntios ad hoc deputatos in romana Curia et alibi fideliter in expensis communibus fuerint prosequuti, dictis abbatibus de Tribus Fontibus et de Villario committitur auctoritate Capituli generalis ut abbates, qui impositam sibi summam praedicto negotio usque ad festum Omnium Sanctorum persolvere distulerint, ex tunc eosdem quousque praedictis abbatibus plenarie pro rata sua satisfecerint, compellant auctoritate Capituli generalis, et praefati duo abbates, si dicto statuto tempore in solutione suae portionis deficere contigerit, non solutam pecuniam recipere teneantur ad usuras, et quid inde, etc. 56.  Correctio abbatiae Scalae Dei quae in temporalibus enormiter dissipata dicitur, de Bethania et de Villa longa abbatibus committitur auctoritate Capituli generalis, qui ad dictam abbatiam personaliter accedentes eamdem, prout melius potuerint, corrigant et reforment. Super obligatione vero quae dicta domus domui Morimundi dudum est… (*sic*). 57.  Item, processum depositionis abbatissae de Erz factam per abbates de Scarpio et de Monte salutis auctoritate Capituli generalis, confirmat et approbat idem Capitulum generale. 58.  Item, de abbate de Salteia qui non venit per novem annos ad Capitulum, committitur patri abbati quod ipsum puniat secundum Ordinis instituta, et quid inde, etc. 59.  Abbati de Ripatorio conceditur ut de grangia sua, quae vocatur Domus Episcopi, faciat commodum suum prout melius viderit expedire. 60.  Item, querela abbatis Trium Fontium contra abbatem Igniaci, de Monasterio in Argona et de Valle regis abbatibus committitur in plenaria Ordinis potestate, etc., ut supra. 61.  Querela abbatis de Berola contra abbatem de Orta, de Monte salutis et de Valle bona abbatibus committitur, etc., ut supra. 62.  Querela abbatissae de Cams contra abbatissam de Sancto Andrea, de Scarpio et de Monte salutis abbatibus committitur, etc., ut supra. 63.  Querela abbatis de Bona requie contra abbatem de Salteia, de Persenia et de Eleemosyna abbatibus committitur in plenaria Ordinis potestate, etc., ut supra. 64.  Querela abbatis de Oseech contra abbatem de Egris, de Valleron et de Cicador abbatibus committitur, etc., ut supra. 65.  Querela abbatis de Deulecresse contra abbatem de Crogdone, de Wanelia et de Loco Sanctae Mariae in Holandia abbatibus committitur, etc., ut supra. 66.  Querela abbatis Villae longae contra moniales de Rivinetidi, de Fontefrigido et de Valle bona abbatibus committitur, etc., ut supra. 67.  Querela abbatis Sancti Stephani de Boscho contra abbatem de Nucharia, de Marna et de Curatio abbatibus committitur, etc., ut supra. 68.  Querela abbatis de Balerna contra abbatem Bonimontis et abbatem Bullionis, de Chasereto et de Monte Sanctae Mariae abbatibus committitur, etc., ut supra. 69.  Querela abbatis Longipontis contra abbatem Ursicampi, de Valle regis et de Valle clara abbatibus committitur, etc., ut supra. 70.  Abbas Belefontis qui iam tertio defuit a Capitulo generali deponitur in instanti.
Anno Domini millesimo ducentesimo sexagesimo nono statuta sunt haec apud Cistercium in Capitulo generali. 1.  Cum remunerationis plus habere debeant et mercedis illi qui maioribus et utilioribus occupantur, statuit et ordinat Capitulum generale ut quolibet anno pro abbatibus et universis personis Ordinis qui eo anno mortui fuerint, dicatur una missa pro defunctis pluraliter a singulis sacerdotibus Ordinis universi, et quinquaginta psalmi, vel *Miserere mei Deus*, ab universis monialibus Ordinis universi, vel totidem *Pater noster* ab illis qui psalmos nesciunt, qui secundum consuetudinem Ordinis pro psalmis sufficiant memoratis. 2.  Districtissime inhibetur a Capitulo generali ne aliquis abbas, monachus vel conversus de cetero utatur almutiis pelliceis vel panninis ; qui vero usus fuerit, si abbas, in generali Capitulo, monachus et conversus, in visitationibus veniam inde petat, prout de usu pellium fieri consuevit. 3.  Item, antiquum statutum de monachis pro culpa emissis inviolabiliter observetur. Qui vero ipsos noluerit retinere, veniam inde petat in Capitulo generali, ad Capituli arbitrium puniendus. 4.  Item, honestati et commoditati Ordinis providendo districte praecipitur abbatibus Ordinis universi quod tam sibi quam monachis suis omnibus a curiositate vestium summopere caveant, et quod tam cucullae quam manicae cucullarum non sint nimis longae, sed mensuratae secundum decretum regulae nostrae, et quod tam abbates quam monachi cucullis albis utantur uniformiter in claustris, et in choro horis matutinalibus, maxime in terris et locis ubi haberi poterunt competenter. 5.  Item, bono nomini Ordinis et *utilitati in* posterum consulendo inhibetur districte a Capitulo generali ne quis abbas seu persona aliqua Ordinis grangiam, cellarium seu membrum Ordinis aliquod quae hospitalitatem tenentur et debent personis Ordinis ministrare, vendant vel distrahant quoquomodo sine speciali licentia petita et obtenta a Capitulo generali, non obstantibus diffinitionibus ab ipso Capitulo super his antea diffinitis. 6.  Item, statuit et ordinat Capitulum generale quod si aliqui homines alicuius monasterii capiuntur occasione monasterii vel rerum quas a monasterio possident, abbas cuius homines sic capti fuerint, vel mandatum eius pro ipsis fideiubere poterit, in tanto quanto de bonis ipsorum hominum habebit in propria potestate. 7.  Inhibetur a Capitulo generali quod nullus abbas in domo Theobaldi Sancti Sequani de cetero hospitetur ad vitam suam, nisi medio tempore pecunia quae in domo eius furata fuit ad plenum fuerit restituta. 8.  Causa pietatis et misericordiae indulget Capitulum generale quod his duobus annis proxime subsequentibus possit dominus abbas Cistercii quolibet anno viginti abbates tam de Anglia quam de aliis partibus de veniendo ad Capitulum generale retinere, de illis videlicet qui in annis duobus sequentibus tenentur ad Capitulum venire, ita tamen quod expensae quas dicti abbates in veniendo et redeundo facerent, vel aliquantulum plus, si voluerint, in solutione debitorum matris nostrae domus Cistercii, quae oppressa est magnis debitis, convertantur. 9.  Diffinitio edita de missa *Salus populi* celebranda anno praeterito, revocatur. 10.  Domino Cistercii et quatuor primis abbatibus committitur a Capitulo generali quod in pagamento nundinarum Sancti Aygulphi Pruvinensis, per se vel per suos certos nuntios recipiant pecuniam depositam apud mercatores pro negotio regis Siciliae, a dictis abbatibus conservandam fideliter et integraliter pro negotio supradicto. 11.  Universis abbatibus regni Franciae in legatione domini Symonis tituli Sanctae Ceciliae presbyteri cardinalis constitutis, auctoritate qua potest praecipit Capitulum generale ut summam pecuniae ab abbatibus ad hoc a Capitulo deputatis imponendam, reddendam illustrissimo Francorum regi pro subsidio Terrae sanctae, octo diebus ante Purificationem Beatae Virginis Parisius deferant vel propriis procurent deferri sumptibus in pecunia numerata. Quicumque vero abbates infra praefixum terminum dictam summam non solverint, tam ipsi quam priores et cellerarii sententiam excommunicationis incurrant, et nihilominus summa imposita contrahi poterit ad usuras ad quae omnia tam de capitali quam de usuris et expensis occasione praedictorum faciendis dicti abbates, qui praefato termino non solverint, reddere tenebuntur. 12.  De abbatibus Hispaniae qui istis duobus annis praeteritis ad Capitulum venire debuerant nec venerunt pro guerrarum discriminibus, ad praesens volens parcere eisdem Capitulum generale ea auctoritate qua potest praecipit et diffinit ut anno futuro venire non negligant, alioquin patres abbates in ipsos per depositionis sententiam animadvertere non omittant. 13.  Item, electionem in domo de Va[l]cellis factam canonice de fratre Guillelmo de Gandavo, monacho dictae domus, quam audivit Capitulum generale a patre abbate fuisse iniuste totaliter refutatam prout est in praesentia Diffinitorum per testes legitimos comprobatam, dictam electionem fratris Guillelmi praedicti generale Capitulum approbat et confirmat, institutionem vero alterius *scilicet* fratris Ioannis monachi Claraevallis nullam penitus esse iudicando. Committitur autem abbatibus *Caricampi* et de Balanciis quod dictum fratrem Guillelmum in stallum abbatis inducant et eidem sigillum cum cura tribuant, et conventum de Va[l]cellis ut eidem tamquam abbati suo vero obediant, inducant auctoritate Capituli generalis. 14.  Cum causa super negotio abbatis de Alpibus pervenit ad aures Capituli generalis, et idem Capitulum ad determinandam dictam causam vacare non valeat propter temporis brevitatem, venerabili patri domino Cistercii quidquid in dicta causa facere poterat vel debebat, tam in principali quam in accessoriis, tam in capite quam in membris, committit totaliter faciendum, non obstantibus statutis vel diffinitionibus, indulgentiis et consuetudinibus seu privilegiis quibuscumque. 15.  Inhibetur districte patribus abbatibus Ordinis universi ne de cetero dispergant vel emittent conventus monialium, nisi de petita et obtenta licentia Capituli generalis, et taxetur numerus monialium pro suarum modulo facultatum. 16.  Cum ad aures Capituli generalis fama pervenerit querelosa de abbate de Stapharde qui male se habuit et furtim recedens detulit res monasterii praelibati, et extra capitulum Ordinis extraordinarie cedens officio et regimini abbatiae sigillum suum remisit contra consuetudinem Ordinis approbatam, [cessionem] ipsius monachi malefactam dictum generale Capitulum approbat et confirmat, et si defectus aliquis fuerit in electione abbatis substituti, ipsum defectum supplet Capitulum generale, et primum reputat fugitivum. 17.  Praecipitur etiam abbati Belli montis ubi dictus monachus dicitur infirmari vel etiam latitare, ut libros et res domus Firmitatis et aliarum domorum nostri Ordini totaliter custodiat et reservet, ut rehaberi possint et reddi propriis monasteriis tempore competenti. Iniungitur autem universis personis Ordinis, ut dictum monachum ubicumque eum habere potuerint, carceri mancipent, invocato super hoc, si necesse fuerit, auxilio brachii saecularis. 18.  Cum super quibusdam excessibus, quos in abbatia Vallis Sanctae Mariae pater abbas fecisse dicitur, auribus Capituli generalis clamor validus insonuerit, de Prulliaco et de Regali Monte abbatibus committitur, et praecipitur auctoritate Capituli generalis, ut ad dictam abbatiam accedentes, excessus secundum articulos contra dictum patrem abbatem Curiae Dei in Capitulo generali propositos diligenter inquirant, et quid inde, etc. 19.  Contra frequentem et temerariam quorumdam conversorum de Net audaciam, volens generale Capitulum remedium adhibere, statuit et diffinit ut conversi dictae domus de Net qui equos patris abbatis furtim subtraxerunt, moneantur ut infra mensem post factam monitionem ad ordinem redeant abbatibus suis obedientes et devoti, alioquin in vicinis abbatiis in praecipuis excommunicentur solemnitatibus, et si fieri poterit commode, carceri mancipentur, et cum dictos ad ordinem redire contigerit, patres abbates a dicta sententia eosdem absolvendi liberam habeant facultatem. 20.  Item, unionem actam de abbatia Sancti Salvatoris et de Oliva approbat generale Capitulum, ita tamen quod illi de Oliva in loco Sancti Salvatoris provideant de competenti numero monachorum. 21.  Praecipitur abbati de Cliento a Capitulo generali fratrem Guindocinum, quondam de Ordine Praedicatorum, monachum suum a domo et ab Ordine propter excessus multiplices quos in Ordine Praedicatorum fecisse dicitur, licentiet et emittat. 22.  Item, abbati Cariloci praecipitur auctoritate Capituli generalis ut procuratoribus pro salinis in vico a Capitulo generali deputatis summam a dictis procuratoribus indictam usque ad festum Omnium Sanctorum solvere non omittant, alioquin in ipsum secundum formam diffinitionis anno praeterito definitam animadvertere poterunt auctoritate Capituli generalis. 23.  Cupiens generale Capitulum paci et quieti Ordinis providere, poenas restringere, gratias ampliare super revocatione monachorum qui pro culpis suis emissi fuerant de Ripalta, de Locedio et de Caravalle abbatibus committitur a Capitulo generali quod ad domum de Ripalta personaliter accedentes inquisitione habita diligenti, quos minus culpabiles et magis obedientes invenerint, ad domum propriam revocent, etiam poenas seu poenitentias relaxent, prout discretioni eorum videbitur expedire. 24.  De abbate Sancti Marcelli qui non solvit summam sibi impositam pro illustri rege Siciliae a Capitulo generali, cum tamen solvisse potuisset secundum testimonium patris sui, et in excommunicatione se recepisse communionem sacri Corporis recognovit, statuitur ut idem abbas stet extra stallum abbatis quadraginta diebus et tribus eorum sit in pane et aqua, et nisi infra proximam Nativitatem Domini dictam summam sibi impositam persolverit, ex tunc pro deposito habeatur ; poenam vero consimilem sortiantur omnes alii abbates qui summam sibi impositam a patribus abbatibus elapso solutionis termino, de certa scientia non solverint, si communicaverint divinis, et nisi infra Nativitatem Domini proximam solverint impositam sibi summam, pro depositis habeantur, nisi patres abbates aliquid de summa imposita minuerint, vel solutionis terminum duxerint prorogandum. 25.  Statuitur ut abbas Sacrae cellae, qui de causa sibi hoc anno commissa a Capitulo generali neglexit quid inde actum sit praedicto Capitulo nuntiare, prout continetur in diffinitionibus quinta distinctione capitulo vigesimo tertio, viginti diebus sit extra stallum abbatis in choro, vel etiam alieno, prout continetur eadem distinctione, capitulo vigesimo circa finem, et super hoc veniam petat in proximo sequenti Capitulo generali. Eamdem poenam sustineant abbates de cetero, qui de causis sibi commissis a Capitulo neglexerint renuntiare quid inde actum sit in proximo Capitulo generali sequenti. 26.  Pia consideratione indulget et concedit Capitulum generale ut illae abbatiae quae habent redditus assignatos a viro nobili domino Ioanne bonae memoriae comite Burgundiae et domino Salinensi, occasione sui anniversarii faciendi, faciant dictum anniversarium secundum quod in diffinitionibus continetur. 27.  Praecipit Capitulum generale quod abbatissa de Bello loco quae ad se missas recipere noluit moniales, quadraginta diebus continuis sit extra stallum abbatissae in choro primo, tribus diebus sit in levi culpa, uno eorum in pane et aqua. Visitator hoc ei denuntiet. 28.  Cum rumor insonuerit auribus Capituli generalis de fratre Ioanne monacho Belli prati qui ad praesens cum duce Lotharingiae commoratur, quod ipse exerceat officia monacho inhonesta et nimis saeculariter se habeat in factis suis aliis et excedat, committitur dicto abbati Belliprati a Capitulo generali ut inquirat de factis monachi diligenter et ipsum corrigat et revocet ad domum propriam, si viderit expedire, et domino duci praedicto super his a Capitulo generali excusatoria littera dirigatur. 29.  Item, a Capitulo generali de Caroloco, de Caritate abbatibus committitur ut personaliter accedentes ad domum Theoloci diligenter inquirant de venditione grangiae de Borberein, et de venditione hominum, utrum de consensu totius conventus et patris licentia, praedicta omnia vendita fuerint et distracta, et si homines se redimere voluerint aequipollenti pretio et si pretium de solutione deductum fuerit debitorum, et super his omnibus correctione praevia faciant quod potuerint et viderint expedire, etc., et quid inde, etc. 30.  Abbas de Garraria in Anglia qui domum suam obligavit pro persona saeculari in 374 marchis, cum ipso facto sit depositus, auctoritate Capituli generalis nuntiatur depositus, et omnes officiales de quorum consilio factum fuit poenam sustineant in diffinitionibus constitutam anno Domini M CC LX° quae sic incipit : Nullus de Ordine nostro pro aliqua persona vel ecclesia, etc. Abbas de… (*locus vacuus*)… hoc ei denuntiet. 31.  Item, cum auribus Capituli generalis clamor insonuerit inauditus de monialibus Fontis Sanctae Mariae Ordinis nostri, quae tam abbati proprio quam etiam Ordini inobedientes sunt totaliter et rebelles, quae etiam inquisitores missos ad eas a Capitulo generali cum gladiis et fustibus repulerunt, et moniales obedientes irreverenter de domo propria expellentes, nolunt eis de bonis domus in aliquo providere, de Alto christo et de Sancto Urbano abbatibus committitur auctoritate Capituli generalis in plenaria Ordinis potestate, tam in capite quam in membris ut ipsi pensato negotio faciant omnia quae fuerint facienda, invocato ad hoc consilio et auxilio tam Ordinis quam saecularium personarum prout viderint expedire ; sententias vero latas a patre abbate ipsarum in contumaces et rebelles approbat et confirmat Capitulum generale ; provideant nihilominus dicti abbates auctoritate praedicta monialibus quae Ordini sunt obedientes, humiles et devotae, et faciant eas in monasteriis monialium Ordinis quae conventus suos tenent, non obstante contradictione aliqua, recipi et servari, donec ad domum propriam reverti valeant, sedata hac pessima tempestate. 32.  Cum multa mala relata sint Capitulo generali de abbate Pelisii, qui ipse nec venit, nec filios suos venire permisit ad Capitulum generale, patri abbati committitur qui ipse ad locum personaliter accedens assumpto sibi aliquo abbatum numero, tam filiam suam quam derivationem dictae filiae visitet, corrigat et reformet, auctoritate Capituli generalis. 33.  Cum Capitulum generale intellexerit relatoribus fide dignis quod abbatia de Ripalta in Pedemontio subsistere non valeat, nec stare propter onus intolerabile debitorum, de Tyleto et de Locedio abbatibus committitur a Capitulo generali ut ad loca personaliter accedentes, conventum ad domum unde exivit remittere non omittant, si ita est secundum quod est Capitulo intimatum, et adiunctis duobus aliis monachis abbati dictae domus provideant cum ipsius abbatis consilio et dictorum monachorum, quod de proventibus dictae domus universa debita persolvantur, et fiat computatio quater ad minus in anno de bonis et proventibus dictae domus coram tribus abbatibus et aliquibus monachis, proviso quod infra sex annos debita sint soluta integraliter, et conventus ad dictam domum, non expectata ulterius licentia Capituli generalis, revertatur. 34.  Item, negotium de Esterbach, de Veteri monte abbati committitur a Capitulo generali ut ad locum personaliter accedat, tractet et ordinet, vocatis partibus, secundum facultates dicti monasterii proventus, etiam redditus distrahendo, aut alio quocumque modo faciat qualiter mercatorum debita, si fieri commode poterit, persolvantur. 35.  Item, anniversarium reginae Berengariae fiat cum anniversario regis Richardi mariti sui per Ordinem universum, ea die qua dictum anniversarium fieri consuevit. 36.  Petitio domini ducis Burgundiae, qui petit anniversarium fieri pro duce Brabantiae in domibus ducatus Brabantiae, exauditur. 37.  Item, pro magistro Stephano de Budiers et pro fratre Adam de Ordine Minorum, pro Thoma de Vernino, conceditur una missa pro defunctis in singulis domibus Ordinis universi. 38.  Petitio abbatum de Sancto Eduardo, de Warne Villario, de Ignes, de Florano, de Caladia, de Lucela, de Bullencuria, de Stamedio, qui petunt absolvi a susceptione hospitum, exauditur, et abbatis Fontis Ioannis eadem petitio per quadriennium exauditur, ita quod abbas de Caladia conventum suum revocet, abbas vero de Ignes remanebit de veniendo ad Capitulum generale una vice. 39.  Petitio abbatis Vallis Dei qui petit fieri festum sancti Servatii episcopi et confessoris in domo propria cum duabus missis, exauditur, et fiat de eo sicut de beato Nicolao. 40.  Petitio abbatis Belli loci in Cypro qui monachos Belli montis et monachos Iubilei quorum abbatiae sunt destructae a Saracenis, suscepit in domo sua, qui petit quod una vice remaneat a Capitulo, exauditur. 41.  Petitio abbatis Ursicampi, qui petit pro domina de Ossemunt quod habeat unam missam de sancta Maria in vita sua et post mortem missam pro defunctis in domo Ursicampi, exauditur. 42.  Petitio abbatis de Ebrebac qui petit quod liceat eidem conversos recipere, taliter exauditur quod liceat ei recipere usque ad XX conversos ad praesens, illo manente in firmo carcere qui abbatem proprium interfecit ; quod si forte evaserit homicida, sententiam olim latam in dictos conversos de Ebrebac a generali Capitulo in suo robore perseveret. 43.  Petitio abbatis de Chamely, qui petit quod possit remanere de Capitulo, conceditur una vice. 44.  Petitio nobilis dominae B. ducissae Britanniae, quae petit fieri anniversarium in abbatiis terrae suae pro bonae memoriae P. filio suo iam defuncto, exauditur. 45.  Petitio ducis Saxoniae, qui petit sibi associari conversum unum de Rivo Sanctae Mariae, dummodo honestis deputetur officiis, exauditur. 46.  Petitio nobilis dominae comitissae de Alba Maria, quae petit conversum de Garreria, dummodo honestis deputetur officiis, exauditur. 47.  Petitio abbatis de Saltreia, qui petit anniversarium fieri pro domino Garnio de *Bassebrune* in domo propria, exauditur. 48.  Petitio nobilis dominae de Turmaco, quae petit anniversarium fieri in abbatiis terrae suae post obitum suum, exauditur. 49.  Petitio abbatis de… (*locus vacuus*)… qui petit anniversarium fieri in domo propria pro magistro Petro, exauditur. 50.  Petitio abbatis de Iugo Dei, qui infinitis obligatus est debitis, qui petit ut una vice remaneat a Capitulo, exauditur. 51.  Petitio abbatis Sacri Portus qui petit unam missam quotidianam pro domina de Maricorne in domo propria, exauditur. 52.  Petitio abbatis de Dunebel, qui petit fieri festum sancti Patrocli cum XII lectionibus in domo propria, exauditur. 53.  Petitio abbatis de Clivo, qui petit fieri festum sancti Georgii cum XII lectionibus in domo propria, exauditur. 54.  De beato Thoma Cantuariensi archiepiscopo servetur uniformitas in domibus Ordinis per Angliam constitutis. 55.  Querela abbatis Fossae novae contra abbatem Sancti Anastasii, de Falera, et de Sancto Martino abbatibus committitur in plenaria Ordinis potestate pacificanda, etc., et quid inde, etc. 56.  Super querela quae inter abbatem Ioiaci et abbatem de Pratea vertebatur, statuit et ordinat Capitulum generale quod abbas de Pratea infra instantem Nativitatem Domini solvat abbati Ioiaci summam eidem abbati et suo monasterio debitam ratione cuiusdam emptionis, prout in sua littera quam habet ab ipso praedictus abbas Ioiaci continetur, alioquin dictus abbas de Pratea gradum altaris non ascendat donec dicta summa pecuniae dicto abbati Ioiaci et suo monasterio plenarie sit soluta. 57.  Querela quae vertebatur inter abbatem de Villari in Brabantia et abbatissam de Valle florida, de Camberone et de Alna abbatibus committitur, etc. 58.  Querela inter abbatem de Bodelo et abbatissam de Busco, de Villari in Brabantia et de Valle clara abbatibus committitur, etc., ut supra. 59.  Querela abbatis Villae longae contra abbatem Fullensem, de Candelio et Francarum vallium abbatibus committitur, etc. ut supra. 60.  Querela abbatis de Donepielle contra abbates de Buesfestia et de Benedona, de Forda et de Valle florida abbatibus committitur, etc., ut supra. 61.  Querela abbatis *Bithaniae* contra abbatem de Charitate Dei, de Balerna, et de Loco crescente abbatibus committitur, etc. 62.  Querela abbatis Scalae Dei contra abbatem Bonifontis, Burdonis et de Fullentio abbatibus committitur, etc. 63.  Querela abbatis de Capella contra abbatem de Dunis, de Villari in Brabantia et de Bodelo abbatibus committitur, etc. 64.  Querela abbatis de Loco Sancti Bernardi contra abbatissam de Nazareth, de Villari in Brabantia et de Valle Sancti Lamberti abbatibus committitur, etc. 65.  Querela civium Metensium, de Bethania et de Insula Barri abbatibus committitur, etc. 66.  Querela Ioannis de Flasconis et de Iacobinae uxoris eius contra abbatissam et conventum Sanctae Mariae Bononiensis, de Fonte vivo et de Ponte Trebiae abbatibus committitur, etc., ut supra. 67.  Querela viri nobilis domini G. de Burgis contra abbatissam de Porceto, de Valle clara abbati, de consensu partium committitur, etc., ut supra. 68.  Querela abbatis Bithaniae contra abbatem Bellae vallis, de Balerna et de Loco crescente abbatibus committitur, etc. 69.  Conceditur abbati Prulliaci ut pro illustri rege Navarrae, qui domui Prulliaci multipliciter profuit, una missa de Beata Virgine quotidiana quamdiu vixerit, in domo propria, et post eius obitum, ista cessante missa, pro defunctis celebretur. 70.  De abbate de Insula Dei in Dania qui repulisse dicitur patrem visitatorem suum et eo anno quo debuit, non venit ad Capitulum generale, de Esron et de Tuta valle abbatibus committitur, etc., ut supra. 71.  Super querela abbatum venientium ad Capitulum generale quod male provideatur eis in grangiis Reyniaci, committitur abbati Claraevallis quod ipse monachos et conversos quos culpabiles in hoc invenerit, puniat prout in diffinitionibus continetur, et ipse abbas veniam petat super hoc in Capitulo generali proximo subsequenti. Abbas Claraevallis hoc ei praecipiat. 72.  Inspectio loci ad quem petit transferri abbatiam suam abbas Francarum vallium, de Fonte frigido, de Valle magna abbatibus committitur, etc., ut supra, et ad dioecesanum accedant rogantes eum ut dicto abbati se exhibeat favorabilem et benignum. 73.  Incorporatio monasterii de Cozomiz, de Gronhim et de Sara abbatibus committitur, etc., eum Ordini in perpetuum includendo et sit filia de Gradis. 74.  Inspectio monasterii de Kirkem, de Retenhasale et de Speciosa valle abbatibus committitur, et sit filia domus de Caesarea. 75.  Abbati Bonifontis in Gasconia praecipitur auctoritate Capituli generalis quod ubicumque equos et alia bona de Riveto poterit invenire teneat, et proprio monasterio restituti faciat, et ad hoc det operam efficacem. 76.  Auctoritate Capituli generalis committitur abbati Aceij quod cum ad partes Hungariae venerit, magistrum Radulphum cantorem Quinque ecclesiarum ad communionem et obedientiam nostri Ordinis recipiat, eo modo et habitu quo dicto magistro videbitur expedire, et super hoc litteras deferat Capituli generalis. *Nota quod codex Q huic anno* 1269 *novem alia statuta inscribit quae fontes alii ad annum* 1270 *ablegant ; ibi ea invenies sub nis* 2, 3, 5, 6, 7, 8, 10, 11, 12. *Item codex V huic anno* 1269 *unum statutum tribuit quod invenies sub n°* 10 *anni sequentis*.
Anno Domini millesimo ducentesimo septuagesimo statuta sunt haec apud Cistercium in Capitulo generali. 1.  In primis ad honorem Dei et Ordinis commendabilem unitatem statuit et ordinat Capitulum generale quod diffinitioni anno praeterito factae a Capitulo generali de curiositate vestium, quae sic incipit : Honestati et commoditati Ordinis, hoc addatur quod a multitudine et pretiositate vestium ab omnibus summopere caveatur, et quod omnes abbates et monachi cucullis albis utantur in claustris uniformiter de cetero per Ordinem universum. 2.  Item, super excusatione abbatum, qui se excusant per litteras a veniendo ad Capitulum generale, statuit idem Capitulum quod duo abbates in prima sessione Capituli ab abbate Cistercii assignentur, qui omnes litteras excusatorias recipiant, examinent et conscribant in rotulo nomina singulorum cum causis excusatoriis, prout breviter potuerint, et scriptum rotulum Diffinitoribus, cum primo sederint, repraesentent. 3.  Item, diffinitio olim edita a Capitulo generali distinctione decima, capitulo vigesimo, quae sic incipit : Mulieribus omnino, etc. observetur inviolabiliter melius solito per domos Ordinis universi. Diffinitioni vero de esu carnium in abbatiis editae distinctione decima tertia, capitulo tertio, quae sic incipit : Episcopis et aliis, etc. hoc additur quod abbates qui in domibus carnes ministraverint saecularibus vel fecerint ministrari, veniam inde petant in sequenti Capitulo generali ; reliqui vero, tam officiales quam monachi vel conversi, qui carnes saecularibus ministraverint, omni sexta feria sint in pane et aqua usque ad sequens Capitulum generale praeterquam in hospitio pauperum et infirmorum, exceptis personis in abbatiis assidue commorantibus, si eis ab abbate et conventu carnes comedere extra terminos sit indultum. 4.  Item, diffinitionem factam anno praeterito de missis et orationibus iniungendis per annos singulos in domibus Ordinis universi, pro abbatibus et personis Ordinis eo anno defunctis, generale Capitulum revocat in praesenti. 5.  Item, districtius inhibetur a Capitulo generali ne aliqua persona Ordinis ad preces cuiuscumque litteras continentes petitiones historiarum et anniversariorum festorum vel missarum procuret, portet, vel deportari faciat ad Capitulum generale. Qui vero portaverit, vel fecerit deportari, tribus diebus sit in levi culpa uno eorum in pane et aqua. Patres autem abbates inquirant diligenter in visitationibus filiarum, et si invenerint historias, missas, vel anniversaria, seu festa per abbatem procurata a generali Capitulo sine assensu conventuum, huiusmodi missas, historias, anniversaria, seu festa, irritum ducant et inane. 6.  Item, cum sanctissimus pater noster et dominus bonae memoriae Clemens papa IV nobis in scriptis suis reliquerit propter Ordinis honestatem, quod nulli personae nostri Ordinis numquam plus quam duo fercula piscium ministrentur, inhibens, ne quis praesumat de pluribus, si forte fuerit ministratum ; Capitulum generale transgressoribus huius constitutionis tam sanctae quam necessariae cupiens obviare, praecipit quod abbates transgressores huius inhibitionis, tam ministrantes quam praesumentes de huiusmodi ministratis, veniam petant in Capitulo generali, ad praesidentis arbitrium puniendi. Monachi vero qui ministraverint et conversi, pro qualibet transgressione, una die panis et aquae poenitentiam sustineant. 7.  Item, verbum illud quod frequenter in diffinitionibus continetur : Qui fecerit hoc vel illud, ipso facto sciat se depositum, vel sit depositus, taliter modificat et temperat Capitulum generale, quod quilibet abbas pro vero abbate semper ab omnibus habeatur, donec a patre abbate, vel ab eo cui vices suas commiserit seu auctoritate Capituli generalis fuerit depositus nunciatus. Tenebitur autem pater abbas, vel ille cui vices suas commiserit, nunciationem huiusmodi depositionis Capitulo generali per se vel per suas litteras intimare, prout est de depositionibus constitutum. Monachi vero vel conversi qui contra statutum tam necessarium et honestum aliquid fecerint, conspiratorum sententiae subiaceant in instanti. 8.  Item, diffinitioni olim editae de emptione et venditione, distinctione decima secunda capitulo quarto, quae sic incipit : Si in aliqua Ordinis nostri domo vinum, etc. hoc additur quod mulieres et lusores nullatenus admittantur. Transgressores vero diffinitionis tam commodae quam honestae ad domum propriam revocentur, et pro qualibet transgressione tribus diebus poenam sustineant levis culpae, uno eorum in pane et aqua. Nec emat aliqua persona Ordinis vinum, ut carius vendatur, nec praesumat aliqua persona Ordinis domum conducere, et in ipsa faciat vinum vendi, maxime in Parisiensi civitate, in qua fons et excellentia clericalis scientiae residet et regiae potestatis, ne speculum famosi nostri Ordinis in tantorum oculis aliqua macula deformetur. 9.  Quaestionem propositam auribus Capituli generalis, quid importat quando interdicitur gradus altaris ascensio ob causam aliquam ab abbatibus, et in quam poenam incidant transgressores huiusmodi, sic intelligit Capitulum generale quod transgressores huiusmodi qui se divinis ingesserint, suspensionis incurrant sententiam ipso facto. 10.  Item, abbates et monachi tam directi in via quam in grangiis vel cellariis commorantes, observent communia ieiunia prout in nostra regula continetur, nec liceat alicui praelato Ordinis super hoc aliquatenus dispensare, nisi in locis et casibus ab Ordine approbatis. 11.  Item, cum contineatur in Usibus quod paschalis cereus quantitatem trium librarum panis regularis non excedat, sic intelligit Capitulum generale quod idem paschalis cereus quantitatem decem librarum ad pondus Trecense ullatenus non excedat, nec accendantur tortitia vel cerei in elevatione hostiae salutaris, nec plura luminaria circa altaria in solemnitatibus accendantur, nisi secundum quod continetur in diffinitionibus distinctionis primae, capitulo nono, quae sic incipit : Cruces pictas, etc. Abbas vero in cuius domo secus praesumptum fuerit, veniam petat super hoc in Capitulo generali. 12.  Item, volens generale Capitulum periculis debitorum obviare, inhibet omnibus officialibus, monachis vel conversis, ne aliquod mutuum contrahant sive tradant sine abbatis sui licentia speciali. Qui autem contravenerint, proprietariorum et furum poenam et poenitentiam sustinebunt. Nec ponat se aliquis abbas obsidem pro persona aliqua Ordinis nostri, vel etiam saeculari ; quamdiu vero abbas aliquis obses fuerit, non nisi panem et aquam comedat et ieiunet. 13.  Nomina et aetates abbatiarum quae non sunt scripta in tabula Cistercii anno sequenti ad Capitulum generale deferantur, et cantori Cistercii praesententur. 14.  Ad petitionem venerabilium patrum nostrorum et dominorum et Ordinis defensorum domini Ioannis Portuensis et Sanctae Rufinae episcopi cardinalis, et domini Guidonis titulo Sancti Laurentii in Lucina presbyteri cardinalis, districte inhibetur a Capitulo generali, ne aliqua persona Ordinis saecularibus principibus vel dominis de cetero concedatur, praecipue cum multa mala provenire per huiusmodi concessiones dignoscantur. 15.  Item, abbatum de Portugallia, de Gallicia, de Legione, de Navarra et Catalonia volens laboribus et expensis prae locorum distantia parcere generale Capitulum statuit, ut abbates de Portugallia et de Gallicia anno quarto, de Legione et Castella tertio, de Aragonia, Navarra et Catalonia anno secundo ad Capitulum generale venire deinceps teneantur. 16.  Statuit et ordinat Capitulum generale quod diffinitio facta anno praeterito de abbate Sacraecellae, sed neglecta, iterum scribatur, et ab omnibus observetur. Abbas Sacraecellae, qui de causa sibi commissa hoc anno a Capitulo generali neglexit quid inde actum sit praedicto Capitulo nuntiare, prout continentur in distinctione quinta, capitulo vigesimo tertio, viginti diebus sit extra stallum abbatis in choro suo, vel etiam alieno, prout continetur dist. eadem cap. vigesimo circa finem, et super hoc veniam petat sequenti Capitulo generali. Eamdem poenam sustineant de cetero abbates qui, de causis sibi commissis a generali Capitulo, renuntiare neglexerunt quid inde actum sit generali Capitulo proximo subsequenti. 17.  Item, ad petitionem domini Metensis electi inhibetur personis Ordinis universi ne contra Metensem ecclesiam pro magnatibus ministeriales se constituant seu ballivos. 18.  Item, anniversarium reginae Berengariae et quorumdam sibi adiunctorum fiat secundum quod hactenus fieri consuevit. 19.  Item, cupiens Capitulum generale super interdicto domus de Esterbac apponere remedium aliquod et levamen, de Claustro et de Loco Sanctae Mariae abbatibus duxit provide committendum, quod vocatis mercatoribus quibus tenetur solvere domus dicta, inducant eos et provocent amicabiliter, et si de ipsorum processerit voluntate, abbatem et officiales alios in dicta domo instituant, et revocent sententiam interdicti, et de solutione facienda mercatoribus ordinent, si potest fieri, prout commodius viderint expedire. 20.  Item, super causa abbatis de Deloucresse contra abbatem de Croskendene perpetuum silentium imponitur a Capitulo generali, partibus inhibendo ne pars altera parti alteri ob dictam causam petere possit aliquid nec quicquam reddere teneatur. 21.  Item, super debito quo tenetur domus Clariloci abbati Villarii prope Metin et super fideiussione abbatum Belli prati et de Bethania qui se fideiussores pro dicto debito statuerunt, de Novo castro et de Starcibernensi abbatibus committitur in plenaria Ordinis potestate, qui sine strepitu debitorem vel fideiussores compellant ad dicti debiti solutionem plenariam faciendam. 22.  Item, unionem factam de abbatia Sancti Salvatoris et de Oliva anno praeterito per generale Capitulum approbatam, sic intelligi vult idem Capitulum generale, quod in loco Sancti Salvatoris divina continue celebrentur propter sepulturam nobilium et aliorum Christi fidelium, quorum corpora in dicti loci cimeterio sunt sepulta, et sit membrum proprium de Oliva. 23.  Item, abbati et conventui Francarum Vallium indulgetur a Capitulo generali, propter intemperiem aeris et alia multa incommoda quae in dicta domo aestivo tempore noscuntur personis ibi habitantibus imminere, quod liceat eisdem de cetero a kalendis maii usque ad kalendas octobris in grangia sua de Campaniolis habitare et ordinem in omnibus sicut in domo Francarum Vallium observare, maxime cum in dicta grangia iam sit ecclesia et cimeterium ab antiquo, proviso ut, quamdiu conventus in dicta grangia residebit, domus Francarum Vallium sub honesta custodia teneatur ; a kalendis autem octobris usque ad kalendas maii subsequentes conventus ad domum propriam redeat et moretur. 24.  Item, processus seu promissum factum a fratre Ulrico quondam abbate de Aurora monialibus Fontis Sanctae Mariae, tunc filiabus suis, de separatione ipsarum ab Ordinis unitate occasione papalium litterarum, generale Capitulum denuntiat irritum et inane. Sententias vero depositionis et excommunicationis ab eodem abbate latas postea in abbatissam et alias officiales propter ipsarum inobedientiam, contumaciam et rebellionem, idem generale Capitulum approbat et confirmat ; electionem et institutionem abbatissae subsequentis per abbatem de Aurora qui nunc est, similiter confirmando. Committitur autem dictum negotium de Lucelay et de Altochristo abbatibus in plenaria Ordinis potestate auctoritate Capituli generalis qui tam abbatissam depositam quam sibi complices benigne recipiant in dicta domo si redire voluerint ad Ordinis unitatem, et absolvant eas a sententia excommunicationis ; si vero obedire noluerint, in ipsas animadvertant secundum statuta Ordinis auctoritate dicti Capituli invocantes auxilium et patrocinium tam episcoporum quam et saecularium dominorum, et scribatur super hoc a Capitulo Constantiensi et Lausaniensi episcopis, et domino comiti in cuius dominio dictum monasterium est fundatum. 25.  Item, patri abbati de Ebrebach committitur auctoritate Capituli generalis ut diligenter inquirat de incarceratione conversi qui abbatem proprium interfecit, et detineri eum faciat secundum quod viderit expedire, et si abbas de Ebrebach viginti conversos recepit, prout eidem fuit a Capitulo generali imperatum, ulterius in dicta domo, nisi de speciali licentia generalis Capituli, conversos recipere non permittat. 26.  Item, gratiae factae domino Cistercii de retinendis viginti abbatibus a Capitulo generali, idem dominus Cistercii renuntiat spontanea et libera voluntate. 27.  De abbate Vallis clarae qui in conventu abbatum verba contumeliosa et iracundiae publice protulit contra dominum Cistercii venerabilem patrem nostrum, praecipit Capitulum generale quod ipse quadraginta diebus sit extra stallum abbatis, sex diebus in levi culpa, duobus eorum in pane et aqua, et hac feria tertia in Cistercio maneat extra stallum abbatis, et poenitentiam incipiat levis culpae. 28.  Item, determinatio causae quae hactenus vertebatur inter abbatem de Bodelo et abbatissam de Boscho, de Claravalle et de Capella abbatibus committitur in plenaria Ordinis potestate pace vel iudicio terminanda, et faciant de dicta causa quod eis rationabiliter videbitur expedire, ita quod dictae causae mentio de cetero non tinniat auribus generalis Capituli, compellendo partes auctoritate dicta Capituli ad latas sententias iudicii seu pacis immobiliter observandas. 29.  Cum rumor validus propulsaverit aures Capituli generalis de quibusdam abbatibus Hyberniae qui, tam hoc anno quam annis aliis quibus venire debuerant ad generale Capitulum, non venerunt, patribus abbatibus committitur a Capitulo generali et iniungitur in virtute obedientiae quod ipsi diligenter inquirant de clamore huiusmodi, et eos quos reos invenerint, puniant in instanti secundum statutum Capituli generalis. Illos vero, qui noviter sunt creati, venire faciant ad istud sequens generale Capitulum, omnis excusationis taedio propulsato. De abbate vero de Sada, qui dicitur per viginti annos a generali Capitulo remansisse, patri suo abbati Mellifontis committitur, quod si hoc verum invenerit, ipsum in instanti deponere non omittat, et annis incorporationis dictae domus et dies sequenti anno ad generale Capitulum deferatur, et in tabula cum abbatiis reliquis annotetur. Abbas de Kyrie eleyson hoc ei denuntiet. 30.  Abbas Fossae novae qui abbatiam Insulae Pontianae temeritate propria invasit, et ibidem, spreto iure nostri Ordinis, visitavit, deponitur in instanti. Abbas vero Insulae Pontianae qui dictum abbatem ad dictam domum adduxit et ipsum pro visitatore recepit, licet iam sit depositus, ultimus tamen erit omnium et ineligibilis permanebit, nisi cum eo super hoc a generali Capitulo dispensetur. Abbas de Palaceolis hoc ei denuntiet. 31.  Cum clamor insuetus auribus insonuerit Capituli generalis de uno membro nobili Ordinis videlicet de domo Prulliaci, de qua nescitur quomodo vel per cuius incuriam, negligentiam seu insipientiam corruerit, et ad tantam pervenerit paupertatem, de Cistercio, de Pontiniaco et de Maceriis abbatibus committitur a Capitulo generali ut ad dictam domum Prulliaci personaliter accedentes in plenitudine potestatis, tam in capite quam in membris diligenter inquirant per cuius negligentiam vel defectum acciderit, et sive per depositionem abbatis vel officialium, per eiectionem vel per conventus dispersionem succurrant domui et faciant quod viderint expedire, non expectata ulterius licentia Capituli generalis, etc., et quid inde, etc. 32.  Item, super iniuria facta monacho de Insula Pontiana, et super iniuriis illatis tam abbati quam monachis et conversis Sancti Anastasii et etiam Fossae novae, de Casteneola et de Monte Amiato abbatibus committitur auctoritate Capituli generalis, ut ad locum personaliter accedentes inquisitione habita diligenti faciant emendari hinc inde prout viderint expedire. 33.  Abbatibus Daniae praecipitur a Capitulo generali quod sententias latas a venerabili patre et domino Guidone tituli Sancti Laurentii in Lucina presbytero cardinali, Apostolicae Sedis legato, conservent per omnia, salvo iure privilegiorum et indulgentiarum nobis a Sede Apostolica concessorum. Abbas de Esrom hoc eis denuntiet. 34.  Super inquisitione facta super abbatem Vallis Beatae Mariae, cum [abbas] Curiae Dei reprehensibilis in aliquibus sit repertus, statuitur ut idem abbas viginti diebus sit extra stallum abbatis in choro proprio vel alieno. 35.  Querela quae inter abbatem et conventum Fossae novae, et abbatem et conventum Casemarii vertitur, de consensu partium de Sancto Galgano et de Sancto Martino abbatibus committitur auctoritate Capituli generalis in plenaria Ordinis potestate, qui, processu priorum iudicum diligenter examinato, finaliter hoc anno terminent dictam causam, facientes quae decreverint auctoritate praedicta a partibus irrefragabiliter observari. 36.  Querela abbatis de Sancto Prudentio contra abbatissam de Hers, de Berola et de Yrantio committitur abbatibus in plenaria Ordinis potestate, etc. 37.  Iudicibus datis a Capitulo super querela abbatis de Deloucresse contra abbatem de Wlter praecipitur ut sententiam latam faciant firmiter observari. 38.  Querela abbatis de Rubeto contra fratrem Garsilium monachum de Berdonis, antecessorem suum, qui dictam domum de Rubeto graviter dicitur obligasse, de Florano et de Feseya abbatibus committitur auctoritate Capituli generalis, ut dictum monachum ad domum de Rubeto vocent, et inquirant qualiter dicta domus obligata fuerit, et tractent cum praefato qualiter ipsa domus ab onere debitorum possit liberari. 39.  Querela Iacobi de Bestet civis Metensis contra abbates de Bello prato et de Claro loco, de Villario et de Loco crescente abbatibus committitur in plenaria Ordinis potestate, etc. 40.  Querela Godefridi dicti de Hambruel contra abbatem Vallis Sancti Lamberti Leodiensis dioecesis, qui confessus est coram Diffinitoribus quod XIX testes et IV sententias habuit contra se, sic diffinitur ut de cetero nec vexet iudices a Capitulo sibi traditos, nec de cetero pro hac causa adiiciat reverti ad Capitulum generale. 41.  Querela Valteri dicti Beket et Ioannis socii sui contra abbates de Dundrenay et de Parco Lude, de Fontanis et Rievallis abbatibus committitur, etc., ut supra. 42.  Querela abbatis de Monte ramoso contra abbatem Vallis Paradisi, de Morelole et de Spina abbatibus committitur, etc., ut supra. 43.  Querela abbatis de Alcubacia contra abbatem de Sazeda, de Oia et de Melone abbatibus committitur, etc. 44.  Querela abbatis de Stanleia contra abbatem de Burdelee et Flaxeiae, de Vardona et de Carreria abbatibus committitur, etc. 45.  Item, cum super depositionibus abbatum de Mataplana, de Palatiolis et de Rivo sicco, quos pater abbas Vallis bonae iniuste deposuisse dicitur a plurimis abbatibus Hyspaniae, clamosa facta fuit insinuatio, de Sacramoenia et de Buxeto abbatibus praecipitur auctoritate Capituli generalis, ut ad dicta monasteria personaliter accedentes, causas depositionis et modos processus in depositionibus abbatum valde praecipites, etiam personarum eiectionibus, diligenter inquirant, et anno sequenti referant Capitulo generali. 46.  Depositio seu cessio abbatis de Burdelle facta vel inducta per abbatem de Grade, de Neth et de Dora abbatibus committitur, etc., ut supra. 47.  Abbas de Favali qui abbatem de Cliento, filium Claraevallis, iniuste deposuit nec depositionis processum modo debito generali Capitulo renuntians, sicut in processu depositionis qualicumque per Diffinitores diligenter examinato, patuit quod erratum est in modo et in ordine depositionis, et iniuste deponens merito talionem recipere mereatur, deponitur in instanti. Abbas vero de Cliento iniuste depositus, eo amoto qui sibi successerat, in locum suum restituatur auctoritate Capituli generalis, nec abbati de Favali deposito in Cliento liceat profiteri. Abbas de Monte acuto restitutionis huius sit exsecutor. 48.  Abbas de Busfestia qui latam a iudicibus datis a generali Capitulo sententiam contemnere non erubuit, quadraginta diebus pro contemptu sit extra stallum abbatis in domo propria vel aliena, et nihilominus ipsi iudices usque ad condignam satisfactionem in ipsum auctoritate Capituli generalis animadvertere non omittant. 49.  Item, praecipitur abbati Miraevallis auctoritate Capituli generalis, ut sententiae latae in ipsum a iudicibus datis a Capitulo generali parere non omittat, alioquin quamdiu parere contempserit stallum abbatis ubicumque fuerit, intrare non praesumat. 50.  Petitio venerabilis patris et domini Dei gratia Pragensis episcopi de duabus missis de cetero celebrandis in domibus nostri Ordinis in festo beatae Katharinae, virginis et martyris, per suam dioecesim, exauditur. 51.  Petitio abbatis Vallis Sancti Lamberti, qui petit fieri festum sancti Servatii cum XII lectionibus et duabus missis in domo propria, exauditur. 52.  Petitio regis Navarrae de tribus missis *quotidianis* pro ipso celebrandis in Claravalle exauditur. 53.  Petitio abbatis Sanctae Coronae, qui petit fieri festum Sanctae Coronae in domo propria, exauditur. 54.  Petitio abbatum de Frisia de faciendo festo Sanctae Coronae in Frisia, et una missa de Sancta Cruce pro peregrinis Terrae Sanctae in qualibet abbatia Ordinis in Frisia, exauditur. 55.  Petitio abbatis de Delacresse de faciendo festo sancti Eduardi in domo propria exauditur, si de conventus processerit voluntate. 56.  Petitio abbatis de Crista, qui pro domino rege Navarrae quotidianam ad vitam suam petit missam de Beata Virgine, et post eius obitum pro defunctis in domo propria, exauditur. 57.  Petitio abbatis de Pratea, qui petit unam missam de Spiritu Sancto pro domino Castri Radulphi ad vitam suam et post eius obitum pro defunctis, exauditur. 58.  Petitio abbatis de Aceyo, qui petit fieri anniversarium pro domina de Pesmes iam defuncta, in domo propria, exauditur. 59.  Petitio abbatis de Charmeia, qui petit pro domino rege Navarrae unam missam quotidianam in domo propria, exauditur. 60.  Petitio abbatis Dulcis Vallis, qui petit pro domino rege Navarrae unam missam quotidianam de Beata Virgine in domo propria, exauditur. 61.  Petitio abbatum Santonensis dioecesis, de faciendo festo beati Eutropii in abbatiis propriis cum XII lectionibus, exauditur. 62.  Petitio abbatis Sancti Anastasii, qui petit deinceps recipi novitios in Narrabona filia propter raritatem monachorum, exauditur. 63.  Petitio episcopi Lactorensis de habendo secum uno converso de Flarano, dummodo honestis occupetur officiis, exauditur. 64.  Petitio abbatis de Stanleia in Ardena, de faciendo anniversario Henrici dicti Pipar in domo propria, exauditur. 65.  Petitio abbatis Bonae cumbae, de faciendo anniversario pro Willelmo de Cadulam in domo propria, exauditur. 66.  Petitio abbatis Aquae bellae, de faciendo anniversario pro Ademaro de Pictavia in domo propria, exauditur. 67.  Ad petitionem reverendorum patrum domini Portuensis et domini Guidonis cardinalium indulgetur abbati Vallis salutis ut semel remaneat a Capitulo generali. Hoc idem de Sancto Thoma iuxta Venetiam, de Flureia, de Valle viridi, de Scala Dei, de Bella landa, de Florano et de Petra abbatibus indulgetur. 68.  Item, de Sebedone et de Ruffort abbatibus indulgetur ut semel ea vice, qua venire tenentur ad Capitulum, semel remaneant auctoritate Capituli generalis. 69.  Inspectio abbatiae Vallis Sanctae Mariae monialium quam petit incorporari Ordini rex Bohemiae, de Gradis et de Sara abbatibus committitur auctoritate Capituli generalis, ut ad loca personaliter accedentes, possessiones et proventus ipsius monasterii, si sufficerint, inspiciant, et dictante conscientia ipsam incorporent, si viderint expedire, non expectata ulterius licentia Capituli generalis, et sit filia de Villagrade. Abbas de Cedeliz hoc eis denuntiet. 70.  Inspectio loci in quo intendit fundare abbatiam monachorum comes Palatinus, de Bocham et de Archis abbatibus committitur auctoritate Capituli generalis, qui ad locum personaliter accedentes, pensatis omnibus quae secundum Deum et Ordinem sunt pensanda, illuc conventum introducant, si viderint expedire, non expectata ulterius licentia Capituli generalis, et sit filia de Pelis. 71.  Inspectio loci in quo intendit fundare abbatiam monachorum relicta domini Ioannis de Bailos, de Furnesio et de Rievalle abbatibus committitur auctoritate Capituli generalis, ut ad locum, etc., ut supra. 72.  Inspectio loci in quo intendit fundare abbatiam monachorum Ottho comes de Orelemunde, de Walvase et de Brunebal abbatibus committitur, etc. 73.  Inspectio abbatiae ad quam transferri petit conventum Vallis Sanctae Mariae dominus archiepiscopus Bremensis, de Veteri Monte et de Valle abbatibus committitur, etc., ut supra. 74.  Item, super negotio domus Calatraviae scribatur illustri regi Hispaniae, et magistro Calatraviae, et dictet abbas Morimundi litteram super negotio praedicto. 75.  Ad petitionem illustris reginae Franciae pro illustrissimo domino Ludovico rege Franciae marito eius, et pro ipsa domina regina et liberis eorum, et pro illustribus rege Navarrae, rege Angliae, rege Arragonum, et omnibus aliis nobilibus et vasallis, et aliis cruce signatis, qui corpora sua exposuerunt periculis et laboribus pro liberatione Terrae quam Iesus Christus proprio sanguine consecravit, statuit et ordinat Capitulum generale quod prima die mensis cuiuslibet fiat processio finito capitulo ad ecclesiam a conventu, decantando Responsorium *Aspice Domine*, stando ante maius altare cum versu et repetitione, et dicatur ab eo qui conventum tenuerit versus *Exurgat Deus*, collecta *Ineffabilem*, et per totum regnum Franciae dicatur collecta : *famulum tuum regem nostrum*, etc. Orationes vero : *Deus venerunt* in missa, VII psalmi cum processione et litania sexta feria, et *Salve Regina* post Completorium ab omnibus, tam in choro quam exterius, continuentur usque ad sequens Capitulum generale. Si vero prima dies mensis sexta feria evenerit, vel festum in quo fit sermo in capitulo, dicta processio die sequenti fiat, eo modo quo superius est notatum. 76.  Item, pro domina Isabella sorore illustris regis Franciae iam defuncta, ab universis personis Ordinis plenarium servitium persolvatur, et fiat de cetero eius anniversarium solemniter in conventu per universum Ordinem VII° kalendas martii, sicut eidem dominae olim promissum fuit per litteras Capituli generalis.
Anno Domini millesimo ducentesimo septuagesimo primo statuta sunt haec apud Cistercium in Capitulo generali. 1.  In primis cum per generale Capitulum anno praeterito fuerit diffinitum, ut nullus abbas vel monachus infra claustra monasterii cucullis buris, vel griseis uteretur, quoniam hoc non potest in locis singulis nostri Ordinis observari, maxime cum secundum regulam nullus de colore vel qualitate vestium conqueri debeat vel causari, ordinate permittit Capitulum generale, ut in omnibus aliis locis praeterquam in choro, nocturnis horis tam abbates qua monachi cucullis buris et griseis possint uti, secundum quod commodius potuerit procurari ; diffinitionibus super hoc editis penitus revocatis. 2.  Item, quaestionem propositam anno praeterito quid importet quando interdicitur monachis et abbatibus gradus altaris ascensio ob causam aliquam, et in quam poenam incidant transgressores, sic intelligit Capitulum generale, quod transgressores huiusmodi qui se divinis ingesserint poenam inobedientiae incurrunt, quam interpretatur Capitulum generale ut tribus diebus poenitentiam peragant levis culpae, diffinitione super hoc anno praeterito penitus revocata. 3.  Item, diffinitioni olim editae anno Domini MCCLXIII, quae sic incipit : Cum contra ordinis fugitivos, etc., et diffinitioni anno MCCLXVI quae sic incipit : Cum per apostasiam monachorum, etc., hoc additur quod si recipiendi fuerint fugitivi recipiantur ad victum, et habitum quem abbas suus decreverit, et per annum comedant ad terram in refectorio, et si fuerit conversus, radatur ei barba in rasuris consuetis ; si vero monachus fuerit in anno tantummodo barbam radat. 4.  Item, diffinitioni olim editae de ingressu monachorum in Cistercium tempore Capituli generalis, distinctione quinta, diffinitione octava quae sic incipit : Nullus, etc., hoc additur quod nullus monachus ingrediatur Cistercium tempore Capituli generalis, nec aliquis abbas pro aliquo introducendo de cetero intercedat. 5.  Item, cum quaestio taediosa super visitationibus abbatiarum Hiberniae frequenter aures Capituli generalis pulsaverit, cum visitatores earum ultra triduum continuum contra formam Clementinae visitationes suas protelare audeant, et extra abbatias in civitatibus et in castris visitationes quoque celebrent, auctoritate qua potest prohibet Capitulum generale dictis visitatoribus, ne de cetero praesumant talia attentare, et quicumque extra abbatias visitare praesumpserit, nihil ei penitus ministretur ; transgressores viginti diebus sint extra stallum abbatis, et si monachi fuerint, poenitentiam peragant levis culpae, nisi forte causa tam legitima fuerit, quod per ipsam merito possint et debeant excusari. 6.  Item, ad repellendam et detestandam praesumptionem temerariam monachorum de Aurea valle emissorum, prohibet Capitulum generale ne ad propriam domum revocentur, nisi de licentia Capituli generalis. 7.  Item, quaestionem propositam in Capitulo generali quid sit faciendum si prior, supprior et cellerarius dissenserint in nominationibus electorum, sic determinat Capitulum generale quod si unus dissenserit, pater abbas inducat, si potuerit, ut consentiat ; et si forte postea convenire noluerit, pater abbas defectum suppleat discordantis. 8.  Auctoritate Capituli generalis committitur abbati de Alto Christo quod ipse personaliter accedat ad comitissam de Kirborch, et procuret qualiter dictum Capitulum habere valeat centum marchas argenti, quod Ordini dedit maritus suus iam defunctus annuatim, et quid inde, etc. 9.  Abbati de Mellifonte committitur auctoritate Capituli generalis ut ipse personaliter per se vel per alium abbatem accedat ad abbatias de Geriponte, de Petra fertili, de Fonte vivo in Hybernia, et inquirat diligenter si abbates praedicti remanserunt contra formam Ordinis a Capitulo generali, et si invenerit ita esse, ipsos puniat secundum quod in diffinitionibus continetur, et quid inde, etc. 10.  Cum reverendissimus pater, moribus et genere clarissimus dominus Bonifacius, bonae memoriae, quondam archiepiscopus Cantuariensis, Ordinem nostrum semper affectu piissimo tenerrime dilexerit, quamdiu in hac vita permansit, in fine quoque affectum devotissimum, quem in vita habuerat, studuit ostendere per effectum, largas eleemosynas et nostris temporibus inauditas, videlicet decem marchas stellingorum singulis abbatibus in generali Capitulo praesentibus conferendo ; unde volens generale Capitulum ipsius affectioni laudabili sanctissime per orationum sanctarum suffragia respondere, statuit et ordinat ut in singulis abbatiis nostri Ordinis fiat eius anniversarium annuatim XIV° kalendas augusti solemniter in conventu ; ceterum cum plenarium servitium dicto patri anno praeterito concessum fuerit auctoritate Capituli generalis, praecipitur ut omnes sacerdotes qui dictum servitium non solverunt, anno isto solvere teneantur, et singulis annis in rotulo Capituli recitetur. 11.  Item, [petitio] G. de Avernis, qui petit quod anniversarium suum fiat cum anniversario comitissae Blesensis uxoris suae, exauditur. 12.  Item, petitio illustris regis Franciae de faciendo anniversario pro bonae memoriae Elisabeth uxore sua iam defuncta per universum Ordinem, exauditur, et fiat in vigilia Agnetis secundo. 13.  Item, petitio eiusdem domini regis Franciae de faciendo anniversario pro bonae memoriae domino I[oanne] quondam comite Nivernensi iam defuncto, in regno Franciae, exauditur, et fiat in crastino Inventionis sancti Stephani. 14.  Petitio illustris dominae reginae Franciae, quae petit habere suum post mortem servitium per universum Ordinem, exauditur. 15.  Cum vir illustrissimus dominus rex Hungariae monasterium Lyconiense incorporari Ordini petierit, et ut sit propria filia Cistercii, auctoritate Capituli generalis committitur domino Cistercii ut de inspectoribus seu de conventu vel aliquibus monachis illuc transmittendis faciat quod secundum Deum et Ordinem melius et utilius viderit expedire, non expectata ulterius licentia Capituli generalis, et quid inde, etc., et scribat dicto domino regi serenissimo auctoritate dicti Capituli generalis. 16.  Item, cum per defectum pastoris abbatia de Estrebach omnino corruat et ad nihilum redigatur, praecepit generale Capitulum et iniungit abbati de Claustro patri dictae domus ut ad locum per se vel per alium accedens, ibidem abbatem creare non postponat, et faciat modis omnibus prout melius potuerit, quod dictae domus debita creditoribus persolvantur ; cessionem vero abbatis qui immediate praefuit, approbat Capitulum generale et supplet si aliquod defuit in dicta cessione quod debuit adhiberi. 17.  Cum fama querulosa ad aures Capituli generalis devenerit super excessibus conversorum Sancti Martini prope Viterbium, qui abbatem proprium violenter cedere compulerunt, de Sancto Anastasio et de Sancto Galgano abbatibus committitur auctoritate Capituli generalis qui ad locum personaliter accedentes, inquirant diligenter veritatem supra dictis excessibus, et super institutione abbatis qui modo est, et faciat, de consilio dominorum cardinalium nostrorum, quae secundum Deum et Ordinem viderint expedire. 18.  Auctoritate Capituli generalis praecipitur abbati de Moris quod ipse intra instans festum Omnium Sanctorum, de Tribus Fontibus, de Monasterio in Argona et de Castellione abbates faciat absolvi ad obligatione seu fideiussione qua tenentur pro ipso et monasterio suo in manu Simonis dicti Pugoise civis Verdunensis ; alioquin tam ipse quam prior et cellerarius ex tunc abstineant a divinis et omni sexta feria sint in pane et aqua. 19.  Inquisitio super spoliatione abbatis de Cerreto in recessu visitationis filiae suae de Cornu, et super interdicto cui supposuit dictus abbas abbatiam praedictam, de Caravalle et de Fonte vivo committitur abbatibus auctoritate Capituli generalis, et quid inde, etc. 20.  Ad removendum Ordinis scandalum et praesumptores temerarios a suis praesumptionibus et temeritatibus deterrendum, committit Capitulum generale abbati Sancti Andreae de Sexto ut fugitivos ad civitatem Ianuensem confluentes, redire ad Ordinem vel exire compellant per censuram ecclesiasticam, et faciat compelli prout melius viderit expedire. 21.  Super proclamatione facta in Capitulo generali contra abbatem de Alpibus, de Buxeria et de Theoloco abbatibus [committitur] in plenaria Ordinis potestate qui, apud Salinum personaliter accedentes, citent praedictum abbatem ad dictum locum peremptorie in crastinum beati Andreae, et testes a dicto abbate productos et iuratos diligenter examinent, et si ipsum die sibi assignata apud Gebenam causa solutionis faciendae, prout in littera continetur, sufficienter comparuisse non invenerint, in ipsum praesentem vel absentem per sententiam depositionis auctoritate Capituli generalis animadvertere non omittant, et hoc infra proximum Pascha omni dilatione postposita exsequantur. 22.  Committitur abbati Saviniaci ut inquirat causam quare filius suus industria remansit a Capitulo generali per quinque annos, et si non fuerit causa legitima iniungat ei poenam in Usibus constitutam. 23.  Petitio abbatum de Petrosa et de Boscanio, qui petunt remanere a Capitulo generali, exauditur una vice. 24.  Super distantia abbatiarum de Bosco, de Biloque et de Axele, committitur abbati Claraevallis qui ad locum personaliter accedat et componat, si potuerit, inter partes ; alioquin procedatur secundum quod ei iniunctum est a Capitulo generali, et similiter faciat cum abbate de Irachinon, Praemonstratensis Ordinis. 25.  Item, cessionem fratris Guillelmi quondam de Bordelia abbatis ratam habet Capitulum generale, quod ipse extra stallum abbatis quadraginta diebus et sex dierum levis culpae poenitentia percellatur. Si quam modo excommunicationis sententiam incurrit contrasigillum auferendo, committitur abbati de Hollis auctoritate Capituli generalis, quod possit eum absolvere et dispensare cum eodem. 26.  Auctoritate Capituli generalis committitur de Morimundo et de Obazina abbatibus quod, ad domum de Borbona personaliter accedentes, super electione abbatis de Borbona inquirant, et secundum quod invenerint faciant quod secundum Deum et Ordinem viderint expedire ; et si dictus abbas Morimundi personaliter accedere non poterit, alium cum praedicto abbate destinet loco sui, et quid inde, etc. 27.  Item, super electione abbatis de Albiniaco, de Stella et de Obazina abbatibus committitur auctoritate Capituli generalis in plenaria Ordinis potestate, qui ad locum personaliter accedentes inquirant super electione dicti abbatis, et si ipsum minus canonice invenerint institutum, auctoritate Capituli generalis faciant super hoc quod secundum Deum et Ordinem decreverint melius faciendum, et quid inde, etc. 28.  Auctoritate Capituli generalis committitur fratri Raymundo quondam abbati de Oliva quod ipse, modis omnibus laboret et satagat quod possessiones et iura ad ius et proprietatem ipsius monasterii Sancti Salvatoris spectantia, per viam iudicii, compositionis vel pacis, prout melius potuerit, revocentur, et super hoc scribat regibus Arragoniae et Navarrae. 29.  Auctoritate Capituli generalis conceditur abbati Francarum Vallium qui petit quod abbatia sua transferatur ad grangiam, quod locum ad commorandum in aestate et hyeme eligat aptiorem, et ibidem permaneat abbatia prout melius viderit suae domui expedire. 30.  Cum de fratre Stephano Mediolanensi quondam monacho et priore de Stapharda, et olim sententiae patris abbatis diligentissima approbatione suis exigentibus culpis in eodem monasterio carceri mancipato, et qui de dictis carceribus aufugit ac in Casali Valuino de summa misericordia est professus, clamatio pervenerit ad generale Capitulum querelosa, quod iste talis factus sit de consilio illustris regis Siciliae et nostri Ordinis infamia, ut a pluribus affirmatur, et ab illis de Stapharda quosdam libros et quamdam pecuniae summam per saecularium minas extorquere nitatur, de Tylieto, de Locedio et de Sancto Andrea abbatibus committitur auctoritate Capituli generalis, ut cum litteris dicti Capituli praedictum Stephanum a dicta curia revocent, et in claustro suo residere compellant, ac de libris et rebus quas petit ab illis de Stapharda ut iudicent auctoritate Capituli generalis, secundum quod de iure fuerit iudicandum. 31.  Item, auctoritate Capituli generalis praecipitur abbati de Villari iuxta Metim quod accedat ad abbatiam de Egris, et si invenerit quod abbas non habuerit legitimum impedimentum de non veniendo ad generale Capitulum, poenam ei denuntiet in Usibus constitutam. Idem fiat de aliis abbatibus qui hoc anno sine excusatione legitima remanserunt. 32.  Auctoritate Capituli generalis committitur de Capella et de Porta Coeli abbatibus ut, ad locum de Hernengen personaliter accedentes, in ipso loco moniales illas quae rebelles Ordini extiterant cum sibi adhaerentibus introducant et aliae moniales ultra numerum a generali Capitulo taxatum, prout in littera ipsius generalis Capituli continetur, in dicto loco ullatenus admittantur, nec de possessionibus abbatiae Fontis Sanctae Mariae dictae moniales quidquam sibi vendicent vel usurpent. 33.  Cum frequens et assidua et omnino taediosa querela iamdiu insonuerit auribus Capituli generalis inter abbatem et conventum de Bodelo et abbatissam et conventum de Bosco super decimis novalium parrochiae de Lokrene, Capitulum generale nolens diutius talem inter ipsos discordiam sustinere imposterum, provide statuit ordinandum quod utraque partium praedictarum in dicta parrochia percipiat decimas novalium in illis locis in quibus eas percepit pacifice et quiete tempore motae discordiae. In ipsas vero novalium decimas quae postea decreverint et excrescent imposterum quocumque modo excreverint, dividantur aequis portionibus inter eos ; quicumque vero contra praedictam ordinationem venerit, excommunicationis sententiam se noverit incurrisse latam a Capitulo generali. 34.  Querela abbatis Vallis Bonae contra abbatissam de Aula, de Clariana et de Fonte frigido abbatibus committitur auctoritate Capituli generalis in plenaria Ordinis potestate, pace vel iudicio terminanda, et quid inde, etc. 35.  Querela abbatis [Bonae] Vallis contra abbatem de Cassania, de Altacumba et de Chasere abbatibus committitur, *etc.* 36.  Querela abbatis Vallis clarae contra abbatem Fusniaci, de Valle regis et de Longo ponte abbatibus committitur, etc. 37.  Querela abbatis Fossae novae contra abbatem Casemarii, de Monte Amiato et de Sancto Sebastiano abbatibus committitur, etc., ut supra. 38.  Querela abbatum Lemovicensium contra abbatem de Albis petris, de Prato benedicto et de Valle clara abbatibus committitur, etc. 39.  Querela abbatis Signiaci contra abbatem Fusniaci, de Valle regis et Longo ponte abbatibus committitur, etc., ut supra. 40.  Querela abbatis de Dalone contra abbatem de Boscanio, de Petrosa et de Gardadim abbatibus committitur, etc. 41.  Querela abbatis de Batelesendena contra abbatem de Bruer[n]ia, de Cumba et de Helidis abbatibus committitur, etc. 42.  Querela abbatis de Calertio contra abbatem de Borbona, de Candeleio et de Hillus abbatibus committitur, etc., ut supra. 43.  Querela abbatis Caraevallis contra filium suum abbatem de Capite laci, de Sancto Andrea et de Casanova abbatibus committitur, etc. 44.  Querela abbatis de Vaureleia et de Forda contra abbatem Pontis Roberti, de Brenedone et de Newhen abbatibus committitur, etc. 45.  Querela abbatis de Albis petris contra abbatem Eschalleiarum, de Domo Dei super Carum et de Callovio abbatibus committitur, etc. 46.  Querela abbatis de Berola contra abbatissam de Cambronio, de Morimundo et de Bardonis abbatibus committitur, etc., ut supra. 47.  Querela abbatis de Caladia contra abbatem de Monasteriis in Argona, de Valle clara et de Castellione abbatibus committitur, etc., ut supra. 48.  Querela abbatis Reigniaci contra abbatem Boni radii, de Pontiniaco et de Fonte Ioannis abbatibus committitur, etc. 49.  Querela abbatis de Palatiolis contra abbatissam de Paralis, de Saltibus albis et de Sacramoenia abbatibus committitur, etc. 50.  Querela Willelmi aurifabri contra abbates de Holmo et de Melros, de Rievalle et de Bella landa abbatibus committitur, etc. 51.  Querela abbatis de Miravalle contra abbatem de Statione, de Cumba et de … (*locus vacuus*)… abbatibus committitur, etc. ut supra. 52.  Querela abbatis Regalis montis contra abbatem Vallis Beatae Mariae, de Karoliloco et de Frigido monte abbatibus committitur, etc. 53.  Inspectio loci in quo intendit fundare domina de Balliolo abbatiam monialium, de Furnesio et de Giravalle abbatibus committitur auctoritate Capituli generali qui ad locum personaliter accedentes, pensatis omnibus quae secundum Deum et Ordinem sunt pensanda, quid illuc invenerint anno sequenti referant Capitulo generali. Abbas Girevallis collegae suo denuntiet. 54.  Inspectio loci ad quem petit transferri abbatiam suam abbas Sancti Viti, de Ripalta et de Arabona abbatibus committitur auctoritate Capituli generalis qui ad dictum locum accedentes personaliter, pensatis omnibus quae secundum Deum sunt pensanda, quid illuc invenerint, etc. 55.  Inspectio loci in quo intendit dominus archiepiscopus Caselensis fundare abbatiam monachorum, committitur de Sancto Salvatore et de Magio abbatibus auctoritate Capituli generalis, qui ad locum personaliter accedentes pensatis omnibus quae secundum Deum sunt pensanda, quid illuc invenerint, anno sequenti Capitulo generali studeant nuntiare. 56.  Inspectio loci ad quem intendit transferre abbas de Verruca suam abbatiam, de Sancto Galgano et de Sancto Pantaleone abbatibus committitur auctoritate Capituli generalis, qui ad locum personaliter accedentes, pensatis omnibus quae secundum Deum et Ordinem sunt pensanda, et quid inde, etc. 57.  Inspectio loci ad quem intendit transferri abbatissa de Marcelliaco abbatiam suam, de Fontineto et de Regniaco abbatibus committitur, qui ad locum personaliter accedentes, pensatis omnibus quae secundum Deum et Ordinem sunt pensanda, etc., et quid inde, etc. 58.  Inspectio loci in quo intendit fundare abbatiam monachorum vir illustris rex Arragonum, de Scarpio et de Lavatio abbatibus committitur auctoritate Capituli generalis qui ad locum personaliter accedentes, pensatis omnibus quae secundum Deum et Ordinem sunt pensanda, etc., quid inde, etc., et sit filia Benedictionis Dei in Vasconia. 59.  Incorporatio monasteriorum de Syon et de Spiritu Sancto monialium, de Villari iuxta Metim et Ut[e]rina Valle abbatibus auctoritate Capituli generalis committitur in plenaria Ordinis potestate, qui ad loca personaliter accedentes, pensatis omnibus quae secundum Deum et Ordinem sunt pensanda, incorporent eas Ordini, si viderint expedire ; et sint filiae domus Cistercii. 60.  Incorporatio abbatiae monialium de Stakrot pro qua scribit dominus archiepiscopus Coloniensis et comites prope Coloniam, de Boriis et de Loco Sanctae Mariae abbatibus committitur auctoritate Capituli generalis in plenaria Ordinis potestate qui ad locum personaliter accedentes, etc., et quid inde, etc., et sit filia domus Campensis. 61.  Petitio abbatis Sancti Pastoris, qui petit ut eo anno quo venire tenetur ad Capitulum non veniat hac prima vice futura, ob reverentiam domini Ioannis Portuensis et Sanctae Rufinae episcopi cardinalis, exauditur. Hoc idem conceditur de Henricum, de Mergam, de Boch, de Sychem, de Linda, de Furio, de Petrosa, de Boscanio et de Ripalta abbatibus. 62.  Petitio domini Ioannis Portuensis et Sanctae Rufinae episcopi cardinalis qui petit incorporari Ordini tres abbatias monialium, videlicet abbatiam Sancti Pancratii iuxta Urbem, et abbatiam de Paradiso iuxta Viterbium, et abbatiam de Sancta Trinitate iuxta Urbem veterem, exauditur, et sint filiae Claraevallis. 63.  Item, petitio abbatis de Regali monte de anniversario illustrissimi domini Ludovici regis Franciae, stando, in domo propria faciendo, exauditur. 64.  Item conceditur abbati et monachis de Jubino auctoritate Capituli generalis quod ipsi possint habitare in aliqua sua grangia donec sibi de aliquo monasterio provideat. 65.  Petitio abbatis de Porta Coeli qui petit quod possit concedere unum conversum domino de Gerostecle, exauditur dummodo honestis deputetur officiis. 66.  Petitio domini vicecomitis Haymerici Narbonensis qui petit sibi concedi monachum aliquem Frigidi fontis, dummodo honestis deputetur officiis, exauditur. 67.  Petitio domini Petri de Gargona qui petit sibi concedi conversum unum de Langonia, exauditur, dummodo honestis officiis deputetur. 68.  Petitio abbatum Xantonensis dioecesis qui petunt festum beati Petri martyris ad aliam diem qua fieri commode poterit, transferri in sua dioecesi propter festum sancti Eutropii, exauditur. 69.  Petitio illustrissimi regis Franciae de faciendo anniversario pro bonae memoriae domina Elisabeth uxore sua iam defuncta per universum Ordinem, exauditur, et id anniversarium fiat in vigilia Agnetis secundo. 70.  Item, petitio eiusdem regis domini Franciae de faciendo anniversario pro bonae memoriae domino Ioanne… *etc. ut supra n°* 13. 71.  Petitio illustrissimi dominae reginae Franciae, quae petit habere suum post mortem servitium per universum Ordinem, exauditur. 72.  Item, pro felicissimae recordationis et illustrissimo rege Franciae Ludovico defuncto duplex servitium anno primo et secundo singulis sacerdotibus Ordinis persolvatur, et fiat ipsius Ludovici anniversarium singulis annis in crastino beati Bartholomei apostoli in singulis domibus Ordinis universi solemniter in conventu et pro ipso celebrent universi qui ipsa die celebrabunt. 73.  Cum fervor Ordinis sanctissimus et honestus augeri semper debeat potius quam restringi, ordinat Capitulum generale quod nulli de cetero infra septa vel muros monasterii seu abbatiarum esus carnium concedatur.
Anno Domini millesimo ducentesimo septuagesimo secundo statuta sunt haec apud Cistercium in Capitulo generali. 1.  In primis, diffinitio de fugitivis facta anno praeterito sic corrigitur, quod monachi revertentes de saeculo omni sexta feria per annum vapulent in capitulo ; conversi vero recipiantur in habitu familiari, et quamdiu fuerint in saeculo revertentes erunt in habitu familiari tempore duplicato, et grossiori pane per annum vescantur, aliis poenis in diffinitionibus contentis contra fugitivos in suo robore duraturis ; et ista diffinitio non praeterita respicit sed futura, statuto de rasura barbarum contra ipsos fugitivos anno praeterito edito revocato ; et conversi redacti in familiares teneantur ad observantiam conversorum. 2.  Cum abbas de Esterbach conventum suum disperserit, praecepit Capitulum generale ut quilibet abbas unum monachum dictae abbatiae ad se missum tenere et recipere teneatur, quamdiu conventum tenuerit, et sicut propriis monachis providere benigne sicut in diffinitionibus continetur. 3.  Item, super situ abbatiae de Asella ordinat et diffinit Capitulum generale quod dicta abbatia de loco in quo sita est modo ad locum antiquum ubi primum fundata fuit, penitus transferatur, abbatibus de Laude et de Loco Sancti Bernardi dato specialiter in mandatis auctoritate Capituli generalis, ut abbatissam et moniales dicti loci ad recedendum de dicto loco et ad revertendum ad primum locum per censuram Ordinis arceant et compellant, et hoc fiat infra instantem Nativitatem beati Ioannis Baptistae, omni occasione postposita et remota. 4.  Item, statuit et ordinat Capitulum generale quod *Salve Regina* post Completorium et sexta feria dicantur more solito VII psalmi cum litania et consuetis collectis, et post VII psalmos subsequatur Responsorium *Aspice Domine*, pro Terra sancta, et dicatur a praesidente flexis genibus versus *Exurgat Deus*, et collecta *Deus qui admirabili*. In missa vero de Beata Virgine pro domino Papa dicatur collecta *Deus fidelium pastor*, pro sanctissimo patre nostro, qui petit ab Ordine orationes speciales. 5.  Cum frequens et assidua et omnino taediosa querela ad aures Capituli generalis devenerit super excessibus conversorum in multis abbatiis Ordinis contra abbates et conventus monachorum, et ad praesens maxime in domo Auulnebach, conversi dictae domus abbatem et conventum dictae domus volentes, prout dicitur, occidere seu mutilare, poenae metu seu mortis dictus abbas cum conventu exeuntes ab abbatia per posticum infirmitorii in quodam oppido se recepissent, et sic conversorum non cessat adhuc insania, praefatus casus vel excessus recens et enormis expulsionis abbatis et conventus dictae domus venerabili de Morimundo et de Campo, patri dictae domus, abbatibus committitur auctoritate Capituli generalis ut ad dictam domum personaliter accedentes dictorum excessus conversorum diligenter inquirant et corrigant, et faciant secundum quod viderint expedire, auctoritate Capituli generalis. 6.  Item, super proclamatione facta anno praeterito contra abbatem de Alpibus super hoc quod dicebatur quod non comparuerat apud Gebennam ad persolvendum XXXV libras priori Firmitatis, in quibus tenebatur eidem priori per iuramentum, ut dicebatur, cum processus diligenter examinatus fuerit a Diffinitoribus et inventum fuerit ipsum abbatem de Alpibus comparuisse, et pecuniam postea persolvisse, ipsum quantum ad hoc ab omni culpa et poena immunem reddit generale Capitulum et absolvit. 7.  Item, ordinat et diffinit Capitulum generale quod conversi de Alpibus qui monachum mutilaverunt, quod abbas dicti loci eos capiat et capi procuret, et ad hoc si necesse fuerit, modo debito invocet brachium saeculare, et eos perpetuo carceri mancipare non tardet, eos sustentans ibidem pane et aqua tristitiae et doloris. 8.  Item, cum propter diversas oppressiones et multiplicia gravamina, quibus Ordo olim extitit, et adhuc sit multipliciter oppressus et gravatus, non possit tot personas quot sunt hodie sustentare, et tot poni debeant in ecclesiis quot possint de eorum facultate honeste sustentare, statuit et ordinat Capitulum generale quod quantumcumque fieri poterit, a receptione personarum caveatur in posterum. 9.  Item, quaestio facta in Capitulo generali, *quando* legi debeat littera bonae memoriae domini Clementis Summi Pontificis, statuit et ordinat Capitulum generale quod singulis annis prima die legatur in ultima sessione, si fieri poterit competenter. 10.  Item, cum clamor toediosus insonuerit auribus Capituli generalis super rebellione, contumacia et inobedientia monialium Vallis Sanctae Mariae, suis exigentibus meritis, pater ipsarum, abbas de Capella, processit per sententias suspensionis, interdicti, excommunicationis et depositionis, fretus in omnibus multorum abbatum consilio formaque Ordinis observata, volens idem Capitulum generale ipsarum temeritatibus obviare purgationem dicti abbatis de Capella, et eius processum depositionemque prioris abbatissae et officialium, ac substitutionem alterius, approbat et confirmat, committens auctoritate Capituli generalis de Sala et de Altacrista abbatibus ut ad dictam domum Vallis Sanctae Mariae personaliter accedentes personas eiusdem domus, quae voluerint obedire, recipiant ad gratiam secundum Ordinis instituta, rebelles vero ablato velo et habitu rescindant et separent ab Ordinis unitate, et quid inde, etc. 11.  Item, cum abbas de Pelisio qui assumptis secum abbate de Aceyo patre ipsius abbatis, et abbate de Abra[ham] filio dicti abbatis de Pelisio ad depositionem abbatis de Pastuch processerint minus iuste et sine causa rationabili et discreta quae sufficiat vel sufficere debeat ad depositionem abbatis, statuit et ordinat Capitulum generale quod dictus abbas de Pastuch proxime depositus restituatur auctoritate Capituli generalis, et deponens licet cesserit, ultimus sit omnium per annum et omni sexta feria in capitulo vapulet, et ineligibilis sit perpetuo nisi secus per generale Capitulum dispensetur. Abbates vero de Aceyo et de Abra[ham], de quorum consilio depositus extitit dictus abbas de Pastuch, per XX dies si[n]t extra stallum abbatis, et tribus diebus peragant levis culpae, et hoc idem abbas de Sancto Godardo plenius exsequatur, et poenitentiam denuntiet abbati de Abra[ham] et monacho deposito auctoritate Capituli generalis peragendam. 12.  Item, cum clamosa et taediosa insinuatio ad aures devenerit Capituli generalis super excessibus et contumacia quarumdam monialium de Lestanchia, committitur auctoritate Capituli generalis in plenaria Ordinis potestate abbatibus de Buxeria in Burgundia et de Charitate ut ad dictam domum monialium de Lestanchia personaliter accedant et dictas moniales rebelles diligenter commoneant, et eis in virtute obedientae praecipiant ut abbatissae, dominae videlicet Helvidi de Bafremont, obedire de cetero humiliter non omittant. Quod si postea, quod absit, contumaces extiterint et rebelles, vult idem Capitulum generale ac praecipit quod abbates illi et abbatissa, ex tunc omni dilatione postposita, auferant eis velum, et si forte aliquae de numero inobedientium, sive sanae sint seu infirmae, a sua inobedientia et rebellione medio tempore resilire voluerint, eisdem sacramenta divina non ministrentur, nec ad satisfactionem recipiantur, quousque tactis sacrosanctis evangeliis iuraverint et promiserint stare mandato abbatissae et de cetero ei per omnia obedire. Capellanis autem et conversis dictae domus districtius inhibetur, ne eas visitent, nec eis communicent verbo, vel signo, vel facto, nec aliquid eis scribere, mittere, vel mandare quousque dictae moniales in gratiam redierint dictae abbatissae. Excommunicat autem idem Capitulum generale omnes personas Ordinis quae eis quamdiu inobedientes extiterint, communicare praesumpserint, vel eas in sua malitia fovere, vel favorem impendere, seu aliquatenus subvenire ; hoc addito quod si timore praedictorum non se correxerint, aut humiliaverint, eliminentur ab Ordinis consortio penitus, et etiam sequestrentur. 13.  Item, super negotio decimae domini regis Siciliae et tuitione privilegiorum et indulgentiarum a Sede Apostolica nostro Ordini concessorum et aliis negotiis Ordinis secundum quod viderint expedire procurandis et promovendis, et pro communi utilitate Ordinis facienda, statuit et ordinat Capitulum generale quod dominus Cistercii cum quatuor primis abbatibus, videlicet de Firmitate, de Pontigniaco, de Claravalle et de Morimundo abbatibus, ad romanam Curiam accedant et habeant auctoritate Capituli generalis potestatem et speciale mandatum agendi, defendendi, transigendi, *paciscendi,* componendi, compromittendi, et omnia alia faciendi quae ad utilitatem et bonum Ordinis viderint expedire ; ita tamen quod praedictorum nullus remaneat, nisi quem proprii corporis infirmitas legitime excusabit, et si aliquem praedictorum causa evidentis infirmitatis contigerit remanere, secundum conscientias suas de communi quatuor et ipsius Cistercii consilio, alter loco infirmi subrogetur ; et fiant procuratoria abbatibus praefatis, prout necessitas negotii exegerit opportune. 14.  Item, auctoritate Capituli generalis inhibetur abbatibus et personis Ordinis universis, ne de cetero in abbatiis vel extra sargias deferant vel deferri faciant varii et diversi coloris pro lectisterniis, sed habeant unius coloris albas seu nigras. Qui vero contra fecerint, et in domo Cistercii vel alibi intulerint, a ministris auferantur et in vestiario reponantur. 15.  Item, litteris domini Papae dispensatoriis nuper pro totius Ordinis utilitate impetratis, statuit et ordinat Capitulum generale quod eisdem abbates adhaereant universi, auctoritate Capituli generalis et patrum abbatum in omnibus observata. 16.  Querela abbatum de Tribus Fontibus, de Castellione et de Monasterio in Argona contra abbatem de Moris, de Igniaco et Quinciaco et de Longo vado committitur abbatibus auctoritate Capituli generalis, qui ad dictam abbatiam de Moris in plenaria Ordinis potestate personaliter accedentes, immobilia dictae domus vendant et distrahant prout melius et utilius poterunt et noverunt expedire, et etiam mobilia si oportuerit, vel ad tempus tradant, vel si aliter facere non possunt, ita quod praedicti abbates de Tribus Fontibus, de Castellione et de Monasterio in Argona, qui fideiussores sunt pro dicto abbate de Moris, a dicta fideiussione valeant liberari infra Nativitatem beati Ioannis Baptistae, et si tres praedicti abbates simul esse non possunt, duo nihilominus negotium exsequantur auctoritate Capituli generalis. Sententia anno praeterito lata contra abbatem de Moris et alias personas dictae domus revocatur. 17.  Item, inquisitio electionis de Magio et de excessibus factis in eodem, de T[h]ama et de Sancto Salvatore in Hybernia abbatibus committitur auctoritate Capituli generalis, qui ad dictum locum personaliter accedentes, in plenaria Ordinis potestate inquirant diligenter de electione praedicta, et si quid correctionis vel emendationis officio noverint indigere, reforment et corrigant secundum Deum et Ordinem, auctoritate Capituli generalis. Iniungitur etiam illi qui se gerit pro abbate de Magio et abbati de Kyrie eleyson, quod ad domos proprias revertantur. 18.  Item, super electione de Hayles in Anglia, de Boxelee, de Strafort abbatibus committitur auctoritate Capituli generalis, qui ad dictum locum personaliter accedentes, inquirant diligenter super electione praedicta, et quid inde, etc. 19.  Item, querela abbatis de Ursicampo contra abbatem de Regali monte, de Valle Sarnay et de Valle clara committitur abbatibus auctoritate Capituli generalis pace vel iudicio terminanda, et quid inde, etc. 20.  Item, querela domni Cistercii abbatis, abbatum Pontigniaci, Claraevallis contra abbatem de Regniaco, de Bono radio et de Maceriis abbatibus committitur in plenaria Ordinis potestate pace vel iudicio terminanda, et quid inde, etc… 21.  Item, querela abbatissae de Sclachia contra abbatem de Bella aqua, de Obazina et de Bona aqua abbatibus committitur auctoritate Capituli generalis, etc. 22.  Item, querela filii Petri de Ubieto contra abbatem de Ferraria, Bonaecumbae et Sancti Marcelli abbatibus committitur, etc. 23.  Item, scabinorum cameratus contra abbates de Perdelens et de Propteraus, de Sancta Maria in Hollandia et de Valle Dei in Anglia abbatibus committitur auctoritate Capituli generalis pace vel iudicio reformanda, non obstante diffinitione de duabus dictis 4*a* distinctione, capite 8° quae sic incipit : Quando saeculares, etc. quibus praecipitur quod, cessante querela infra festum beati Joannis Baptistae, causa tota totaliter sopiatur. 24.  Querela abbatis de Porta Coeli contra abbatissam et conventum de Rintal, de Lucel[la] et de Pa[i]ris abbatibus committitur, etc. 25.  Item, querela abbatis de Alto fonte contra abbatissam de Sancto Desiderio, de Tribus Fontibus et de Chyminum abbatibus committitur, etc. 26.  Item, super querela abbatis de Bodelo contra abbatissam de Boscho statuit et ordinat Capitulum generale quod diffinitio anno praeterito edita super querela praedicta inviolabiliter observetur, verbum autem illud quod in dicta diffinitione continetur, scilicet a tempore motae discordiae sic interpretatur et declarat Capitulum generale quod a tempore quo commissio facta est. 27.  Item, super querela nobilis dominae Iurit, quae conqueritur de monialibus quae absciderunt caput matris suae tunc defunctae, statuit et ordinat Capitulum generale quod dictarum monialium visitator auctoritate Capituli generalis dictum caput restitui faciat dictae Iurit, et moniales quas in facto praedicto culpabiles invenerit, secundum Deum et Ordinis disciplina puniat et castiget, et quid inde, etc. 28.  Querela abbatis de Tribus Fontibus, de Castellione et de Monasteriis in Argona contra abbatem de Ripatorio, de Fontineto et de Bullencuria abbatibus committitur in plenaria Ordinis potestate, qui ad dictam domum personaliter accedentes, secundum instituta Ordinis compellant abbatem et conventum ut praedictos abbates, qui pro ipsis fideiussores sunt, deliberent auctoritate Capituli generalis, et hoc infra festum beati Ioannis Baptistae facere non omittant. 29.  Item, querela magistri Henrici de Victriaco, de Valle regis et de Regali monte abbatibus committitur auctoritate Capituli generalis in plenaria Ordinis potestate, pace vel iudicio infra Nativitatem Domini terminanda, et assignetur prima dies partibus Parisius de ceteris sibi convenientibus invicem abbatibus supradictis. 30.  Item, querela reverendi patris domini Morinensis episcopi contra abbatem de Dora de Anglia, de Bildewaus et de Gratia abbatibus committitur auctoritate Capituli generalis pace vel iudicio terminanda, et quid inde, etc. Abbas de T[h]ama hoc eis denuntiet. 31.  Auctoritate Capituli generalis committitur de Firmitate, de Fonte vivo, de C(h)erreto et de Sancto Andrea abbatibus quod ad abbatiam de Locedio personaliter accedentes, in plenaria Ordinis potestate inquirant diligenter de statu domus, et reforment, corrigant et disponant auctoritate praedicta quidquid in dicta domo correctionis et reformationis officio noverint indigere. 32.  Item, auctoritate Capituli generalis committitur de Fossa nova et de Casamario abbatibus ut ad partes Siciliae et Calabriae personaliter accedentes, inquirant diligenter de abbatibus dictarum terrarum et de causis remorationis eorum a Capitulo generali, et etiam de observatione ordinis, et secundum quod viderint secundum Deum et Ordinem expedire, corrigant et reforment in plenario Ordinis potestate quae in dictis domibus reformationis et correctionis officio noverint indigere, patrum abbatum in omnibus semper salvo iure. 33.  Item, auctoritate Capituli generalis committitur abbati Mellifontis quod fratrem Ioannem quondam abbatem Geripontis, qui impetit dictam abbatiam etiam cum brachio saeculari, ab infestatione praedicta coerceat per censuram ecclesiasticam auctoritate Capituli generalis, ipsum etiam carceri mancipari faciat, si possit aliquatenus comprehendi. 34.  Item, auctoritate Capituli generalis committitur de Dora et de Tinterna abbatibus in plenaria Ordinis potestate ut ad abbatiam de Lanterna personaliter accedentes, consideratis omnibus quae secundum Deum et Ordinem consideranda sunt, inquirant diligenter de dicta domo et ordinent et disponant prout viderint expedire, et quid inde, etc. 35.  Item, auctoritate Capituli generalis committitur de Sancta Cruce et de Campililiorum abbatibus ut ad abbatiam monialium (*locus vacuus*)… filiam abbatis de Sancta Cruce, personaliter accedentes, consideratis omnibus quae secundum Deum et Ordinem consideranda sunt, ordinent et disponant de eadem abbatia auctoritate Capituli generalis secundum quod viderint expedire, et quid inde, etc. Abbas de Thama hoc ei denuntiet. 36.  Item, auctoritate Capituli generalis committitur de Candela et de Sancto Godardo abbatibus ut ad domum de Egris personaliter accedentes de electione abbatis dicti loci inquirant diligenter et quid inde intellexerint anno sequenti renuntient Capitulo generali, et quid inde, etc. 37.  Item, auctoritate Capituli generalis committitur abbati de Sancto Godardo ut ad abbatiam de Archis personaliter accedens, si invenerit quod abbas dicti loci per decennium abbatizaverit et quod numquam venit ad Capitulum generale, ipsum auctoritate Capituli generalis absolvat ab officio abbatiae, nisi causam legitimam praetenderit quare venire non potuit ad dictum Capitulum generale, quam excusationem si legitima fuerit dictus abbas de Sancto (Gargano) Gothardo anno sequenti deferat Capitulo generali. 38.  Inspectio abbatiae quae dicitur Sacer campus committitur de Morimundo et de Sara abbatibus auctoritate Capituli generalis ut quae secundum Deum et Ordinem facienda invenerint, faciant et disponant introducentes etiam conventum in dicto loco, si viderint expedire, et sit filia de Gradis, etc., et quid inde, etc. 39.  Item, inspectio loci in quo fundare intendit abbatiam monachorum comes de Thuriol, Lucelen[si] et de Rethenala abbatibus committitur auctoritate Capituli generalis qui ad dictum locum personaliter accedentes, quae secundum Deum et Ordinem facienda noverint, faciant et disponant introducentes etiam conventum in dicto loco auctoritate Capituli generalis, si viderint expedire, etc., et quid inde, etc., et sit filia de Caesarea. 40.  Item, inspectio abbatiae, quam intendit incorporare Ordini comes Hollandiae, committitur de Sancto Bernardo et de Claro campo abbatibus auctoritate Capituli generalis qui ad dictum locum personaliter accedentes, etc., et quid inde, etc. 41.  Item, inspectio Insulae Sancti Iacobi, de Iophra et de Zedita abbatibus committitur qui ad locum accedentes, etc., et conventum introducant si viderint expedire, et quid inde etc. Abbas de Cicador hoc eis denuntiet. 42.  Pro sanctissimo patre nostro summo Pontifice, qui petit orationes ab Ordine speciales pro se et pro Terra sancta, statuit et ordinat Capitulum generale quod, in singulis domibus Ordinis universi, in missa de Beata Virgine quotidiana dicatur pro ipso collecta *Deus fidelium omnium pastor* ; et pro bono statu Terrae sanctae dicatur responsorium *Aspice Domine*, cum versiculo *Exurgat Deus*, flexis genibus in ecclesia cum collecta : *Deus qui admirabili ordine*, sexta feria finitis VII psalmis cum litania cum collectis consuetis ; VII psalmi vero et *Salve Regina* post Completorium fiant sicut hactenus fieri consuevit. 43.  Item, pro comite Blesensi et comitissa et liberis eius dicatur una missa de Spiritu Sancto in singulis domibus Ordinis universi ; anniversarium eorum post eorum obitum in Ordine faciendum conceditur eisdem. 44.  Pro felicis recordationis domino Guidone, quondam titulo Sancti Laurentii in Lucina presbytero cardinali, iam defuncto persolvatur plenarium servitium per Ordinem universum, et in rotulo recitetur in Capitulo generali annis singulis, et associetur anniversariis cardinalium aliquorum. 45.  Anniversarium Theobaldi regis Navarrae fiat in vigilia beati Nicolai per Ordinem universum. 46.  Item, anniversarium Ysabellis, quodam reginae Navarrae et sororis suae ducissae Brabantiae, fiat feria tertia post octavam Paschae solemniter in conventu per Ordinem universum. 47.  Item, petitio abbatis Morimundi, qui petit absolvi a susceptione hospitum per quinquennium, exauditur. Hoc ipsum conceditur abbati de Balerna per triennium ; conceditur et eidem quod possit duas missas quotidianas in domo sua pro suis fundatoribus celebrare. 48.  Item, petitio abbatum de Magio, de Re et de Sancto Urbano et de Stanlee et de Loco Dei in Dania, de faciendo anniversario fundatorum suorum in abbatiis propriis, exauditur. 49.  Item, petitio de Alto Christo abbatis qui petit dispergere conventum suum exauditur. 50.  Item, petitio abbatis de Sancto Salvatore in Hybernia, qui petit quod semel possit remanere a Capitulo generali, exauditur. 51.  Item petitio episcopi Agathen(en)sis, qui petit quod possit habere conversum de Ordine, exauditur, dummodo honestis ministeriis deputetur. 52.  Item, petitio domini Rhedonensis, qui petit quod possit habere monachum de Ordine exauditur, dum tamen, etc. 53.  Item, petitio abbatis de Lausno, qui petit quod fiat anniversarium ducissae Bavariae in domo sua, exauditur. 54.  Item, petitio regis Angliae, qui petit quod fiat festum [sancti] Edoardi martyris cum duabus missis per totum regnum Angliae, exauditur, et in eodem regno [nominetur] in letania cum ceteris sanctis. 55.  Item, petitio domini regis Franciae, de faciendo anniversario ipsius post eius obitum per totum Ordinem, exauditur. 56.  Item, petitio abbatis Sancti Odoaldi, qui petit dispergere conventum suum, pro quo etiam venerabilis pater noster dominus Portuensis scripsit Capitulo generali, exauditur. 57.  Item, cum super quibusdam casibus et articulis propositis contra abbatem de Miratorio, Diffinitores ad plenum discutere non potuerint, venerabili patri nostro de Cistercio, de Buxeria et de Maceriis abbatibus committitur in plenaria Ordinis potestate, auctoritate Capituli generalis ut auditis causis et defensionibus dicti abbatis de Miratorio, faciant prout merita vel demerita exegerint, et ipsummet aut confirment aut deponant, si deponendum viderint vel denuntient non abbatem intra festum Omnium Sanctorum proxime venturum, et hoc totum sine strepitu et sine allegationibus saecularium fiat. 58.  Auctoritate Capituli generalis committitur patribus abbatibus et visitatoribus universis, ut in suis visitationibus inquirant utrum abbates filii seu illi, quod visitant, tempore debito venerint ad Capitulum generale, et singulis annis super hoc respondeant Capitulo generali. 59.  P. Othoniensis episcopus et abbates S. Crucis et Montis S. Mariae apud Cistercium tempore Capituli generalis.
Anno Domini millesimo ducentesimo septuagesimo tertio statuta sunt haec apud Cistercium in Capitulo generali. 1.  In primis, quoniam super VII psalmis singulis sextis feriis per Ordinem pro statu sanctae Ecclesiae dicendis, per diversas Ordinis abbatias diversimode tenebatur, volens Capitulum generale, quod uniformitas in omnibus et per omnia per Ordinem observetur, ordinat et diffinit quod dicti VII psalmi per claustrum processionaliter dicantur in procedendo, omissis omnibus ad processionem pertinentibus, excepta sola cruce, quae ut moris est praeferatur ; et si abbas praesens fuerit, non deferat baculum pastoralem. Responsorio *Aspice Domine*, et collecta praetermissis. 2.  Quoniam propter multiplicitatem anniversariorum personis pluribus a Capitulo generali concessorum, Ordo multipliciter oneratur, statuit et ordinat Capitulum generale ut in qualibet abbatia Ordinis singulis mensibus unum anniversarium celebretur die vel hebdomada qua abbas quilibet in domo propria viderit oportere ; et praeferatur in eodem anniversario quaecumque persona quam abbas quilibet voluerit, adiunctis personis aliis quibus anniversarium ab Ordine est concessum, et celebrent qui voluerint, antiqua ordinatione de quatuor praecipuis anniversariis observata, et si aliqua anniversaria concessa fuerint, istis adiungantur. 3.  Item, super nuncupatione abbatiae de Lanterna quae alio nomine Vallium nuncupatur, declarat Capitulum generale quod illud nomen sortiatur perpetuo, quo in tabula Cistercii nominatur. 4.  Quoniam ad aures devenit Capituli generalis clamosa insinuatio super receptione novitiorum indiscreta, videlicet quod quidam plures, quidam pauciores recipiunt, quidam insufficientis scientiae et aetatis, propter quod bona fama Ordinis in aliquibus denigratur, et rigor antiquus non modicum enervatur, statuit et ordinat Capitulum generale ut patres abbates seu visitatores, auctoritate Capituli generalis, taxent in suis visitationibus numerum personarum secundum abbatiarum facultatem, et tales recipiantur qui sint idonei et probati in litteratura competenti, et aetatis legitimae secundum quod fuit alias diffinitum. 5.  Item, statuit et ordinat Capitulum generale ut Henricus de Agnis fugitivus propter suam maximam contumaciam excommunicatus per provinciam Moguntinam et abbatiis Ordinis, quando fiet sermo in capitulo excommunicatus denuntietur, et alibi ubi decreverit abbas monachi memorati, etiam sententias contra ipsum latas ab abbate suo approbat Capitulum generale. 6.  Item, statuit et ordinat Capitulum generale quod si, auctoritate Capituli generalis, dentur iudices alicui abbati contra alium abbatem super querimonia aliqua seu querela pars quaelibet usque ad finem litis ad expensas tenebitur ; qua finita, tenebitur parti adversae refundere qui in querela succubuerit supradicta. De inquisitoribus autem datis contra personas auctoritate praedicta, sic diffinit et ordinat Capitulum generale, quod ille seu illi contra quos dati fuerint inquisitores praedicti, ad solutionem expensarum teneantur auctoritate Capituli generalis. 7.  Item, cum super solutione illius pecuniae tangentis decimam regis Siciliae, de qua venerabiles patres quatuor primi abbates cum illustri rege Siciliae composuerunt, et super hoc seipsos et domos suas pro se et illis omnibus, quos tangit negotium dictae decimae, obligaverunt ; quia ipsorum curialitati et caritati dignum est modo debito responderi, statuit et ordinat Capitulum generale, ut summam cuilibet a patre abbate impositam usque ad feriam quintam infra octavam Paschae praesentibus abbatibus solvere non omittant ; alioquin illos qui solvere distulerint, ex tunc a die praefixa ipsos excommunicat auctoritate Capituli generalis, et eosdem voluntate atque auctoritate eadem Capituli generalis, patres abbates excommunicatos denuntient, et in ipsorum monasteriis conventus abstineat a divinis ; nihilominus si ipsam pecuniam sub usuris recipi contigerit, dicti abbates, qui ad diem praefixam solvere omiserint, dictas usuras et interesse pariter solvere teneantur. 8.  Item, auctoritate Capituli generalis committitur patribus abbatibus et visitatoribus universis ut in visitationibus suis diligenter ac sollicite inquirant utrum abbates filii seu illi quos visitant tempore debito venerint ad Capitulum generale, et singulis annis super hoc respondeant Capitulo generali. 9.  Cum super illo pessimo et indicibili vitio clamor multiplex et indecens aures Capituli generalis pluries propulsaverit, cupiens idem Capitulum generale super clamore huiusmodi efficaciter consilium apponere, ad honorem Dei et Ordinis honestatem, ordinat et diffinit quod illi diffinitioni supra editae anno Domini MCCLXVI quae sic incipit : Ad detestationem et abolitionem, etc., id addatur : Quod si de cetero aliqua persona Ordinis convicta seu publice confessa fuerit super illo pessimo vitio laborare, ad detestandum illud vitium, eradicandum penitus et omnino extirpandum, ablato ei habitu, ab Ordine penitus evellatur, nec dentur ei litterae tenoris cuiuscumque, et taliter eiecti in quaternione prioris conscribantur, ne eorum factum possit longitudine temporis oblivione deleri. 10.  Item, ne facilitas veniae malevolis occasionem praebeat delinquendi, statuit et ordinat Capitulum generale quod si aliquis de capellanis monialium nostri Ordinis cum moniali vel conversa nostri Ordinis deprehensus fuerit carnaliter deliquisse, ablato ei habitu, ab Ordine penitus expellatur, nec in eadem abbatia vel alibi in Ordine denuo habeat licentiam remanendi. 11.  Auctoritate Capituli generalis committitur abbati Regalis montis, ut duos de monachis suis quos bonos et idoneos cognoverit, ad dominum regem Siciliae transmittat, qui monachi, auctoritate Capituli generalis, de Fossa nova et de Casaemarii abbates secum associantes, de duobus monasteriis quae intendit idem dominus rex de novo fundare, quorum filiationes ad dominum abbatem Regalis montis et abbatem de Oratorio pertinere dicuntur, eidem domino regi consilium impendant, ut consideratis omnibus quae secundum Deum et Ordinem consideranda occurrerint, etiam si dicto domino regi placuerit, conventum introducant auctoritate Capituli generalis. Hoc abbati de Oratorio committitur, si sibi viderit expedire. 12.  Auctoritate Capituli generalis iniungitur de Villari et de Valle Dei et de Valle Sancti Lamberti abbatibus ut ad abbatias monialium in dioecesi Lyornensi constitutas, videlicet de Rotan, de Beregno, de Diste etiam de Onste personaliter accedentes, coniungant et uniant abbatiis de Linstre, de Arqueron et de Hostes, prout melius viderint expedire. Rebelles et contradicentes auctoritate Capituli generalis et totius Ordinis per excommunicationem vel separationem ab Ordine, si necesse fuerit, compellendo. 13.  Super iis quae proposita sunt Capitulo generali de abbatia de Dora in Anglia, quae dicitur in temporalibus deficere, auctoritate Capituli generalis patri abbati, videlicet Morimundensi, conceditur ut per se vel per alium ordinet in dicta abbatia secundum quod viderit expedire. 14.  Item, super iis quae in visitatione Sancti Sulpicii contra abbatem eiusdem loci proposita dicuntur et Capitulo generali relata, statuit et ordinat Capitulum generale quod dictus abbas, infra Nativitatem Domini, eadem quibus agitur monasterio suo ex integro restituat, ita ut dicta domus eius super praemissis penitus indemnis habeatur ex tunc, nisi cesserit, absolvit eum Capitulum generale, et eius pater abbas depositum eumdem denuntiet auctoritate Capituli generalis a regimine abbatiae. 15.  Ut parcatur laboribus et expensis, et confusio multitudinis evitetur, statuit et ordinat Capitulum generale ne aliquis abbas vadat ad Curiam, seu mittat monachum vel conversum tempore Concilii generalis. Iniungitur etiam omnibus personis ibidem existentibus, ut ad propria revertantur tempore dicti Concilii inchoante, nisi Concilio generali debeat interesse. 16.  Monachi vel conversi qui violenter abstulerunt abbati suo de Aqua frigida in Lombardia sigillum suum, tamquam conspiratores puniantur auctoritate Capituli generalis, et hoc ipsum pater abbas viriliter exsequatur, auxilio et consilio Commensis episcopi ad hoc, si necesse fuerit, invocato ; cui super hoc scribit Capitulum generale. 17.  Auctoritate Capituli generalis iniungitur abbati Salvaniensis ut ad capitulum Ruthense personaliter accedat, et eidem capitulo competenter satisfaciat si *laesionem* aliquam intulit modo aliquo dicto capitulo. 18.  Petitio abbatis de Charreto de dispergendo conventum suum per Lombardiam, exauditur. 19.  Super querela de Tribus fontibus et de Castellione abbatum contra abbatem de Ripatorio statuit et ordinat Capitulum generale quod illa pecunia, quam abbas de Ripatorio debebat Simoni Piete pro qua fideiussores erant praedicti abbates de Tribus fontibus et de Castellione, tradat dictus abbas de Ripatorio dictis fideiussoribus in octava sancti Andreae dictam pecuniam cum ipse recognoverit, profitendo coram Diffinitoribus quod praedicta pecunia pro maiori parte penes se habeat, et paratus sit praedictorum Diffinitorum statuto parere in omnibus et etiam voluntatem per omnia adimplere, tali tamen conditione seu pacto quod praedicti fideiussores apud praedictum Simonem creditorem dictum abbatem de Ripatorio illaesum reddant pariter et indemnem. 20.  Conceditur etiam abbati de Moris quod grangiam suam, de qua mentio facta est in Diffinitorum praesentia, distrahat ita tamen quod illa pecunia praedicti fideiussores, *scilicet* de Tribus fontibus et de Castellione et de Monasterio in Argona abbates liberentur infra festum sancti Ioannis Baptistae. 21.  Cum anno praeterito ad aures Capituli generalis nobilis domina Iurith querelam induxerit super abscisione capitis matris suae iam defunctae, quod a quibusdam monialibus abscissum fuisse dicatur, et auctoritate eiusdem Capituli eisdem iniunctum fuerit ut caput reddiderint memoratum, quod adhuc facere distulerunt, dicto Capitulo remanentes inobedientes et rebelles. Auctoritate praefati Capituli prohibetur abbati de Asterbarch visitatori earum, et universis nostri Ordinis personis, ne praedictas moniales visitare audeant, quousque caput memoratum reddiderint, cum adhuc nostro Ordini incorporatae non fuerint. 22.  Cum querela aures Capituli generalis pulsaverit super eo quod quidam apostata, quondam niger monachus, grangiam quamdam de Gratia Dei in Burgundia detineat et in eadem mulieres maneant, ut dicitur, in dedecus totius Ordinis et praedictae abbatiae de Gratia Dei non modicum praeiudicium et gravamen, statuit et ordinat Capitulum generale ut praedictus apostata a dicta grangia penitus expellatur, non obstantibus quibuslibet conventionibus seu pactis interpositis inter dictum monasterium et personam aliam seu personas, et hoc praecipitur abbati memorato de Gratia Dei convocato ad hoc, si necesse fuerit, auxilio brachii saecularis. 23.  Super depositione abbatis Sancti Nicolai de Grunehem statuit et ordinat Capitulum generale quod quondam abbas de Sichem, quondam pater suus, licet cesserit, quia examinata causa depositionis quodam dicti abbatis de Grunehem, et quia minus iuste deposuit, tribus diebus sit in levi culpa et licet per depositionem processerit contra eumdem abbatem, considerata tamen sui regiminis novitate et simplici intentione, quod causa fervoris et religionis hoc fecerit, dignum duxit Capitulum generale sibi parcere ut legibus salvatur. Abbates vero de Lapide Sancti Michaelis et de Buc[h], quia assessores fuerunt patris abbatis in memorata depositione, quadraginta diebus sint extra stallum abbatis et sex sextis feriis sint in pane et aqua. Dictus autem abbas Sancti Nicolai depositus restituitur auctoritate Capituli generalis. Abbas vero de Porta in Allemania ipsum restituat et auctoritate Capituli generalis praedicta omnia exsequatur. 24.  Cum dudum in Ordine nostro fuerit ordinatum quod nullus abbas visitaturus processum et maxime debitum visitatoris sui impediat et ad aures devenerit Capituli generalis quod abbas de Alpibus se opposuit et in Diffinitorum praesentia per testimonia idonea sit probatum et multa alia probabiliora Ordini nostro contraria de eodem abbati audiverit idem Capitulum generale, et non valens cum honestate Ordinis praedictum abbatem amplius sustinere, eumdem deponit generale Capitulum in instanti et etiam ipsum excommunicat si Ordini modo aliquo voluerit rebellare, et omnes eidem etiam adhaerentes, et hoc abbas de Stamedio ei denuntiet infra festum beati Michaelis in domo de Alpibus vel alibi ubi viderit expedire. 25.  Item, abbatibus Lemovicensis dioecesis, ne accedant ad episcopales synodos, nisi causa fidei praedicationis, vel etiam si episcopali debeant fungi officio, per Capitulum generale inhibetur. 26.  Cum nonnumquam in relationibus, inquisitionibus et depositionibus vel aliis litterarum generibus quae sub sigillis abbatum Ordinis ad generale Capitulum deportantur manifeste saepius repertae fuerint falsificatae, statuit et ordinat idem Capitulum generale quod quicumque abbas scienter falsum sigillaverit vel per sigillum aliquod falsum renuntiaverit generali Capitulo, deponatur. 27.  Distributionem undecim millium librarum et quingentarum quatuor primis abbatibus a Diffinitoribus impositam approbat Capitulum generale, et eisdem praecipitur ut inviolabiliter observetur. 28.  Committitur auctoritate Capituli generalis de Claromarisco et de Laude abbatibus ut diffinitionem anno praeterito editam a Capitulo generali de situ abbatiae de Acello faciant inviolabiliter observari. 29.  Cum anno praeterito inspectio loci de Lavahort de Claro campo et de Sancto Bernardo abbatibus commissa fuerit auctoritate Capituli generalis, et ipsi minus sufficienter rescripserint Capitulo generali, de Bodelo et de Florido campo abbatibus iterato committitur auctoritate Capituli generalis, qui ad dictum locum personaliter accedentes, consideratis omnibus quae secundum Deum et Ordinem consideranda occurrerint, etiam dictum locum incorporent Ordini si viderint faciendum, et quid inde fecerint renuntient Capitulo generali insequenti. 30.  Inspectio loci quem intendit fundare comitissa Britanniae, de Begar et de Buzeyo abbatibus committitur auctoritate Capituli generalis, qui ad dictum locum personaliter accedentes, consideratis quae secundum Deum et Ordinem consideranda occurrerint, sequenti anno renuntient Capitulo generali. 31.  Auctoritate Capituli generalis committitur domino abbati Claraevallis quod per se vel per alios idoneos, qui ad abbatiam de Hildera personaliter accedant et super destitutione prioris de Esron, quondam abbatis dicti monasterii, et de institutione ipsius abbatis qui nunc est, diligenter inquirant et per depositionem vel alias procedant, secundum quod eisdem videbitur expedire auctoritate Capituli generalis. 32.  Cum frater G. Roberth monachus Grandisylvae contra magistrum Gaufridum clericum domini regis Castellae et etiam, ut videbatur, contra abbatem suum scripserit, abbas suus de Grandisylva iniungat poenitentiam quam voluerit extra domum. 33.  Super conspiratorum quorumdam revocatione de Aurea valle auctoritate Capituli generalis patri abbati, videlicet abbati de Tribus Fontibus, committitur ut de iis faciat secundum quod viderit expedire. 34.  Super depositione abbatis de Suryo in Hybernia seu compulsiva cessione, statuit et ordinat Capitulum generale quod abbas de Kyrie [eleyson] in Hybernia, qui se dicebat habere mandatum Capituli generalis, et non habuerit, cum quasi mandato de [Sancta] Cruce et de Tinterna abbates ad depositionem abbatis de Suryo indebite processerunt, dictus vero abbas de Kyrie [eleyson] si cessit, ultimus omnium sit per annum, et tribus diebus in levi culpa, si vero abbas est depositus ; praefati abbates de Tinterna et de [Sancta] Cruce, quia indebite ad sententiam processerunt, quadraginta diebus sint extra stallum abbatis et decem sextis feriis hoc anno panis et aquae poenitentia puniantur ; abbas vero de Surio, per praedictos abbates depositus seu ad cedendum compulsus, restituitur auctoritate Capituli generalis, et hoc abbati Kedeney, auctoritate Capituli generalis, committitur exsequendum. 35.  Petitio domini Portuensis, qui petit ut monasterium suum Sancti Thomae de Reate in praesenti Capitulo incorporetur Ordini, et monasterii Casae novae filia habetur, et de renovatione litterarum de suo anniversario in Ordine faciendo, exauditur. 36.  Petitio domini regis Castellae, qui petit ut in omnibus festivitatibus quibus fit sermo in capitulo, de eo specialis inter fundatores et amicos fiat commemoratio et uxore eius ac liberis, exauditur. 37.  Item, petitio eiusdem domini regis, de nova militia Ordini nostro incorporanda, cuius paternitas ad monasterium Grandisylvae pertineat, exauditur. 38.  Item, petitio dicti domini regis, ut monachi Mariae de Cartagine possint uti in processionibus cappis de serico, et diebus solemnibus, exauditur. 39.  Item, petitio abbatis de Cupro qui petit semel remanere de Capitulo, exauditur. 40.  Petitio abbatis Sancti Thomae de Venetia qui petit quod possit mittere monachos suos in Cretam et ibidem secundum beati Benedicti regulam vivere valeant et secundum nostri Ordinis disciplinam… 41.  Item, petitio abbatis Escalliarum, qui petit ut possit facere in domo sua anniversarium bonae memoriae domini Guidonis quondam tituli Sancti Laurentii in Lucina presbyteri cardinalis iam defuncti, exauditur. 42.  Item, petitio abbatis de Monte Tyboti, qui petit quod fiat commemoratio in domo sua de sancto Tisboto, exauditur. 43.  Item, petitio abbatis de Forsabornas, qui petit absolvi a susceptione hospitum per triennium, exauditur. 44.  Item, petitio abbatis de Clariana, qui petit ut faciat anniversarium in domo sua patris et matris Pontii canonici de Moceto, si hoc petit de consensu conventus sui, exauditur. 45.  Petitio abbatis de Bella valle qui petit absolvi a susceptione hospitum per triennium exauditur. 46.  Petitio de C[h]armeya et de Sigilleriis abbatum, qui petunt ut possint cantare missam quotidianam pro rege Navarrae et uxore eius defunctis, in domibus suis, exauditur. 47.  Petitio abbatis Sancti Thomae qui petit quod possit facere anniversarium domini de Palmo in domo sua, si petit de voluntate conventus sui, exauditur. 48.  Petitio domini abbatis Claraevallis ut possit habere luminare coram tumba sanctis Malachiae exauditur. 49.  Petitio abbatis de Caladia, qui petit absolvi a susceptione hospitum exauditur. 50.  Petitio episcopi Patracensis ut duo monachi et duo conversi eidem concedantur pro custodia cuiusdam hospitalis, quod de novo construxit, ita ut suspectae mulieres excludantur, exauditur. 51.  Petitio abbatis de Quintiaco, qui petit a susceptione hospitum absolvi per triennium, exauditur. 52.  Petitio abbatis de Caroloco, qui petit absolvi a susceptione hospitum per triennium, exauditur. 53.  Petitio abbatis de Cupro, qui petit quod possit facere festum sancti Medoni in domo sua cum duabus missis, si petit cum consensu domus suae, exauditur. 54.  Petitio abbatis Sancti Mauritii, qui petit absolvi a susceptione hospitum per triennium, exauditur. 55.  Petitio abbatis Septem Fontium, qui petit absolvi a susceptione hospitum per triennium, exauditur. 56.  Querela abbatis de Rosea valle contra abbatem de Arvicampo, de Magio et de Ysionay abbatibus committitur auctoritate Capituli generalis pace vel iudicio terminanda, et quid inde fecerint sequenti anno renuntient Capitulo generali. 57.  Querela abbatis Grandisylvae contra abbatem de… (*locus vacuus*)…, de Calertio et de Bono fonte abbatibus committitur pace vel iudicio terminanda, et quid inde fecerint renuntient sequenti Capitulo generali. 58.  Querela abbatis de Porta Cœli contra abbatissam de… (*locus vacuus*)… de Lucella et Pa[i]ris abbatibus committitur pace vel iudicio terminanda, et quid inde fecerint renuntient sequenti anno Capitulo generali. 59.  Querela abbatis de Thela contra abbatem de Alto Christo, de Monte Sanctae Mariae et Boni montis abbatibus committitur, auctoritate Capituli generalis pace vel iudicio terminanda, et quid inde fecerint renuntient sequenti Capitulo generali. 60.  Querela abbatis de Vauvelleya contra abbatem de Vallye et quosdam abbates Angliae, de Tinterna et de T[h]ama et de Bruer[n]ia abbatibus committitur, auctoritate Capituli generalis pace vel iudicio terminanda, et quid inde fecerint renuntient sequenti anno Capitulo generali. 61.  Querela abbatis Vallis Sancti Lamberti contra abbatem Aureae vallis, abbatis de Signiaco auctoritate Capituli generalis committitur pace vel iudicio terminanda, et quid inde fecerit renuntiet sequenti anno Capitulo generali. 62.  Committitur abbatibus de Camberone et de Claromarisco auctoritate Capituli generalis quod diffinitionem anno praeterito factam contra abbatissam et moniales de Asella diligenter faciant observari, ad hoc, si necesse fuerit, abbatissam et moniales praedictas per censuram ecclesiasticam compellendo. 63.  Petitio abbatis de Aurea valle, qui petit quod possit dispergere conventum suum per triennium, exauditur. 64.  Pro domino duce Hugone Burgundiae hoc anno defuncto fiat anniversarium per Ordinem universum. 65.  Pro domino Papa dicatur collecta *Deus fidelium*, etc. 66.  Pro sanctissimo patre nostro summo pontifice Gregorio, qui petit orationes ab Ordine speciales pro se et pro bono statu Ecclesiae Dei, ut Dominus eidem domino Papae et cardinalibus ceterisque praelatis spiritum praestet consilii in instanti Consilio generali, dicatur una missa de Spiritu Sancto, et alia de beata Virgine a singulis sacerdotibus Ordinis universi, et pro ipso domino Papa dicatur collecta *Deus omnium fidelium pastor*, etc., in missa conventuali singulis diebus in loco competenti, et nomen ipsius domini Papae, videlicet Gregorius, in canone conscribatur. 67.  Pro domino Portuensi cardinali nostri Ordinis promotore et conservatore ut Dominus det sibi gratiam suam et ipsum Ordini nostro conservet, dicatur una missa de Beata Virgine a singulis sacerdotibus Ordinis universi. 68.  Item, pro domino rege Franciae et liberis eius, et pro bono statu regni sui et pro fratribus et sororibus eius dicatur una missa de Spiritu Sancto et alia de beata Virgine et tertia de Sancta Cruce a singulis sacerdotibus Ordinis universi. 69.  Item, pro domina regina Franciae matre eius dicatur una missa de beata Virgine et alia de Spiritu Sancto, in singulis domibus Ordinis universi. 70.  Item, pro domino rege Siciliae et uxore et liberis eius et pro statu terrae suae dicatur una missa de Spiritu Sancto et alia de beata Virgine, in singulis domibus Ordinis universi. 71.  Item, pro rege Castellae et uxore sua et liberis, et pro statu terrae suae, qui tanto affectu et effectu univit sibi Ordinem amplexibus caritatis, et pro magistro Gaufrido, praedicti regis clerico, qui tamdiu ad promotionem Ordinis laboravit, dicatur una missa de Spiritu Sancto, altera de beata Virgine, tertia de Sancta Cruce, in singulis domibus Ordinis universi. 72.  Pro rege Arragoniae et eius liberis dicatur una missa de Spiritu Sancto, in singulis domibus Ordinis universi. 73.  Pro rege Angliae et uxore eius et liberis eorumdem, et pro bono statu terrae suae, dicatur una missa de Spiritu Sancto, in singulis domibus Ordinis universi. 74.  Item, pro duce Burgundiae et matre sua et uxore, et pro bono statu terrae suae dicatur una missa de Spiritu Sancto, et alia de beata Virgine a singulis sacerdotibus Ordinis universi. 75.  Item, pro Cabilonensi, Tholosonensi, Spirensi et Agrinensi episcopis dicatur una missa de Spiritu Sancto, in singulis domibus Ordinis universi. 76.  Item, pro comite Britanniae et uxore eius et liberis eorumdem dicatur una missa de beata Virgine, in singulis domibus Ordinis universi. 77.  Item, pro comitissa Flandriae et eius liberis dicatur una missa de beata Virgine, in singulis domibus Ordinis universi. 78.  Item, pro domino duce Burgundiae hoc anno defuncto fiat anniversarium per Ordinem universum. 79.  Item, pro domino rege Angliae Henrico dicatur una missa pro defunctis in singulis domibus Ordinis universi. 80.  Item, pro magistro Ioanne de Livron quondam canonico Valen[tinensi] defuncto dicatur una missa pro defunctis in singulis domibus Ordinis universi ; huic missae associatur ipse Lausannen[sis] et in aliis suffragiis Ordinis universi, et prior Sancti Stephani de Gravier aliis suffragiis universis. 81.  Auctoritate Capituli generalis iniungitur abbati de Valle regis ut pro duobus monachis sibi missis causa dispersionis et triginta libris suo tempore non solutis, ut dicebatur, in domo sua tribus diebus poenitentiam peragat levis culpae.
Anno Domini millesimo ducentesimo septuagesimo quarto statuta sunt haec apud Cistercium in Capitulo generali. 1.  Quoniam exigentibus peccatis populi christiani tam longo tempore extitit Terra sancta in manibus paganorum, et illa loca devotissima quae Dominus Iesus Christus, et gloriosissima mater virgo Maria deifica praesentia multipliciter decorarunt, ab infidelibus est vituperabiliter pertractata, ut Deus per suam misericordiam succurrat populo christiano et dictam Terram sanctam restituat sacro cultui suo, statuit et ordinat Capitulum generale quod psalmus *Deus venerunt gentes*, cum versu *Exurgat Deus*, etc., et collecta *Deus qui admirabili providentia*, ad missam conventualem more solito dicatur per Ordinem universum, et in missa conventuali quoties nominatur nomen Domini nostri Iesu Christi inclinetur humiliter a conventu, secundum quod dominus Papa constituit in Concilio generali. 2.  Auctoritate Capituli generalis praecipitur ut abbates et conventus qui habent duo loca ad manendum, ut altero illorum quem maluerint contenti sint et ab alio penitus abstineant. 3.  Item, fratribus Ordinis de Carmelo conceditur auctoritate Capituli generalis, ut nullus de Ordine eorum in nostro Ordine recipiatur in posterum quoquomodo. 4.  Auctoritate Capituli generalis permittitur abbatibus ut in grangiis et in cellariis Ordinis conversos et servientes in ipsorum praesentia faciant comedere, si voluerint, diffinitione aliqua in contrarium edita non obstante. 5.  Item, cum statutum sit ab antiquo ut nullus post Completorium bibere audeat, praecipitur auctoritate Capituli generalis ne quis post Completorium frequentibus potationibus uti audeat, et si quis in praemissis excesserit, poenitentiam peragat levis culpae ; alioquin ipso facto suspendatur, donec poenitentiam peregerit supradictam. 6.  Item, diffinitio edita anno praeterito quae sic incipit : Cum super illo pessimo vitio, etc., statuit et ordinat Capitulum generale quod non tantum futura respiciat, sed ad praeterita referatur et qui iam pro vitio huiusmodi sunt carceri mancipati in eodem sint carcere usque ad ultimum vitae suae. 7.  Abbates qui propter infirmitates continuas et incurabiles per biennium remanserint a Capitulo generali, praecipitur auctoritate dicti Capituli patribus abbatibus ut ipsi, domibus sic destitutis et dispendiis earum, secundum Deum et conscientias suas provideant, aut per amotionem, vel alio modo iusto et debito prout viderint expedire. 8.  Item, auctoritate Capituli generalis praecipitur in virtute obedientiae ut abbates qui celant alios abbates qui remanent a dicto Capitulo, anno et tempore quo debent venire, poenitentiam agant in diffinitionibus constitutam, distinctione quinta, capitulo undecimo, quae sic incipit : Abbates qui ad Capitulum generale non venerint, etc. 9.  Item, diffinitionem editam contra illos qui bis exierunt ad saeculum sic temperat Capitulum generale, quod si eligantur, seu postulentur in abbates, si sint bonae vitae et honestae conversationis, cum illis poterit Capitulum generale, si voluerit, dispensare, et viderit expedire, cum pater proprius dispensationem huiusmodi postulandam duxerit. 10.  Item, cum olim, abbatibus ad Capitulum generale secum monachos adducentibus, poenitentia inflicta fuerit prout diffinitio edita anno Domini MCCLVIII quae sic incipit : Cum effrenatam multitudinem, etc., praecipitur a Capitulo generali abbatibus universis qui secum hoc anno monachos adduxerunt, vel in posterum adduxerint, ut infra quindenam postquam abbatias suas intraverint, tribus diebus levis culpae poenam peragant, uno eorum in pane et aqua ; alioquin quousque dictam poenitentiam peregerint, ab officio suspendantur. 11.  Item, auctoritate Capituli generalis [statuitur] ut abbatiae de Hibernia ad priorem paternitatem redeant, et patres antiqui abbatias suas visitent more solito antiquitus observato, dispositione, ordinatione, vel diffinitione aliqua super hoc edita non obstante. 12.  Item, cum praesenti tempore Ordo multam patiatur penuriam conversorum, et ipsos conversos maioribus et honestioribus negotiis deceat occupari, permittitur auctoritate Capituli generalis ut qui voluerint in coquinis per servientes laicos non suspectos, sed bonae famae et conversationis honestae, sibi faciat deservire. 13.  Item, cum abbates filii Accubatiae qui diu est ad Capitulum generale non venerunt, nec se legitime excusaverunt, et de hoc constat per patrem abbatem, deponantur auctoritate Capituli generalis. 14.  Item, cum sanctissimus pater summus Pontifex hoc anno generale Concilium in Lugduno duxerit celebrandum pro bono statu universalis Ecclesiae sanctae Dei, et ob hoc oportuerit dominum Cisterciensem, et aliquos coabbates suos ad hoc specialiter vocatos nomine totius Ordinis magnas expensas facere, tum propter dictum Concilium, tum propter defensionem libertatum Ordinis in eodem Concilio, quas libertates major pars praelatorum ibidem existentium totis viribus impugnabant, et etiam cum multa servitia pro praemissis expeditis in parte et feliciter expediendis facta sint, et restent adhuc facienda maiora, statuit et ordinat Capitulum generale ut summam cuilibet a patre abbate impositam, usque ad feriam quintam infra octavam Paschae, patribus abbatibus solvere non omittant ; alioquin illos qui solvere distulerint, ex tunc a die praefixa ipsos excommunicat auctoritate Capituli generalis, et eosdem auctoritate eadem patres abbates per se vel per alios excommunicatos denuntient, et in ipsorum monasteriis conventus abstineat a divinis ; nihilominus si ipsam pecuniam sub usuris recipere contigerit, dicti abbates qui ad diem praefixam solvere omiserint, ad dictas usuras et interesse pariter teneantur, et apud Barrum apportent. 15.  Item, cum clamosa insinuatio aures propulsaverit Capituli generalis, quod abbatia Bonae vallis ritum et morem vivendi seu computandi de receptis et expensis, et disciplinam Ordinis aliquam non observent, nec servaverit per tempora longiora, secundum formam laudabilem hactenus in aliis abbatiis Ordinis observatam, et ex hoc per patrem abbatem et plures abbates alios Capitulo facta fuerit plena fides, et propter hoc dicta domus ad tam miserabilem statum devenerit et occasum, quod nec debeat visitare alios, qui se ipsam visitare et regere non cognovit ; et cum filius non potest aliud facere nisi quod patrem viderit facientem, ordinat et diffinit Capitulum generale ut filiae immediatae dictae abbatiae Bonae vallis per abbates Vallis magnae et Mansiadae visitentur auctoritate Capituli generalis, videlicet per quemlibet ipsorum medietas ipsarum filiarum, ita quod per hoc patri abbati nullum in posterum praeiudicium generetur, et ipsi rubore perfusi, ad vivendi formam in Ordine hactenus observatam, approbatam et laudabilem redeant ; et cum constiterit evidenter, dictus vero abbas Bonae vallis, de Valle magna et de Mansiade more solito visitet tamquam pater. 16.  Fratrem Henricum monachum de Bythusin excommunicatum a patre abbate, cuius sententia a Capitulo generali confirmata extitit, qui hac laborans in extremis absente proprio abbate a priore dicti loci de Bythusin, humiliter absolvi petiit, qui ipsum absolvit a dictis sententiis quantum potuit, absolutionem huiusmodi approbat et confirmat Capitulum generale, maxime cum signa contritionis et poenitentiae manifeste apparuerint in eodem. 17.  Cum abbas Armentariae coram rege Castellae abbatem Vallis viridis in iudicium traxerit, contra iuris ordinem et nostri Ordinis instituta, et cum de hoc per abbatem de Palatiolis, Mathaplanae et Bonae vallis facta fuerit plena fides, non valens Capitulum generale tantum excessum et tantam praesumptionem et audaciam tolerare, eumdem abbatem Armentariae deponit in instanti, et etiam ipsum excommunicat, si Ordini et sententiae voluerit modo aliquo rebellare, et omnes adhaerentes eidem ; et hoc abbas Sancti Prudentii ei denuntiet infra mensem, postquam ad propriam venerit abbatiam, et dictum abbatem et conventum compellat auctoritate Capituli generalis ad reddendum et restituendum pecuniam abbati Vallis viridis, quae per sententiam dicti regis Castellae taliter est extorta ; et si sententiae dicti Capituli humiliter voluerit obedire, dictus abbas Sancti Prudentii ipsum a sententia excommunicationis, quam incurrit ipso facto, absolvat auctoritate Capituli generalis. 18.  Cum bonae memoriae dominus Guido presbyter cardinalis titulo Sancti Laurentii in Lucina, ex gratia speciali concesserit et permiserit, quod mulieres in terra legationis suae domos et claustra monachorum Ordinis nostri intrent pro suae libito voluntatis, inhibetur auctoritate Capituli generalis ne gratia huiusmodi uti audeant, nec praesumant in terra legationis praedictae. 19.  Auctoritate Capituli generalis praecipitur abbati de Albis Petris ut in sequenti Capitulo secum afferat omnia instrumenta quae habet super domo Lem…, redditibus et rebus aliis datis et assignatis abbatibus Lemovicensis dioecesis venientibus ad synodos episcopales bis in anno super quo Capitulo generali dicti abbates Lemovicensis dioecesis sunt generali Capitulo pluries conquesti, ut quod iustum fuerit a dicto Capitulo decernatum, et interim dictus abbas de Albis Petris praedictos redditus colligat et conservet. 20.  Auctoritate Capituli generalis praecipitur Caraevallis abbati Mediolanensis dioecesis ut abbatem de Cornu, qui monachus fuit Caraevallis et professus, et assumptus de Capitulo in abbatiam de Cornu, ipsum recipiat idem abbas in suum monachum, si infra instans festum sancti Andreae regimini cesserit abbatiae, alioquin auctoritate dicti Capituli noverit se suspensum. 21.  Committitur auctoritate Capituli generalis abbatibus de Sancta Cruce in Austria, tam in capite quam in membris, et de Cicador, et de Runa, ut in Hungaria ad abbatias Ordinis personaliter accedentes, diligenter inquirant et attendant qualiter ibidem ordo et religio observetur, cum in multis Ordo in illis partibus exorbitare dicatur, et de personis Ordinis plura inconvenientia fuerint Capitulo generali nuntiata ; et quid super hoc invenerint, sequenti anno per suas patentes litteras fideliter referant Capitulo generali ; et si in his exsequendis omnes interesse nequiverint, duo nihilominus exsequantur. Abbatiae vero de quibus inquirentur, de expensis inquisitoribus provideant competenter. 22.  Cum frater Ioannes quondam abbas Ieripontis quamdam summam pecuniae a dicta abbatia repetat per iudicem saecularem, contra iuris ordinem et Ordinis instituta, de Voto et de Sancta Cruce abbatibus praecipitur auctoritate Capituli generalis, ut dictum monachum moneant firmiter et efficaciter inducant, ut ab instantia saecularis iudicii contra dictam abbatiam Ieripontis cesset penitus et desistat ; et si vero monitioni dictorum abbatum parere noluerit monachus supradictus, ipsum excommunicatum denuntient auctoritate Capituli generalis, et denuntiari faciant in omnibus abbatiis Ordinis nostri dioecesis Casselen[sis] et dioecesis Dublinensis, in qua dioecesi dictus monachus facit residentiam personalem. 23.  Cum abbas de Kyrie [eleison] anno praeterito per litteras quorumdam abbatum Ordinis nostri accusatus fuerit et denuntiatus Capitulo generali super quibusdam intolerabilibus, propter quae ipsum absolvimus a regimine abbatiae, et ipse hoc anno per litteras quorumdam abbatum et testimonio fide dignorum innocens repertus fuerit in praemissis, eumdem abbatem in instanti restituit Capitulum generale, et de Mellifonte et de Dublina abbatibus committitur auctoritate Capituli generalis, ut dictam restitutionem exsequantur, et contra accusatores dicti abbatis diligenter inquirant, et eos puniant secundum quod eis videbitur expedire. 24.  Cum abbas et conventus Rivi Sanctae Mariae, quondam filii abbatiae Hersindentae, propter monasteriorum distantiam ad paternitatem abbatiae de Reinevel se transtulerint, pacto et conditione centum marcharum intervenientibus, quod simoniacum esse dubitatur ; abbati de Campo praecipitur ut auctoritate Capituli reddi faciat dictas centum marchas cui debentur, et filiationem dicti monasterii Rivi Sanctae Mariae abbati et monasterio Hersidentae restituat, tamquam patri, et cum abbatibus si occasione contractus sententiam aliquam incurrerint, auctoritate Capituli generalis dispenset. 25.  Cum clamor execrabilis super excessibus enormibus et horribilibus fratris Ioannis monachi de Bello prato aures propulsaverit Capituli generalis, nec non multa alia detestabilia contra Ordinis nostri formam in animae suae periculum, committendo districte praecipit Capitulum generale ut dictus Ioannes nullum officium exsequatur, nec de claustro exeat nisi cum fratribus ad laborem, nec equitet in futurum absque licentia Capituli generalis. Abbati vero et omnibus officialibus dictae domus inhibet Capitulum generale ne dicto monacho contra praemissa licentiam aliquam audeant concedere vel praesumant. Si vero dictus monachus suae salutis immemor aliquod membrum dictae abbatiae occupaverit, vel eidem abbatiae aliquod damnum intulerit, pater abbas per se ipsum vel per alium ipsum excommunicet et excommunicatum denunciari faciat per totam dioecesim et per vicinas abbatias nostri Ordinis, auctoritate Capituli generalis. Si vero in tali statu abbatiam violenter intraverit, quamdiu ibi fuerit divinae laudis organa suspendantur. 26.  Cum gravis et taediosa frequenter de Tribus Fontibus, de Monasterio in Argona et de Castellione abbatum querela aures Capituli generalis propulsaverit, super eo quod de Ripatorio et de Moris abbates ipsos a fideiussione, quae pro dictis abbatibus et monasteriis eorumdem Simoni dicto Piete tenentur iamdiu ei obligati, auctoritate Capituli generalis in virtute obedientiae, sub poena suspensionis districte praecipitur de Moris et de Ripatorio abbatibus ut infra instantem Nativitatem Domini a dicta fideiussione praefatos abbates ex toto liberent, alioquin ex tunc suspenduntur ab officiis et in suis monasteriis auctoritate Capituli generalis, divina nullatenus celebrentur donec, etc. 27.  Ad petitionem reverendi patris domini Cassellensis archiepiscopi conceditur abbatibus Hiberniae ut, si voluerint, liceat eis facere festum sancti Patricii cum duabus missis et fiat de eo per omnia sicut de sancto Martino. Iidem vero abbates festum principale ecclesiae cathedralis quilibet in sua dioecesi facere teneatur, sicut in diffinitionibus continetur. 28.  Cum frater Petrus quondam abbas de Alpibus inobediens extiterit sententiae Capituli generalis, volens Capitulum ad praesens misericorditer procedere contra eum, cum ipse emendationem suorum promittat excessuum, sententiam anno praeterito latam contra eum confirmat et approbat Capitulum generale cum de iure Ordinis posset procedi acrius contra eum. 29.  Querela abbatis Vallis Sancti Lamberti contra abbatem Aureae vallis, de Signiaco et de Valle regis abbatibus committitur auctoritate Capituli generalis pace vel iudicio terminanda, et quid inde fecerint sequenti anno renuntient Capitulo generali. 30.  Querela abbatis de Charitate contra abbatem de Alpibus, de Bethania et de Monte Sanctae Mariae committitur auctoritate Capituli generalis pace vel iudicio terminanda, et quid inde fecerint, etc. 31.  Querela abbatis de Hultone contra abbatem de Deulacesse, de Coquessalle et de T[h]ama et de Monte Sanctae Mariae [abbatibus] committitur auctoritate Capituli generalis pace vel iudicio terminanda, et quid inde fecerint, etc. 32.  Querela abbatis de Thela contra abbatem de Alpibus, de Alta Crista et de Alta ripa abbatibus committitur in plenaria Ordinis potestate pace vel iudicio terminanda, et quid inde fecerint, etc. 33.  Querela abbatis de Brondelo contra abbatem de Castaneola, de Strata et de Sancto Sembo abbatibus committitur auctoritate Capituli generalis pace vel iudicio terminanda, et quid inde fecerint, etc. 34.  Querela abbatissae de Esclenchia contra abbatem Bellae aquae, de Bona aqua et de Valle honesta abbatibus committitur auctoritate Capituli generalis pace vel iudicio terminanda, et quid inde fecerint, etc. 35.  Querela abbatis Vallium Sarnay contra abbatissam de Portu regio, de Brolio et de Regali monte abbatibus committitur auctoritate Capituli generalis pace vel iudicio terminanda, et quid inde fecerint, etc. 36.  Querela abbatis de Bodelo contra abbatissam de Felines, de Valcellis et de Capella in Flandria abbatibus committitur auctoritate Capituli generali pace vel iudicio terminanda, et quid inde fecerint, etc. 37.  Querela abbatis de Trizagio contra abbatem de Morellia, de Bona valle in Pictavia et de Valentia abbatibus committitur auctoritate Capituli generalis pace vel iudicio terminanda, et quid inde fecerint, etc. 38.  Querela fratris Mathei monachi Cisterciensis contra abbatem Ursicampi committitur abbati Claraevallis auctoritate Capituli generalis ut ipse inde faciat quod sibi videbitur expedire. 39.  Petitio abbatis de Valni Villario de campanili lapideo faciendo, cum propter ventorum impetum periculosum sit in illa abbatia facere ligneum campanile, exauditur, dummodo quantitatem et formam debitam contra simplicitatem Ordinis non excedat. 40.  Petitio illustris domini ducis Lotharingiae, qui petit sibi concedi fratrem Walterum conversum de Stulcebrune, exauditur dummodo dictus conversus officiis honestis deputetur. 41.  Petitio dominae comitissae Flandriae, quae petit quod habeat moniales secum de diversis abbatiis, exauditur. 42.  Petitio abbatis Igniaci, qui petit dici unam missam quotidianam pro rege Navarrae defuncto exauditur, si de conventus sui processerit voluntate. 43.  Petitio de Sylvano et de Hirs et de Hybernia abbatum qui citra mare infirmitate detenti non potuerunt venire ad Capitulum, et ideo petunt ut excusentur ac si praesentes fuissent, exauditur. 44.  Petitio abbatis de (H)eberbac, qui petit quod conversi in domo sua recipiantur, exauditur in hunc modum quod decem tantummodo recipiantur usque ad adventum visitatoris, et tunc visitator taxet ibidem numerum personarum secundum quod videbitur sibi expedire. 45.  Petitio abbatis de Dobran, qui petit uno anno remanere a Capitulo generali ut aliorum abbatum societatem habeat, exauditur. 46.  Petitio abbatis de B[r]unebach qui petit absolvi a susceptione hospitum per triennium, exauditur, dummodo prius conventus ad domum propriam revocetur. 47.  Petitio facta pro monialibus de Clara Stella exauditur in hunc modum, videlicet quod si aliquae abbatissae Ordinis nostri eas voluerint recipere, recipiant de licentia Capituli generalis. 48.  Petitio illustrissimae dominae reginae Alemanniae quae petit duos monachos vel duos conversos de Ordine, exauditur, dummodo honestis officiis deputentur. 49.  Petitio abbatis de Sancto Prudentio qui petit ut tres colectae dicantur a tribus sacerdotibus, videlicet a quolibet una, pro eo qui aedificat ecclesiam suam, exauditur, si de conventus sui processerit voluntate. 50.  Petitio abbatis Claraevallis qui petit ut sermones beati Bernardi legantur in vigiliis sancti Malachiae in domo propria, exauditur. 51.  Petitio reverendi patris domini episcopi Tusculani, qui petit quamdam abbatiam monialium incorporari Ordini nostro, ob devotionem quam habet ad nostrum Ordinem exauditur, et sit filia Alcubatiae. 52.  Petitio abbatissae Sancti Nicolai in Austria, quae petit quod possit habere aliquas moniales in quadam civitate ad conservandam quamdam domum suam, ad quam confugiunt aliquando propter paganos et comanos, exauditur, ita tamen quod conventus continue non moretur ibidem. 53.  Petitio de Lubens et de Coprevinte abbatum in Polonia qui petunt ut semel a Capitulo remaneant ea vice qua tenentur pro eo quod venientes nunc ad Capitulum circa Morimundum infirmi remanserunt, exauditur. 54.  Petitio abbatis de Benedictione Dei in Vasconia quod in domo sua fiat anniversarium comitis Convenarum, exauditur, si de conventus sui processerit voluntate. 55.  Auctoritate Capituli generalis praecipitur de Mellifonte et de Brime abbatibus ut ad abbatiam de Surio personaliter accedentes, de statu abbatis diligenter inquirant, et quae super statu dicti abbatis invenerint per suas patentes litteras sequenti anno fideliter renuntient Capitulo generali. Abbas vero de Sancto Salvatore hoc eis denuntiet. 56.  Petitio domini Casselensis archiepiscopi, quod anniversarium patris et matris suae fiat in domibus Ieripontis et de Rupe Casselensi, quas ipse et progenitores sui fundaverunt, exauditur, si de abbatum et conventuum dictarum domorum processerit voluntate. His anniversariis associatur dominus Clemens, miles defunctus. Eidem domino archiepiscopo conceditur anniversarium suum faciendum post obitum suum, in abbatiis Ordinis per Hiberniam, si placuerit abbatibus et conventibus huius dictae terrae. 57.  Inhibetur auctoritate Capituli generalis abbati de Accubatia et ceteris personis domus suae, ne in domibus ipsius abbatiae recipiantur aliquae in sorores, cum propter earum consortium posset bona fama minui et etiam scandalum generari. 58.  Auctoritate Capituli generalis committitur de Dalone et de Petrosa abbatibus ut diligenter inquirant in quantum abbatia de Buscanio in contractu inito inter abbatem dictae abbatiae et patrem abbatem sit decepta, et si invenerint dictam abbatiam esse deceptam, compellant dictum patrem abbatem auctoritate Capituli generalis ut praedictas grangias dimittat abbatiae praedictae, et ne quis de cetero similia audeat attentare districtius inhibet Capitulum generale, et quid inde fecerint, etc. 59.  Cum frater Petrus, etc. ad longum ut habetur decreto huius praesentis anni 28. 60.  Inspectio loci ad quem petit dominus archiepiscopus Cassellensis abbatiam de Beatitudine transferri, de Mellifonte et de Dublinia abbatibus committitur auctoritate Capituli generalis, qui ad locum personaliter accedentes, consideratis omnibus quae secundum Deum et Ordinem consideranda occurrerint, de voluntate abbatis et conventus dictae abbatiae faciant super translatione huiusmodi sicut eis videbitur expedire. 61.  Inspectio loci in quo intendit fundare abbatiam illustris dominus rex Cornubiae abbatiam monachorum, de Fo[r]da, de T[h]ama et de Hebs abbatibus committitur auctoritate Capituli generalis, ut ad locum personaliter accedentes, consideratis quae secundum Deum et Ordinem consideranda occurrerint, sequenti anno quod invenerint per se vel per alios renuntient Capitulo generali. 62.  Inspectio loci ad quem se transferri petunt abbatissa et conventus de Camera Sanctae Mariae in Zelandia, abbatibus de Dunis et de Capella committitur, *etc., ut supra, n°* 60. 63.  Inspectio abbatiae monachorum quam fundavit, ut dicitur, Guorionorgulla de Galevegier, domina de Balliolo, de Olcontran et de Glenlus abbatibus committitur auctoritate Capituli generalis, qui ad dictam abbatiam personaliter accedentes, pensatis omnibus quae secundum Deum et Ordinem pensanda occurrerint, Ordini incorporent et illuc introducant conventum, si videbitur expedire, non expectata ulterius licentia Capituli generalis, etc., et sit filia de Dondrans. Abbas vero de Olcontran hoc denuntiet abbati de Gleulnus exsequendum, et quid inde fecerint sequenti anno renuntiet Capitulo generali. 64.  Inspectio loci ad quem debet abbatia monialium de Consilio transferri, de Porta Coeli et de Aurora abbatibus committitur auctoritate Capituli generalis, qui ad locum personaliter accedentes, pensatis omnibus quae secundum Deum et Ordinem pensanda occurrerint, faciant quod viderint expedire, et quid inde fecerint, etc. 65.  Inspectio abbatiae monialium quam fundavit nobilis domina ducissa Britanniae, de Claromonte et de Ponte Oltranni abbatibus committitur auctoritate Capituli generalis qui ad dictam abbatiam personaliter accedentes, pensatis omnibus quae secundum Deum et Ordinem sunt pensanda, Ordini incorporent et illuc introducant conventum si viderint expedire, non expectata ulterius licentia Capituli generalis, et quid inde fecerint, etc. 66.  Pro sanctissimo patre nostro summo Pontifice [qui petit] ex intimo cordis affectu, orationes ab Ordine speciales pro se, pro bono statu Ecclesiae generalis, et ut Dominus conservet ipsum Ordini per tempora longiora et Ecclesiae suae sanctae, et ut det ei successus prosperos et felices, dicantur tres missae : prima de Spiritu Sancto, secunda de beata Virgine, tertia de Sancta Cruce a singulis sacerdotibus Ordinis universi, et orationibus iniunctis pro ipso anno praeterito additur, ut in horis beatae Mariae Virginis dicatur pro ipso collecta : *Deus fidelium*, etc., a singulis personis, tam monachis et monialibus Ordinis universi, et pro defunctis praedecessoribus suis, romanis Pontificibus, dicantur tres missae pro defunctis a singulis sacerdotibus Ordinis universi. 67.  Pro reverendis patribus specialissimis Ordinis nostri defensoribus, domino Portuensi, domino Praenestino, domino Guillelmo, domino Huberto, domino Gothefrido, necnon pro ceteris Ecclesiae romanae cardinalibus, qui petierunt orationes pro se fieri speciales : duae missae dicantur, una de Spiritu Sancto et alia de beata Virgine a singulis sacerdotibus Ordinis universi. Insuper cardinalium cuilibet praedictorum, post eorumdem obitum, conceditur plenarium servitium per Ordinem universum, et super hoc habeant, qui habere voluerint, litteras, auctoritate Capituli generalis praesentandas cardinalibus supradictis.
Anno Domini millesimo ducentesimo septuagesimo quinto statuta sunt haec apud Cistercium in Capitulo generali. 1.  In primis, cum quaestio mota fuerit in Capitulo generali, quid importet suspensio, ordinat et diffinit Capitulum generale quod quicumque suspenditur tantummodo ab officio altaris abstineat, donec cum ipso fuerit dispensatum, sicut in isto Capitulo fuit alias ordinatum. 2.  Item, diffinitio anno praeterito edita de illis qui bis exierunt ad saeculum, si postularentur et eligerentur in abbates, quae sic incipit : Diffinitionem editam, etc., penitus revocatur, diffinitione olim edita in suo robore permanente. 3.  Item, cum clamosa et taediosa insinuatio aures propulsaverit Capituli generalis quod multi abbates per triennium et amplius non venerunt ad Capitulum, nec se legitime excusaverunt, patribus abbatibus in virtute sanctae obedientiae praecipitur firmiter et districte quod, in visitationibus diligenter inquirant causas propter quas remanserunt, et quorum causas insufficientes invenerint, hos ex tunc deponit Capitulum generale, ipsos a regimine abbatiarum absolutos denuntient auctoritate Capituli generalis, nec praesumat aliquis de cetero accipere veniam pro aliquo conspiratore revocando. 4.  Item, cum contineatur in Carta Caritatis, quod in qualibet abbatia duodecim monachi cum abbate decimo tertio debeant interesse, et multi abbates praetextu paupertatis ad Capitulum generale non veniant, ordinat et diffinit Capitulum generale quod in abbatiis, in quibus praefatus numerus non poterit inveniri, patres abbates omnimodam ordinationem illarum habeant, providentes et ordinantes de eisdem quae secundum Deum et suas conscientias eisdem in omnibus et per omnia viderint expedire ; et illi abbates ad Capitulum generale venire minime teneantur, nisi velint et indiguerint, nisi talis casus emerserit, quae de facili sine consilio Capituli generalis non valeat emendari. Dispositionem autem et ordinationem rerum temporalium omnimodam habeant liberam et quietam, sicut hactenus habuerunt. 5.  Ordinat et diffinit Capitulum generale quod conversi nostri Ordinis in Provincia et Vasconia et ultra, non conversi sed fratres nominentur, eo quod nomen illud in dictis provinciis abominabile habeatur propter haereticam pravitatem. 6.  Item, statuit et ordinat Capitulum generale, ne de cetero aliqui praelati, etiam de Ordine nostro, sessionibus intersint Capituli generalis, sed expletis breviter suis negotiis exeant, sicut in diffinitionibus continetur. 7.  Item, cum aliqui abbates super emissione personarum Ordinis novam formam habeant, videlicet : Si talem retinere non potueritis, vel nolueritis, ad aliam abbatiam mittatis ; quia talis forma emissis materiam praebet vagandi, inhibetur ne aliquis sub hac forma de cetero emittatur. 8.  Item, cum propter evagationes monachorum multa legantur mala monasteriis nostri Ordinis evenisse, auctoritate Capituli generalis districte praecipitur abbatibus, prioribus, supprioribus et custodibus Ordinis nostri, ut nulli de cetero egrediendi licentia tribuatur, nisi pro certa necessitate et utilitate domus evidenti. Transgressores autem, tam mittentes quam qui mittuntur, tribus diebus pro qualibet vice poenitentiam peragant levis culpae. 9.  Item, diffinit et ordinat Capitulum generale ne aliquis monachus vel conversus emittendus pro culpa de cetero ad Hungariam mittatur, nisi ad tales domos, ubi sit conventus, et possit vivere regulariter et secundum Ordinis instituta. 10.  Item, cum ad aures Capituli generalis venerit quod quidam nobiles in aliquibus abbatiis ostagia teneant, inhibetur omnibus abbatibus auctoritate Capituli generalis ne de cetero talia ostagia in abbatiis teneantur, quod si secus ab aliquo nobili attentatum fuerit, in illis abbatiis cessetur penitus a divinis. 11.  Cum clamor validus aures Capituli generalis pulsaverit, quod multi abbates in visitationibus suis a filiis suis abbatibus expensas et deperdita ex debito repetant, inhibetur omnibus ne dictas expensas repetant, nec aliquis eisdem concedere teneatur, nisi de pura et mera liberalitate et gratia ; et quod domus eorum non graventur, sicut in ordinatione domini Clementis Papae continetur. 12.  Item, auctoritate Capituli generalis praecipitur patribus abbatibus, ut de omnibus collectis et distributionibus coram filiis suis computent, ut ab ipsis omnis suspicio valeat amoveri. 13.  Item, cum quidam abusus inoleverit in Ordine, ut dicitur, quod quidam abbates nullos recipiant nisi de gente et natione sua, omnibus abbatibus praecipitur auctoritate Capituli generalis, ut omnes, dummodo boni sint, pro indifferenti recipiant, et maxime indigenas, cum ad illos maxime teneantur, cum non sit apud Deum aliqua personarum acceptio ; et, qui teste conscientia secus fecerit, omni sexta feria sit in pane et aqua usque ad sequens Capitulum generale, super hoc in dicto Capitulo veniam petiturus. 14.  Quoniam enormis et temeraria Fratrum Minorum praesumptio pluries non solum personas Ordinis nostri infamando in locis pluribus, immo capiendo monachos et abbates, prout clamosa insinuatio aures hoc anno Capituli generalis propulsavit, utpote de abbate de Mataplana in civitate Toleti capto, verberato, incarcerato, catenato, et aliis diris afflicto cruciatibus, aliasque multis personis Ordinis multas insolentias et iniurias inevitabiles inferendo, multos excessus alios in domibus monialium, et in aliis domibus contra honestatem et personas Ordinis faciendo. Verum quia religionis parcentes honestati usque nunc contra dictos fratres querelas multarum Ordinis personarum quasi sub dissimulatione generale Capitulum palliavit, statuit et ordinat dictum Capitulum generale, districte praecipiens et suspendens ab altaris officio transgressores, quod praedictis fratribus usque ad satisfactionem condignam nihil detur, nec recipiantur in domibus Ordinis nostri, quacumque de causa, nisi cum principibus vel aliquibus praelatis venerint, nec in capitulis Ordinis praedicare permittantur ; domos illorum nullus intret, nec eisdem communicet in temporalibus, vel familiaritatem exhibeat quoquo modo, quando tamen, dictante conscientia, bono modo evitari poterit. Illud idem monialibus nostri Ordinis praecipitur, hoc adiuncto, ne eisdem confiteantur Fratribus sub poena excommunicationis, quam in ipsas ferimus, si statuto non paruerint supradicto, capellanos monialium celebrantes, ipsis Minoribus in monasteriis monialium existentibus, praedictae excommunicationis sententia innodando. 15.  Item, cum mulieres coniugatae habitare dicantur in aliquibus abbatiis monialium, cum hoc sit contra Ordinis honestatem, inhibetur auctoritate Capituli generalis omnibus abbatissis, ne de cetero aliquas mulieres coniugatas secum habitare permittant ; et si quae sunt modo habitantes, amoveantur in instanti ; alioquin quamdiu in ipsis abbatiis residentiam corporalem fecerint, ibidem divina minime celebrentur. 16.  Cum anno praeterito diffinitum fuerit in Capitulo generali, quod abbates summam sibi impositam a Capitulo generali pro expensis factis in Curia usque ad feriam quintam infra octavas Paschae solverent, et aliqui ipsorum non solverint loco et tempore praefinito, aliqui nec solverunt, nec solvere adhuc velint ; patribus abbatibus praecipitur auctoritate Capituli generalis, quod illos qui solverunt, licet non solverint loco et tempore praefinito, ut dictum est, absolvant iniuncta sibi poenitentia competenti. Illi autem qui non solverunt, abbates sint extra stallum abbatis, et tam abbates quam priores et cellerarii omni sexta feria sint in pane et aqua, donec pecuniam solverint supradictam, sententia excommunicationis in suo robore permanente. Et illos quos patres abbates iam absolverunt vel absolverint, impertitam absolutionem ratificat et approbat Capitulum generale. 17.  Statuit et ordinat Capitulum generale ut summam cuilibet a patre abbate impositam pro subsidio Terrae sanctae, usque ad Purificationem beatae Mariae Virginis patribus abbatibus solvere non omittant ; alioquin illos qui solvere distulerint, ex tunc a die praefixa ipsos excommunicat, et eosdem auctoritate eadem Capituli generalis patres abbates per se vel per alios excommunicatos denuntient, et in ipsorum monasteriis conventus abstineat a divinis. Nihilominus si ipsam pecuniam recipi contigerit sub usuris, dicti abbates qui ad diem praefixam solvere omiserint, dictas usuras interesse pariter solvere teneantur, et taliter dictam pecuniam solvant, ut apud Leigne dicta pecunia a patribus abbatibus valeat deportari. 18.  Cum anno praeterito negotium abbatis Vallis viridis contra abbatem Armentariae abbati Sancti Prudentii auctoritate Capituli generalis sit iniunctum, et illud pro parte sit exsecutum et pro parte remaneat exsequendum, iterato auctoritate Capituli generalis eidem abbati iniungitur ut abbatem Armentariae compellat ad solvendam pecuniam quae remanet insoluta dicto abbati Vallis viridis per censuram Ordinis auctoritate Capituli generalis. 19.  Commissio facta anno praeterito abbatibus Sanctae Crucis in Austria, de Cicador, et de Runa de abbatiis Hungaria, iterato de Pontigniaco, de Claravalle, de Tribus Fontibus abbatibus, qui suas habent generationes in illa provincia et filias, committitur auctoritate Capituli generalis, tam in capite quam in membris, ut ad dictas abbatias per se vel per alios accedentes, diligenter inquirant et attendant, qualiter ibidem ordo et religio observetur, cum in multis ordo in illis partibus exorbitare dicatur, et de personis Ordinis plura inconvenientia denuntiata fuerint Capitulo generali, et quid super hoc invenerint, sequenti anno per suas patentes litteras referant Capitulo generali ; et si in his exsequendis omnes interesse nequiverint, duo vel unus eorum nihilominus exsequatur. Abbates vero praesentes absentibus denuntient haec praemissa. Abbatiae vero de quibus inquiretur de expensis visitatoribus provideant. 20.  Diffinitio anno praeterito edita super immunitate et liberatione abbatum de Tribus Fontibus, de Castellione et de Monasterio in Argona a fideiussione qua tenebantur Simoni dicto Piete, civi Virdunensi, pro abbatibus de Rippatorio et de Moris suspenditur isto modo : Quod si processu temporis solutio dicto civi facta non fuerit, prout inter ipsos ordinatum est et promissum, dicti abbates de Moris et de Ripatorio, si solvere neglexerint, et praedictos abbates indemnes non reddiderint, a damnis et expensis habitis et habendis occasione fideiussionis supradictae, ipsos abbates et eorum monasteria in pristinam retrudit sententiam ipsum Capitulum generale. 21.  Inhibetur omnibus abbatibus et personis Ordinis de Anglia, ne de cetero se misceant negotiis saecularibus, maxima in computationibus, praecipiendo patribus abbatibus, ut illos quos culpabiles invenerint, graviter puniant auctoritate Capituli generalis. 22.  Cum clamor horribilis ad aures pervenerit Capituli generalis quod quidam conversi de Piscaria in quosdam abbates venientes ad Capitulum manus violentas iniecerint, eosdem rebus suis spoliando, auctoritate Capituli generalis praecipitur abbati dictorum conversorum, ut dictos conversos diro carceri mancipet, in arcto pane et aqua brevi eos detinendo usque ad nutum Capituli generalis ; et praedictus abbas laesis abbatibus satisfaciat de rebus suis praedictis competenter. 23.  Cum relatum sit Capitulo generali, quod abbates Nucariae et Sanctae Mariae de Arcu pluries apostataverint, et abbatizent contra Ordinis instituta, auctoritate Capituli generalis praecipitur de Fossa nova et de Ferraria abbatibus ut ad dicta loca personaliter accedentes, inquirant diligenter et fideliter si relata vera sint ; et si praedicta vera invenerint, ipsos non abbates denuntient, depositos auctoritate Capituli generalis. Abbas Sancti Sebastiani hoc eis denuntiet. 24.  Cum ad aures Capituli generalis factum quoddam horribile pervenerit, scilicet quod quidam conversi de Suetia nasum cuiusdam monachi praeciderint, abbati dicti loci praecipit Capitulum generale ut dictos conversos incarceret, nec exeant de dicto carcere absque mandato Capituli generalis. 25.  Auctoritate Capituli generalis de Pontigniaco, de Claravalle et de Tribus Fontibus abbatibus committitur ut ad domum de Pastouc accedentes, per se vel per alios inquirant diligenter et fideliter, si ea quae in depositione fratris I. quondam abbatis de Pastouc continentur vera sint, et si illa per testes iuratos et diligenter examinatos vera invenerint, sententiam latam a patre abbate in ipsum monachum ratificat et approbat Capitulum generale, patri abbati reddentes talionem secundum Ordinis instituta. 26.  Cum frater Thomas monachus de Melros multa mala abbatiae suae intulerit, per falsas litteras mutuum in romana Curia contrahendo, omnibus abbatibus praecipitur ut si dictum monachum ad ipsos vel ad terras ipsorum venire contigerit, ipsum, si possunt, capiant vel capi faciant in expensis dicti abbatis de Melros, invocato ad hoc, si necesse fuerit, brachio saeculari. Hoc idem praecipitur de fratre Milone de Brolio auctoritate Capituli generalis. 27.  Cum ad aures pervenerit Capituli generalis, quod abbas de Sylva regali negligenter in pluribus regat abbatiam suam, eidem praecipitur a Capitulo generali quod a primo die quo intrabit abbatiam suam, sex diebus poenitentiam peragat levis culpae, duobus eorum in pane et aqua. Visitatoribus dictae domus nihilominus praecipitur ut statum dictae domus sequenti anno per litteras patentes renuntient Capitulo generali ; et nisi praedictae domus status melioratus fuerit, sciat se dictus abbas de Sylva regali sequenti anno graviter puniendum. 28.  Auctoritate Capituli generalis praecipitur abbati de Beatitudine Dei in Hybernia ut monachum suum minus iuste emissum, ut dicitur, quem de mandato visitatoris renuit revocare, ipsum revocet in instanti, si visitatori suo visum fuerit expedire. 29.  Super conspiratione quorumdam monachorum de Borbona, de Bona aqua et de Frigido fonte abbatibus committitur in plenaria Ordinis potestate, ut ad locum personaliter accedentes, corrigant et emendent quod eis secundum conscientias suas videbitur expedire. 30.  Super conspiratione exorta in abbatia de Claromarisco, de Claravalle et de Camberone abbatibus committitur in plenaria Ordinis potestate ut ad dictum locum personaliter accedentes, inquirant diligenter et quos magis culpabiles invenerint, ipsos sub poena conspiratorum emittant, ceteros autem taliter corrigant ut alii terreantur, nec praesumat aliquis accipere veniam pro aliquo conspiratore revocando. 31.  Visitationes omnium filiarum Bonae vallis abbati Vallis magnae auctoritate Capituli generalis committuntur, donec dicta commissio auctoritate dicti Capituli revocetur, ita quod patri abbati nullum inde praeiudicium in posterum generetur. Abbas autem Bonae vallis abbatiam Vallis magnae filiam suam visitet, sicut facere consuevit. 32.  Cum abbas de Bolbona communione non recepta, nec ecclesiasticis sacramentis carnes in quadragesima comederit, videlicet in ultima septimana, propter abominationem inauditam deponitur in instanti. 33.  Quia de Charmeia, de Valle regis, de Castellione, de Valle clara, de Monasterio in Argona, de Cheminone, de Valle Sancti Lamberti, de Sancto Andrea de Gofer, de Barberio abbates in spiritu furoris et fremitu dissoluto coram Diffinitoribus in generali Capitulo coram omnibus contumaciter quaedam exprobrationis verba protulerunt, ipsos Diffinitores quidam ipsorum satrapas appellando ; et cum aliis abbatibus causam schismatis et gravissimae seditionis in gestibus et modo contumaci praebere viderentur, quod in subversionem Ordinis vergere posset in posterum ; abbates praenominati pro dictis excessibus, prout in diffinitione contra turbatores huiusmodi iam olim edita continetur, auctoritate Capituli generalis deponuntur in instanti, inhibentes ne praefati depositi in abbates eligantur in posterum, nisi de licentia Capituli generalis. Hoc idem statuitur de omnibus, qui eisdem in aliquo contra praedictam sententiam praesumpserint adhaerere. 34.  Querela abbatis Sancti Sebastiani contra abbatem Sancti Pastoris, de Monte Amyato et de Falera abbatibus committitur, auctoritate Capituli generalis pace vel iudicio terminanda, et quid inde fecerint sequenti renuntient Capitulo generali. 35.  Querela abbatis de Camberone contra abbatissam de Hers, de Oliva et de Petra abbatibus committitur, auctoritate Capituli generalis pace vel iudicio terminanda, et quid inde fecerint, etc. 36.  Querela abbatissae de Cognone contra abbatissam de Oratione, de Benedictione Dei et de Bella pertica in Vasconia abbatibus committitur, pace vel iudicio terminanda, et quid inde fecerint, etc. 37.  Querela abbatis de Stanles contra abbatem de Brueria, de Benedon et de Donquel abbatibus committitur, auctoritate Capituli generalis pace vel iudicio, etc. 38.  Querela abbatis de Dexlacroisse contra abbatem de Combremare, de Salleya et de Comba abbatibus committitur, auctoritate Capituli generalis, pace vel iudicio, etc. 39.  Querela abbatis de Vaurelee contra abbatem de Medenehen, de Betelesden et de Brueria abbatibus committitur, pace vel iudicio, etc. 40.  Querela abbatis de Villa longa contra abbatem de Fullentio, de… (*locus vacuus*)… et de Benedictione Dei abbatibus committitur, etc. 41.  Querela abbatis de Franca valle contra abbatem Silvae regalis, de Valle magna et de Sinacha abbatibus committitur, etc. 42.  Querela abbatis de Caladia contra abbatem de Monasterio in Argona, de Castellione et de Aurea valle abbatibus committitur, etc. 43.  Querela abbatis de Longo vado contra abbatissam Vallis bonae, de Ripatorio et de Bethania abbatibus committitur, etc. 44.  Querela abbatis de Flumine Dei contra abbatem de Buel[l]io, de Gruenardon et de Benedictione Dei abbatibus committitur, etc. 45.  Querela abbatissae de Herque[n]rode contra abbatissam de Rameya, de Villari et de Regali monte abbatibus committitur, etc. 46.  Querela abbatis de Sar contra moniales de Tusnaniz, de Sancta Cruce et de Villegrade abbatibus committitur, etc. 47.  Petitio abbatis de Noa, qui petit absolvi a susceptione hospitum per triennium, exauditur. 48.  Petitio abbatis Fontis Morum, qui petit absolvi a susceptione hospitum, dummodo revocet conventum suum, per triennium, exauditur. 49.  Petitio abbatis de Valle Sancti Georgii, qui petit absolvi a susceptione hospitum per triennium, exauditur. 50.  Petitio abbatis de Trappa, qui petit dispersionem conventus sui, exauditur. 51.  Petitio abbatis de Benifazano, qui petit remanere una vice de Capitulo, exauditur. 52.  Petitio abbatis de Brunebach qui petit remanere una vice de Capitulo, exauditur. 53.  Petitio abbatis de Stamedii, qui petit absolvi a susceptione hospitum per quinquennium, exauditur. 54.  Petitio reverendi patris domini archiepiscopi Trancrensis qui petit unum monachum de Ordine, dummodo honestis deputetur officiis, exauditur. 55.  Unio abbatiarum Leodiensis dioecesis, de Camberone et de Villari abbatibus committitur in plenaria Ordinis potestate, ut ad illa loca personaliter accedentes, pensatis quae secundum Deum et Ordinem pensanda sunt, de mandato nostro faciant quid sibi viderint expedire, et quid inde fecerint, etc. 56.  Petitio abbatis de Bouc, qui petit absolvi a susceptione hospitum per triennium, exauditur. 57.  Petitio abbatis de Valle florida, qui petit remanere semel a Capitulo, exauditur. 58.  Petitio abbatis de Melros, qui petit una vice remanere a Capitulo, exauditur. 59.  Petitio episcopi Cameracensis, qui petit unum monachum de Ordine, dummodo honestis deputetur officiis, exauditur. 60.  Petitio abbatis de Sancto Albino, qui petit dispersionem conventus sui, exauditur. 61.  Petitio abbatis de Ripatorio, qui petit absolvi a susceptione hospitum per triennium, exauditur. 62.  Petitio abbatis Bullencuriae, qui petit absolvi a susceptione hospitum per biennium, exauditur. 63.  Petitio abbatis de Benedictione Dei in Vasconia, qui petit semel remanere a Capitulo, exauditur. 64.  Petitio episcopi Gene[vensis], qui petit unum monachum de Ordine, dummodo honestis deputetur officiis, exauditur. 65.  Petitio abbatis de Porta, qui petit dispersionem conventus sui, exauditur. 66.  Petitio abbatis Mellifontis, qui petit facere commemorationem beati Malachiae, et beati Patricii et beatae Brigidae, in generatione sua, in horis beatae Mariae, exauditur. 67.  Petitio abbatis de Capite lacus, qui petit dispersionem conventus sui, exauditur. 68.  Petitio abbatis de Cumba, qui petit semel remanere a Capitulo, exauditur. 69.  Petitio domini Edmundi, comitis Cornubiae in Anglia, de solemnitate facienda in domo de Herles, de Sanguine Iesu-Christi, exauditur, ut in dicta domo fiat solemnitas, sicut in praecipuis festivitatibus fieri consuevit. 70.  Anniversarium bonae memoriae domini Richardi, quondam regis Angliae, fiat per totum regnum Angliae quarto kalendas aprilis, sicut fuit sibi concessum antiquitus a Capitulo generali. 71.  Inspectio loci in quo fundare voluit abbatiam monachorum reverendus dominus episcopus Pataviensis, de Pomoc et de Hilaria abbatibus committitur in plenaria Ordinis potestate ut ad locum personaliter accedentes, pensatis omnibus quae secundum Deum et Ordinem pensanda sunt, faciant quod sibi viderint expedire, et quid inde fecerint sequenti anno per suas patentes litteras renuntient Capitulo generali. 72.  Inspectio loci qui Hospitale dicitur, in quo fundare intendit abbatiam monachorum nobilis vir Castellae, de Buxeto et de Mataplana abbatibus committitur ut ad loca personaliter accedentes, pensatis omnibus quae secundum Deum et Ordinem pensanda sunt, faciant quod sibi viderint expedire, et quid inde fecerint, etc. 73.  Inspectio abbatiae nigrorum de Ekmunde Ordinis sancti Benedicti quam Ordini nostro incorporari supplicat reverendus dominus episcopus Traiectensis, assensu abbatis et conventus dicti monasterii, domino abbati Morimundi, abbate sibi adiuncto quem illi negotio viderit expedire, qui ad locum accedentes, inspectis et pensatis omnibus quae secundum Deum et Ordinem sunt pensanda, Ordini nostro incorporent, et conventum introducant, si viderint expedire, non expectata ulterius licentia Capituli generalis, ita tamen quod decretum inter ipsos et ordinarium sufficienter exaratum, anno sequenti Capitulo repraesentent, et quid inde, etc. 74.  Inspectio loci in quo fundare intendit abbatiam monachorum nobilis vir Marchio Misseniensis, de Porta et de Presne abbatibus committitur in plenaria Ordinis potestate ut ad dictum locum personaliter accedentes, pensatis omnibus quae secundum Deum et Ordinem pensanda sunt, faciant quod sibi videbitur expedire, et quid invenerint, etc. 75.  Pro sanctissimo patre nostro summo Pontifice, qui devotissime ab Ordine orationes petiit speciales pro se et suis, et pro bono statu Ecclesiae sanctae Dei dicantur tres missae, prima de Spiritu Sancto, secunda de beata Virgine Maria, tertia de Cruce a singulis sacerdotibus Ordinis universi, et pro ipso domino Papa dicatur collecta *Deus fidelium omnium pastor*, etc., in missa conventuali in loco competenti, et in horis beatae Virginis dicatur collecta *Deus omnium fidelium pastor* ; et finito Completorio dicatur *Salve Regina*, et *Ave Maria* cum flexione genuum, collecta *Concede nos*, et *Deus omnium fidelium pastor*, tam in conventu quam extra conventum, tam in abbatiis quam extra, a singulis personis tam monachis quam monialibus Ordinis universi. Pro praedecessoribus suis romanis Pontificibus, dicantur tres missae pro defunctis a singulis sacerdotibus Ordinis universi. 76.  Pro bonae memoriae Alphonso quondam comite Pictaviensi, qui epistolas suas misit, et etiam reditum annuum legavit Capitulo generali, plenarium servitium persolvatur, et principaliter in aliquo anniversario habeatur. 77.  Piae recordationis domino Portuensi, per quam Ordo noster usque nunc multas gratias obtinuit speciales, plenarium persolvatur officium, et habeat anniversarium annuatim.
Anno Domini millesimo ducentesimo septuagesimo sexto statuta sunt haec apud Cistercium in Capitulo generali. 1.  In primis diffinitio anno praeterito edita de abbatibus qui minorem habent numerum monachorum, et propter hoc minime tenebantur venire ad Capitulum generale, totaliter removetur. 2.  Multiplices et graves excessus monachorum qui mittuntur ad visitandum, quamvis visitatores non debeant nominari, ulterius ferre non valens Capitulum generale, statuit et ordinat idem Capitulum generale ut de cetero non nisi de quadriennio in quadriennium ad partes remotas transmittantur, et per illud quadriennium vicinis abbatibus committantur, qui manus suas taliter ab omni suspecto munere excutiant, ne manum ultionis in eos extendere oporteat Capitulum generale. Additur etiam quod tales monachi, qui culpis suis clarescentibus depositi a regimine abbatiarum, seu eiecti, vel emissi labem infamiae propter praemissa secum trahere videantur, ut illo anno quo visitaverint, in monasteriis in quibus visitaverint minime eligantur in abbates ; et dicti abbates in expensis necessariis eisdem monachis provideant liberaliter et honeste ; et si dicti monachi aliquid receperint, ut supra dictum est, suspenduntur auctoritate Capituli generalis. 3.  Diffinitionem anno praeterito latam contra Minores ad preces multorum praelatorum et magnatum sic temperat Capitulum generale, ut in domibus nostris tam in ecclesiis quam in hospitiis more solito liberaliter recipiantur, dicta diffinitione in regno Hispaniae, in quo manifeste fuit Ordini facta iniuria, in suo robore permanente. 4.  Diffinitioni editae de decima solvenda pro subsidio Terrae sanctae, hoc additur quod patribus abbatibus, quos primos quatuor et dominum Cisterciensem intelligit Capitulum generale, ita infra Pascha a suis filiis persolvatur, et commode et sine periculo usurarum loco et tempore statuto creditoribus persolvatur. Qui vero non solverint summam sibi impositam infra dictum terminum, vel non solverint infra dictum terminum imponendam, pro depositis habeantur auctoritate Capituli generalis. 5.  Abbates qui causa infirmitatis remanserint a Capitulo generali in domibus propriis, responsales idoneos mittant sicut in Carta Caritatis continetur ; qui in itinere remanserint per abbates vicinos et litteras se excusent. Responsales autem praedicti, expletis negotiis suis in continenti de Cistercio exeant, et ad propria revertantur. 6.  De Bona valle et de Lioncella quondam abbates, qui pro multiplicibus et gravibus excessibus domos sibi commissas male regendo depositionis sententiam meruerunt, nullum omnino officium de cetero exsequantur ; sed ineligibiles habeantur, nisi misericorditer cum eis fuerit a Capitulo dispensatum ; et res quas de dictis abstulerunt monasteriis restituant ; alioquin excommunicationis sententiam infra festum Omnium Sanctorum se noverint incurrisse. 7.  Sententiam latam contra conspiratores Sancti Martini prope Viterbium ad abbate dictae domus, de consilio cardinalium et quorumdam vicinorum abbatum, ratificat et approbat Capitulum generale, committens nihilominus patri abbati ut ad dictam abbatiam per se vel per alium personaliter accedens, quod minus punitum invenerit puniat et corrigat, prout sibi secundum Deum et Ordinem videbitur expedire. Similiter de iis quae dicta sunt contra abbatem dicti loci inquirat dictus pater vel visitator suus, et faciat quod secundum Deum et Ordinem fuerit faciendum. 8.  Abbas Sancti Vi(c)ti de Piscaria, qui de poenitentia a Capitulo generali inflicta conversis suis, qui abbates venientes ad Capitulum generale verberaverunt, et rebus suis spoliaverunt, nihil renuntiavit Capitulo generali, tribus diebus sit extra stallum abbatis, uno eorum in pane et aqua, et dictis abbatibus satisfaciat de rebus praedictis competenter. 9.  Quamvis sententiam excommunicationis latam anno praeterito a Capitulo generali, abbas de Pelix incurrerit pro eo quod calicem aureum abbati de Ac(c)eyo patri suo non reddiderit, per generale Capitulum adiudicatum et promissum ab eodem, tamen idem Capitulum, cui proprium est misereri semper et parcere, volens misericorditer agere cum eodem statuit et ordinat ut, nisi infra quindenam Paschae dictum calicem vel valorem reddiderit, ex tunc in antea se depositum noverit auctoritate Capituli generalis, sententia excommunicationis nihilominus interim in suo robore permanente. Hoc ei abbas de *Bocham* denuntiet. 10.  Diffinitioni anno Domini M CC LXI editae de convocatione et contributione facienda pro libertatibus Ordinis contuendis, quae sic incipit : Cum clamor insonuerit, etc., hoc additur, quod illi tres abbates quorum interest convocare, si negligentes extiterint, gradum altaris non ascendant usque ad sequens Capitulum generale, super hoc ibi veniam petituri ; et illi qui vocati venire recusaverint, poenitentiae subiaceant supradictae. 11.  Quoniam magister grangiae Destorme abbates redeuntes de Capitulo generali anno praeterito in dicta grangia male recepit equis eorum pessimam avenam ministrans, eidem auctoritate Capituli generalis praecipitur, ut infra festum Omnium Sanctorum poenitentiam peragat in diffinitionibus constitutam, distinctione quinta, capitulo primo, quae sic incipit : Tempore quo venitur ad Capitulum generale, etc. Prior et subcellerarius R(e)igniaci poenitentiam sustineant supradictam, eo quod male receperint ad Capitulum venientes, et prior Vallis magnae pro consimili casu similem poenitentiam sortiatur. 12.  Cum abbatia de Dalphino in partibus Graeciae, aliis abbatiis in imperio Constantinopolitano in vastitate hostili desolatis, unica remanserit, et propter hoc in visitatione, in institutione, seu destitutione abbatis loci eiusdem abbatum sive abbatis praesentia haberi commode non possit, dispensative a Capitulo generali conceditur patri abbati de Bella valle in Burgundia, ut per monachos ad hoc idoneos in iam dicto monasterio visitet, et instituat abbatem et installet, sive etiam destituat, et omnia alia faciat, in quibus secundum formam Ordinis solet et debet abbatum copia expectari, nisi in dictum abbatem vota sua transtulerint monachi monasterii supradicti. 13.  Diffinitioni olim editae distinctione undecima, capitulo secundo quae sic incipit : Mercatores nostri Ordinis, etc., hoc additur ut qui teste conscientia res suas vendiderit ad terminum, ut pro prorogatione termini vendantur carius, tribus diebus sit in levi culpa, uno eorum in pane et aqua quem ex tunc nec proprius abbas possit absolvere, donec poenitentiam peregerit memoratam ; et qui vilius emunt ut carius vendant, eamdem poenitentiam sortiantur, illis tamen rebus exceptis, quae sumptibus nostris et industria meliorationis recipiunt incrementum. 14.  Auctoritate Capituli generalis de Sancto Martino prope Viterbium et de Fossa nova abbatibus committitur, ut ad domum Casaemariae personaliter accedentes, super amotione abbatis dicti loci et electione postmodum facta, quae multorum testimonio fuisse dicitur vitiosa, inquirant diligenter, et quae correctionis et emendationis officio viderint indigere, statuant et ordinent, quod secundum Deum et conscientias suas viderint expedire, et quid inde fecerint, sequenti anno per se vel litteras suas renuntient Capitulo generali. Et inquirant etiam de conspiratione monachorum et conversorum auctoritate dicti Capituli generalis. 15.  Statuit et ordinat Capitulum generale ut visitatores monialium in suis visitationibus de possessionibus, proventibus et reditibus earum diligenter inquirant, si habeant unde vivere possint regulariter absque rubore mendicandi ; et quid inde invenerint, sequenti anno renuntient Capitulo generali, ut quibus victus defecerit regularis, ab Ordinis consortio abscindantur. 16.  Nonnum Petrum quondam abbatem de Alpibus bono nomini et famae volens restituere Capitulum generale, ut sit eligibilis, cum eodem duxit Capitulum generale misericorditer dispensandum, maxime cum post amotionis sententiam religiose, ut dicitur, se habuerit et honeste. 17.  Cum diffinitum sit a Capitulo generali, quod in singulis monasteriis singulis mensibus unum celebretur anniversarium, statuit et ordinat Capitulum generale quod omnes celebrent qui poterunt ea die celebrare. 18.  De Monte Sanctae Mariae et de Thela abbatibus committitur auctoritate Capituli generalis ut ad domum de Alpibus personaliter accedentes, inquirant diligenter, si abbas dicti monasterii de Alpibus depositionem nonni Petri praedecessoris sui procuraverit, vel procurantibus consenserit, vel fecerit procurari ; et quod inde invenerint sequenti anno renuntient Capitulo generali. 19.  Conceditur abbati de Boheriis ut monachum suum emissum pro conspiratione, qui *caecus* esse dicitur, ipsum revocet, si ita est quod in conventu alio non possit sustineri, nec ipse valeat conventum sustinere, ita quod extra conventum sit, ablato sibi nihilominus habitu monachali. 20.  Statuit et ordinat Capitulum generale ut quicumque de cetero conventus suos disperserint, licentia Capituli generali non petita, quod nulli tales ad se missos recipere teneantur. 21.  Item, quod in ordinatione felicis memoriae domini Clementis Papae continetur, quod prior, supprior et cellerarius convenire debeant de electoribus, sic declarat Capitulum generale, quod de consilio seniorum domus et maxime confessorum debent electores nominari. Item, quod in eadem ordinatione continetur, quod electus idoneus et sufficiens sit loco, sic declarat idem Capitulum quod idoneitas pertinet ad vitam et conversationem laudabilem ; sufficientia vero ad scientiam litteralem et experientiam temporalem ; et horum omnium cognitio et approbatio vel reprobatio ad patrem abbatem pertinere dignoscitur. Item, dilapidationem sic intelligit Capitulum generale quando debitis monasterium nimiis aggravatur, nisi causa rationabilis praetendatur. Item, cum persona diutina infamia carnalis contagii laborat a gravibus personis orthodoxis, et etiam fide dignis et per signa praecedentia, et pater abbas in conscientia sua vera reputat ; ita quod si oporteat iurare sub iuramento verum esse crederet, contra ipsum potest procedere, poenam secundum merita infligendo ; ita quod si contra abbatem per depositionem processerit, dictum processum tenebitur sequenti anno nuntiare capitulo, et iurare in verbo sacerdotis causam depositionis esse veram. 22.  Quoniam de Arc(h)u, de Rocha amatoris, de Rochadia, de Nucaria, de Matina, Aqua formosa, de Sancta Trinitate, de Galesio, de Sagittario, et de Sancto Angelo abbates per duodecim annos et amplius ad Capitulum generale non venerunt, nec se legitime excusarunt, deponuntur in instanti. Abbas de Fossa nova hoc eis denuntiet. 23.  Quoniam de Buelio, de Fonte vivo, de Petra fertili, de Samaria et de Claro fonte in Hybernia abbates qui per duodecim annos non venerunt ad Capitulum generale, nec se legitime excusaverunt deponuntur in instanti. Abbas de Sancta Maria de Rupibus coeli hoc eis denuntiet. 24.  Cum ad aures Capituli delatum fuerit quod quaedam electio facta fuerit in abbatia de Ruford contra Ordinis instituta, abbatibus de Coquesalle et de Neth committitur ut ad dictam abbatiam personaliter accedentes, inquirant de modo electionis et forma, et de repulsione fratris Henrici monachi dicti loci, et quid inde, etc. 25.  Abbas Sancti Godardi in Hungaria, qui iam per triennium vel circa substraxerit se a Capitulo generali, nec se nuntio nec litteris sufficienter excusavit, de quo etiam multa sinistra ab abbatibus fide dignis relata sunt Capitulo generali, sicut sortilegium, solemne periurium et domus manifesta dilapidatio, deponitur in instanti. Hoc abbas de Bocham ei denuntiet. 26.  Depositionem abbatis Rivi Sanctae Mariae factam a patre abbate Casaemarae pro eo quod anno statuto ad Capitulum generale non venerat, nec se sicut debuerat excusaverat, approbat Capitulum generale et ratificat ; quod si causa profitendi ad domum de qua assumptus est, reverti voluerit, ipsum pater abbas recipere teneatur. Hoc ipsum patres abbates in casu simili facere teneantur per Ordinem universum. Qui vero facere renuerint, ipso facto sint suspensi usque ad sequens Capitulum, in ipso Capitulo super hoc veniam petituri. 27.  Diffinitio olim edita de lacticiniis non ministrandis saecularibus hospitibus, in domibus nostri Ordinis in vigiliis sanctorum et in quatuor temporibus, revocatur. 28.  Redeuntibus abbatibus a Capitulo generali liceat in Divione minusiam comedere, quando ieiunia quatuor temporum ipso die occurrerint, diffinitione olim super hoc edita penitus revocata. 29.  Abbatibus et monachis ad Capitulum generale venientibus, vel inde regredientibus conceditur auctoritate Capituli generalis, ut si prandere voluerint intrent hora prandii refectorium, et facto prandio licite exeant, iter coeptum impleturi. 30.  Cum iam pluries abbati *Caraevallis* sit iniunctum a Capitulo generali, ut abbatis de Cornu, si vellet cedere, cessionem reciperet, et postmodum in domo sua professionem reciperet, utpote ad matris gremium, de quo assumptus fuerat revertentem, nec hactenus fuerit effectui mandatum ; abbati de Columba praecipitur auctoritate Capituli generalis, salvo iure patris abbatis, ut dicti abbatis de Cornu, si cedere voluerit, recipiat cessionem ; qua suscepta, abbatem de Caravalle per censuram Ordinis, suspensionis et etiam depositionis, si necesse fuerit, compellat ad receptionem professionis monachi supra dicti. 31.  Auctoritate Capituli generalis, de Buellio, de Beatitudine, de Samaria, de Albo tractu abbatibus districte praecipitur ut ad locum, ubi quondam abbatia de Valle Dei in Hibernia filia Geripontis fuerat situata, infra Purificationem Beatae Mariae Virginis proximo venturam absque dilatione aliqua per se vel per alium accedentes, inquirant diligenter, et respiciant utrum terrae pertinentes ad abbatiam Vallis Dei possint secundum illius terrae statum competenter sufficere ad conventum ibidem sustinendum. Quod si possint sufficere, illas grangias et terras in abbatiam nomine Vallis Dei filiam Geripontis cum omnibus rebus, aedificiis ibidem inventis redigant, cum ibi corpora multorum praelatorum et magnorum principum et multorum aliorum sint sepulta, et abbas Geripontis ibidem conventum mittere non retardet, et sit filia ipsius, prout diffinitum est, quod tales abbatiae ad matres proprias revertantur. Si autem dictae terrae non sufficiunt ad conventum ibidem sustinendum, tunc dictae terrae ad dictam abbatiam Vallis Dei quondam pertinentes, ad domum Geripontis tamquam ad matrem propriam, cum omnibus aedificiis absque contradictione aliqua convertantur. Si abbas Sancti Salvatoris vel quicumque alius contravenerit vel se opposuerit, vel aliquo modo impedierit, vel per se vel per alium contradicere praesumpserit, praedicti quatuor abbates, vel duo eorum, si alii interesse nequiverint, ipsum et alios contradicentes vel impedientes per suspensionis seu excommunicationis, vel si aliter non potuerint, per depositionis sententiam compellant auctoritate Capituli generalis ; conventum similiter si contradictorem invenerint, interdicto et suspensioni supponentes, et quid super hoc fecerint, per suas patentes litteras anno sequenti renuntiet Capitulo generali. 32.  Cum pro defensione libertatum Ordinis et aliis negotiis tuendis frequenter emergentibus multiplices et graves expensas oporteat facere, statuit et ordinat Capitulum generale, ut eleemosynae missae vel mittendae Capitulo generali, in domo Cistercii nomine depositi conserventur in arca vel armario quatuor seris et clavibus obfirmato, ita quod quilibet quatuor primorum abbatum clavem habeat, nec liceat alicui de dicto deposito in usus aliquos expendere, consilio et assensu Capituli generalis non obtento. Nos vero frater Ioannes dictus abbas Cistercii, Firmitatis, Pontigniaci, Claraevallis et Morimundi sigilla nostra praesentibus litteris in signum testimonii et iuramenti duximus apponenda. 33.  Querela abbatis de Sancto Benedicto contra abbatem de Caladia, de Vallibus in Ornois et de Aurea valle abbatibus committitur pace vel iudicio terminanda, et quid inde, etc. 34.  Querela abbatis de Melone contra abbatem de Fenalibus, de Superado et de Oya abbatibus committitur pace vel iudicio terminanda, et quid inde, etc. 35.  Querela abbatis de Furia contra abbatem de Iuniis, de Fenalibus et de Mercaria abbatibus committitur pace vel iudicio terminanda, et quid inde, etc. 36.  Querela abbatis de Ursaria contra abbatem de Armentaria, de Monte Ramorum et de Fenalibus abbatibus committitur pace vel iudicio terminanda, et quid inde, etc. 37.  Querela abbatis de Monte Ramorum contra abbatem Vallis Paradisi, de Mercaria et de Valle viridi abbatibus committitur pace vel iudicio terminanda, et quid inde fecerint, etc. 38.  Querela abbatis de Begar contra abbatem Belli loci in Anglia, de Sancto Mauritio et de Forda abbatibus committitur pace vel iudicio terminanda, et quid inde, etc. 39.  Querela Hugonis domicelli de Assanges contra abbatem Ac(c)eyi, de Bethania et de Gratia Dei in Burgundia abbatibus committitur pace vel iudicio terminanda, et quid inde fecerint, etc. 40.  Querela comitis Sabaudiae contra abbatem de Maris Stella, de Lucel[l]a et de Alto Christo abbatibus committitur in plenaria Ordinis potestate, ut ad dictum locum personaliter accedentes, inquirant diligenter super dicto negotio et quid inde invenerint, renuntient sequenti anno Capitulo generali. 41.  Querela abbatis Sancti Martini prope Viterbium contra abbatissam Sanctae Trinitatis, de Phalera et de Monte Amiato abbatibus committitur pace vel iudicio terminanda, et quid inde, etc. 42.  Querela abbatis de Furnesio contra abbatem Mellifontis, de Iugo Dei et de Buellio abbatibus committitur pace vel iudicio terminanda, et quid inde, etc. 43.  Querela abbatis de Dublinia contra abbatem de Egnis, de Mellifonte et de Iugo Dei abbatibus committitur pace vel iudicio terminanda, et quid inde, etc. 44.  Querela abbatis de Maceriis contra abbatiam de Bello monte, de Bello loco et de Theoloco abbatibus committitur pace vel iudicio terminanda. 45.  Petitio archiepiscopi Casel[l]en[sis] contra abbates de Magyo et de Vetenex, de Kyrie [eleison] et de Sancta Cruce abbatibus committitur pace vel iudicio terminanda. 46.  Querela abbatis Sancti Andreae in Sanis contra abbatem de Rochadia, Sancti Stephani de Bosco et de Sancto Spiritu abbatibus committitur pace vel iudicio terminanda. 47.  Querela abbatum de Anglia et de Wallia contra abbatem Mellifontis, de Beatitudine et de [H]ayles abbatibus committitur pace vel iudicio terminanda, et quid inde, etc. 48.  Querela abbatis de Columba contra abbatem de Castaneo[la], de Cliento et de Sancto Severo abbatibus committitur pace vel iudicio terminanda, et quid inde, etc. 49.  Querela abbatis de Oya contra abbatem de Armentaria, de Fenalibus et de Melone abbatibus committitur pace vel iudicio terminanda, et quid inde, etc. 50.  Querela abbatis de Roseriis contra abbatem de Bal[er]na, de Miratorio et de Carit[ate] abbatibus committitur pace vel iudicio terminanda, et quid inde, etc. 51.  Querela abbatis Vallis Sanctae Mariae contra abbatem Grandis Prati, de Valle Dei et de (H)alna abbatibus committitur pace vel iudicio terminanda, et quid inde, etc. 52.  Querela dominae Felicis de Perne contra abbatem de He[i]sterbach, de Veteri Monte et de Villari abbatibus committitur pace vel iudicio terminanda, etc. 53.  Querela abbatis Sancti Pastoris contra abbatem Casae novae, de Phalera et de Casae Mariae abbatibus committitur pace vel iudicio terminanda, et quid inde, etc. 54.  Petitio domini regis Bohemiae, quod fiat festum de sancta Hedwige exauditur in hoc quod in laudibus et vesperis de ea fiat commemoratio per totam Poloniam et terras regis Bohemiae in singulis domibus Ordinis universi, et in honorem ipsius pro voluntate monialibus solemnizare liceat, in quarum monasterio corpus ipsius requiescit, et fiat de ea sicut de sancta Elisabeth. 55.  Petitio abbatis Sancti Mathiae quod fiat festum ipsius sancti exauditur, ita quod conversi in archiepiscopatu Trevirensi, et per totam Alemanniam non laborent. 56.  Petitio domini regis Bohemiae quod historia sancti Nicolai decantetur in domo sancti Nicolai de Groem, exauditur. 57.  Petitio episcopi Metensis, qui petit unum conversum de Alta Sylva, dummodo honestis deputetur officiis, exauditur. 58.  Petitio domini Gondiservi, qui petit unum monachum de Hyrentia, exauditur dummodo honestis deputetur officiis. 59.  Petitio abbatis de Balegrat, qui petit semel de generali Capitulo remanere, exauditur, eo quod multum ad Capitulum veniendo laboravit. 60.  Petitio abbatum de Galetia qui petunt quod possint cantare historiam sancti Iacobi in domibus suis, si de consensu conventuum processerit, exauditur. 61.  Petitio abbatis Grandis prati, qui petit quod possit dispergere conventum suum, exauditur. 62.  Inspectio loci ad quem transferre intendit abbatiam de Gratia Dei vir nobilis Haymo comes Campaniae, frater regis Angliae, de Thama et de Neth(z) abbatibus committitur auctoritate Capituli generalis. 63.  Inspectio loci in quo fundare intendit abbatiam monachorum comitissa de Venu, de Forda et de Bufestria abbatibus committitur in plenaria Ordinis potestate, et pensatis omnibus quae secundum Deum et Ordinem, etc. et quid inde, etc. 64.  Inspectio loci in quo fundare intendit abbatiam monialium comitissa Lemovicensis, de Petrosa, de Bullione abbatibus committitur auctoritate Capituli generalis, ut ad dictum locum personaliter accedentes, consideratis quae secundum Deum et Ordinem consideranda occurrerint, faciant quod eis videbitur expedire, et quid inde invenerint, etc. 65.  Inspectio loci ad quem transferre intendit abbatiam de Verruca abbas dicti loci, de Sancto Pantaleone et de Septimo abbatibus committitur auctoritate Capituli generalis. 66.  Inspectio loci de Hemmone, in quo fundare intendit abbatiam monialium comes de Marchia, de Herdense et de Campo Sanctae Mariae abbatibus committitur auctoritate Capituli generalis. 67.  Pro Humberto cardinali quondam defensore et conservatore Ordinis per universum Ordinem plenarium servitium persolvatur. 68.  Pro rege Aragoniae fiat anniversarium in domo de Sanctis Crucibus et habeat servitium plenarium per Ordinem universum. 69.  Pro felicis recordationis domino Gregorio quondam summo Pontifice fiat anniversarium annuum in abbatia de Columba, et habeat servitium plenarium per Ordinem universum. 70.  Capitulum generale fideles rogat, quatinus pias eleemosynas fratribus de Lucka ad consummanda aedificia tribuant, et benefactoribus participationem bonorum operum concedit.
Anno Domini millesimo ducentesimo septuagesimo septimo statuta sunt haec apud Cistercium in Capitulo generali. 1.  In primis, diffinitio anno praeterito edita quod monachi non nisi de quadriennio in quadriennium mitterentur ad visitandum, sic temperatur, quod secundo anno mitti poterunt, hoc proviso quod tales mittantur, qui verbis et factis se ostendant clari nostri Ordinis zelatores. Monachi vero qui sic missi fuerint, quousque ad proprias domos revertantur, in abbates nullatenus eligantur. 2.  Item, diffinitio anno M CC LXI edita de convocatione abbatum de contributione facienda pro libertatibus Ordinis conservandis, inviolabiliter in suo robore perseveret. 3.  Item, diffinitioni anno praeterito factae de anniversariis, quae solent fieri in abbatiis singulis mensibus, additur quod qui celebraverint, pro anniversario celebrent illa die. 4.  Item, statuit et ordinat Capitulum generale quod nullus in Ordine nostro super causis motis in Ordine vel movendis litteras saecularium audeat impetrare, vel processum iudicum impedire. Qui contra fecerit, si abbas vel monachus fuerit, ipso facto noverit se suspensum ; si conversus fuerit, ablato sibi habitu, omni sexta feria sit in pane et aqua usque ad nutum Capituli generalis. 5.  Item, quoniam per frequentes emissiones personarum Ordinis clarum nomen ipsius multipliciter denigratur, multarumque propter hoc eveniunt pericula animarum, et Ordo noster propter emissiones huiusmodi apud religiosos et saeculares in *opprobrium* habeatur ; volens huic tanto discrimini Capitulum generale aliquod remedium adhibere, ordinat et diffinit, quod pro furto, carnali contagio, nullus de cetero emittatur ; quicumque vero in carnali contagio deprehensus fuerit vel convictus, si monachus fuerit, ablato sibi habitu, per decennium ultimus sit omnium et etiam novitiorum in ecclesia, in capitulo, et alibi, et teneatur ad omnes observantias regulares, scapulare curtum cum cappa habeat, et post triennium in tali habitu sacrorum ordinum officium poterit exercere. Si vero conversus fuerit, ablato sibi habitu, grossiori pane vescatur, et ultimus omnium habeatur, et omnibus capitulis conversorum quibus intererit, recipiat disciplinam per totum terminum supradictum. Deprehensi vero in furto vel proprietate poenitentias peragant in diffinitionibus constitutas, videlicet distinctione sexta capitulo septimo decimo, quae sic incipit : Monachus vel conversus, etc. Et in eadem distinctione capitulo duodecimo quae sic incipit : In singulis abbatiis, etc. Abbates, priores, suppriores et cellerarii qui in infligendis huiusmodi poenitentiis negligentes fuerint, gradum altaris non ascendant, quousque eis poenas indixerint supradictas ; et si in tali poenitentia adhuc similia commiserint, totaliter emittantur. 6.  Item, diffinitioni olim editae super professionibus abbatum, distinctione secunda, capitulo sexto quae sic incipit : Pro benedictione abbatum, etc., additur quod quicumque contra formam in diffinitionibus positam professionem suo dioecesano fecerit ipso facto pro deposito habeatur. 7.  Cum per confluentiam multorum mercatorum et nuntiorum principum et baronum venientium ad Capitulum generale, nimis gravetur mater nostra Cistercium, ac impediantur salubria nostri Ordinis negotia propter eos, et turbentur aliquando multi abbates propter praesentiam eorumdem, statuit et ordinat Capitulum generale, ut abbates quorum occasione tales veniunt expensas quas in Cistercio faciunt, refundere teneantur. 8.  Nullus prosequens causam depositionis suae de cetero intrare Cistercium tempore Capituli generalis permittatur. 9.  Omnibus abbatibus nostri Ordinis auctoritate Capituli generalis praecipitur ut summam sibi impositam pro decima Terrae sanctae et pro procurationibus Legati, anno sequenti apportent apud Divionem tempore Capituli generalis, consignandam domino Cistercii et quatuor primis abbatibus de Firmitate, de Pontiniaco, de Claravalle et de Morimundo ; et qui non apportaverint vel miserint pro depositis habeantur ; sententia vero anno praeterito lata contra non solventes in suo robore permanente. 10.  Abbas Sancti Viti in Piscaria qui nihil renuntiavit de poenitentia anno praeterito suis conversis iniuncta a Capitulo generali, et abbatibus in domo sua per suos conversos spoliatis non satisfecerit sicut a generali Capitulo extitit ordinatum, infra Pascha proximo venturum suos conversos compellat praedictos ad dictam poenitentiam faciendam, et si non satisfecerit, satisfaciat abbatibus spoliatis ; alioquin ex tunc non equitet, et sit extra stallum abbatis existens continue in conventu, donec praemissa fuerint adimpleta. 11.  Abbas Vallis magnae qui, ut relatum est fide digna relatione Capitulo generali, inhibuit priori suo ut poenitentiam non faceret ab ipso Capitulo iniunctam eidem, et abbates minus sufficienter recepit ad dictum Capitulum venientes, infra dominicam primam Adventus Domini proximo venturam, sit in pane et aqua sex sextis feriis in conventu. 12.  Item, statuit et ordinat Capitulum generale ut cum abbatia de Dalphino abbate caruerit, in patrem abbatem vota sua transferant monachi dictae domus. 13.  Abbas de Exterbac qui in quadam summa pecuniae et in quadam quantitate vini tenetur dominae de Peroes, et ipsam pecuniam et vinum saepe promisit solvere et non solvit, infra primam dominicam Quadragesimae satisfaciat dominae supradictae ; alioquin gradum altaris non ascendat, et sit extra stallum abbatis, donec dictae dominae fuerit satisfactum. 14.  Cum per inquisitionem factam super electione de Rufford per abbates de Gogessale et de Iora valle constiterit evidenter Capitulo generali quod frater Henricus monachus dicti loci ius in ipsa electione habeat, et repulsus fuerit minus iuste, ordinat et diffinit ipsum Capitulum, quod dictus Henricus pro vero abbate habeatur ibidem, si aliud canonicum non obstet. Abbates de Gogessale et de Ioravalle praedicti hanc diffinitionem exsequentur auctoritate Capituli generalis, patri abbati iniungendo, ut se super hoc in sequenti Capitulo generali recognoscat. 15.  Cum gravis querimonia super discordia inter moniales de Villari in Normania et patrem abbatem exorta ad aures Capituli generalis delata fuerit, ac ceterarum monialium de Ordine nostro status reformatione, ordinatione et provisione indigeat, Cisterciensi et Claraevallensi abbatibus committit ipsum Capitulum generale, ut super praemissis reformandi, ordinandi, disponendi, et providendi auctoritatem et potestatem plenariam habeant per se vel alios de voluntate et consensu dicti generalis Capituli. 16.  Item, cum detestabilis et horribilis et temeraria praesumptio fratris H. abbatis de Grosso bosco qui se gerit pro abbate Obazinae, nullo consensu et confirmatione patris abbatis vel missorum ab eo interveniente, et enormes excessus conventus dictae domus eiusdem aures propulsaverit Capituli generalis, non valens ipsum Capitulum tot excessus sub dissimulatione transire, ordinat et diffinit quod dictus frater H. a Deo (*sic*) et ab Ordine sententiam excommunicationis incurrat, si se de cetero gesserit pro abbate, et omnes de Ordine adhaerentes eidem, et ab officio alterius abbatiae deponitur in instanti. Super excessus vero monachorum et aliarum personarum dictae domus domino Cisterciensi totaliter committitur ut ipse in praemissis faciat et dictos excessus corrigat, secundum quod sibi videbitur expedire. Si vero conventus dictae domus Obazinae omnino rebellis fuerit, abbatibus et conventibus filiarum suarum inhibetur ne eis obediant in aliquo obedientiae genere usque ad nutum abbatis Cistercii supradicti. 17.  Item, super diversis et multiplicibus clamoribus de abbate et monachis Casaemarii ad Capitulum generale delatis, sic ordinat idem Capitulum generale et diffinit quod pater abbas per se vel per alium, abbatem Casaemarii quem ex nunc deponit Capitulum, denuntiet depositum auctoritate Capituli generalis. Si qui vero conspiratores inventi fuerint in eadem abbatia, idem pater abbas per se vel per alium contra ipsos procedat secundum Ordinis nostri formam, et eisdem abbas statuatur auctoritate patris abbatis, ita quod nullus eorum pro quibuslibet dictae dissensiones exortae hac vice abbatizat eisdem. 18.  Abbati de Bello prato praecipitur auctoritate Capituli generalis, ut fratrem P. quondam abbatem domus eiusdem, pro eo quod in magna summa pecuniae fideiussorem se constituit contra formam Ordinis, sicut diffinitur anno 1260 quae sic incipit : Nullus de Ordine, etc., plenius continetur, faciat carceri mancipari usque ad nutum Capituli generalis. 19.  Auctoritate Capituli generalis committitur domino Cistercii ut quandocumque sibi constiterit, quod abbatia Bonae vallis in spiritualibus et temporalibus in melius reformetur, eidem restituat visitationem filiarum suarum iuxta suae beneplacitum voluntatis. 20.  Cum multa horribilia et detestabilia et indicibilia de fratre N. abbate Sancti Martini in monte Viterbii et de fratribus Martino, Antonio et Bernardino monachis eiusdem domus aures propulsaverit Capituli generalis, cupiens idem Capitulum in talibus et tantis excessibus congruum remedium adhibere, ordinat et diffinit quod dictus abbas, quem ex tunc deponit Capitulum generale, districto carceri mancipetur usque ad nutum Capituli generalis. Frater vero Martinus prior ad domum unde professus fuit alias revertatur ; fratres vero Antonius et Bernardinus praedicti, tamquam iniquitatis filii, ab Ordine totaliter separantur, et ut sententia robur firmitatis obtineat, de Sancto Galgano et de Falera abbatibus auctoritate Capituli generalis sub poena depositionis et excommunicationis praecipitur ut ad dictam abbatiam Sancti Martini, recepta diffinitione praesenti, personaliter accedentes, dictam sententiam omni occasione remota executioni demandent, contradictores et rebelles per censuram Ordinis compellendo et quid inde fecerint, etc. 21.  Cum de abbate Mataplanae multa mala relata fuerint Capitulo generali, scilicet quod carnes comederit in villis vel civitatibus, et in multis aliis se habeat inhoneste, patri abbati et abbati Sacraemoeniae committitur ut super praemissis diligenter inquirant, et si ipsum culpabilem invenerint super istis, ipsum deponant auctoritate Capituli generalis, et quid inde fecerint sequenti anno Capitulo generali renuntiet. 22.  Cum abbas et conventus de Columbis teneantur annis singulis usque ad tempus praefinitum solvere Capitulo generali CC libras, pro eo quod ipsum Capitulum ipsos a debitis usurariis relevavit, et non solverunt ut tenentur, eidem abbati praecipitur ut infra kalendas februarii satisfaciat apud Cistercium de pecunia supradicta ; alioquin ex tunc pro deposito habeatur. Abbas Claraevallis Mediolanensis hoc ei denuntiet. 23.  Super iis quae dicta sunt de abbate de Ripalta, qui dicitur conspirator fuisse et in abbatem promotus, de Cilieto et de Sancto Andrea abbatibus committitur quatinus ad locum personaliter accedentes, diligenter inquirant, et si invenerint ita esse, ipsum deponant auctoritate Capituli generalis. 24.  Auctoritate Capituli generalis praecipitur ut frater Hugo monachus de Escureyo qui propter suum enormem excessum est emissus, non revertatur ad domum propriam sine licentia Capituli generalis. 25.  Venerabilium dominorum episcopi Baiocensis, abbatis Dionysii in Francia, et domini Guidonis de Tornebuc et aliorum multorum precibus acquiescens, concedit generale Capitulum ut frater Robertus, quondam abbas de Barberio, eligibilis habeatur. 26.  Sententiae latae *contra* inobedientes et rebelles, per iudices datos a generali Capitulo in causa Geripontis et Sancti Salvatoris, auctoritate Capituli generalis approbantur et etiam confirmantur. 27.  Abbati de Charreto praecipitur ex parte Capituli generalis ut domino Cistercii satisfaciat de pecunia in qua eidem tenetur, infra Nativitatem Domini ; alioquin pro deposito habeatur. 28.  Cum clamor ad aures Capituli generalis pervenerit de converso Fulcardimontis, qui male tractavit familiam domini Cistercii, et eis minas intulit et verba iniuriosa dixit eidem, et abbas dictae domus, qui dictum conversum non corripuit, poenitentiam levis culpae faciat intra Natalem Domini, tribus diebus uno eorum in pane et aqua. Conversus vero pedes ad portam Cistercii veniat, nec officium habeat, nec equitet sine licentia Capituli generalis. 29.  Abbati Pruliaci praecipitur auctoritate Capituli generalis ut fratrem Landricum conversum suum, qui est in Curia romana, infra Natalem Domini studeat ad domum propriam revocare. 30.  Item, ordinat et statuit Capitulum generale quod quicumque lanas, nisi tantum ad annum vendiderit, si abbas fuerit, a patre abbate deponatur ; cellerarii vero a propriis domibus emittantur. 31.  Abbati de Dora misericorditer conceditur ut ipse et filii sui semel remaneant de Capitulo generali. Abbatibus qui imponunt collectam pro libertatibus Ordinis defendendis in partibus illis firmiter iniungitur, ut super impositione collectarum huiusmodi, dictos abbatem de Dora et filios suos gravare non debeant ultra modum. 32.  Auctoritate Capituli generalis committitur de Campo et de Valle Dei abbatibus ut ad abbatiam de Esterbac personaliter accedentes, convocatis mercatoribus qui fuerint convocandi, et aliis creditoribus dictae domus, et inspectis instrumentis debitorum in quibus est obligata domus praedicta ac ipsius domus facultatibus compensatis, taxent certam quantitatem quae ad usus conventus et sustentationem sufficiat competenter, quarum facultatum residuum cedat in solutionibus debitorum, et quid inde fecerint, etc. 33.  Auctoritate Capituli generalis committitur abbati de Bello prato Metensi, ut abbatem de Claro loco compellat ad satisfaciendum mercatoribus metensibus praevia ratione. 34.  Cum abbatia Fontis Ioannis in spiritualibus et temporalibus sit multipliciter collapsa, et abbas domus illius de dilapidatione et negligentiis multis, et malo regimine domus eiusdem sit plurimum diffamatus, et contumax et inobediens patri abbati fuerit, deponitur in instanti. 35.  Abbas de Voto qui non venit per multos annos ad Capitulum, et abbas de Bullio qui non solvit decimam sibi impositam, deponuntur in instanti. Patres abbates hoc eis denuntient, vel faciant denuntiari. 36.  Item, de Arcu, de Rocha amatoris, de Rocadia, de Nucharia, de Aqua formosa, de Calasio, de Sagittario, de Sancto Angelo abbates qui anno praecedenti denuntiati fuerunt depositi, quorum aliqui, ut dicitur, sententiis non obediunt antedictis, tam ipsi quam omnes qui pro abbate se habuerint, excommunicationis sententia innodantur. Patres abbates hoc eis per se vel per alios denuncient. 37.  Cum super excessibus enormibus et detestabilibus nonni P. abbatis Callovii clamor validus et horribilis auribus Capituli generalis insonuerit, qui salva conscientia dissimulari non possunt, deponitur in instanti, et additur quod carceri mancipetur usque ad nutum Capituli generalis. 38.  Item, de Bono radio, de Thela, de Rupibus, de Domo Dei super Carum, de Pratea, de Fonte morum abbates qui sigillis suis litteras sigillatas ad palliandos dictos excessus confecerunt deponuntur in instanti. 39.  Cum ad aures Capituli generalis pervenerit quod abbas de Ripalta in visitatione filiae suae de Aqua longa inordinate processerit et dictum filium sine causa rationabili cedere compulerit, de Sancto Andrea et de Tilieto abbatibus committitur in plenaria Ordinis potestate ut personaliter accedentes ad locum, inquirant sollicite veritatem et quae corrigenda invenerint et statuenda, corrigant, statuant et reforment, tam in capite quam in membris, auctoritate Capituli generalis, et quid inde, etc. 40.  Cum ex relatione multorum Capitulo generali constiterit, quod monasterium Clarifontis ad tam intolerabilem paupertatem devenerit, quod, nisi celeriter adhibeatur remedium, locus idem ad irremediabile dissolutionis opprobrium deducetur, abbati Morimundi committitur ut per se vel per alium ad locum accedat et ibidem ordinet et statuat quaecumque ordinanda vel statuenda invenerit, secundum quod expedire viderit, et quid inde, etc. 41.  Super iis quae de abbate Claraevallis Mediolanen[sis] per visitatorem domus illius relata sunt Capitulo generali, de Sancto Andrea prope Ianuam et de Monte Amiato abbatibus committit Capitulum generale ut ad locum personaliter accedentes, super praemissis diligenter inquirant et quam citius poterint, transmittant dictam inquisitionem apud Cistercium sub sigillis suis fideliter interclusam. 42.  De Beatitudine et de Galgano abbatibus committitur ut compositionem factam inter abbatem Mellifontis et abbatem de Viridi ligno, auctoritate Capituli generalis faciant observari, sicut in instrumento super hoc confecto dicitur contineri. 43.  Cum abbas de Tinterna non potuerit, diu est, propter corporis invaletudinem venire ad Capitulum generale, patri abbati praecipitur ut si sequenti anno pro simili causa venire non potuerit ad sequens Capitulum generale, pater abbas eius recipiat cessionem. 44.  Abbates Hispaniae qui de commissionibus sibi factis anno praeterito nihil renuntiaverunt Capitulo generali, sequenti anno praedicta renuntient, alioquin ex tunc tribus diebus sustineant poenam levis culpae. 45.  Cum excessus graves et enormes fratris Ioannis monachi de Bello prato generali Capitulo frequenter fuerint nuntiati, patri abbati et proprio abbati committitur ut dictum monachum, vel per districtionem carceris vel per emissionem ad extraneas nationes, taliter corripiant et castigent ut ipse de cetero talia non attentet. 46.  Querela abbatis de Frigido monte contra abbatissam et conventum monialium de Paradiso iuxta Viterbium, de Monte Amiato et de Falera abbatibus committitur in plenaria Ordinis potestate, et quid inde, etc. 47.  Controversia inter abbatem Claraevallis et abbatissam et conventum monialium de Paradiso prope Viterbium, de Sancto Anastasio et de Monte Amiato committitur abbatibus in plenaria Ordinis potestate ut ad dictam abbatiam personaliter accedentes, corrigant et reforment quaecumque ibi repererint corrigenda, contradictores et rebelles per censuras Ordinis compellendo, et quid inde, etc. 48.  Querela abbatis de Valle lucenti contra abbatem de Pontigniaco, de Barbello et de Quintiaco abbatibus committitur in plenaria Ordinis potestate, et quid inde, etc. 49.  Querela abbatis de Olyva contra abbatem de Novo dobran, de Corbaz et de Dobrano abbatibus committitur in plenaria Ordinis potestate, et quid inde, etc. 50.  Querela abbatissae de Rameia contra abbatissam de Lymtri, de Villari et de Camberone abbatibus committitur in plenaria Ordinis potestate, et quid inde, etc. 51.  Querela abbatis de Mellifonte contra abbatem de Viridi ligno super filiatione domus de Comor, de Iugo Dei et de Yrmis abbatibus committitur in plenaria Ordinis potestate. 52.  Querela abbatis de T(h)ama contra abbatem de Stanleya in Wiltesir, de Dora et de Brueria abbatibus committitur in plenaria Ordinis potestate, et quid inde, etc. 53.  Querela abbatis de Sarvantia contra abbatem de Spina, de Sancto Prudentio et de Buxeto abbatibus committitur in plenaria Ordinis potestate. 54.  Querela abbatis de Surio(n) contra abbatem de Portu Sanctae Mariae, de Kyrie [eleison] et de Sancta Cruce abbatibus committitur in plenaria Ordinis potestate et quid inde, etc. 55.  Querela abbatissae de Foriscon contra abbatem de Villerio, de Wernery *Villerio,* de Sancto Benedicto abbatibus committitur in plenaria ordinis potestate, et quid inde, etc. 56.  Querela abbatis Vallis regis contra abbatem Signiaci, de Camberone et Castellione abbatibus committitur in plenaria Ordinis potestate, et quid inde, etc. 57.  Querela abbatis de Villa longa contra abbatissam Rivi viridi, de Borbona et de Ardorello abbatibus committitur in plenaria Ordinis potestate, et quid inde, etc. 58.  Querela abbatis de Albis petris contra abbatem de Eschalleis, de Prato benedicto et de Domo Dei super Charum abbatibus committitur in plenaria Ordinis potestate, et quid inde, etc. 59.  Querela abbatis de Rigniaco contra abbatem de Quintiaci, de Ripatorio et de Bello loco Lingonen[sis] abbatibus committitur in plenaria Ordinis potestate, etc. 60.  Petitio abbatis de Bergis, qui petit semel remanere de Capitulo, exauditur. 61.  Petitio de Asil(l)o et de Rancos abbatum qui petunt semel remanere de Capitulo exauditur. 62.  Petitio comitis Cornubiae, qui petit unam missam in quadam capella quam ipse aedificavit in monasterio de Elles quotidie celebrari, exauditur. 63.  Petitio abbatis de Alna, qui petit quod possit duos monachos emissos revocare, discretioni patris abbatis committitur qui faciat quidquid viderit expedire. 64.  Petitio abbatis de Claromarisco, qui petit quod possit aliquos monachos emissos ad domum propriam revocare, discretioni patris abbatis committitur, ita quod secundum consilium eius, qui minus culpabiles inventi fuerint, et idem abbas qui petit absolvi a susceptione hospitum per biennium exauditur. 65.  Petitio abbatis de Osseth, qui petit absolvi a susceptione hospitum per biennium, exauditur. 66.  Petitio abbatis de Oya, qui petit semel remanere a Capitulo, exauditur. 67.  Petitio abbatis de Obra, qui petit [semel] remanere a Capitulo, exauditur. 68.  Petitio abbatis de Dora, qui petit [semel] remanere de Capitulo, exauditur. 69.  Petitio abbatis de Olyva qui petit semel remanere a Capitulo, exauditur. 70.  Petitio abbatis de Strata, qui petit semel remanere a Capitulo, de speciali gratia cum intendat aedificare ecclesiam, exauditur. 71.  Petitio abbatis de Porta, qui petit absolvi a susceptione hospitum per biennium, dummodo conventum suum revocet, exauditur. 72.  Petitio abbatum de Arragonia, qui petunt anniversarium bonae memoriae domini Iac[obi] regis Arragoniae in monasteriis regni illius fieri, exauditur. 73.  Petitio abbatis de Monte salutis, qui petit anniversarium pro episcopo Conchensi in domo sua fieri et missam quotidianam pro dicto episcopo celebrari, exauditur. 74.  Petitio abbatis Aquae frigidae, qui petit quod possit revocare quosdam monachos et conversos emissos de dicta domo, discretioni patris abbatis committitur et faciat quod secundum Deum et Ordinem viderit expedire. 75.  Petitio regis Castellae, qui petit quod monasterium de Cartaginia quod aedificavit ad locum, qui vocatur abbatia Sanctae Mariae regalis Murtiae, transferatur cum omnibus libertatibus et gratiis eidem monasterio concessis a Capitulo generali, exauditur, et abbas Grandisylvae pater illius domus dictam domum visitet et abbatem instituat secundum nostri Ordinis instituta. 76.  Petitio domini Ambianensis episcopi, qui petit unum monachum de Claravalle, exauditur. 77.  Petitio comitis Blesensis, qui petit unum monachum de abbatiis ordinis nostri quarum ipse fundator est, exauditur dummodo vitae sit laudabilis et honestis officiis deputatus. 78.  Inspectio loci in quo fundare intendit abbatiam monialium comes Marchiae, de Hers windeusen et de Campo abbatibus committitur auctoritate Capituli generalis, et sit filia Beriensis et si expedire viderint incorporent Ordini, nullo alio mandato super hoc expectato. 79.  Inspectio loci, ad quem transferre intendit monialium monasterium Stephanus ministerialis Austriae, de Campo liliorum et de Sancta Cruce abbatibus committitur auctoritate Capituli generalis. 80.  Inspectio loci destructi et inspectio loci, in quo rex Bohemiae intendit reaedificare monasterium destructum, abbati Morimundi committitur auctoritate Capituli generalis ita quod per se vel per alium accedat ad loca, et quid inde fecerit, etc. 81.  Incorporatio monasterii Cepernulae in Ungaria quod incorporari petit Ordini nostro dominus epicopus Vespraenensis, de Loco Sanctae Mariae et Boqua abbatibus committitur ut ad locum personaliter accedentes, auctoritate Capituli generalis faciant quidquid secundum Deum et Ordinis nostri formam viderint expedire. 82.  Inspectio loci, in quo Palatinus Poloniae intendit fundare monasterium, de Colbas et de Chorin abbatibus committitur auctoritate Capituli generalis, et quid inde fecerint, etc. 83.  Pro felicis memoriae domino Adriano et domino Ioanni quondam Summis Pontificibus reddatur plenarium servitium per Ordinem universum.
Anno Domini millesimo ducentesimo septuagesimo octavo statuta sunt haec apud Cistercium in Capitulo generali. 1.  In primis diffinitio de distantia grangiarum inter se, olim facta propter conservandam pacem inter religiosos et propter scandala evitanda, penitus revocatur. 2.  Item, statuit et ordinat Capitulum generale ut tales personae de cetero gratia studendi mittantur Parisius, qui competentis sint aetatis, vitae laudabilis et honestae conversationis et ita sufficienter in litteratura, quod magis proficiant et non deficiant in studendo ; et si aliter missi fuerint, per abbatem Claraevallis ad propria remittantur. 3.  Item, statuitur quod non obstantibus aliquibus antiquis constitutionibus, factis inter abbates, quilibet possit acquirere et acquisita retinere, et suos terminos dilatare, salvo iure alieno. 4.  Item, diffinitioni anno praeterito editae contra deprehensos in manifesto carnis contagio hoc additur, quod monachi post triennium cum scapulari suo in ordinibus suis poterunt ministrare ; conversi vero toto tempore poenitentiae suae cappam habeant absque caputio et usque ad genua decurtatam. Qui vero iam pro carnis contagio sunt emissi, si ad domos proprias reversi fuerint, residuum poenitentiae peragant secundum quod superius est expressum. 5.  Item, diffinitio anno praeterito edita de lanis non distrahendis nisi ad annum, sic declaratur, quod licitum sit lanas vendere ad terminos longiores, dummodo nullus recipiat, nisi quantum valuerint uno anno ; alioquin contra veniens sententiam depositionis incurrat, quam ex nunc infligit si Capitulum generale. 6.  Item, cum beneficiis non debeant decipi, sed iuvari, contra aliquorum abbatum ingratitudinem, statuit et ordinat Capitulum generale, quod abbates qui pecuniam ab aliis abbatibus mutuo receperint vel de cetero recipient, seu eis aliquo modo per litteras fuerint obligati, nisi infra quadrimestre tempus ad plenum satisfecerint creditoribus suis et aliis quibus fuerint obligati, postquam ab ipsis fuerint requisiti, per patres abbates, sive per suspensionem, vel per excommunicationem, vel etiam per aliam poenam legitimam compellantur satisfacere creditoribus suis, prout viderit expedire. 7.  Cum non sit malitiis hominum indulgendum, sed potius modis omnibus obviandum, statuit et ordinat Capitulum generale ut omnes abbates et monachi, et aliae quaecumque personae Ordinis, si accusationes seu proclamationes suas ultra duos annos postquam praesentes in monasterio fuerint, quasi ad maius scandalum, quod nequissimum est, praesumpserint reservare ; sciant omnem accusandi vel proclamandi, vel etiam testificandi sibi de cetero adimi facultatem et hoc ipsum statuitur de abbatibus existentibus in Capitulo generali. 8.  Item, statuit et ordinat Capitulum generale quod litterae suffragiorum nulli de cetero, nisi magnis, honorabilibus et honestis personis humiliter et devote postulantibus concedantur. 9.  Item, quaestionem in Capitulo generali propositam, utrum videlicet apostatae Ordinis celebrantes in apostasia sua, cum reversi fuerint, possint in inferioribus ordinibus ministrare, sic declarat idem Capitulum generale, quod tales in sacris ordinibus aliquatenus nequeunt ministrare, donec cum eis fuerit per generale Capitulum misericorditer dispensatum. 10.  Item, cum multi hactenus abbatias rexerint qui non norunt gubernare seipsos, propter quod status abbatiarum multarum ad irreparabilis dissolutionis opprobrium est deductus ; unde non immerito timendum est, ne propter malum regimen aliquorum domos contingat totaliter deperire, volens Capitulum generale huic morbo convenienti antidoto subvenire, statuit et ordinat, quod quicumque abbas domum suam ultra quam valeant proventus unius anni praesumpserit obligare, a patre abbate absque retractatione aliqua deponatur, nisi causa legitima potuerit se tueri. Priores vero et cellerarii et bursarii amoveantur a suis officiis, et abbati sic cedenti vel deposito non succedant. 11.  Item, statuit et ordinat Capitulum generale quod monachi quibus ad studendum vel recreandum scriptoria conceduntur, in ipsis scriptoriis non maneant illis horis quibus monachi in claustro residere tenentur, et illis quibus divina officia in oratorio celebrantur et, hoc idem de prioribus et supprioribus observetur. 12.  Item, diffinitio olim edita, in qua cavetur, quod monachi qui procurant depositionem abbatum suorum, immediate abbatibus sic depositis non succedant, sic declarat Capitulum generale, quod non obstante diffinitione praedicta, tales immediate possunt eligi, dummodo ex verisimilibus indiciis probabile appareat quod ad hoc malitiose minime processerunt. 13.  Item, ad refrenandos excessus multiplices puerorum, qui cum abbatibus veniunt ad Capitulum generale, statuitur ut si tales pueri in Divione vel in Cistercio, vel in aliis locis Ordinis pugnaverint, et inventi fuerint in conflictu, abbates ipsos de servitio suo statim expellere teneantur ; alioquin quamdiu ipsos detinuerint, gradum altaris ascendere non praesumant. Conversus vero abbatis Obazinae, qui rixam fecisse dicitur in Cistercio, de cetero non veniat ad Capitulum generale. 14.  Item, inhibetur auctoritate Capituli generalis, ne se apostatae Ordinis litteras apostolicas vel poenitentiariorum eiusdem impetraverint, ut in suis ordinibus postquam ad Ordinem reversi fuerint valeant ministrare, ipsis aliquatenus non utantur, et qui iam impetraverint careant impetratis. 15.  Item, conceditur de Accubatia, de Superado, de Morolia et de Spina abbatibus, ut omnes abbates de Hispania in unum conveniant, et inter se statuant et dividant, quod tertia pars dictorum abbatum singulis annis ad Capitulum generale venire teneatur. 16.  Item, sententiam depositionis latam contra abbatem Sancti Andreae prope Ianuam, per abbatem Casae novae et abbatem Sancti Petri de Ripalta confirmat et approbat Capitulum generale, addens quod ipse dimiserit Ordinem, sigillo et rebus monasterii quas habere dicitur repetitis, ad consortium Ordinis de cetero nullatenus admittatur. Frater vero Humbertus quondam Casae novae et Guillelmus de Ripalta, de quibus multa enormia dicto Capitulo sunt relata, ad domos remotissimas emittantur. 17.  Item, ex relatione multorum significatum fuerit Capitulo generali, quod monasterium de Balantiis per negligentiam proprii abbatis ad statum miserrimum sit redactum, et per desidiam eius et imperitiam tam dicta domus quam filia monialium in temporalibus et spiritualibus grave dispendium patiantur, auctoritate Capituli generalis committitur patri abbati, ut circa dictum abbatem per se vel per alium, et circa correctionem tam monachorum quam monialium faciat quod secundum Deum et dictum Ordinem viderit expedire. 18.  Item, statuit et ordinat Capitulum generale quod quatuor primi abbates pecuniam sibi a generationibus suis impositam anno sequenti in Divione faciant transportari ; filii vero ipsorum de summa sibi imposita infra instantem Beatae Virginis festivitatem ipsis plenarie satisfaciant, ubi dictis patribus visum fuerit expedire ; alioquin ipsos deponit Capitulum generale, et de procuratoribus domini Legati statuitur illud idem, ut qui non solverunt, poenam sustineant ante dictam. 19.  Item, abbas de Choro Benedicti, qui per octo annos non venit ad Capitulum, deponitur in instanti. 20.  Item, duo filii Scalae Dei, qui non solverunt pecuniam sub anno praeterito impositam sibi pro subsidio Terrae sanctae et pro procurationibus, poenam sustineant contra non solventes praeterito anno constitutam. 21.  Abbates de Arcu et de Sancto Severo, de Favali et de Rupe in Anglia, qui per multos annos non venerunt ad Capitulum generale, deponuntur in instanti auctoritate Capituli generalis. 22.  Auctoritate Capituli generalis committitur abbati de Morimundo ut circa fratrem Petrum monachum de Bello prato, Deum habendo prae oculis, ordinet et statuat quidquid secundum Deum et Ordinem viderit expedire. 23.  Cum casus et excessus horribiles et enormes qui in monasterio de Cal[l]ovio frequentius acciderunt, taediosis clamoribus aures perstreperunt Capituli generalis, qui excessus per negligentiam et desidiam patris abbatis videlicet de Bono radio manserunt hactenus incorrecti, pro quibus excessibus Ordo multipliciter diffamatur, nolens Capitulum generale tantam negligentiam ulterius conniventibus oculis pertransire, paternitate iam dicti monasterii privat eum ; volens et statuens quod ex nunc pro vera filia Pontigniaci habeatur, omne ius et omnem auctoritatem quam abbas de Bono radio in dictum monasterium hactenus habuit, in abbatem Pontigniacensem transferens et devolvens, committens studeat, qualiter poena eorum transeat talibus praesumptoribus in exemplum, et hoc auctoritate Capituli generalis. 24.  Item, statuit et ordinat Capitulum generale quod illae abbatiae quae olim per domnum Stephanum quondam abbatem Claraevallis sunt translatae, videlicet de Surio, de Sancta Cruce, de Kyrie eleison ad abbatem de Magio cuius antiquitus fuerunt filiae, libere revertant, et ipsas visitet tamquam pater. 25.  Item, fratre Nicolao olim abbate Clarifontis, qui in fraudem et praeter voluntatem depositoris expendit depositum, qui etiam domum suam per contractus illicitos et multipliciter damnificavit, committit et iniungit proprio abbati Capitulum generale, ut eidem poenam infligat contra fures in diffinitionibus constitutam. Abbatem vero de Bethania, qui domum suam multis et magnis debitis aggravavit, deponit in instanti idem Capitulum generale, iniugens patri abbati ut ipsum pro excessibus suis puniat, prout viderit expedire. 26.  Item, super revelatione confessionis quondam malitiose imposita abbati Claraevallensi Mediolanensi per quosdam conversos, quia in probatione defecerunt, excusatum habet eumdem abbatem, praecipiens ut dicti conversi ad domos remotissimas emittantur non reversuri, nisi per Capitulum generale, et ultimi sint omnium quod invenerint per annum integrum, et omnibus capitulis quibus interfuerint verberentur. 27.  Item, compensationem factam inter abbatem de Geriponte et abbatem de Sancto Salvatore confirmat et approbat Capitulum generale. 28.  Item, statuit et ordinat Capitulum generale ut cum abbatia de Paludis in Sardinia caruerit proprio abbate, in patrem abbatem vota sua transferant monachi dictae domus. 29.  Item, cum abbas de Cliento in Italia quibusdam privilegiis uti praesumpserit contra communia instituta impetratis, videlicet de permittendo mulieribus ingredi in monasterium supradictum, propter quod ipso facto sententiam depositionis incurrit ; volens Capitulum generale mitius cum eo agere, a praedicta depositionis sententia misericorditer parcit ei, iniungens ei ut pro dicto excessu in domo sua, tribus diebus poenitentiam peragat levis culpae ; conventus vero domus illius sit in pane et aqua, tribus sextis feriis in Adventu. Hoc addito quod si praedictus abbas talibus privilegiis de cetero uti praesumpserit, ex tunc pro deposito habeatur. 30.  Item, abbati de Margan praecipitur auctoritate Capituli generalis, ut compositionem factam inter ipsum ex una parte et abbatem de Neth ex altera, inviolabiliter studeat observare. 31.  Abbati Casaemarii conceditur quod annus iste quo venit ad Capitulum, et non tenebatur venire, pro anno quo debuerat eidem computetur. 32.  Item, statuit et ordinat Capitulum generale quod abbas Regalis Murciae in Hispania eo anno veniet ad Capitulum generale quo vicini domus *illius* venire consueverunt hactenus, conceditur ei tamen quod veniendo ad Capitulum possit adducere dumtaxat quatuor equitaturas usque ad monasterium Grandisylvae, et usque in Divione tribus equis tantummodo sit contentus. 33.  Item, abbati de Mulbrune praecipitur quatinus monachum suum fratrem Henricum, de quo plura enormia sunt Capitulo generali nuntiata, ad domum suam infra Natale revocet ; quod si reverti noluerit, ipsum excommunicet auctoritate Capituli generalis. 34.  In primis, querela abbatis de Valle regis contra abbatem Signiaci, de Claravalle et de Ygniaco abbatibus committitur ut ad dicta loca per se vel per alios accedentes, de iure partis utriusque per monachos et conversos et alios fide dignos et per instrumenta diligenter inquirant et secundum quod invenerint, ponant fines pacem si potuerint, si vero non iudicio Ordinis, de plano et sine strepitu advocatorum illam decidere non omittant auctoritate Capituli generalis, etc., tamen inde faciant quod querelae totaliter sopiantur, et quid inde, etc. 35.  Querela abbatissae Pacis Dei contra abbatissas de Accayode, Vallis Benedictae et Vineae Beatae Mariae, de Alna et de Camberone abbatibus committitur pace vel iudicio terminanda, et quid inde, etc. 36.  Querela abbatis Sancti Urbani contra abbatissam de Lorbano, abbatibus Maris Stellae et Lucellae committitur, etc. 37.  Querela abbatis de Stella contra abbatem de Caruca, abbatibus de Macenaria et de Accubatia committitur, etc. 38.  Querela abbatis de Cliento contra abbatem Sanctae Crucis, abbatibus de Casteneola et de Favali committitur, etc. 39.  Querela abbatis Sancti Pauli contra abbatissam de Lorbano, abbatibus de Schytia et de Accubatia committitur, etc. 40.  Querela abbatis de Sa[l]leya contra abbatem de Fontibus in Anglia, abbatibus de Bella landa et de Rievalle committitur, etc. 41.  Querela abbatis de Ripalta contra abbatem Sancti Andreae prope Ianuam, abbatibus de Morimundo et de Locedio committitur, etc. 42.  In primis, petitio regis Angliae, qui petit festum sancti Richardi fieri in monasteriis regni sui, et per totam Walliam, Scotiam, Hyberniam, exauditur, et fiat de eo sicut de sancto Remigio. 43.  Petitio episcopi Ebroicensis, qui petit festum sancti Taurini fieri in sua dioecesi, exauditur, et fiat de eo sicut de sancto Remigio. 44.  Petitio abbatis Caroliloci qui petit unam historiam beati Guillelmi Bituricensis episcopi, qui fuit abbas dicti monasterii, in sua ecclesia decantari, exauditur. 45.  Petitio reverendi patris archiepiscopi Tarentasiensis, qui petit ut historia beati Petri decantetur in domibus Ordinis per suam dioecesim, exauditur. 46.  Petitio abbatis de Asprune, qui petit in monasterio suo fieri festum Corporis et Sanguinis Domini, sicut fit in illa dioecesi, exauditur. 47.  Petitiones illustris viri Bohemiae regis, qui petit festum sanctae Havodis fieri in domibus Ordinis per totam Poloniam, cum officio ad hoc deputato ; petit etiam ut nulla monialis de monasterio Trebeniciae, quae de sanguine fundatorum dictae domus lineatim exierint, si ad aliam domum, vel etiam in ipsa electa fuerit in abbatissam, per censuram Ordinis ad suscipiendum regimen abbatiae compellatur ; petit etiam ut religiosa domina Agnes monialis dicti loci administrationem temporalium in dicta domo habeat, sicut habere hactenus consuevit, dummodo procedat de voluntate abbatissae suae et consensu, totaliter exaudiuntur. 48.  Petitio abbatis Sancti Pauli, qui petit semel remanere de Capitulo, exauditur. 49.  Petitio abbatis de Stella, qui petit semel remanere de Capitulo, exauditur. 50.  Petitio abbatis de Curatio, qui petit semel remanere de Capitulo, exauditur. 51.  Petitio abbatis Veteris Montis, qui petit dispergi monasterium suum, exauditur. 52.  Petitio abbatis Sancti Angeli, qui petit quod possit facere commemorationem sancti Michaelis in domo sua, exauditur. 53.  Petitio abbatis de Cameth, qui petit semel remanere de Capitulo, exauditur. 54.  Petitio abbatis de Cornu, qui petit semel remanere de Capitulo, exauditur. 55.  Petitio abbatis de Brio[s]tel, qui petit absolvi a susceptione hospitum per triennium, exauditur. 56.  Petitio abbatis Lavacii, qui petit semel remanere de Capitulo, exauditur. 57.  Petitio abbatis de Sigilleriis, qui petit absolvi a susceptione hospitum per triennium, exauditur. 58.  Petitio abbatum de Navarra, qui petunt anniversarium regis Theobaldi in suis monasteriis fieri, exauditur. 59.  Petitio abbatis Belli loci in Cypro, qui petit semel remanere de Capitulo, exauditur. 60.  Petitio abbatis de Cumba, qui petit semel remanere a Capitulo, exauditur. 61.  Petitio abbatis de Quinlos, qui petit semel remanere de Capitulo, exauditur. 62.  Petitio abbatis de Alba domo, qui petit semel remanere de Capitulo, exauditur. 63.  Petitio abbatis de Buellio, qui petit semel remanere de Capitulo, exauditur. 64.  Petitio abbatis de Nuhon, qui petit semel remanere de Capitulo, exauditur. 65.  Petitio abbatis de Moris, qui petit absolvi a susceptione hospitum, dummodo conventum suum revocet, per triennium, exauditur. 66.  Petitio comitissae de Vonia, quae petit habere conventum de Karreyra pro domo quam de novo fundavit, exauditur, et sit filia Karreyrae. 67.  Petitio abbatis de Maris stella qui petit conventum dispergi, dummodo prius dispergantur feminae commorantes prope portam monasterii, exauditur. 68.  In primis, inspectio loci in quo intendit fundare monasterium monachorum N. nobilis vir de Cervilione, de Grandisylva et de Bona valle abbatibus committitur auctoritate Capituli generalis, et quid inde fecerint, etc. 69.  Incorporatio monasterii in Optoer, de Cobal et de Corim abbatibus committitur in plenaria Ordinis potestate, qui ad locum personaliter accedentes, Ordini incorporent et conventum introducant si viderint expedire, et sit filia Paradisi. 70.  Inspectio loci, in quo fundare intendit abbatiam monialium nobilis domina Dominica Suerii, de Macenaria et de Scitia abbatibus committitur, et quid inde fecerint, etc.
Anno Domini millesimo ducentesimo septuagesimo nono statuta sunt haec apud Cistercium in Capitulo generali. 1.  In primis, statuit et ordinat Capitulum generale quod diffinitioni anno praeterito factae contra conversos in carnali contagio deprehensos, hoc additur ; quod propter deformationem habitus, cappae fiant eisdem aliquantulum longiores. 2.  Item, diffinitioni anno praeterito factae de venditione lanarum hoc additur, quod poterunt vendi ad terminos longiores, et maior quantitas pecuniae quam valeant uno anno recipi, dum tamen in aliis usibus quam in solvendis debitis a quacumque persona Ordinis expendi minime praesumatur. 3.  Diffinitio facta anno praeterito de scriptoriis penitus revocatur. 4.  Diffinitio anno praeterito facta de abbatibus Hispaniae penitus revocatur, sed veniant ad Capitulum sicut ab antiquo consueverant. 5.  Auctoritate Capituli generalis iniungitur abbati Grandisylvae, ut praecipiat coabbati suo de Regali Murciae qui dicitur verberasse quemdam conversum de Firmitate, ut veniat ad Capitulum anno quo tenetur, et in dicto Capitulo super hoc se recognoscat. Abbas autem de Bella pertica infra festum Omnium Sanctorum hoc denuntiet eidem abbati de Grandisylva, auctoritate Capituli generalis ; et si percussit, abstineat a divinis quousque cum ipso fuerit dispensatum. 6.  Auctoritate Capituli generalis praecipitur abbati de Kykistal, ut summam pecuniae in qua tenetur reverendo patri domino Iordano cardinali solvat eidem integraliter infra Pascha, alioquin ex tunc noverit se suspensum. 7.  Compositionem factam inter abbatem de Sancto Salvatore et abbatem de Geriponte confirmat et approbat Capitulum generale, prout in eorum litteris continetur. 8.  Compositionem factam inter abbatem Mellifontis et abbatem de Magio, videlicet quod abbatia de Sancta Cruce sit de cetero filia Mellifontis, et abbatiae de Kyrie eleison et de Surio sint filiae de Magio, confirmat et approbat Capitulum generale. 9.  Abbas de Abraham qui non venit ad Capitulum anno quo debuit, nec solvit decimam, deponitur in instanti. 10.  Fratri Guillelmo quondam abbati de Sancto Andrea prope Ianuam ad supplicationem bonorum de misericordia conceditur, ut in aliqua alia domo Ordinis valeat profiteri. 11.  Super promotione abbatis de Buxeria qui fuit conspirator, ut dicitur, de Coquessale, de Forda, et de Tinterna et de Neth abbatibus committitur ut ad dictum locum personaliter accedentes, correctione praevia, faciant quod secundum Deum et Ordinem viderint expedire auctoritate Capituli generalis. 12.  Item, quaestionem in Capitulo factam, quod importet illud quod dicitur : per censuram Ordinis, sic intelligit Capitulum generale quod abbas et omnes officiales maiores domus possint suspendi et etiam excommunicari. 13.  Diffinitio facta quod monachi non possint mitti nisi de biennio in biennium ad visitandum, totaliter revocatur. 14.  Cum abbas de Camberone conquestus fuerit Capitulo generali quod abbas et conventus de Dunis iniuriantur eidem super viginti bonariis mori occasione cuiusdam compositionis seu divisionis factae inter ipsos et quosdam alios, patri abbati committitur, scilicet domino Claraevallis, auctoritate Capituli generalis, ut per se vel alios negotium ipsum fine debito terminare procuret. 15.  Diffinitio anno praeterito edita contra fratrem Humbertum quondam Casaenovae, et fratrem Guillelmum de Ripalta abbates, sic temperatur quod possint in finibus Lombardiae licite remanere. 16.  Abbas de Locedio qui summam sibi impositam pro subsidio Terrae sanctae plenarie non solvit, deponitur in instanti. De Stapharda et de Sancto Severo et de Sancto Andrea abbates hoc eidem denuntient. Si rebellis fuerit, ipsum excommunicent auctoritate Capituli generalis. 17.  Sententiam anno praeterito latam contra fratrem Nicolaum quondam abbatem Clarifontis, ad preces magnatorum mitigare volens Capitulum generale, abbati suo praecipit firmiter iniungendo ut dictum Nicolaum in claustro teneat ita quod de cetero nec equitet, nec extra monasterium pernoctet. 18.  Committitur abbati de Morimundo ut per se vel per alium ad locum Sanctae Coronae in Bohemia accedat, de monachis et conversis eiusdem domus, qui locum suum inconsulte dimisisse dicuntur, ordinet et disponat quod secundum Deum et Ordinem viderit expedire, ita quod conventum ibidem introducat, si viderit opportunum, et paternitatem dicti monasterii conferat loco cui fundatores ipsius voluerint applicari, non obstante si quando aliud a Capitulo generali extiterit ordinatum, et faciat circa dictum negotium quidquid fuerit faciendum. 19.  Cum clamor validus graviter effrenatae praesumptionis monachorum Prulliaci horribiliter auribus insonuerit Capituli generalis, utpote qui in tantum se disciplinae et obedientiae subduxerint, quod ipsum monasterium venerabile membrum Ordinis, per eos qui famae suae prodigi sunt nimium et salutis, velociter proximat ad ruinam, nisi celeriter eorum malitiis obvietur, ne in immensum impunita temeritas extollatur, domno abbati Cistercii, de Pontigniaco, de Echalleis, de Vallesarnei, de Ioyaco, de Ripatorio abbatibus committit idem Capitulum generale, ut ad locum personaliter accedentes, ibidem statuant et corrigant quae secundum Deum et Ordinem viderint expedire, tam in capite quam in membris, et quos invenerint magis culpabiles taliter punire studeant quod poena eorum ceteros a tam damnabili praesumptione compescat. 20.  Cum olim causam quae inter abbatem Longivadi et abbatissam Bahonis vertitur Capitulum generale abbatibus de C(h)rista et de Ripatorio duxerit committendum, quia firmius est iudicium quo plurimorum sententia confirmatur, abbatem de Albaripa in dicta causa duxit idem Capitulum generale tertium adiungendum. 21.  Excessus monachi de Gratia Dei puniendos, qui litteras saecularium principum super promotione sua dicitur impetrasse, patri suo abbati committit Capitulum generale, ut ipsum animadversione condigna puniat secundum Ordinem et sui demeriti quantitatem. 22.  Auctoritate Capituli generalis praecipitur personis Ordinis universi quod monachum parricidam de Ioravalle, qui relegato a se pietatis officio, abbatem proprium interemit, capiant vel capi faciant, ubicumque inventus fuerit, et perpetuo carceri mancipent et teneant in expensis dicti monasterii, invocato ad hoc, si opus fuerit, auxilio brachii saecularis, et hoc ipsum statuitur de aliis homicidis. 23.  Abbas de Almentaria qui, sicut ex relatione fide dignorum constitit, contra visitatores suos in Capitulo generali se tam imprudenter quam impudenter erexit, qui etiam bona dicti monasterii non solum dilapidat et consumit, verum etiam propriae salutis oblitus vitam ducit enormiter dissolutam ; insuper citatus per iam dictos visitatores suos, ut veniret ad Capitulum generale pro meritis recepturus, non solum venire contempsit, immo et moram suam hucusque voluit excusare, deponitur in instanti. 24.  Quoniam abbas de Brunebach permisit mulieres ingredi monasterium contra Ordinis instituta, abbati Morimundi et patri abbati committitur auctoritate Capituli generalis, ut ad locum personaliter accedentes contra eumdem abbatem faciant quod secundum Ordinem et Deum viderint expedire. 25.  Quaestionem in Capitulo generali propositam, videlicet quid sit agendum si festivitas Annunciationis Beatae Virginis Mariae sabbato ante Ramos Palmarum contigerit evenire, sic determinat Capitulum generale, quod in ipso sabbato fiat de cetero secundum quod in veteribus Usibus continetur. 26.  Abbas de Superado qui propter invaletudinem corporis in suscepto nequit regimine ministrare, qui etiam a sex annis et citra non venit ad Capitulum generale, deponitur in instanti. 27.  Abbas de Benedictione Dei qui se et suos subditos in temporalibus et spiritualibus hactenus male rexit, per cuius etiam negligentiam disciplina Ordinis in eodem loco quam plurimum est collapsa, et fama bona multipliciter denigrata, deponitur in instanti. 28.  Inhibetur abbatibus Ordinis universi, ne de cetero reclusis habitum monialium conferant, vel ipsis aliquatenus benedictionis munus impendant. 29.  Abbas de Keirk et abbas de Leni[no] qui non venerunt ad Capitulum generale quando venire debuerunt, nec solverunt summam sibi impositam, deponuntur in instanti. 30.  Auctoritate Capituli generalis praecipitur abbati de Castro Dei, ut expensas resarciat quas abbas Frigidi montis pro monacho suo falsario capiendo, et etiam retinendo, super sua conscientia dixerit se fecisse, et hoc infra sequens Capitulum generale. 31.  Abbas de Me(l)lone de quo multa enormia Capitulo generali nunciata sunt, deponitur in instanti. 32.  Statuit et ordinat Capitulum generale quod quando fratres de Ordine sancti Guillelmi in Ordine nostro de cetero continget recipi, in probatione complere annum integrum sicut ceteri teneantur, nisi secundum regulam sancti Benedicti fecerint professionem. 33.  Statuit et ordinat Capitulum generale quod monachi studentes in Monte pessulano abbati Vallis magnae per omnia obedientes existant, sicut studentes Parisienses abbati Claraevallis tenentur per omnia obedire, et omnem iurisdictionem et coercitionem habeat super eos, quam dictus abbas Claraevallis super Parisienses hactenus noscitur habuisse. 34.  Statuit et ordinat Capitulum generale quod quando legitur Biblia in refectorio pronuntietur capitulorum numerus a lectore. 35.  Quoniam non absque dolore cordis casus horribilis terribiliter intonuit auribus Capituli generalis, videlicet quod quidam filii iniquitatis non timentes Deum, non homines reverentes, in abbatem de Lucella anno praeterito a Capitulo revertentem manus sacrilegas iniecerunt, et ipsum de equo turpiter deponentes, ignominiose detraxerunt per terram diutius, et tandem detruserunt in carcerem, ipsum ibidem per aliquot dies impie detinentes ; unde Capitulum generale eidem abbati valde condolens, et non solum illi, sed etiam toti collegio iniuriam reputans esse factam, committit abbati de Loco crescenti quatinus cum litteris Capituli generalis personaliter accedat ad dominum archiepiscopum Bisuntinensem et ad dominum comitem Burgundiae, et ad alios principes in communibus expensis procuret pro viribus, quod tantus excessus animadversione congrua puniatur, et passo iniuriam conveniens fiat satisfactio secundum Deum et Ordinis honestatem. 36.  Statuit et ordinat Capitulum generale quod monachi vel conversi, qui de nocte de monasterio egredi convincuntur, tamquam deprehensi in manifesto carnis contagio puniantur. 37.  De fratre Stadeo monacho de Fonte vivo, de quo multa enormia sunt Capitulo nuntiata, abbati patri et abbati proprio praecipitur quatinus dictum monachum ad claustrum revocent tenendum in arctissima disciplina, advocato ad hoc, si opus fuerit, auxilio brachii saecularis, et ipsum digne puniant pro excessibus iam commissis. 38.  Quaestionem in generali Capitulo propositam, videlicet qualiter se habere debeant monachi qui de dispersione in monasteriis remanserint, sic determinat idem Capitulum generale, quod in claustro, dormitorio, oratorio, silentium more solito teneant, et omnes in refectorio comedant, nec comedant pisces emptos, post Completorium nullus loqui audeat, missa in conventu quotidie celebretur, pulsetur ad omnes horas canonicas, et in oratorio solemniter decantentur, et si fuerint duodecim monachi vel amplius observantias Ordinis per omnia prosequi teneantur. 39.  Inhibetur fratri Michaeli, qui sibi hactenus abbatis officium in domo de Spano irrationabiliter usurpavit, ne se gerat ulterius pro abbate. 40.  Auctoritate Capituli generalis committitur abbati de Valvalee ut abbatem de Dora, et alios qui solvere renuunt portionem sibi impositam pro eximio facto domino regi Angliae et etiam imponendam pro libertatibus Ordinis defendendis, per censuram Ordinis [compellere] non omittat. 41.  Diffinitioni olim editae de mutuo non contrahendo ad usuras hoc additur, quod nullus audeat mutuum ad usuras contrahere, nec sigillum suum aliquatenus obligare, nisi de patris abbatis licentia speciali, et quod monachi vel conversi non recipiantur aliquatenus in abbatiis quae obligatae fuerint ad usuras. Patres vero abbates vel visitatores, si invenerint quemquam mutuum ad usuras contraxisse, seu post talem contractum aliquem recepisse, eodem anno causam mutuandi et quantitatem mutui, et si quem receperint, teneantur renuntiare Diffinitoribus Capituli generalis. 42.  Cum Ordo nec velit, nec debeat sustinere, quod illustrissimum regem Francorum, cuius beneficiis vivit Ordo, et plus per eum quam per aliquem alium principem de mundo in bono statu dignoscitur conversari, ne quisquam praesumat ausu temerario blasphemare, auctoritate Capituli generalis visitatoribus Obazinae committitur ut personaliter accedentes ad dictum locum, inquirant diligentius utrum abbas Obazinae verba blasphemiae contra dominum regem Francorum protulerit, et si ipsum invenerint culpabilem, ipsum debita animadversione secundum discretionem suam studeant castigare. 43.  Cum quidam casus enormis acciderit in domo de Scala Dei, abbati Morimundensi committitur quod per se vel per alium, quos in illo casu culpabiles invenerint puniat secundum quod viderit expedire. 44.  Finem litibus cupiens imponere Capitulum generale, ne partes ultra modum graventur laboribus et expensis super querela quae inter abbatem de Grandi prato et abbatissam de Valle Beatae Mariae ordinat et diffinit quod utraque pars per iuramentum suum offerat in medium quidquid de bonis illius matronae defunctae habuit quoquo modo, quo facto per abbatem Veteris Montis et Loci Sancti Bernardi ad hoc eligendum utrique parti media pars omnium bonorum dictorum integraliter et fideliter assignetur, et ne altera pars expensas in lite factas alteri respondere teneatur, sententiae et processus hactenus habiti revocantur. 45.  Super excessibus gravissimis abbatis de Alcubacia nuntiatis Capitulo generali patri abbati committitur, ut per se vel per alium in sua visitatione super his inquirat diligentius veritatem, et ipsum per depositionem aut alio modo puniat secundum quod demeruerit eius culpa. 46.  De mittendo ad Curiam romanam, discretioni domini abbatis Cistercii et quatuor primorum abbatum committitur quod ibidem mittant quando viderint expedire. 47.  Petitio abbatis de Brolio, qui petit absolvi a susceptione hospitum per triennium, exauditur. 48.  Petitio abbatis de Porta Coeli, qui petit absolvi a susceptione hospitum per triennium, exauditur. 49.  Petitio abbatis de Valle salutis, qui petit semel remanere de Capitulo, exauditur. 50.  Petitio abbatis de Prato [benedicto], qui petit quod domina Migella nuper defuncta possit habere missam quotidianam pro defunctis in domo sua, exauditur. 51.  Petitio abbatis de Trap[p]a, qui petit absolvi a susceptione hospitum per triennium, dummodo revocet conventum suum, exauditur. 52.  Petitio abbatis de [S. Benedicto in monte] Favali, qui petit semel remanere de Capitulo, exauditur. 53.  Petitio comitissae Flandriae, quae petit quod filia sua monialis F(e)linensis non transferatur ad aliud monasterium, nec contra voluntatem suam assumatur ad alicuius monasterii regimen, exauditur. 54.  Petitio abbatis Sancti Galgani, qui petit historiam sancti Galgani decantari in domo sua, exauditur. 55.  Petitio abbatis de Caritate, qui petit anniversarium comitissae Antissiodorensis fieri in domo sua, exauditur. 56.  Petitio comitissae Britanniae, quae petit quod abbatia sua monialium quam fundavit in Britannia sit filia Eleemosynae, exauditur. 57.  Petitio abbatis de Bethania, qui petit dispersionem conventus sui, exauditur. 58.  Petitio abbatis de Alto fonte qui petit absolvi a susceptione hospitum per quinquennium, exauditur. 59.  Petitio comitis Alaconensis, qui petit unam missam pro defunctis post obitum suum a singulis sacerdotibus Ordinis universi, exauditur. 60.  Petitio abbatis de Dunis, qui petit dispersionem conventus sui, exauditur. 61.  Petitio abbatis Vallium Sarnay, qui petit absolvi a susceptione hospitum per triennium, exauditur. 62.  Petitio abbatis de U(l)trina valle, qui petit dispersionem conventus, sui exauditur. 63.  Petitio comitis et comitissae Drocarum, qui petunt anniversarium suum fieri in Ordine post obitum suum, et in rotulo annotari, exauditur. 64.  Petitio abbatis Amelonon, qui petit quod possit recipere conversos in domo sua, exauditur. 65.  Petitio regis Maioricarum, qui petit unum conversum de domo Fontis frigidi, dummodo honestis deputetur officiis, exauditur. 66.  Petitio nobilis viri domini Petri Torneline, qui petit unum monachum de Sancto Albino, exauditur. 67.  Petitio abbatis de Loco Dei, qui petit quod possit mittere conversum suum qui interfecit hominem corpus proprium defendendo, ad impetrandum absolutionis beneficium, exauditur. 68.  Petitio abbatis de Galneri Villerio, qui petit absolvi a susceptione hospitum per triennium, exauditur. 69.  Petitio abbatis [Vallis] Sancti Lamberti, qui petit dispersionem conventus sui, exauditur. 70.  Petitio abbatis de Forda, qui petit semel remanere de Capitulo, exauditur. 71.  Petitio domini Ioannis de Kirkemby, clerici domini regis Angliae, qui petit quod anniversarium antecessorum suorum fiat per totum Ordinem, exauditur. 72.  Petitio comitis de Lucemboch, qui petit unum monachum de Aurea valle, exauditur. 73.  Petitio abbatis de Beatitudine, qui petit semel remanere a Capitulo, exauditur. 74.  Petitio abbatis de Rupe Casselii, qui petit semel remanere a Capitulo, exauditur. 75.  Petitio domini Mathaei cardinalis, qui petit habere plenum servitium per totum Ordinem post eius obitum, exauditur. Item, conceditur eidem quod una missa de Beata Virgine dicatur pro eo in singulis domibus Ordinis universi. 76.  Auctoritate Capituli generalis praecipitur abbatibus Ordinis universi, quatinus de summa pecuniae sibi imposita pro subsidio Terrae sanctae anno futuro in Divione satisfaciant ante recessum Capituli generalis ; alioquin sententiam depositionis noverint se incurrisse. 77.  Petitio domini episcopi Sedunensis qui petit unum monachum et unum conversum de Ordine exauditur, ita quod conversum de Alto Cresto habeat et monachum de alio monasterio ubi duxerit eligendum. 78.  Compositionem factam inter abbatem de Signiaco et abbatem de Valle regis confirmat et approbat Capitulum generale. 79.  In primis, querela abbatis de Voto in Hybernia contra abbatem de Vandonay, de Arvi campo et de Kyrie [eleison] committitur, etc. 80.  Querela abbatis de Surio contra abbatem de Portu Sanctae Mariae, de Arvi campo et de Voto in Hybernia abbatibus committitur, etc. 81.  Querela abbatis de Stella contra abbatem de Fonte Ioannis, de Misericordia Dei et de Bona valle in Pictavia abbatibus committitur, etc. 82.  Querela abbatis de Maceriis contra abbatem de Benedictione Dei, de Monte petroso et de Septem Fontibus abbatibus committitur, etc. 83.  Querela abbatis de Varennis contra abbatem de Pratea, abbati de Albis petris committitur, etc. 84.  Querela abbatis de Alta cumba contra abbatissam de Bitumine, de Bona valle et de Chasreto abbatibus committitur, etc. 85.  Querela abbatis de Choro Benedicti contra abbatem de Albo tractu, de Arvi campo et de Voto in Hybernia abbatibus committitur, etc. 86.  Querela abbatis Populeti contra abbatissam Vallis bonae, de Crucibus et Fontis clari abbatibus committitur, etc. 87.  Inspectio loci in quo fundare abbatiam monachorum nobilis vir dux Rusciae, de Andrea et de Vascoriis abbatibus committitur, etc. 88.  Inspectio loci, in quo fundare intendit abbatiam monialium archiepiscopus et scabini Colonienses, de [veteri] Campo et de Valle Dei abbatibus committitur, etc. 89.  Inspectio loci in quo fundare intendit abbatiam monachorum Iohemto Ioseph et Andreas fratres barones de Polonia, de Buch et de Paradiso abbatibus committitur, etc. 90.  Inspectio loci in quo fundare intendit abbatiam monachorum nobilis vir Bondoac in Bohemia, de Pomo et de Hilaria abbatibus committitur, etc. 91.  Inspectio loci in quo fundare intendit abbatiam monachorum *episcopus* Constantiensis, de Lucel[l]a(n) et de Porta coeli abbatibus committitur, etc. 92.  Inspectio locorum ad quos transferre intendit abbas Sancti Galgani duo monasteria monialium, videlicet de Sancta Maria Magdalene in Cellibus, et de Sancto Bernardo, de Septimo et de Mir[t]eto abbatibus committitur, etc.
Anno Domini millesimo ducentesimo octogesimo statuta sunt haec apud Cistercium in Capitulo generali. 1.  In primis, propter bonum Ordinis, pacem pariter et honorem, statuit et ordinat Capitulum generale ut personae de Ordinibus Mendicantibus ad nostrum Ordinem venientes, de cetero non promoveantur ad aliquas dignitates, nisi de licentia Capituli generalis. 2.  Item, abbati de Castro Dei, quia non satisfecit secundum quod eidem a Capitulo generali mandatum fuerat, abbati Frigidi montis de expensis monachi sui, ibidem pro falsitate incarcerati, iniungitur ut poenam peragat levis culpae tribus diebus, uno eorum in pane et aqua, et nihilominus nisi ei satisfecerit infra Pascha, gradum altaris non ascendat, quousque dicto abbati plenarie satisfecerit de expensis secundum mandatum Capituli generalis, et hoc eidem abbas de Sancto Salvatore per se vel per alium denunciet. 3.  Item, abbati de Salt[e]re[ia] praecipitur auctoritate Capituli generalis ut infra Pascha abbati de Bona requie satisfaciat plenarie de summa pecuniae de qua eidem tenetur annuatim. Et si contra ipsum causam aliquam senserit se habere, petat iudices secundum quod inter personas Ordinis etiam ab antiquo fieri consuevit. 4.  Item, frater Theobaldus monachus Frigidi montis qui abbates a Capitulo revertentes male recepit, propter suam malitiam infra festum sancti Dionysii poenam peragat levis culpae. 5.  Abbas de Petra fertili in Hybernia qui non venit ad Capitulum anno quo venire debuit nec se legitime excusavit, poenam sustineat a Capitulo generali constitutam, distinctione 5*a*, capitulo 2°, quae sic incipit : Abbates qui ad Capitulum non venerint, etc., et hoc eidem abbas de Beatitudine denuntiet. 6.  Abbas de Bella valle qui permisit ministrare carnes in suo infirmitorio archiepiscopo Bisuntino contra Ordinis instituta, auctoritate Capituli generalis tribus diebus poenam peragat levis culpae, uno eorum in pane et aqua, sciens quod ei parcitur hac vice. 7.  Item, ordinat et statuit Capitulum generale ut Petrus de Tolosa et Remundus Tosquar garciones laici, pro eo quod inventi sunt interfuisse decaudationi et vulnerationi equorum abbatis Scalae Dei, a servitio totius Ordinis totaliter expellantur, et numquam ad serviendum in Ordine ab aliquo de cetero admittantur. 8.  Cum nullus secundum Dei iudicium de sua malitia commodum debeat reportare, inhibet Capitulum generale, ne frater Bernardus quondam abbas Scarpii qui male se habuit in regimine domus suae, eam magnis debitis obligando, non equitet in futurum, nec exeat de abbatia, nisi cum conventu, et ultimus sit omnium, et omni sexta feria in pane et aqua, nisi gravi infirmitate, sive grandi solemnitate ei misericordia sit facienda, et hanc poenam sustineat usque ad sequens Capitulum generale. 9.  Statuit et ordinat Capitulum generale ut dominus abbas Cluniacensis cum eius Ordine universo nostro Ordini societur, et in rotulo Cistercii conscribatur, et de ipsis fiat commemoratio cum aliis amicis Ordinis, annis singulis die ultima Capituli generalis, et pro ipsis iniungatur oratio specialis. Hoc idem conceditur abbati de Sancto Albano in Anglia conservatori privilegiorum Ordinis universi. 10.  Cum quibusdam monachis de speciali gratia intrare Cistercium tempore Capituli generalis conceditur, et ipsi ab ecclesia et divino servitio se absentent, etsi alias fuerit in Capitulo generali diffinitum, quod conventum sicut alii claustrales tenerent, et horis canonicis interessent ; iterum generale Capitulum ordinat et diffinit, quod omnes monachi huiusmodi ad omnes horas canonicas veniant quamdiu in Cistercio fuerint, et qui venire neglexerint, vel sine licentia prioris vel supprioris remanserint, ducantur in capitulum monachorum, et ibidem coram omnibus vapulent, et ad nutum prioris de Cistercio expellantur, si ei visum fuerit expedire, exceptis notariis, quibus ingressus eo tempore per diffinitiones Capituli est concessus. 11.  Quoniam propter bonorum temporalium distractiones saepe contingit imminere pericula et iacturas, Capitulum generale duxit statuendum, ne de cetero aliqua persona Ordinis nostri absque licentia speciali dicti Capituli generalis praesumat aliquam vendere personis saecularibus pro pecunia pensionem, nisi illa pecunia in emptionem alicuius possessionis, ex qua fructus percipiat qui pecuniam in praesenti tradidit, totaliter convertatur. 12.  Diffinitioni olim editae distinctione 7*a*, capitulo 12° quae sic incipit : Qui pro abbatis creatione vel aliqua ordinatione, etc., hoc additur quod abbates quicumque contrarium fecerint eo ipso pro depositis habeantur, quia hoc videtur aperte secreta Ordinis saecularibus revelare. 13.  Quoniam servientibus Domino in timore non expedit omni strepitu saecularium molestari, nec decet religionis innocentiam publicis actibus immisceri, auctoritate Capituli generalis prohibetur, ne de cetero publice poenitentes pro peragenda sua poenitentia in nostris monasteriis ullatenus admittantur ; quicumque contra fecerint, abbates et priores a divinis abstineant, quamdiu apud eos tales contigerit commorari. 14.  Auctoritate Capituli generalis abbati de Lanvanciis praecipitur ut abbati de Begar in Britannia quolibet anno in centum solidis Turonensibus satisfacere teneatur, quamdiu conversum eius in suo carcere detinebit pro crimine falsitatis, et de tempore praeterito secundum taxationem praedictam satisfaciat. 15.  Abbatibus novis de Sicilia, qui hoc anno non venerunt ad Capitulum generale, indulgetur hac vice, ob reverentiam domini regis Siciliae specialem, eis tamen praecipitur ut anno sequenti venire ad idem Capitulum teneantur. 16.  Cum iuxta modum et quantitatem criminis extendi debeat severitas ultionis, et nulla maior sit iniustitia quam iniquitas, statuit et ordinat Capitulum generale, ut omnes sententiae, correctiones, ordinationes factae per dominum Cistercii et suos collegas iuxta commissionem anno praeterito ab eodem Capitulo generali eis factam, super gravissimis excessibus monachorum et conversorum de Prulliaco, inviolabiliter teneantur, et eas approbat idem Capitulum generale et confirmat, hoc adiuncto, quod octo de illis videlicet Ioannes de Colomiers, Simon de Voio, Ioannes de Bombonio, Ioannes de Barbero, Petrus de Guisa, Nicolaus Picardus, Petrus de Scaute, Laurentius quondam supprior, qui plus ceteris culpabiles sunt reperti, sub poena conspiratorum a domo propria emittantur, usque ad nutum Capituli generalis. Tres vero conversi dictae domus, videlicet Guillelmus Burgundus, Adam de Bombonio et Petrus de Bombonio, qui de eodem crimine sunt convicti, eliminentur sub eadem poena a domo propria, numquam nisi de speciali licentia Capituli generalis reversuri. 17.  Super dispersione conventus Vallis Sancti Lamberti, quae denigrat bonam famam Ordinis apud bonos, abbati praecipitur dicti loci ut infra instans Capitulum generale conventum suum teneatur totaliter revocare. 18.  Quoniam fugitivorum nostrorum effrenata praesumptio et discursus puritatem Ordinis enormiter dehonestant, auctoritate Capituli generalis praecipitur universis abbatibus, per totam provinciam Moguntinam, ut fratres Ludovicum et Hermannum monachos de Belthuza, qui Dei timore postposito, salutis suae immemores, famae suae prodigi, discurrunt per magnatum curias, et per saeculum evagantur, ad expensas abbatiae ipsorum capiant seu capi faciant, invocato etiam ad hoc, si opus fuerit, auxilio brachii saecularis, et nihilominus donec redeant ad domum propriam, pro qualitate criminis poenitentiam, recepturi, omni die quo fit sermo in capitulis nostris, eos pro excommunicatis, abbates solum de Moguntinensi et Epipolensi dioecesibus denuntiare teneantur publice in suis capitulis. 19.  Creationem abbatis de Valle Dei generale Capitulum approbat et confirmat, ordinans, statuens et committens idem Capitulum patri abbati suo coercitionem, et correctionem inobedientium et rebellium monachorum suorum et conversorum, prout secundum Deum et Ordinem iudicaverit faciendum, ad hoc etiam, si necesse fuerit, brachii saecularis auxilio invocato. 20.  Quia sicut nec iustificari impius, ita nec debet innocens condemnari, abbatem de Obazina super verbo blasphemiae in dominum regem Francorum sibi imposito, immunem iudicat generale Capitulum et denuntiat innocentem. 21.  Item, quia non decet sanctum dare canibus, nec tribuere insipienti honorem, inhibet et defendit generale Capitulum, ne aliqua persona Ordinis, quae pro culpa sua egerit publicam poenitentiam, ad actus legitimos admittatur ; quos quidem actus tales dicimus, videlicet, quod non admittatur ad accusationem, vel testificationem, et quod non possit eligere vel eligi, nec in priorem, suppriorem, cellerarium, aut etiam confessorem. 22.  Item, ut negotiis futuris provideatur, ordinat et statuit Capitulum generale quod tempore sequentis Capituli generalis solvatur apud Divionem quarta pars pecuniae quae soluta hoc anno fuit, pro subsidio Terrae sanctae, eamdem poenam sustineant qui non solverint anno praeterito diffinitam. 23.  Super depositione fratris Augeri quondam abbatis de Bruer[n]ia in Anglia, qui minus iuste a Capitulo generali depositus extitit denuntiatus ; de Tinterna et de Me[nd]ham et de Heles abbatibus committitur auctoritate Capituli generalis, ut ipsi ad dictum locum personaliter accedentes, diligenter inquirant causas depositionis fratris Augeri quondam abbatis superius nuntiati, et quid invenerint anno sequenti renuntient causas et formam Capitulo generali. 24.  Abbas Vallis lucidae, quem pater abbas posuerat in manu Capituli generalis propter excessus multiplices, qui de ipso dicebantur, quia vero non venit ad Capitulum generale, nec se legitime excusavit, immo fraudulenter de dicto Capitulo generali dicitur remansisse ; committitur abbati Aquae bellae auctoritate Capituli generalis, ut ipse cum patre proprio abbatis supradicti ad dictum locum personaliter accedat, et si supradictum abbatem de suis excessibus non invenerit emendatum, eumdem puniat secundum quod fuerit teste conscientia puniendus. 25.  Super rebellione monachorum de Kristquestal contra patrem suum de Fontibus in Anglia et conspiratione orta inter seipsos, de Rievalle et de Rufort abbatibus committitur ut personaliter accedant ad dictum locum et ibidem simul faciant, corrigant et ordinent ea quae secundum Deum et profectum animarum viderint facienda et corrigenda auctoritate Capituli generalis, et quid inde fecerint, etc. 26.  Petitionem nobilissimi viri comitis Cornubiae, qui petit propriis sumptibus aedificare studium nostri Ordinis Oxoniae in Anglia, Capitulum generale plenis gratiis prosequens, approbat et confirmat, committens executionem negotii abbati de Thama in plenaria Ordinis potestate, ita quod eisdem libertatibus, iuribus, et dispensationibus per omnia gaudeat ille locus, quibus gaudet studium beati Bernardi Parisiense, et studentes monachi in dicto studio de diversis abbatiis congregati, et dictus abbas de Thama curam habeat dictae domus, sicut habet et studii sancti Bernardi venerabilis pater dominus Claraevallis. 27.  Super vitio simoniae abbati Scalae Dei imposito ratione venditionis cuiusdam ecclesiae, patri suo abbati committitur, ut tempore visitationis per se vel per alium causas et formam diligenter inquirat, et quid inde invenerit renuntiet anno sequenti Capitulo generali. 28.  Super querela abbatis de Bodelo(s) contra abbatem de Dunis, de Camberone et de Capella abbatibus iudicibus a Capitulo datis, abbas de Loco Sancti Bernardi pro tertio adiungitur, ut cum duobus aut altero illorum causae illorum debitum finem imponant auctoritate Capituli generalis. 29.  De Tinterna et de Thama abbatibus ordinatio abbatiae Gratiae Dei committitur, ut ad locum personaliter accedentes, de causis ruinae dictae domus et de auctoribus ipsius diligenter inquirant, et tam in capite quam in membris, quam etiam in rebus ordinent, et faciant auctoritate Capituli generalis secundum Deum et dictae domus utilitatem quae iudicaverint facienda. 30.  Petitio illustrissimi domini regis Castellae, qui petit ut possit fundare abbatiam monachorum apud Hispalim, et ut incorporentur Ordini nostro fratres qui illic habitant Ordinis Penitentiae Iesu Christi, totaliter exauditur, ita quod dicti loci inspectio de Grandisylva et Regali Murcia abbatibus auctoritate Capituli generalis committitur, ut ad dictum locum accedant, et si eis et domino regi visus fuerit sufficiens, conventum ibi per se vel per alios introducant, prout ipsis secundum Deum et Ordinem viderint expedire. 31.  Petitio nobilis comitissae de Ioniaco, quae petit a Capitulo generali sibi concedi ut in domo Eschallearum una missa pro ea celebretur quotidie, exauditur. 32.  Petitio abbatis de Dulci corde, qui petit semel remanere de Capitulo, exauditur. 33.  Petitio domini episcopi Wintoniensis iam defuncti, qui petit ut fieret mense februario anniversarium eius in Ordine, exauditur. 34.  Petitio abbatis de Insula, qui petit unam missam decantari in sua abbatia quotidie, exauditur. 35.  Petitio abbatis de Clariana, qui petit semel remanere de Capitulo, exauditur. 36.  Petitio abbatis de Bredela(th)[r], qui petit dispersionem conventus sui, exauditur. 37.  Petitio abbatis Sancti Salvatoris in Hibernia, qui petit semel remanere de Capitulo, exauditur. 38.  Petitio abbatis Alcobatiae, qui petit anniversarium fieri in domo dua pro rege Portugalliae, et unam missam quotidie, exauditur. 39.  Petitio abbatis de Vavverulle, qui petit semel remanere de Capitulo, exauditur. 40.  Petitio abbatis de Sacramoenia, qui petit anniversarium cuiusdam nobilis fieri in domo sua, exauditur. 41.  Petitio abbatis de Tola, qui petit dispersionem conventus suis, exauditur. 42.  Petitio domini Ioannis de Bastoy, domini regis consiliarii, qui petit quod fiat anniversarium pro se post mortem et domina Agnete matre sua iam defuncta, per universum Ordinem, exauditur. 43.  Petitio domini regis Siciliae, qui petit unum monachum de Ursicampo exauditur, dummodo honestis deputetur officiis. 44.  Petitio abbatis de Valle Dei in Anglia de dispergendo conventum suum, et quod semel remaneat de Capitulo, et quod capi faciat fugitivos domus suae, exauditur. 45.  Petitio domini episcopi Convenarum, qui petit unum monachum de Benedictione Dei, exauditur. 46.  Petitio abbatis de Salseda, qui petit semel remanere de Capitulo, exauditur. 47.  Petitio abbatis de Comor in Hibernia, qui petit semel remanere de Capitulo, exauditur. 48.  Petitio abbatis Clari loci, qui petit dispersionem conventus sui, exauditur. 49.  Petitio abbatis de Ru(i)na, qui petit semel remanere de Capitulo, exauditur. 50.  Petitio abbatis de Men[d]ham, qui petit semel remanere de Capitulo, exauditur. 51.  Pro domina comitissa Flandriae iam defuncta persolvatur plenarium servitium, et habeat anniversarium per Ordinem universum. 52.  Querela abbatis de Sacramoenia contra abbatem de Spina, de Superado et de Monte salutis abbatibus committitur, etc. 53.  Querela abbatis de Bodel(es)[o] contra abbatissam de F(e)linis, de Loco [S. Bernardi] et de Laude abbatibus committitur, etc. 54.  Querela abbatis de Bivio contra abbatissam de Lo[r]bano, de Seytia et de Sancto Paulo abbatibus committitur auctoritate Capituli generalis, et quid inde, etc. 55.  Querela abbatis Fontis Ioannis contra abbatissam de Nemoso, de Sacro portu et de Sacra cella abbatibus committitur, etc. 56.  Querela abbatis Sancti Andreae iuxta Ianuam contra abbatem de Rochadia, abbati Sancti Stephani de Bosco committitur, etc. 57.  Querela abbatis de Comor in Hybernia contra abbatem de Viridi ligno, de Mellifonte et de Beatitudine abbatibus committitur, etc. 58.  Querela executorum testamenti Mariae quondam civis… contra abbatem Leucellis, de Quintiaco et de Castenia abbatibus committitur, etc. 59.  Abbas de Krikistal qui non solvit secundum mandatum Capituli generalis pecuniam, in qua tenebatur domino Iordano cardinali amico Ordinis speciali, nec aliquid rescripsit eidem Capitulo, deponitur in instanti. Hoc eidem pater eius de Fontibus de mandato Capituli generalis denuntiet. Successor vero suus satisfaciat ei infra Pascha, alioquin poenam sustineat in diffinitione anni praeteriti super hoc constitutam. 60.  Depositionem factam anno praeterito de domno Petro dicto de Alpibus, de abbatia de Locedio auctoritate Capituli generalis, ratificat et approbat Capitulum generale, maxime quia coram Diffinitoribus sufficienter est probatum, quod idem Petrus occasione dictae depositionis in vocem appellationis prorupit contra ius et nostri Ordinis instituta. Conceditur autem ei quod eligibilis habeatur. 61.  Abbas de Ponto qui insidias armatorum procuravit patri suo, sicut et per fide dignos in generali Capitulo veraciter est probatum, deponitur in instanti. 62.  De Bullione et de Bethania abbates, qui vendiderunt grangiam Clarifontis contra Deum, contra ius et contra Ordinis instituta, deponuntur in instanti. Abbas vero quondam Loci crescentis, qui praedictae alienationi interfuit cum eisdem, ultimus sit omnium usque ad Pascha, et omni sexta feria sit in pane et aqua usque ad terminum supradictum ; abbatiae vero de Loco crescenti, cui pater abbas providere potuit et neglexit, abbas Dulcis vallis auctoritate Capituli generalis hac vice provideat de pastore. 63.  Abbas Sylvae regalis qui fuit depositus vel cessit metu poenae, et iterum sine licentia Capituli generalis abbatizat, deponitur in instanti, et hoc ei pater abbas per se vel per alium denuntiet. 64.  Abbas Sanctae Mariae de Gondonio, cui nuntiatum fuit a patre abbate ut veniret ad Capitulum generale, pro diversis transgressionibus responsurus, et non venit, deponitur in instanti. Pater eius de Obazina hoc eidem denuntiet. 65.  Abbatem dictum de Oya in Hispania, qui se intrudi in abbatiam per manum regiam procuravit, non esse abbatem denuntiat Capitulum generale. Hoc adiungitur quod de cetero non possit eligi in abbatem, nisi de eiusdem Capituli licentia speciali. De Superado et de Spina abbates hoc eidem denuntiare ex parte Capituli generalis teneantur. 66.  Abbas Sancti Petri de Gomella, qui existens abbas unius abbatiae, se fecit in aliam per potestatem saecularem introduci, et quamdam suam grangiam alienavit, et plurima alia mala suo monasterio intulit, deponitur in instanti. De Superado et de Metaplana abbates hoc eidem denuntient auctoritate Capituli generalis. 67.  Abbas Alcubatiae in Lusitania, qui proterve suis visitatoribus se opposuit, et eorum processum commissum a generali Capitulo per se et per alios impedivit, nec non bona abbatiae suae enormiter dilapidavit, deponitur in instanti. 68.  Cum abbas de Valle Paradisi in abbatem institutus sit per eum qui nec ius nec potestatem instituendi habuit, generale Capitulum ipsum denuntiat non abbatem. De Superado et de Metaplana abbates hoc ei in abbatia ipsius denuntient auctoritate Capituli generalis. 69.  Quoniam de abbate de Boheriis multa turpia et inhonesta pervenerunt ad aures Capituli generalis, et quia male monasterium suum rexerit, auctoritate dicti Capituli deponitur in instanti. 70.  Abbas Vallis bonae, de quo multa enormia frequenter pulsaverunt aures Capituli generalis, deponitur in instanti. De Superado et de Buxeto abbates hoc eidem denuntient ; et si sententiae inobediens fuerit aut rebellis, auctoritate dicti Capituli per ipsos excommunicationis sententia percellatur. 71.  Inspectio abbatiae Novae Cellae quam intendit fundare dominus marchio Missionensis, de Paradiso et de Broloh abbatibus committitur auctoritate Capituli generalis, et si eis videbitur expedire introducant ibi conventum de abbatia de Cella, auctoritate dicti Capituli minime expectata, et sit filia de Cella. 72.  Inspectio loci ubi intendit fundare abbatiam monachorum Richardus nobilis de Bohemia, de Pomoch et Plazs abbatibus committitur, etc. 73.  Inspectio loci qui est apud Tolosam ubi intendit fundare seu aedificare studium Ordinis abbas Grandisylvae, de Berdonis et de Villa longa abbatibus committitur ut ad locum accedant, et quid invenerint renuntient sequenti anno Capitulo generali. 74.  Inspectio abbatiae Novae salutis in Polonia incorporandae Ordini nostro, de Paradiso et de Boch abbatibus committitur ut ad dictum locum personaliter accedant et Ordini si sufficiens fuerit, incorporent, non expectata licentia Capituli generalis, et sit filia de Borisbrach. 75.  Inspectio abbatiae quam intendit fundare dominus Andreas, cancellarius ducis Poloniae, de Paradiso et de Lucna abbatibus committitur, etc. 76.  Inspectio loci monialium quas petit dominus Latinus cardinalis incorporari nostro Ordini, de Sancto Galgano et de Sancto Martino in Viterbio abbatibus committitur, etc. 77.  Pro episcopo quondam Vintoniensi fiat anniversarium, sicut concessum fuerat mense februario.
Anno Domini millesimo ducentesimo octogesimo primo statuta sunt haec apud Cistercium in Capitulo generali. 1.  In primis, cum *facti vel* iuris ignorantia culpas delinquentium extenuare plerumque soleat, aut penitus excusare, idcirco quaestionem in generali Capitulo propositam, qui sint illi quos Ordo iudicat ab actibus legitimis repellendos sic determinat Capitulum generale, quod quicumque culpis suis exigentibus per Superiorum suorum sententiam iam fuerunt vel in posterum fuerint privati habitu regulari pro furto, carceri mancipati seu etiam mancipandi, de conspiratione, de incendio, de homicidio, de falsitate litterarum, de solemni periurio publice confessi aut legitime convicti, omnes tales tamquam infames ad actus legitimos nullatenus admittantur. 2.  Item, quoniam universus Ordo per vigorem et ordinationem Capituli generalis in fervore religionis et decore honestatis assidue conservatur, statuit et ordinat dictum Capitulum, ut abbates qui remanserunt de praesenti Capitulo non mittentes idoneos responsales, vel in posterum remanebunt, aut in via infirmitate praepediti, et per abbates vel litteras excusare se legitime non curaverunt, vel in posterum non curabunt, omnes poenitentiam peragant levis culpae. 3.  Item, scrupulosa interpretatio diffinitionis olim editae de acquisitis, apud multos varios generat intellectus, idcirco ut omnis dubietatis materia auferatur, declarat sic eam Capitulum generale, quod illa diffinitio respiciat tantummodo ad futura. 4.  Item, ut pseudoreligiosorum, qui sub honestatis pallio Ordinem maculant, et tamquam angeli satanae in angelos lucis se transfigurant, possint astuciae deprehendi et eorum malitiis obviari, duxit generale Capitulum provide statuendum, ut diffinitioni anno Domini MCCLXXIX editae de illis qui inordinate de abbatiis exeunt de nocte hoc additur quod illi qui de grangiis Ordinis et cellariis simili modo de nocte exierint, poenam consimilem sortiantur. 5.  Item, quoniam libertatis gratia, quae ab Ordine pauperibus et oppressis conceditur in subsidium, per nonnullos convertitur in abusum, diffinitioni olim editae de dispersione conventuum, ordinat et statuit Capitulum generale hoc addendum, quod abbates huiusmodi dispergentes omnem provisionem, quae in usus dispersorum cederet, si adessent, in evidentem utilitatem domorum suarum convertere teneantur, et coram visitatoribus suis computare. 6.  Item, cum beatissima Dei Genitrix Virgo semper Maria singularis excellentiae dignitate merito sanctis omnibus super laudabilis ab omnibus fidelibus sit multipliciter honoranda, et principaliter ab Ordine nostro, qui speciali ipsius patronatu ac patrocinio prae ceteris Ordinibus insignitur, ordinat et statuit Capitulum generale, quod quotiescumque festivitas alicuius sancti quae habeat in Ordine duas missas, diebus sabbatorum occurrerit, si proprium etiam officium missae matutinalis intitulatum habeat, prima missa in honore ipsius Beatissimae Virginis solemniter celebretur, nisi forte ipsa die sermo in capitulis habeatur. 7.  Item, cum sancta mater Ecclesia filiis suis ad se humiliter revertentibus non claudat viscera pietatis, idcirco abbatibus Ordinis universi duxit generale Capitulum misericorditer concedendum, ut quotiescumque eiectos de Ordine cum litteris absolutionis, seu totaliter dimissos, poenitentia ductos contigerit velle ipsis abbatibus confiteri, auctoritate Capituli generalis possunt eos audire, et a peccatis suis absolvere, ac iniungere poenitentiam salutarem. 8.  Item, quoniam iuxta censuram iustitiae, sicut humiles absolvit obedientia, sic mulctare debet rebelles et contumaces, statuit et ordinat Capitulum generale, quod abbates qui citati fuerint a patribus suis ut accedant ad Capitulum generale, veniam super certis excessibus petituri, et facturi quod iustitia Ordinis suadebit, si venire contempserint, in ipso generali Capitulo deponantur. 9.  Item, cum insipientia mentis stultitiam simul pariat et errorem, et e contrario scientia ab omnibus naturaliter appetatur, concedit Capitulum generale ut in maioribus abbatiis ubi octoginta monachi vel amplius fuerint, possit haberi studium, non solum in theologia, verum etiam in qualibet alia facultate, et de ceteris abbatiis possint illuc mittere monachi ad studendum, dum tamen pro se satisfaciant in expensis. 10.  Item, quoniam quanto frequentius superioris iussio iteratur, tanto gravior eius transgressio iudicatur ; idcirco cum saepius generale Capitulum prohibuerit quod abbates venientes ad ipsum Capitulum secum monachos non adducant, praecipit idem Capitulum generale firmiter et districte quod omnes abbates qui ad praesens Capitulum secum monachos adduxerint, vel de cetero adducent, cum ad domos proprias redierint, agant poenitentiam levis culpae. 11.  Item, super depositione abbatis de Bruer[n]ia anno praeterito per generale Capitulum facta, cum eidem Capitulo facta fuerit plena fides, quod usquequaque non sunt vera illa quae contra ipsum proposita fuerunt Capitulo generali, seu obiecta, volens ipsum ex gratia Capitulum honorare, concedit, quod in eadem domo vel in alia eligibilis habeatur ; monachi vero inobedientes et rebelles, scilicet Guillelmus de Bristolt, Robertus de Rinquested, Henricus de Hoch, Alanus de Stesmeseter, Guillelmus de Abindone, omni sexta feria per annum sint in pane et aqua, et ultimi omnium habeantur. 12.  Item, quia non est iustificare impium, sicut nec innocentem condemnare ; ideo abbatem de Scala Dei, cui a quibusdam impositum fuerat crimen simoniae, diligenti inquisitione praemissa, per commissionem generalis Capituli ipsum iudicat dictum Capitulum et denuntiat totaliter innocentem. 13.  Item, ad instantiam illustrissimi domini regis Castellae, cuius dignis precibus contradicere non debemus, factum abbatis Vallis bonae patri abbati a Capitulo generali committitur in plenitudine potestatis. 14.  Item, cum creatio abbatis de Valle Dei anno praeterito per Capitulum generale tamquam facta legitime fuerit approbata, et monachi dicti loci inobedientes eidem fuerint ac rebelles, prout auribus dicti Capituli fuit intimatum ; ad convincendam eorum malitiam duxit eos idem Capitulum iterum misericorditer admonendos, ut omnes et singuli suo vero abbati profiteantur et obediant infra instans Natale Domini ; alioquin patri abbati praecipitur ut eos excommunicatos publice denuntiet ex parte Capituli generalis. 15.  Item, cum totus Ordo gaudere debeat de multiplicatione suae propaginis et augmento, concedit Capitulum generale quod locus dictus de Flumine vivo restituatur in abbatiam Ordinis, et resurgat, et sit filia, sicut olim fuerat Fontis vivi. 16.  Item, cum summus iudex omnium esse dedecus culpae non decore iustitiae non promittat, statuit et ordinat Capitulum generale quod monachus de Fonte vivo, dictus Thadeus, qui rebellis et apostata quasdam possessiones iniuste occupat domus suae, et multipliciter in partibus illis Ordinem dehonestat, per omnes Hiberniae abbatias omnibus diebus quibus fit sermo in capitulis nostris, tamquam proprietarius et conspirator excommunicetur publice, et ab omnibus personis evitetur. Idem statuitur de monacho de Castro Dei in Hibernia, dicto Nicolao, qui furatus est equos abbatis sui, ut dicitur, et multa enormia in illis partibus operatur. Quaecumque etiam personae Ordinis cum habitu nostro inobedienter per saeculum evagantur, poena consimili percellantur, propriis tamen abbatibus conceditur a Capitulo generali potestas absolvendi eos ab excommunicationis sententia, si quando ad Ordinem revertantur. 17.  Item, concedit Capitulum generale quod frater Arnaudus quondam abbas de Ponte alto, ad instantiam mulorum fide dignorum ferentium eidem bonum testimonium, eligibilis habeatur. 18.  Item, abbati quondam de Favali deposito, eo quod non solverat summam pecuniae sibi impositam a Capitulo generali, denuo ut sit eligibilis indulgetur. 19.  Item, ob specialem reverentiam et honorem nobilis viri comitis Cornubiae, quem tenetur eidem exhibere merito totus Ordo, concedit Capitulum generale, quod abbas de T[h]ama in loco ubi dictus comes aedificare decrevit studium Ordinis apud Oxoniam abbatem instituat auctoritate Capituli generalis, quando sibi videtur opportunum, et anno sequenti renuntiet Capitulo generali. 20.  Item, ad petitionem illustris quondam regis Bohemiae, et nunc ad petitionem reginae et tutoris dictae terrae, quam ob sui reverentiam et honorem, multaque genera meritorum tenetur Capitulum generale exaudire, decernit idem Capitulum, quod paternitas loci qui dicitur Sanctae Coronae, abbati de Plassio de cetero applicetur, non obstante quo dicta paternitas ante destructionem loci fuerit abbatis Sanctae Crucis. 21.  Item, cum abbas de Dora saepe conquestus fuerit quod super diversis contributionibus sibi impositis saepius sit gravatus, concedit idem dictum Capitulum quod sit de Wallensibus et ad contributiones Cantuariensis de cetero minime teneatur. 22.  Item, quoniam ex ignorantiae vel simplicitatis nubilo qui frequenter humanum obnubilat intellectum, nonnullis in dubium vertebatur, utrum abbatibus qui ceperint et detinuerint Ordinis fugitivos, abbates illi quorum sunt ipsi fugitivi expensas eisdem solvere tenerentur ; illud dubium lucide declarando generale Capitulum ordinat et diffinit quod tempore quo dictos fugitivos noverint esse captos, ad expensas teneantur totaliter detentoribus eorumdem. 23.  Item, cum statum domus filiae pater abbas non debeat ignorare, diffinitioni olim editae de abbatibus qui monachis visitatoribus adiunguntur hoc additur auctoritate Capituli generalis, quod abbates huiusmodi renuntiare debent patri abbati sub sigillis suis statum domus illius quae fuerit visitata. 24.  Item, cum a vexatione et gravamine domorum abstinere debeamus quantum possumus, ac etiam personarum, statuit et ordinat Capitulum generale quod illi abbates quibus conceditur a Capitulo generali licentia dispergendi conventus suos, extra provinciam in qua habitant personas emittere non praesumant. 25.  Item, cum secundum Apostolum ad hospitalitatem omnium et maxime domesticorum fidei teneamur, statuit et ordinat Capitulum generale, quod fratres de Ordine Praemonstratensium cum ad abbatias nostras declinaverint, caritative recipiantur, et eisdem liberaliter et honeste ministretur. 26.  Item, cum conversi monialium Ordinis nostri conversis nostris in professione et habitu per omnia sint conformes, statuit et ordinat Capitulum generale ut quotiescumque dicti conversi monialium pro culpis suis ad abbatias monachorum missi fuerint per visitatores, ordinate ipsos in collegiis conversorum abbates admittere teneantur. 27.  Item, cum sanctorum gloria sit nobis pro viribus extollenda, populique saecularis devotio ad amorem Ordinis excitanda ; idcirco petitio reverendi patris domini episcopi Magalonensis, qui petit ut monachi studentes in Monte pessulano festum translationis cuiusdam virginis de undecim millibus, cuius corpus ibidem habetur, et per quod locus ipse crebris miraculis illustratur, et crescente devotione populi quotidianis muneribus honoratur, possint facere commemorationem eius ad laudes et vesperas quotidie, pro sua reverentia exauditur. 28.  Item, auctoritate Capituli generalis praecipitur abbati de Sarcetia in Anglia ut abbati de Bona requie infra instans Pascha satisfaciat plenarie de summa pecuniae in qua eidem annuatim tenetur cum damnis et expensis quae per defectum solutionis dicitur incurrisse ; alioquin idem abbas, prior, supprior, et cellerarius et bursarius auctoritate Capituli generalis suspendantur. 29.  Item, abbati de Petra fertili iniungitur auctoritate Capituli generalis ut in sequenti anno ad generale Capitulum accedere personaliter non omittat. 30.  Item, super facto horribili quod nuper accidit in monasterio Dargonensi et terribiliter insonuit auribus Capituli generalis, de [Veteri] Campo et de Lapide Sancti Michaelis abbatibus committitur auctoritate eiusdem Capituli generalis in plenitudine potestatis, ut ambo simul seu alter eorum adiuncto sibi aliquo de vicinis abbatibus, ad locum personaliter accedant, faciant prout secundum Deum et Ordinem videbitur expedire. 31.  Item, incorporationem monialium Sancti Donati, factam per abbates Sancti Martini et Sancti Galgani, approbat et confirmat Capitulum generale, dummodo dioecesani sui assensum obtineant et favorem. 32.  Item, abbati de [Veteri] Cella committitur auctoritate Capituli generalis, ut in abbatia monachorum Novae cellae introducat conventum, et abbatem instituat, non expectato altero mandato vel licentia Capituli generalis, et sit perpetuo filia dictae Cellae. 33.  Item, cum secundum iuris lineam malitiis sit hominum obviandum, et secundum decretum Leonis Papae, abiicienda sunt prorsus pestifera haec ab ecclesiastico vigore, patientia qua sibi ipsi parcens aliorum sibi non parcit, ordinat et diffinit Capitulum generale, ut monachi et conversi de Locedio qui suis visitatoribus temere se opposuerunt, ad incrementum et fulcimentum suae malitiae saecularibus convocatis, sententiae conspiratorum per omnia supponantur ; qui si inobedientes praecepto Capituli generalis fuerint aut rebelles, quamdiu tales in monasterio vel in grangiis fuerint praesentes, ibidem non celebrentur, et hoc eis denuntient de Sancto Andrea, de Columba, et de Cerreto abbates. 34.  Item, abbatissae de Sancto Hilario prope Hyllerdam praecipitur auctoritate Capituli generalis, ut duas sorores quarum progenitores dicti monasterii praecipui benefactores, ut dicitur, extiterunt, in ipsa domo ad communionem temporalium, prout consueverunt, admittere teneantur, dummodo impedimentum aliud non obstet. 35.  Item, de mittendo ad romanam Curiam vel eundo, domino Cistercii et quatuor primis abbatibus committitur auctoritate Capituli generalis, ut ordinent prout eis videbitur expedire. 36.  Petitio abbatis de Porta qui petit dispersionem conventus sui per triennium exauditur. 37.  Petitio abbatis de Hebebet, qui petit absolvi a susceptione hospitum per triennium, exauditur. Hoc idem conceditur abbati de Herdosa per biennium. 38.  Petito abbatis de Kriquestal, qui petit dispergi conventum per quinquennium, exauditur. 39.  Petitio abbatis de Bella valle, qui petit absolvi a susceptione hospitum per triennium, exauditur. Hoc idem conceditur de Fulcardi monte, de Buxeria Eduensis dioecesis, de Capella, de Beul abbatibus. 40.  Petitio abbatis Grandisylvae super studio ordinando in civitate Tolosa taliter exauditur, ut infra duos annos proximos ibidem construere necessaria aedificia et habere lectorem idoneum teneatur, omnibusque libertatibus ac privilegiis studentes ibi gaudeant, quibus gaudent scholares qui apud Sanctum Bernardum Parisius commorantur. 41.  Petitio abbatis de Cedelith, qui petit dispersionem conventus per triennium, exauditur. Hoc idem de Charmeya, de Malabruna et de Maris stella abbatibus conceditur. 42.  Petitio nobilis viri comitis Cornubiae qui pro anima patris sui iam defuncti, pro cuius salute fundavit studium Ordinis apud Oxoniam, quod ibidem in missis eius memoria quotidie et perpetuo habeatur, prout abbas dicti loci ordinabit, exauditur. 43.  Petitio abbatis de Fonte vivo, qui petit semel remanere de Capitulo, exauditur. Hoc idem conceditur abbati de Sylio et de Monte (D)amiato, et Sanctae Mariae iuxta Dubliniam abbatibus conceditur, ut possint semel remanere a Capitulo. 44.  Petitio civium Coloniensium, qui petunt translationem monialium de Prato fieri ad alium locum, exauditur ; de He[i]sterbach et de Valle Dei abbatibus committitur ut ad locum personaliter accedant, et quid inde invenerint inde anno sequenti renuntient Capitulo generali, dummodo consensus domini Coloniensis archiepiscopi litteratorie intercedat. 45.  Petitio abbatis de Castaneola, quod possit recipere novitios, exauditur. 46.  Petitio abbatis de Dargon, qui petit istum annum sibi computari et ascribi pro anno quo venire ad Capitulum tenebitur, exauditur. 47.  Petitio abbatis de Fonte vivo, qui petit quod possit recipere novitios, exauditur. 48.  Petitio illustrissimi regis Angliae qui petit anniversarium pro domino Henrico patre suo, domina Margareta regina Scotiae, et domina Beatrice comitissa Britanniae, sororibus suis defunctis, fieri annuatim in crastino sancti Edmundi regis et martyris in regno suo, exauditur. 49.  Petitiones abbatis de Strata florida, de Tallion, de Stranaqua qui petunt semel remanere a Capitulo exaudiuntur. 50.  Petitiones de Ripalta in Pede montis, de Porta, de Valle Sancti Georgii, de Bello prato, de Valle Sancti Lamberti abbatum, qui petunt absolvi a susceptione hospitum per triennium, exaudiuntur. 51.  Petitio abbatis de Sancto Stephano de Bosco, qui petit commemorationem de sancto Stephano fieri in domo sua ad laudes et vesperas, exauditur. 52.  Petitio illius clerici, qui petit memoriam sui in altari quod fundavit in abbatia Boni fontis, quotidie perpetuo fieri, exauditur. 53.  Petitio illustrissimi viri domini Alphonsi filii excellentissimi regis Castellae, qui petit quod frater Petrus quondam abbas Sancti Petri de Gomella sit eligibilis, exauditur, dum tamen eidem aliud canonicum non obsistat. 54.  Petitio abbatis de Cupro, qui petit semel remanere a Capitulo, ob reverentiam illustrissimi regis Scotiae, exauditur. 55.  Petitio abbatis de Nova valle, qui petit semel remanere a Capitulo exauditur ; similiter de Fenalibus. 56.  Petitio abbatis de Surio, qui petit semel remanere a Capitulo, exauditur ; similiter de Castro Dei in Hybernia. 57.  Petitio abbatis [Vallis] Sancti Georgii, qui petit quod possit semel remanere a Capitulo, exauditur ; similiter de Ruda et de Andre[j]o[via]. 58.  Petitio abbatis de Valle regali in Anglia qui petit semel remanere a Capitulo exauditur ; similiter de Seyp. 59.  Petitio abbatis Neubotis, qui petit semel remanere a Capitulo, exauditur ; similiter de Granat et de Monte ramo. 60.  Petitio abbatis de Dorbellis, qui petit absolvi a susceptione hospitum per biennium, exauditur. 61.  Petitio abbatis de Herdosa, qui petit absolvi a susceptione hospitum per biennium, exauditur. 62.  Petitio abbatis de Dora, qui petit semel remanere a Capitulo, exauditur ; similiter de Tinterna. 63.  Petitio de Balerna, de Flaselee, de Alto fonte, de Vitescola, de Roseriis, Gradis abbatum, qui petunt dispersionem suorum conventuum per triennium, exauditur. 64.  Querela abbatis de Savigniaco contra abbatem de Bildenas, de Mellifonte et de Belguinglas abbatibus committitur. 65.  Querela abbatis de Fossa nova contra abbatem Sancti Anastasii de Urbe, de Falera et de Sancto Martino prope Viterbium abbatibus committitur. 66.  Querela liberorum et heredum Guillelmi dicti… contra abbatem de He[i]sterbach eisdem iudicibus qui olim dati fuerunt eis a Capitulo usque ad finem causae committitur. 67.  Querela abbatis de Monte ramo contra abbatem Vallis Paradisi, de Nucariis et de Meyra abbatibus committitur. 68.  Querela abbatissae de Oratione Dei contra abbatem de A[r]dore[l]lo, de Eluig et Villa longa abbatibus committitur. 69.  Querela abbatis de Coquesalle contra abbatem Selleette, de Strafort et de Boselee abbatibus committitur. 70.  Querela abbatis de Vlacresse contra abbatem de Hultone, de Flasseleya et de Valle regali abbatibus committitur. 71.  Querela abbatissae Boni loci contra abbatissam Bituminis, de Cheseriaco et de Leoncello abbatibus committitur. 72.  Factum abbatis de Fontibus de vallibus et mercatorum quibus obligatur auctoritate Capituli generalis patri abbati committitur, videlicet domino Claraevallis. 73.  Concedit Capitulum generale ut abbas de Accobatia anno praeterito a Capitulo generali depositus, cui sicut idem Capitulum generale intellexit, per abbates Ordinis fide dignos vitae merita suffragantur, eligibilis habeatur. 74.  Super factum Benedictionis Dei in Burgundia committitur ex parte Capituli generalis domino abbati Claraevallis, ut ad domum personaliter accedat cum aliquibus abbatibus discretis et fidelibus sibi iunctis, et ibidem statuat, ordinet et reformet, destituat et emittat, et quaecumque facienda decreverit, faciat in plenitudine potestatis tam in capite quam in membris, et quid inde fecerit, etc. 75.  Abbati Sanctarum Crucium praecipitur quod conversus ille quem tradiderat ad custodiendum gregem saecularium personarum, ad domum propriam revocet, cum non sit honestis officiis deputatus. 76.  Cum laborans infamia delinquentium non debeat a praelatis conniventibus oculis pertransiri, abbas de Portaglonia de quo multa enormia delata fuerunt ad aures Capituli generalis per abbates Ordinis fide dignos, propter intolerabilem infamiam deponitur in instanti, et praecipitur eidem ut reddat libros et omnia alia quae asportavit vel asportari fecit de domo, in qua prius abbatizavit, infra festum Omnium Sanctorum ; alioquin ex tunc pro excommunicato habeatur auctoritate Capituli generalis. 77.  Abbas de Combremare qui citatus est ad Capitulum per patrem abbatem, nec se aliquatenus excusavit, et venire contempsit, de quo etiam sinistra aliqua referuntur, auctoritate Capituli generalis deponitur in instanti. Hoc eidem de Valle regali et de Bildevaux abbates denuntient ex parte Capituli generalis. 78.  Abbas de S. Godardo, qui citatus a patre suo venire ad Capitulum generale contempsit, nec se aliter excusavit, neque summam pecuniae sibi impositam per duos annos solvere noluit, deponitur in instanti. 79.  Abbas de Bono Monte qui sine licentia et consensu patris sui et Capituli generalis, duas grangias vendidit et distraxit, deponitur in instanti. 80.  Abbati de [H]e[i]sterbach praecipit et iniungit Capitulum generale quod Richardo mercatori summam vini vel pecuniam in qua tenetur, eidem tam pro anno praeterito quam etiam pro praesenti infra instans festum beati Andreae apostoli solvere non omittat, secundum quod continet instrumentum ; alioquin ipse ex nunc auctoritate Capituli generalis pro deposito habeatur. 81.  Anniversarium comitissae Flandriae iam defunctae in die sanctae Scholasticae virginis semper fiat auctoritate Capituli generalis.
Anno Domini millesimo ducentesimo octogesimo secundo statuta sunt haec apud Cistercium in Capitulo generali. 1.  In primis, ut ab ambitionis vitio pestiferae velut a fermenti veteris corruptela nostrae religionis sinceritas expurgetur, statuit et ordinat Capitulum generale, quod monachi missi ad abbatias, visitandi gratia, eo quo visitaverint anno, in eisdem abbatiis non possint in abbates nec debeant promoveri, et si promoti fuerint, deponantur. 2.  Cum servos Domini deceat ambulare cum consensu in domo Domini, et vinea Domini sabbaoth suos debeat palmites ubertim dilatare, duxit Capitulum generale provide statuendum, quod scolares Ordinis studentes apud Oxoniam abbati loci eiusdem per omnia obedientes existant ; in moribus autem et modo studendi et etiam in gratia libertatum, scolaribus apud Sanctum Bernardum Parisius studentibus sint conformes ; ad hospitalitatem vero ibi vel alibi in locis suis minime teneantur. Qui vero missi fuerint aliunde, sibi provideant in expensis. Conceditur eis insuper ad humilem petitionem nobilis viri comitis Cornubiae dicti loci fundatoris quod sit filia de T(h)ama, et quod Sancta Maria de regali loco de cetero nuncupetur, et quod pro eodem comite suisque parentibus ibidem missa quotidie celebretur. 3.  Ut os iniqua loquentium cautius obstruatur et praesumptionis temeritas rigore iustitiae reprimatur, generale Capitulum ordinat et diffinit, quod quotiescumque monachus vel conversus iactando seu comminando dicere praesumpserit in audientia ceterorum se velle ab Ordine exire, aut habitum deponere regularem, cum tale saepe colloquium corrumpat et inficiat bonos mores, per custodem Ordinis in catenis, vinculis aut carceri retrudatur, tamdiu retinendus, donec ausui temerario poenae vexatio tribuat intellectum. Hoc idem statuitur de illis qui a saeculo revertentes, suum habitum resumere recusabunt. Nec aliquis abbas aliquem monachum vel conversum de saeculo revertentem, infra abbatiam vel extra permittat aliquod officium exercere in habitu saeculari. 4.  Item, ad exhibenda liberaliter caritatis officia, iuxta verbum apostolicum, communiter omnibus et maxime fratribus ac domesticis Ordinis nostri teneamur, generale Capitulum praecipit firmiter et iniungit personis Ordinis universi quod quicumque in villis, oppidis vel ubi proprias habent domos, in quibus personae Ordinis commorantur, et ibidem possessiones habentur aliquae seu proventus, omnes pauperes Ordinis seu pro dispersione seu causa alia quavis pedites incedentes, cum ad eos declinare contigerit, benigne recipere et honeste tractare, et eisdem caritative saltem una die ministrare victus necessaria teneantur. Quicumque vero monachus vel conversus facere recusaverit, panis et aquae poenitentiae per unum diem subiacebit. 5.  Item, quoniam iuxta Cartam caritatis quae est nostri Ordinis fundamentum, in officio divino per universum Ordinem debet uniformitas observari, statuit et ordinat Capitulum generale quod collecta de undecim millibus virginum per totum Ordinem dicatur, sicut in domo Cistercii dicitur, videlicet tali modo *Deus*, etc., hymnus communis virginum et non alius decantetur. 6.  Quoniam plerumque fructus parit inutiles urbanitas onerosa, et minus proficit bonum alterius officiosissimum, Capitulum generale quantum potest inhibet et defendit, ne aliquis dare praesumat alicui personae seculari vel alterius religionis litteras de conductu, nisi forsan pro negotiis Ordinis mitteretur. 7.  Cum in dubium verteretur utrum abbas inferior, cui commissa fuerit visitatio superioris in eadem linea, debeat locum tenere ratione officii, vel patri abbati superiori suo in sua linea ratione antiquitatis ordinis sit cedendum, sic causam lucide decernit Capitulum generale quod abbas iunior in ordine suo antiquiori in sua linea ratione antiquitatis debet in omnibus cedere, prout in Ordine semper extitit observatum, commissione aliqua non obstante. 8.  Cum clamor taediosus et intolerabilis frequenter pervenerit ad aures Capituli generalis super obligationibus et debitis infinitis, in quibus abbatia de He[i]sterbach diversis creditoribus diu extitit obligata ; volens generale Capitulum illud quod potuit remedium adhibere, duxit firmiter ordinandum, quod abbas Claraevallis, qui primus est pater in illa generatione, una cum abbate de Claustro illius domus patre immediato, bona mobilia et immobilia dicti loci accipiant, vendant, tradant ipsis creditoribus pro legitimo pretio usque ad valorem debitorum, vel alienent seu in usus proprios convertant, prout commodius viderint expedire, de ipsis bonis vel de ipsorum pretio Richardo mercatori domini regis Angliae de debito suo, et cuidam dominae de duobus vini doliis conquerenti ac ceteris creditoribus universis plenarie satisfaciant de omnibus debitis, prout in eorum instrumentis viderint contineri, taliter quod Ordo noster occasione huius apud graves personas et nobiles non possit ulterius diffamari. 9.  Quoniam sicut innocentium opera solet recta simplicitas commendare, sic e regione perversorum iniquitas non debet de malitia commodum reportare, Capitulum generale ordinat et diffinit quod abbati Belifontis in Hungaria, qui innocens manibus et mundo corde a suis quibusdam monachis perversis tam multipliciter est offensus, et in prisione per eos aliquamdiu detentus, quem denique sigillum suum per violentiam et mortis metum reddere compulerunt, sigillum praedictum debeat iterato reddere pater abbas, et de cetero pro abbate vero dicti loci et legitimo habeatur ; principales vero auctores tanti excessus ad arbitrium visitatorum auctoritate Capituli generalis per censuram Ordinis puniantur. 10.  Cum abbas de Fonteneto male receperit abbates ad Capitulum generale venientes, et eosdem minus sufficienter in necessariis procuraverit, auctoritate Capituli generalis iniungitur ei, quod tribus diebus continuis, uno eorum in pane et aqua, poenam sustineat levis culpae. Patri vero abbati nihilominus committitur eadem auctoritate poena pro huiusmodi suis officialibus infligenda. 11.  Statuit et ordinat Capitulum generale quod paternitas Speciosae vallis ad abbatem de Caesarea qui omnia debita dictae domus solvit, pertineat pleno iure, et hoc fiat de patris abbatis primi consilio et consensu, et anno sequenti deferant litteras de consensu conventus matris domus Capitulo generali. 12.  Super facto monachorum de Voto, statuit et ordinat Capitulum generale quod monachi dicti loci tamquam fugitivi debent recipi in propria abbatia, quia hoc importat cum dicitur : Salva Ordinis disciplina. 13.  Ad honestatem Ordinis et gravitatem conservandam, Capitulum generale inhibet firmiter et defendit ne aliquis de cetero sine cuculla audeat equitare, alioquin tribus diebus, uno eorum in pane et aqua, subeat poenitentiam levis culpae. 14.  Quoniam latum pandit deliquentibus aditum qui iungit cum pravitate consensum ; idcirco Capitulum generale ordinat et diffinit quod abbates qui de cetero scienter celaverint abbates alios tempore quo tenentur venire ad Capitulum generale remanentes, cum ipsi celando videntur in hoc maleficio consentire, infra mensem postquam ad propriam reversi fuerint, tribus diebus continuis poenitentiam peragant levis culpae ; alioquin abstineant a divinis, donec poenitentiam peregerint antedictam. 15.  Quoniam relatum est ad aures Capituli generalis, quod quidam tamquam filii Belial viam obedientiae deserentes, et inventionum suarum malitiis adhaerentes, visitatorum et superiorum suorum ordinationes occulte et caute per se vel per alios impediunt, et nos auxiliante Deo desideramus futuris casibus occurrere, et statui nostri Ordinis, ne rediviva, quod absit, mala redeant, praecavere, statuit et ordinat Capitulum generale quod omnes personae Ordinis quae de cetero processum visitatorum aut iudicum a Capitulo generali concessorum in visitationibus, electionibus, ordinationibus, correctionibus, executionibus, seu aliis ordinationibus impedierint, vel ipsis aut proprio abbati se opposuerint, aut ista facientibus consenserint per se vel per alios, litteras, preces, minas, insidias vel auxilia potentum aut saecularium procurando, in Ramis palmarum annis singulis cum illis quos Ordo consuevit excommunicare solemniter per singulas domos Ordinis universi excommunicationis sententia percellantur, et in prolatione sententiae specialiter prae ceteris exprimantur, ut quicumque super hoc fuerit confessus publice vel convictus, poenam conspiratorum sustineat auctoritate Capituli generalis. 16.  Quoniam omnium religiosorum tam excellens est conditio, quod ea quae in ceteris membris Ecclesiae non notantur ad culpam, in ipsis tamen illicita reputantur, et generali Capitulo datum est intelligi quod quidam abbates muliebrem molliciem imitantes, in curribus et lecticis gestatoriis se faciunt portari, statuit et ordinat Capitulum generale quod nullus abbas aut monachus de cetero talibus uti audeant vel praesumant ; alioquin quamdiu talibus usi fuerint, in pane et aqua ieiunent auctoritate Capituli generalis. 17.  Ut in Ordine nostro semper laudabilis uniformitas observetur, statuit et ordinat Capitulum generale ut collecta *Ineffabilem*, etc. quae in quibusdam abbatiis ad missam de Cruce dicitur, in conventu totaliter omittatur. 18.  Quoniam indignum est eos quos Dominus tamquam pacis angelos et exemplar in Ecclesia, vitae suae pacis insigniis religionis vestibus insignivit, contraria arma sumere, et decorem religionis actu contrario deturpare, auctoritate qua potest prohibet Capitulum generale, licet prohibitum sit a canone longe ante, ne aliquis monachus vel conversus praesumat secum arma deferre, sumere, vel habere, videlicet enses, vel gladios, falciones, siccas, aut cultellos acuminatos, aut cetera armorum genera, quae religionis nostrae non conveniunt puritati ; transgressores, si officiales fuerint, deponantur ab officiis ; alii autem non habentes officium usque ad visitatoris nutum ultimi omnium habeantur. 19.  Quoniam illa specialis gratia, quae concedi solet aliquibus de remanendo semel a Capitulo generali, a nonnullis per fraudem aliquando et dolum vertitur in abusum, ut ab illa cessione excludatur penitus fraus et dolus, sic eam declarat Capitulum generale quod quotiescumque alicui conceditur semel a Capitulo remanere, post illam remansionem anno immediate sequenti teneatur modis omnibus se Capitulo praesentare, nisi cum causa legitima potuerit se tueri. 20.  Quoniam iuxta decreta sanctorum canonum dignum est ut severitatem sentiant ecclesiasticae disciplinae, qui mandatis, quae sunt a suis sanctis patribus statuta salubriter, contemnunt contumaciter obedire, statuit et ordinat Capitulum generale quod de Carreceto et de Morolia abbates ad monasterium de Valle Dei personaliter accedentes, ibidem abbatem instituant auctoritate Capituli generalis, praecipientes priori et conventui domus eiusdem, quod eidem instituto tamquam suo vero et legitimo abbati obediant ; alioquin eosdem auctoritate Capituli puniant, prout viderint expedire, pro eo quod dicti prior et conventus anno praeterito ad mandatum Capituli generalis abbatem proprium recipere noluerunt, sed inhoneste, sicut Capitulo extitit relatum, expulerunt et alium licet excommunicatum elegerunt, vel potius intruserunt, quem pater abbas de Superado, pater dicti monasterii, tam inconsulte quam indebite confirmavit, ut sic conventus iure electionis, et pater iure confirmationis, hac vice privati utrorumque insolentia puniatur. 21.  Quoniam abbas de Cheseriaco in causa sibi anno praeterito per Capitulum commissa non processit, propter suam negligentiam vel contemptum, quae partibus ad quas causa spectat multum, ut dicitur, extitit sumptuosa eidem iniungitur auctoritate Capituli generalis ut postquam ad propria redierit, tribus diebus continuis poenitentiam peragat levis culpae. 22.  Quoniam iuxta sententiam sancti Ambrosii, qui uni parcit indigno, ad prolapsionis contagium provocat universos, statuit et ordinat Capitulum generale quod frater P. quondam abbas de Alcubatia, qui bona sui monasterii dissipando et evagando sine licentia et habitu regulari per saeculum, foetere nostrum Ordinem facit coram principibus et praelatis, singulis diebus quando habetur sermo in capitulo, per singulas abbatias illius provinciae denuntietur excommunicatus auctoritate Capituli generalis, donec ad claustrum rediens ubi professus est, sub manu abbatis sui humiliet semetipsum, et tunc per abbatem proprium absolvatur. Si autem professus non est, pro fugitivo Ordinis habeatur. 23.  Cum innotuerit Capitulo generali de Benefezano et de Saltu novali abbates per plures annos a Capitulo generali sine licentia remansisse, eisdem iniungitur ut sequenti anno, omni occasione postposita, Capitulo generali se praesentent, causas suae remorationis in medium prolaturi ; alioquin ex tunc pro depositis habeantur. 24.  Quoniam fide digna relatione innotuit Capitulo generali, abbatem Scalae Dei carnes contra instituta Ordinis et regulam comedisse, auctoritate Capituli generalis tribus diebus uno eorum in pane et aqua, poenitentiam peragat levis culpae. 25.  Quoniam iuxta beati Augustini sententiam, sicut poenitentibus misericordes esse iubemur, sic impoenitentibus et obstinatis in malo misericordiam impendere prohibemur, statuit et ordinat Capitulum generale quod frater M. qui se gerit pro abbate de Thoppior, licet non sit, auctoritate Capituli generalis pro non abbate de cetero habeatur, et super aliis multis excessibus eius in quibus, ut dicitur, impunitus hucusque perseverat, per patrem abbatem puniatur, de restitutione autem alterius abbatis, qui metu mortis cessisse dicitur, patri abbati committitur, et quid inde, etc. 26.  Diffinitio anno praeterito facta de conventibus dispersis non mittendis extra provinciam revocatur. 27.  Quoniam error cui non resistitur approbatur, et ovium culpa sive evagatio pastoris negligentiae imputatur, statuit et ordinat Capitulum generale quod frater Ioannes de Bono, quondam abbas de Oya, qui, ut dicitur, inhoneste per saeculum evagatur, si in aliquo monasterio vel alicui abbati professus est, ad claustrum suum per abbatem revocetur, sin autem pro fugitivo habeatur. 28.  Quoniam datum est intelligi Capitulo generali, quod quidam visitatores in suis visitationibus praecipiunt ut conventus quater in anno carnes comedant et permittunt in visitationibus suis de victualibus facere mentionem, quod est aperte contra Ordinis instituta, et murmurationis intolerabilis incentivum, statuit et ordinat Capitulum generale ut a talibus praeceptis et permissionibus in visitationibus de cetero caveatur. 29.  Super facto monachorum de Locedio Capitulo nuntiato, ad petitionem marguionis de Monte ferrato, patri abbati de Firmitate committitur auctoritate Capituli generalis ut ad locum personaliter accedens, per se vel per alium diligenter inquirat, et faciat tam in capite quam in membris quod secundum Deum et Ordinem sibi videbitur expedire, et quod invenerit renuntiet, etc. 30.  Super facto abbatis Fontis vivi in Hybernia de quo fuit relatum Capitulo generali, quod falsas litteras fecerit et eas Capitulo praesentaverit, abbati Mellifontis committitur, etc. 31.  Super facto de Hylda, patri abbati committitur auctoritate Capituli generalis ut inquirat diligenter de litteris abbatis Ursicampi ibi raptis, et de aliis universis, et quae invenerit, etc. 32.  Quoniam sicut omnia flumina, ut iterum fluant, ad locum unde exeunt revertuntur, sic communia Ordinis privilegia apud matrem nostram Cistercium reposita, cum aliquibus commodata fuerint, ad eumdem locum sint citius referenda, ut iterum aliis indigentibus suffragentur ; statuit et ordinat Capitulum generale quod quicumque de privilegiis eisdem aliqua nunc habent vel detinent, infra instans Pascha apud Cistercium deferre aut mittere non omittant ; alioquin si abbates fuerint, ex tunc se depositos noverint auctoritate Capituli generalis ; si monachi vel conversi, eadem auctoritate ab omni officio ex tunc noverint se suspensos. 33.  Super facto Sancti Martini de Viterbio patri abbati committitur ut inquirat per se vel alium, et quid invenerit, etc. 34.  Super facto de Bolbona Capitulo generali nuntiato auctoritate dicti Capituli patri abbati de Bono fonte, et de Fontefrigido et de Bona Cumba committitur abbatibus ut ad locum accedentes, diligenter inquirant, et per conventus dispersionem seu mobilium distractiones, seu alio competentiori modo ad periculum seu lapsum dictae domus cautius evitandum, faciant quod eis videbitur secundum Deum et Ordinem expedire in plenitudine potestatis, et quid inde fecerint vel invenerint, etc. 35.  Super facto abbatis de Casemarii, patri abbati auctoritate Capituli generalis committitur, ut per se vel per alium inquirat et terminet pace vel iudicio, etc. 36.  Cum quam grave et detestabile sit schisma, in Core, Dathan et Abiron, quos terra vivos absorbuit, Dominus repraesentat, et excessus multiplices et enormes sororis Beatricis quondam abbatissae de Sancta Columba, quae schismatice statutis nostri Ordinis per tempora longiora se opposuit, ut dicitur, faciendo benedici novitias dicti loci, et confessiones monialium suarum per saeculares presbyteros audiri, et alias cum quibusdam sequacibus suis dicitur conspirasse contra Ordinem supradictum, propter quod et quamplura alia abbas Claraevallis pater dicti loci ipsam Beatricem a regimine et officio abbatiae supradictae deposuit, Capitulum generale non valens ulterius sustinere, depositionem ipsius et omnes processus habitos ibidem per *Claraevallensem* supradictum (cui sententiae depositionis non vult adhuc obedire, sed in sua malitia perseverat) ratificat et approbat dictum Capitulum generale, volens et consentiens quod ad dictas sententias et processus contra ipsam Beatricem et eius sequaces observandos, et ad bona ipsius abbatiae ad opus monialium obedire volentium servanda, et ad redditionem sigilli ab ipsa Beatrice detenti, invocetur undique, ut melius poterit, brachium saeculare, et nihilominus dictus abbas Claraevallis totum factum contingens dictum negotium prosequatur auctoritate Capituli generalis. 37.  Abbas de Petra fertili, qui non venit ad Capitulum generale eo anno quo debuit nec se legitime excusavit, deponitur in instanti. 38.  Abbas Sancti Leonardi, de quo multa enormia et turpia per plures fide dignos relata sunt Capitulo generali, deponitur in instanti. 39.  De Magio et de Valle Salutis in Hibernia abbates, qui summam sibi a patribus abbatibus impositam solvere noluerunt, deponuntur in instanti. Abbas de Hymnis patri abbati hoc denuntiet auctoritate Capituli generalis. 40.  Praecipitur auctoritate Capituli generalis abbatibus Hispaniae, ut solvant summas pecuniae pro subsidio Terrae sanctae sibi impositas infra instans Pascha, alioquin ex tunc pro depositis habeantur. Haec ipsis denuntiare visitatores eorum auctoritate Capituli generalis teneantur. 41.  Frater G. dictus Graz monachus de Rivo Beatae Mariae, qui se falso gessit in pluribus locis aliquamdiu pro abbate, auctoritate Capituli generalis ultimus omnium per annum integrum habeatur, et omni sexta feria sit in pane et aqua, nec habeat in Ordine administrationem aliquam, nisi de licentia Capituli generalis. 42.  Super facto de [Regali] Murcia[e] auctoritate Capituli generalis patri abbati et de Borbona committitur ut ad locum personaliter accedentes simul vel alter ipsorum, qui adire poterit, in plenitudine potestatis puniant tam in capite quam in membris et faciant quod secundum Deum et Ordinem viderint faciendum, et quid inde, etc. 43.  Quoniam abbas de Salt[e]reya in Anglia, contemnendo mandatum Capituli generalis sibi et suis officialibus saepe iniunctum, abbati de Bona requie contempsit solvere pecuniam quam debebat, auctoritate Capituli generalis deponitur in instanti ; prior autem et supprior et bursarii praecipiuntur ab officiis amoveri. Abbas de Coguessale hoc eis denuntiet. 44.  Abbas de Monte petroso, qui citatus a patre abbate ut veniret ad Capitulum generale super certis articulis veniam petiturus, et veniens usque Cistercium recessit absque licentia dicti Capituli, iuxta id quod fuit anno praeterito diffinitum, deponitur in instanti. Hoc ei pater abbas denuntiet. 45.  De Sicilia et de Calabria abbates, qui ultra bis continue remanserunt a Capitulo generali eo tempore quo debebant venire, per patres abbates deponuntur auctoritate Capituli generalis. 46.  Abbas de Iubino, qui non venit ad Capitulum per XV annos deponitur in instanti. Hoc ei pater abbas denuntiet. 47.  Super facto abbatis de Bullio abbati Pontigniaci auctoritate Capituli generalis committitur, ut inquirat, et quid inde invenerit, etc. 48.  De facto Cariloci patri abbati auctoritate Capituli generalis committitur ut ad locum personaliter accedens, in plenitudine potestatis ordinet in domo quod secundum Deum et Ordinem viderit expedire, et quid inde, etc. 49.  Querela magistri I. canonici Leodiensis contra abbatissam et conventum de Arcaroda, de Valle Dei et de Camberone abbatibus committitur, et quod si non poterunt terminare eam instructam in scriptis deferant ad Capitulum generale anno sequenti. 50.  Querela civium Metensium contra abbatem de Bet[h]ania patri abbati committitur. 51.  Querela abbatis de Insula Pontiana contra abbatem de [S. Spiritu de] Se[m]prone, de Sancto Sebastiano et de Casamariano abbatibus committitur. 52.  Querela Sancti Anastasii abbatis contra abbatem Fossae novae, de Sancto Pastore et de [S. Salvatore de Monte] Amiato abbatibus committitur. 53.  Item querela praedicti abbatis Sancti Anastasii contra abbatem Sancti Martini prope Viterbium, de Palatiolis et de Falera abbatibus committitur. 54.  Querela civium Par. contra abbatem de Valle regali, patri abbati auctoritate Capituli generalis iniungitur quod ipse compellat filium suum ad solvendum infra instans Pascha dictis mercatoribus debitum prout in litteris of[ficialibus] pat[entibus] plenius continetur. 55.  Querela burgensium Gandelensium contra abbatem de Quinque solde, de Nez et de Stanlee in Anglia abbatibus committitur. 56.  Querela abbatissae de Argenceolis contra abbatem de Cheminone, de Ripatorio et de Igniaco abbatibus committitur. 57.  Querela decani et capituli Beati *Bartholomei* Leodiensis contra abbatem de Alna, de Bodelo et de Valle Dei abbatibus committitur. 58.  Inspectio loci de Vare, ubi episcopus intendit fundare abbatiam monialium, de Salem et de Sancto Urbano abbatibus committitur, et quid inde, etc. 59.  Inspectio loci de Copremil in Ungaria, de Sancto Godardo et de Pernoe abbatibus committitur, et quid invenerint, etc. 60.  Conceditur quod pro domino Arnaudo bonae memoriae A(r)gen[nensi] episcopo in abbatia de Peri[ni]aco missa quotidiana celebretur. 61.  Petitio reverendi patris episcopi Capudaquensis, qui petit quod quinque monasteria nigrorum monachorum Ordini nostro incorporentur, et quod de abbatia de Canonica in Apulia, ex illis quinque monasteriis una fiat, exauditur. 62.  Petitio abbatis de Sancto Eduardo, qui petit quod una missa pro fundatoribus suis quotidie celebretur in domo propria, exauditur. 63.  Petitio abbatum Angliae, qui petunt quod possint facere commemorationem beati Edmundi ad horas Beatae Virginis, exauditur. 64.  Petitio civium Coloniensium, qui petunt abbatiam quamdam monialium dictam ad Martyres prope Coloniam incorporari nostro Ordini, exauditur. Incorporatio vero praedicta et creatio abbatissae, de [Veteri] Campo et de Veteri monte abbatibus committitur auctoritate Capituli generalis, et sit filia Cistercii. 65.  Petitio comitissae de Warrebic, quae petit quod abbas novae abbatiae Oxon[i]en[sis] possit orationes speciales pro ipsa in domo facere, exauditur. 66.  Petitio abbatis Casae novae qui petit incorporari quinque monasteria monachorum alborum non habentium conformem nobis habitum, sed secundum regulam sancti Benedicti viventium taliter exauditur, quod primo requirat consensum dioecesani et capituli et omnium aliorum qui possint impedire dictam incorporationem et litteras eorum sequenti anno deferat Capitulo generali.
Anno Domini millesimo ducentesimo octogesimo tertio statuta sunt haec apud Cistercium in Capitulo generali. 1.  In primis, statuit et ordinat Capitulum generale quod in horis beatae Virginis Mariae, ille versiculus  Maria, mater gratiae  post alium versiculum  Memento salutis a[u]ctor  de cetero dicatur ab omnibus per Ordinem universum. 2.  Item, generale Capitulum duxit provide statuendum quod de chirotecis et ocreis, vandagiis ac sotularibus sive corrigiis non portandis, antiqua Ordinis constitutio firmiter observetur. Canes autem venaticos aut aves nullus tenere audeat, aut genus aliquot venationis aliquatenus exercere ; quicumque vero fuerunt huius statuti vel in posterum fuerint transgressores, donec poenitentiam sustinuerint a Capitulo constitutam, gradum altaris non ascendant. 3.  Item, ut emissorum evagationes et mendicationes cautius evitentur, diffinitioni olim editae de emissis, duxit Capitulum generale hoc addendum quod quicumque de cetero monachum emiserit vel conversum, de conductu certo et fideli usque ad locum ei provideat destinatum ; ille vero ad quem mittitur ordinate recipere teneatur, receptum autem quisquam remittere (audeat), nisi in casibus pro quibus suum posset emittere, non audeat infra annum, et tunc tamen et de conductu similiter teneatur ; transgressores vero usque ad sequens Capitulum generale gradum altaris non ascendant. 4.  Item, generale Capitulum duxit propensius statuendum quod caritativa procuratio personarum et puerorum Ordinis tam in abbatiis quam in grangiis et cellariis nostris melius observetur ; transgressores autem poenam sustineant in Usibus, distinctione quinta, capitulo primo, constitutam, et nihilominus patres abbates in suis visitationibus hoc diligentius faciant observari. 5.  Item, generale Capitulum districtius interdicit ne abbates depositi vel cedentes de rebus abbatiarum quibus praefuerunt qui[d]quam sibi praesumant sine eorum quorum sunt licentia retinere ; transgressores autem qui res huius[modi] alienatas in praesenti detinent aut in posterum detinebunt, necnon et abbates quibus postmodo sunt professi, si super huiusmodi sunt conscii vel remissi, ab altaris sacro participi[um]o suspendantur, donec omnia, prout debent, fuerint restituta aut acta suo fuerit domino satisfactio. 6.  Item, diffinitionem anno praeterito factam de illis qui se opponunt visitatoribus suis aut propriis abbatibus, generale Capitulum sic declarat quod ad visitatores et patres abbates iudices seu executores a Capitulo datos, et contra illos qui propria voce procaciter se opposuerint, eis illa sententia solummodo referatur. 7.  Item, generale Capitulum inhibet personis Ordinis universi ne, in monasteriis aut domibus monialium, carnibus aut pulmentis sagimine vel carnibus confectis quacumque ex causa de cetero vescantur ; transgressores vero donec poenitentiam levis culpae, tribus diebus uno eorum in pane et aqua pro qualibet vice in propriis abbatiis fecerint, ab altaris officio suspendantur. 8.  Item, diffinitionem anno praeterito factam de hospitibus in villis et cellariis recipiendis, sic elucidat Capitulum generale quod nullus nisi semel, id est per diem et noctem, in eadem villa tales recipere teneatur, licet ibi plures domus Ordinis habeantur. 9.  Item, duxit generale Capitulum inhibendum ne in grangiis nostris, seu intra clausuram earum ubi habitant monachi vel conversi, mulieres intrare, habitare vel pernoctare ullo tempore permittantur.
Anno Domini millesimo ducentesimo octogesimo quarto, statuta sunt haec apud Cistercium in Capitulo generali. 1.  In primis, diffinitionem anno praeterito contra venatores editam sic temperat Capitulum generale quod in illis locis seu possessionibus in quibus monasteria ius venandi dignoscuntur habere, cum modestia qua decet Ordinem nostrum venationum officium per saeculares et conversos dumtaxat valeat exerceri. 2.  Item, de abbatibus cedentibus vel depositis ut nihil de rebus monasteriorum in quibus praefuerunt secum deferant, statuit et ordinat Capitulum generale ut illud firmiter hoc observetur quod in antiquis diffinitionibus est statutum, diffinitione super hoc anno praeterito revocata. 3.  Item, statuitur ut de patris abbatis consilio emittantur qui de cetero causa dispersionis fuerint emittandi, et qui taliter emissi sunt, per patris abbatis industriam revocentur. Nullus igitur de cetero monachum vel conversum pro culpa praesumat emittere sine consilio patris abbatis vel visitatoris, si commode poterit expectari. 4.  Item, statuitur quod de provisione conductus emissorum teneatur et fiat sicut antiquitus fieri consuevit, diffinitione super hoc anno praeterito edita penitus revocata. 5.  Item, ut studium Parisiense in statu laudabili finaliter perseveret et illic scolares de cetero libentius transmittantur, statuit et ordinat Capitulum generale quod bursae scolarium ad statum et mensuram pecuniae pristinam reducantur, nec provisori liceat de cetero a studio aliquem remittere absque abbatis Claraevallis licentia speciali. 6.  Item, diffinitio quondam facta de conversis revertentibus de saeculo videlicet quod essent in habitu familiari tempore duplicato, totaliter revocatur sed quilibet abbas tales revertentes de saeculo pu(g)niat sicut viderit expedire. 7.  Item, ad petitionem dominae reginae Franciae monialibus Ordinis per regnum Franciae constitutis concedit actori Capitulum generale ut faciant festa, si voluerint, sanctorum Iohannis ante portam latinam, et sancti Nichasii, et sanctae Katerinae et Margaritae virginis, habeantque in cantu [h]ymnos, lectiones et R[esponsoria] ad sermonem eorum pertinentia, sicut in petitione dominae reginae continentur. 8.  Item, quod fugitivi Ordinis capiantur sub expensis proprii abbatis. 9.  Item, abbates et priores deponantur, qui nimietate personarum gravant monasteria. 10.  Item, quando abbas deponitur in Capitulo generali, tunc debent abbates vicini pronuntiare, quando ad propria revertuntur. 11.  Abbatibus de Wanchoz, Copvinicia, Chyric, Bissovia committitur, ut abbatiam de Suleiow[ia] visitent.
Anno Domini millesimo ducentesimo octogesimo quinto, statuta sunt haec apud Cistercium in Capitulo generali. 1.  In primis, statuit et ordinat Capitulum generale quod de sanctissimo patre nostro beato Bernardo fiat de novo proprius hymnus et proprium Alleluia, ita quod sequenti anno ad generale Capitulum deportetur, ibidem omnibus publicanda et decantanda per Ordinem universum. 2.  Item, generale Capitulum duxit provide statuendum quod de proprietariis Ordinis fiat penitus sicut olim fieri consuevit, diffinitione olim edita penitus revocata. 3.  Item, statuit Capitulum generale quod omnes Ordinis fugitivos per saeculum evagantes et honestatem Ordinis denigrantes, proprii seu alii quicumque abbates Ordinis ad expensas proprias capiant vel capi faciant, saecularis brachii auxilio, si necesse fuerit, invocato. 4.  Item, quanta potest auctoritate prohibet Capitulum generale quod nullus praesumat in eodem Capitulo ignotum sibi abbatem de aliquo crimine proclamare, nisi domini Cistercii aut quatuor primorum abbatum consilio et assensu. 5.  Item, diffinitionem anno praeterito editam super personis Ordinis emittendis sic declarat Capitulum generale quod ad emittendos pro dispersione servetur illa diffinitio incursa quam ad alios pro culpis propriis emittendos fiat, prout est hactenus observatum. 6.  Item, statuit et ordinat Capitulum generale quod, iuxta diffinitionem antiquam, patres abbates in filiabus suis taxent certum numerum personarum secundum quod viderint suppetere facultates, quem numerum si abbates filii, priores, vel cellerarii ceterique officiales excedere praesumpserint, ab officiis deponantur. 7.  Item, auctoritate Capituli generalis praecipitur quod abbates et monachi cucullas albas deferant in Cistercium, tempore Capituli generalis. 8.  Item, sub poena excommunicationis duxit generale Capitulum monialibus districtius inhibendum ne alicui de Ordine Mendicantium carnes de cetero ministrentur, sed cibi regulares dumtaxat eisdem una die tantummodo, cum ad ipsas diverterint, apponentur. Ubi autem secus fuerit attentatum, tam qui ministraverint quam qui fecerint ministrari noverint excommunicationis sententiae subiacere et locus subiaceat interdicto usque ad sequens Capitulum generale. 9.  Item, statuit et ordinat Capitulum generale quod abbates depositos vel cedentes nullus recipere compellatur, sed ubi praefuerunt remaneant, aut ad domum unde assumpti sunt revertantur. 10.  Item, statuit et ordinat Capitulum generale quod quicumque aliquem criminosum praesumpserint in Capitulo vel extra defendere, vel quasi tueri tribus diebus sint in pane et aqua, et nihilominus poenam sustineant alias in diffinitionibus constitutam. 11.  Item, statuit et ordinat Capitulum generale quod nullus abbas, exceptis quatuor primis ad Capitulum generale veniens vel inde rediens ultra tres equos et tres servientes in aliquam abbatiam vel grangiam Ordinis ullatenus introducat. Quicumque in monasterio suo vel grangia plures equos invenerit, ipsos accipiat tamquam suos, auctoritate Capituli generalis. 12.  Item, statuitur ut nullus abbas de cetero petat iudices super possessionibus quas alii per quadraginta annos pacifice possederunt. 13.  Item, statuit et ordinat Capitulum generale quod quicumque monachus proprii abbatis refugiens disciplinam ad patrem abbatem, facto vel verbo sub quacumque forma verborum, praesumpserit appellare poenam sustineat contra appellantes in diffinitionibus constitutam.
Anno Domini millesimo ducentesimo octogesimo sexto statuta sunt haec apud Cistercium in Capitulo generali. 1.  In primis, quoniam gloriosae Virginis Mariae inatingibilis celsitudo et excellentia singularis ab Ordine nostro, qui prae ceteris eius patrocinio gloriatur, dignis est laudibus efferandae ac devotis exequiis per amplius et perfectius prosequenda, generale Capitulum ordinat et diffinit quod festum ipsius Nativitatis Beatae Virginis, sicut festum Assumptionis regulari ieiunio in eius vigilia cum lacticiniis ab universis personis Ordinis observetur. 2.  Cum supernae benedictionis largitas superveniat diligentibus et devotis, et a contemptoribus et a negligentibus elongetur, inhibet districtius Capitulum generale ne quisquam abbas Ordinis aut monachus ex infirmitorio extra monasterium dirigat gressus suos benedictione quae solet dari in ecclesia non suscepta, alioquin poenitentiam panis et aquae ipso die sustineat, nisi evidenti necessitate aut utilitate Ordinis excusetur. 3.  Quoniam sicut humeris virilibus et robustis est onus arduum imponendum, sic a debilibus et infirmis est misericorditer reiiciendum rigorem ; rigorem diffinitionis anno praeterito editae de Ordinibus Mendicantibus in monasteriis monialium non suscipiendis, duxit generalis Capituli gratia taliter mitigandum quod illa diffinitio in suo robore perseveret, poena tamen interdicti ibi apposita revocata. 4.  Cum bonum impretiabile sit libertas, et Ordo noster his temporibus importunis exactionibus sit gravatus, quanta potest auctoritate, generale Capitulum interdicit personis Ordinis universi ne personis alterius religionis certa praebenda aliqua vel pensio concedatur, et si aliqua fuerit alicui concessa, totaliter revocetur. 5.  Cum censura iustitiae expostulet ut regula caritatis quod sic iuvetur amicus ut tamen proximus non laedatur, statuit et ordinat Capitulum generale quod quamdiu aliqua domus a susceptione hospitum absolvetur, nullus interim quacumque de causa de illa domo ad aliam emittatur gratia commorandi. 6.  Cum non liceat nec deceat rectores et custodes candidi Ordinis cuiquam nota maculae denigrari, generale Capitulum inhibet quantum potest ne in Ordine nostro aliquis qui defectum patiatur in natalibus promoveatur de cetero in priorem, suppriorem, seu etiam confessorem, sed illi qui iam promoti sunt amoveantur, nisi cum eis fuerit dispensatum. 7.  Ut periculosum scandalum cautius evitetur et odor honestatis odorifere nostri Ordinis conservetur, quanta potest auctoritate generale Capitulum interdicit ne aliquis monachus a quatuor leugis prope Cistercium remanere praesumat tempore Capituli generalis. Quod si inventi fuerint, pro fugitivis habeantur. 8.  Universis abbatibus prohibet Capitulum generale ut ad domos Claraevallis quae sunt apud Divionem, tempore Capituli generalis nullus veniat ante sextam. 9.  Quaestionem propositam generali Capitulo quam poenam intendit infligere generale Capitulum quando interdicit ascensum gradus altaris ; dictum Capitulum duxit taliter declarandum quod abbates transgressores per quatuor dies continuos poenitentiam sustineant levis culpae, et nihilominus patres abbates in visitationibus suis suos filios citent quos culpabiles invenerint ex parte Capituli generalis ad ipsius Capituli arbitrium amplius puniendos ; priores vero, suppriores, cellerarii et maiores alii per dictum visitatorem ultra illam poenam praedictam gravissime puniantur. 10.  Cum cultum divinum teneamur totis viribus ampliare, auctoritate Capituli generalis universis personis Ordinis praecipitur quod omnes denarios Dei quos de quolibet mercatore receperint mittant ad generale Capitulum ad ecclesiam beati Bernardi parisiensis, in honore beatae Mariae construendam, et hoc omnes super suis conscientiis facere teneantur. 11.  Abbates qui hospites suos, id est ad se missos ordinate retinere noluerint vel remiserint ante tempus in diffinitionibus constitutum, poenam sustineant levis culpae. Intelligitur quod remittatur cum pecunia quam eo tempore expenderet, et exceptis casibus, quibus proprii filii essent emittendi. 12.  Item, cum ingratitudo sit ventus urens, fontem dissipans pietatis, statuit et ordinat Capitulum generale quod omnes illi, qui ad solvendum a quacumque persona Ordinis praefixo termino non solverint, et velut ingrati inducias non petierint, infra instans Natale solvere teneantur. 13.  Item, quoniam ordo iuris est, parium dispariumque rerum dispositione sua cuique tribuens, generale Capitulum duxit provide statuendum quod ad abbatiam aliquam de quatuor primis, quae prae ceteris domibus Ordinis sunt amplius honorandae, cum ab ipsis, post matrem nostram domum Cistercii potissimum pendeat regimen et cura Ordinis universi, nullus monachus vel conversus commorandi gratia emittatur. 14.  Item, abbatissae nolentes fugitivas moniales resumere deponantur, aut graviter ad hoc co(h)erceantur. * * * Litterae Philippi, Francorum regis (oct. 1285-1314) ad Capitulum cisterciense directae. Philippus, Dei gratia Francorum rex, religiosis viris dilectis nostris abbatibus et toti Capitulo generali Cisterciensi congregato, salutem et sincerae dilectionis affectum. Attendentes quod ad populorum nobis subditorum regimen oportunum nostra sufficere non potest fragilitas, nisi nobis a summo datore sapientiae, qui dat salutem regibus et universorum facta considerans attingit a fine usque ad finem fortiter et suaviter universa disponit, nobis in hac parte gratia concordatur, ad quod devotorum Christi fidelium et praecipue religiosorum piis orationibus ipsum speramus dulcius inclinari, venerabilem coetum vestrum requirimus et affectuose rogamus vestra subditorum fratrum devota suffragia apud summum patrem luminum nobis benigniter concedatis, ut nobis sic subditos gubernare concedat quod post temporale regimen ad regnum nos transferat sempiternum, regnumque nostrum stabiliat et in iucunda tranquillitate conservet.
Anno Domini millesimo ducentesimo octogesimo septimo statuta sunt haec apud Cistercium in Capitulo generali. 1.  Cum mirabilem Deum in sanctis suis omnis lingua debeat confiteri, generale Capitulum ordinat et diffinit quod festum beati Eligii confessoris in crastino beati Andreae cum duodecim lectionibus et duabus missis, sicut festum beati Nicolai, per universum Ordinem celebretur. 2.  Ut sanctorum dulcis memoria sit in corde velut ignis perpetuus qui non deficiat in altari, generale Capitulum duxit liberaliter concedendum quod festum beatae Agnetis possit transferri quotiens alicuius festi aut temporis necessitas superveniens id exegerit faciendum. 3.  Cum indictum sit homini cuilibet a natura non facere alteri quod ab altero fieri sibi nollet, diffinitioni olim editae de non remittendis hospitibus ante tempus ab Ordine constitutum, hoc additur quod illi qui sic remiserint ad se missos, illis quibus remittunt tantum in pecunia refundere teneantur quantum illi remissi in domo remittentium pro rata illius temporis expendissent exceptis illis dumtaxat casibus in quibus proprios emittere tenerentur. 4.  Quoniam revelatio secretorum plerisque fit occasio scandali vel ruinae, quanto potest districtius inhibet Capitulum generale ne aliqua persona Ordinis nostri personis alterius Ordinis cuiuscumque audeat confiteri ; quicumque vero contrarium fecerit excommunicationis sententiam se noverit incurrisse. Tantum autem hoc additur ad moniales Ordinis ne cum talibus colloquium habeant quoquo modo nisi forsan abbatissae, priorissa, vel conventum tenens, aut si ille frater carnalis fuerit, sive pater, alioquin cum excommunicationis sententia ab eis Ordinis habitus auferatur. 5.  Cum duplex bonum sit cum simplicitate columbina habere prudentiam serpentinam, ad defensionem libertatum Ordinis praecipit Capitulum generale quod transcripta privilegiorum generalium seu conservationum de quibus in diffinitionibus Ordinis mentio non habetur teneantur portare ad sequens Capitulum vel mittere, diligenti prius collatione habita de eisdem. 6.  Quoniam studia Ordinis in locis diversis instituta quae apud Deum et homines ipsum Ordinem clarificant et honestant possent de facili converti in opprobrium et contemptum, nisi sufficienti personarum continua et idonea multitudine frequentetur, auctoritate Capituli generalis praecipitur abbatibus ut ubi fuerint viginti monachi et supra, unum monachum annis singulis mittere teneantur, ubi autem quadraginta monachi fuerint et supra, duos mittere non omittant. Et illi qui mittendi fuerint de patrum abbatum seu visitatorum suorum consilio magis idonei eligantur. Et quoniam Parisius est locus celeberrimus ad studendum et fons omnium studiorum, monachi de quacumque provincia ad studendum libere possunt mitti. Quicumque vero ea quae de studiis ordinantur perficere neglexerint, et patres abbates seu visitatores ad hoc eos non compulerint, in sequenti Capitulo se noverint gravissime puniendos. 7.  Cum apud Deum, qui neminem vult perire, non sit acceptio personarum, permittit Capitulum generale quod fratres de Ordinibus Mendicantibus possint recipi in monachos nostri Ordinis et conversos, diffinitione olim edita in contrarium non obstante. 8.  Quoniam quanto fragiliores sumus, tanto magis necessariis attolli suffragiis indigemus, de monialibus Ordinis fugitivis ad Ordinem revertentibus, aut in carnali contagio deprehensis, statuit et ordinat Capitulum quod ad patrum abbatum arbitrium puniantur. 9.  Prohibetur ne aliqua monialis cameram habeat exceptis illis pro quibus monasteria sunt fundata. 10.  Et de conservatoribus et de receptionibus puellarum ante decennium non faciendis et de hiis quae ipsarum puellarum intuitu data fuerint monasteriis seu oblata, qualiter expendantur patrum abbatum dispositioni totaliter committitur auctoritate Capituli generalis. 11.  Quod capellani monialium cappis utantur de cetero, non mantellis ; abbatissae nolentes tales recipere iuxta demerita puniantur. 12.  Quia vitium ingratitudinis est suis esse benefactoribus onerosum, de abbatibus per domos et loca Ordinis transeuntibus diffinit Capitulum generale quod non gravent domos per quas transierint, nec morentur ibidem nisi per diem et duas noctes sine prioris seu conventum tenentis licentia et consensu. 13.  Quoniam omnis virtus unita fortior est et potentior se diffusa, concedit Capitulum generale quod monasteria monialium minora coniungi possint ad invicem et uniri, dum tamen de voluntate patrum abbatum fiat istud, et de consilio fundatorum. Moniales vero quae contrariae fuerint vel rebelles a patribus abbatibus per censuram Ordinis arceantur. 14.  De rasuris quando fiant. Cum patribus dominis et magistris filios deceat servos ac discipulos humiliter obedire, ad instantiam R. P. domini Joannis tituli Sanctae Ceciliae presbyteri cardinalis et Apostolicae Sedis Legati, qui nostro Capitulo litteras votivas destinavit, duxit Capitulum generale indulgendum personis Ordinis universi ac etiam statuendum quod rasurae semper fiant per Ordinem universum feria sexta vel sabbato de tertia in tertiam hebdomadam. 15.  Quoniam fraus et dolus nemini debeat patrocinium ministrare, generale Capitulum duxit provide statuendum quod quicumque criminis alterius particeps non vocatus in testem nec aliter compulsus quasi retorquens in alterum crimen illud publice confitetur pro convicto legitime habeatur, et tamquam actor ex ore suo iudicatus suam allegans turpitudinem puniatur. 16.  Cum habere multos pacificos sit consultum, et de mille unus consiliarius eligatur, auctoritate Capituli generalis inhibetur ne de cetero in domibus monialium capellani recipiantur, illi vero qui iam sunt recepti confessiones non audiant, nisi de patrum abbatum licentia fuerit et assensu. 17.  Item, diffinitio anno praeterito edita de hospitibus ad quatuor primas domos non mittendis penitus revocatur. 18.  Item, statuit et ordinat Capitulum generale quod illi qui inventi fuerint falsificasse sigilla permissa in Ordine de cetero non admittantur ad officium aliquod seu ad aliquas dignitates ; illi autem qui iam super hoc excesserunt a patribus abbatibus gravius puniantur, diffinitione olim edita de monasteriorum sigillorum falsariis in suo robore permanente.
Anno Domini millesimo ducentesimo octogesimo octavo statuta sunt haec apud Cistercium in Capitulo generali. 1.  Quoniam regi saeculorum immortali, invisibili Deo debet omnis honor et gloria exhiberi, concedit Capitulum generale quod ad missas in maioribus altaribus nostri Ordinis, quicumque voluerit possit accendere luminaria sive tortitia in elevatione hostiae salutaris. 2.  Cum erga infirmos, debiles et minutos, pia consideratio sit habenda, minutis Ordinis universi indulget Capitulum quod de cetero post tertiam prandere, et post vesperas cenare possint tempore hiemali. 3.  Item, ut proprietatis et prodigalitatis omnis occasio excludatur, de pecunia quam abbates cedentes vel decedentes relinquunt, statuit et ordinat Capitulum generale quod a nullo nisi de patrum abbatum consilio expendatur, nisi forte in emendis possessionibus, aut redditibus acquirendis, et hoc cum contigerit fiat patribus abbatibus plena fides. 4.  Item, ad petitionem et instantiam R. P. Domini Ioannis cardinalis episcopi Tusculani qui nostro generali Capitulo votivas litteras destinavit, duxit generale Capitulum misericorditer indulgendum abbatibus et monachis equitantibus cum eisdem, ac etiam aliis monachis pro diversis officiis equitantibus ut pileis griseis utantur, si voluerint, equitando. 5.  Quoniam suspecta munera excaecant oculos sapientum, generale Capitulum ordinat et diffinit quod de cetero monachi missi ad visitandas Ordinis abbatias, de omnibus et singulis quae ipsis data fuerint suis abbatibus qui miserunt eos fidelem teneantur reddere rationem. Abbates etiam visitati de omnibus quae talibus dederint, dari fecerint, aut permiserint, patribus abbatibus per suas litteras veritatem scribere non omittant. 6.  Item, qui bene praesunt presbiteri honore duplici sunt habendi, statuit et ordinat Capitulum generale de abbatibus sponte cedentibus et in domibus quibus praefuerunt remanentibus, quod eis provideatur in medietate de redditibus quos ultra statum in quo regimen assumpserunt eorum industria acquisivit, quam sic intelligit dictum Capitulum quod quinquaginta libras turonenses non excedat. 7.  Item, ut uniformitas observetur in Ordine unitatis, generale Capitulum ordinat et diffinit quod rasurae semper fiant per universum Ordinem feria sexta vel sabbato de tertia in tertiam septimanam. 8.  Item, generale Capitulum duxit provide statuendum quod provisor studii parisiensis omnes fugitivos Ordinis, quos ibi repererit vagabundos, capiat seu capi faciat ad expensas propriorum abbatum, invocato ad hoc, si necesse fuerit, auxilio brachii saecularis. De emissis autem pro culpa, quantumcumque potest districtius interdicit quod intrare civitatem parisiensem non audeant vel praesumant ; hoc idem statuitur de Montepessulano et Tholosa. 9.  Item, quod abbates per domos aut loca Ordinis transeuntes non gravent domos nec moram trahant nisi per diem aut duas noctes sine prioris aut tenentis conventum licentia speciali. 10.  Item, eodem anno fuit abbati Sanctae Crucis et abbati de Monte Sanctae Mariae in [H]ungaria visitatio commissa per totum regnum [H]ungariae. 11.  Abbatibus D. de Walkenride, Jo. de Sychem, W. de Valle B. Georgii ab abbate Campensi committitur litis discussio inter abbates de Porta et de Ryphenstein super rivulo quodam, ex consensu partium in Cistercio, tempore Capituli generalis.
Anno Domini millesimo ducentesimo octogesimo nono statuta sunt haec apud Cistercium tempore Capituli generalis. 1.  In primis, quoniam Dei ac Domini Redemptoris nostri nihil nobis nasci profuisset nisi redimi profuisset, generale Capitulum ordinando diffinit quod quotiescumque in passionibus nominabitur articulus sacratissimae passionis et mortis eius, omne genu flectatur petendo veniam humiliter et devote. 2.  Item, cum excellentia dignitatis gloriosae virginis Mariae merita supplicum excedat et vota, et super omne votum, generale Capitulum duxit merito statuendum quod in vigilia Nativitatis eiusdem Virginis sicut in diebus sabbatorum fieri consuevit, missa de eadem in conventu solemniter celebretur. 3.  Item, quia plerumque consilio maturiori perficitur quod differtur tempore longiori, promotio, ordinatio, correctio ac reformatio omnium studiorum Ordinis, domino Cisterciensi et domino Claraevallensi abbatibus committitur in plenaria Ordinis potestate, diffinitione de mittendis scolaribus ad dicta studia de omnibus Ordinis abbatiis olim edita in suo robore perdurante, et solito melius ab omnibus observanda. 4.  Item, ne contingat bonum operarium absque noxa sui meriti mercede defraudari, diffinitioni anno praeterito editae de gratia provisionis abbatibus sponte cedentibus et benemeritis facienda, duxit generale Capitulum hoc addendum quod abbatibus huiusmodi licet ad domos alias se transferentibus non tamen assumptis alibi in abbates provisio consimilis assignetur. 5.  Item, ut caritas Ordinis uniformis adversariis nostris appareat terribilis ut castrorum acies ordinata, generale Capitulum duxit provide statuendum quod quotiescumque necesse fuerit inter abbates alicuius provinciae convocationem et contributionem fieri ad defendendas Ordinis libertates, quicumque abbates contribuere aut contributum solvere noluerint infra terminum competentem a superioribus abbatibus dictae provinciae assignandum, ex tunc pro depositis habeantur. 6.  Item, ut periculum periurii et crimen falsi a personis Ordinis cautius evitetur, diffinitionem anno praeterito editam super donis datis monachis visitatoribus, generale Capitulum sic declarat quod nisi summam viginti solidorum turonensium dicta dona excesserint, rationem reddere minime teneantur. 7.  Item, quia facilius multi conscelerantur ab uno quam unus a pluribus informetur, statuit et ordinat Capitulum generale quod quicumque convinci poterit lusisse ad taxillos, aut carnes in locis ab Ordine prohibitis comedisse, omni sexta feria sit in pane et aqua, et ultimus omnium habeatur. 8.  Item, quoniam dissolutio effrenata multa mala parere consuevit, Capitulum generale ordinat et diffinit quod de cetero emissis pro culpa nulla detur egrediendi licentia, nisi pro gravi necessitate vel utilitate monasterii manifesta. 9.  Item, diffinitio anno praeterito edita de minutis Ordinis quod cenare possent post vesperas in conventu tempore hiemali, revocatur, et ad statum reducitur consuetum. 10.  Item, diffinitioni olim editae de fugitivis Ordinis capiendis in civitate Parisiensi et Tolosa, hoc additur quod similiter capiantur in romana Curia per abbates de S. Anastasio et de Palateolis, invocato ad hoc, si necesse fuerit, auxilio brachii saecularis. 11.  Item, abbati de Alta Sylva qui sine licentia ivit ad Curiam romanam, ibi inhoneste se habendo, solus per patriam discurrendo, praecipit Capitulum generale ut infra Nativitatem Domini ad propria studeat remeare, alioquin pro deposito habeatur. Iniungitur etiam eidem ut sequenti anno veniat ad Capitulum generale, in eodem Capitulo veniam petiturus. Hoc eidem abbas de S. Anastasio nuntiare teneatur. 12.  Item, auctoritate Capituli generalis inhibetur abbatibus et personis Ordinis universi ne de cetero aliqua deposita teneant in custodia a Iudeis. Ubi autem contrarium fuerit attentatum, abbas, prior, cellerarius, et bursarius tamdiu a vino abstineant quamdiu penes se custodierint deposita praedictorum ; et qui iam receperint restituant infra Pascha. 13.  Item, abbati de Campo Sanctae Mariae qui male recepit visitatores Cistercii, praecipit Capitulum generale ut infra Purificationem Beatae Virginis tribus diebus uno eorum in pane et aqua faciat levem culpam. Pater autem abbas inquirat diligentius utrum fecerit poenitentiam supradictam, quam nisi fecerit, ipsum citet ad proximum Capitulum generale pro suis demeritis gravissime puniendum. 14.  Item, sententias latas in monachos et conversos Sy[l]vaecanae per abbatem proprium, qui nigrorum monachorum habitum contra formam Ordinis assumpserunt, generale Capitulum approbat et confirmat praecipiens omnibus abbatibus illius provinciae ut, omnibus diebus dominicis in eorum capitulis, dictae sententiae publicentur. Et quia dictum factum tangit Ordinem universum, praecipit Capitulum generale ut circa negotium viriliter elaborent, si necesse fuerit et super hoc fuerint requisiti. 15.  Item, factum decimae domino Francorum regi concessae domino Cisterciensi et quatuor primis abbatibus in plenaria Ordinis potestate committitur, prout in littera apostolica continetur.
Anno Domini millesimo ducentesimo nonagesimo statuta sunt haec apud Cistercium in Capitulo generali. 1.  In primis, quoniam ingratitudo est ventus urens rorem misericordiae, stillas gratiae, et fontem dissipans pietatis, generale Capitulum ordinat et diffinit quod in commemoratione fratrum et familiarium Ordinis nostri, quae fit in capitulo quotidiano et in illa collecta *Deus veniae largitor*, commemoratio benefactorum nostrorum specialiter adiungatur. 2.  Item, quia privilegium meretur amittere qui concessa abutitur potestate, quantum potest districtius Capitulum generale interdicit ne aliquis de Ordine nostro praesumat de cetero coram ordinariis iudicibus personam aliquam ordinis convenire aut etiam coram ipsis de iustitia respondere. Abbates qui super huiusmodi facto culpabiles inventi fuerint pro depositis habeantur, monachi vero poenae conspiratorum per omnia subiacebunt. 3.  Item, quoniam non minor est virtus, quam quaerere, parta tueri, generale Capitulum duxit provide statuendum quod illa gratia quae fit abbatibus cedentibus qui bene administrarunt annuos redditus monasteriis acquirendo, fiat etiam illis abbatibus cedentibus qui inequali summa et pari fidelitate in thesauris domorum suarum divitias aggregarunt, aut praedecessorum suorum debita persolverunt. 4.  Item, quia pauperes et humiles servos Dei non decet apparatu superfluo colorari, prohibetur monachis et conversis Ordinis universi ne praesumant vasa aurea vel argentea aut coclearia tenere, habere vel etiam deportare. Quicumque vero contra fecerint, ultimi sint omnium per annum, et qui modo habent sub poena excommunicationis infra mensem abbati suo aut locum eis tenenti reddere teneantur. 5.  Item, super terribilibus excessibus in abbatiis de Curina et de Cornu qui noviter et enormiter contigerunt, de Curina et de Cornu abbatibus praecipitur sub poena excommunicationis auctoritate Capituli generalis quod illos iniquitatis filios qui omni pietatis officio denegato sacrilegis manibus abbates proprios occiderunt, cum expensis propriis inquiri faciant diligenter et captos procurent carceri perpetuo mancipari. Reliqua vero omnia ad dictos excessus pertinentia domino Firmitatensi abbati committitur in plenaria Ordinis potestate, ut per se vel per alium corrigat et ordinat quod secundum Deum et Ordinem viderit expedire. 6.  Item, cum sit difficile virtutis medium invenire, et in actionibus moralibus circumstantias debitas ponderare, statuit et ordinat Capitulum generale quod commissio facta anno praeterito domino Cisterciensi et domino Claraevallensi abbatibus super reformatione et correctione ac ordinatione studiorum, et specialiter de studio Parisiensi in suo robore perseveret, cum diffinitione olim facta de mittendis scolaribus ad studia supradicta. 7.  Item, super facto et multis excessibus fratris Fulqueti monachi de Monasterio in Argona, statuit Capitulum generale quod, in Remensi et Trevirensi dioecesibus, excommunicatus publice nuntietur, omnibus diebus quibus fit sermo in capitulis Ordinis dictarum dioecesium, praecipiens abbatibus et iniungens ut efficaciter elaborent ut praedictus apostata capiatur ac etiam carceri perpetuo mancipetur invocato ad hoc, si necesse fuerit, auxilio brachii saecularis. 8.  Item, electionem abbatis Vallis Sancti Lamberti quae dicebatur ab aliquibus vitiosa approbat et ratificat Capitulum generale. 9.  Item, quoniam nimia libertas interdum generat servitutem, et virtus incircumspecta saepius vertitur in abusum, diffinitioni olim editae de possessionibus Ordinis gratis ad vitam personis saecularibus *non* tradendis, hoc additur quod abbates contrarium facientes absque retractatione aliqua deponantur. Illi vero qui consilium dederint vel consenserint a domibus propriis emittantur, non reversuri nisi per Capitulum generale. 10.  Item, auctoritate Capituli generalis inhibetur abbatibus Ordinis universi ne, ubi conversos habere potuerint competenter, tempore Capituli generalis in Cistercium famulos introducant. 11.  Item, universis abbatibus Ordinis, qui pecuniam illius decimae Terrae sanctae pro subsidio deputatae mutuo receperunt, praecipit Capitulum generale ut dictam pecuniam infra mensem Paschae solvere non omittant, alioquin pro depositis habeantur. Priores vero et suppriores, cellerarii et bursarii ab officiis deponantur. 12.  Item, super facto et negotio Sylvaecanae, generale Capitulum ordinat et diffinit quod illi monachi et conversi, qui iam in domibus aliis sunt professi ad domum illam in perpetuum minime revertantur, neque in illis ubi sunt aliquod officium exsequantur, nec in futurum equitent sine licentia Capituli generalis. De illis vero qui ad domos alias sunt emissi et de novitiis ibidem recipiendis domini Morimundi patris abbatis arbitrio duxit idem Capitulum relinquendum. Illi autem qui adhuc in apostasia remanent, per omnes abbatias Aquensis, Arelatensis, Narbonensis provinciarum omni die dominica excommunicationis sententia percellantur. Quicumque vero super hoc fuerint negligentes a vino abstineant ipsa die. Abbatibus etiam ipsarum provinciarum praecipitur et specialiter abbatibus de Sylvacana, de Francavalle et de Vallemagna ut dictum negotium Sylvaecanae contra abbatem Montis maioris et quoscumque alios adversarios viriliter prosequantur. 13.  Item, factum abbatis de Reneval qui compulsus fuisse dicitur ad cedendum, et monachorum dictae domus qui dicuntur habere redditus speciales, de Argo et de [Veteri] Campo abbatibus committitur ut faciant et ordinent quidquid ibidem fuerit faciendum, et quid inde fecerint, anno sequenti referant Capitulo generali. 14.  Item, negotium monachorum et conversorum de Eurebach committitur domino Claraevallis in plenaria potestate ut, per se vel per alios, capiendo vel incarcerando vel alias faciendo, prosequatur prout viderit expedire. 15.  Item, cuidam monacho de Vallibus in Ornois, qui non vult abbati proprio vel alteri confiteri, praecipit Capitulum generale sub poena excommunicationis ut carceri mancipetur, donec poenae vexatio tribuat intellectum. 16.  Item, de Firmitate et de Morimundo abbatibus praecipitur ut quilibet in generatione sua abbatiis de Cypro et de Syria quasi convulsis et totaliter destitutis de abbate provideant ista vice ; bona vero dictarum domorum minime distrahantur nisi de eorum licentia speciali et assensu. 17.  Item, abbati de Caravalle iuxta Mediolanum et generationi suae praecipit Capitulum generale quod abbati de Sancta Cruce de Cliento filio suo subveniat, ut eius necessitas sublevetur, ne praedictam domum prae nimia paupertate contingat ab Ordine deperire. 18.  Item, abbatibus de Arragonia, qui sunt in generatione Fontis frigidi, praecipitur universis quod eidem abbati Fontis frigidi totam pecuniam, quam pro eis solvit in contributione primae decimae, refundere teneantur. 19.  Item, dispersionem conventus Vallis Sancti Lamberti et permutationem quarumdam possessionum concedit Capitulum generale quod fiat per patrem abbatem, si ei viderit expedire. 20.  Item, pro Terra sancta, quam Dominus noster proprio sanguine consecravit, psalmus *Deus venerunt gentes*, cum versiculis et collectis consuetis ad missas conventuales, non tamen ad maiores, absque pulsatione campanae, dicatur per Ordinem universum. 21.  Petitio abbatis de Gardo et abbatis de Valentiis, qui petunt absolvi a susceptione hospitum per triennium, exauditur. 22.  Petitio abbatis de Bosco, qui petit quod emissio monachorum per ipsum facta pro dispersione habeatur, et quod abbates ad quos missi sunt eos retinere teneantur, non obstante defectu vestium, exauditur. 23.  Item, petitio abbatis de Sancto Badio et de Sancto Martino prope Viterbium, qui petunt absolvi a susceptione hospitum per triennium, exauditur. 24.  Item, petitio abbatis Fulcardi montis, qui petit absolvi a susceptione hospitum per triennium, exauditur. 25.  Conceditur abbatibus Austriae ut eis liceat festum sancti Floriani martyris celebrare. 26.  Item, fratrem Heynonem monachum Vallis Sancti Lamberti, qui aliqua bona monasterii sui contra voluntatem proprii abbatis detinet, et gratiis abutitur sibi factis, dictis gratiis et grangia quam iam tenet privat omnino Capitulum generale, et nihilominus, nisi resipuerit, ipsum praecipit excommunicari per provinciam Coloniensem, Leodiensem, Cameracensem dioeceses omni die quo sermo in capitulis Ordinis nostri fieri consuevit, et hoc idem abbas de Valle Dei denuntiare ex parte Capituli teneatur.
Anno Domini millesimo ducentesimo nonagesimo primo statuta sunt haec apud Cistercium in Capitulo generali. 1.  In primis, cum laus et gloriatio beatorum patrum sit profectus ac religiositas filiorum, generale Capitulum ordinat et diffinit quod festum Translationis beatissimi Patris nostri Benedicti abbatis quod est quinto idus iulii sicut in alia festivitate per omnia cum una missa per universum Ordinem celebretur. 2.  Item, quoniam nimia familiaritas parit contemptum, et incauta liberalitas interdum generat servitutem, generale Capitulum districte prohibet et defendit quod, ad preces vel praesentationem praelatorum seu quorumcumque aliorum de iure vel consuetudine requirentium, de cetero nulla persona recipiatur ad habitum seu victum Ordinis, sive ad aliquam pensionem. 3.  Item, ad detestandum crimen sortilegii, quod est quaedam species hereticae pravitatis, diffinitioni olim editae de sortilegiis, generale Capitulum duxit provide hoc addendum quod quaecumqua persona Ordinis, sive monachus vel conversus, si super tanto crimine fuerit deprehensus, non promoveatur ad aliquas dignitates nec ad actus legitimos admittatur, sed ultimus omnium et omni sexta feria sit in pane et aqua usque ad nutum Capituli generalis. Et haec diffinitio extenditur ad universas Ordinis moniales. 4.  Item, ne fraus et dolus aliquibus praestare patrocinium videatur, quanto districtius potest generale Capitulum interdicit, ne quisquam de Ordine de cetero praesumat scienter mittere vel portare ad dictum Capitulum, suppressis nominibus, litteras infamiam continentes, alioquin ipso facto excommunicationis sententiam se noverint incurrisse. 5.  Item, ne inveterata vulnera quae fomentis curari nequeunt duriori cauterio resecentur, statuit et ordinat Capitulum generale quod, quaecumquae Ordinis abbatissae suis visitatoribus seu mandatis Capituli generalis inobedientes extiterint vel rebelles, seu quae litteras impetraverint magnatorum, seu quae personarum saecularium vel potentum auxilium invocaverint contra ipsos, aut quae secreta Ordinis revelaverint, ipso facto pro depositis habeantur. Et nihilominus tam ipsae quam moniales Ordinis quae similia fecerint aut fieri consenserint, per suos visitatores ex parte dicti Capituli excommunicationis gladio feriantur. 6.  Item, ne fermento malitiae et nequitiae sinceritatis azima nostri Ordinis corrumpatur, generale Capitulum duxit provide statuendum quod ad habitum Ordinis vel convictum nullus de cetero praesumat aliorum Ordinum recipere fugitivos. 7.  Item, cum velut acetum dentibus et fumus oculis sit legatus fatuus et nuntius infidelis, statuit et ordinat generale Capitulum quod quicumque de cetero non renuntiaverit dicto Capitulo vel per litteras aut oraculo vivae vocis super his quae sibi commissa fuerint ab eodem, per dies quadraginta continuos in domo propria extra stallum abbatis maneat, et nihilominus tribus diebus uno eorum in pane et aqua faciat levem culpam. 8.  Item, cum ad omnes operari bonum, maxime autem ad domesticos teneamur, abbatibus de Dania generale Capitulum praecipit universis quod ad sublevandam intolerabilem paupertatem abbatiae de Herivado de bonis a Deo sibi collatis contribuant beneficio caritatis. Qui si negligentes fuerint aut remissi, per inquisitores seu visitatores illic auctoritate dicti Capituli generalis destinandos ad hoc, si necesse fuerit, compellantur. 9.  Item, ut vel ipsius poenae vexatio perversis tribuat intellectum, sententias latas per dominum Firmitatensem contra fratres Armannum, Matheum, Petrum et Henricum de Fossato monachos abbatiae Sancti Salvatoris de Monte acuto, generale Capitulum approbat et confirmat, et quod numquam nisi de licentia eiusdem Capituli ad domum propriam revertantur. De fratre vero Aegidio, quondam abbate dicti loci, qui fuit caput malitiae totius et patronus, idem Capitulum praecipit abbati de Monte amiato quod illum faciat in domo sua carceri mancipari, aliis vero qui dicto domino Firmitatensi inobedientes et rebelles procaciter extiterunt per Viterbiensem, Assisinam et Perusiam dioeceses excommunicentur omnibus diebus quibus sermo in nostris capitulis fieri consuevit. 10.  Item, cum secundum modum culpae extendi debeat mensura disciplinae, generale Capitulum ordinat et diffinit, quod abbates et monachi de Sancta Cruce in Cliento qui se ab Ordine nostro temere et illicite transtulerunt, omnibus diebus quibus fit sermo in capitulis nostris excommunicati denuntientur per Ordinem universum ; pater autem abbas qui, paventibus oculis, super excessus huiusmodi transierit, extra stallum abbatis quadraginta diebus in propria maneat domo, et nihilominus tribus diebus in pane et aqua poenam sustineat levis culpae. 11.  Item, quoniam sicut simplicitas prodesse humilibus, sic obesse solet perversitas obstinatis, Capitulum generale ordinat et diffinit, quod frater Laurentius, quondam abbas Fossae novae, suis demeritis exigentibus numquam, nisi de licentia dicti Capituli, ad domum propriam revertatur, sed pater abbas eidem de mansione provideat infra montes et citra Romam, et eum pro suis excessibus corrigat prout sibi videbitur expedire et honestum. Electionem vero abbatis de Fossa nova qui nunc est, quae dicebatur ab aliquibus vitiosa, generale Capitulum approbat et confirmat. 12.  Item, super facto spoliationis abbatis de Abraham in abbatia monialium de Brondo, abbati de Salem patri abbati committitur, quod inquirat super huiusmodi veritatem, et faciat quod secundum Deum et Ordinem viderit expedire. 13.  Item, de monialibus Rectae vallis quae nolunt profiteri secundum Ordinis instituta, statuit et ordinat Capitulum generale quod, si profiteri noluerint, discedant de loco et ab Ordinis consortio totaliter excludantur. Quaecumque vero talibus rebellibus praebendam ministraverint excommunicationis sententia innodentur. Hoc idem de novitiis monialibus Ordinis universi quae post annum probationis secundum formam Ordinis noluerint profiteri. 14.  Item, super insolentia abbatiarum de Dania, de Frisia et de Suessia, domino Cisterciensi et domino Claraevallensi, cuilibet in generatione sua, committitur ut per se vel alios inquirant, corrigant ac reforment in plenaria potestate Ordinis, prout eis videbitur faciendum. 15.  Item, negotium abbatis de Sylva lata, domino Morimundensi duxit generale Capitulum committendum ut faciat et ordinet quidquid secundum Deum et Ordinem viderit expedire. 16.  Item, translatio abbatiae de Valle coeli quam fieri petit abbatissa dicti loci, patri abbati committit Capitulum generale ut faciat prout melius iudicaverit faciendum. 17.  Item, factum fratris Fouqueti monachi de Monasteriis in Argona, patri abbati de Tribus fontibus committitur ut, si redire voluerit, recipiatur salva Ordinis disciplina, et eum corrigat prout viderit eius demeritis convenire. 18.  Item, abbatibus de Morella et Hoya caeterisque consimilibus, qui non renuntiaverunt anno isto Capitulo generali ea quae sibi commissa fuerant ab eodem, praecipit idem Capitulum generale quod quadraginta diebus continuis extra stallum abbatis in domibus propriis maneant, et nihilominus tribus diebus uno eorum in pane et aqua poenam sustineant levis culpae. 19.  Item, fratri Guillelmo, quondam abbati de Scarpio nunc monacho Populeti, indulget Capitulum generale ut eligibilis habeatur. 20.  Item, correctionem, ordinationem ac reformationem studiorum Ordinis domino Cisterciensi et domino Claraevallensi iterato committit Capitulum generale in plenaria Ordinis potestate, prout eis videbitur faciendum. 21.  Item, permutatio facienda super quadam grangia inter Ioannem de Burgundia et abbatem Clarifontis, domino Morimundensi et abbati de Bella valle committitur ut videant et faciant prout eis melius videbitur expedire. 22.  Item, distractio quorumdam bonorum immobilium abbatiae de Valle dominorum, de Hebraco et de Malebrune committitur, ut faciant quod eis videbitur expedire. 23.  Item, abbati de Fullina concedit Capitulum generale quod in domo sua possit recipere novitios, conspiratione aut homicidio in ea perpetrato non obstante. 24.  Item, cum ab omni mala specie sit studiosius abstinendum, diffinitionem olim editam de provisione cedentibus abbatibus facienda, sic declarat Capitulum generale quod provisio talibus assignata totaliter debeat expendi de propriorum abbatum consilio et assensu. 25.  Item, ne libertas effrenata occasionem tribuat alicui malignandi, generale Capitulum duxit provide statuendum quod abbatissae Ordinis depositae vel cedentes non habeant currus vel equos in monasteriis, aut famulas saeculares, sed una vel duabus monialibus ad earum servitium sint contentae. Patres autem abbates dispensare non poterunt super huiusmodi absque licentia Capituli generalis. 26.  Item, quoniam omne bonum in commune deductum pulchrius elucescit, statuit et ordinat Capitulum generale quod quicumque abbas aliquas expensas fecerit pro privilegiis et libertatibus Ordinis defendendis, et illas petierit ab Ordine sibi reddi, teneatur de dictis expensis coram maioribus abbatibus qui ceteros abbates convocaverint fideliter computare et de eisdem facere fidem proprio iuramento. 27.  Item, quoniam instabilitas importuna multis praestat occasionem scandali et ruinae, sub poena excommunicationis inhibetur abbatibus Ordinis universi ne personis Ordinis de cetero emittendis tradant plura paria litterarum. 28.  Item, provisio, ordinatio et reformatio studii oxoniensis tam de abbate quam de aliis, domino Cisterciensi committitur, ut per se vel per alium faciat quod, secundum Deum et Ordinem viderit expedire. 29.  Item, abbati de Margan concedit Capitulum generale ut commutationem faciat cum comite Glocestriae de quibusdam possessionibus ita quod abbates de Vavelleia et Santelia, de Tinterna ad dictam permutationem convocentur auctoritate Capituli generalis. 30.  Item, auctoritate Capituli generalis illis abbatibus, qui pecuniam illius decimae Terrae sanctae subsidio deputatae mutuo receperunt, et illam infra Pascha solvere non omittant, alioquin pro depositis habeantur. Priores vero, suppriores et cellerarii a suis officiis deponantur. Hoc idem statuitur de abbatissis. 31.  Item, ad preces et instantiam R.P. Domini Gerardi, cardinalis episcopi Sabinensis, qui super hoc generali Capitulo votivas litteras destinavit, duxit generale Capitulum concedendum personis Ordinis in Sicilia et Apulia constitutis, ut de beato Nicolao faciant festum, si voluerint, cum historia propria et sermone. 32.  Item, moniales Pontis regis quae patri abbati visitatori suo inobedientes fuerunt pluries et rebelles, nisi infra festum beati Nicolai eidem voluerint humiliter obedire, ex tunc excommunicat Capitulum generale, patri abbati praecipiens ut ipsas excommunicatas denuntiet per totam provinciam Maguntinam. 33.  Item, super receptione novitiorum in abbatia de Iumondo, patri abbati domino Morimundensi committitur ut faciat quod secundum Deum et Ordinem viderit expedire. 34.  Item, negotium abbatiae de Villari dominis Claraevallis et Morimundi abbatibus committitur, ut super hoc faciant quod secundum Deum et Ordinem viderint expedire. Quod si ambo non potuerint mittere, unus eorum dictum negotium, prout potuerit, exsequatur. 35.  Item, abbati de Eurebach conceditur auctoritate Capituli generalis ut possit bona immobilia distrahere pro debitis persolvendis, si aliter solvi non poterunt, de licentia tamen patris abbatis sui. 36.  Item, statuit et ordinat Capitulum generale quod frater Aegidius de Porretis, monachus de Loco regio, et frater Ioannes conversus cognatus abbatis de Curia Dei, qui per excogitatam malitiam inter patrem et filium discordiam seminarunt, ad domos remotissimas emittantur, non reversuri nisi per Capitulum generale. 37.  Item, abbati de Saltreia praecipit Capitulum generale ut abbati de Bona requie satisfaciat, infra Nativitatem Domini, de praeterito redditu quo tenetur, et de cetero terminis assignatis, prout in compositione facta inter ipsos plenius continetur ; alioquin abbas, prior et cellerarius ab altaris officio suspendantur. Quod si per quadraginta dies dictam suspensionem sustinuerint animo indurato, ex tunc excommunicationis sententiam se noverint incurrisse. 38.  Item, factum abbatiae Sylvae regalis domino Cisterciensi committitur in plenaria Ordinis potestate, ut super hoc faciat quod sibi viderit expedire. 39.  Item, abbas de Fullina qui indebite et illicite cum duobus monachis dispensavit, tribus diebus poenam sustineat levis culpae, monachi vero ad obtinendam dispensationem ad Sedem Apostolicam transmittantur. 40.  Item, punitionem et sententias latas per abbatem de Strata super horribilibus excessibus in abbatiis de Cornu et de Fullina, de Caravalle et de Charreto contra quasdam personas dictorum monasteriorum, generale Capitulum approbat et confirmat. Abbatem vero Caraevallis, qui in dicto facto negligens extitit et remissus, generatione sua privat Capitulum generale, committens domino Claraevallis ut dictam generationem et dictum abbatem visitet per se vel per alium, et pro suis excessibus puniat per depositionem, vel alias prout sibi viderit expedire. Fratrem autem Anselmum, qui pro dictis excessibus missus fuerat ad abbatiam S. Martini prope Viterbium, ad preces et instantiam R.P. Domini Petri, tituli S. Marci presbyteri cardinalis, ad monasterium Morimundi in Lombardia duxit generale Capitulum revocandum, ita tamen quod in dicto monasterio faciat gravem culpam, sex diebus, nec ad domum propriam revertatur, absque licentia Capituli generalis. 41.  Item, abbati de Stafarda conceditur auctoritate Capituli generalis ut impetrare possit contra abbatissam et conventum Frigidi rivi, et eas coram quocumque iudice ecclesiastico convenire, seu in personam quae non sit de Ordine nostro compromittere, diffinitione in contrarium edita non obstante. 42.  Item, super excessibus gravibus fratris Petri de Artespac fugitivi, abbati de Ebraco patri abbati dicti monasterii praecipit Capitulum generale ut dictum fugitivum capi faciat, et si possit fieri carceri mancipetur, et nihilominus per totam provinciam in capitulis Ordinis nostri, quando fiet sermo in capitulis, excommunicatus publice nuntietur. 43.  Item, pactum abbatissae de Bonoloco filiae Aquaebellae, de Francavalle et de Valle magna abbatibus committitur, ut inquirant et faciant auctoritate Capituli generalis, prout eis videbitur expedire. 44.  Item, querela abbatum Scalae Dei et S. Salvatoris contra abbatem de Yrantio, de Oliva et de S. Prudentio abbatibus committitur pace vel iudicio terminanda et quid inde fecerint, etc. 45.  Item, querela abbatis Vallis Paradisi contra abbatem de (Valle) [Monte] Ramorum, et contra abbatem de Spina et contra abbatem de Turre Aquilari, de Valle bona et de Valle Ecclesiarum abbatibus committitur, etc. 46.  Item, querela abbatis de Boccan et de Linqua contra dioecesanum episcopum, de Caesarea et de Valles… abbatibus committitur, etc. 47.  Item, querela abbatis de Bodelo contra abbatissam de [Novo] Bosco, domino Claraevallis committitur, etc. 48.  Item, inspectio loci ad quem petit abbas de Sennena transferri suum monasterium, abbati de Fossa nova patri abbati dicti monasterii et abbati Casemare committitur, etc. 49.  Item, ad petitionem illustris regis Ierusalem et Siciliae humilem et devotam, concedit Capitulum generale quod per omnes abbatias in Aquensi, Arelatensi et Narbonensi constitutas possit fieri festum de beata Martha, sorore beatae Mariae Magdalenae, solemniter et eius propria historia decantetur. 50.  Item, petitio ducis Poloniae qui petit quod locus dictus de Gratia Sanctae Mariae incorporetur Ordini nostro et fiat Ordinis abbatia, dummodo sequenti anno fiat fides Capitulo generali de consensu dioecesani, et quod sit filia Henricaho, exauditur. 51.  Item, petitio priorissae et conventus Sancti Iusti, quae petunt quod immediate subsint abbati de Sancto Galgano, et si eidem abbati visum fuerit quod fiat abbatia Ordinis, exauditur. 52.  Item, petitio abbatis… (*locus vacuus*), qui petit semel remanere a Capitulo, exauditur. 53.  Item, petitio abbatis de Caritate, qui petit dispersionem sui conventus, exauditur. 54.  Item, petitio abbatis de Insula in Pictavia, qui petit semel remanere a Capitulo, exauditur. 55.  Item, petitio abbatis de Cornu, qui petit quod annus iste computetur pro anno quo venire debebat, exauditur. 56.  Item, petitio abbatis de Camberone, qui petit absolvi a susceptione hospitum per triennium, exauditur. 57.  Item, petitio abbatum de Castaneola et Ponu et de Riaysse qui petunt semel remanere a Capitulo, exauditur. 58.  Item, petitio abbatis de Ripalta in Pede montis, qui petit absolvi a susceptione hospitum per triennium, exauditur. 59.  Item, petitio illustris regis Bohemiae, qui petit quod dicatur missa quotidiana in abbatia de Stella, pro sua reverentia exauditur. 60.  Item, petitio abbatis de Clarocampo, qui petit dispersionem sui conventus, dummodo fiat de consilio patris abbatis, exauditur. 61.  Item, petitio abbatis de Rievalle, qui petit dispergi conventum suum per generationem suam, et quod suscipientes absoluti sint a susceptione aliorum hospitum per triennium, exauditur. 62.  Item, petitio abbatis de Fontanis in Anglia, qui petit dispersionem conventus sui de patris abbatis consilio, exauditur. 63.  Item, petitio abbatis Vallis S. Lamberti, qui petit quod possit vendere census annui redditus, exauditur, ita tamen quod per consilium patris abbatis dicta venditio fiat, et quod viderit expedire totaliter exsequatur. 64.  Item, petitio abbatis de Leoncello, qui petit dispersionem conventus sui, si patri abbati visum fuerit, exauditur. 65.  Item, petitio abbatis de Busay qui petit dispersionem sui conventus, exauditur. 66.  Item, petitio abbatis de Eleemosina, qui petit absolvi a susceptione hospitum exauditur, dummodo conventum suum revocet. 67.  Item petitio abbatis de Bono portu per triennium, exauditur. 68.  Obtinuit abbas de Alderspach, abbate Zwetlense ignorante, iudices a Capitulo generali Hermannum abbatem de Ebra[co] et abbatem de Lanchaym.
Anno Domini millesimo ducentesimo nonagesimo secundo statuta sunt haec apud Cistercium in Capitulo generali. 1.  In primis, cum ad honorem Dei et gloriam Redemptoris nostri omne genu humiliter incurvetur ac Redemptoris nostri gratiam omnis lingua debeat confiteri, generale Capitulum ordinat et diffinit quod sicut in abbatiis per regnum Franciae constitutis, sic ubique terrarum per orbem, per Ordinem universum festum de sanctissima corona Domini solemniter cum duabus missis in crastino beati Laurentii celebretur. 2.  Item, quoniam gratum est Deo sanctisque eius beneplacitum et acceptum fratres vivere conformiter et psallere sapienter, diffinitionem anno praeterito editam de festo Translationis beati Benedicti abbatis aestatis tempore celebrando, generale Capitulum sic declarat quod in praedicto festo omnis proprietas alterius festivitatis praeter sermonem in capitulo et missam maiorem uniformitas observetur. Lectiones vero poterunt aliquantulum decurtari propter noctium temporis illius brevitatem. 3.  Item, ut honor debitus ac reverentia singularis domui Cisterciensi, tamquam matri totius Ordinis, praebeatur, duos articulos novae compilationis diffinitionum Capitulum generale duxit lucide declarandos : quod super cessione honoris propriorum abbatum omnibus abbatibus Ordinis supervenientibus in omnibus abbatiis Ordinis, praeterquam in Cistercio facienda, et super praesentatione abbatum ad Capitulum generale venientium in aliqua de quatuor primis abbatiis remanentium infirmorum, postquam convaluerint domino Cisterciensi personaliter exhibenda, antiqua Ordinis consuetudo inviolabiliter observetur. 4.  Item, quia culpae pastoris incumbit si ovem errantem non reduxerit ad statum rectitudinis et salutis, diffinit et ordinat Capitulum generale quod quaecumque persona Ordinis impetraverit litteras, per quas absque proprii abbatis conscientia libere possit sibi eligere confessorem, aut quae tales litteras penes se retinuerit, vel quae usa fuerit impetratis, ipso facto excommunicationis sententiam se noverit incurrisse. 5.  Item, quia non est credendum omni spiritui, sed utrum a Deo fuerint diligentius sunt probandi, duxit generale Capitulum provide prohibendum ne aliqui familiares de cetero recipiantur in Ordine ad communionem bonorum temporalium, vel ad professionem, absque patrum abbatum licentia et assensu. 6.  Item, *contributio* facienda pro expensis factis et faciendis pro libertatibus Ordinis, domino Cisterciensi et quatuor primis abbatibus committitur auctoritate Capituli generalis, ita quod summam cuilibet a patribus abbatibus impositam, illis de regno Franciae infra mensem Paschae, ubi patres abbates decreverint, solvere teneantur ; illi vero qui fuerint extra regnum solvant infra terminum quem et ubi patres abbates illis similiter duxerint assignandum, et qui non solverint terminis assignatis pro depositis habeantur. 7.  Item, statuit et ordinat Capitulum generale quod diffinitio de abbatibus de Dania, Suessia et Frisia edita quantum ad generationem domini Cisterciensis in suo robore perseveret, ita quod illi qui per ipsum ad visitandum transmittuntur plenariam habeant potestatem puniendi et corrigendi per depositionem vel alias prout sibi videbitur expedire. 8.  Item, monachorum factum Vallis Dei prope Leodium, domino Cisterciensi et domino Claraevallensi abbatibus committitur in plenaria Ordinis potestate, hoc etiam adiuncto quod monachos et conversos, tam professos quam non professos, scilicet domnum Iacobum quondam abbatem, et omnes alios qui rebelles et inobedientes fuerunt, per iudicium Capituli generalis sententiae conspiratorum subiacebunt, ita quod nunquam in perpetuum ad actus legitimos admittentur. 9.  Item, cum per Cartam caritatis ad supportandum alterutrum onera ob pietatis gratiam invitemur, ordinat Capitulum generale quod dispersio conventus de Dun[is] facta auctoritate Capituli generalis, prout nunc est per triennium adhuc duret, et quod abbates retineant ad se missos. 10.  Item, super impugnatione archid[iaconi] Trevirensis, de Castellione, de S. Benedicto et de Claustro abbatibus committitur, ut ad dictum locum accedentes, archidiaconum inducant si potuerint ad ea quae pacis sunt. Quod si cum eo non potuerint pacifice convenire, per conservatores Ordinis vel per convocationem et contributionem in Trevirensi provincia, auctoritate Capituli generalis faciendam, in dicto facto faciant quod secundum Deum et Ordinem videbitur faciendum. 11.  Abbates de Valle sancti Georgii et de Dobrilug iubentur causam inter abbatem Veteris Cellae et abbatem de Throno Sanctae Mariae de molendino quodam dirimere.
Anno Domini millesimo ducentesimo nonagesimo tertio statuta sunt haec apud Cistercium in Capitulo generali. 1.  In primis, quoniam oportet detegere qualitatem vulneris eos qui expectant operam medicantis, generale Capitulum duxit provide statuendum quod abbates, visitatoribus monachis associati, statum personarum et rerum abbatiarum quas visitaverint patribus abbatibus voce viva vel sub sigillis suis, fideli conscientia exprimere teneantur. 2.  Item, ne post factum contingat operarium poenitere, et quia omne opus stabile debet consilium praevenire, ideo Capitulum generale districtione quanta potest inhibet et defendit personis Ordinis universi quod nullus praesumat permutationes, concessiones seu alienationes possessionum Ordinis facere absque speciali Capituli generalis consilio, licentia et assensu. 3.  Item, cum excessus multitudinis personarum plerumque confusionem pariat et laborem, et Ordo noster ad praesens multipliciter sit gravatus diversis exactionibus et pressuris, generale Capitulum provide statuit, ordinat et diffinit quod in toto Ordine nostro non fiat de cetero receptio personarum ad habitum vel communionem temporalium quoquomodo, absque dicti Capituli licentia speciali. Quicumque vero abbates, abbatissae, vel conventus contravenerint, omni sexta feria ieiunare teneantur in pane et aqua usque ad sequens generale Capitulum. 4.  Item, de fratre Nicolao de Fossa nova qui vocatus de infamia contumax et rebellis accedere praesumpsit ad generale Capitulum, contra abbatis proprii voluntatem prosecuturus ibidem causam electionis suae contra Ordinis instituta, praecipit idem Capitulum ut in continenti pedes ad portam sui monasterii revertatur, recipiendus ibidem tamquam Ordinis fugitivus, et quod tribus diebus continuis faciat gravem culpam et nihilominus ineligibilis penitus habeatur. 5.  Item, fratri Eligio, quondam abbati Mansiadae, concedit generale Capitulum quod eligibilis habeatur. 6.  Item, super querelis abbatis Grandis sylvae contra abbatem de Sanctis Crucibus, et abbatis Fontis frigidi contra abbates de Populeto, de Petra, de Benifaza[no] et de Regali Maioricarum, abbati de Bella pertica committitur auctoritate Capituli generalis, ut per censuram Ordinis compellat eos solvere dictis patribus summas pecuniae de mandato Capituli generalis olim eis impositas, locis et temporibus opportunis, prout viderit utilius et securius convenire. 7.  Item, negotium abbatissae et monialium de Hanonen filiarum abbatis Salvan[es]ii, generale Capitulum domino Cisterciensi duxit plenarie committendum, ut per se vel per alium visitet dictum locum, ordinet, corrigat et reformet tam in capite quam in membris, prout iudicaverit faciendum. 8.  Item, fratri Arnaldo quondam abbati Vallis (de) Bona[e], fratri Ph. quondam abbati de Dublinia et fratri Nicolao de Gauardo quondam abbati, Capitulum generale concedit quod eligibiles habeantur. 9.  Item, sententiam depositionis latam contra fratrem quondam abbatem de Brondelo et electionem ibi factam de fratre Petro Fontis vivi, generale Capitulum approbat et confirmat. De monachis autem dictae domus, scilicet fratre Aldirone olim priore, Iacobo dicto Lotario, qui tam patris praeceptis quam proprii abbatis inobedientes et rebelles pertinaciter extiterunt, multas eisdem molestias et graves iniurias procaciter irrogando, et de fratre Floreio converso dictae domus, qui praeter mala praedicta venire praesumpsit ad Capitulum generale, auctoritate propria, idem Capitulum ordinat et diffinit quod sub poena conspiratorum ad domos remotas Ordinis emittantur, numquam inde nisi de licentia Capituli ad domum propriam reversuri. Alii autem culpabiles ad nutum patris abbatis iuxta sua demerita puniantur. 10.  Item, negotium abbatis Sancti Bernardi in Frisia, qui abbatem de Scola Dei filium suum compulit ad cedendum, et visitatorem Claraevallis permisit per suam negligentiam spoliari, domino Claraevallis abbati committitur quod, per se vel per alium, corrigat et ordinet quidquid secundum Deum et Ordinem iudicaverit ordinandum. 11.  Item, fratri Ioanni de Busco, monacho de Tilieto, praecipit Capitulum generale quod dimissa grangia dictae domus in statu pristino quam detinet violenter, abbati suo obediat prout debet, quod nisi fecerit infra octo dies postquam admonitus fuerit, quam admonitionem idem Capitulum praecipit fieri per abbatem S. Andreae prope Ianuam infra instans festum Omnium Sanctorum, ex tunc excommunicetur omnibus dominicis diebus et festivis per omnes abbatias provinciarum Ianuensis et Mediolanensis, et nihilominus si capi possit carceri mancipetur. 12.  Item, fratri Marco, monacho Tilieti, qui episcopatum sine licentia abbatis proprii et licentia Ordinis acceptavit, et cum fratre Ioanne de Bosco monacho dicti loci detinet violenter quamdam grangiam, generale Capitulum statuit et diffinit quod numquam in monasterium nostri Ordinis monachorum vel monialium recipiatur, sed ab omni consortio et participio praedicti Ordinis sit exclusus. 13.  Item, factum monialium de Ottoburuk domino Cisterciensi abbati committitur in plenaria Ordinis potestate ut, per se vel per alium, ordinet et disponat prout sibi viderit expedire. 14.  Item, contributionem faciendam ad relevandam abbatiarum de [H]erivado et de Vitae scola, quae combustae fuerunt, intolerabilem paupertatem, de Alvastro et de (Longa) [Nova] valle abbatibus committit Capitulum generale ut vicinos abbates inducant, et si necesse fuerit, compellant ab subveniendum praedictis abbatiis, pro suarum modulo facultatum, ita quod per eos praedictorum contribuentium domus nimium non graventur. 15.  Item, dispersio monialium de Sancto Antonio prope Parisios domino Cisterciensi committitur, ut inde, per se vel per alium, faciat prout melius iudicaverit opportunum. 16.  Item, de priore et cellerario Loci Sanctae Mariae qui abbatem de Wolcoluode ad abbatiam eorum declinantem recipere noluerunt, sed clausis ianuis ipsum extra portam pernoctare *in* maximum sui corporis et rerum suarum periculum compulerunt, statuit et diffinit Capitulum generale quod tribus diebus continuis uno eorum in pane et aqua, in domo propria faciant levem culpam. 17.  Item, inquisitio et correctio fratris Petri de Dublinia, de quo erat suspicio quod furatus fuerat res cuiusdam abbatis in Divione, domino Claraevallensi committitur ut, per se vel per alium, inquirat et puniat prout sibi videbitur expedire. 18.  Item, diffinitio anno praeterito facta super contributione facienda pro negotio Bo[l]bonae contra episcopum Tolosanum servetur, ita quod tres primi provinciarum [Na](e)rbonensis et A[u]xitanensis abbates contribuant et contributionem faciant, et alios compellant auctoritate Capituli generalis ad solvendum. 19.  Item, fratri Michaeli, monacho de Regali Maioricarum, qui recessit a monasterio suo absque licentia proprii abbatis, animo dispensationis obtinendae, libros et aliquam pecuniam pro expensis secum portans, indulget totaliter Capitulum generale, ita quod ad culpam vel poenam non possit ei amplius imputari. 20.  Item, factum abbatissae Vallis Beatae Mariae prope Hoyum domino Cisterciensi committitur in plenitudine potestatis, ut per se vel per alium puniat, ordinet et reformet, prout videbitur opportunum. 21.  Item, pro bono pacis et concordiae reformandae inter Ordinem nostrum et abbatissam et moniales monasterii de Stunemunstre, generale Capitulum incorporat Ordini nostro si nondum incorporata fuerit dictarum monialium abbatia, filiationem autem eius confert in abbatem Claraevallis. 22.  Item, quoniam naturae necessitas importuna sicut respuere superflua sic supplere compellit diminuta, indulget Capitulum generale personis Ordinis universi quod in ieiuniis quatuor temporum mensis septembris et in Adventu Domini uti possint lacticiniis, ubi tamen necessitas intervenerit et prout cuiuslibet abbatis discretio duxerit dispensandum. 23.  Item, ne ex defectu decoris iustitiae culpae dedecus inveniat incentivum, generale Capitulum ordinat et diffinit de illis qui in personas Ordinis graviter percutiendo manus iniecerint temere violentas, quod secundum abbatum suorum iudicium carceri mancipentur. Officiales vero talium defensores vel fautores ab officiis suis deponantur, et ex tunc tam illi quam alii omnes huiusmodi percussores in Ordine nullum officium exsequantur. 24.  Item, ut omnis occasio diversitatis ab unitate nostri Ordinis excludatur, diffinitionem olim ultimo editam, sic declarat Capitulum generale quod de cetero fiant rasurae de quindena in quindenam per Ordinem universum, ita quod prima incipiat feria sexta vel sabbato ante festum beati Mathei proximo subsequens. 25.  Item, auctoritate Capituli generalis inhibetur illis abbatibus ad quos missi sunt conspiratores monasterii Sylvae canae ne illos ad domum propriam audeant remittere infra annum, sed per proprium abbatem seu patrem abbatem si illum abesse contigerit tempore Capituli generalis, ad quas domos mitti debeant ordinetur. 26.  Item, punitionem, correctionem et ordinationem factam in monasterio Vallis Dei per dominum Cisterciensem approbat, confirmat et ratificat Capitulum generale. 27.  Item, cum generale Capitulum perceperit fide digna, quod quidam iniquitatis filius Ioannes Martinus, monachus Vallis magnae, pro multis suis criminibus exhorrendis iuste privatus habitu regulari atque carceri mancipatus, confracto carcere fugiens discurrit in animae suae periculum per saeculum vagabundus, et ad cumulum malitiae machinat in abbatem proprium, virum vitae venerabilis atque etiam clarae famae, et in alios Ordinis bonos viros falsa crimina nititur retorquere, libellos infamiae nefarie conscribendo, ac per ecclesiarum altaria et alia loca publica ausu sacrilego discurrendo ; idcirco volens idem Capitulum tot et tantis malitiis obviare, quanta potest auctoritate districte praecipit abbatibus et officialibus Ordinis universi quod, tam apostata praedictus et blasphemus quam omnes alii Ordinis fugitivi, qui sunt vel fuerint huic in crimine consimiles vel consortes, ubicumque inveniri poterunt, capiantur et perpetuo carceri mancipentur, invocato ad hoc, si necesse fuerit, brachio saeculari, et nihilominus dictus monachus Vallis magnae excommunicatus publice nuntietur diebus dominicis et festivis in abbatiis provinciae Narbonensis. 28.  Item, compositionem et ordinationem factam per abbatem de Buxeria inter abbatissas Vallis Benedictae et Ru(l)[r]emonde, generale Capitulum approbat et confirmat. 29.  Item, abbati de Alna praecipit Capitulum generale ut infra festum Omnium Sanctorum monachum suum in abbatia de Regali monte carceri mancipatum, ad domum propriam revocet, ipsum in domo propria puniendo, ac expensas factas et faciendas pro ipso dicto abbati refundere teneatur. 30.  Item, inhibetur abbatibus Ordinis universi ne eundo vel redeundo ad Capitulum generale hospitandi divertant ad aliquas Ordinis moniales. 31.  Petitio abbatis de Bruer[n]ia, qui petit dispersionem sui conventus per regnum Angliae, de patris abbatis licentia, exauditur. 32.  Item, petitio abbatum de Insula Dei et Dalone, qui petunt absolvi a susceptione hospitum per triennium, exauditur. 33.  Item, petitio abbatis Sancti Mauritii, qui petit absolvi a susceptione hospitum per triennium, exauditur. 34.  Item, petitio abbatum de Alemannia qui petunt fieri festum beatae Elisabeth, saltem in generatione de Eurebach, dummodo conventus eorum consentiant, exauditur. 35.  Item, petitio abbatis de Ripalta, qui petit semel remanere de Capitulo generali, exauditur. 36.  Item, fratri Arnuldo, quondam abbati Vallis Dei, conceditur ex gratia ut eligibilis habeatur. 37.  Item, abbatibus de Hybernia conceditur ut quinto anno veniant ad Capitulum generale.
Anno Domini millesimo ducentesimo nonagesimo quarto statuta sunt haec apud Cistercium in Capitulo generali. 1.  In primis, cum Beata Dei Genitrix Maria Virgo perpetua velut templum Dei, sacrarium Spiritus Sancti, ab Ordine nostro cuius praerogativa singulari vel speciali mater est, domina et magistra suae merito excellentissimae dignitatis, dignis laudibus ac devotis obsequiis debet per amplius et perfectius honorari, generale Capitulum duxit provide statuendum quod octavae Purificationis eiusdem Virginis de cetero fiant per Ordinem universum ita tamen quod de proprietate illius festi antiphonae, versiculi, parva responsoria, capitula et collectae dicantur ea forma quae de Nativitate eiusdem Virginis consuevit, excepto quod ad vigilias privatis diebus invitatorium dicetur *Ave Maria* sicut per octavam Pentecostes decantandum, et illae tres consuetae lectiones de sermone beati Augustini, *O Beata Maria, Admitte piissima, Sancta Maria*, per omnes octavas quotidie repetantur, cum tribus responsoriis de proprietate festi per ordinem assumendis. Et ad sextam, capitulum *Ecce virgo concipiet* quotidie per octavas. Dominica vero infra octavam et in die octava fiet per omnia de proprietate dicti festi sicut in Nativitate ipsius, diversis tamen lectionibus inter ipsam dominicam et octavas. Si vero dominica in Septuagesima vel Quinquagesima ipso die festo evenerit, octavae de Beata Virgine tunc non fient, sed tantum die octavo una missa dicetur scilicet matutinalis, et commemoratio ad utrasque vesperas et ad laudes. 2.  Item, quoniam Deus magnus Dominus in sanctis suis gloriosus et mirabilis praedicatur, generale Capitulum ordinat et diffinit quod de beatis sanctis patribus nostris Edmundo Cantuariensi et Willelmo Bituricensi, et Petro Tarentasiensi archiepiscopis et confessoribus, qui totum Ordinem nostrum sacrosanctis reliquis, praeclaris meritis, miraculis et exemplis magnificant et decorant, cantetur cum duabus missis eorum historia propria per Ordinem universum. 3.  Item, ut ab Ordine puritatis omnis et inhonestatis species ac sinistra opinionis occasio auferatur, statuit et ordinat Capitulum generale quod illa diffinitio, olim edita et in Ordine diutius observata, de non comedendo cum monialibus ad eamdem mensam observetur totaliter, quae est talis : Districtissime inhibetur a Capitulo generali omnibus abbatibus et personis Ordinis universi ne de cetero, in hospitiis monialium et alibi in domibus Ordinis, in villis vel extra, cum illis comedere in eadem mensa praesumant, alioquin si abbates fuerint, omni sexta feria sint in pane et aqua usque ad sequens Capitulum generale in ipso Capitulo super hoc veniam petituri. Monachi vero vel conversi ultimi omnium et in pane et aqua omni sexta feria sint per annum. 4.  Item, cum sit iniustitia manifesta rem alienam invito domino detinere, de abbatibus et abbatissis cedentibus aut depositis qui bona mobilia ad abbatias ad quas se transferunt secum portant, generale Capitulum ordinat et diffinit quod diffinitio super hoc olim edita penitus observetur, transgressores tamquam convincti proprietarii poena talibus debita puniantur. 5.  Item, ne facilitas veniae incentivum tribuat delinquendi, de fugitivis qui nunc sunt extra Ordinem, ac de his qui de cetero exierint ab Ordine et in apostasia celebraverint diabolo instigante, generale Capitulum ordinat et diffinit quod nisi post reditum suo in claustro per triennium laudabiliter fuerint conversati, dispensationis beneficium nullatenus assequantur. 6.  Item, quoniam ex gulae illecebris cuncta pene vitia oriuntur, propter quam etiam protoplastus perdidit paradisum, generale Capitulum praecipit personis Ordinis universi, ut ab illis qui tenentur ex consuetudine Ordinis approbata ieiunia regularia firmiter observentur nisi evidens necessitas aut gravis infirmitas aliquem duxerit excusandum ; transgressores pro qualibet vice ieiunium panis et aquae uno die facere teneantur. 7.  Item, quia omnis notabilis curiositas paupertatem Ordinis dehonestat, generale Capitulum prohibet et defendit quod nullus abbas equum ad equitandum ultra valorem triginta librarum turonensium, monachus vel conversus ultra summam viginti librarum turonensium emat, seu emi faciat quoquo modo. Nec aliqua persona Ordinis vasa argentea vel aurea portare audeat vel habere, exceptis solis abbatibus quibus conceditur ciphos sine pedibus cum coclearibus argenteis tantummodo deportare ; transgressores vero poenam sustineant alias in diffinitionibus constitutam. 8.  Item, diffinitio anno praeterito edita de lacticiniis comedendis in ieiuniis quatuor temporum in septembri et in Adventu Domini, totaliter revocatur. 9.  Item, quoniam regnum Dei non est esca et potus, sed pax et gaudium in Spiritu Sancto, quanta potest auctoritate Capitulum generale inhibet et defendit ne aliqua persona Ordinis piscem unum valorem decem solidorum turonensium excedentem emat vel emi permittat, ad usum personae Ordinis nostri cuiuscumque. Nulla insuper persona Ordinis, monachus, abbas vel conversus abbatissa seu monialis praesumat notabiles aut curiosas vestes nimis longas vel superfluas deportare. Nec abbates vel monachi quocumque genere pellium uti audeant vel praesumant, ut alias extitit diffinitum ; abbates transgressores veniam petant in Capitulo generali, et monachi in visitationibus ad visitatoris arbitrium graviter puniantur. 10.  Item, super facto subventionis faciendae per abbates de Dania commissio anno praeterito facta per generale Capitulum in suo robore perseveret, ita quod adhuc inducantur ad subveniendum ; et quid inde fecerint inductores, anno sequenti renuntiare Capitulo generali teneantur. 11.  Item, super contributione facienda super negotio Borbonae contra episcopum Tolosanum, illis tribus abbatibus maioribus qui anno praeterito contributionem facere inceperunt, iterum committit Capitulum generale quod illos abbates provinciarum, Narbonensis et Auxitanensis, qui contribuere renuerunt, per censuram Ordinis compellant ad contribuendum, aequitate rationis in omnibus observata. 12.  Item, super negotio monialium Elnonen, tribus maioribus abbatibus Bituricensis [dioecesis] committit Capitulum generale quod contribuant et ad contribuendum provinciales suos compellant per censuram Ordinis, tam pro factis quam pro faciendis expensis, certo termino super huiusmodi assignando. Executio vero dicti negotii domino Cisterciensi abbati committitur ut, per se vel per alium, faciat in plenaria Ordinis potestate, prout sibi videbitur faciendum. 13.  Item, abbati de C[h]arone qui non venit ad Capitulum nec se, ut debuit, excusavit, praecipit Capitulum generale ut sequenti anno generali Capitulo personaliter se praesentet, super remoratione sua prout debuerat responsurus. 14.  Item, inspectio loci… bonam, ubi dominus rex Portugalliae fieri petit studium Ordinis nostri, de Salceda et de Sancto Ioanne de Teraca abbatibus committitur ut diligenter inspiciant, et dicti regis petitionem efficaciter compleant, si commode fieri poterit et honeste. 15.  Item, negotium abbatiae Vallis Dei, de Asbrone et de Brolukbae abbatibus committitur ut ad dominum regem Romanorum cum litteris Capituli generalis personaliter accedant, super agendis primo ab ipso Capitulo plenius informati. 16.  Item, incorporatio loci quem fundavit Parkanensis episcopus de Ebra[co] et de [Veteri] Cella abbatibus committitur, ut personaliter accedant et faciant quod secundum Deum et Ordinem viderint expedire, et quid inde fecerint, sequenti anno Capitulo generali nuntiare teneantur. 17.  Item, inspectio Sancti Godardi extra muros Hilden de quo dominus Hilde(n)[shemensis] episcopus petit quod convertatur in nostri Ordinis abbatiam, de Calcarade et de Lapide Sancti Michaelis abbatibus committitur, et quid inde fecerint, etc. 18.  Item, negotium ac reformatio abbatiae Cari loci domino Claraevallis patri abbati committitur in plenaria Ordinis potestate, ut per ipsum vel per alium corrigat, ordinet et reformet quod secundum Deum et Ordinem viderit reformandum. 19.  Item, litteras quas tradidit abbas de Bonnevelde, Godefrido et Ioanni monachis dicti loci, generale Capitulum iudicat omnino irritas et inanes. 20.  Item, inspectio loci in quo cantor *Lonigen.* intendit fundare de novo nostri Ordinis abbatiam, de Bethania et de Aurora abbatibus committitur, ut ad locum personaliter accedant, et si visum fuerit eis expedire incorporent et conventum introducant, et sit filia abbatiae Sancti Urbani, et quid inde fecerint, etc. 21.  Item, abbati et conventui S. Salvatoris de Monte amiato generale Capitulum districtissime inhibet et defendit ne castra sua, videlicet Montem latronum, Montem Biolum et Montem nigrum audeant vendere, distrahere, alienare, supponere, seu sub quacumque forma vel pacto extra manum suam ponere, absque Capituli generalis vel domini Cisterciensis patris abbatis speciali licentia et assensu. 22.  Item, concedit generale Capitulum domino Claraevallis abbati et committit quod, hac vice, in abbatia de Top[l]ica in Hungaria provideat de abbate. 23.  Item, auctoritate Capituli generalis praecipitur Margaretae de Monte Sancti Ioannis, professae in monasterio de Marcelleia, et Iulietae de Pietate prope Ramerucum quae, Dei timore postposito et salutis suae immemores, de facto nupserunt, ac ceteris Ordinis monialibus consimilibus, quod infra festum instans Omnium Sanctorum ad sua monasteria et ad Ordinis obedientiam revertantur, alioquin per omnes abbatias monachorum et monialium ad quorum notitiam excessus earum pervenerit, omnibus diebus [dominicis et festis] ex tunc excommunicatae denuntientur in capitulis auctoritate Capituli generalis. 24.  Item, de fratre Martino monacho de Thuda fugitivo generale Capitulum ordinat et diffinit quod, per abbates Ordinis, tam ille quam alii fugitivi capiantur, et per provincias ubi fuerint excommunicentur, prout alias in Ordine fuit diffinitum. 25.  Item, negotium abbatiae de Insula Dei, patri abbati de Busaio committitur quod, per dispersionem aut permutationem, ordinet et disponat prout secundum Deum et Ordinem viderit disponendum. 26.  Item, de fratre Vivando [Nivardo] monacho de Evrebach qui falsum suae ecclesiae sigillum portat per saeculum evagando, statuit Capitulum generale quod excommunicatus nuntietur singulis diebus dominicis, per provinciam Maguntinam, et si possit fieri capiatur et carceri mancipetur, invocato ad hoc, si necesse fuerit, auxilio brachii saecularis. 27.  Item, statuit et ordinat Capitulum generale quod frater… monachus Sancti Galgani procurator monialium Sanctae [Julianae] prope Perusiam, et curatus ecclesiae Sancti Florentii in Perusia, monachus Montis acuti, qui minus sufficienter nonnum Iacobum domini Papae paenitentiarium receperunt, ad propria revocentur, et nullus de cetero officium exsequatur nisi de licentia Capituli generalis. 28.  Item, monialibus de Brotonbroch prope Coloniam, quae abbatissam suam iniuste et contra formam Ordinis expulerunt, praecipit Capitulum generale ut dictam abbatissam recipiant et eidem obediant humiliter et devote, alioquin ipsas excommunicat idem Capitulum generale, et omnes eisdem adhaerentes. Punitionem autem et correctionem ipsarum domino Cisterciensi per se vel per alium committit generale Capitulum, prout sibi videbitur expedire. Hoc eisdem de Veteri Monte et de [Veteri] Campo abbates denuntient. 29.  Item, auctoritate Capituli generalis inhibetur ne, in abbatia monialium de Vastuisen, deputata ad faciendam abbatiam monachorum, recipiantur de cetero moniales. 30.  Item, cum per liberalitatem bonae memoriae domini Th[eobaldi] quondam abbatis Cisterciensis, multa summa pecuniae mutuo tradita sit diversis abbatibus et personis, omnibus nostri Ordinis personis, abbatissis et monialibus quae domui Cisterciensi vel Ordini tenentur ratione subventionis, contributionis vel mutui, praecipit Capitulum generale quod infra Pascha satisfaciant de pecunia qua tenentur, alioquin ex tunc abbates, abbatissae, priores, cellerarii et bursarii pro depositis habeantur, et cum hoc sententiam excommunicationis se noverint incurrisse, et nihilominus ad usuras super ipsos pecunia contrahetur. 31.  Item, querela abbatis de Scarpio contra abbatem de Sanctis Crucibus, de Populeto et de Fonte claro abbatibus *committitur* pace vel iudicio terminanda. 32.  Item, querela abbatis de Insula Pontiana contra abbatem de Senona super insula de Venturela, de Casamario et de Canonica abbatibus committitur, pace vel iudicio terminanda. 33.  Item, querela abbatis Beatae Mariae contra abbatem de Mortuo mari, de Regali monte et de Frigido monte abbatibus committitur, pace vel iudicio terminanda. 34.  Item, querela abbatissae de Valle baonis contra abbatem de Longo vado, domino Cisterciensi et domino Claraevallensi abbatibus committitur, pace vel iudicio terminanda, et quid inde fecerint, etc. 35.  Item, negotium abbatiae Populeti super distractione bonorum immobilium prioratus Sancti Vincentii, quem dictum monasterium acquisivit usque ad summam quingentarum librarum annui redditus monetae currentis in patria, per terminum viginti annorum tantummodo, de Fonte frigido et de Sanctis Crucibus abbatibus committitur auctoritate Capituli generalis, ut de bonorum consilio et cum idonea cautione, super hoc faciant quod sibi videbitur faciendum, et quid inde fecerint, etc. 36.  Item, super translatione abbatiae Fontis clari, de Populeto et de Scarpio abbatibus committitur, ut videant et inquirant diligenter de hac re quae fuerint inquirenda, et quid inde fecerint, etc. 37.  Item, negotium abbatiae de Brondolo, de Sancto Thoma et de [S. Salvatore de] Septimo prope Florentiam abbatibus committitur, ut super gravaminibus et excessibus illatis per abbatem de Columba, et de sententiis per ipsum latis, et super electione abbatis dicti loci, quae ab aliquibus dicitur vitiata, et quibusdam aliis contingentibus, inquirant diligenter veritatem, et in plenaria Ordinis potestate super hoc faciant quod secundum Deum et Ordinem viderint expedire, et ibi visitent isto anno. 38.  Item, factum abbatiae de [S. Georgio de] Iubino, domino Firmitatensi committitur in plenaria Ordinis potestate, ut per se vel per alium super hoc faciat quod sibi videbitur expedire. 39.  Item, super negotio abbatiarum de Cat(h)alonia et Arragonia, quae decimam sibi a patribus impositam solvere noluerunt, patribus abbatibus eorum praecipit Capitulum generale ut ad solvendam dictam decimam compellant suos filios infra Pascha, alioquin tam patres, si negligentes extiterint, et filii nisi infra dictum terminum solverint, ex tunc pro depositis habeantur. 40.  Item, translatio filiationis monialium de Besear spectantis ad domum de Lucella, abbati Bellae vallis committitur in plenaria Ordinis potestate, ut super hoc, etc. 41.  Item, super discordia quae vertitur inter abbates de Gratia Dei in Pictavia, de Sancto Leonardo et abbates ceteros pro mariscis, ordinat Capitulum generale quod abbates iudices alias a dicto Capitulo super hoc deputati, visis instrumentis et auditis rationibus hinc et inde, iterum procedant in dicto negotio, secundum formam alias sibi traditam a Capitulo memorato. 42.  Item, super electione facta in abbatia de Alneto et verbis blasphemis ab abbate Sancti Andreae in dicta electione prolatis, domino Claraevallensi et abbati de Noa committitur, ut inquirant per se vel per alios veritatem, et faciant quod secundum Deum et Ordinem viderint expedire, et quid inde fecerint, etc. 43.  Item, factum abbatiarum de Stanchia et de Recta valle, de Vallibus in Ornois et de Claro loco abbatibus committitur, ut ad episcopum Tullensem et ad archidiaconum dicti loci accedant ex parte Capituli, et super hoc faciant quod sibi secundum Deum et Ordinem videbitur expedire. 44.  Item, super quibusdam personis ad Curiam romanam destinandis pro privilegiis et libertatibus Ordinis defendendis, domino Cisterciensi et quatuor primis abbatibus committitur distributio facienda ut taxent, et super hoc faciant quod secundum Deum et suas conscientias viderint expedire in plenaria Ordinis potestate. 45.  Item, petitio Fulconis de Monte Marcelli, et Ioannae matris eius, qui petunt missam quotidianam in abbatia de Brolione, exauditur, si tamen de conventus processerit voluntate. 46.  Item, petitio Gerardi de Eruillo qui petit missam quotidianam in abbatia de Bullione, exauditur. 47.  Item, petitio abbatis de Boch qui petit suum conventum dispergere, si patri abbati visum fuerit per triennium, exauditur, ita quod qui mittendi sunt extra Alemanniam non mittantur. 48.  Item, petitio abbatis de Be(y)gart qui petit absolvi a susceptione hospitum per triennium, exauditur. 49.  Item, petitio abbatum de Sancto Anastasio, de Populeto et de Ferraria, qui petunt semel remanere a Capitulo, exauditur. 50.  Item, petitio abbatis Fontis frigidi, qui petit absolvi a susceptione hospitum per quinquennium, exauditur. 51.  Item, petitio abbatis Fontis Ioannis, qui petit absolvi a susceptione hospitum per triennium, exauditur. 52.  Item, petitio P. cardinalis, qui petit anniversarium pro ipso post mortem fieri per universum Ordinem, exauditur. 53.  Item, petitio abbatis de Noa, qui petit dispersionem sui conventus, dummodo de consilio domini Pontigniacensis patris abbatis fiat, exauditur. 54.  Item, petitio abbatis de Schola Dei, qui petit semel remanere a Capitulo, exauditur. 55.  Item, petitio abbatis Vallis Sarnaii, qui petit fieri festum sancti Machuti in domo propria, exauditur. 56.  Item, petitio abbatis de Erdocsa, qui petit dispersionem sui conventus per Alemanniam per triennium exauditur, et semel remanere a Capitulo. 57.  Item, petitio abbatis de Sancto Petro in Gomaris, qui petit unam missam annuatim pro quadam matrona defuncta, si tamen conventus suus consenserit, exauditur. 58.  Item, petitio abbatum de Cella principis, de Ordelpac et de Rai[tenhaselac], qui petunt fieri commemorationem de sancto Gothardo in suis monasteriis, exauditur. 59.  Item, petitio abbatis de Valcana, qui petit semel remanere a Capitulo, exauditur. 60.  Item, petitio abbatis de Sylva regali, qui petit absolvi a susceptione hospitum per triennium, et semel remanere a Capitulo, exauditur. 61.  Item, petitio abbatis de [S. Salvatore de] Septimo, qui petit semel remanere a Capitulo, exauditur. 62.  Item, petitio abbatum de Stamedio et de Castellariis, qui petunt absolvi a susceptione hospitum per triennium, exauditur. 63.  Item, petitio domicellae Margaretae de la Cellebor, quae petit fieri festum de sacramento altaris in abbatia monasterii Clarifontis, si conventus consenserit, exauditur. 64.  Item, petitio episcopi de Ulisbone qui petit anniversarium suum fieri in abbatia de Accubatia, exauditur, si de conventus processerit voluntate. 65.  Item, petitio domini Enblardi, qui petit missam quotidianam in abbatia de Alta cumba, si conventus consenserit, exauditur. 66.  Item, petitio abbatis de Dunis qui petit absolvi a susceptione hospitum, dummodo conventum revocet, per quinquennium, exauditur. 67.  Item, petitio domini Constantiensis episcopi qui petit fieri festum sancti Conradi in abbatiis in sua dioecesi, si abbates et conventus consenserint, exauditur. 68.  Item, petitio abbatis Sancti Anastasii, qui petit fieri festum sancti Anastasii cum beato Mutentio in sua generatione, exauditur. 69.  Item, petitio magistri N. de domo Maugis, qui petit unam missam quotidianam post decessum suum in abbatia de Trap[p]a, si conventus consenserit, exauditur. 70.  Item, petitio abbatis de Relde, qui petit semel remanere de Capitulo, exauditur. 71.  Item, petitio Grilb. de Fonte Guillelmi, qui petit duas missas quotidianas in abbatiis de Buseio et de Villa nova exauditur, si conventus consenserint. 72.  Item, petitio abbatum de Armera et de Armentaria, qui petunt remanere de Capitulo, exauditur. 73.  Item, petitio abbatis de Scarpio, qui petit remanere de Capitulo, exauditur. 74.  Item, petitio ducissae Austriae, quae petit fieri anniversarium suum in abbatia de Sancta Cruce, exauditur. 75.  Item, petitio domini regis Bohemiae, qui petit plenarium servitium post mortem suam per universum Ordinem, exauditur. 76.  Item, petitio domini Petri de Chambli et Roberti de Pontisara, qui petunt duas missas quotidianas in abbatia Vallis Beatae Mariae prope Parisius, [exauditur]. 77.  Item, petitio abbatum de Darsino et de Bodelo, qui petunt absolvi a susceptione hospitum per triennium, exauditur. 78.  Item, petitio domini Digonis de Terengulo, qui petit missam quotidianam in abbatia Vallis lucentis, exauditur. 79.  Item, abbatissa Vallis Beatae Mariae prope Hoyum, quae est insufficiens in regimine abbatiae et pluries inobediens Ordini extitit et rebellis, deponitur in instanti. Quae si obedire noluerit, ipsam excommunicat Capitulum generale, et omnes eidem adhaerentes ; quod eidem abbas de Valle Sancti Lamberti denuntiet, et auctoritate domini Cisterciensis ibi visitet et ibidem abbatissam faciat, ista vice. 80.  Item, abbatissam Ernonen, cum omnibus complicibus suis monialibus et conversis, quae patri abbati inobedientes extiterunt et rebelles indurato animo, auctoritate Capituli generalis, per omnes abbatias monachorum et monialium Ordinis provinciarum Bituricensis et Narbonensis, omnibus diebus dominicis excommunicatae denuntientur, et nihilominus abbatissa praedicta, priorissa et etiam suppriorissa a suis officiis deponantur in instanti ; domino autem Cisterciensi committitur hac vice quod ibidem de abbatissa provideat auctoritate Capituli generalis. 81.  De abbatibus per domos aut loca Ordinis transeuntibus, ut non gravent domos, per quas transierint nec morentur ibidem nisi per diem et duas noctes sine prioris vel locum eius tenentis licentia et assensu. 82.  Item, consulit Capitulum generale quod monasteria monialium minora coniungi possint et uniri, sed tamen de patrum abbatum assensu hoc fiat et consilio fundatorum. Moniales vero, quae contrariae fuerint et rebelles, a patribus abbatibus per Ordinis censuram coerceantur. 83.  Item, Capitulum ordinat ac diffinit quod abbatissae nolentes recipere fugitivas deponantur.
Anno Domini millesimo ducentesimo nonagesimo quinto statuta sunt haec apud Cistercium in Capitulo generali. 1.  In primis, cum gloriosae Virginis Mariae Genitricis Domini Dei nostri attribui merito debeat omnis honor et perfectio creaturae, diffinitionem anno praeterito editam de octavis Purificationis eiusdem Virginis celebrandis, generale Capitulum duxit taliter declarandum, quod diffinitio illa inviolabiliter perseveret, hoc excepto quod, loco illarum trium brevium lectionum, dicantur privatis diebus tres aliae lectiones seriatim de Canticis Canticorum assignandae per cantores, unumquodque capitulum dicti libri in duas lectiones aequaliter dividendo, et quod in vigilia praedictae festivitatis missa de ipsa Beata Virgine sicut in sabbato solemniter in conventu celebretur. 2.  Item, quoniam iuxta beati Bernardi venerabilis patris nostri sententiam, ubi necessitas intervenerit aut utilitas dispensationis legitimae occupat sibi locum, et omnis aetas, sexus aut conditio personarum non est pari libramine ponderanda. Tres diffinitiones nimis generaliter anno praeterito editas, videlicet illam quae incipit : Ut ab Ordine, et illam quae incipit : Quia omnis notabilis, et illam quae incipit : Quoniam regnum Dei, quia videntur Libello diffinitionum Capituli generalis per universum Ordinem evidentius obviare, generale Capitulum duxit provide temperandas quod observantiam illarum, ex rigore vel necessitate, personae Ordinis minime teneantur. 3.  Item, quia peccantibus in legem per legem debet minime subveniri, nec ingrati debent de sua malitia lucrum seu commodum reportare, generale Capitulum districte prohibet abbatibus, abbatissis et conventibus Ordinis universi quod de genere, propinquitate, seu affinitate usque ad tertiam et quartam generationem Emengardis de Arpagone, quondam abbatissae monialium monasterii Ellenensis, et Annifeliciae quondam abbatissae Bellecombae, de ceterarum quarumlibet tam regularium quam saecularium personarum eisdem adhaerentium, auxilium, consilium seu favorem praestantium contra nostri Ordinis instituta, et specialiter Berengarii et Willermi iunioris de Caromonte Lodovensis dioecesis, qui ceteris impudentius se opposuit nostro Ordini derogando, persona aliqua numquam de cetero recipiatur ad nostri Ordinis habitum vel convictum. Si quae vero iam habitum Ordinis receperunt, nundum tamen professionem more Ordinis solemniter perfecerunt, ab Ordinis consortio et participio in continenti totaliter excludantur. Illae vero personae quae iam regulariter sunt professae nunquam ad aliquod officium seu dignitatem Ordinis assumantur ; et haec diffinitio extendatur ad casus temporum futurorum. 4.  Item, quoniam iure naturali, quod omnia docuit animalia, cunctis indicitur honor matris : ad defectus multiplices relevandos Cisterciensis ecclesiae matris Ordinis universi, domini Cisterciensi duxit generale Capitulum provide concedendum, quod usque ad septennium possit annuatim licentiare quadraginta abbates Ordinis ut a dicto Capitulo possint libere remanere, ita quod illi omnes expensas quas facturi essent pro itinere dicti Capituli si venissent, eidem domino abbati seu eius nuntio, apud Cistercium tempore dicti Capituli, teneantur in suis conscientiis fideliter consignare ; eidem domino Cisterciensi nihilominus committens dictum Capitulum et concedens in plenaria Ordinis potestate quod, ad sublevationem et sustentationem dictae ecclesiae Cisterciensis matris nostrae, per diminutionem numeri personarum et alias quomodo et qualiter, quando et quotiens sibi viderit opportunum, de consilio quatuor, trium aut duorum patrum abbatum filiorum suorum possit consultius providere ; et quidquid inde fecerit ratificat et approbat Capitulum generale. 5.  Item, quoniam sanctorum splendor mirabilis indeficienti lumine ubique radiat et coruscat, ad honorem beatissimi patris nostri Bernardi, qui totum Ordinem nostrum decorat, illuminat et venustat, generale Capitulum ordinat et diffinit quod in die octavo festivitatis eius duodecim lectiones et una missa per universum Ordinem habeantur, et quod historia propria B. Malachiae episcopi per totum Ordinem decantetur. 6.  Item, quia vere dignum et iustum est ut crescente contumacia crescat pariter et vindicta, statuit et ordinat Capitulum generale quod quicumque abbas remanserit a Capitulo generali eo anno quo venire tenetur, nisi infirmitate corporis aut necessitate inevitabili fuerit praepeditus, teste conscientia, coram Deo praeter poenam alias inflictam contra tales, viginti diebus continuis extra stallum abbatis in domo propria commoretur, et nihilominus tribus diebus faciat levem culpam. 7.  Item, quoniam privilegium meretur amittere qui concessa sibi abutitur potestate, generale Capitulum praecipit abbatibus Ordinis universi quod nunquam mittant monachos suos ad studendum nisi ad studia ab Ordine instituta, et qui aliter miserint teneantur in continenti ad domos proprias revocare ; monachi vero missi, si alia studia nisi interdum disputationis gratia duxerint frequentanda, pro fugitivis Ordinis habeantur. 8.  Item, quoniam sicut legatus sapiens illi qui eum miserit est acceptus, sic Deo et hominibus displicet nuntius infidelis, de commissariis abbatibus qui non venerunt ad Capitulum generale, secundum diffinitionem alias editam contra tales, graviter puniantur. 9.  Item, quoniam propter impedimenta vestium onerosa interdum posset periculum equitantibus provenire, de gratia permittit Capitulum generale ut liceat personis Ordinis sine cucullis sub cappis in scapularibus equitare. 10.  Item, propter pericula regularium cohabitantium inter gentes, et ne boni mores pravis colloquiis corrumpantur, generale Capitulum sub poena excommunicationis et panis et aquae, pro qualibet transgressione, districte prohibet et defendit quod nulla Ordinis abbatissa ac monialis cum saecularibus mulieribus ad eamdem mensam infra claustra monasterii praesumat comedere aliqua ratione, quinimo confabulationes talium personarum illis dumtaxat locis lectionibus et orationibus deputatis idem Capitulum tamquam virus pestiferum reprobat et condemnat. 11.  Item, diffinitioni anno praeterito editae contra Margaretam monialem de Monte Ioannis, de Marsiliaco, et Iaquetam monialem de Pietate, duxit generale Capitulum hoc addendum ut per abbatem de Fontineto dicta Margareta, et per abbatem de Alto fonte dicta Iaqueta excommunicatae publice nuntientur in parochiis in quibus faciunt mansionem. 12.  Item, super paternitate Vallis Dei prope Leodium ordinat generale Capitulum et diffinit quod sit perpetua filia Claraevallis, contradictores vero et rebelles, Galterus specialiter de Aquis, Ioannes Cristianus, Ioannes de Calopio monachi, et Willelmus de Gerle conversus fugitivi per excommunicationis sententiam et censuram Ordinis compellantur. 13.  Item, universis abbatibus qui, de contributione facta anno praeterito pro privilegiis et libertatibus Ordinis defendendis, summas sibi impositas a patribus suis abbatibus non persolverunt, praecipit Capitulum generale quod illi de regno Franciae infra quindenam Paschae solvere non omittant ; illi vero qui fuerint extra regnum solvant infra instans Capitulum generale, alioquin ex tunc pro depositis habeantur. 14.  Item, super diffinitione anno praeterito edita contra personas Ordinis quae domui Cisterciensi ratione contributionis aut mutui tenebantur, statuit et ordinat Capitulum generale quod illa diffinitio quantum ad abbates, priores et cellerarios illorum qui non solverunt termino assignato, totaliter in suo robore perseveret. 15.  Item, abbatibus de Tribus fontibus, de Monasteriis in Argona, de C[h]imen(i)one, de Ca(ti)[h]erio et de Crista, generale Capitulum districte praecipit et iniungit quod, portiones pecuniae ipsos contingentes pro decima domino regi pro prima solutione concessa, infra octavas Omnium Sanctorum apud Divionem ex integro solvere teneantur, remissa eis hac vice poenitentia corporali ex dicti Capituli gratia speciali, alioquin ex tunc qui non solverint sint in pane et aqua usque ad sequens Capitulum generale. 16.  Item, querela civium Coloniensium contra abbatem de [H]e[i]sterbach, de Valle Dei et de Hem[men]rode abbatibus committitur pace vel iudicio terminanda. 17.  Item, querela monialium Vallis Beatae Mariae iuxta Hoyum contra abbatem de Valle Sancti Lamberti, de Alna et de Villari abbatibus committitur, pace vel iudicio terminanda. 18.  Item, petitio abbatis de [Veteri] Campo, qui petit dispersionem sui conventus fieri, si patri abbati visum fuerit, exauditur, dum tamen extra generationem propriam non mittantur.
Anno Domini millesimo ducentesimo nonagesimo sexto statuta sunt haec apud Cistercium in Capitulo generali. 1.  In primis, cum in ecclesia triumphante regina gloriae mater Dei a dextris filii sui assistens, et circumdata varietatibus a cunctis filiabus Sion beatissima merito praedicetur, generale Capitulum duxit Ordini universo liberaliter concedendum quod in quatuor praecipuis festivitatibus eiusdem Virginis ad missam maiorem, et in octavis, et per octavas earumdem, nec non omni die sabbati quando missa ipsius celebratur in conventu (quae missa non debet pro missa aliqua pro defunctis, nisi praesens defunctus fuerit, aut pro aliquo sancto, nisi duodecim lectiones habuerit) intermitti, in ornamentis altaris, in vestibus ministrorum, in cantibus et modulationibus ecclesiasticis ac luminaribus accendendis possit ei omnis honor et reverentia solemniter exhiberi, dummodo sollicite caveatur quod honestae gravitatis maturitas a facientibus observetur ex qua piae iucunditas devotionis in assistantibus excitetur, et quod nil eorum quae solent cantari ad missam in Ordine nostro aliquatenus omittatur, adiuncto quod semper et ubique ad inchoationem illius hymni *Ave Maris stella*, flectere genua teneamur. 2.  Item, quoniam multa beneficia praestantur ingratis quando eorum non voluntati consulitur sed saluti, generale Capitulum deliberatione provida et consideratione pia universos Ordinis fugitivos salubriter praemonet in his scriptis quod, infra instans Natale Domini redire teneantur ad Ordinis unitatem, alioquin ipsos ex nunc excommunicat Capitulum generale, et nihilominus omni die quo fit sermo in capitulis nostris excommunicati denuntientur per Ordinem universum ; si vero indurati corde nec sic redire voluerint, tribus maioribus abbatibus cuiuslibet provinciae sub poena assensus gradus altaris idem Capitulum districte praecipit et iniungit, quod tales fugitivos per saeculum evagantes teneantur inquirere et capere, invocato ad hoc, si necesse fuerit, auxilio brachii saecularis, et ad expensas propriorum abbatum firmiter detinere. Universi vero abbates comprovinciales, quam cito tales fugitivos ad eorum notitiam pervenerint, sub eadem poena notificare illis tribus vel eorum alteri teneantur. Quaecumque vero personae Ordinis talibus fugitivis super eorum malitia consilium, auxilium praestiterint vel favorem, eadem sententia percellantur. De fugitivis vero qui in Curia romana Ordinem dehonestant, idem Capitulum domino Roberto cardinali nostro duxit per suas litteras humiliter supplicandum, ut illos inquiri, capi et detineri ad expensas Ordinis faciat quam citius sibi et Ordini videbitur expedire. 3.  Item, cum ab omni specie mala sit diligentius abstinendum, generale Capitulum duxit districtissime prohibendum, quod nulla nostri Ordinis persona praesumat ad monasteria monialium Ordinis declinare, aut in fraudem ut eis occurrant extra monasterium mandare, nisi de propriorum abbatum suorum aut visitatorum suorum licentia speciali ; abbates super huiuscemodi transgressores pro qualibet vice per quadraginta dies continuos extra stallum abbatis in domo propria permanentes, tribus diebus continuis in pane et aqua faciant levem culpam, in proximo sequenti Capitulo generali nihilominus super hoc veniam petituri. Monachi vero et conversi praevaricatores ultimi omnium sint per annum in visitatione proxima nihilominus veniam petituri et gravissime puniendi. Si qui etiam officiales fuerint inter illos a suis officiis deponantur. Sub eadem poena nullus abbas vel monachus Ordinis confessiones earum praesumat audire nisi soli confessores a propriis abbatibus seu a visitatoribus earum specialiter deputati, super hoc omnes licentias aliquibus personis olim concessas idem Capitulum ex nunc revocat penitus et adnullat. 4.  Item, onus quod omnes tangit debet ab omnibus deportari, de subventione facienda R.P. Roberto domino cardinali nostro, et de expensis faciendis pro libertatibus Ordinis defendendis et cum omnibus negotiis Ordinis prosequendis, et de mittendo ad Curiam romanam, domino Cisterciensi et quatuor primis abbatibus commisit generale Capitulum in plenaria Ordinis potestate, praecipiens abbatibus Ordinis universi ut summas sibi impositas solvere teneantur locis et terminis sibi a patribus abbatibus assignandis, alioquin tam ipsi abbates quam priores, quam cellerarii et bursarii ex tunc pro depositis habeantur. 5.  Item, quia libertas illicita et temeritas est praesumptuosa sese alicui devovere qui Deo totaliter ac solemniter se dederunt, generale Capitulum quantum potest districtius interdicit personis Ordinis universi ne praesumant votum peregrinationis aliquatenus emittere vel servare. Abbates contrarium facientes extra stallum abbatis per viginti dies continuos in domo propria faciant levem culpam : monachi vero et conversi ultimi omnium sint per annum ; abbatissae ab officiis deponantur, moniales priventur habitu regulari. Si vero aliquae personae Ordinis votum huiusmodi emiserint, a praedicto voto generale Capitulum totaliter liberat et absolvit. 6.  Item, ut omnes actiones nostras divina gratia semper aspirando praeveniat et adiuvando finaliter prosequatur, generale Capitulum duxit provide statuendum ut in professionibus universarum Ordinis personarum, de ipso Cisterciensi Ordine loco competenti, tam verbo quam scripto, plena de cetero fiat mentio et expressa, et quod in benedictionibus monachorum et monialium quibuscumque, quas extra monasteria nostri Ordinis fieri numquam licet, dum eis traditur habitus regularis ille hymnus *Veni Creator Spiritus* decantetur, et quod in cartis visitationum monialium Ordinis tam visitantis quam visitatae sigilla pendentia apponentur, expresso nomine Cisterciensis Ordinis in testimonium veritatis. 7.  Item, quoniam maxime species est prudentiae pretia rebus apponere et pretiosa a vilibus separare, diffinitionem olim editam de personis saecularibus ne reciperentur ad convescendum infra claustra monialium sic modificat Capitulum generale quod illa diffinitio non extendatur ex rigore ad personas nobiles et honestas, dummodo diurnis horis tantum et ad cibaria regularia admittantur. 8.  Item, ut uniformitas per universum Ordinem teneatur, et omnes unius moris in domo Domini militantes in conversatione et habitu sint conformes, auctoritate Capituli generalis praecipitur universis et singulis capellanis et familiaribus clericis et conversis monialium Cisterciensis Ordinis religionis habitum deferentibus, qui non peracto probationis tempore sunt professi, ut infra instans festum Nativitatis Domini abbatissis propriis professionem faciant secundum Ordinis instituta, et vota obedientiae, castitatis et continentiae et paupertatis voluntariae custodire, sicut et monachi compellantur. Quicumque vero taliter profiteri et praedicta sollicite conservare noluerint aut renuerint, a participio Ordinis totaliter et perpetuo excludantur. 9.  Item, cum propter revelationem secretorum Ordinis retroactis temporibus multa noscuntur incommoda provenisse, quia in linguae manibus mors et vita, diffinitionem olim editam de non revelandis secretis Ordinis personis saecularibus aut alterius religionis iterum renovat et confirmat Capitulum generale, hoc addendo quod quaecumque personae Ordinis ipsius secreta quibuscumque personis Ordini nostro non subiectis cuiuscumque dignitatis, conditionis aut status existant signo, voce, nuntio vel litteris malitiose revelaverint ipso facto ab omni officio, administratione, beneficio ex tunc et ex nunc depositas excommunicat Capitulum generale. Quicumque vero super hoc comprobatus vel convictus fuerit, usque ad nutum Capituli generalis carceri mancipetur ; patres vero abbates de hoc inquirant diligenter in suis visitationibus et faciant inviolabiliter observari. 10.  Item, negotium Boni loci prope Burdegalum patri abbati de Ioiaco committitur ut per se vel per alium ibi hac vice provideat de abbate. Super relevatione autem domus illius, stante in robore diffinitione facta de emissione monachorum, faciat per omnia quod sibi secundum Deum et Ordinem videbitur expedire. 11.  Item, de fratre Gargano monacho Sancti Martini prope Viterbium, qui contra voluntatem abbatis sui studuit in loco prohibito a Capitulo generali, abbati proprio proxime venturo praecipitur quod ipsum ad claustrum suum revocare infra mensem a percepto mandato Capituli generalis teneatur, tamquam fugitivum Ordinis ibidem graviter puniendum. Hoc autem renuntiare praedicto abbati Sancti Martini, ex parte Capituli, abbas de Falera teneatur. 12.  Item, priori Sancti Martini prope Viterbium qui sigillum abbatis sui vacante monasterio diu secum detinuit, et patri Pontigniacensi non reddidit ut debebat, Capitulum generale praecipit ut per sex dies continuos in domo propria faciat levem culpam. 13.  Item, punitio et correctio abbatissae de Sancta Colomba quae duas moniales de Hispania ad se missas regulariter auctoritate visitatoris propria retinere noluit, patri suo abbati domino Claraevallensi per depositionem vel alias committitur auctoritate Capituli generalis. Quaecumque vero abbatissa alias moniales et personas monasteriorum monialium Ordinis ad se missas regulariter recipere et retinere noluerint, ex tunc auctoritate Capituli generalis pro depositis habeantur. 14.  Item, abbati de Benedictione Dei concedit ex speciali gratia Capitulum generale, quod in cellario suo de Poam… nulli personae Ordinis, excepto domino Cisterciensi et exceptis quatuor primis abbatibus, usque ad quinquennium hospitalitatem facere minime teneatur. 15.  Item, generale Capitulum ordinat et diffinit quod diffinitiones anno praeterito et alias editae contra abbates qui domui Cisterciensi ratione mutui, et Ordini ratione subventionis seu contributionum, particulariter seu universaliter obligati tenentur, in suo robore perseverant, hoc addito quod nisi infra instans Pascha satisfecerint vel gratum suum fecerint, ex tunc et ex nunc pro depositis habeantur. 16.  Item, inspectio loci in quo rex Arragoniae intendit fundare de novo abbatiam, de Populeto, de Petra maceriae [abbatibus] committitur ut ad locum personaliter accedentes, consideratis diligenter, nihil de contingentibus omittentes, et quid inde invenerint renuntient Capitulo generali. 17.  Item, petitio abbatis de Pipewella, qui petit dispersionem conventus sui, exauditur. 18.  Item, petitio domini Pontigniacensis, qui petit quod collecta de beato Edmundo possit dici ad missam conventualem quotidie in domo propria, exauditur. 19.  Item, petitio abbatis de Buxeria, qui petit absolvi a susceptione hospitum per triennium, exauditur. 20.  Item, petitio abbatis de Alto fonte, qui petit absolvi a receptione hospitum per triennium, exauditur. 21.  Item, petitio abbatis Vallis lucentis, qui petit absolvi a susceptione hospitum per triennium, exauditur. 22.  Item, petitio abbatis Vallis Sanctae Mariae, qui petit absolvi a receptione hospitum per triennium, exauditur. 23.  Capitulum generale omnibus fratribus et sororibus capellae in Bercka, ad monasterium Campense spectantis, fraternitatem Ordinis tribuit.
Anno Domini millesimo ducentesimo nonagesimo septimo statuta sunt haec apud Cistercium in Capitulo generali. 1.  In primis, ut ab Ordine nostro, qui a sui origine in multa puritatis simplicitate fundatus est, omnis curiositatis superfluitas auferatur, diffinitionem de cantibus et modulationibus et aliis praecipuis solemnitatibus Beatae Virginis, et in octavis ac per octavas, et in diebus sabbatorum, faciendis anno praeterito editam, sic modificat Capitulum generale quod nihil omnino novum in cantibus et modulationibus huiusmodi aliquatenus attentetur. 2.  Item, quoniam non decet incommodum de impenso benefacto reportare, districtione qua potest praecipit Capitulum generale quod omnes abbates et abbatissae et aliae personae Ordinis, quae sub annuo redditu tenentur Capitulo generali vel domui Cisterciensi, termino assignato satisfaciant integraliter ut tenentur, alioquin nisi infra tempus statutum solverint, ex tunc pro depositis habeantur. Illi autem qui Capitulo generali vel domui Cisterciensi tenentur in aliquibus pecuniae summis, sub eadem forma praecipit Capitulum generale quod eisdem Capitulo et domui illud, in quo tenentur, solvant vel domino Cisterciensi gratum suum faciant infra Pascha, alioquin ipsos depositos denuntiat Capitulum generale. 3.  Item, ad abolendam carnalis immunditiae foeditatem, ne fermento malitiae unitas Ordinis corrumpatur, districte praecipit Capitulum generale quod quicumque monachus vel conversus Ordinis comprobatus vel convictus fuerit mulieres introducere in abbatias, grangias, vel etiam cellaria, in quibus feminae non consueverunt habitare vel ingredi, usque ad nutum Capituli generalis carceri mancipetur, aliis diffinitionibus contra vitiosos huiusmodi olim editis in suo robore duraturis. 4.  Item, quoniam nihil prodesset obedientibus humilitas si contemptus inobedientibus non obesset, abbatissae de Consolatione Beatae Mariae praecipitur auctoritate Capituli generalis quatinus puellam pro qua dominus cardinalis in vanum rogavit pluries infra instans festum Nativitatis Domini recipiat in monacham et sororem, alioquin ex tunc pro deposita habeatur ; et hoc eidem denuntiet dominus abbas Pontigniacensis auctoritate Capituli generalis. 5.  Item, negotium monasterii de Ardorello domino Pontigniacensi abbati committitur ut, ibidem per se vel per alium accedens, ista vice in dicto monasterio visitet, corrigat et reformet, et de electione in eodem monasterio nuper celebrata inquirat, et persona idonea provideat ista vice, per electionem vel alias prout viderit expedire. 6.  Item, abbatibus de Cesarea et de Mulebrune committit Capitulum generale quod abbates Maguntinensis provinciae compellant ad contributionem faciendam pro expensis factis seu etiam faciendis pro negotio de Ebraco. Provisio autem abbatiae Beatae Mariae de Cepes domino Morimundensi committitur, ut in Morimundo vel alibi ista vice de abbate provideat auctoritate Capituli generalis. 7.  Item, diffinitio anno praeterito edita de hospitibus non recipiendis in linea Pontigniacensi, de aliis lineis in domibus illis quae personas de (*locus vacuus*) et de Sancto Leonardo retinuerint, totaliter revocatur. 8.  Item, super facto horribili fratris Ioannis de Rueda monachi Sancti Urbani, qui timore Dei postposito in abbatem proprium manus temere sacrilegas iniecit ipsum graviter vulnerando, incarcerari faciendo, sic determinat Capitulum generale quod ad expensas proprii monasterii capiatur et carceri perpetuo mancipetur, invocato ad hoc, si necesse fuerit, auxilio brachii saecularis. Abbates de Lucel[l]a(n) et de Salem auctoritate dicti Capituli istud diligenter exsequantur. 9.  Item, priorissam abbatiae monialium de Sion quae, ad regimen dictae domus indebite aspirando, male se habet erga abbatissam, ex nunc deponit Capitulum generale. Abbas de Outerbourc hoc mandatum ex parte dicti Capituli exsequatur. 10.  Item, querela abbatis de Varennis contra abbatem de Petra, de Pratea et de Prato benedicto abbatibus committitur pace vel iudicio terminanda, et quid inde fecerint, etc. 11.  Item, ad imponendum finem liti seu discordiae quae inter abbatem et conventum Sancti Andrea de Ianua ex una parte, et dominum Ioannem de Benevo civem ianuensem ex altera, super quibusdam pactionibus initis inter ipsos contentis in duobus publicis instrumentis confectis manu Pagani Durantis et approbatis per Capitulum generale, idem Capitulum domino Cisterciensi in plenaria Ordinis potestate duxit provide committendum ut, super praemissis et aliis inter partes faciendis, ordinet, praecipiat et confirmet quod firmum et illibatum perpetuo perseveret, et quidquid inde fecerit ratificat et approbat Capitulum generale. 12.  Item, reformatio et ordinatio monasterii de Insula Dei, domino Claraevallensi per se vel per alium facienda committitur, secundum [quod] expedire viderit auctoritate Capituli generalis. 13.  Item, punitio et correctio abbatis de Buseio, qui dicitur posuisse comitem de Britannia in possessionem quarumdam possessionum immobilium inrequisito consensu sui conventus, domino Claraevallensi committitur ut per se vel per alium, veritate cognita, faciat quod viderit faciendum. 14.  Item, correctio et punitio monachorum de Sancto Salvatore in Navarra patri abbati domino Morimundensi committitur, ut per se vel per alium, in plenaria Ordinis potestate… 15.  Item, quoniam ausum improbum plerumque parit temeritas impunita, fratrem Fernandum, qui se gerit pro abbate in abbatia de More[ruela], volens seipsum etiam in dicta domo per saecularis potestatis violentiam temere et turpiter intrudendo, Capitulum denuntiat non abbatem, de Ursaria et de Monte ramorum abbates hoc ei denuntiare ex parte dicti Capituli teneantur, committens nihilominus dictum Capitulum patri abbati domino Claraevallensi quod de abbate dicto monasterio per se vel per alium provideat ista vice. 16.  Item, de Eleemosina et de Stella abbatibus committitur, quod ipsi ad abbatiam de Beleth personaliter accedentes, inquirant diligenter qualiter frater Henricus, quondam abbas dictae domus, tempore quo ibidem praefuit ipsam rexit, et in quo statu eamdem recepit et dimisit, et quid super hoc invenerint anno sequenti renuntient Capitulo generali. 17.  Item, negotium abbatiae Clarifontis, abbatibus de Bella valle et de Theoloco committitur auctoritate Capituli generalis ut ad dictam domum personaliter accedentes, cum consilio patris abbatis domini Morimundensis, per distractionem mobilium et immobilium vel alias faciant quod secundum Deum et Ordinem viderint expedire. 18.  Item, factum abbatis de Ierusalem qui dicitur fecisse nutriri puerum unum in porta dictae abbatiae in scandalum Ordinis atque domus, domino Claraevallensi committitur, ut per se vel per alium inquirat diligentius veritatem, et faciat super huiusmodi quod secundum Deum et Ordinem viderit expedire in plenaria Ordinis potestate. 19.  Item, abbati et conventui de Monte amiato conceditur, quod castra sua de Monte latronum, de Monte pisono et de Monte nigro commutare possint vel vendere, si super hoc licentiam Summi Pontificis potuerint obtinere, dum tamen pecuniam inde habitam non distrahant vel expendant sine speciali domini Cisterciensis patris abbatis eorumdem licentia, nisi in aliis possessionibus comparandis. Hoc idem eisdem abbati et conventui de censu quem habent in castro Bacirofani, aliqua diffinitione in contrarium edita non obstante. 20.  Item, inspectio loci in quo petit abbas de Geminiz suum transferri monasterium et incorporatio, de Andre [jovia] et de Chamez abbatibus committitur auctoritate Capituli generalis. 21.  Item, inspectio loci in quo intendit fundare abbatiam Ordinis nostri de novo cantor Ioningen, de Maris stella et de Aurora abbatibus committitur ut ad locum personaliter accedant, et si expediens viderint ipsam Ordini incorporent et conventum ibidem introducant, et sit filia [Sancti] Urbani, et quid inde fecerint, etc. 22.  Item, fratri Petro de Borgorra, monacho Boni fontis, concedit Capitulum generale quod eligibilis habeatur. 23.  Item, fratri Michaeli, quondam abbati Savigniacensi, concedit Capitulum generale quod eligibilis habeatur. 24.  Item, petitio electi Vinecentini qui petit duos monachos et tres conversos Ordinis, exauditur, dummodo honestis officiis deputentur, et quod frater Anselmus monachus Claraevallis ad domum propriam revocetur. 25.  Item, ad instantiam domini R[oberti] cardinalis presbiteri tituli Pudentianae concedit Capitulum generale fratri Herveo, quondam abbati de Beleth, quod eligibilis habeatur. 26.  Item, petitio dicti R.P. domini [Roberti] tituli Sanctae Potentianae presbiteri cardinalis, qui pro se plenarium servitium in morte et post mortem anniversarium suum fieri per universum Ordinem, exauditur. 27.  Item, petitio abbatis de Senona qui petit semel remanere a Capitulo generali, exauditur. 28.  Item, petitio vicecomitis de Torren qui petit unum monachum, exauditur. 29.  Item, petitio abbatis Fossae novae qui petit quod, in grangia sua Sanctae Mariae de Petra, monachi et conversi possint uti carnibus in casibus concessis ab Ordine, exauditur. 30.  Item, petitio abbatis de Agelo in Dania, qui petit quod in domo sua possit facere anniversarium pro suo fundatore, si de consensu conventus fuerit, exauditur. 31.  Item, petitio abbatis de Loco Dei in Dania, qui petit quod annus iste computetur pro anno illo quo venire ad Capitulum debebat, exauditur. 32.  Item, petitio abbatis de Paris[io], quod possit distrahere aliqua bona immobilia domus suae, exauditur, quae ad ducentes marcatas possit ex consilio patris abbatis et seniorum domus de dictis immobilibus distrahere, sic tamen ut pecunia inde recepta in solutionem debitorum magis urgentium convertatur. De paternitate vero monialium de Brisaco de qua petit absolvi dictus abbas taliter exauditur in quod vel pater abbas, videlicet abbas de Zulan, eam resumat vel idem praedictam paternitatem in abbatem et conventum de Porta coeli transferat, si de conventuum processerit voluntate. 33.  Item, petitio abbatis Loci Dei Ruthinensis, qui petit dispersionem sui conventus per annum, exauditur. 34.  Item, petitio abbatis de Villari iuxta Metim qui petit absolvi a susceptione hospitum per triennium, exauditur. 35.  Item, ad petitionem et instantiam viri nobilis regis Romanorum conceditur universis abbatibus nostri Ordinis in regno ipsius constitutis ut qui voluerint possint novam historiam de beatissimo Benedicto, patre nostro, licite decantare. 36.  Item, petitio abbatis de Herivado, qui petit per quinquennium remanere a Capitulo, exauditur. 37.  Item, petitio abbatis (*locus vacuus*) qui petit unam missam de SS. celebrari quotidie in monasterio suo pro comite et comitissa Astarien., et post mortem ipsorum pro defunctis, exauditur. 38.  Item, petitio abbatis de Rippatorio, qui petit dispersionem sui conventus per triennium, exauditur. 39.  Item, petitio abbatis de [S. Georgio de] Iubino qui petit absolvi a susceptione hospitum per triennium, exauditur. 40.  Item, petitio abbatis de Hemmenrode, qui petit suum dispergi conventum per Allemaniam per quinquennium, exauditur. 41.  Item, abbatissa de Ponte salutis quae male rexit domum suam eam enormiter obligando, deponitur in instanti. 42.  Institutio et incorporatio loci in Hyddense, qui abbatia S. Nicolai dicitur, committitur abbatibus de Veteri Campo, de Amelungesborne et de Lapide S. Michaelis.
Anno Domini millesimo ducentesimo nonagesimo octavo statuta sunt haec apud Cistercium in Capitulo generali. 1.  In primis, cum Beatissima Virgo Maria velut omni laude dignissima a nobis tamquam ipsius alumnis semper et ubique debeat totis affectibus venerari, statuit et ordinat Capitulum generale quod quandocumque de ipsa Beata Virgine missa ab aliquo celebratur, dicatur semper praefatio de ipsa, tam in missis conventualibus quam privatis, et *Gloria in excelsis* dicatur semper in eisdem missis illis temporibus quibus dici consuevit in Ordine diebus dominicis et festivis. 2.  Item, quoniam ibi difficilius adhibetur salutis remedium ubi magis patet aditus vel occasio malignandi : super discursibus monialium Ordinis qui ipsius statum et clarum nomen multipliciter dehonestant, omnibus abbatissis et monialibus Ordinis omnimodum egressum extra septa vel clausuram monasteriorum suorum omnino interdicit Capitulum generale, nec non et receptionem personarum nisi quae de bonis seu proventibus ipsorum monasteriorum poterunt absque penuria sustentari, prout dominus Papa in sua constitutione plenarie sancivit et expressit. Abbatissae contra venientes per depositionem et excommunicationem, moniales vero per excommunicationem et habitus privationem puniantur. Patres vero abbates et visitatores earum quam citius poterunt in domibus monialium taxent numerum personarum et eis denuntient, et inviolabiliter observari faciant hoc statutum. Ingressus autem infra ipsarum monasteria vel claustra omnino interdicitur, et quaecumque persona Ordinis contravenerit prout alias a Capitulo diffinitum est, puniatur. 3.  Item, ne aliquis in Ordinis obedientia quaerat subterfugum, nec in actibus nostris fraus et dolus vendicent sibi locum, districtione qua potest praecipit Capitulum generale omnibus abbatibus et abbatissis et personis aliis Ordinis universi, ut quicumque Capitulo generali vel domui Cisterciensi seu patribus abbatibus ratione contributionum, subventionum, reddituum vel mutui tenentur eisdem, illi de regno Franciae infra instans Pascha tam de arreragiis quam de debito generali Capitulo vel domui Cisterciensi creantum suum teneantur facere, nec non et patribus abbatibus de summis ratione subventionum vel contributionum olim sibi impositis modo consimili ; illi vero qui sunt extra idem regnum, infra sequens Capitulum generale, modis omnibus integraliter satisfacere teneantur. Quicumque vero non solverint, ipsos depositos denuntiat Capitulum generale. 4.  Item, quoniam dedecus culpae non decet sine decore iustitiae remanere super excessibus multiplicibus monasteriorum et personarum Ordinis in partibus Angliae, qui aures Capituli generalis quinque annis crebrius pulsaverunt : excusationem abbatum de regno Angliae qui anno isto non venerunt ad Capitulum generale, ob reverentiam illustrissimi principis domini regis Angliae ipsos per suas litteras excusantis, Capitulum generale liberaliter admittit ista vice, eisdem abbatibus quantum potest idem Capitulum praecipiens firmiter et iniungens, ut sequenti anno absque retractatione qualibet se praesentent, ita quod per eos ipsum Capitulum super excessibus huiusmodi dignius et plenius valeat informari. 5.  Item, quoniam divinae religionis devotio, dum electos Christi tam piis quam debitis honoris et celebritatis obsequiis reverenter prosequitur, eos nimirum concludentius expetit et facilius assequitur ipsorum patrociniis adiuvari, idcirco pia deliberatione generale Capitulum duxit provide statuendum quod festum beatissimi Ludovici, quondam regis Franciae, de cetero in crastino B. Bartholomei apostoli cum duobus missis et duodecim lectionibus sicut de beato Antonio fiat per Ordinem universum. 6.  Item, cum clamor validus aures Capituli generalis propulsaverit super excessu multiplici in multis locis Ordinis super frequenti et assidua silentii fractione, qui quidem excessus intolerabilis perniciosam morum generat corruptelam et universalem disciplinam Ordinis debilitat et enervat : generale Capitulum tanti abusus insolentiam cupiens abolere, diffiniendo praecipit in virtute obedientiae personis Ordinis universi, ut quicumque suum silentium scienter fregerit, super hoc petat veniam in primo capitulo cui poterit interesse, et quicumque ipsum in silentio offendentem audierit, sub eadem attestatione teneatur non sponte confitentem publice in capitulo culpam suam fideliter proclamare. Priores vero et quicumque capitulo praesidentes poenam pro huiusmodi excessibus in Libello diffinitionum, *distinctione* septima, capitulo quinto constitutam talibus transgressoribus irrefragabiliter et sine dispensatione aliqua infligere et exsequi non omittant. 7.  Item, quia constat liquido statum Ordinis integrum servari non posse, nec ea quae ad reformationem Ordinis pertinent posse profici competenter nisi per annuam congregationem Capituli generalis, idcirco districtione quanta potest Capitulum praecipit abbatibus Ordinis universi ut ad ipsum annuum Capitulum, omnimodae excusationis occasione postposita, veniant eo tempore quo est eis a Capitulo constitutum, excusationes autem quascumque praeterquam pro infirmitate corporum frivolas reputat Capitulum, et nullatenus admittendas. Quicumque vero secus teste conscientia remanere praesumpserit, tribus diebus levem culpam faciat, et viginti diebus continuis in domo propria sit extra stallum abbatis ; quam poenitentiam si exsequi comtempserit vel neglexerit, ex tunc gradum altaris non ascendat vel ascendere non praesumat. 8.  Item, impositio contributionis faciendae pro expensis iam factis pro libertatibus Ordinis defendendis, generale Capitulum domino Cisterciensi et quatuor primis abbatibus committit districtione quanta potest, et sub poena excommunicationis praecipiens abbatibus Ordinis universi, ut portiones contributionis praedictae sibi a patribus abbatibus auctoritate Capituli praedicti imponendas integre solvant, locis et terminis a dicto Capitulo praefinitis ; alioquin ex tunc pro depositis habeantur. Omnes itaque illi qui sunt de regno Franciae, Navarrae, Arragoniae, Angliae et Valentiae, de provinciis vero et dioecesibus inferius nominatis, videlicet Arelatensi, Aquensi, Ebredunensi, Verdunensi, Viennensi, Taranthasiensi, Bisuntinensi, Trevirensi, Maguntinensi, Salzburgensi, Coloniensi, Carnotensi, Cameracensi, Tornacensi, infra octavas Purificationis, ita quod incipiet solutio in ipso festo apud Latiniacum super Matronam, solvere non omittant. Ceteri omnes sub praenominatis poenis solvant in proximo Capitulo generali, patribus vero abbatibus sub attestatione divini iudicii et in animarum suarum periculo si contra fecerint districtissime prohibet Capitulum generale ne subiectis sibi abbatibus praesumant occasione praefatae contributionis amplius aliquid imponere, nisi modicas vel moderatas expensas ratione colligendae contributionis factas, quam sibi a suis superioribus fuerit demandatum, et quidquid collegerint, domino Cisterciensi, vel eius mandato, locis et terminis praefinitis integre et fideliter in suis conscientiis solvere teneantur, alioquin ipsos ex tunc generale Capitulum excommunicat in his scriptis. 9.  Item, sorori Catherinae, quondam abbatissae de Fenesia, praecipit Capitulum generale ut ad domum unde assumpta fuerat, infra instans festum Omnium Sanctorum redeat, ibi secundum statuta Ordinis professura. 10.  Item, abbatem de Bothonia in Anglia solemniter purgatum in curia regia super criminibus sibi malitiose impositis, purgatum habet plenarie et innocentem reputat Capitulum generale. Illos autem qui in ipsum malitiose processerunt abbati Furnesii committit Capitulum generale puniendos, ipsi praecipiens firmiter et iniungens quod illos, quos circa hoc magis invenerit culpabiles, per incarcerationem vel alias puniat in plenaria Ordinis potestate, minus vero culpabiles puniat prout melius viderit expedire. 11.  Item, reformatio et ordinatio monasterii de Sancto Andrea prope Ianuam domino Cisterciensi committitur, ut per se vel per alium, per amotionem abbatis vel alterius institutionem, faciat et ordinet quod secundum Deum et Ordinem viderit faciendum. Monachos vero eiusdem monasterii, qui caput et causa defensionis et scandali extiterunt, ad domos alias duxit idem Capitulum emittendos. 12.  Item, querela abbatum de [E]braco et de Sala super contributionibus factis et aliorum abbatum de Alemannia, dominis Claraevallensi et Morimundensi committitur in plenaria Ordinis potestate, et quidquid fecerint super hoc, generale Capitulum ratificat et confirmat. 13.  Item, petitio abbatis de Campania, qui petit unam capellaniam in domo sua pro Emmelina de…, exauditur, si de conventus sui fuerit voluntate et consensu. 14.  Item, petitio R. in Christo patris domini Gerardi, Dei gratia episcopi Sabinensis sacrosanctae romanae Ecclesiae cardinalis, qui petit incorporari Ordini locum qui dicitur Sanctus Martinus de Bost, et quod vocetur monasterium Sanctae Mariae de Valle serena, et sit filia de Colomba, a Capitulo suscipitur gratanter et favorabiliter exauditur. 15.  Item, petitio decani et capituli Cameracensis qui petunt quemdam monachum et conversum, si abbati praedicti loci visum fuerit, exauditur, dum tamen honestis officiis deputentur. 16.  Item, petitio episcopi Camerinensis qui petit incorporari Ordini nostro monasterium Sanctae Luciae et quod sit filia de Cliento, exauditur. 17.  Item, de fratre Walthero de Luzela, qui propter sua demerita carceri mancipatus de carcere violenter evasit, renuens disciplinae Ordinis se submittere, in animae suae periculum et totius populi scandalum per saeculum evagando, praecipit Capitulum generale quod ad carcerem revertatur, alioquin si redire noluerit, capiatur carceri mancipandus, invocato ad hoc, si necesse fuerit, brachio saeculari, et nihilominus idem Waltherus per omnes ecclesias Basiliensis dioecesis procuretur excommunicari singulis diebus, donec disciplinae Ordinis totaliter se submittat. 18.  Abbates illi (sc. de Veteri Campo, de Amelongesborna et de Lapide S. Michaelis) renuntiant Capitulo generali locum Hyddense competenter dotatum ab ecclesia Novi Campi et conventum transmissum esse.
Anno Domini millesimo ducentesimo nonagesimo nono statuta sunt haec apud Cistercium in Capitulo generali. 1.  In primis, cum Redemptoris nostri Domini Jesu Christi caritatis gratia inaestimabilis specialem honoris reverentiam sui merito ab universis fidelibus exigat exhiberi, statuit et ordinat Capitulum generale, quod illa antiphona *Mirabile mysterium*, cum ad illum locum deventum fuerit *Deus homo factus est*, ob reverentiam sanctae Incarnationis, ab omnibus personis Ordinis flectantur genua humiliter et devote. 2.  Item, quoniam claritatis sanctorum splendor mirabilis quanto luculentius meritis vitae et etiam claritate nominis enituit, tanto debet a christifidelibus super candelabrum Ecclesiae clarioribus laudum praeconiis sublimius exaltari, statuto de festo beati Ludovici confessoris, quondam regis Franciae, per Ordinem universum celebrando facto anno praeterito in Capitulo generali hoc additur, quod propria ipsius historia per totum Ordinem decantetur. 3.  Item, diffusam prolixitatem diffinitionis anno praeterito editae de inclusione monialium Ordinis nostri et reformatione monasteriorum ipsarum, sic abbreviando declarat Capitulum generale, quod statutum sanctissimi patris nostri Bonifacii papae VIII super hoc editum diligentius observetur. 4.  Item, cum cuiuscumque religionis honestas exigat gratiosum hospitalitatis beneficium pro modo facultatis omnibus, potissime suis professoribus, liberaliter exhiberi : idcirco personas Ordinis circa hospitalitatis exhibitionem, praesertim personis abbatum, culpabiles, praeter poenas alias in diffinitionibus praetaxatas, Capitulum generale puniendas iudicat isto modo : quod abbas tribus diebus faciat levem culpam, monachus vero per annum integrum ultimus omnium collocetur, converso vero caputium Ordinis auferatur. 5.  Item, cum esus carnium in loco quovis, exceptis infirmitoriis nostris, ab Ordinis institutis generaliter sit prohibitus usquequaque, idcirco omnes monachos Ordinis monialium confessores, qui in domibus comedisse carnes fuerint deprehensi, statim ad domos proprias Capitulum generale districte praecipit revocandos, et extremos omnium existere, et in pane et aqua omni sexta feria, nec absque licentia Capituli generalis ad moniales ulterius reversuros.
Anno Domini millesimo trecentesimo statuta sunt haec apud Cistercium in Capitulo generali. 1.  In primis, quoniam mirabilem Deum in sanctis suis gloriosius praedicantes, vel potissime ipsos magnificare debemus abundantius qui de fonte coelestis sapientiae fecundius irrigat, de plenitudine accepta caeteris uberius influxerunt ; idcirco statuit et ordinat Capitulum generale quod de beatis confessoribus et praecipuis doctoribus Gregorio, Ambrosio, Augustino et Ieronymo, fiat festum solemne in perpetuum, cum duabus missis per Ordinem universum solemniter celebrandum. 2.  Item, ut de divitiis salutis sapientiae et scientiae thesaurus Ordinis repleatur, statuit et ordinat Capitulum generale, quod statutum olim factum de ordine studiorum, sicut in distinctione nona, capitulo quarto exprimitur, inviolabiliter teneatur, hoc adiuncto, quod in omnibus abbatiis Ordinis in quibus sexaginta monachi vel amplius fuerint, ut ibidem lectorem de Ordine modis omnibus habere satagant, benigne hortatur Capitulum generale. In talibus autem abbatiis, ubi minus sexaginta monachi fuerint, si lectorem habere potuerint, hanc diligentiam habebit idem Capitulum commendatam ; ita etiam quod in illis abbatiis ubi lectores fuerint, abbates illi mittere monachos suos ad alia studia minime tenebuntur. Abbates vero qui lectores in abbatiis suis non habuerint, secundum statutum praedictum infra Nativitatem Domini mittere monachos ad studia non omittant, qui autem mittere neglexerint, extra stallum abbatis maneant, quousque istud statutum executioni debitae fuerit demandatum, et nihilominus veniam inde petant in sequenti Capitulo generali, ad ipsius arbitrium puniendi, et commissio de Ordinis studio facta domno Cistercii et domno Claraevallis in suo robore perseveret, et monachi qui ad studia mittendi fuerint, de consilio conventus vel maioris partis et sanioris consilii destinentur. 3.  Item, ne in receptione personarum ordinis paucitas dispendium vel confusionem pariat multitudo, statuit et ordinat Capitulum generale quod in singulis abbatiis Ordinis, secundum statutum et facultates earum, taxetur a patribus abbatibus certus numerus personarum, quem numerum abbates licite complere poterunt, nisi iustis de causis ipsos a patribus abbatibus prohiberi ab hoc contigerit, diffinitione aliqua in contrarium olim edita non obstante. Qui si forte taxatum numerum presumpserit excedere, per patres abbates statim depositos decernit Capitulum generale. In abbatiis autem monialium fiat consimilis taxatio personarum et abbatissae nullam omnino personam ad habitum Ordinis recipiant nisi de patrum abbatum vel visitatorum speciali licencia, ut ex hoc maxime vitium simoniacae pravitatis cautius evitetur ; caveant autem abbates potissime et abbatissae ne circa hoc simonia intercedat quae si intervenerit poena tanto excessui debita puniantur et etiam receptae totaliter expellantur. 4.  Item, ut modestia nostra sit omnibus manifestata, statutum de silentio nuper factum, sic duxit generale Capitulum moderandum, quod rigoribus aliis cessantibus, statutum diffinitionis de servando silentio distinctione septima, capitulo quinto editum inviolabiliter observetur. Statutum etiam antiquum de non intrando monasteria monialium, sicut in distinctione decima, capitulo undecimo, expressum est, inviolabiliter teneatur, aliis statutis et diffinitionibus abrogatis. 5.  Item, deliberatione provida statuit et ordinat Capitulum generale ut excommunicationis, suspensionis et interdicti sententia cum maturitate debita proferatur. Si quis abbas interdicit, suspendit, vel excommunicat, sententiam in scriptis proferat et causam expresse scribat propter quam huiusmodi sententia proferatur. Caveant autem abbates ne tales sententias sive specialiter sive generaliter in aliquos pro futuris videlicet : si tale quid fecerint, nec etiam pro iam commissis sub hac forma : si de illis infra tale tempus minime *satisfecerint,* proferre praesumant, nisi mora in exhibenda satisfactione vel culpa sive offensa precesserint quibus merito ad iniungendum satisfactionem huiusmodi et taliter prohibenda similia inducantur, aut alia rationabilis, quam in ipsis sententiis exprimant, causa subsit. Superiores vero abbates si aliquem sibi subiectorum tales sententias repererint protulisse, ipsas sine difficultate relaxent, et latores ad generale Capitulum citant cum digna animadversione a dicto Capitulo puniendos, ut, poena docente, discant quam gravis sit excessus tales sententias sine maturitate debita fulminare. 6.  Ceterum, quia ex praecepto Capituli generalis indicitur omnibus abbatibus Ordinis seu presidentibus capitulis quod in Ramis Palmarum omnibus annis in singulis monasteriis sententiam excommunicationis proferant in fures, proprietarios et ceteros criminosos in diffinitionibus comprehensos. Simplicitati quorumdam volens idem Capitulum consulere, formam et modum sub quibus dicta sententia proferri debeat, praecinit idem capitulum et enuntiat isto modo : Quoniam conspiratorum, incendiariorum, furum, et proprietariorum, et per universi Ordinis processum visitatorum suorum aut iudicem a generali Capitulo concessorum, in visitationibus, electionibus, ordinationibus, correptiones seu excommunicationes impedientium, vel ipsis visitatoribus aut patribus abbatibus procaciter et proterve se opponentium, et ista facientibus consentientium, per se vel per alios, litteras, preces, minas, insidias, auxilia potentium aut saecularium protestantium excessibus, plura et quam magna gravamina Ordini nostro provenerint, et generale Capitulum ad retinendum eorum excessus multiplices, et ad revocandum eos ad statum poenitentiae annis singulis in Ramis Palmarum, in cunctis capitulis Ordinis supradicti publice excommunicari a praesidente in capitulo provide diffinierit malevolos memoratos ; nos praedicti decreto Capituli devotione qua congruit obedire volentes, ob praedictam causam, auctoritate Dei Omnipotentis, Patris et Filii et Spiritus Sancti, et Beatae Mariae Virginis, et omnium sanctorum, et totius Ordinis et nostra, in his scriptis excommunicamus omnes praefatos maleficos, qui se corrigere non caverint, vel neglexerint, nisi infra diem Jovis proximam se duxerint corrigendos. 7.  Ut futuris periculis occasio precludatur, et damnis imminentibus provido consilio occurratur, omnibus abbatibus, prioribus, cellerariis et bursariis Ordinis in regno Franciae constitutis sub poena depositionis districtione qua potest praecipit Capitulum generale, ut ipsi infra instantem beati Ioannis Baptistae Nativitatem pro debitis in Ordine pro ipsis negotiis et domini regis Franciae caritativo subsidio iam contractis, et in posterum necessario contrahendis domino Cisterciensi, ut ipsius mandato apud Parisius, quantum pro una decima solvere constituerint, solvere non omittant. De aliis vero, qui sunt extra dictum regnum, domino Cisterciensi et quatuor primis abbatibus committit idem generale Capitulum, ut in praedictis negotiis possint eis auctoritate dicti Capituli certam contributionem imponere loco et tempore quibus viderint opportunum. Abbates vero, priores, cellerarii et bursarii, qui non solverint terminis assignatis, ipso facto depositos se noverint esse auctoritate Capituli generalis. 8.  Item, cum anno praeterito et alias, sub poena depositionis et excommunicationis districte praescriptum fuit omnibus abbatibus et abbatissis, ut quicumque generali Capitulo vel domno Cisterciensi sub annuo censu vel ex debito tenebantur modo quolibet obligati, infra generale Capitulum integraliter domno Cisterciensi vel mandato eius satisfaciant. Item, qui illi summas sibi impositas pro decima regis Franciae promissa non solverint in Nativitate sancti Ioannis nuper praeterita, infra instans Pascha modis omnibus satisfacere non omittant ; alioquin se ipsos noverint depositos auctoritate Capituli generalis.
Anno Domini millesimo trecentesimo primo statuta sunt haec apud Cistercium in Capitulo generali. 1.  In primis, ne Ordinem nostrum qui supra firmam petram Dominum nostrum Iesum Christum fundatus est contingat quibuslibet inordinatis novitatibus commoveri, districtione qua potest prohibet Capitulum generale ne deinceps fiant translationes abbatum in Ordine nisi secundum formam in privilegio Domini Clementis papae quarti traditam et concessam, nisi forte propter aliquam necessitatem inevitabilem de Domini Cistercii et quatuor primorum abbatum licentia speciali, aut saltem alterius ipsorum cum Domino Cistercii, aliter oportuerit ordinari. Quicumque vero aliter praesumpserit, tam transferens quam translatus, ipso facto se esse depositos noverint auctoritate Capituli generalis ; translationes autem hactenus factas ipsum Capitulum ratificat et confirmat. 2.  Item, ut Ordo noster praelucidus per studiorum ordinationem velut splendor firmamenti lucidius refulgeat in medio nebulae mundi huius, idcirco de illis abbatibus qui ad studia monachos mittere debuerunt et in hoc negligentes fuerunt et rebelles, districte praecipit Capitulum generale, quod modis omnibus secundum ordinationem dicti Capituli mittere teneantur. Ne autem temeritas inobedientiae ipsorum transeat impunita, districte praecipit Capitulum generale, ut infra instans Pascha de bursis quas monachi in dictis studiis expendere debuissent, provisoribus studiorum integraliter satisfacere non omittant, illis dumtaxat exceptis, qui impotentiam suam domino Cistercii humilitate qua convenit suggerentes, ab ipso gratiam super hoc ante vel post assignatum terminum impetrarunt. Quicumque antedictas bursas infra Pascha non solverint, ex tunc usque ad satisfactionem plenariam gradum altaris ascendere non praesumant. 3.  Item, pravorum conventicula congregari in corpus singulariter cohibere intendens diligentia circumspecta Capitulum generale, districtione qua potest omnibus abbatibus et personis Ordinis generaliter interdicit, ne alicubi in Ordine de cetero fiant convocationes occasione quacumque ; hoc tantummodo excepto pro libertatibus Ordinis et privilegiis defendendis. Quicumque vero aliter facere praesumpserint, quia ad ipsam conspirationem redolere videtur, auctoritate Capituli generalis tam convocantes quam etiam convocati, sententiam excommunicationis, quam ex nunc fert idem Capitulum in ipsos in his scriptis, se noverint incurrisse, poenae conspiratorum pro nunc per omnia subiacentes. Abbati autem de Worrelia in Anglia qui in praedictis excessisse dicitur, districtissime praecipit idem Capitulum, quod anno sequenti Capitulo se praesentet, modis omnibus ibidem se purgaturus, vel secundum demerita recepturus. 4.  Item, evagationes et insolentias personarum Ordinis refrenare cupiens Capitulum generale ordinat et diffinit quod quandocumque aliqua persona de domo propria fuerit emittenda, de domo sua emittens usque ad locum illum, ad quem ipsa persona destinanda est, teneatur de famulo proprio eidem providere cum expensis sufficientibus et modestis, et hoc idem faciant remittentes. 5.  Item, misericordiam superexaltari iudicio volens et intendens Capitulum generale, omnibus abbatibus qui ad istud Capitulum generale monachos adduxerunt super poenitencia talibus inducta distinctione quinta capitulo sexto parcit misericorditer ista vice, omnibus et singulis abbatibus districtione qua potest prohibens idem Capitulum ne de cetero monachos ad ipsum presumant adducere, nisi secundum conditionem in praefata distinctione positam ; alioquin absque retractatione aliqua, poenam ibidem taxatam sustineant, videlicet quod tribus diebus uno eorum in pane et aqua peragant levem culpam. 6.  Item, quoniam secundum Apostolum ab omni specie mala abstinere debemus omnibus abbatissis Ordinis districte praecipit Capitulum generale ne, infra monasteriorum suorum clausuras, mulieres coniugatas permittant aliquatenus habitare ; ubicumque autem aliter praesumptum fuerit, quamdiu ibidem tales habitaverint, altaria discooperiantur et divina ibidem minime celebrentur. 7.  Item, quoniam nobiliores actus naturaliter eliciuntur de potentiis melius et perfectius ordinatis, quotiens Cisterciensi aut alicui de quatuor primis abbatibus aliquid a generali Capitulo committitur in plenaria Ordinis potestate, sic declarat Capitulum generale, quod illa potestas se extendat ad correctionem, institutionem et destitutionem omnimodam, et in omnibus quae potest et debet dictum Capitulum, in omnibus etiam quae mandatum exigunt speciale. 8.  Et de contributione facienda in Ordine pro ipsius negotiis et libertatibus Ordinis defendendis, necnon pro debitis iam contractis, domino Cistercii et quatuor primis abbatibus committitur ut inde faciant, etc. 9.  Universis abbatibus, prioribus, cellerariis, bursariis Ordinis in regno Franciae constitutis, praecipitur ut ipsi in instanti termino Paschae apud Parisius domino Cistercii vel eius mandato satisfaciant integraliter de summis sibi imponendis, et illi qui sunt extra regnum apud Cistercium in sequenti Capitulo generali ; terminus autem solutionis apud Parisius in quindena incipiet per octo dies duraturus ; qui excesserit deponitur. 10.  Item, divinum cultum, etc. ibi dicitur quod fiat solemne festum de beata Catharina in monasteriis monialium Brabantiae, cum historia propria.
Anno Domini millesimo trecentesimo secundo statuta sunt haec apud Cistercium in Capitulo generali. 1.  In primis, cum ubi eadem iuris ratio cernitur, ibi idem ius sit per omnia statuendum, diffinitionem anno praeterito editam de translatione abbatum, generale Capitulum extendi diffinit ad Ordinis abbatissas. 2.  Item, cum constet status Ordinis ad integrum diutius conservari non posse, nec ea, quae sibi ad formationem aut correctionem ipsius pertinent, perfici competenter nisi continuetur assueta annua congregatio Capituli generalis, prout alias scilicet anno Domini M. CCIIC extitit diffinitum, multi tamen contra tenorem illius diffinitionis a generali Capitulo remanere presumunt ; ideo generale Capitulum eorum inobedientiam considerans, eamque intuens manifeste, omnes illos qui ad ipsum generale Capitulum non venerunt, nec se legitime excusaverunt, tempore, quo illis est ab ipso Capitulo generali constitutum, citat ad sequens proximum generale Capitulum ibi se super huiusmodi inobedientia purgaturos, vicinis abbatibus praecipiens quatinus tales accusent in proximo Capitulo generali ; quod si non fecerint, gradum altaris non ascendant. Omnes vero abbates Ordinis qui de cetero preces quascumque saecularium personarum, domino Papa dumtaxat excepto, pro remanendo a Capitulo generali impetraverint vel impetratis usi fuerint, idem Capitulum excommunicat in his scriptis, a qua sententia absolvi non valeant nisi ab ipso Capitulo vel cui commiserit vices suas. 3.  Item, quorundam perniciosam malitiam abhorrens et punire cupiens Capitulum generale, qui in salutis suae dispendium et communis utilitatis Ordinis detrimentum secreta Ordinis saecularibus detegere non verentur, utpote quando contributiones fiunt in Ordine pro ipsius libertatibus et aliis iuribus defendendis, hoc saecularibus potentibus, puta baronibus, principibus et regibus revelantes, procurant quod huiusmodi contributiones, Ordini tam necessariae, non solvantur, vel si solutae vel collectae alicui fuerint, procurant quod ab ipsis potentibus habeantur, praedictos Ordinis proprii proditores excommunicat in his scriptis, et tales excommunicati denuntientur cum ceteris malefactoribus in Ramis Palmarum in capitulis per Ordinem universum. 4.  Item, ut novitates et notabiles curiositates a nostro Ordine excludantur, ordinat et diffinit Capitulum generale quod in illis quae ad cultum divinum pertinent, quantum ad cantum, modus antiquus totaliter observetur, aliis diffinitionibus super hoc editis penitus abrogatis. 5.  Item, diffinitionem olim editam de studiis Tolosano, Stellensi et Montispessulani sic temperat Capitulum generale, quod abbates qui ad illa studia mittere tenentur, si viginti quinque monachos habeant, unum monachum mittere tenebuntur. Aliis autem abbatibus, qui minorem habent numerum, ut nullum mittere teneantur, indulget Capitulum generale. 6.  Item, nihil obedientia prodesse videretur humilibus, si contemptus contumacibus non obesset, sane distinctione septima, capitulo sexto continetur quod omnes personae Ordinis, quae processum visitatorum aut iudicum a generali Capitulo concessorum, in visitationibus, electionibus, ordinationibus, correctionibus seu exsecutionibus impediunt, vel ipsis visitatoribus aut patribus abbatibus procaciter vel proterve se opponunt aut ita facientibus consentiunt, per se vel per alios, litteras, preces, minas, insidias vel auxilia parentum suorum aut saecularium procurando, in Ramis Palmarum excommunicationis sententia percellantur. Huic diffinitioni in suo robore perduranti hoc addit Capitulum generale quod, quicumque propriis abbatibus in correctionibus regularibus temere obviare praesumpserit, vel qui minas, litteras, preces pro promotione officialium aut receptione in Ordine personarum impetraverint, aut impetratis usi fuerint, eadem sententia se noverint innodatos, a qua non nisi a domino Cistercii, vel a quatuor primis abbatibus quolibet in sua generatione, possint absolutionis beneficium obtinere ; quicumque vero super hoc culpabiles inventi fuerint, ad domos remotissimas emittantur poenae conspiratorum per omnia subiacentes, nec aliqui de genere eorum de cetero ad habitum regularem admittantur, et si recepti fuerint, nondum tamen professi, praecipit generale Capitulum, ut quam citius emittantur. Illi etiam pro quibus huiusmodi preces vel litterae fuerint impetratae, finem non assequantur optatum ; quinimo abbates eis talia praeter conscientiam concedentes, donec revocaverint, gradum altaris non ascendant. Ordinat insuper Capitulum generale, quod nulla persona de genere eorum monachorum, qui patribus, vel propriis abbatibus minas, damna vel iniurias inferunt, de cetero recipiantur ad habitum Ordinis qualemcumque. Hanc autem diffinitionem extendi Capitulum ad abbatissas et moniales Ordinis universi. 7.  Item, cum piae voluntatis petitio sit favore benigno prosequenda, maxime ubi cultus divinus ampliatur, ad petitionem illustris regis Bohemiae Capitulum generale ordinat et diffinit, quod in vigilia beati Michaelis annis singulis fiat commemoratio de beato Wanzeleio martyre non pontifice, cum una missa per Ordinem universum. 8.  Item, cum anno praeterito diffinitum fuit ut abbates, qui aliquas contributiones seu debita, in quibus obligati domino Cistercii tenentur, aut Ordini solverent, hoc instanti Capitulo non solverunt, nec super hoc defectu aliquam excusationem praetenderunt, ipsos ex nunc depositos denuntiat Capitulum generale, nisi domino Cistercii suam impotentiam insinuaverint, vel suo mandato infra sequens Capitulum generale, eidem sententiae subiacere decernens omnes illos, qui redditus Capitulo non solverunt in quibus eidem obligati tenentur, nisi infra sequens Capitulum modo consimili se excusaverint aut satisfecerint competenter. 9.  Item, ut ius cuiuscumque non depereat, sed unicuique restituatur quod suum est, diffinit et ordinat Capitulum generale, quod omnes abbatiae, quae sunt incendio vel alias destructae, si quae suorum mobilium inveniuntur distracta seu alienata, possint ea recuperare pro eodem pretio pro quo fuerunt ab aliis recepta. Et praecipit idem Capitulum generale, quod illi qui res sic distractas detinent, iurent pro quo pretio habuerint. Quod si iurare noluerint, gratis restituant, decernit Capitulum generale. Et si notum fuerit patribus abbatibus per censuram ecclesiasticam compellantur.
Anno Domini millesimo trecentesimo tertio statuta sunt haec apud Cistercium in Capitulo generali. 1.  In primis, ut tollatur simplicibus errandi materia et austeris et nimis rigidis occasio suos subditos affligendi, diffinitionem anno praeterito editam contra obviantes propriis abbatibus et procurantes preces pro promotione officialium aut receptione in Ordine personarum, generale Capitulum sic declarat quod illi solummodo poenam incurrunt in illa diffinitione contentam, qui tantam violentiam, puta minas, insidias per armatos et potentes propriis abbatibus inferunt ; vel qui pro dictis preces tam violentas procurant per se vel per alios, ita quod non potest libere correctio vel iurisdictio Ordinis exerceri. 2.  Item, cum Ordo sit in magnis debitis ac diversis creditoribus obligatus, domino Cistercii et quatuor primis abbatibus committitur in plenaria Ordinis potestate, quatinus ipsi vias et modum inquirant et considerent, quibus Ordo ab huiusmodi debitis valeat relevari, prout melius viderint expedire, utendo quoad hoc contra quascumque personas Ordinis plenaria ipsius Ordinis potestate. 3.  Item, cum propter diversorum procuratorum constitutionem in Romana curia, Ordo non modicum aggravetur, abbatibus et abbatissis Ordinis universi, generale Capitulum inhibet quatinus, si contingat ipsos vel ipsas aliquem procuratorem ad curiam mittere, illi misso ne dent potestatem in procuratorio alium substituendi, nisi sint procuratores Ordinis generales. Quicumque contrarium fecerit, donec revocaverit, gradum *altaris* ascendere non presumat. 4.  Item, cum universo Ordini a sanctissimo patre domino Bonifacio summo pontifice sit indultum, ut terras nostras cultas vel non cultas, non solvendo decimas, possimus tradere colonis saecularibus ad colendum, de quibus nullus alius decimas vel primitias percepit, prout in ipso privilegio plenius continetur, ex quo indulto speramus bona non modica Ordini in posterum eventura, generale Capitulum universis Ordinis personis inhibet, ut hoc clam vel palam, per se vel per alium deduci impediant ad effectum. Quaecumque persona Ordinis contrarium fecerit quoquomodo, ipsam excommunicat generale Capitulum in his scriptis, et quaecumque personae Ordinis in hoc culpabiles inventae fuerint, a domo propria emittantur, non nisi per ipsum generale Capitulum reversurae. 5.  Item, cum ob sacramenti eucharistiae reverentiam, monachis quod radantur de quindena in quindenam a generali Capitulo sit concessum, circa huiusmodi vero rasuram excedant conversi sibi labium superius et sub mento inferius radendo contra consuetudinem Ordinis approbatam, generale Capitulum ordinat et diffinit quod quicumque conversus labium superius radat et inferius sub mento, vel nimis notabiliter rotondet, cum forcipibus sibi barba totaliter abradatur. 6.  Item, cum non deceat pauperes Christi et humiles religiosos, quos magis decet habere habitum lugubre et deiectum, nimis curiosis et irreligiosis vestibus adornari generale Capitulum, ea qua potest districtione, omnibus personis ordinis inhibet quatinus a vestibus irreligiosis, puta coloratis pretioso colore, vel nimium apparenti, et ipsis non utantur omnino, alioquin quamdiu talibus usi fuerint, sine dispensatione aliqua, generale Capitulum eos vino praecipit abstinere, et super hoc patres abbates in suis *visitationibus* diligenter inquirere non omittant. Hoc ipsum servetur de curiositatibus in picturis. 7.  Abbas Libertus de Dunamunde petit, ut liceat abbatiam illam ordini Teutonico vendere, cum paganis resistere non possit et bona in dies minuantur. Abbati de Morimundo committitur ut diligenter inquirat et deinde referat. 8.  Bertramus de Amelungsborne, Iacobus de Paradiso, Rodingerus de Oliva, Wichardus de Buckovia, Nicolaus de Lacu Sanctae Mariae, Ludolfus de Nemore Sanctae Mariae, Banner (?) de Loco Dei abbates in Capitulo generali constituti vident privilegium Bonifacii VIII de decima, de 18 decembr. 1302.
Anno Domini millesimo trecentesimo quarto statuta sunt haec apud Cistercium in Capitulo generali. 1.  In primis, cum propter novitates sive novas adinventiones historiarum novarum aliquorum sanctorum, et novarum octavarum, difformitas in cultu divino oriri in ordine videatur, generale Capitulum omnes diffinitiones super praemissis, a decem annis et infra editas, revocat et de cetero denuntiat nullas esse. Conceditur tamen illis, in quorum monasteriis illorum sanctorum corpora requiescunt, quod in festis eorum propriis historiis, et illi de regno Franciae in festo sancti Ludovici eius propria historia possint uti. 2.  Item, ad admovendum dubietatis scrupulum quod circa depositiones abbatum in aliquibus diffinitionibus contineri videtur, generale Capitulum sic ordinat et diffinit quod quotienscumque in aliquibus diffinitionibus continetur quod abbas, pro tali et tali culpa, vel modo alio, deponatur vel pro deposito habeatur, nisi in ipsa diffinitione contineatur expresse, per patrem abbatem hoc fieri, ipsius potestas ad huiusmodi depositionem nullatenus se extendat, sed Capitulo generali reservetur. 3.  Item, sicut Ordo noster propriis contentus limitibus non praesumit falcem mittere in messem alienam, sic e contrario non est iustum ipsi ab aliquibus in suo iure vel iurisdictione praeiudicium generari ; eapropter universis et singulis monachis, conversis et monialibus, et aliis personis Ordinis universi, generale Capitulum inhibet quantum potest ne cuipiam saeculari vel religioso cuiuscumque religionis, nisi personis Ordinis nostri quibus dumtaxat audire confessiones est in Ordine constitutum audeat confiteri. Quaecumque persona Ordinis contrarium fecerit generale Capitulum excommunicat in his scriptis et privetur habitu regulari. Huic poenae subiacent qui, ad minus semel in anno, conscientiam suam abbati proprio non revelant, si eius copiam habere commode possint et tempore competenti. Quaecumque persona autem Ordinis in fraudem huius diffinitionis alteri praesumpserit confiteri, vel confessiones audire, poenae subiaceat supradictae. 4.  Item, secundum apostolum tunc legem Christi fideliter adimplemus, si nostra onera ad invicem supportamus. Idcirco generale Capitulum praecipit abbatibus universis illarum regionum, in quibus aliqua monasteria per guerras vel alia infortunia sunt destructa, quatinus monachos monasteriorum huiusmodi ad se missos retineat donec ipsa ad bonum statum et pristinum sunt reducta. Et hoc patres abbates in abbatiis sibi subiectis auctoritate Capituli generalis faciant observari. 5.  Item, iustitia dictante secundum rerum venalium caristiam augmentatis appretiatis quantitas pretii debeat augmentari, generale Capitulum ordinat et diffinit quod illi scolares, qui ad Montispessulani et Tholosae studia sunt mittendi, solvant de cetero pro bursa per annum integrum 14 libras turonenses, quamdiu duraverit moneta haec quae communiter modo currit. 6.  Item, ad removendas illicitas evagationes emissorum, ordinat Capitulum generale ut emissi pro culpa, extra monasteria ad quae mittuntur, nisi cum conventu, exire nullatenus permittantur. Quicumque vero alicui talium licentiam dederit exeundi, pro qualibet vice tribus diebus uno eorum in pane et aqua poenitentiam peragant levis culpae, nec talibus emissis equitaturae ab aliquibus ministrentur. 7.  Item, quia facilitas veniae incentivum tribuit delinquendi, praecipit generale Capitulum ut apostatae ad Ordinem revertentes, secundum regulam in ultimo gradu recepti et in eodem sine dispensatione aliqua teneantur, nec de cetero petitiones oblatae pro talibus aliquatenus admittantur. 8.  Item, cum nonnumquam subtilitas exquisita materia sit erroris, generale Capitulum volens circa ferendas sententias a deceptionis periculo simplicioribus praecavere ordinat et diffinit ut tam in Ramis Palmarum quam in alias antiquus modus in ferendis sententiis observetur. 9.  Item, commissio abbati Claraevallis anno praeterito facta, super correctione et reformatione abbatiae de Alna, in suo robore perseveret, ita quod eam reformet per se vel per alium in plenaria Ordinis potestate ; et quid inde factum est et fiet, ratum habet et habebit Capitulum generale ; et quid inde, etc.