0
stringlengths
0
2.02M
Per testimonium hujus cartæ omnibus notum esse volumus presentibus et futuris quod Hugo de Monteregali, cognomento Albus, dedit Deo et Beatæ-Mariæ et fratribus Regniacensibus, coram domino Rainaudo archidiacono......... prato Brunonis; laudantibus filiis ejus Waltero et Hugone et uxore sua Bona-Filia, anno ab Incarnatione M. C. XLIX, epacta nona, concurrente quinto, indictione duodecima; Henrico, venerabili Eduensium episcopo; Odone, fratre ejus, duce Burgundionum. Hujus rei testes sunt: Euvrardus, archipresbiter; Lambertus, thesaurarius; Robertus, presbiter Montisregalis; Bonus-Amicus de Lusci; Petrus de Provenci; Petrus Maltalens, et Bartholomeus, nepos ejus; Hulduerius de Grosso-Bosco; Bernardus de Lisle; Thieno, filius Humberti, piscatoris; Bartholomeus, cliens ipsius Hugonis; Garnerius, filius Rainaldi de Genulli; Heldebertus, faber, de Jous.
In nomine sanctæ et individuæ Trinitatis, ego Johannes, cognomento Capellus, laudantibus Gaufrido, fratre meo, et Hermensende uxore mea, et filiis meis Bolderio et Girardo, dono atque concedo Deo et Beatæ-Mariæ Pontiniaci, in usus fratrum ejusdem loci, quidquid habeo vel jure habere debeo in parrochia, sive in territorio Lagniaci, præter olchiam unam et sex denarios censuales quæ teneo de domno Bartholomeo: ita scilicet quod totum dominicatum meum in præsenti accipiunt jure perpetuo possidendum. Casamenta vero quocumque modo sine vi acquirere poterunt, sine contradictione mea, vel hæredum meorum similiter possidebunt; nihil penitus mihi, vel hæredibus meis, in eisdem casamentis retinens, præter servitium casatorum quamdiu eadam casamenta tenebunt. Hastam etiam unam et pratum filii Garnerii habebunt ab ecclesia Pontiniacensi, pro competenti censu, secundum consuetudinem territorii. Quicquid autem de eadem hasta, vel prato, ecclesia Pontiniacensis, quocumque modo, sine vi a præfatis hominibus acquisierit, similiter in pace habere perpetuo concedo. Hæc autem tota suprascripta donatio sive concessio, atque laudatio, in præsentia mei Hugonis Autissiodorensis episcopi, ante sanctum altare Beati-Stephani, a præfato Johanne recognita est atque concessa, et a Josberto patre suo laudata et confirmata; quamobrem utriusque partis assensu et voluntate sigilli mei impressione munivi, authoritate Dei et beatorum apostolorum Petri et Pauli, et nostra, excommunicans omnes qui adversus ecclesiam Pontiniacensem contra præsentem cartam ire voluerint, donec annuente Domino resipuerint. Hujus rei testes sunt: Joscelinus, decanus; Hato, archipresbyter; Siroz, subdiaconus; Herveus de Firmitate; Josbertus de Prensi; Fulco li Cois; Guido Bailledarz; Humbaudus Belaure; Robertus cellerarius; Johannes Botentroz; Bernardus de Richebort; Gauterius Bigote; Humbaudus præpositus; Landricus Rufus; Lambertus Ollanz; V.... vicarius; Stephanus Ollanz; Ollandus filius ejus; Petrus, coquus. Actum apud Autissiodorum, anno ab Incarnatione Domini millesimo centesimo trigesimo sexto; Innocentio secundo papa; regnante Ludovico rege.
Cecilia de Neirun dedit ecclesię Cistercii singulis annis unum sextarium frumenti ad procurationem abbatum de molendino suo. Hoc ipsum donum postea Rotbertus eiusdem Cecilię filius ecclesię Cistercii sicut mater sua concessit et dedit ita videlicet ut ad quoscumque successores vel dominos molendinum sive per hereditatem sive per venditionem vel per donationem dirivatum fuerit vel quocumque modo ad alios transfusum semper ęcclesia Cisterciensis quamdiu molendinum duraverit annis singulis unum sextarium frumenti inde habeat. Testes : Ado cellerarius Cistercii, Durannus conversus, Rotbertus prior, Humbertus presbiter, Carpinus.
Corpus abbatie.I :Carta Firmitatis.II : Literra venditionis per Johannem de Burzeo facte. III : Guillelmus, comes Cabilonensis, dedit nobis omnia que habebat, etc.IIII: V: VI: VII: VIII: De Johannino de Givetain, qui nobis debet XII libratas apud Layve.IX : X : XI : De stabulo habendo in cistercio tempore generalis capituli XII : De X libratis terre nobis datis a domino Alixandro apud Varennes.XIII : XIIII : Nos non tenemus solvere procuratorem archiepiscopo Lugdunensis.XV : Privilegium regis Philippi, de libertatibus nostris.XVI : XVII :Quod quicti sumus de expensis factis racione prelatoris congregrator(sic) ad (…). XVIII :XIX : De sexta parte decime de Broisses.XX : De sexta parte decime de Bressiis et est quadam quittacio.XXI : XXII : Clasula testamenti domini Guillelmi abbati presbiteri, de I quarta frumenti et ta(…) avene. XXIII : De una quarta frumenti et una quarta avene debita portaris Firmitatis.XXIIII : Quitatio regis, de IIc VII libris cum XVI solidis Turonensis. XXV : De quoddam mercatore occiso ad pontem Grone.XXVI: XXVII: De justicia abbatie facta occasio unius pueri qui occidit unum famulum.XXIX : Literre absolutionis a visitatione in procuratore ab archiespiscopi Hugonis et sunt III.XXX : De C florenis nobis debit in capitulo generali. XXXI : XXXII : StaphardeXXXIII : Sunt tres literre de Stapharde.XXXIIII : XXXV : De quodam mercatore occiso ad pontem Grone.XXXVI: De una marcha argenti.XXXVII : Publicatio testamenti Hugonis Ficheti Trenorchii.XXXVIII :XXXIX :XL : Johannis de Brueria, de gargeria terre de Vincelles.XLI : XLII : Literra de XV libratis terre apud Brangny prope Verdium.XLIII : De decima de Buxi, super quam habemus XL solidis Turonensis.XLIIII : De centum solidis quos nobis debet Annetus Copades pro domino H. de Ponce. XLV : De quarta parte decime de Buxi, a domina Hugueta de Brulleyo. XLVI : Johannis de Maisseyo, de quarta parte decime de la Luye.XLVII : De quarta parte decime de la Luye a Perrello de Messey.XLVIII : De C florenis qui nobis debentur in capitulo generali. XLIX : De decima sancte Helene a Jocerendo dicti loci. L : De Johanne de Lanchise, de triginta quinque solidis cum obolo apud la Luye. LI : LII : De XXII denariis a Galtero Picot.LIII : Salvagardia regis Karoli.LIIII : Donacio facta pro Guillelmetam de Chassauge, de domo sua de Buxi. LV : De prato de Raveneaul a domino Guillelmo de Traves.LVI : Copia testamenti Girarde filie Symoneti Baichardi.LVII : Confessio misse domni Durandi abbatie Firmitatis.LVIII :De tringinta solidis et quindecim bichetis frumenti a Jocerendo Sancti Helene.LIX : Literra quitationis, de IIIIxx florenis de quarta parte decime de Luya.LX : Excambium factum cum liberis domini Odonis de abbato. LXI : Johannes Beulleras de Givriaco qui retinuit ad censuales quadam vinea.LXII : Domini Jocerendi de Luigny.LXIII : De Perrello de Vignorle.LXIIII : Literra domini Girardi de Longocampo.LXIX : Clasula testamenti domine Ysabelle de Lovyose. LXX : De domo de Buxi quam nobis dedit dominus Johannes de Montauteaure.LXXI : De Molendino de Renart. LXXII : Carta de libertate domorum nostrarum.LXXIII : Domini Guillelmi de Guichia, de terra de Vincelles.LXXIIII : Confessio feodi, de dicta terra de Vincelles.LXXV : Literra domini G. de Mars, de terra Sancte Katerine. LXXVI : Literra feodi ejusdem terre.
Mis en court p(ar) led(it) Jeh(an)ot Bar au lieu de Dijon p(ar) devant Jeh(an) Maire, com(m)is de oyr les comptes de mons(eigneur) le chancell(ie)r, Laure(n)t Jaquelin, com(m)is au (con)trerole des ouvraiges dud(it) hospital et Jehan Chomedey, clerc notaire publique, le VIe jour de septembre l’an mil IIIIc XLVIII. Compte deux(iem)e de Jehannot Bar, com(m)is de noble (et) puissant seigneur mons(eigneur) d’Authumes, chancellier de mons(eigneur) le duc de Bourg(og)ne, com(m)e appert par se l(ett)res paten(tes) dont la coppie est inscripte en son premier compte de la recepte (et) despense p(ar) lui faicte ta(n)t a cause de mil livres tourn(ois) deues ch(ac)un an en la sulnerie de Salins a son hospital de Beaune com(m)e arge(n)t receu de Jeh(an) Maire d’Ostun pour (et) ou nom dud(it) s(eigneur) pour conv(er)tir es ouvraiges dud(it) hospital led(it) compte pour deux mois com(m)ença(n)s au premier jour de juillet mil IIIIc XLVIII et finissant au derr(ain) jour d’aoust ens(uivant) inclus oud(it) an. Recepte d’argent Premiereme(n)t led(it) Jeh(ann)ot Bar demoura en deste env(er)s mond(it) s(eigneur) par son premier co(m)pte dud(it) hospital fini au derr(ain) de juing dud(it) an mil IIIIc XLVIII co(mm)e app(er)t p(ar) led(it) co(m)pte rend(u) a mond(it) s(eigneur) en la som(m)e de cinq cens vint deux frans deux gros demi niquet ob(ole) tourn(ois) qu’il prent icy en recepte po(ur) en demourer quitte oud(it) premier compte p(ar) cestui pour ce […] Vc XXII f(rans) II g(ro)s demi niq(ue)t ob(ole) t(ournois)
Urbanus episcopus, servus servorum Dei, Hugoni karissimo filio Balmensi abbati ejusque successoribus legitimis imperpetuum. Potestatem ligandi atque solvendi in celis et in terra beato Petro ejusque successoribus auctore Deo principaliter traditam illis ecclesia verbis agnoscit, quibus per eum Dominus allocutus est: «Quecumque ligaveris super terram erunt ligata et in celis, et quecumque solveris super terram erunt soluta et in celis.» Ipsi quoque et proprie firmamus et aliene fidei firmamus et aliene fidei confirmacio eodem Deo auctore prestatur cum ad eum dicitur: «Rogavi pro te ut non deficiat fides tua, Petre, et tu aliquando conversus confirma fratres tuos.» Oportet ergo nos, licet indigni Petri residemus in loco, prava corrigere, recta firmare, et in omni ecclesia ad interni arbitrium judicis sic disponenda disponere, ut de vultu ejus judicium nostrum prodeat, et oculi ejus videant equitatem. Tuis igitur, karissime fili, Hugo, Bisuntinique archiepiscopi Hugonis piis peticionibus annuens, tibi tuisque legitimis successoribus Balmense cenobium regendum ac disponendum presentis decreti nostri pagina confirmamus cunctaque tam in monasteriis quam in ecclesiis ad idem Balmense cenobium pertinentia; videlicet monasterium Sancte Marie Grandi Fontis cum omnibus apendiciis suis, monasterium Sancti Petri Gaudæ, monasterium Sancte Marie infra urbem Bisunticam quod vocatur Jusanum, monasterium Sancti Eugendi Eticæ, monasterium Sancti Lauteni, ecclesiam Sancti Johannis Balme cum capella Crancet, ecclesiam Sancti Gervasii Victoris, ecclesiam Sancti Nicholai Carneti; ecclesiam Laviniaci, Montis Huin, Caveriaci, Cavaniaci, Brariaci; ecclesiam Sancti Desiderati Ledonis, Lisintiaci, Larnaci, Desnensis; ecclesiam Donblensem; ecclesiam de Guars, Montis Tolose, Asnens, Montis Alacris, Neblensis Castris; ecclesiam Sarmacie, Sabonarie, Alefracte, Cortunne, Mulnet, Ver, Buuliaci; Sancti Mauricii et Sancti Germani Grausonis, Baensis, Bellimontis, Montis Roolenis, Esciconis, Rancinaci, Gelerensis, Beneventi, ecclesiam Belle Vrave, Ciensis ville cum capella castri, Sancti Reneberti, Sancti Stephani de Ponte, donni Petri de Arlico, Vistrivici, ecclesiam Poloniaci cum capella castri, Marriaci, Platani, Sancti Sabini, ecclesiam Aquensis, Solciaci, Spictensis, cum apendiciis earum. Preterea per presentem nostri privilegii paginam, apostolica auctoritate statuimus, ut quecunque nunc idem cenobium possidet, sive in crastinum largicione principum, concessione pontificum vel oblatione fidelium legitimis modis poterit adipisci, firma tibi tuisque successoribus et illibata permaneant. Decernimus ergo ut nulli omnino homini liceat idem cenobium temere perturbare aut ei subditas possessiones auferre, minuere vel temerariis vexacionibus fatigare, sed omnia integre conserventur eorum pro quorum sustentatione concessa sunt usibus profutura, salva Bisuntini archiepiscopi canonica reverentia. Sane si quis in crastinum archiepiscopus aut episcopus, imperator, aut rex, princeps, aut dux, comes, aut judex, aut persona quelibet magna vel parva, potens aut inpotens, hujus nostri privilegii paginam sciens, contra eam temere venire temptaverit, secundo terciove commonitus si non satisfactione congrua emendaverit, a Christi ecclesie corpore eum auctoritate potestatis apostolice segregamus. Conservantibus autem pax a Deo et misericordia presentibus ac futuris seculis conservetur. Amen. Ego Urbanus catholice ecclesie episcopus subscripsi. Datum Rome, V kalendas januarii, per manus Johannis sancte Romane ecclesie diaconi cardinalis, anno Dominice incarnationis Mº LXXX VIIII, indictione XIII, anno pontificatus donni Urbani pape secundi secundo. (Cercles concentriques et Bene Valete.)
In nomine summi et invisibilis Dei, ego Hilisiardus miles, de castello quod vocatur Nigra Unda, dedi in finem vite mee, pro redemptione peccatorum meorum seu etiam pro salute anime mee et omnium antecessorum meorum vel propinquorum, omnipotenti Deo et sanctis apostolis ejus Petro et Paulo, ac Cluniacensi cænobio, cui domnus Hugo venerabilis abbas preesse pariter ac prodesse videtur, quandam scilicet particulam hereditatis mee, quæ mihi parentali jure obvenit, unum videlicet mansum in villa que dicitur Vernum, absque omni calumpnia, omnique mala consuetudine liberum; unam etiam cavannariam cum servo ipsius terre colono, in comitatu Matiscensi; quasdam etiam vineas in villa Poliaco, in comitatu Forensi, quas cum quodam fratre meo communiter possidebam. Has itaque eo tenore prefato cenobio tradidi possidendas, ut si idem frater meus partem que sibi competit voluerit eidem Cluniacensi monasterio relinquere, accipiat a monachis ejusdem loci quinquaginta solidos; et ita demum sub dominio ipsorum ipse vinee perpetim habeantur. Si quis vero (quod absit!) aliqua factione vel dolo hoc donum infringere temptaverit, anathema sit. Facta est autem hec carta anno Verbi incarnati millesimo XCº Iº, sub presentia horum testium, qui hoc donum laudaverunt pariter ac firmaverunt, quorum nomina hec sunt: Thunus presbiter, Aimo clericus, Pontius miles de Serra, Milo de Ruiniaco, Arnaldus miles de Sancto Marcello et Wigo frater ejus.
Adnotandum credimus futuris, quod Wilencus dedit Deo, et sancto Petro duos mansos in Moringis vico cum omnibus appendiciis suis, et servum nomine Ulricum cum uxore, et infantibus suis. Et ut hæc donatio perpetuam firmitatem obtineat, signatorum nomina subtus demonstrat sceda. Sign. Pontii filii ejus, Fulconis, Odilonis, Bernonis Clerici.
Fixum atque in perpetuo ratum cuncti sancti (sic) æcclesiæ filii, presentes et futuri, teneant perpetueque memoriæ tradant quod Ascelinus, filius Wiberti de Castro-Censorii, profecturus Hierosolimam, concedente et laudante Regina, matre sua, et Hugone, fratre suo, Sanctæ-Mariæ Molismensi et monachis ejusdem cenobii, de hoc quod ipsa Regina et predicte filii ejus habebant apud Nantriacum; quod etiam cum ejusdem loci monachis dividendo partiebantur, dedit medietatem, id est quadrantem tocius terræ et omnium reddituum ipsius quadrantis, et medietatem venationis, pro XXVII libris denariorum quos in expensis suæ peregrinationis Hierosolimis detulit. Facta hæc apud castrum Malliacum, VI nonas martii, coram his testibus: Hugo Grossus; Gaufredus, frater ejus; Rainaldus, cognatus eorum; Wilelmus, frater ejus, et Widricus; Gaufredus de Vincellis; Norgaudus; Odo, vitricus ipsius Ascelini, Wido de Misera; Avinus, filius predicti Odonis; Gonterius, capellanus; Paganus, præsbiter; Rainerius et Henricus, famuli. Pro hoc acceperunt societatem tocius beneficii Molismensis æcclesiæ a domno abbate Roberto, sicut moris est dari monasteriis.
Honorius, episcopus, servus servorum Dei, dilectis filiis ... suppriori et conventui de Caritate, salutem et apostolicam benedictionem. Licet pro certo credamus, quod vexatio, qua per quorundam insolentiam temere suggerentium, ut subtraheretis reverentiam et obedientiam debitam Cluniacensi ecclesie matri vestre, monasterium vestrum in spiritualibus et temporalibus graviter attritum esse dinoscitur, vobis tandem tribuit intellectum; de tranquillitate tamen vestra et ipsius monasterii vestri reformatione ac statu juxta officii nostri debitum curam sollicitudinemque gerentes, discretionem vestram attente monendam duximus et hortandam, per apostolica vobis scripta firmiter precipiendo mandantes, quatinus ipsi Cluniacensi ecclesie sicut membra capiti humiliter obsequentes, dilecto filio ... abbati ejusdem ecclesie, juxta Cluniacensis ordinis instituta impendatis reverentiam et obedientiam humilem et devotam, non credentes vanis quorumdam sermonibus, qui, sicut accepimus, adhuc spirantes minarum et rebellionis in discipulos Domini vobis persuadere conantur, quod questiones vestre temere mote contra ipsam Cluniacensem ecclesiam, ac demum apostolice sedis judicio terminate, facile adhuc poterunt instaurari; certi quod firmiter gerimus in proposito vos et sepedictam Cluniacensem ecclesiam reducere ad consuetum vinculum unitatis, quod non credimus posse cautius fieri, quam providendo ne questiones hujusmodi recidivent, cum recidui langores periculosiores esse soleant primitivis. Datum Rome, apud Sanctum Petrum, VII idus decembris, pontificatus nostri anno primo.
Divina atque humana decretum auctoritate est, ut traditiones seu rerum commutationes cartis inserantur, scriptaque ad posterorum notitiam transmittantur, ne aliqua decessione vel successione varientur. Ideoque notum omnibus presentibus et futuris esse volo, quod ego Durannus, prepositus de Berziaco, dono Deo et sanctis ejus apostolis Petro et Paulo Cluniensibusque fratribus meum alodum, fevum, tenemen, et prefecturam quam, de ipsis tenebam fratribus et parentes mei tenuerunt de domno Wigone et Rotberto in villa de Berziaco, et in agro ejus dimitto. Pro hoc quoque pacto accepi ab ipsis fratribus XLta solidos, et ut fideliter custodiam deinceps. S. Duranni, qui hoc donum fecit. S. Rittrudis, ejus uxoris. S. Bernardi et Duranni, filiorum ejus, atque Rotberti. S. Constantini. S. Stephani. S. Gaufredi. S. Girberti. S. Gongoldrici. S. Ingelfredi.
«Ecclesiam videlicet de Germini-Villare, ecclesiam de Riniaco, ecclesiam de Magno-Monte, ecclesiam de Ocio, ecclesiam de Casnedo, ecclesiam de Spaniaco, ecclesiam de villa nomine Yz, ecclesiam Adeleni Curtis, et ecclesiam novam sub castro Clarimontis....»
In nomine Patris et Filii et Spiritus-Sancti. Amen. Ego Henricus, Trecensis episcopus, notum volo fieri omnibus hominibus, tam presentibus quam futuris, quod Josbertus, filius Tecelini de Villa-Mauri et Milo, frater ejus, quicquid in tota Hota Pontiniacensis ecclesia possidet, quod jure aliquo ad eos videtur pertinere, sive in proprio, sive in casamento, fratribus predictæ ecclesiæ jure perpetuo, possidendum concedunt et laudant. Laudant etiam nichilominus quicquid de casamento eorum Pontiniacenses fratres adquirere poterunt; et in omnibus nemoribus suis omnem usuariam tam ipsis fratribus quam pecoribus eorum, et in ceteris terris pasturam. Hujus concessionis et laudationis eorum testes sunt: Garnerius de Fagis; Richerius Vitulus; Gauterius de Pentecosta; Hugo de Malo-Passu, Gauterius ..... ba; Milo de Villa-Mauri. Actum, anno ab incarnatione Domini Mº Cº XLº VIIº, quo Lodovicus, rex Francorum et Aquitaniorum dux, Jerosolimam profectus est ad expugnandos christiani nominis inimicos.
Universis presentes literas inspecturis, frater Symon de Hermenteriis, prior humilis de Charitate, salutem in Domino sempiternam. Noveritis quod nos, attendentes devotionem quam conventus ecclesie nostre Charitatensis habet et habuit ad Deum et ministros ejus in eadem ecclesia ministrantes, et eius excellentia merita apud ipsum regnantem in cœlis, damus eis pure et perpetuo et solemni donatione concedimus, pro salute anime nostre et pro anniversario nostro faciendo in dicta ecclesia, annis singulis, certa die, decem libras Turonenses annui redditus, solvendas ipsi conventui vel procuratori eorum, in vigilia natalis Domini, annuatim quamdiu vixerimus et, post mortem nostram, tali die quali nos obire contigerit anno quolibet revoluto; quas assidemus eis et assignamus super molendinis de Vallibus, sitis apud Narciacum, que titulo emptionis acquisivimus et habuimus a nobili domina Yolandi de Merriaco, de cujus dominicatura et hereditate propria dicta molendina movebant, et a dicta ecclesia ea tenebat ad censum. Et de quibus decem libris turonensibus dictum conventum in possessionem misimus, per ipsius petitionem, numerationem et presentis litere traditionem, obligantes nos et successores nostros, quantum possibile est, quod si dicte decem libre Turonenses in dicta vigilia natalis Domini vel ad tardius infra octavas dicti natalis, et post mortem nostram ipsa die obitus, vel infra octo dies, adveniente die obitus nostri quolibet anno solute non fuerint dicto conventui vel eorum mandato, quod ipsi gagiare possint in dictis molendinis pro defectu solutionis predicte. Obligantes insuper nos et quantum possumus successores nostros, qui pro tempore erunt, omnes expensas, omnia damna, et deperdita que occasione defectus solutionis dictus conventus fecerit vel incurrerit, in integrum resartire. In cujus rei memoriam et testimonium presentes literas sigillo proprio et quo communiter utebamur, voluimus et fecimus consignari. Datum apud Charitatem, anno Domini millesimo ducentesimo octogesimo quinto, die mercurii in festo beati Marci evangeliste.
Ego G[eraldus], vicecomes Bruciae, notum facio tam praesentibus quam futuris quod Guido de Brucia, cognatus meus, in praesentia mea constitutus, de assensu et voluntate dominae matris suae, quitavit Deo et ecclesiae Sancti Benedicti in manu Guillelmi, tunc praepositi ejusdem ecclesiae, quicquid juris habebat in G. et P. Sarnes, fratribus, de Bellomonte, et eorumdem haeredibus. Ut autem haec quitatio rata et stabilis permaneat, ad petitionem praefati Guidonis istud manucepi, et presentem chartam sigilli mei munimine roboravi. Actum apud Sanctum Benedictum, anno Domini millesimo ducentesimo decimo octavo.
C'EST LE LAY DE TYDOREL L'aventure d'un lai nouvel que l'en apele Tydorel, vos conterai conme ele avint. Li sires qui Bretaingne tint e rois en fu par heritage aprés plusors de son lignage, en sa jovente, fame prist, fille a .I. duc, que il requist ; por sa biauté, por sa franchise, l'a li sires des Bretons prise ; molt la chieri e ennora, e ele durement l'ama. Onques ne fu jalous de li e cele onques nu deservi. Ensemble furent bien .X. anz qu'il ne porent avoir enfanz. Enmi esté, ce m'est avis, si con dïent cil du païs, li rois a Nantes sejorna por la forest que il ama. .I. jor estoit alez chacier e la roïne esbanoier. Estoit en .I. vergier entree aprés mengier de relevee ; dames, puceles i mena, ensemble o elles sejorna, molt demenerent grant deduit ; li plusor ont mengié du fruit. La roïne s'apesanti soz une ente qu'ele choisi, desor l'erbe s'estoit couchiee sor une meschine apuiee. Se la roïne fu pesanz, la pucele fu qatre tanz ; endormi soi, son chief clina, e la roïne s'esveilla. Aprés les autres volt aler, mes n'en porra nule trover, molt durement s'en merveilla. Contreval le jardin garda, si vit .I. chevalier venir soëf le pas, tout a loisir. Ce fu li plus biaus hon du mont de toz iceus qui ore i sont, de raineborc estoit vestuz, genz ert e granz e bien membruz. Qant el le voit venir vers soi grant honte en ot e grant esfroi, .I. poi s'estut e si pensa. Savez que la dame cuida ? Que ce fust aucun riche ber qui fust venuz au roi parler, e qant il le roi ne trovast q'a li venist, sel saluast. Li chevaliers cortoisement par la main senestre le prent ; mercïe la de ses saluz. « Dame, fet il, ci sui venuz por vos que molt aim e desir. Si me dites vostre plesir, se vos savez e vos cuidiez que vos amer me peüssiez d'itele amor con je vos quier, ne me fetes longues proier. Je vos ameré loiaument, e si ne puet estre autrement je m'en irai, vos remaindrez ; sachiez, ja mes joie n'avrez. » La dame l'a molt esgardé, e son semblant e sa biauté, angoisseusement l'aama ; otroie li qu'el l'amera s'ele seüst qui il estoit, conment ot non e dont venoit. « Par foi, fet il, je vos dirai, noient ne vos en mentirai. Venez o moi, si le verrez, car ja autrement nu savrez. » Il l'a menee ensemble o lui, fors du vergier vienent andui, son cheval truevent aresnié qu'il ot a son arbre atachié. Li destriers fu blans conme flor, sor ciel n'ot plus bel ne meillor ; s'espee e ses armes trova, hastivement illec s'arma, puis est montez, la dame a prise, sor le col du cheval l'a mise, o li s'en vet sifaitement. N'ot erré gueres longuement ; lez la forest, en .I. pendant, desoz .I. tertre lé e grant l'a descendue, sor .I. lai ou plusor firent lor essai. Qui le lac peüst tresnoer, ja ne seüst de cuer penser nule chose qu'il ne l'eüst, e qanque desirrast seüst. Sor la rive sëoir la fist, tot el cheval el lac se mist ; l'eve li clot desus le front, e il se met el plus parfont, qatre loëes i estut : onques la dame ne se mut. De l'autre part est fors issuz, si est a la dame venuz. « Dame, fet il, desoz cest bois par ceste voie vien e vois. Ne me demandez noient plus. » Sor le cheval la lieve sus. « Longuement nos entrameron, desi qu'aparceü seron. De moi avrez .I. fiz molt bel, sel ferez nomer Tydorel. Molt ert vaillanz e molt ert prouz, de biauté sormontera touz les chevaliers de ceste terre, ne ja nul ne li fera guerre, toz ses voisins sormontera, car grant proesce en li avra ; de Bretaigne seignor sera, mes ja des eulz ne dormira. Qant il avra aage e sens, fetes o li veillier toz tens, ou qu'il onques soit a sejor, de chascune meson entor face .I. homme prendre, a son tor, qui chant e face grant baudor, e si li cont aucune rien, ce qu'il savra, ou mal ou bien. Nel porroient la gent soffrir q'aucun n'en esteüst morir. Puis avrez une fille bele ; qant creüe ert la damoisele, a .I. conte sera donnee en meïsmes ceste contree. .II. filz avra preuz e vaillanz preuz e hardiz e combatanz, preuz e cortois e vertuos, e molt seront chevaleros, molt seront bel a desmesure, molt s'en entremetra Nature, car molt seront preuz e vaillanz, e si ravront assez enfanz, mes par lignage dormiront molt miex que autre gent ne font. De ceus istra li quenz Alains, e puis aprés ses filz Conains. » Qant tot li ot dit son talent, el jardin vient, si la descent, la l'amena ou il la prist, toute sa volonté en fist, de li se part, si prent congié. Qant il fu issu du vergié, les puceles sont reperies qui ainz estoient esloingnies. E la roïne s'en ala, s'aventure tres bien cela ; sovent parloit a son ami, car assez reperoit o li. Son ventre crut e engroissa ; li rois le sot, grant joie en a de ce qu'ençainte ert la raïne, mes ne sot pas tout le covine. Li vilains dit a son voisin par mal respit en son latin : « tex cuide norrir son enfant ni li partient ne tant ne qant. » Issi fist li rois de cestui, n'iert mie siens, ainz est autrui. A merveille liez en estoit que la roïne enceinte estoit, e tuit si homme e si ami ne sorent pas qu'il fust ainsi. Li termes vint, li filz fu nez e bien norriz e bien gardez, Tydorel le firent nomer en droit baptesme e apeler. Onques des eulz ne someilla, ne ne dormi, totjors veilla ; a grant merveille l'ont tenu tuit si homme qui l'ont veü. Qant en aage fu venuz e il estoit granz e creüz, firent o lui veillier la gent chascune nuit diversement. Fables contoient e respit si con sa mere li ot dit. La suer qui fu aprés lui nee a .I. conte fu mariee. Li chevaliers ques engendra a la roïne repera soventes foiz, car molt l'amot e ele lui, que plus ne pot, tant que furent aparceüz par .I. vassal ques a veüz. Uns chevaliers gisoit plaiez en la vile, forment bleciez, de secors eüst grant mestier, failli li erent si denier. Il s'est esforciez e levez, a la roïne en est alez a li requerre e demander que du sien li face donner, car ele a costumë avoit, as besoingneus assez donoit ; dras e chevaus, or e argent as besoigneus donnoit sovent. L'uis de la chambre ou ele gist trova overt, dedenz se mist. Lez la roïne vit celui dont il ot puis ire e ennui ; entre ses braz la dame tint, dont s'en ala, puis ne revint. E cil amaladi le jor e empoira de sa dolor, l'endemain a l'eure fina que il les vit e esgarda. Aprés cest fet que je vos di, li rois de Bretaingne feni. De Tydorel firent seignor. Onques n'orent eü meillor, tant preu, tant cortois, tant vaillant, tant large, ne tant despendant, ne miex tenist em pes la terre ; nus ne li osa fere guerre. De puceles ert molt amez e de dames molt desirrez, li sien l'amoient e servoient, e li estrangé le cremoient. .X. anz fu rois poësteïs, si con dïent cil du païs. Qant li dis anz furent passé qu'il ot tenu em poësté, a Nantes ala sejorner. Molt pot cele contree amer por sa mere qui la manoit, e ci tot son conseil estoit. Tant conme il i a sejorné, par les mesons de la cité prenoient hommes chascun jor, einsi conme il venoit en tor, qui o le roi la nuit veillassent, fables deïssent e contassent. .I. samedi oï conter, conmë il vint a l'avesprer, sont a une meson venu l'ome semons au roi meü, car trop avoient demoré, il estoient dedenz entré. Une veve laienz manoit, foible et viele, malade estoit. .I. filz avoit ensemble o li qu'ele ot molt longuement norri. Onques ne volt de lui partir, ne fors de la cité issir. A .I. orfevre l'out baillié, apris l'avoit e ensaignié, assez savoit de son mestier. De ce qu'il pooit gaaingnier pessoit sa mere chascun jor e conreoit a grant honor. Cil le ruevent apareillier d'aler ensemble o eus veillier en la chambre le roi la nuit, si gart qu'il sache aucun deduit. Il lor respont :« Alez avant ! Onques n'en soi ne tant ne qant ; je ne sai fable ne chançon ne bien conter une reson. » Li mesage furent irié, le bacheler ont menacié se il n'i veut par bel aler, il l'i feront par mal mener, e si sera en tel leu mis dont a totjors li ert mes pis. Sa mere ot grant poör d'iceus. « Biaus filz, fet ele, alez o eus. » II li respont :« Lessiez m'ester. Se je ne savoie chanter, en sa prison me getera e .I. des eulz me crevera. - Biaus fiz, fet ele, entent a moi, tu iras veillier o le roi. Qant il te rovera conter, ne fable dire, ne chanter, respon que tu n'en sez noient. S'il se corrouce durement, si li di tant : que n'est pas d'ome qui ne dort, ne qui ne prent some. Par tant le feras tu penser, e si qu'il te lera ester. Va t'en, biau fiz tot asseür, Diex te doint vers lui bon eür. » Qant cil oï l'enseignement, a la cort vint hastivement. Es chambres le roi est entrez, cil sont a lor ostiex alez, celui lesserent o le roi qui l'apela dejoste soi. Qant vesprés fu e anuitié, li chambellenc se sont couchié. Li rois seoit sor .I. haut lit, celui apele, si li dist : « Amis, di moi aucune rien ou j'entendré, si feras bien. - Sire, fet il, onc ne contai, si m'aït Dex, ne ne chantai. Bien a .XV. anz mort fu mon pere, une povre fame est ma mere, a grant angoisse m'a norri, onques de li ne departi ; petit ai oï e veü, e encor ai mains retenu. » Li rois li dist :« Merveilles oi ! Il n'est nus hon tant sache poi conme tu ses, si con tu dis, dont es tu molt fol esbahiz. Mes ja si ne m'en gaberas. Qant tu de moi departiras n'avras tu talent de gaber ne de nul autre homme afoler. » Molt le conmence a menacier. [...] « Sire, fet il, si con je di, petit ai veü e oï, fors tant que j'ai oï parler e a plusors genz raconter por vérité que n'est pas d'ome qui ne dort ne qui ne prent somme. » Li rois se tut, son chief clina, molt angoisseusement pensa d'ice qu'il onques ne dormi. Bien set que cil avoit oï qu'il n'estoit mie d'ome nez. Dolenz en est e trespensez que toz li mondes reposoit e il par nuit e jor veilloit. Il s'est levez hastivement, soz son chevez s'espee prent, en la chambre sa mere entra, a son lit vint, si l'esveilla. Qant el le vit, si s'est drecie, sor son coute s'est apuïe. « Filz, fet ele, por Deu merci, qu'est ce ? Que querez vos ici ? - Par Deu ! fet il, toute i morrez, ja de mes mains n'eschaperez, si vos ne me dites le voir qui filz je sui, je veil savoir. Cil qui o moi devoit veillier ce dit orainz en reprovier : ce m'est avis, si droit recort, que n'est pas d'ome, qui ne dort. Totes genz dorment e je veil ; or l'ai oï, si m'en merveil. » Ele respont :« ce que j'en sai volentiers, biaus fiz, vos dirai. Tu es mes filz, je sui ta mere, li rois ne fu pas vostre pere. Nos fumes ensemble .X. anz, ne peüsmes avoir enfanz. En ceste vile molt sovent sejornoit li rois o sa gent. .I. jor ala em bois chacier e je m'alai esbanoier en un vergier, por la chalor, sor l'erbe fresche e sor la flor. De mes puceles i menai, ensemble o eles me joai, assez menasmes grant deduit, li plusor menjoient du fruit. Assis moi soz une ente bele, o moi avoit une pucele ; molt durement m'apesanti e la damoisele autresi endormi soi sifetement, ne la poi esveillier noient. Je m'esveillai, si m'esfreai, grant pëor oi, si la lessai. Qant verité dire vos doi, la vint .I. chevalier a moi ; molt estoit biaus a desmesure, par estuide l'ot fet Nature. Nature ot en li asemblé qanque sot fere de biauté, e si estoit molt bien vestuz, e granz e larges e membruz. De druerie me requist, menaça moi, e si me dist se je ne l'amoie d'amor ja mes n'avroie bien nul jor ; il s'en iroit, je remaindroie, ja mes joie ne bien n'avroie, forment en fui espoërie. Molt me requist ma druerie. Tant le vi bel e avenant, e si cortois e si parlant, que je l'amai molt durement e il moi angoisseusement. Demandai li qui il estoit, dit moi qu'il le me mostreroit. Il m'en mena fors du vergié, ou son cheval ot atachié ; toutes ses armes i trouva que il avec soi aporta. Armez s'en est molt gentement, molt furent bel si garnement ; delivrement s'estoit armez, puis est sor son cheval montez, par la main destre dont me prist, sor le col du cheval m'asist, o lui alai sifaitement. Sachiez de riens ne vos en ment. Desoz ce bois, en ce grant lai, la ou les genz font lor essai, me porta, si me descendi ; ilec m'asis, si atendi. Ce sachiez bien veraiement, de moi parti isnelement ; a cheval est el lai entrez, el plus parfont, trestoz armez. Quatre loëes demora, a moi revint e reparla, e si me dit que il venoit de son païs qant il voloit. Par illec venoit e aloit sifetement qant li plesoit. N'avoit cure d'ome mener ne au venir ne a l'aler ; il seus ses garnemenz portoit, tot sol venoit, tot sol aloit, n'avoit cure de conpaingnie. Onques, tant con je fui s'amie, ne vi garçon ne escuier qui o lui deüst chevauchier. O moi revint trestot ainsi, e mainte foiz me desfendi por ma vie bien me gardasse que je plus ne li demandasse de son estre ; plus ne l'enquis, car son conmandement bien fis. Bien gardai son conmandement, car plus ne li enquis noient. Longuement, ce dit, m'ameroit deci q'aparceüz seroit. Il savoit bien certainement e bien le me disoit sovent, que il seroit aparceüz e encerchiez e conneüz ; “ e si avrez de moi .I. fis qui molt sera preuz e gentis e biaus e genz e avenanz, larges, cortois e despendanz, e preuz a pié e a cheval. ” En vos avroit noble vassal, petiz serez, ne gueres granz, mes molt serez preuz e vaillanz, mes ja someil ne vos prendra : “ ne nuit ne jor ne dormira. Qant il avroit entendement, chascune nuit diversement meïsse gent o lui veillier por chanter e por fabloier. ” Qant tot m'ot dit e enseignié, si m'amena desq'au vergié. Biau fiz, ce est la verité : ce jor fustes vos engendré. Longuement repera a moi, plus de .XX. anz, si con je croi, tant c'uns chevaliers l'aparçut, qui de male mort en morut. Il s'en ala, puis ne revint ne je ne sai qex voies tint. » Qant Tydorel a tot oï, de sa mere se departi ; en ses chambres est reperiez, ses chambellans a esveilliez, ses armes rova aporter e son bon cheval amener. Cil ont fet son conmandement, e il s'arma delivrement. Sitost conme il se fu armez, sor son cheval estoit montez. Poignant en est au lai venuz, el plus parfont s'est enz feruz ; illec remest, en tel maniere, que puis ne retorna ariere. Cest conte tienent a verai li Breton qui firent le lai.
..... Huic rei interfuerunt: Willencus, Lingonensis decanus; Walo, prior Sancti Stephani; Arnaldus, decanus; Agano, dapifer Ducis; Rainerius de Castellione; Josbertus, vicecomes Divionensis; Odo, filius Martini; Landaldus, filius Odonis; Evrardus, mareschalcus.
Omnibus sub norma catholice fidei militantibus notum esse volumus, quod ego Sofredus pro anime meæ remedium, consenciente uxore mea Ingeltix ac filiis meis Leotaldo et Ildino, dono Deo et sanctis ejus Petro et Paulo et ad locum Cluniacum, pratum unum indominicatum et vinea una. Et ego Seguinus pro anime meæ remedium vel parentum meorum dono pratum uno in ipso tenente; terminat supradicta terra a mane terra francorum, a meridie terra Sancti Petri, a sero et a certio aquam per circuitum. Si quis autem hanc donationem calumpniare voluerit, nisi quam cito recipuerit, componat auri libra una et posthæc firma et stabilis permaneat. S. Seguini, qui fieri et firmare rogavit. S. Ingeltix, uxoris ejus. S. Arlei. S. Vuichardi. S. Ornadi sacerdotis. S. Ingellelmi. S. Arlei. S. Arnulfi. S. Vuarnerii. S. Arnulfus. S. Bornoni [presbiteri], qui scripsit. Data mense augusto, die VII, regnante Rodberto rege anno XI. Actum Cluniaco publice.
Hic requiescit bone memorie Arduinus abbas ecclesie Sancti Germani.
Domino fratri Eldulf presbiter, emtore, ego Matalbertus et uxsor sua Froelt, vinditores, vindimus tibi aliquit de res nostras in pago Matiscense, in villa Bociaco, oc est campus cum aliquit de vinea qui terminat a mano terra at ipso imtore et Sancti Petri, a medio die at ipso vinditore (una suprajecta feci), a sero via vicinabili et terra Sancti Martini, a cercio ipso emtore; abet in longo perticas VII et pedes VIII, in fronte a medio die perticas VI, et in alio fronte perticas IIII, a mano perticas II et pedes VIII. Infra istas terminaciones et perticationes at integro tibi donamus in cacione pro solidos V, at annis X, at ipso placito ipsos solidos solvis, ipso campo et vinia recipias usque diem solucionis; permaneat convenencia nostra firma, permaneat constipulacione sumnixa. S. Matalbert. S. Froelt, qui fieri et firmare rogaverunt. S. Bodoni. S. Villoni. S. Giroiso. S. Betkei. S. Teotelmo. Rotgerius rogatus subscripsit, dadavit die dominico, in mense marcio, anno primo [post] obitum Odoni rege.
In nomine Verbi incarnati. Notum sit omnibus tam presentibus quam futuris, quod ego Resta dono Domino Deo et sanctis apostolis Petro et Paulo, ad locum Cluniacum, cui domnus Odilo abba preest, dono aliquid de rebus meis que sunt site in pago Augustodunensi, pro remedio anime mee omniumque parentum meorum, tam vivorum quam defunctorum, ut nobis omnibus divina miseratio propiciari dignetur et absolvi a nexibus peccatorum nostrorum. Dono autem unum mansum in villa Serciaco quem incolat Ranulfus, tali tenore ut, quandiu ego vixero, quatuor quartas de annona, duas de frumento et duas de siglia. In ipsa autem villa dono ad eundem locum unum campum in Monte Treslucio, quem etiam in vita mea retinebo, omnique anno reddam eis tascam et decimam, et post mortem meam, cum omni integritate ad supranominatum locum, absque ullo contradictore. Volo autem et deposco ut pro isto dono, cum mortua fuero, seniores loci illius me recipiant atque sepeliant et anime mee memoriam habeant.
Redemptor ac conditor humani generis, humane fragilitatis casum providens, sua conficere dignatus est medicamina contra vulnera nostra, quibus ea curare valeamus et sanare, dicens: «Abscondite elemosinam in sinu pauperis, et ipsa pro vobis orabit, et ecce omnia [munda] sunt vobis;» et alibi: «Substantia divitis redemptio animæ ejus.» Unde ego, nomine Arembertus, presbiter, divinis eruditionibus ac salutiferis ammonitus, cogitans me pernimium Dominum meum offendisse, cæpi de Dei misericordia volvere mecum. Ideoque sacrosanctæ ac venerabili ecclesiæ Cluniensi, in honore beatorum apostolorum Petri et Pauli consecratæ, cui venerabilis pater Oddo videtur presidere, dono aliquid ob meæ animæ remedium de rebus juris proprietatis mee, quatinus veniam peccatorum meorum apud misericordissimum Dominum eorum precibus optinere valeam et sanctorum collegio perfrui. Ecce ipse res sunt in pago Matisconensi, in agro Ibigiacensi, in eadem villa Ibgiaco, hoc est curtilus cum manso et vinea sibi adherente et cum omnibus sibi respicientibus, necnon cum solo terræ ubi El Mulo vocatur; terminatur a mane terra de ipsa hereditate, a meridie terra Sancti Stephani et Ramenci ac Dominici, a sero via publica, a certio terra de ipsa hereditate; habet in latitudine in fronte una, versus mane, perticas VIIII dimidiam, in alia fronte perticas VII, in longitudine perticas XXXXIIII. Infra istas terminationes et perticationes totum ad integrum dono, eo scilicet tenore, ut quandiu vixero liceat mihi tenere et fructum possidere, et singulis annis modium musti unum censualiter persolvam; post obitum vero meum ad predictum revertatur locum. Si quis vero, quod non futurum estimo, de heredibus meis, vel ulla aliqua persona, hanc nostram elemosinam, Deo aspirante, a nobis gratis factam calumpniare vel destruere presumpserit, non quod querit vendicare sibi possit, immo vero eliminatus a gremio matris ecclesiæ, juxta mundanam legem, cui injuriam fecerit, II auri libras, juditiaria cogente potestate, reddere cogatur, et nostra donatio rata immobilisque consistat, stipulatione subnixa. Actum Matisconum publice. S. Rotgerii. S. Gontelmi. S. Rainulfi, qui in omnibus consenserunt. S. Rainaldi. S. Grimoaldi. S. Arnulfi. S. David. Ego Arteus rogatus scripsi, dictavi die jove, VIII kalendas septembris, anno VIII regnante Rodulfo rege.
Omnibus presentes litteras inspecturis, magister Odo Senonensis curie officialis, in Domino salutem. Notum facimus quod in nostra presencia constituti Baudoinus, armiger, filius Johannis, dicti Bramant, de Pruvino, et Sedilia uxor ejus, recognoverunt se vendidisse abbati et conventui S. Germani Autissiod., pro trecentis et viginti libris pruvinensibus suis quitis, omnes plantas et vineas suas de Hyrenciaco et de Riveta et territorii de Vincellis, et medietatem portus de Riveta cum appendiciis, et pressorio et cupis, et omnibus aliis ad dictum portum et pressorium pertinentibus, et domum suam de Hyrenciaco, et etiam quicquid juris habebant vel habere poterant in territoriis, finagiis, justiciis et parochiis de Hyrenciaco et de Vincellis; recognoscentes quod predicte res sunt et erant de feodo ecclesie Sancti-Germani Autissiod., et quod ipsi res predictas in homagium et feodum ab abbate predicto tenebant et tenere debebant, fide prestita corporali. Promittentes quod super predictis rebus venditis prefate ecclesie portabunt rectam garentiam ad usus et consuetudines terre, et quod easdem res liberas tradent et liberabunt ecclesie supradicte; et quod contra dictam vendicionem per se, vel per alios non venient in futurum, nec super his dictam ecclesiam imposterum molestabunt. Predicta, vero, Sedilia quitavit, fide media, prefate ecclesie imperpetuum quicquid juris habebat, vel habere poterat aut debebat ratione dotis, vel donacionis propter nuptias, vel aliquo alio modo in omnibus rebus predictis: recognoscens quod dictam vendicionem faciebat, concedebat et laudabat sponte, provide, etc. Actum, anno Domini Mº CCº XXXº nono, mense januario.
Nouerint uniuersi quod ego Iohannes Laurenty de Lingonis curatus et de Huchone commissarius sustitutus a uenerabili uiro domino Gerardo de irbenco thesaurario eschoyarum sedis apostolice nuncio et commissario ad recuperandum sex milia florenorum auri de bonis pro memorie domini Hugonis de Pomarco quondam episcopi lingonensis auctoritate apostolica recepi et habui de debitis ipsius domini Hugonis pro ipsius iocundo aduentu a rectore parochialis ecclesie de Neulleyo triginta sex solidos turonensium, datum sub signo meo die II marcii, anno Domini millesimo CCC quadragesimo quinto. Iohannes.
Huius autem Sixti temporibus, dum seviente ubique christianorum persecutione paucissimi invenirentur qui se dicerent esse christianos, nunciatum est eidem sancto scilicet Sixto pape a fidelibus christianis poscentibus ut ad Gallias talem virum dirigeret, qui iam extinctam lucernam fidei illuminaret et infideles predicando converteret. Tunc sanctus Sixtus beatum Peregrinumpresbiterum, civemque Romanorum ordinavit episcopum, Marcum vero presbiterum, et Corcodomum dyaconum, et Iovianum subdiaconum et Iovianum lectorem ordinans ad Gallias cum eo causa predicandi direxit. Qui Marsiliam venientes, Lugdunum usque perducti celare se nullatenus potuerunt. Venerunt itaque ad Autricum, quod nunc Antisiodorum dicitur, in qua tamen urbe quidam locus adhuc mons Autricusappellatur, et invenerunt gentiles deorum suorum excubias observantes. Interrogati qui et unde essent, responderunt christianos se esse, et ob eorum salutem causa predicandi venisse. Tunc sanctus Peregrinus, ibi constanter predicans, primos illius loci ad Christum convertit, et ibidem parvam ecclesiam consecravit. Crescente itaque numero fidelium et ad baptismum cotidie confluente, audiens beatus Peregrinuscivitatem Interamnum, que tunc civitas erat, sed modo castelli nomen retinuit, culture deorum deditam, perrexit illuc, et paganis festinantibus medium se ingerens, cepit Christum publice predicare, unde populus concitatus de eo conquerens, fecit eum iudici presentari. Cuius iudex nativitatem nomen et officium interrogans, cum ad deos inclinari non posset, iussit eum in vico Baugiaco qui vulgo Boi dicitur, in carcerem obscurissimum vinctum mitti, et diversis suppliciis attrectari. Ipse vero Christum semper predicans multos in via convertit. Diu ergo ibi detentus, Adriani cesaris presentie servabatur. Cesar igitur cum venisset, et rei ordinem a narrantibus didicisset, educto de carcere beato Peregrino, divitias et honores promisit. Sed cum ille utrumque cum deorum execratione respueret, gravissimis suppliciis afflictus, circa annum domini CXXXa iussus est decollari. Cum ergo ita feris expositus remansisset, ipsa nocte apparuit angelus domini cuidamRustico christiano eiusdem ville dicens: Surge et iunctis curriculo duobus quos habes bobus, accipe corpus servi mei Peregrini quod illic iacet, et apud Antisiodorum unde episcopus fuit, defer. Cumque ille viam se nescire dixisset: Vade, inquit, ego conducam te. Sic fecit, et nutu dei sic a media nocte usque ad auroram ambulavit, quod summo mane iter agentibus obvians querebat si bene Antisiodorumtenderet. Et illi mirantes responderunt, quod Antisiodorum relinquens, iam ad sanctum Dyonisium prope Parisius propinquasset. Ad hec ille vehementer admirans processit, divinam expectans voluntatem. Eadem hora vox in dormitorio monachorum sancti Dyonisii insonuit dicens: Surgite et occurrite servo meo Peregrino, antisiodorensi episcopo qui venit. Et statim sponte concrepantibus signis ecclesie, monachi excitati occurrentes sancti Peregrino, eum sollempniter exceperunt. Et audito rei eventu ipsum in capsa argentea posuerunt.
Alexander episcopus, servus servorum Dei, dilectis filiis Ascelino, abbati Regnia censis monasterii, ejusque fratribus, tam præsentibus quam futuris, regularem vitam professis, in perpetuum. Religiosis desideriis dignum est facilem præbere consensum, ut fidelis devotio celerem sortiatur effectum. Eapropter, dilecti in Domino filii, vestris justis postulationibus clementer annuimus, et præfatum monasterium in quo divino mancipati estis obsequio, sub beati Petri et nostra protectione suscipimus, et presentis scripti privilegio communimus; in primis siquidem statuentes ut ordo monasticus, qui secundum Dei timorem et Beati Benedicti regulam, atque Cisterciensium fratrum institutionem in ipso monasterio institutus esse dinoscitur, perpetuis ibidem temporibus inviolabiliter observetur. Præterea quascumque possessiones, quæcumque bona idem monasterium impræsentiarum juste et canonice possidet, aut in futurum concessione pontificum, largitione regum vel principum, oblatione fidelium, seu aliis justis modis, prestante Domino, poterit adipisci, firma vobis, vestrisque successoribus et illibata permaneant. In quibus hæc propriis duximus exprimenda vocabulis : locum in quo ipsa abbatia sita est cum grangia quæ in eodem territorio est et aliis grangiis, Fontismo videlicet, Ulduno, Essarz, Carboneriis, Lescheriis, Calcz, Bellovidere ; domum de Campoleviæ ; cellarium de Vallibus cum omnibus appenditiis suis ; domum de Vaureta ; quicquid ex dono Willelmi, Nivernensis comitis, rationabiliter possidetis, terram scilicet cultam et incultam, sicut divisa est ; totam aquam a fonte Roboris usque ad aquam Milonis de Noeriis, cum vinea de Ecclesiolis ; ex dono Hugonis de Castro-Censurii, totam terram ejusdem territorii, sicut divisa est ; ex dono Rainaldi Caprarii, quicquid habebat in Bruhalt, terram cultam et incultam, et quicquid habebat in molendino de Regniaco ; ex dono Ascelini de Castro-Censurii, uxoris suæ Autissiodore et filiorum ejus, totam terram suam quæ est in valle Porliaci ; totam terram de Essarz tam planam quam montuosam, nemorosam, et omnes aisantias in tota terra sua quæ est inter Coram et Sedunam fluvios, tam planam quam nemorosam, sine damno pastionum, pratorum et segetum, ita quod ulterius, secundum quod statutum est ab ipsis vel heredibus suis, seu ab aliquo hominum domus, vel habitatio in prescripta terra non fiat, exceptis quæ ibi modo sunt ; pratum de Robore cum terra culta ei adjacente ; terram vallis Roboris ; totam aquam suam quam habebant communem cum monachis Veziliacensibus a fonte Roboris usque ad domum suam de Basseio ; ex dono Joscelini de Arsi, terram suam de Regniaco ; ex dono Hulduerii de Saci, partem alodii sui de Saci subtus villam quæ dicitur Sancti-Quintini ; ex dono Anserici de Avalone et Guidonis de Nuceriis, quicquid habebant sine ulla retentione in terra de Fontismo quæ dicitur Sancti Petri ; ex dono Landrici de Praiz et filiorum ejus, totam terram suam de Ulduno, cum omnibus appenditiis suis, tam planis quam nemorosis, sine ulla retentione ; ex dono Norigaudi, quicquid habebat in terra Hulduni ; ex dono Stephani de Poliaco, quicquid habebat in terra Hulduni ; ex dono Beliardæ, uxoris Gauterii de Turre et filiorum ejus, totam terram quam habebant in sylva de Ervial, tam planam quam nemorosam, et pratum inter duos boscos ; ex dono Hugonis de Praiz et fratrum suorum, omnia prata quæ iidem fratres habebant ad villam de Praiz, sicut divisa sunt. Ex dono Gaufredi de Donziaco et filiorum ejus Hervei, Gaufridi, et Guidonis de Vergeio et fratrum suorum et Hugonis de Monte-Sancti-Johannis, terram grangiæ de Lescheriis, cum omnibus appenditiis suis tam in nemoribus quam in terris planis, cultis et incultis, et omnes aisantias in tota castellania Castri-Censurii, tam in nemoribus quam in terris, sine damno pastionum, pratorum et segetum ; ex dono canonicorum Castri-Censurii et Widonis de Asneriis et ceterorum heredum, terram de Bergeriis et alias terras quas ab ipsis habetis, tam in nemoribus quam in terris planis, cultis et incultis ; ex dono Hugonis de Porta et fratrum ejus, sylvam quæ dicitur de Caulibus ; ex dono eorumdem et Gaufridi de Villari et Johannis Roberti, prata quæ habetis super fluviolum de Ausum ; quicquid juris habetis in terris quas dedit vobis Rainaldus Adens ; ex dono Anserici de Monte-Regali, Willelmi Fortis et Theobaudi de Scutinei, terram in qua sita est grangia et domus de Carboneriis ; ex dono ejusdem Anserici, et Ivonis de Avalone, terram juxta grangiam de Carbonneriis. Ex dono ejusdem Anserici, pratum quod est inter vadum et grossum boscum, et omnes aisantias in terra sua; prata de Cochereto, de Radice et de Vaurella ; ex dono Theobaldi de Catinei et Willelmi Fortis, omnes usus et aisantias in bosco de Vaurella ad pascua, focum et edificia construenda ; ex dono Niardi de Montegeleni et filiorum ejus et filiorum Aicardi, terram a rivo de Montegeleni usque ad fontem de Cavannis, et usque ad rivum de Grassaut pratum de Stanno ; ex dono Framundi de Rufi et Comitissæ, uxoris ejus, et Thibergæ de Maniaco, totam terram quam habebant in territorio de Cavannis ; terram quam habetis a Caina de Monte-Regali et Galeranno, nepote ejus, et Gautero, filio Nivardi, quæ dicitur Foresta Guinnemanni ; ex dono Landrici de Draci, domum in civitate Autissiodorensi et terram subtus eamdem domum, juxta murum civitatis; — prata quæ habetis a canonicis Sancti-Lazari de Avalone ; terram de grangia de Morvent, quæ dicitur Calz, cum omnibus appenditiis suis, in terris cultis et incultis, sicut eas acquisivistis ; ex dono Odonis, ducis Burgundiæ, filii ejus ; Artaudi de Casteluz et uxoris ejus Rachelis, omnes aisantias in cunctis nemoribus suis quæ sunt inter Coram et Cosam, ad pasturam pecorum et porcorum sine omni pretio et pasnagio ; ex dono Willelmi de Turre, quicquid juris habebat in terra quam Niardus de Monte-Regali vobis concessit ; grangiam de Bellovidere cum omnibus appenditiis suis ; terram de Annai, prata de Vaureta, terram quam habetis a Ricardo de Lenset, Iterii Jocerii et fratre ipsius ; ex dono Gibaudi de Sancto-Verano, Rainaudi, fratris ejus, et filiorum suorum, gixtum quod habetis in terra de Thori, quantum pertinet ad grangiam de Bellovidere, et quidquid de feodo ipsorum in terra de Thori habetis, sicut predictæ possessiones divisæ sunt. Præterea antiquas et rationabiles consuetudines ac immunitates (que) a dilecto filio nostro Ludovico, illustri Francorum rege, et comite Henrico, vobis indultæ sunt, sicut in authenticis eorum scriptis exinde factis continetur, nichilominus vobis confirmamus. Sane laborum vestrorum, quos propriis manibus aut sumptibus colitis, sive de nutrimentis vestrorum animalium decimas a vobis nullus præsumat exigere. Si qua vero [...]. † Ego ALEXANDER, catholicæ ecclesiæ episcopus, subscripsi. Datum Bituricis, per manum Hermanni S. Romanæ ecclesiæ subdiaconi et notarii, IV idus maii, indictione XIII, Incarnationis dominicæ Mº Cº Lº Xº IVº, pontificatus vero domni Alexandri papæ III, anno VI.
In nomine sanctae et individue Trinitatis. Ego Hugo, Autisiodorensis episcopus, notum volo fieri omnibus hominibus tam presentibus quam futuris quod Iterius de Tociaco, laudante Helisabeth, uxore ejus, dedit et concessit Deo et ecclesiae Pontiniacensi libere absque pasnagio et sine omni exactione usuariam in omnibus nemoribus suis ad omnes usus porcorum ejusdem ecclesiae. Similem donationem fecit memoratae ecclesiae Narjodus de Cruz in suis omnibus nemoribus. Actum Tuciaci, in presentia nostra, anno dominicae Incarnationis Mº Cº XLº VIIº, die profectionis eorum in Jherosolimitanam expeditionem. Harum donationum testes sunt: Gofridus abbas de Rupibus et Richardus abbas de Challuel, Rainaldus archidiaconus Autisiodorensis, Gofridus Capellus, cantor, Stephanus thesaurarius, Bernardus archipresbiter, Bona Fides et Garinus et Gelinus, monachi nostri, Herbertus de Grinnio, Obertus serviens ejus.
Reconnaissance de cens. — «Marieta filia dicte Aloe de Ycio» reconnaît devoir au prieur de Saint-Florent de Tilicastrum un denier tournois de cens sur sa maison sise audit lieu rue de laioutre près de la maison de Belefamme, fille de Flavien de Ycio et «juxta campos loci», payable chaque année à la fête de Saint-Jean l’évangéliste, sous peine d’une amende de 7 sols de petits tournois. Fait le dimanche après la fête de Saint-Mathieu, en présence de Symo de Leriaco, de Perrotus Colini de Ycio, Robeletus Loichot de Tilicastro et de Odo Paternoster de Collone.
Ego Hugo dux Burgundie notum facio tam presentibus quam futuris me concessisse ecclesie Sancte Marie de Tart et sanctimonialibus ibidem Deo servientibus domum quam sitam in castro Divionensi Mauricius de Genle et Elisent uxor ipsius dederunt eis et ut hoc donum ratum in perpetuum habeatur sigilli nostri munimine confirmo. Testes sunt : Maria mater mea, Nicolaus capellanus meus, Constancius decanus Sancti Sequani.
Nos frater Yvo, miseratione divina Clugniacensis ecclesie minister humilis, notum facimus universis presentes litteras inspecturis quod nos permutationem factam a priore et conventu Romani Monasterii, Lausannensis dyocesis, de hominibus suis de Riveria, mansis eorum et rebus aliis quibuscumque quos et quas habebant et habere debebant tam ipsi quam prioratus de Lacu Dampni Walterii in dicta villa de Riveria et territoriis ejusdem ville et de Dompna Petra, cum viris nobilibus domino Johanne de Cabilone, domino de Allato, et Hugone, fratre suo, canonico Lugdunensi, scilicet pro duodecim libratis terre stephaniensium annui redditus, assignatis a dictis fratribus dicti priori et conventui in redditibus eorum putei Salinensis, qui fuit patris eorundem fratrum, et pro villa cum appendiciis de Chantegrue, prout in litteris super hoc confectis plenius continetur, diligenti super hoc inquisitione facta, laudamus, approbamus et confirmamus, et predicte permutationi facte auctoritatem nostram interposuimus et decretum. In cujus rei testimonium, sigillum nostrum litteris presentibus duximus apponendum. Datum anno Domini Mº ducentesimo octogesimo nono, mense octobris.
Ego Hugo, dux Burgundie, notum facio universis presentes litteras inspecturis, quod ego volo et concedo, quod carta, quam bone memorie Odo pater meus fecit, de interressis episcopi Lingonensis et ducis Burgundie distinguendo apud Castellionem et in pertinentiis, stabilita sit et firma, et in bono valore suo in quo prius confecta fuerit, permaneat: ita quod nulla prescriptio, nullus usus, contra cartam michi vel meis valeat; quin semper episcopus Lingonensis ad jus suum venire possit, secundum tenorem carte, vel alio modo quo debuerit. Quod ut ratum permaneat, presentem cartam feci sigilli mei munimine roborari. Actum anno Domini M CC XXIX, mense januario.
Quicquid pro amore gerimus divino in futurum nobis prodesse non dubitamus. Idcirco ego in Dei nomine Ubaldus dono Domino Deo et beatorum apostolorum Petri et Pauli et beati Marcelli martiris, ad locum qui vocatur Hubiliacus, ubi Domnus Odilo abbas preesse videtur, et ubi deget congregatio monachorum. Dono autem ad supradictum locum omnem hereditatem meam que jure mihi videtur advenire, ex patre scilicet meo et matre mea, curtilos, campos, pratos [cum] silvis, vineis, aquis, aquarumque decursibus, totum ad integrum dono ad jam dictum locum, pro remedium anime mee et pro remedium patris mei et matris mee, ut teneant ac possideant sine ullo contradicente. Jacet autem ista terra Oratorio, Baone, Gelciaco, Gratelle. Si quis autem hanc donationem calumpniare voluerit, non evindicet, sed coactus judiciaria potestate componat auri libras XXX, et sit pars eorum in inferno cum diabolo, et cum Datan et Habiron, et cum eis qui dixerunt Domino Deo: recede a nobis, scientiam viarum tuarum nolumus. S. Ubaldi qui fieri jussit et firmare rogavit. S. Arleii. S. Rainaldi. S. Bernardi. S. Jotceranni. S. Martini. S. Isnardi. Hec autem acta est carta in atrio Sancti Marcelli, kl aprilis, regnante Rotberto rege XX° anno. Data per manum Sigbaldi sacerdotis sub die k aprilis in feria IIIa.
Audiant omnes tam præsentes quam futuri, quod Raimundus de Granciaco Miles, qui apud Salivam vulneratus fuit, antequam obisset coram multis testibus, pro sua anima, suorumque antecessorum dedit sancto Petro et Besuensi Ecclesiæ duos mansos, unum apud Lucum cum suis appendiciis, et alium apud Rariacum; et duos servos, Waldricum, et Humbertum, et duas ancillas, Aluvidem, et Ermessendem. Huic rei assignamus testes. Signum uxoris ejus, et filii, et fratris ejus, Walterii, Artaldi Militis, Pontii Militis, Heinrici de Icio, et aliorum multorum.
Philippe Baudot, licencier en lois et en droict, conseiller, maistre des requestes et ordonnance de l’ostel du Roy nostre sire et gouverneur de la chancellerie de son duché de Bourgongne, Hugues de Villelume, escuyer, seigneur de Monbardon, conseiller et chambellan du Roy nostre sire, son bailly et maistre des foires de Chalon, commissaires d’iceluy seigneur en ceste partie, à tous les justiciers, officiers, subgectz et sergens du Roy nostre seigneur et sire, et à chacun d’eulx en droit soy sur ce requis, salut. Vehue par nous et avec révérance dehue, receues les lectres patentes du Roy nostre dict seigneur, scellées de son scel à double quehue pendant à nous présentées de la partie des maire, eschevins, bourgeois, manans et habitans de la ville de Seurre, impétrans d’icelles, seinnes et entières comme nous a apparu de première face, desquelles la teneur sensuit et est telle: Charles, par la grâce de Dieu, Roy de France, à tous ceulx qui ces présentes lettres verront, salut. Reçeu avons l’umble supplication de noz biens amez les maire, eschevins, bourgeois, manans et habitans de la ville de Seurre, contenant que d’ancienneté par privileige à eulx donné et confermé par lez feuz ducs de Bourgoingne, ilz ont en la dite ville de Seurre ung maire et certain nombre d’eschevins, lesquels ont toute juridiction et cognoissance des causes et procès qui surviennent en la dite ville et banlieue d’icelle, ainsi que ont les maire et eschevins des villes de Dijon, Beaulne, Auxonne et aultres villes du dit pays ayant mairie, et n’est leu ne permis par le dit privileige à aulcung sergent ou aultres noz officiers faire aulcun exploit ou exécution en la dite ville, en vertu de quelques lectres ou mandemens que ce soient, sans ad ce appeller le dit maire ou ses officiers tout ainsi qu’il est accoustumé faire es aultres villes dessus dites. Ce néantmoings, aulcungs sergens se sont efforcez et efforcent y faire plusieurs exploits et exécutions, sans appeller ne aulcunement le nottiffier au dit maire, en quoy ils font et commectent de jour en jour plusieurs grand abuz ou grand préjudice et dommage de la dite ville et des dictz supplians, lesquels à ceste cause nous ont humblement supplié et requis qu’il nous plaise leur impartir sur ce nostre grâce et convenable provision. Pourquoy nous les choses dessus dictes et considérées et la bonne loyaulté que les dicts supplians ont tousjours monstrés avoir envers nostre très cher seigneur et père, que Dieu absoille, et la couronne de France; désirant par ce favorablement les traicter et entretenir en leurs privileiges, franchises et libertez. Pour ces causes et considéraisons et aultres ad ce nous mouvans, et par l’advis du conseil et délibération de plusieurs des princes et seigneurs de nostre sang et lignaige et des gens de nostre conseil, avons voulu, ordonné et consenty, voulons, ordonnons et consentons de grâce espécial par ces présentes, que tous exploitz que se feront deoresenavant en la dite ville et banlieue de Seurre, soit par vertu de noz lectres et mandements, émanez de nostre chancellerie, de noz bailliz, seneschaulx et aultres noz officiers, soyent faicz en la forme et manière que d’ancienneté l’on a usé es dites villes de Dijon, Beaulne et Auxonne, et que les lectres et mandemens soyent addressés au maire d’icelle ville de Seurre ou ses lieustenans. Si donnons en mandement au gouverneur de la chancellerie du dit pays de Bourgoingne, bailly de Chalon et à tous nos aultres justiciers et officiers ou à leurs lieutenants ou commis, présens ou advenir et à chascun d’eulx, si comme à luy appartiendra, que noz présentes voulunté, ordonnance et consentement, ils gardent, entretiennent et observent et facent garder, entretenir et observer de point en point sans enfraindre ne tenir au contraire en aulcune manière, et à ce faire et souffrir contraingnent ou facent contraindre tous ceulx qui pour ce seront à contraindre, par toutes voyes et manières de contrainctes dehues et raisonnables; et pour ce que de ces présentes on pourra avoir à besoingner en plusieurs et divers lieux, nous voulons que au vidimus d’icelles fait soubz scel royal, foy soit adjoustée comme à ce présent original. Car tel est notre plaisir. En tesmoing de ce, nous avons fait mectre nostre scel à ces dite présentes. Donné au bois de Vincennes, le seiziesme jour de juillet mil quatre cent quatre vins quatre, et de nostre règne le premier. Ainsi signé par le Roy en son conseil, ou quel les comtes de Clermont et de Dunoys, vous les evesques d’Alby et de Périgueux, les sires de Gyé, de Torcy, de Bauldricourt, Du Lau d’Argenton et de Lisle, les gens des finances et aultres estoient. A. BRINON. Par vertu et auctorité desquelles lectres dessus transcriptes et pour accomplir le contenu d’icelles, nous vous mandons et commectons se mestier est par ces présentes, que nostre voulunté, ordonnance et consantement contenus et declairez es dictes lectres, tout le contenu d’icelles vous et chascun de vous en droit soy et si comme à luy appartiendra, gardez, entretenez et observez et faictes entretenir, garder et observer de poinct en poinct, sans enfraindre ne venir au contraire et aulcune manière et à ce faire souffrir, contraignez et faictes contraindre tous ceulx et celles qui pour ce seront à contraindre, par toutes voyes et manières de contrainte dehue et raisonnables, selon la forme et teneur des dictes lectres, que le Roy nostre dit seigneur le veult et mande estre faict par icelles et ny ait faulte. Donné le unziesme jour d’aoust, l’an mil quatre cent quatre vint et quatre. J. PRIEUR et C. CARBILLOT. Coppie extraicte au vray original: DU PUYS.
Placuit atque cumvenit inter Oydoloni abatis cum rectores Sancti Petri de terras illorum. Ego Otbrannus et uxor sua Rotrudis donunt aliquit de res illorum qui est in villa Verziaco, curtilum unum cum vinea, qui terminat a mane et a medium diem et a cercio Sancti Petri, a sero via publica. Infra istas terminaciones, vobis donamus in locum scammium, sine nullum contradicentem. S. Otbranno, qui fierit et firmare rogavit. S. Gondranno. S. Loyno. S. Durant. S. Rainoldo. S. Amalberto. Ego Ingelbertus, die martis, VIII idus decembris scripsi, regnante Rotberto rege.
Ego Gaufridus, decanus Espissie, notum facio omnibus presentes litteras inspecturis quod dominus Willelmus de Salives, miles, dominus Taleceii, in terram Jerosolimitanam volens proficisci, in mea constitutus presentia, laude et assensu domine Sibile, uxoris sue, recognovit quod domina Galia, mater sua, tempore illo quo ab hoc migravit seculo, pro remedio anime sue et antecessorum suorum, et etiam pro anniversario suo annuatim celebrando, conventui ecclesie Sancti Benigni Divionensis dedit et concessit quatuor sextaria bladi, videlicet unum frumenti et unum siliginis et duo avene, ad mensuram Montis Regalis, in perpetuam elemosinam, in parte sue decime de Taleceio capienda. Quod ut ratum et firmum permaneat, ad preces jam dictorum, presentibus litteris sigillum meum apposui. Actum anno Domini M°CC°XXX° secundo, mense junii.
Notum sit tam presentibus quam futuris quod ego Odo dux Burgundie in elemosinam contuli monasterio Cisterciensi ob remedium anime mee et parentum meorum Richardum Vaslin de Corcellis quiete et libere possidendum. Et quia facta donatione ante confirmationem prefatam villam de Corcellis domino Hugoni Virgiaci dederam in presentia totius capituli ad precem meam pretaxatus Hugo eandem donationem laudavit et quicquid iuris in eo habebat libere domui Cisterciensi contulit. Actum est istud anno Incarnationis Dominice Mo Co XCo Vo in presentia totius capituli presentibus etiam memorato Hugone Virgiaci, R Vierio Eduensi, Nicholao preposito Argillei. Et ut hec elemosina mea perpetua stabilitate firma perseveret presentem cartulam sigilli mei impressione communivi et pretaxatorum testium appositione roboravi.
Ci git Messire Iehanz de Balenou, chevaliers, qui trespassa le mecredi apres la feste saint Borthelomier apostre, ou mois d’ahost, l’an de grace M. CCC. XXX. IX. Dex ait l’arme.
Dominis nostris propriis Radeberto, Chrodeberto, Emerulfo Majoribus-domus sacri Palacii, Sichelmus cum reliquis fidelibus et servientibus vestris, quorum subscriptiones vel signacula in hanc subgestionem subter tenentur inserta. Credimus quod gloriosissimus Dominus noster auditum habeat, qualiter illustris vir Amalgarius tempore ducatus sui in loco Fonte-Besua nuncupato, in pago Attoariense, in honore sanctorum Apostolorum Petri et Pauli Monasterium construxit, ubi etiam Monachorum congregationem ad habitandum conjunxit, et de facultate sua maximam partem supradicto Monasterio delegavit. Credimus etiam ad vestram pervenisse noticiam, qualiter ipsum Monasterium ante hos dies a malis hominibus irruptum fuerit, atque vastatum, et omnes res, quas ipsi Monachi habebant, cum ipsis cartis deportate, et omnis habitatio eorum in direptionem et devastationem missa: unde humiliter pietati vestræ suggerere præsumimus, ut hoc gloriosissimo Domno nostro innotescere faciatis, ut per suam clementiam talem auctoritatem ipsi loco conscribi jubeat, ut supradictas res, quas boni homines ibidem delegaverunt, nullus invadere, aut violare, vel inquietare præsumat; sed quæ in præsenti habere vel possidere videntur ipsi Monachi, vestris et futuris temporibus sine inquietudine per vestrum præceptum habere et tenere possint. Ut et eos pro vita vestra, et stabilitate Celsitudinis vestræ et regni vestri, Dei misericordiam attentius delectet exorare. Dominicus audivit subgestionem. Farulfus subsignavit. Abbo subg. Ermerbertus subg. Frodoaldus subg. Warato subg. Fugoaldus subg. Eurcharius subg. Data sub die Kalendas Octobris, anno VII. Regnante Domno nostro Clothario Rege. Hanc subgestionem Regi innotuerunt, et quid ipse de hoc decreverit, ejus Præceptum declarabit.
In nomine sancte et individue Trinitatis, amen. Philippus, Dei gratia Francorum rex. Noverint universi, presentes pariter et futuri, quoniam Adela, mater nostra, regina, canonicis Cudoti, intuitu Dei et ob remedium anime sue et mariti sui, patris nostri, bone memorie regis Ludovici, et pro amore Alpessie, vitam inibi ducentis gloriosam et admirabilem, dedit et concessit, quamdiu ipsa viveret, annualem redditum unius modii frumenti, ad mensuram Ville-Nove in molendinis suis de Ville-Nova, annuatim in crastino Parificationis Beate-Marie, percipiendum. Quod donum nos, intuitu Dei et ob remedium anime nostre et memorati patris nostri regis Ludovici, idem donum predicto loco ex parte nostra facimus et in perpetuum stabile esse precipimus. Quod ut in posterum ratum, illibatumque permaneat, presentem paginam sigilli nostri auctoritate ac regii nominis caractere inferius annotato precepimus confirmari. Actum aput Fontem-Bleaudi, anno incarnati Verbi Mº Cº LXXXº IIIIº, regni nostri quinto, astantibus in palatio nostro quorum nomina supposita sunt et signa: S. comitis Teobaldi, dapiferi nostri; S. Guidonis, buticularii; S. Mathei, camerarii; S. Radulphi, constabularii. — Data per manum Hugonis, cancellarii.
A honore saige et discrete personne monseigneur le bailli de Diion ou votre lieutenant audit lieu, Jehan de la Mote, demourant a Diion, sergent de monseigneur le duc de Bourgoingne et le votre, honneur reuerence auec toute obeissance. Chers sires, plaise vous sauoir que, par vertu de votre mandement contenant garde auquel ceste moye presente relacion est ataichie soubz mon seel, et a la requeste de religieuse personne, maistre Jehan Potier, chanoine et religieux du monastere de Saint Estienne de Diion et procureur et en nom de procureur des religieux abbe et conuent dudit monastere, je le sabmedi voille de la feste de la Trinite, l’an mil trois cens quatre vins et diz nuef, me transpourtay en vne piece de pray ainsin comme elle se comporte du long et du large, assise en la prahorie de Cheuigny Saint Sauueur appelle le Pray du Viuien, de coste la Jonchiere d’une part et par desoubz le prey de maistre Pierre Morel, clerc licencie en lois demourant a Diion. En laquelle piece de prey je trouuay ledit procureur en nom que dessus en saisine et possession d’icelle, le quel me requist, que par vertu de votre dit mandement je le gardasse, maintenisse et deffendisse, de par mondit seigneur et vous, de tort de force enuers et contre touz en sa dite saisine et possession, et en especial, senz ce que les habitans de la ville dudit Cheuigny en general ne en perticuler, ne aucum droit d’eulz y puissent mener ou faire mener leurs bestes pasturer le jour de la feste de la Trinite. Et pour ce je, par vertu de votre dit mandement, garday, maintin et deffendiz de par mondit seigneur et vous le dit procureur en nom que dit est, en sa dite possession et saisine, par la forme et maniere que dit est, et deffendiz generalment a touz, de par mondit seigneur et vous, que lesdiz religieux ne troublessient ou empeschessent en aucune maniere en leur dite saisine et possession, a peine de garde enfrainte; et en signe de la dite garde, et afin que aucuns ne la puissent ou deussient ignorer, je mis et assis brandons de mondit seigneur acoustumez a mettre ou duchie de Bourgoingne en la dite piece de prey. Et ce fait, je me transpourtay en la ville dudit Cheuigny et illec signiffiay et fiz sauoir mon dit exploit a Vincent Boucevoiron, Juennet Gaudeaul, messire Henry le Langerot, Gurardot Martenot, Jehan Gaudeaul, Guiot le Clerc, Nicolas Martonot, Benoy le Brenier, Jehan le Landerot a leurs propres personnes, Demoingeot Cornete, Nicolas Bon Vallot, Benoy le filz au Roy, Perrenot Petit, Jaquot le Chatret, Jehan Pechinot, Jehan Barouyer touz habitans dudit Cheuigny, tant à leurs personnes comme a leurs domicilles, et generalment a touz les autres habitans de icelle ville, lesquelz ne aucun d’eulz ne se opposerent en aucune maniere au contraire. Et ce, cher sires, je vous certiffie soubz mon seel par ceste moye presente relacion. Donne l’an et jour dessus diz.
Nos officialis Eduensis et Humbertus, abbas Sancti Petri Eduensis, notum facimus universis presentibus et futuris quod Johannes dictus de Bancis, in nostra presentia constitutus, recognovit se in perpetuum vendidisse domino Amico, canonico et archipresbitero Eduensi, viginti solidos censuales Divionensium, pro sex decim libris Divionensium, quas recognovit se recepisse a dicto archipresbitero in pecunia numerata, quos viginti solidos idem Johannes assedit dicto archipresbitero super tenementum ipsius Johannis situm inter domum leprosorum de Fluri et villam de Vernement, et super terras et prata et omnia appenditia ipsius tenementi ubicumque sint, quos viginti solidos dictus archipresbiter vel ejus mandatum in dicto tenemento, terris, pratis et appenditiis ejusdem singulis annis in mense marcii percipiet. Hanc autem venditionem laudavit pariter et concessit Helisabet uxor dicti Johannis, etc. In cujus rei testimonium, ad preces omnium supradictorum, nos officialis sigillum curie Eduensis, et nos abbas Sancti Petri sigillum nostrum presentibus litteris duximus apponendum. Actum anno Domini millesimo ducentesimo quinquagesimo, mense septembris.
SERMO IN SOLEMNITATE SANCTE MARIE MAGDALENE (I). In solemnitate preclara uenerande diei huius, fratres mei, sermo nobis est recitandus; et idcirco, prout uires nostre suppetunt, Domino adminiculante, uerbis exilibus aperire curabimus. SERMO SANCTI AVGVSTINI DE PASCHA 1. (II). Maria enim Magdalene, quemadmodum audistis in lectione euangelica, ueniens ad Christi Domini monumentum, appellat Dominum hortulanum, quia infantum plantaria floruerunt. Ecce lilia renatorum ornant altare dominicum candidis turbis gaudiorum; ecce lilia, noua de fonte plantata, gratia nutrita, et sanguine candidata, quia isti sunt qui lauerunt stolas suas et candidas eas fecerunt in sanguine Agni, qui tollit peccata mundi. Ecce surrexit caro Christi et flos campi de scrobe sepulchri; et apparuit in horto lilium conuallium, cum ad sepulchri nouam scrobem gaudiorum nuntii descenderent angelorum. (III). Venit Maria, sepulturae portans aromata, et inuenit in sepulchro suauia resurrectionis unguenta, non unde ungeret corpus dominicum, sed ut chrismate perfunderet capita renatorum. Venit ad monumentum, aestimat clausum, et inuenit ad ianuam sepulchri paradisi uela pendentia linteorum. (IV). Dicunt ei angeli: Mulier, quid ploras? aut quem quaeris? Iesum quaeris intra petram, qui iam confregit mortis gehennam. Quid quaeris, Maria, plantatam uitem ueram? Ecce de palmitibus mortuorum paratur tibi in horto renouata uindemia. Non audisti Dauid prophetam dicentem: Filii tui sicut nouellae oliuarum in circuitu mensae tuae? Qui sunt nouellae oliuarum? Ecce sunt circa altare dominicum infantes per medium florescentes aquarum, quia isti desiderauerunt sicut ceruus ad fontes aquarum. Quid est ergo, Maria? Quem quaeris, non est hic; surrexit enim, sicut dixerat uobis. Vide, aspice linteamina. Nihil est, quod te terreat. Linteamina enim Christi, sepultura est peccati tui, unde extergas lacrimas luctus tui, et in sudore refrigeres desiderii tui. Videbis in paradiso, quem quaeris in monumento. 2. (V). Accessit, recessit, profecit, quem quaerebat inuenit. Aspicit et aestimat hortulanum, quia uere ab ipso suscepit noua plantaria renatorum. Domine, inquit, requiro a te, edoce me. Etsi aestimo hortulanum, non facio calumniam, dum requiro uitam meam. Si tu sustulisti Dominum meum, indica ubi posuisti eum. Numquid uidisti, quem dilexit anima mea? Si tu es fur corporis Domini mei, esto consolator luctus mei. Si tulisti, partiamur simul, et de te et de me gaudebit genus humanum. Si tulisti, non auaritia appetisti, sed misericordia dilexisti. Per te ostende locum: ego paro humeros meos et tollo tecum. (VI). Stat hortulanus et tacet. O uere hortulanus Dominus Christus, qui leuauit plantaria de gehenna, quae antiqua obruerat sepultura! O uere hortulanus, qui eradicauit mortem et introduxit secum ad paradisum collegam latronem! O hortulanus, uilis specie, dulcis in uoce! Iam simplex est horti ianua, nulla ibi de terrore custodia. Ideo libenter interrogat secura Maria: Suspicor quia Iudaei tulerunt Dominum meum, et nescio, ubi posuerunt eum. Sed quia te uideo, te interrogo, a te discere desidero, quod requiro. (VII). Et Dominus Mariæ dat uocem et indicat ueritatem. Labia eius distillant melle, et obumbrantur unguenta Mariæ. Quae, cum meliorem accepisset odorem, exclamauit in uoce: Rabboni, quod interpretatur: Magister. Et adorauit eum, effundens lacrimas, et quaerens tenere genua eius. Dicit ad eam Iesus: Noli me tangere, nondum enim ascendi ad Patrem. Hoc est: Iam fide uiue, spiritus est, qui uiuificat. Resurgens Christus a mortuis credi debet, non tangi. Qui eius desiderant tenere genua, accedant ad eius altaria. Noli me tangere, nec dum enim ascendi ad Patrem. (VIII). Et illa dixit: Domine, quare non mihi permittis, ut te tangam uel fimbriam uestimentorum tuorum? Ego non debeo tangere, quem tangebant aegroti et sanabantur? Tu in ligno pependisti, et in sepulchro iacuisti, tu paradisum reserasti: admitte me ad hortum deliciarum tuarum. Sanasti Euam, iocunda Mariam. Ostendisti mihi uitem tuam, laetifica me de uindemia tua. Et Dominus: Vade, inquit, ad palmites meos apostolos et ad Petrum. Occurrant in Galilaea, et ibi tibi apparebit plena uindemia. (IX). Ecce igitur de Christo resurgente et de sarmentis apostolicis triumphauit Galilaea. Ecce de Domino et infantibus, tamquam de uite et palmitibus, hodie laetatur nostra mater catholica ecclesia, cum Maria Magdalene spiritualiter, cuius annuum diem natalis sui agimus presentialiter, ut collaudetur ipse Dominus noster ab eodem perpetualiter, qui in Trinitate perfecta uiuit et gloriatur per seculorum secula. Amen.
Ego Robertus, Lingonensis decanus, notifico presentibus et futuris quod Hugo, dominus Tilecastri nepos meus, pro salute anime sue dedit sanctimonialibus de Polongeio et in perpetuum libere et absolute concessit quinque minas annone medietatem frumenti medietatem avene ad mensuram Tilecastri annuatim percipiendas apud Borberen ab assumptione beate Marie usque ad festum omnium sanctorum. Hoc laudavit Guido frater predicti Hugonis. Quod ut ratum maneat et in posterum observetur, sigilli mei munimine confirmatur. Actum est hoc anno gratie M° CC° secundo.
Notum......... Hubertus Malareia dedit ecclesiae Pruliaci quidquid habebat in territorio quod Vinea Johannis nuncupatur. Testis: Hubertus de Vois; uxor Huberti et filie ejus Boschagia et Ermengardis apud Voas laudaverunt in presentia Gualteri de Chevri, Haiberti de Gardins; Guerinus, subscripti Boschagie maritus, apud Moreth, donum Huberti et filiarum ejus, laudationem in presentia domini Perroti et Stephani avunculi ejus, de quorum feodo, laudavit. Testes: Normannus de Chaloel............ in presentia domini Hugonis archiepiscopi Senonensis et dompni Nigelli, abbatis Pruliacensis, Senonis publice laudaverunt, octo idus aprilis 1155.
Ego Mathildis comitissa Nivernensis: omnibus presentes litteras inspecturis, salutem: Vestra noscat universitas quod donationem illam quam Dominus et maritus noster H. quondam comes Nivernensis fecit ecclesie Pontiniacensi, de nemore de la Suez concedimus, laudamus et confirmamus in puram et perpetuam eleemosynam, pro anniversario nostro et ipsius comitis in eadem ecclesia annuatim in perpetuum faciendis. Quod ut ratum et firmum permaneat, presentem cartam sigilli nostri munimine fecimus roborari. Actum apud Sanctam-Virtutem, anno Domini, M. CC. XXII, mense maio.
Cy gist frère Claude fils de Jacques de Bourbon roy de Naples et de Sicile comte de la Marche mort novice en ce couvent le X decembre 1439.
Auctor et largitor totius humanæ salutis et redemptionis, Dominus noster Jesus Christus, per assumptam carnem nostræ humanitatis protestare dignatus est dicens: «Facite vobis amicos de Mammona iniquitatis, qui vos recipiant in tabernacula æternæ felicitatis.» Quod ego audiens Bernardus et uxor mea Ocenda, donamus Deo et sanctis ejus apostolis Petro et Paulo, pro remedio animarum nostrarum, et in locum sepulturæ, unum mansum in pago Matisconense, in Pedrosio vocatur, cum omnibus apenditiis suis, pratis, vineis, silvis, campis, mancipiis; ea convenientia ut semper in presenti medietas horum omnium ad Sanctum Petrum perveniat. Aliam vero medietatem teneat uxor mea Ocenda quandiu vixerit; et post ipsius discessum totum ad integrum ad Sanctum Petrum perveniat. Ut autem firmum permaneat et stabile, manu propria firmavi. Si quis autem huic nostræ donationi calumpniator estiterit, abhinc et deinceps, iram Dei sanctorumque apostolorum incurrat. S. Bernardi et uxoris ejus Ocendæ, qui fieri et firmare rogaverunt. S. Widonis. S. Rotdulfi. S. Rotdulfi. S. Rotdulfi. S. Gisleberti. S. Hucberti. S. Stephani. Actum Cluniaco, publice, die dominico, regnante Rotberto rege.
Hic jacet reverendus pater frater Hugo de Vaucemain genere et prudentia preclarus vita et fama conspicuus isti conventui suo nativo valde beneficus sacrae theologiae venerabilis professor provincialis Franciae annis XI et magister XVI ordinis annis octo quem in utroque gradus valde laudabiliter in pace per maxima et religione sancta rexit obiit anno Domini millesimo CCC XLI VII die augusti anima ejus in pace requiescat amen. Monseigneur de la Riviere premier chambellan du roy et neveu dudit feu maistre Hugues a fait faire cette tombe priez Dieu pour l'ame de luy.
Agnoscant praesentes et futuri quod duo fratres, Petrus et Guinebaldus, manentes apud Sanctum Julianum de Brianeis, dereliquerunt sub jurejurando monasterio Marciniaci omnem calumniam quam faciebant in ecclesia praedicti martyris sancti Juliani; reliquerunt et ea quae in cimiterio vel in terris ejusdem ecclesiae habebant, sive calumniabantur. Parentes etiam eorumdem praedictorum fratrum, id est quinque fratres, videlicet Girbertus, Martinus, Albertus, Stephanus et Robertus qui vocantur Gundoardenses, ipsi etiam similiter sanctae Trinitati ad locum Marciniaci ubi manent sanctimoniales derelinquerunt quae possidebant sive calumniabantur ad integrum in ecclesia saepedicti sancti Juliani. Reliquerunt enim quicquid in cimiterio, quicquid in terris praedictae ecclesiae vel in ministerio ecclesiae ipsius habebant vel calumniabantur, id est marrigleriam. Hanc relictionem fecerunt sub sacramento sancto, quod fecerunt super aram sancti Ambrosii apud Salam, ut firmiter teneatur in aeternum, ac semetipsos fidejussores dederunt cum aliis quinque: nam Girbertus Gundoardus misit fidejussorem Joannem de Chazoto, Stephanus misit Robelinum de Prisi, Martinus Gundoardus misit Albertum de Fraxino, Albertus Gundoardus misit fidejussorem Stephanum Rogum pro hac re. Haec relictio facta est per auctoritatem et jussionem episcoporum Eduensis civitatis domni scilicet Norgaudi episcopi, qui hanc ecclesiam Marciniaco coenobio dedit, ejusque successoris domni Stephani episcopi, in manu domni Seguini prioris Marciniacensis et domni Wichardi ejus socii. Testes hujus rei domnus Petrus archipraesbyter; Girardus de Villum; Duran de Marchan nepos ejus; Raynerius Viridis; Rodulphus de Clocherio; Girar Orlut; Bernardus ipsius ecclesiae capellanus; Jocerandus de Centarbens.
En nom de notre Seigneur. Amen. L’an de l’Incarnation d’icelluy courant mil quatre cent vingt et six, le douziesme jour du mois d’aoust, nous Jehan le Bouhot, Philippe Brebise (et 37 chefs de famille), tous habitans et par nom de habitans de la ville de Courcelles ou Bois près de Cisteaulx de la diocèse de Chalon, tous hommes taillables, subgetz et justiciables en toute justice, haulte, moyenne et basse, de vénérables religieux et honnestes personnes, Messeigneurs les religieux, abbé et convent du monastère de Cisteaux, de la dicte dyocèse de Châlon. Savoir faisons à tous présens et advenir que comme noz prédécesseurs, jadis habitans d’icelle ville de Courcelles jay pieça se fussent par eulx et leurs successeurs, habitans du dit Courcelles, obligiez aus diz religieux en la quantitey de cent emines d’avenne, mesure de Dijon, payant et rendent chascun an pour et en nom de taille aus diz religieux ou à leur certain commandement. Laquelle quantité de cent emines amodérèrent et ramenèrent à soysante emines, à la mesure que dessus; comme de ce appert plus à plain par lettres sur ce faictes, receues soubz le scel de la court de mon dit seigneur le duc de Bourgoigne. De laquelle quantitey de soysante emines nous habitans dessus diz sommes chargiez et affectez, tant pour le moyen de nos diz prédécesseurs, comme pour raison et à cause de la dicte taille, de payer et rendre chascun an les dictes soixante emines. Et il soit ainsin que par les grans guerres qui ont esté continuellement au Royaulme de France, puis trante ans en ça et encoires sont, nous soyons moult apouvris et diminuez de nombre du peuple que il souloit estre. Pour laquelle pouvreté et diminution de peuple, la dicte taille de soixante emines nous seroit moult griefve et ne la pourrions suppourter, mais conviendroit que nous laissessions du tout le dit lieu de Courcelles, se, par nos diz seigneurs de Cisteaux ne nous estoit sur ce remedié. Et pour ces causes les diz nos diz seigneurs, à noz prières et requestes nous aient reduites et ramenées les dictes soixante émines à la somme de cinquante livres tournois, pour et en nom de la dicte taille à icelle randre et paier ung chascun an perpétuellement par nous, nos diz successeurs aus diz religieux abbé et convent du dit monastère de Cisteaux ou à leurs successeurs, abbé et convent d’icelluy monastère, ou à leur certain commandement, le jour de la feste de la Nativité Nostre-Dame. Et de ce nos diz seigneurs nous ayent promis de bailler leurs lettres contraverses à ces présentes. Il est ainsi que nous dessus nommez habitans et chascun de nous seul et pour le tout, tant pour nous comme pour noz successeurs, habitans, manans et résidens en la dicte ville de Courcelles, lesquelz nous obligeons quant à ce, promectons par noz serements pour ce donnez aux sains ewangiles de Dieu et soubz l’obligation de tous noz biens, meubles et immeubles, présens et advenir quelconques et des biens de noz diz successeurs, la dite somme de cinquante livres tournois, pour et en nom de la dicte taille, rendre et payer ung chascun an perpétuellement au terme que dessus à iceulx nosseigneurs et à leurs successeurs abbé et convent d’icelui monastère ou à leur certain commandement. Et commencera le premier terme et paiement de païer en argent la dicte taille à la dicte feste Nostre-Dame prochain venant, et après continuellement ensuigant, de terme en terme. Et à iceulx nos diz seigneurs et à leurs diz successeurs randre et restituer tous coustz, domaiges, missions, intérestz et despens que sur ce seront faiz pour eulx pour deffaut de paiement d’icelle taille. Et confessons par ces présentes lettres ces présens accord, réduction et apréciation, avoir pour agréables, comme utiles et profitables à nous et à nos diz successeurs, en les remarcians à nos diz seigneurs et sans jamais contrevenir toutes et singulières exceptions de déceptions, cavillations et allégations, tant de droit comme de fait et de coustume à ces lettres contraires. C’est assavoir du tout et arrières mises, ausquelles et à toutes autres, comme se desclairées et spécifiées fussent de mot à mot, nous, les diz habitans et chascun de nous, avons renonciez et renonceons expressement par la foy et seremens que dessus, et au droit disant général renonciation non valoir se l’espécial ne précède. Et quant à l’observation des chouses dessus dictes et d’une chascune d’icelles, nous voulons, nous et chascun de nous seul et pour le tout, et nos diz hoirs, estre contraintz comme de chouse adjugée par la court de Monseigneur le duc de Bourgoingne, à la juridiction et contrainte de laquelle court, quant ad ce, nous et ung chascun de nous avons submis et obligiez, submectons et obligeons par ces présentes, nous et ung chascun de nous pour le tout, nos diz hoirs et tous nos diz biens quelzconques. En tesmoing desquelles chouses et d’une chascune d’icelles, nous avons requis et obtenu le scel de la dite court Monseigneur le duc estre mis à ces présentes lettres. Faictes et données en la présence de Jehan Joly, clerc, demeurant à Dijon, coadjuteur du tabellion fermier de Rouvre pour Monseigneur le duc, présens Thomas Maignon, maieur d’Ouges, Vuillot, Blandin, du dit Ouges, et Guiot Guillemier de Paigney, tesmoings ad ce appellez et requis. Ainsi signé: J. Joly, et sur le reply: Bernard.
Universis presentes literas inspecturis, Joannes de Nuiz, clericus, custos sigilli Regis in prepositura de Sancti Petri monasterio, salutem. Noveritis quod coram Joanne de Castro, clerico jurato Regis et dicti sigilli notario, cui quoad hec commisimus vices nostras, personaliter constituta nobilis mulier, domina Margareta de Fontenaio, domina de Campo-Allemani et de Boucatraut, testamentum suum seu ultimam voluntatem suam faciendo et ordinando, inter cetera, dedit perpetuo religiosis et honestis viris, conventui beate Marie de Charitate et suis successoribus, domum et terram suam de Miniers, cum ipsarum domus et terre juribus, aisiis et pertinentiis universis quibuscumque sint et quomodolibet valeant nuncupari, salvo et reservata tonsura nemoris d’Artonne Joanneto Lopini, ab ipsa testatrice legati, per spatium quatuordecim annorum. Ita tamen quod dicti religiosi et successores sui teneantur celebrare, pro remedio anime sue, in ecclesia sua, unam missam de defunctis, qualibet die imperpetuum, et cum hoc unum anniversa rium solemniter et alta voce, die obitus sui, una cum vesperis et vigiliis de defunctis, vigilia dicte diei, pro remedio anime sue perpetuo annuatim. Dum tamen prior et conventus dicti loci de Charitate, ad hec specialiter erga dictam testatricem seu heredes suos, se obligare voluerint et literas super premissis concedere et non alias. Et in casu in quo premissa facere noluerint vel recusaverint, dicta testatrix dedit perpetuo dictis religiosis dicti conventus et suis successoribus, decem libras Turonenses annui et perpetui redditus, monete cursualis temporibus solutionum, quas eisdem et suis successoribus, ex nunc imperpetuum assedet et assignat in et super dictis domo, terra, juribusque et pertinentiis universis. Onus istud ex nunc perpetuo dicta testatrix in casu predicto imponens in et super dictis rebus et earum qualibet ut tum heredes sui, tum omnes alii quicunque dictarum rerum fuerint imposterum quomodolibet possessores seu detentores, teneantur reddere et solvere, dictis religiosis et suis successoribus, predictas decem libras Turonenses annui et perpetui redditus, perpetuo annuatim; volens et expresse contendens dicta testatrix quod in casu quo heredes sui, quolibet anno defecerint in solutione dictarum decem librarum Turonensium redditus, quod dicti religiosi et successores sui authoritate sua propria, nullo judice super hoc requisito possint et sibi liceat predictis rebus et earum cuilibet annuatim assignare, seu assignari facere pro defectu cujuslibet solutionis earumdem. Ita tamen quod dicti religiosi et successores sui teneantur celebrare, in ecclesia sua, unum anniversarium solemniter et alta voce, pro remedio anime sue, die obitus sui, una cum vesperis et vigiliis de mortuis, vigilia dicte diei perpetuo annuatim, et cum hoc imperpetuum teneantur celebrare pro remedio anime sue in ecclesia sua duodecim missas de defunctis, videlicet qualibet prima die lune cujuslibet mensis unam missam, prout nobis hec omnia retulit dictus juratus, cui fidem adhibemus in hac parte. In cujus rei testimonium ad ipsius jurati relationem sigillum Regis predictum literis presentibus duximus apponendum. Datum anno Domini millesimo trecentesimo sexegesimo quarto, die dominica post festum beati Clementis. Sic signatum Castro et sigillatum.
P. Dei gratia Senonensis archiepiscopus, omnibus presentes litteras inspecturis, in Domino salutem. Universitati vestre notum fieri volumus quod mandatum apostolicum suscepimus in hac forma: Innocencius episcopus, servus servorum Dei venerabili fratri........ archiepiscopo Senonensi, salutem et apostolicam benedictionem. Ad nostram noveris audientiam pervenisse quod cum inter dilectos filios clericos chori ecclesie Senonensis, ex una parte, ac nobilem virum G. de Leves et uxorem ipsius, Carnotensis diocesis, ex altera, super redditu sexaginta solidorum Parisiensis monete, quos bone memorie R. de Milliaco, canonicus Senonensis eis annuatim percipiendos in pedagio de Capella legaverat, coram dilectis filiis Sancti-Petri et ..... Sancti-Johannis ac Sancte-Columbe abbatibus, questio verteretur; duo illorum juxta formam mandati apostolici, cum tercius interesse minime potuisset, cognitis cause meritis, predictum redditum adjudicaverunt per diffinitivam sententiam clericis ante dictis, in corporalem possessionem inducentes eosdem; et militem memoratum, quia contumaciter resistebat, excommunicationis vinculo innodantes. Postmodum, autem, nos, dilectis filiis decano et archidiacono Senonensis dedimus in mandatis ut predictam sententiam, sicut erat justa, per censuram ecclesiasticam, appellatione postposita, inviolabiliter facerent observari. At ipse ad dilectos filios..... abbatem de Sarneio et .... prepositum de Auvers quasdam litteras impetravit a nobis, tacita veritate, auctoritate quarum ipsi dictam excommunicationis sententiam relaxarunt, nulla satisfactione exhibita clericis sepefatis. Ipsi, ergo, sui juris dispendium attendentes, ad nostram presentiam suum nuncium destinarunt, qui a nobis obtinuit venerabili fratri nostro episcopo et dilectis filiis decano et cantori Autisiodorensis demandari ut militem memoratum ad reddendum legatum clericis sepedictis inducerent et monerent et, si necesse foret, per censuram ecclesiasticam, appellatione postposita, compellere procurarent. Quia, igitur, dictus miles ad eorum monitionem eisdem clericis satisfacere non curavit, ipsi cum in priorem excommunicationis sententiam reduxerent; miles, autem, in sua pertinatia perseverans, ad dilectos filios.... abbatem Sancti-Charauni subdecanum, et H. de Nose, canonicum Carnotensis nostras litteras impetravit per quos (sic) sicut per priores, ipsis clericis satisfactione aliqua non impensa, fuit ab excommunicationis vinculo absolutus. Quia, igitur, fraus et dolus nemini debet patrocinium impertiri, fraternitati tue per apostolica scripta mandamus quatinus, si res ita se habet, nisi dictus miles ad ipsorum clericorum (sic) super his indebita molestatione desistat, et de illata satisfactionem exhibeat competentem, ipsum in sententiam pristinam, sublato appellationis obstaculo, reducere non omittas deffinitivam sententiam judicum predictorum, sicut et justa faciens per eandem districtionem, appellatione remota, firmiter observari, nullis litteris veritas et justicie prejudicantibus a sede apostolica impetratis. Datum, Rome, apud Sanctum-Petrum, XI kalendas januarii, pontificatus nostri anno septimo. Cum, igitur, hujus auctoritate mandati, ad diem sibi prefixum predicti clerici et procurater ipsius militis in nostra fuissent presentia constituti, et nobis per ipsorum clericorum instrumenta plenarie fides facta fuisset rem ita esse, sicut ab eis domino Papa fuerat intimatum, et sicut continetur in ipsius narratione rescripti, eundem militem, quia de supradicto legato non satisfecerat, nec satisfacere volebat clericis memoratis, auctoritate jam dicta, in priorem excommunicationis sententiam, de prudentum virorum consilio retrusimus, et ejus uxori et familie et hominibus, sicut habet ecclesie consuetudo, sacramentis ecclesiasticis interdictis, terram ipsius supposuimus interdicto. Actum, Senonis, anno gratie Mº ducentesimo quinto.
Redemptor humani generis Dominus Jesus Christus, homo pro hominibus factus, per Evangelium fidelibus suis loquitur dicens: «Thesaurizate vobis thesauros in cælo, ubi nec erugo nec tinea demolitur.» Et item dicit Scriptura: «Data elemosinam et omnia munda sunt vobis.» Quapropter notum sit omnibus hominibus, quod ego Constantius dono Sancto Petro quandam vineam quæ sita est in pago Maticensi, in villa Rufiaco; quæ terminatur a mane et sero de ipsa hereditate, a meridie et a circio terra Sancti Petri. Hanc donationem eo tenore facio, ut quamdiu vixero teneam, et in vestitura reddam omni anno sextarium de vino, et post discessum meum ad jam dictum sanctum perveniat. S. Constantii, qui fecit et firmare rogavit. S. Rothardi, Adalberti, Clementis, Bernardi, Otberti, Constantii, Petri. Actum Cluniaci publice, regnante Rotberto. Andraldus levita scripsit.
Cum adhuc illa insatiabilis antiqui hostis aspiret versutia, per quam ex hereditatis nostre dejecti sumus patria, in tantum ut post baptismatis regenerationem, post operis illius abrenuntiationem, post catholice fidei tenende et observande promissionem, mactet et perdat, insidietur; multos videlicet per lubrica et vana hujus mundi oblectamenta in vitia faciat declinare, declinatos in ignorantie puteo, in perditionis gurgite cogat periclitare: plures tamen diverse conditionis homines in hoc mundo scimus et credimus esse qui, sicut Dominus dixit, ante Baal genua non curvavere, sed pocius in Dei servicio studiose laborant invigilare. Inter quos divine dispensationis ordine Dei omnipotentis inreprehensibili dispositione Molismensis ecclesia in pago Lingonensi cepit pullulare, cujus palmites in vera vite, que Xpistus est, manentes sicut rami bone arboris jam non desistunt fructificare. Ego igitur Rainardus, Dei gratia Lingonensis episcopus, premissam ecclesiam ad honorem sue matris Lingonensis ecclesie desiderans amplificare, quicumque clericus, quicumque Lingonensis ecclesie casatus sive ecclesiam sive aliquid de casamento suo pretitulate ecclesie velit concedere, salvis consuetudinariis episcopi redditionibus, consilio et laude canonicorum Lingonensium, dono nostro successorumque nostrorum monachis inibi degentibus concedimus optinere. Ut autem hec nostra concessio perpetuam habeat firmitatem, hanc cartam inde fieri jussimus, quam propria manu firmantes fidelium nostrorum manibus corroborandam tradidimus. S. Amalrici decani. S. Goscelini archidiaconi. S. Girardi archidiaconi. S. Roberti archidiaconi. S. Hugonis archidiaconi. S. Warnerii archidiaconi. S. Odonis ducis Burgundie, de cujus casamento ecclesiam de Legismo in testimonium prenotate concessionis predicti possident fratres. S. Unberti de Fonvenz. S. Willelmi comitis Tornodorensis. S. Anserici de Cancenniaco. S. Widonis de Granceio. Si ergo vel ego vel aliquis hanc nostram donationem violare presumpserit, iram Dei et anathematis indissolubile vinculum, nisi resipuerit, incurrat. Acta sunt hec Lingonis anno ab incarnatione Domini millesimo LXXX.III., indictione VI., regnante Philippo rege Francorum.
Ego Odo dux Burgundie, notum facio presentibus et futuris, quod prestito juramento reconfirmavi burgensibus Divionis communiam suam, et firmiter tenendam promisi, sub hoc tenore, quod si ego resilirem ab institutis dicte communie, resultus factus nunciaretur regi Francorum per abbatem Cistercii, vel per abbatem Clarevallis, vel per unum suorum monachorum, quibus crederetur suo verbo, vel per unum burgensem Divionis, cui crederetur suo juramento. Hoc eodem modo crederetur resultus nunciatus Archiepiscopo Lugdunensi et episcopis Lingonensi, et Cabilonensi, et Eduensi; quos bona fide rogo, ut totam terram meam, preter Divionem, interdicto subponant, donec resultum communie emendaverim, et ut hoc irrefragabiliter teneatur, presens scriptum sigillo meo confirmavi. Actum Incarnati Verbi anno M° C° nonagesimo tertio.
Omnibus presentes litteras inspecturis Petrus, dictus abbas Pruliaci, totusque ejusdem loci conventus salutem. Notum facimus universis quod cum ecclesia beati Petri Autissiodorensis haberet quandam vineam sitam ante domum nostram apud Altissiodorum, et nos haberemus apud Augiacum quoddam arpentum vinee adherens fossato orti ipsius ecclesie beati Petri, considerata utriusque ecclesie utilitate, de consilio bonorum virorum in hoc convenimus cum venerabilibus abbate et conventu jam dicte ecclesie beati Petri, ut per excambium vineam jam dictam sitam ante domum nostram apud Altisiodorum ecclesia nostra in perpetuum possidebit, et ipsi similiter illam vineam sitam apud Augiacum, que erat nostra, in perpetuum possidebunt. Quod ut ratum et firmum sit in perpetuum, presentibus litteris annotatum, sigillo nostro fecimus roborari. Actum anno gratie millesimo ducentesimo vicesimo secundo, mense decembri.
X Sous ceste pierre gist aval / Madame Isabeau de Corval / Et son mary monsignor Mile, / Premier sires de ceste ville, / Qui faire fist ceste chapelle. / La dame fu et bonne et belle. / Nostre sire par sa grace / De lours pechiés pardon lour face. / Amen. [Monogramme]
Quid enim melius homo habere potest, nisi de propria facultate sua Deo offerat, et de mancipiis suis ingenuus dimittat? Ideo Adalbertus, pro amore Dei omnipotentis et pro anima genitore meo et genitrice mea, ut Dominus evadere dignetur de locis tenebrarum et de lacu miserie; in pro ipsa amore, nomine Doda, ancilla nostra, ingenuitatem faciamus et ingenuam relaxamus, ad faciendum in omnibus locis quiquid facere voluerit, dono licentiam abeat et nostram liberam adque firmissimam habeat potestatem. Si quis calonniaverit, auri libras XL solvat, et post hec stabili sit. Actum Castellum. S. Adalbert, qui ingenuitatem istam fierit et firmare rogavit. S. Teodderane. S. Euvrart. S. Volfard. S. Rodbert. S. Adrald. S. Maimbert. S. Gyrard, Rannald. Johannes presbiter [rogatus?] datavit, tempore Lohterio rege.
Nos Bernardus, archipresbiter de Bosco, et Haymo, curatus ecclesie de Te[r]vi, Eduensis diocesis, notum facimus universis presentes litteras inspecturis, quo[d] Margareta de Comba, relicta quondam Stephani Touseti, sciens et prudens et spontanea voluntate tradit, vendit et concedit imperpetuum religiosis viris abbati et conventui Cluniacensi tres solidos censuales sitos super terras suas del Couchel, de la Charruee, super molendinum Chassier et de la Charuee, cum appendiciis et pertinentiis earumdem, quas terras sitas in parrochiatu de Tervi, de suo franco et quito alodio esse asserit, precio sexaginta solidorum Viennensium, de quibus recognovit sibi satisfactum fuisse in pecunia numerata; que terre si forte (quod absit!) non essent de suo franco allodio, obligat dicta Margareta omnia bona sua mobilia et inmobilia ubicumque possent imposterum inveniri. Hanc vero venditionem, traditionem et concessionem Johannes [et...] predicte Margarete liberi, voluerunt, laudaverunt et approbaverunt coram nobis; promittentes tam mater quam liberi supradicti per juramentum super sancta Dei evangelia corporaliter prestitum coram nobis, se contra venditionem, traditionem et concessionem predictas non venire nec venire volenti aliquatenus consentire; abrenunciantes in hoc facto tam mater quam liberi exceptioni doli et in factum, quod metus causa, non numerate nec habite pecunie, dotis privilegio, minoris etatis subsidio et auxilio, et beneficio juris canonici et civilis quod eis ad veniendum contra predicta posset imposterum competere vel prodesse. In cujus rei testimonium, ad instantiam predictorum liberorum, presentibus litteris sigilla nostra duximus apponenda. Datum anno Domini Mº CCº LXº quinto, mense febroario.
Ego Stephanus, abbas Sancti Remigii Senonensis, notum omnibus esse volo quod querela habita est inter nos et ecclesiam Pruliacensem de foresta Normanni, que est juxta grangiam Agrimontis. Hec querela ita sedata est quod ego predictam forestam quietam clamavi et omnia quecumque Pruliacensis ecclesia per annum et diem quiete possederat, quieta deinceps et libera sine calumnia fore laudavi. Hoc ego Stephanus, abbas, in capitulo nostro ita laudavi et capitulum laudare feci. Signum Stephani, abbatis; signum Stephani, prioris, signum Helduini; signum Hugonis; signum Bernardi; signum Odonis, cantoris; signum Stephani; signum Guillermi; signum Fulconis; signum Haimonis; signum Milonis. Testes qui interfuerunt sunt hii: Galterius, presbiter de Domnamaria, Stephanus de Villaboglen, Martinus de Villaterri, Ernulfus, miles de Dontelli. Actum est hoc in capitulo Sancti Remigii, presente abbate Pruliacense, die festo sancti Luce, anno ab incarnatione Domini millesimo centesimo sexagesimo secundo.
Alexander episcopus .... dilectis filiis generali et universis provincialibus, prioribus fratrum Heremitarum [ordinis Sancti Augustini] salutem.... Meminimus nos per nostras litteras inhibuisse districtius habitum dilectorum filiorum fratrum ordinis Predicatorum aut ita consimilem, quod propter eum frater Predicator credi possit, deferre liceat, absque mandato sedis apostolice speciali. Statuimus quoque ut hii, qui habitum predictum vel sibi predicto modo consimilem, deferre presumpserint ad deponendum ipsum per dyocesano locorum, cum essent ab eisdem fratribus requisiti, monitione premissa, per censuram ecclesiasticam, appellatione postposita, cogerentur. Sed vos, prout accepimus, predictum fratrum Predicatorum habitum assumpsistis, vel ei ita consimilem quod quanto tunicam superiorem deponitis fratres Predicatores credimini et ab eis hujus modi habitu non videmini discrepare, quod in eodem fratrum redundat scandalum et fidelium plurimorum. Volentes igitur confusionem habitus evitare, que sepe confusionem induci ordinum et etiam animarum, vobis universis et singulis, necnon et fratribus omnibus vestre cure [Fol. 23] commissis, in virtute obedientie districte precipiendo mandamus; quatinus omni dilatione ac difficultate remotis, habitum hujusmodi penitus deponatis, eum nullo unquam tempore recessumpturi et vos et filii priores vestros subditos simili modo eum sine mora deponere compellatis, de alio vobis et religioni vestre habitu congruo providentes, ita quod contra vos et eosdem subditos propter hoc durius procedere vel super hoc providere aliter non cogamur. Datum Anagnie, idus octobris. – anno quinto.
Anno Domini millesimo quadringentesimo vigesimi quinto, statuta sunt haec apud Cistercium in Cisterciensi Capitulo generali. ORATIONES 1.  Pro sanctissimo… *etc. ut in anno* 1419. 2.  Pro serenissimo… *etc. ut in anno* 1424. 3.  Pro burgensibus… *etc. ut in anno* 1401. 4.  Pro pace… *etc. ut in anno* 1416. 5.  Pro felicis et inclitae recordationis dominis quondam nostris dominis Philippo, Ioanne, Carolo ac Carolo regibus Francorum… *etc. ut in anno* 1401. [DIFFINITIONES GENERALES] 6.  Pro debitis persolvendis et aliis communibus… *ut in anno praec. n° 8*. 7.  Editas anno praeterito in generali Capitulo diffinitiones et singulas ratificat et confirmat praesens Capitulum et approbat. [DIFFINITIONES SPECIALES] 8.  Abbatibus de Monte Sanctae Mariae, de Altacumba, de Alpibus, de Stamedio, de Alto Cristo, de Sancto Sulpitio, de Chassania, de Bonomonte, de Tela, de Altaripa, mandat et praecipit Capitulum in virtute salutaris obedientiae et sub excommunicationis et depositionis poena, quatinus infra proximum festum Omnium Sanctorum quilibet eorum mittat ad studium Parisiense unum scolarem, cum bursa et provisionibus debitis et opportunis. 9.  Abbates de Monte Sanctae Mariae et de Bullione citat generale Capitulum ad comparendum personaliter in proximo futuro generali Capitulo, responsuros ad obiicienda eisdem per Ordinis promotorem. 10.  Domino Morimundi committit generale Capitulum, quatinus si repererit fore obligatum vel aliqualiter teneri abbatem de Escureyo Henrico de Xaussuris, ad satisfactionem plenariam viriliter coerceat et compellat per censuram Ordinis, auctoritate Capituli memorati. 11.  Abbati de Escureyo praecipit et mandat generale Capitulum, quatinus non obstante quod frater Ioannes Martini, monachus suus absque eiusdem licentia ordinem presbyteratus obtinuerit, consensu tamen patris abbatis per ipsum obtento, propter quod praedictus abbas de Escureyo dictum fratrem Ioannem celebrare minime patitur, ipsum fratrem amodo sicut et alios conmonachos missam cantare permittat, nec in aliquo hac de causa impediat seu inquietet. 12.  Abbati de Bello loco regis in Anglia, s. th. pr., generale Capitulum committit plenariam potestatem et mandatum reformandi, visitandi et corrigendi studium Oxoniense, Lyncolniensis dioecesis, et compellendi per censuras Ordinis omnes et singulos abbates ad mittendum scolares ad dictum studium, iuxta formam et tenorem statutorum felicis recordationis domini Benedicti Papae XII. 13.  Abbatibus de Bello loco regis et de Thama praecipiendo committit Capitulum generale, quatinus inquirant et diligenter se informent, si sit expediens monasterio de Gratiis iuxta turrim Londinensem, quod silvae non caeduae ab ipso monasterio plurimum distantes vendantur, aut quod nativi eiusdem monasterii manumittantur. Et si eis videatur commodum et utile, eidem monasterio de Gratiis huiusmodi venditiones et manumissiones fieri, tunc licentient praedictum abbatem de Gratiis ut silvas huiusmodi vendat, et nativos manumittat auctoritate Capituli generalis, dummodo pecuniae inde provenientes in utilitatem praefati monasterii de Gratiis convertantur. 14.  Abbati de Roseriis mandat et praecipit in virtute salutaris obedientiae et sub poena excommunicationis et depositionis Capitulum generale, quatinus fratrem Nicolaum de Altomonte, religiosum suum et studentem in collegio Sancti Bernardi Parisius, dispositum ad accessionem scientiae salutaris, et gradus in ea recipiendi, et etiam ordinatum ad lecturam ordinariam bibliae in eodem studio anno futuro peragendum, non revocet a dicto studio sine mandato speciali dicti Capituli, quinimo sibi de bursa competenti et necessariis provideat secundum statuta tam felicis memoriae domini Benedicti XII, quam Ordinis et Capituli generalis. 15.  Per generale Capitulum alias habilitatus ad omnes status, gradus Ordinis legitimos, abbatiatu dumtaxat excepto, frater Ioannes de Pullencuria, monachus Clarifontis, gratiam ampliando etiam ad abbatialem dignitatem admitti valeat, si sua merita suffragentur, praefatum Capitulum generale permittit. 16.  Petitionem abbatis Frigidi fontis annuens Capitulum generale pro fratre Ioanne Cogolli, monacho professo monasterii Populeti nunc existente in dicto monasterio Fontis frigidi, attenta dispensatione eidem facta per reverendissimum patrem dominum cardinalem de Fuxo, legatum domini nostri Papae, audita etiam corporis eius infirmitate ac debilitate, ut remaneat dictus frater in dicto monasterio Fontis frigidi conceditur per dictum Capitulum generale. 17.  Dominis de Firmitate, de Claravalle, et de Maceriis et de Clarofonte monasteriorum abbatibus committit generale Capitulum, quatinus omnes et singulas personas Ordinis, quas in quibusdam pecuniarum summis aut rebus aliis repererint obligari monasterio Cistercii, ad satisfaciendum compellant auctoritate memorati Capituli viriliter et debite, in ipsius Capituli et totius Ordinis plenaria potestate. 18.  Ad idem pro domino Claraevallis, domino Morimundi et abbati de Theoloco committitur per Capitulum generale. 19.  Ad idem pro domino Morimundi, de Bellavalle, de Theoloco et de Clarofonte. 20.  Ad idem pro abbate de Bolbona, de Cadunio et de Gimundo monasteriorum abbatibus et eorum cuilibet. 21.  Ad idem pro abbate Theoloci, dominis de Claravalle, de Morimundo, et abbatibus de Caroloco et de Clarofonte. 22.  Ad idem pro abbate de Dulcivalle, de Caroloco et de Clarofonte monasteriorum abbates et eorum cuilibet. 23.  Dispensatur misericorditer per generale Capitulum cum fratre Petro Darpenans, monasterii de Bithania expresse professo, qui per spatium unius anni cum dimidio per saeculum vagando, habitu regulari deposito, damnabiliter apostatavit, et postmodum voluntarie rediens poenitentiam sibi propter hoc iniunctam humiliter et devote peregit, ut hoc non obstante ad omnes actus, gradus, cum honoribus legitimis admittatur, nihilominus abbatiatus honore secluso. 24.  Ad idem fiat pro fratre Hymberto de Dombenoy, dicti monasterii de Bithania professo, qui apostatavit ab Ordine bina vice quasi per spatium unius mensis, non tamen habitu regulari derelicto. 25.  Domino Morimundi committitur per generale Capitulum, ut quamcitius poterit ad monasterium Lapidis Sancti Michaelis personaliter accedens, inquirat diligenter an venditio facta per abbatem et conventum de quadam grangia vocata Resin, sit ipsi monasterio utilis et fructuosa ; et quidquid super hoc repererit, sequenti anno referat Capitulo generali. 26.  Ad supplicationem et requestam abbatis et conventus de Volkerode committitur per generale Capitulum domino Morimundi, quatinus inquirat diligenter, an dicti abbas et conventus possint locare aliqua bona in emphiteosim perpetuam, et super hoc intentionem suam notificet anno futuro Capitulo generali. 27.  Reformationem omnium et singulorum monasteriorum tam virorum quam mulierum Ordinis nostri in regnis Daniae, Sueciae, et Norvegiae, ac receptionem contributionum committit generale Capitulum abbati de Sora per immediate sequentes sex annos. Eidem de Sora praecipiens et iniungens… *etc. ut in forma consueta*. 28.  Commissionem reformationis et contributionum receptionis in provincia Viennensi et dioecesi Caminensi, alias concessam fratri Helmano tunc abbatis monasterii Doberanensis, fratri Bernardo nunc abbati eiusdem loci continuat generale Capitulum, et in suo toto tenore durare vult et decernit per sex annos continuo secuturos. 29.  Ad idem abbati de Clara tumba pro abbatibus de Polonia et de Slesia. 30.  De Puro campo et de Novocampo monasteriorum abbatibus committit Capitulum generale, quatinus se diligenter informent an expediat monasterio Dobrinensi certas villas, eidem monasterio pertinentes in partibus Slaviae situatas, videlicet Tessenove, Glyn et Czerghelin, transmutari in alia bona eidem monasterio proquinquiora et utiliora, et quidquid repererint, per suas patentes litteras sequenti referant Capitulo generali. 31.  Abbati de Bonavalle Ruthenensi mandat et districte praecipit in virtute salutaris obedientiae et sub excommunicationis latae sententiae poena generale Capitulum, quatinus summa 64 librarum turonensium parvorum, quam dicitur de resta receptae per eum factae de subsidio Constantiensi, sicut patet per computationem per eum habitam cum abbate Vallisbenedictae, tradat et solvat indilate abbati de Bolbona. Insuper informet eumdem de Bolbona de solutione contributionum a decem annis citra per idem Capitulum impositarum, et sibi solvat terminis praefigendis per eumdem de Bolbona, quem solum et in solidum huiusmodi contributionum receptorem in illis partibus constituit et ordinat Capitulum memoratum, quidquid per legitimum computum apparebit ipsum de Bonavalle ratione praedictarum contributionum debere. 32.  Abbati Bonaecumbae mandat generale Capitulum et praecipit in virtute salutaris obedientiae et sub excommunicationis latae sententiae poena, quatinus de contributionibus per dictum monasterium Bonaecumbae debitis et soluti a 15 annis citra, et de quota sua subsidii quondam per ipsum Capitulum impositi pro sumptibus ambassiatorum Ordinis ad generale Concilium Constantiense destinatorum, computet gratiose cum abbate de Bolbona, quem ad hoc specialiter deputat et ordinat dictum Capitulum in plenaria potestate, et eidem solvat fideliter quidquid de praedictis reperietur per ipsum monasterium Bonaecumbae deberi. 33.  Abbatissae de Nonenca mandat Capitulum generale sibique praecipit in virtute salutaris obedientiae et sub excommunicationis latae sententiae poena, quatinus indilate solvat abbati de Bolbona vel eius certo mandato summam sibi impositam de subsidio per idem Capitulum ordinato quondam, pro via Concilii Constantiensis. 34.  Abbatibus de Silvalata in Biennio et de Orles, Burdegalensis dioecesis, mandat generale Capitulum et praecipit in virtute salutaris obedientiae et sub excommunicationis latae sententiae poena, quatinus de contributionibus per ipsorum monasteria debitis et solutis a 15 annis citra gratiose computent cum abbate Pontisalti, et ei solvant quidquid per eorum monasteria de praedictis contributionibus reperietur esse debitum. 35.  Capitulum generale ordinat et decernit quod frater Simon de Montigneyo, abbas monasterii Pontis tieffredi, non obstante quadam electione quae dicitur facta fuisse de persona sua ad monasterium de Villerio per eum acceptata, ad dictum monasterium Pontis thieffredi redeat, et administrationem eius exerceat ac ut prius possideat et gubernet. 36.  Committitur per generale Capitulum fratri Boygne, abbati de Sancto Benedicto in Menterna, nunc vero electo et confirmato per generale Capitulum in abbatem monasterii de Clarocampo, quatinus absolvat abbatem et monachos monasterii de Walkenrode a sententia excommunicationis quam incurrerunt pro et ex eo quod sacramenta ecclesiastica sine curatorum licentia ministrarunt, in quadam grangia dicti monasterii saecularibus personis, et super irregularitatis nota exinde contracta, misericorditer auctoritate dicti Capituli dispensat per se vel per alium ab eo substituendum. 37.  Generale Capitulum committit patri abbati monasterii monialium Keyzerbuchen, Leodiensis dioecesis, quatinus super transitu sororis Elisabeth de Hurne, professae dicti monasterii de Keyzerbuchen, ad monasterium de Burbach, Coloniensis dioecesis, si sibi visum fuerit, dispensat et licentiam conferat, auctoritate dicti Capituli generalis. 38.  Abbati de Claritate committit generale Capitulum, quatinus fratrem Philippum monachum suum, super iniectione manuum violenta et sanguinis effusione in quemdam clericum saecularem et in loco sacro, absolvere, parte laesa contentata. 39.  Ad idem committitur abbati Cariloci pro fratre Guillelmo de Mosturelle, monacho suo, super iniectione manuum violenta in presbyterum saecularem, citra tamen sanguinis effusionem. 40.  Electionem factam de persona fratris Ioannis de Bruxella, s. th. pr., dudum abbatis de Crista ad monasterium Theoloci, generale Capitulum approbat, ratificat et confirmat. 41.  Abbati Veteris montis committitur, quatinus si sibi visum fuerit, licentiam conferat sorori Dorotheae Coelzarche sibi immediate subiectae, ad aliud monasterium paris aut arctioris observantiae transeundi. 42.  Conceditur abbati de Lapide Sancti Michaelis, quatinus omnes et singulas personas suum monasterium in die dedicationis visitantes participes efficiat omnium bonorum spiritualium, quae fiunt in suo monasterio antedicto. 43.  Abbatibus de Doberan, de Purocampo, de Novocampo et de Hyddenze concedit generale Capitulum, ut omnes regulares personas eisdem immediate subiectas, in foro conscientiae semel tantum absolvere valeant ab omnibus casibus eidem Capitulo reservatis, et super irregularitatibus cum eis, ut posset idem Capitulum, dispensare. Quod insuper quilibet eorum confessorem idoneum de Ordine possit eligere, qui cum eo semel etiam tantum dispenset et eum absolvat auctoritate memorati Capituli, sicut posset Capitulum antedictum. 44.  Ad idem abbatibus de Campo, de Veterimonte, de Heysterbach, de Loco Sanctae Mariae. 45.  Abbatibus de Veterimonte et de Loco Sanctae Mariae, Coloniensis dioecesis, committit generale Capitulum, quatinus de et super querela vel discordia mota vel movenda inter abbatissam ad Ortum Sanctae Mariae infra muros, Coloniensis dioecesis, et sororem Dorotheam alias professam in eodem monasterio, nunc autem in monasterio ad Martyres, se diligenter informent, et veritate comperta faciant partibus, auctoritate totius Ordinis, iustitiae complementum. 46.  Capitulum generale cum fratribus Waltero Linthacher et Conrado Erelweclz, sacerdotibus et monachis professis monasterii Fontis salutis, de et super contagio carnis convictis, si et in quantum iuxta formam Ordinis emendati fuerint, ut asseritur, super restitutione gradus dispensat et concedit, ut ad omnes actus legitimos, administrationes ac dignitates Ordinis, citra dignitatem abbatialem, promoveri possint et admitti. 47.  Ad idem cum sorore Valpulga Gosdofferin, moniali monasterii Felicis portae, quae de puerperio convicta fuit olim semel. 48.  Attentis magnis et multiplicibus viarum periculis, excusantur ab accessu ad praesens generale Capitulum omnes et singuli abbates, qui ad praesens Capitulum non fuerunt. 49.  Dominis Claraevallis, Mortuimaris, Theoloci et de Bolbona committitur per generale Capitulum, quatinus secundum deliberata per Diffinitores ipsius Capituli circa factum monasterii de Villerio Metensi, diffinitionem ordinent iuxta discretionis suae arbitrium, substantia non mutata. 50.  Quia frater Antonius Bonifacii, abbas monasterii Silvaecanae, Aquensis dioecesis, ipsum monasterium diruptum et desertum repererit et recepit, et ob hoc deficientibus redditibus, tam pro sui sustentatione quam etiam pro negotiorum et causarum ipsius monasterii procuratione et prosecutione, a nonnullis mutuo subventionem recipere oportuit, cuius causa nunc timet verisimiliter a creditoribus vexari ; eapropter generale Capitulum de paupertate ipsius monasterii sufficienter informatum cupiens litium anfractus et expensarum detrimenta eidem monasterio vitare, dicto abbati Silvaecanae super hoc remedium postulanti ordinat et concedit, ut aliqua de bonis ad idem monasterium pertinentibus possit impignorare seu locare, etiam pro futuro tempore usque ad summam 150 librarum, de quibus valeat suis creditoribus satisfacere, sibi et monasterio subvenire. 51.  Quoniam monasterium Vallis sanctae, Aptensis dioecesis, propter guerrarum turbines et mortalitatum pestes diruptum, destructum et dehabilitatum dudum cum vacaret, per reverendissimum in Christo patrem dominum Cisterciensem, generalis Capituli Ordinis Cisterciensis plenaria auctoritate fungentem, unitum, annexum et incorporatum extitit monasterio Silvaecanae, Aquensis dioecesis, etiam eisdem causis depaupertato, cui immediate dictum monasterium Vallis sanctae suberat ; eapropter praefatum generale Capitulum, auctoritate Sanctae Sedis Apostolicae, ex privilegio super hoc sibi concesso, praetactam unionem, annexionem et incorporationem ac executionem per abbatem Sinaquae inde factam approbat, ratificat et confirmat, et si et quantum opus est de novo unit, annectit et incorporat, decernans propter huiusmodi unionem, contributionum quotam monasterium Silvaecanae contingentem augeri non debere, approbansque et confirmans provisionem de ipsis monasteriis fratri Antonio Bonifacii, baccalario in decretis, factam tamquam iustam et condignam. 52.  Visis et diligenter examinatis processibus per abbatem Morimundi factis contra fratrem Ioannem de Gibertovillari, abbatem monasterii de Villerio, Metensis dioecesis, et omnibus pro utraque parte productis et exhibitis in praesenti Capitulo, declarat ipsum Capitulum praefatum fratrem Ioannem dicti monasterii Villeriensis abbatem potuisse rationabiliter et debuisse ac posse deponi, et ex verisimilibus coniecturis formidat ipsum Capitulum, ne si dictus frater Ioannes in dicto monasterio maneat abbas, ad extremae desolationis ruinam spiritualem et temporalem in brevi deveniat ipsum Villeriense monasterium, quod avertat Omnipotens, iam, proh dolor ! nimis desolatum, quibus non obstantibus illustrissimo principi domino duci Lotharingiae ac marchioni quantum potest complacere cupiens ipsum Capitulum, ob ipsius contemplationem consentit, quod si omnino placeat eidem principi praefatum fratrem Ioannem manere abbatem dicti Villeriensis monasterii, exonerat tamen dictum Capitulum quoad hoc conscientias suas ; si autem gratum sit memorato principi, quod idem frater Ioannes abbatui eiusdem Villeriensis monasterii cedat et renuntiet, attentis periculis imminentibus et merito formidandis, concedit saepedictum Capitulum quod praefatus princeps serenissimus nominet quemcumque monachum vel abbatem nostri Ordinis, quem ad regimen vel abbatiatum supradicti monasterii Villeriensis iudicaverit idoneum, et quod abbas eiusdem Ordinis quicumque per ipsum principem requirendus, vel quem princeps, ad hoc duxerit eligendum, illum quem nominabit ipse princeps auctoritate supradicti Capituli et totius Ordinis instituat abbatem saepius repetiti monasterii Villeriensis, observatis in hoc quantum fieri poterit apostolicis et ipsius Ordinis regularibus institutis. Memoratum vero fratrem Ioannem, ob tanti principis reverentiam, habebit praefatum Capitulum opportunis temporibus et loco gratiosius et favorabilius recommissum, eidem generosissimo principi supplicans humillime praefatum Capitulum, quatinus oratores suos abbatem, conventum et monasterium Morimundi super ista materia dignetur habere benigniter excusatos et in suis necessitatibus commendatos, dictoque abbati Morimundi, cum requiret, audientiam concedere gratiosam. 53.  Pro reformatione studii Tolosani, ut statutum felicis recordationis domini Benedicti Papae XII irrefragabiliter observetur, et Ordo ipse deinceps magis polleat et illustretur doctoribus, committit generale Capitulum domino abbati de Bolbona, quatinus omnes et singulos abbates Ordinis, maxime quibus facultas suppetit, et qui iuxta praetactum statutum ad dictum studium mittere tenentur, per omnes poenas et censuras Ordinis et alias quascumque iuris et iustitiae vias compellat ad mittendum ibidem, et quos idem de Bolbona dicto studio aptiores et magis idoneos invenerit, illos cum sufficienti a proprio monasterio provisione illuc per easdem censuras mitti faciat et compellat. 54.  Domino Morimundi committit generale Capitulum potestatem et auctoritatem plenariam omnia et singula monasteria suae generationis, tam mediate quam immediate sibi subdita, in quibuscumque regnis et dominiis Allemanniae, Hungariae et Poloniae, ac provinciis earumdem partium et Bisuntina, cuiuscumque sexus existant, per immediate sequens biennium reformandi, abbates et abbatissas eorumdem monasteriorum, si sua requirant demerita durante praedicto termino destituendi et instituendi, corrigendi personas regulares universas in praedictis locis, et earum confessiones audiendi, ipsasque absolvendi ab omnibus casibus Capitulo reservatis ; et generaliter omnia et singula circa praedicta faciendi quae faceret Ordo totus, cum potestate unum vel plures substituendi, et iterum revocandi qui in omnibus et singulis praedictis consimilem habeat seu habeant potestatem. Insuper in dictis locis et monasteriis contributiones recipiendi, et ab aliis per ipsum Capitulum deputatis collectoribus collectas sibi tradi faciendi, durante termino supradicto. 55.  Generale Capitulum mandat et praecipit abbatissae Sancti Remigii prope Rochefort, quatinus det seu conferat sorori Mariae de Boyn moniali suae quittantiam professionis et licentiam in alio monasterio eiusdem Ordinis profitendi, dummodo illud aliud subdatur immediate domino Cistercii, alioquin si abbatissa et has quittantiam et licentiam conferre noluerit, generale Capitulum sibi confert easdem. 56.  Super petitione abbatis et conventus Caesariensis de licentia vendendi res immobiles usque ad valorem 2000 florenorum, datur per generale Capitulum inspector dominus Morimundi, cui committitur ut de hac materia se diligenter informet, et in futuro proximo generali Capitulo referat quod invenerit. 57.  Domino abbati de Populeto committit generale Capitulum, quatinus per omnes censuras Ordinis et alias quascumque iuris et iustitiae vias compellat viriliter de Sanctis Crucibus et de Petra monasteriorum abbates, quod fratres Guillelmum Blanci, in sacra theologia licentiatum, et Petrum Petry de Mora in eadem sacra theologia praesentatum, in studio Tolosano retineant cum provisione sufficienti usque ad magisterium inclusive, praesertim attento quod qui diu laudabiliter in scolastici exercitii currerunt studio, illos ab adeptione bravii prohiberi non congruat, et quod Ordo ipse summe talibus opus habet. 58.  Cum fratre Iacobo de Sampiniaco, monacho monasterii de Gardo, dispensat generale Capitulum super periurio, vult et decernit quatinus sibi hac de causa nil obsistere quominus ad omnes actus legitimos, status, voces et dignitates etiam abbatiali inclusa promoveri valeat et assumi. 59.  Accensuationem annuam et perpetuam, seu donationem in emphiteosim cuiusdam domus sitae Lingonis, factam per abbatem et conventum monasterii Theoloci, ipsum generale Capitulum tamquam utilem dicto monasterio approbat et confirmat. 60.  Accensuationem seu donationem ad vitam quorumdam molendinorum de Rozeriis super Karum, factam per abbatem et conventum monasterii de Pratea permittit et concedit, secundum statuta Ordinis, ipsum Capitulum generale. 61.  Mandat, praecipit in virtute salutaris obedientiae et iniungit generale Capitulum abbati Signiaci, quatinus coabbatem suum Vallis Sancti Lamberti inducat, et si fuerit opus, auctoritate Capituli generalis compellat, ut pecunias quas exponere et expendere deberet, tenendo per annum praesentem et futurum Parisius unum scolarem, fratri Werico dicti monasterii Vallis Sancti Lamberti, religioso in sacra theologia baccalario formato, et de propinquo, annuente Deo, licentiato tradat et deliberet, excusationibus quibuscumque postpositis, medietatem infra proximo futuram Resurrectionis Dominicae solemnitatem, et aliam medietatem per duos menses ante suam aulam, in suarum expensarum aliquale relevamen. Quod si fecerit dictus abbas Vallis Sancti Lamberti, eum et eius monasterium de mittendo scolare ad studium Parisiense duobus dictis annis habemus et habebimus benigniter excusatum. 62.  Abbatissae de Lintris mandat et districte praecipit in virtute salutaris obedientiae Capitulum generale, quatinus sororem Beatricem de Beringem alias eiusdem loco professam, nunc vero de Marchia, recipiat ad locum suum pristinum et regularem obedientiam sicut ante. 63.  Capitulum generale approbat et ratificat provisionem factam per venerabilem patrem dominum abbatem Claraevallis abbati de Sancto Benedicto in Frisia, de et super abbatia de Clarocampo. 64.  Capitulum generale abbatibus provinciae Coloniensis et praecipue abbatibus Frisiae, quatinus omnibus dominicis et diebus in Ordine praedicabilibus solemniter in assistentia saecularium, excommunicent tamquam fugitivum fratrem Aylebardum occupantem per vim et potentiam saecularium abbatiam Clarocampensem, de qua abbati de Sancto Benedicto in Menterna solemniter et iuxta Ordinis instituta per venerabilem patrem dominum Claraevallis est provisum. 65.  Capitulum generale concedit abbati de Sancto Benedicto in Menterna fructus, proventus et emolumenta grangiae dictae in Commelo, spectantis ad monasterium Clarocampense, cuius ipse est verus abbas, quamvis propter proterviam et rebellionem fratris cuiusdam Aylebardi, de Ordine sancti Benedicti, sedem dictae abbatialis dignitatis occupantis, realem nondum habere poterit possessionem, invocato ad hoc, si opus fuerit, auxilio brachii saecularis. 66.  Capitulum generale concedit abbati de Sancto Benedicto in Menterna auctoritatem semel et tantum unica vice audiendi omnium utriusque sexus personarum regularium, tam abbatum quam supradictorum partium Frisiae et trium prioratuum, videlicet Yslesteen, Sibekelo et Vearmonda cum monasteriis sanctimonialium in Yesse et Assen, confessiones auctoritate Capituli generalis, et absolvendi eos etiam in casibus Capitulo reservatis, et super irregularitatis nota dispensandi, et quod idem abbas sibi in consimili forma valeat eligere confessorem de Ordine. 67.  Capitulum generale concedit abbati de Sancto Benedicto auctoritatem visitandi, corrigendi et reformandi utriusque sexus monasteria Frisiae et ab eis dependentia, in plenaria Ordinis potestate. 68.  Ad supplicationem abbatis de Campo, Coloniensis dioecesis, Capitulum generale concedit abbati de Sancto Benedicto auctoritatem reformandi et sibi cooperandi in reformatione monasterii sanctimonialium in Honope prope Daventriam, ipsi abbati de Campo immediate subiecti, cum ipse abbas Campensis idem monasterium sicut voto gerit propter potentiam consanguineorum et amicorum monialium dicti monasterii, sub quorum manibus curiae et grangiae monasterii Campensis firmatae sunt, sine assistentia et auctoritate Capituli generalis reformare nequit. 69.  Capitulum generale revocat diffinitionem anno Domini 1423 editam de et super esu carnium, abbatibus et praesidentibus auctoritatem dispensandi cum monachis et conversis continue in grangiis degentibus tribuente, quia multi vigore illius diffinitionis in scandalum Ordinis metas excedunt. 70.  Capitulum generale committit abbatibus de Campo et de Sancto Benedicto in Menterna, quatinus illa quae non serviunt devotioni priorum et fratrum monasteriorum in Yslesteen, Sibekelo et Warmunda novellae plantationi et Ordini Cisterciensi nuper incorporatae, quae continentur in diffinitionibus et libris Ordinis, et non sunt magni ponderis propter removendum scrupulum, tollent, et si quae magis viderint eorum deservire devotioni quae non sunt contra Ordinem, ea auctoritate Capituli generalis approbent, in quibus Capitulum dictorum abbatum onerat conscientias, et dicta monasteria nondum ad quotas contributionum taxata propter eorum exilitatem et novitatem Capitulum generale quomodolibet taxat ad duos florenos boni auri et iusti ponderis, quolibet anno quantacumque etiam quota fuerit pro contributionibus imposita. Et committitur dictis abbatibus de Campo et de Sancto Benedicto in solidum, ut si fratres monasteriorum in Sibekelo et Yesse aliquas pecias praediorum minus utilium poterint in utilius commutare, quod auctoritate Capituli imponant quibuscumque constitutionibus in contrarium editis non obstantibus. 71.  Capitulum generale committit abbatibus de Florido campo et de Sancto Bernardo, partium Frisiae, ut inducant conventuales, moneant caritative et praecipiant auctoritate Capituli generalis, quatinus fratri Wiardo, monacho et sacerdoti ibi professo, quem miserabiliter excaecaverunt, in vitae necessariis sicut alteri monacho, ne in scandalum cleri et opprobrium Ordinis ostiatim invenire (*sic*), provideant. 72.  Capitulum generale dispensat cum fratre Ioanne, converso Scolae Dei, qui in scandalum Ordinis habitum religionis Cisterciensis vagatur per mundum, et non est aliquo modo reducibilis ad suum monasterium propter odium capitale quod concepit adversus suum abbatem, quod licite transire poterit ad aliud monasterium paris vel arctioris observantiae, ubi voluntarios invenerit receptores. 73.  Capitulum generale committit priori monasterii in Sibekelo, patri monasterii sanctimonialium in Yesse, quatinus auctoritate Capituli generalis, si alias sibi visum fuerit expediens, dispenset cum sorore Yvocla, conversa dicti sanctimonialium monasterii in Yesse, quod non obstante quod habitum conversae receperit, si alias poterit addiscere litteras, in sanctimonialem recipiatur.
I. «Les religieux, abbé et couvent de Prully, en présence de Guy, archevêque de Sens, et à sa sollicitation, cédèrent à Geoffroy, pour lors preschantre de Sens, toute la dixme qu’ils possédoient sur la paroisse de Bleine, à l’exception cependant des dixmes des terres qu’ils possédoient pour lors et des novalles de leurs bois, à la charge de les garantir envers le prestre aujourd’huy curé de Blene, de son gros ou portion; cet article se trouve au cartulaire, fol. 81 recto, cap. 20. II. Peu de tems après, le susdit Geoffroy, pour lors doyen de Sens, remit à l’église de Prully toute la dime de Bleine pour la posséder à perpétuité, même ce qu’il pouvoit en avoir distrait au proffit d’autruy, le jour de sa première possession, à la réserve de deux muids et demy de bled, que le curé de Bleine et ses successeurs doivent prendre annuellement sur ladite dixme et pour récompense de ladite dime, ceux de Prully se sont obligés de luy rendre, c’est asavoir audit Geoffroy, la somme de 700 livres, monnoye de Paris, payable en trois termes, et, en outre, 20 livres à distribuer à deux clercs, pourvu toutefois que monseigneur l’archevêque de Sens veuille l’approuver et l’accorder à ladite église de Prully; cet acte est fol. 81 verso, cap. 21.»
Urbanus Episcopus, servus servorum Dei, dilectis filiis magistro et fratribus Hospitalis de Tilicastro, salutem et apostolicam benedictionem. Justis petentium desideriis dignum est nos facilem praebere consensum, et vota quae a rationis tramite non discordant affectu prosequente complere: ea propter, dilecti in Domino filii, vestris justis postulationibus grato concurrentes assensu, ad instar foelicis recordationis Lucii papae, praedecessoris nostri, auctoritate apostolica constituimus ut de noualibus quae propriis manibus aut sumptibus colitis, siue de nutrimentis animalium uestrorum, nullus a uobis decimas exigere uel extorquere praesumat. Nulli ergo omnino hominum liceat hanc paginam nostrae confirmationis infringere vel ei ausu temerario contraire. Si quis autem hoc attemptare praesumpserit, indignationem omnipotentis Dei et beatorum Petri et Pauli, apostolorum ejus, se noverit incursurum. Datum Verone sexto Idus Julii.
Ego Alaydis, ducissa Burgundię, notum facio presentibus et futuris me quittasse abbatiam Sancti Sequani de omnibus questis quas ei par annum faciebam, pro sexaginta libris Divionensis monetę michi annuatim in Pascha persolvendis, ita quod abbas et monachi in ecclesia debent. Actum est hoc anno Gratię M°CC°VIII°X°, mense martio.
Sicut indubitanter fides credentium tenet, ut supra. Ego, in Dei nomine, Leotardus dono Deo et sanctis ejus apostolis Petro et Paulo et ad locum Cluniacum, pro filio meo Artaldo, terciam partem de ecclesia quæ est in villa quæ vocatur Crochel, dicata in honore sanctæ Mariæ. Testes Leotardus, Lanbertus, Willelmus, Petrus, Bernardus, Unfredus.
Sachent tuit que je Regnaut de Tournisel, receveur es cité et dyocèse d’Aucerre des aides ordonnées pour le fait de la guerre, confesse avoir eu et receu des habitans de Chitri, pour le premier, second et darrenier termes des fouaiges de leur ville et parroiche de ceste année présente, qui fenira le darrenier jour de décembre prouchain venant, pour le taux de XXXIX feux, soixante et diz huit frans, à compter deux frans pour chascun feu: c’est assavoir, pour chascun desdit trois tiers XXVI frans comptez par plusieurs mains, à plusieurs foiz et en plusieurs partiez dont ils avoient eues plusieurs quittances, lesquelles sont mises au néant par ces présentes. De laquelle somme de LXXVIII frans pour ladite cause je me tien pour comptent et bien paié pour le roy nostre sire, et en quicte lesdiz habitans de Chitri et touz autres à qui quittance en appartient. En tesmoin de ce j’ay mis mon seel en ceste quittance le Ve jour d’octobre, l’an mil CCCLX dix et neuf. Signé: De Tournisel.
In nomine Domini, amen. Anno Incarnationis ejusdem millesimo trecentesimo tricesimo secundo, die lune ante ramos palmarum, ego Gerarda dicta la Verjuete de Edua notum facio universis quod ego sponte, scienter et provide, pro mea utilitate evidenti laudeque et assensu Seguini, mariti mei, michi in hiis que secuntur auctoritatem prestantis et mandatum speciale, vendo et nomine venditionis pure et irrevocabilis concedo pro me et meis imperpetuum venerabilibus viris dominis decano et capitulo Eduensi pro se et suis successoribus quadraginta solidos Divionensium pro tempore communiter currentium in Burgundia, quorum quindecim valent duodecim Turon. parvos, annui et perpetui redditus convertendos in anniversarium Johannis quondam vigerii Eduensis nuper defuncti, celebrandum in Eduensi ecclesia annis singulis imperpetuum, secundum ordinationem factam per ipsum defunctum super hoc in sua ultima voluntate, pretio videlicet viginti librarum Turonensium parvorum michi ob hoc solutarum integre ab executoribus dicti defuncti in pecunia legitime numerata. Quapropter ego dicta venditrix tenens me de dicta pecunie summa plenarie pro pagata, assigno et assedeo dictis decano et capitulo et eorum ecclesie imperpetuum dictum annuum redditum, ad opus predictum, supra quandam domum meam sitam Edue in vico Chauce Chien, que fuit quondam Regnaudi de Leusia et ejus uxoris, ac supra aliam domum meam dicte domui contiguam quam ego acquisivi perpetuo ab executoribus antedictis, et supra appendicias et pertinencias earumdem, ac omnia alia bona mea: promittens per meum juramentum propter hoc super sancta Dei evangelia corporaliter prestitum et sub obligatione omnium bonorum meorum mobilium et immobilium quorumcumque, reddere et solvere ex nunc annis singulis imperpetuum dictis decano et capitulo seu mandato suo dictum annuum redditum ex causa predicta ad festum beati Andree apostoli annuatim, premissaque omnia et singula, prout suprascripta sunt tenere firmiter, attendere et inviolabiliter observare ac contra non venire nec contraire volenti consentire quoquomodo. Volo insuper et concedo expresse quod si ego vel mei in solutione dicti annui redditus facienda dictis decano et capitulo seu mandato suo ad dictum terminum deficiamus, quod absit, ipsi auctoritate sua propria ad predictas domos meas nulli alii obligatas, excepto capellano altaris Petri quondam patris dicti vigerii, cui debentur viginti et tres solidi Turon. reddituales pro legato quod fecit idem vigerius altari predicto fundato in ecclesia Sancti Lazari Eduensis, supra easdem domos sittuati et ad mobilia in domibus ipsis existentia pro tempore, rentrant et ea capiant et teneant quousque sibi de defectu et dampnis proinde habitis fuerit integre satisfactum; renuntians, etc. In cujus rei testimonium sigillum predicte curie presentibus litteris rogavi et obtinui apponi. Actum Edue, in presentia Stephani Guiardini de Edua, clerici coadjutoris in hac parte Vincentii de Sampigneo, notarii Eduensis, dominorum Andree de Bordis et Petri de Senans, presbiterorum, ac Hugonis filii Perreneti Barbitonsoris, clerici, testium ad hoc vocatorum, anno et die quibus supra.
Anno a nativitate Domini millesimo ducentesimo sexagesimo primo, indictione quarta, die veneris, decimo septimo mensis junii, in Papia, super claustrum monasterii Sancti Maioli Papie, domnus Gaufridus, prior dicti monasterii Sancti Maioli Papie, constitutus a domno Yvone, venerabile patre, Dei gratia abbate Cluniacensi, volens facere inventarium sive repertorium in scriptis de bonis mobilibus dicti monasterii, et de universis debitis ipsi monasterio inminentibus, et que per dictum monasterium dari debent, antequam dictus prior incipiat regere dictum monasterium et gerere negocia dicti monasterii, precepit in virtute obedientie et sub pena excommunicationis infrascriptis monachis et conversis dicti monasterii, videlicet domno Petro, domno Ybolto, domno Alberto, domno Roberto, domno Michaeli, domno Aymerico, domno Opiconi, monachis predicti monasterii, et fratri Raynerio, et fratri Conrado, conversis dicti monasterii, ut eidem priori consignent et consignarent, et ostenderent, et monstrarent, et consignare et ostendere deberent omnia bona mobilia istius monasterii ubicumque essent, et omnia debita ipsi monasterio ad presens inminentia. Qui vero monachi omnes et conversi consignaverunt et ostenderunt dicto priori hec omnia infrascripta et debita universa, prout inferius continetur: In primis calices sex de argento; item cruces quatuor de argento; item testum unum Euvangelii de argento; item planetam unam laboratam cum acu deauratam; item planetas duas samiti duplicis rubey; item planetas duas glaneas de pulpure; item planetam unam violatam ad stellas; item planetam unam ad falcunes; item planetam unam violatam spissam de pulpuris; item planetam unam rubeam; item planetam unam andegam rotucam(?); item planetas duas de fustanneo blanco et duas de bulcoramo blanco; item pruvialia dua pulpurea laborata de auro; item pruviale unum samiti pulpurey; item pruviale unum de samito blanco, cum uno fuxo prelato(?); item pruviale unum de samito laborato ad stellas; item pruvialia decem et octo de palio veteri de diversis coloribus; item dalmaticas sex diaconorum et tunicas sex subdiaconorum; item camixos viginti duos paratos de diversis coloribus; item camixos trigenta unum blancos; item stollas quinque et manipulos septem deoratos et de palio et de samito; item bacillos duos.....; item palia tria deaurata et sine auro; item togulias quatuor laboratas; item toguliam unam de syrico vergatam; item togulias decem et septem blancas; item Messalia quatuor et Epistolarium unum; item Collectaneos duos; item Antifonarios quinque nocturnos et diuturnos; item Lectionarios duos; item librum unum Yosephi; item Bioteclas tres; item Augustinum super Saltarium; item Moralia duo Job; item Salterium continuum; item Omeliarium unum super Evangelia; item librum unum de Vita patrum; item tractatum beati Remigii super Salterium; item Augustinum super Johannem; item librum unum ethimologiarum Ysidoris; item librum unum Omeliarum Origenis super Genesim; item quosdam alios libros quamplurimos; item paria tredecim bovium; item asinas duas; item porchos vigenti. Item manifestaverunt et consignaverunt eidem priori hec infrascripta debita, que dictum monasterium debet dare infrascriptis creditoribus; qui vero creditores tenent et possident infrascriptas possessiones et terras dicti monasterii, et pro usuris eorum et eorum summis gaudent et suscipiunt fructus et redditus ipsarum possessionum, et pro ipsis fructibus et eorum receptione nichil cadit de sorte, set semper sors remanet firma. Primo debet habere Bernardus de Caneto libras mille ducentas Papie de sorte, pro quibus tenet et gaudet possessiones Montis Belli et Cenestreti; item Ricardus Sachetus debet habere libras sexcentum Papie de sorte, pro quibus tenet et possidet possessiones et terras Arcat et Cenevreti; item Olivus Georgius debet habere libras quatuor centum Papienses de sorte, pro quibus tenet et gaudet possessiones de Castegruto; item debet habere Henricus de Manicella librarum quinque centum sexaginta Papie de sorte, pro quibus tenet et gaudet possessiones et terras de Manci et de Paningrili; item debet habere Matheus de Sancta Thegla libras tres centum Papie de sorte, pro quibus tenet et gaudet possessiones et terras de Coronasco; item debet habere Galterius Agironus libras centum vigenti quinque Papienses de sorte, pro quibus tenet et gaudet totum campum terre de Clasagio, qui est unus mansus; item debet habere Jacoinus Grustigono libras quinquaginta Papienses de sorte, pro quibus tenet et gaudet unam terram dicti monasterii; item debet habere Jacoinus Poeta libras decem et septem et dimidiam Papie de sorte, pro quibus tenet et gaudet peciam unam vinee que est preter sex, jacentem ad Sanctum Martinum. Summa predictorum debitorum ascendit libras quatuor milia et trecentum octuaginta tres et dimidiam de sorte. Tamen nostrum monasterium habet licentiam et potestatem excuciendi et recuperandi predictas possessiones et terras omnes ad certos terminos pro predictis summis. Item manifestaverunt et conscignaverunt dicto priori hec infrascripta debita que debentur dari per dictum monasterium infrascriptis hominibus et personis, de quibus debitis et pro quibus debitis solventur annuatim de camera dicti monasterii pro usuris libras trescentum quinquagenta Papie. Primo videlicet Georgio Ceberello, libras sexcentum quinquaginta Papie de sorte; item Richardo Sachete libras trescentum Papie de sorte; item Olivo Georgio libras sexcentum quinquaginta Papie de sorte; item Marchoaldo Ysembaudo libras trescentum septuaginta quatuor Papie de sorte; item Rufino Arpoto, libras trescentum vigenti Papie de sorte; item heredibus quondam Jacoti de Laude, libras ducentas vigenti quatuor Papie de sorte; item Martino de Cruce, libras quinquaginta Papie de sorte; item Erardi de Comite, libras quinquaginta Papie de sorte; item Petro Cuche de Canevanova, libras quadraginta tres Papie de sorte; item Gualterio Cacio, libras vigenti duas Papie de sorte; item Guardi Malavache de Latio, libras vigenti Papie de sorte; item Matheo Mediabarte, libras sexdecim Papie de sorte; item Laurentio Feranno, libras vigenti Papie de sorte; item Ytacio Salurben(?), libras quatuordecim Papie de sorte; item Ragolino, libras septem Papie de sorte; item Martino de Ruguleta, solidos quinquaginta quatuor Papie de sorte; item debet dare dictum monasterium de usuris predictis de prescriptis debitis libras centum quinquaginta Papie. Summa dictorum debitorum est et adscendit librarum tria millia centum decem et solidorum quatuordecim(?) Papie. Summa summorum est et adscendit ad super totum librarum septem millia quatuor centum nonaginta quatuor Papie. Interfuerunt Ubertus de Raglerio, Johannes Fornarius de Rugaleta, Gaufridus Nerax, nepos domini prioris, et domnus Salimbinus, prior de Rodurgo, et Jocerius et Ugo, servientes dicti prioris, testes. Ego Jacobus de Bonacossa, imperialis notarius, his omnibus interfui et hanc cartam mihi missam feci et scripsi.
Lucius episcopus servus servorum Dei, venerabilibus fratribus Hugoni Autisiodorensi, Godefrido Lingonensis episcopis et Bernardo abbati Claraevallis salutem et apostolicam benedictionem. Significatum nobis est quod inter dilectos filios nostros videlicet Molismensem et Regniacensem abbates occasione cujusdam terrae quam ipse Molismensis abbas a Celino emit, controversia diutius sit agitata et necdum fine debito terminata, sed quia servos Dei litigare nec honestum est, nec ad religionis spectat propositum, fraternitati vestrae quorum praecipue interest fraudula fratrum de medio tollere, per praesentia scripta mandamus quatinus utramque partem congruo loco et tempore ante vestram evocetis praesentiam et auditis hinc inde rationibus et diligenter inquisitis sic eamdem controversiam terminare curetur ut nulla inter eos dissentionis occasio valeat remanere. Data Lateranis pridie kalendas Maii.
Notoire soit à tous les présents et avenir que je, Sara, renonçant aux actes du siècle et désirant de porter la croix du Seigneur, je donne au Seigneur Dieu et à ses bienheureux apôtres Pierre et Paul dans le monastère de Marcigny auquel préside dom Hugues abbé le mais de la Carelle avec toutes ses attenances, sçavoir terres cultes et incultes, prez, vignes, forests, eaux et les cours des eaux; le fait étant approuvé et confirmé par Humbert de Beaujeu, Létauld et Estienne ses cousins qui sont aussy témoins de cette donation. Aux calomniateurs et ravisseurs, peine; aux défenseurs et observateurs, joye et miséricorde. Ainsi soit-il.
Sacrosancte Dei ecclesie Sancti Vincentii martiris que est constructa infra muros Matisconum cui Milo episcopus preest. Ego Rodenus et ux or mea Ermengarda donamus ad ipsam casam Dei aliquid ex rebus nostris que sunt site in pago Matisconense, in agro Salorniacense, in villa Sanciaco. Hoc est vinea et campus insimul tenente qui terminat a mane Sancti Martini, a medio die et a sero vias publicas, a circio rivo volvente; et est unus curtilus, in villa que dicitur Fontanilias, qui terminat a mane et a sero vias publicas, a medio die terra Sancti Petri, a circio de ipsa hereditate et terra Manasse, et quicquid ad ipsum curtilum aspicit. Infra istas terminationes, donamus ad ipsam casam Dei istas res eo tenore ut nulli vivi beneficiare possint; quod si fecerint, ad proprios veniant. Firma permaneat omni tempore. S. Rodeni et uxoris sue Ermengarde.
... Hujus autem donationis laudatores et testes sunt: In primis Sybilla, uxor mea, cui eamdem villam in dotalitio dederam; et Henricus, frater meus; et comes Guillelmus, genitor jamdictæ uxoris mee; Raynerius, seneschallus; Hugo vicecomes de Belna, et Raymundus, frater ejus, et Seguinus de Belna, Litaudus de Ruelia, Landricus de la Frescurte, et alii multi de familia mea...
Nos Albertus, Dei gracia dux Saxonie, ad universorum noticiam tenore presentium volumus pervenire quod nos, consideratis... (comme dans l’acte précédent)... Actum et datum apud Franquenbourt, nono kalendas junii, anno Domini Mº CCº nonagesimo primo.
[Celestinus Episcopus servus servorum Dei, dilecto filio Hugoni Abbati Cluniacensi, Salutem et Apostolicam Benedictionem. Cum à nobis petitur quod justum est et honestum, tam vigor æquitatis quàm ordo exigit rationis, ut id per sollicitudinem officii nostri ad debitum perducatur effectum. Eapropter, dilecte in Domino fili, tuis justis precibus inclinati; ut in Abbatiis ad Cluniacense Monasterium pertinentibus, liceat tibi, quæ secundùm Deum, et beati Benedicti regulam, et statuta ordinis videris corrigenda corrigere, et ibidem statuere statuenda, liberam tibi contradictione et appellatione cessantibus, auctoritate præsentium concedimus facultatem. Sententiam quoque, quam in contumaces et rebelles duxeris canonicè promulgandam, ratam habentes et firmam, ipsam faciemus auctore Domino inviolabiliter observari. Nulli ergo omninò hominum liceat hanc paginam nostræ concessionis infringere, vel ei ausu temerario contraire. Si quis autem hoc attentare præsumpserit, indignationem omnipotentis Dei, et Beatorum Petri et Pauli Apostolorum ejus se noverit incursurum. Datum Laterani Nonis Augusti, Pontificatus nostri anno sexto.]
In nomine sanctæ et individuæ Trinitatis. Noverint omnes filii sanctæ æcclesiæ, presentes et futuri, quod ego Nariodus, Eduensis episcopus, a Roma rediens, juxta peticionem Petri, domini papæ Paschalis camerarii, pro remedio animæ meæ et pro salute totius mei episcopatus, dono Domino Deo et beato Petro Cluniensique cænobio, ad locum scilicet Marciniacum, æcclesiam Sancti Juliani in Briennensi territorio sitam, ut deinceps, sine omni calumpnia, Marciniaco pertineat ac respondeat, quatinus Deus omnipotens tam mihi quam omni diocesi mihi commissæ pacem tribuat presentem et futuram, meque participem faciat bonorum omnium quæ ipse fieri permittet in jam dicto cænobio Cluniacensi ac Marciniacensi. Hoc donum fideliter feci apud Cluniacum, in manu domni Hugonis abbatis, tenens ejus baculum, et factum per presentem cartam confirmavi, anno Dominicæ incarnationis M. C. V, indictione XIII, epacta III, videlicet XVIII kalendas februarii, presentibus ac testificantibus Wilencho, Lingonensi archidiacono, Willelmo, archipresbitero de Parriciaco, Girardo cognomine Meschino, sacerdote de Paredo, Pascali papa II Romanæ æcclesiæ presidente, Philippo Francorum rege superstite. Factum est hoc presentibus et audientibus domno Bernardo, Cluniacensi priore; Seguino camerario, Jarentone cellarario, Luca armario, cum multis aliis.
Ille bene possidet res in saeculo, qui sibi de terrenis seu de caducis rebus comparat premia sempiterna. Quapropter ego, in Dei nomine, Lampagia, cogitans de Dei timore, vel aeterni boni retributione, dono, trado aliquas res meas, quas ex jure maritali habeo atque possideo ante presentiam Dei et bonorum hominum, ad altare sanctae Dei genitricis Mariae, quod constructum est in monasterio sancti Benigni, seu ceterorum sanctorum, quorum reliquię ibidem continentur, ubi venerabilis abba Albericus preesse videtur. Dono igitur, et donatum in perpetuum esse volo, hoc est res atque mancipia que sunt sita in comitatu Tornetrense et in fine Stolviacense et in suis terminis, hoc est, mansa indominicatum prope Stolvico, in curte que vocatur Sairo, cum omnibus superpositis et farinarium, seu et alias res ad ipsum mansum indominicatum continentes vel aspicientes, hoc est mansis, olchis, lemnis, terris arabilibus cultis et incultis, silvis, ingrediciis, aquis, aquarumque decursibus, vineis, servis et ancillis desuper commanentibus: quicquid ad ipsum mansum aspicit vel aspicere videtur, totum cum omni integritate, dono et trado atque transfundo, et per festucam, propter peccata mea et senioris mei, vuerpisco sanctę Dei genitrici Marię, coram famulis ejusdem altari deservientibus infra monasterium sancti Benigni, ut ab ac die liberam habeant potestatem habendi, commutandi, vel quicquid voluerint faciendi. Si vero, quod futurum esse minime credo, ullus de heredibus meis, vel proheres, vel quelibet emissa persona contra hanc donationem venire aut repetere seu aliquam calumpniam inferre voluerit, nullo modo valeat evindicare quod repetit, sed insuper coactus componat monasterio sancti Benigni, una cum socio fisco, auri libras VII. Et hec donatio firma et stabilis permaneat, stipulatione subnixa. Actum Divion, monasterio sancti Benigni, Alberico abbate et monachis adstantibus, quorum hec sunt nomina: Guntardus prepositus, Benignus decanus, Fulbertus, Gumbertus, Tetrannus, Girous, Lanterius, Vuido, Adalbertus, Ermenaldus, Pauto, Vuido, Rostantius, Hunoldus, Umfredus, Beroaldus, Petrus. Ego Tedulfus sacerdos, scripsi et SUBSCRIPSI, anno secundo post obitum Rodulfi regis Francorum, Hugone principatum tenente.
In nomine Domini nostri Jesu Christi. Ego Redentus et uxor mea Austrudis donamus Deo sanctisque apostolis ejus Petro et Paulo Cluniaco monasterio, cui preest domnus Odilo abba, æcclesiam dicatam in honore sancti Martini, cum decimis et presbiteratu, cum omnibus suis apendiciis, et duos mansos, et quicquid ad ipsos pertinere videtur. Est autem sita in pago Vienense, in loco qui dicitur Prodolgus. Testes Redentus et uxor ejus Austrudis, Bernardus, Silvio, Redentus, Ado, Girbertus, Odilo, Leotario, Gauzlinus. Austorgius scripsit.
In nomine Domini amen, anno incarnacionis eiusdem millesimo quadragesimo sexto mense may, ego Iohannes dictus li mairotez de Dyuione clericus notum facio uniuersis et ueritate publice confiteor et assero quod duo mansi quos teneo et possideo in uilla de Corcellis in malis uallibus quorum unus nominatur mansus de uinea in quo borda mea situata est et alter nominatur mansus qui fuit beroin sunt et mouent de causa religiosorum sancti Stephani dyuionensis, teneorque ipsis religiosis pro quolibet manso dictorum duorum mansorum quolibet anno in crastino festi natiuitatis Domini in uno sextario uini reddituale item pro una pecia terre sita in finagio de Corcellis et nominatur campus des boisseaulx quam terram teneo et possideo teneor dictis religiosis quolibet anno quo dicta terra imbladata erit in uno boissello bladi talis qualis in dicta terra crescet. Confiteor eciam recognosco quod dicti religiosi michi in presenti tradiderunt et deliberauerunt unum paruum mansum situm apud Corcellis iuxta predictum mansum de uinea et mansum qui fuit au Grouhait pro octo denariis censualibus quos redditus uini et bladi una cum dictis octo denariis censualibus, teneor ex pacto et promitto pro me et meis heredibus et pro tenentibus in futurum dictos mansos cum terra predicta quos ad hoc specialiter obligo per iuramentum meum propter hoc ad sancta Dei euangelia datum et sub speciali et expressa obligacione rerum predictarum reddere soluere et deliberare quolibet anno decetero perpetuo dictis religiosis et successoribus suis aut mandato suo in crastino festi natiuitatis Domini et cum dampnis et interesse omnibus inde habitis et incursis et contra tenorem presencium de cetero non uenire tacite uel apperte, omne exceptione contraria in hoc facto cessante et remota. Uolens me compelli, etc. In quorum testimonium, etc. Actum in presencia Hugonis Poisseneti clerici notarii dyuionensis domini Bertrandi curati de Cancellis presbiteri et Iohannis de Acceyo clerici testium ad hoc uocatorum, anno et mense predictis.
Sacrosancte ecclesie Sancti Vincentii martiris que est constructa infra muros civitatis Matisconensis. Ego Amalgilius et uxor mea Usanna cedimus ad ipsam casam Dei pro remedio anime nostre, ad usus fratrum, aliquid ex rebus nostris que sunt site in pago Matisconense, in villa Sanciaco: hoc est terra arabilis que conjacet in vacartis ipsius ville, totum ad integrum, quesitum et inquirendum, et prata supra fluvium Ararim ad Evesaco vocant, quesitum et inquirendum totum ad integrum, ea ratione dum simul vivimus usum et fructum habeamus; post meum decessum, due partes Sancto Vincentio perveniant et tertia Usannane in vita sua, post suum decessum, ad casam Dei perveniat nullo contradicente. Si quis contradixerit libram auri componat. S. Amalgisi. S. Begoni. S. Queltoni. S. Sidoldi. S. Otberti. S. Leotaldi. S. Godolberti. S. Wicardi. S. Warnerii. Hactum est hoc regnante Lothario rege.
Guido, Dei gratia Senonensis archiepiscopus, omnibus ad quos littere pervenerint, in Domino salutem. Notum fieri volumus quod, cum medietatem in Ogerio, fratre Odonis, presbiteri de Naalli haberemus, et abbas Sancte-Columbe alteram medietatem, nos, pro excambio ejusdem Ogerii, concessimus abbati et ecclesie sue Radulfum, filium Naeli de Naalli, qui totus noster erat, et Dulciam, uxorem ejus, cujus medietas ad nos pertinebat, perpetuo possidendos, salvo jure patris et fratrum predicti Radulfi. Nos autem et successores nostri habebimus Ogerium et heredes ejus in perpetuum. In cujus rei testimonium, presentem cartam notari fecimus et sigillo nostro muniri. Actum Senonis, anno ab Incarnatione Domini Mº Cº LXXXº IIº.
Ego Hugo, Dei gratia Senonensis archiepiscopus, notum omnibus esse volo, et presentibus et futuris, quum contentio erat inter ecclesiam de Pomereto et presbiterum de Vertilliaco, et Joscelinum, militem, super decimatione de labore sanctimonialium in bosco Raaldi, et talis, Domino miserante, inde compositio facta est ante nos: divisum itaque fuit et concessum quod predictus miles vel heredes sui, reddent annuatim presbitero messionem suam; et ultra nec presbiter, nec predictus miles, aut heredes sui, aliquid poterunt reclamare in decima dominarum. Insuper, predictus miles concessit et donavit in perpetuum, eidem ecclesie de Pomereto, in elemosina, pasturas de tota terra sua, tam in bosco quam in plano, ad omnia animalia, preter glandem; ita scilicet, nisi fuerit tanta abundantia quod dari possit ad pasnagium. Hoc laudaverunt Guillelmus, frater ejusdem Joscelini, et uxor ejus, Agnes, et mater illius Avelina, cognomine Clara. Laudavit scilicet Ansellus de Triangulo, de cujus feodo erat. Hujus rei testes sunt: Stephanus, abbas Sancti-Remigii, et Guillelmus, abbas Sancti-Johannis; Guillelmus, prepositus; Teo, cellerarius; Bernardus, presbiter de Gisi; Stephanus, capellanus de Paraclito; frater Teo de Cheveroia. Ut autem hoc ratum esset, sigilli nostri auctoritate fecimus roborari. Datum per manum Fromundi, notarii et capellani nostri.
Multotiens est expertum res ecclesiarum Dei ab ipsis qui dederant, vel ab aliis velle auferri: iccirco mos inolevit antiquitus ut rerum gestarum series et largitiones fidelium scriptis firmarentur, quatinus per hoc et injustis calumpniatoribus virtus calumpniandi minueretur et in posteros earumdem rerum noticia transmitteretur. Nos igitur Molismenses monachi, antiquum morem sequentes, donum ecclesie nostre quod contulerunt Leterius Arviensis opidi miles et ejus conjunx Odelina, Hu[gonis] filia monachi, litteris adsignamus ut fixum jugiter permaneat et auctoritate testium corroboratur, nulla penitus oblivione deleatur. Prefatus ergo miles et ejus uxor, interpellati a fratribus nostri cenobi ut pro animabus suis et animabus antecessorum suorum darint nobis servulum nomine Walterium, Bosonis de Spinolio filium, libentissime concesserunt, eo videlicet pacto ut pro hac largitione XIIcim. solidos acciperent: quos et acceperunt. Acta sunt hec apud Mairrolium, Sancti Petri Melundensis villam, in presentia donni Constantii prioris et Walterii de Leesmo. Inde existunt testes ex utraque parte; ex nostra: Gislebertus Decanus, Johannes clericus, Teodericus Garrels, Wiardus de Bernum et filius ejus Albericus, Walterius dapifer de Tornodoro, Hugo dispensator, Arulfus serviens, Bernerius de Spinolio; ex parte ipsorum, ipse Leterius, Teobaldus de Clariaco, Walterius Discaltiatus, Hugo Macer, Odo de Perceiaco, Arenbertus Vasleht et Captivellus. Notificamus preterea quod Pontius de Argentolio dedit nobis in eadem Molismensi villa tantum terre, quantum die una necnon et dimidia valet fulcare carruca, annuente uxore sua. Ob hoc (F° xxxiiij r°) etiam ex nostra parte XIIcim. solidos accepit. Testes inde existunt: Ochinus cognatus ejus, Rotbertus capellanus, Walterius cocus.
Omnibus presentes litteras inspecturis officialis Lingonensis salutem in Domino. Noueritis quod in nostra presentia propter hoc personaliter constitutus Johannes de Escrinia ciuis Lingonensis recognouit et confessus fuit coram nobis se dedisse et concessisse in puram et perpetuam elemosinam religiosis uiris abbati et conuentui Sancti Stephani Diuionensis uiginti solidos Uiennensium censuales pro remedio anime Guidonis quondam filii ipsius Johannis et antecessorum suorum et pro anniuersario ipsius Guidonis singulis annis apud Diuionem in ecclesia Sancti Stephani a dictis religiosis faciendo quos uiginti solidos dictus Johannes emit et dicit a Guillermo dicto lou Glout de Diuione carnifice et quos uiginti solidos Uiennensium censuales dictus Guillermus assedit et assignauit dicto Johanni ut dicitur super quamdam domum ipsius Guillermi sitam Diuioni in Burgo juxta domum Gylete filie Pariseti dicti de Barra ex una parte et domum Guillermete relicte Roberti dicti de Castellione quondam ex altera; quos uiginti solidos ille qui possidet uel qui possidebit imposterum dictam domum tenetur soluere ut dicitur dictis religiosis singulis annis mense octobri; et de predictis uiginti solidis et de omni jure proprietatis et possessionis quod dictus Johannes habebat et habere poterat in dictis uiginti solidis et assignatione dicte domus se dictus Johannes coram nobis deuestiuit et dictos religiosos per presentes litteras inuestiuit et omne jus et omnem actionem quod et quam habebat idem Johannes in dictis uiginti solidis in assignatione dicte domus et contra possessores dicte domus dictis religiosis cessit coram nobis promittens dictus Johannis per fidem suam in manu nostra corporaliter prestita se dictam donationem et concessionem ratam et firmam imperpetuum habere et inuiolabiliter obseruare nec in aliquo de cetero contrauenire per se siue per alium tacite uel expresse. In cuius rei testimonium ad requisitionem predicti Johannis presentibus litteris sigillum curie Lingonensis duximus apponendum. Datum et actum die lune post festum apostolorum Petri et Pauli anno Domini millesimo ducentesimo septuagesimo sexto.
Sciant qui has litteras viderint, quod ego Oddo, filius ducis Burgundiæ, concedo, laudo et ratam habeo elemosinam quam dominus pater meus dux fecit ecclesiæ Cluniacensi apud Bernam pro excessibus suis. Similiter etiam concedo et ratam habeo elemosinam quam fecit eidem ecclesiæ Cluniacensi apud Castellionem pro salute animæ suæ et suorum, necnon et pro anima Girardi de Reun, fidelis sui. Et hæc præsentis cartæ meæ testimonio confirmavi, ne ullatenus possint in posterum infirmari.
Notum sit omnibus Beljocensis æcclesis filiis et canonicis presentibus et futuris quod quidam miles, nomine Girinus, postulans per semet ipsum et per amicos suos societatem et fraternitatem supradicte æcclesie pro filio suo Girino, quam postulationem supradicti canonici pro amore amicorum suorum gratantes susceperunt; ipse vero Girinus pater ipsius pueri obtulit prefate ecclesie et canonicis aliquid quamvis par. de suis rebus, quas habebat in uno curtilo qui est de oblationibus juris ecclesie, scilicet hæc sunt duo ..................................................
Ex anno millesimo quadringentesimo quadragesimo septimo. 1.  Sub Nicolao V Papa moderno ; Ioanne cardinali Morinensi Ordinis protectore ; Carolo Francorum rege ; Philippo duce Burgundiae ; Ioanne VIII abbate Cistercii 39°. 2.  Reformationem omnium et singulorum monasteriorum et aliorum locorum conventualium utriusque sexus, ac omnium et singularum personarum ubicumque existentium et ubicumque contigerit eas commorari, vel esse nostri Ordinis Cisterciensis, in quibuscumque mundi partibus consistentium, quae, prout ad Capituli generalis audientiam pervenerunt, reformatione plurimum indigent, domino [Cistercii] per se vel per alios, abbatem vel abbates ab eo deputandos seu deputandum ipsum Capitulum generale reverenter in ipsius Capituli generalis et dicti Ordinis quantum potest plenaria potestate, iure tamen patrum abbatum salvo, eidem domino [Cistercii] supplicans dictum Capitulum quatinus ad ipsa monasteria et loca conventualia vel loca alia tam studiorum generalium quam alibi existentia per se vel per alium, seu idoneos alios… *etc.* De contributionibus … *etc.* Universis igitur … *etc.* Praesenti diffinitione totali robore duratura. 3.  Ut plenius constet et appareat quae et qualia Ordo habet privilegia, abbatibus omnibus Ordinis universi praesens generale Capitulum praecipit et mandat quatinus domino Cistercii infra proximum generale Capitulum mittant vel afferant inventaria omnium et singulorum privilegiorum communium Ordinis in suis monasteriis existentium. 4.  Praesens generale Capitulum diffinitionem dudum rationabiliter editam renovando, omnibus abbatibus et conventibus Ordinis praecipit et mandat, quatinus in proximo generali Capitulo aut infra afferant vel mittant domino Cistercii vitas, notabilia gesta et actus notabiles sanctorum ac notabilium virorum, qui in suis monasteriis existunt aut de eisdem egressi fuerint. 5.  Patribus abbatibus et visitatoribus quibuscumque praesentibus et futuris, praesens generale Capitulum inhibet ne quibuscumque religiosis committant officium visitationis et reformationis quorumcumque monasteriorum utriusque sexus ; sed secundum antiquam diffinitionem super hac materia editam procedant. 6.  Mandat generale Capitulum omnibus visitatoribus deputatis, praesentibus et futuris, quatinus annis singulis vel ad minus indefectibiliter in fine commissionum suarum, personaliter veniant informare ipsum generale Capitulum de gestis per eos, virtute dictarum commissionum. 7.  Super supplicatione domini Morimundi, s. th. pr. petentis quod acta et instituta per eum in monasteriis Ordinis Cisterciensis in regno Angliae et principatu Walliae constitutis, videantur et examinentur per dominum Cistercii expresse informet, si sint iusta et rationabilia, eaque ratificet, confirmet et approbet in plenaria Ordinis potestate. 8.  Generale Capitulum dispensat cum fratre Stanislao, professo monasterii de *Andreow,* ut possit uti quadam provisione sibi facta per Sedem Apostolicam super quodam monasterio Ordinis sancti Benedicti. 9.  Quia pro parte abbatum Angliae Capitulo generali conquestum est, quod in diversis monasteriis bursarii peculium sibi congregant, unde certas indulgentias a curia romana et alibi animarum suarum dissonas impetrant, imo saepe contra abbates suos conspirantes, tam regulares quam saeculares muneribus corrumpunt, et sic dissensiones et scandala multiplicant, nec pro utilitate et necessitate monasterii necessarios sumptus effundere curant, sed dissimulant ; necnon et de his, qui praetextu indulgentiarum quae de conscientia Summi Pontificis non emanaverunt, eligunt sibi confessores ad libitum in suarum periculum animarum ; placuit Capitulo generali remedium in talibus opportunum providere, et auctoritatem domino Cisterciensi super hoc providenti delegare, qui quidem dominus Cistercii vices suas in hac parte de Fontibus et de Valle Dei in Anglia monasteriorum abbatibus, et in ipso regno Angliae reformatoribus ad plenum subdelegavit in ipsius Capituli generalis ac totius Ordinis plenaria potestate. 10.  In virtute salutaris obedientiae praecipitur omnibus et singulis abbatibus regnorum Angliae et Scotiae quatinus secundum antiquum morem Ordinis faciant fieri sigilla sua. 11.  Desolationi verisimili scandalosae, et totali destructioni Militiae de Calatrava, quae possent accidere propter controversiam quae est super magisterio dictae Militiae de Calatrava inter Alphonsum, illustrem filium regis Navarrae, ex una, et dominum Petrum Giron camerarium maiorem serenissimi principis regis Castellae ex alia, praesens generale Capitulum occurrere volens, praedictos Alphonsum et Petrum pro magisterio Calatravae se gerentes citat peremptorie ad comparendum cum omnibus iuribus suis per se, vel per procuratorem, coram domino Cistercii et quatuor primis abbatibus, ac aliis quos dominus Cistercii duxerit convocandos, ad quintam decimam diem februarii proxime futuram, quibus audiendi, decernendi et diffinitive sententiandi, super dicta causa ac ponendi silentium perpetuum, dat plenariam potestatem, appellatione remota. 12.  Praesumptionibus quorumdam monachorum et monialium Flandriae, pro tunc generale Capitulum obviare volens eo quod ut videantur aliis sanctiores diebus sabbatis ieiunant, mandat idem Capitulum ut ibidem servetur Ordinis uniformitas.
Universis præsentes litteras inspecturis, Stephanus, decanus Ledonis, salutem in Domino. Universitati vestræ præsentium insinuacione notum facimus, quod domina Helisabet de Montemoret, relicta domni Renaudi Senebrum, et Girardus, filius ejus, donacione inter vivos dederunt ac juramento de non contraveniendo interposito liberaliter concesserunt quamdam vineam suam sitam sub vinea Alardi monachi ecclesiæ Cluniacensi, et de eadem vinea eandem ecclesiam corporaliter investiverunt. In cujus rei testimonium, ad instanciam dictæ Helisabet et Girardi prænominati, sigillum nostrum præsentibus litteris duximus apponendum. Actum anno gratiæ Mº CCº XXXº septimo.
Phelippe, fil de Roy de France, duc de Bourgoigne, conte de Flandres, d’Artois et de Bourgoigne, palatin, sire de Salins, conte de Rathel et signeur de Malines, à nostre bailli du conté de Bourgoigne, et à touz nouz autres justiciers et officiers du dit conté, ou à lours leutenans, salut et dilection. Comme ès ordonnances faictes ja piéça par nous et les gens de nostre grant conseil tenans lors pour nous nostre parlement de Dole, sur le fait du gouuernement de la justice et par vous publiées, fuissient entre les autres contenues celles qui s’ensuiguent; est assavoir: Que, pour ce que l’on disoit estre d’usaige en nostre dit conté, que après ce que aucune personne auoit esté condempnée par aucun juge moien, elle pouoit deans dix jours appeller au juge où il appartenoit, en quoy pluseurs fraudes entreuenenoient; pour ycelles eschiuer, aucun ne fut receu à appellacion, se il n’appelloit tantost après la dicte condempnacion, se présent estoit, se non, si tost qu’il venoit à sa cognoissance. Item que comme il fust d’usaige en ycelli conté de baillier copie aux parties plaidians des nous diz et déposicions de touz tesmoins, traiz et produz contre eulx, s’ilz la requeroient, pour baillier repreuches et dire contre les personnes et diz d’iceulx tesmoins, dont les plaiz estoient très longs, fut ordonné par nous et nouz dictes gens que, quant les parties saroient appointiés en [F° lxvij, v°] fais contraires et que l’enqueste seroit rapportée par deuers la court, chescune partie, se elle la requeroit, eust les noms et surnoms des tesmoins contre elle produz, pour baillier repreuches, se elle voloit. Item que comme çayennariers les emendes et deffaulx de nostre dit parlement fussient de dix liures esteuenantes sur prélas, gens d’église, collèges, nobles et communaltés de villes, et de cent solx sur toutes autres gens, et par nous dictes ordonnances soient de dix liures sur vn chascun, sen faire différence de personne, lesquelles choses pluseurs des nobles et autres de nous subgiez du dit conté dient estre contre les vsaiges et coustumes de tout temps gardées en ycelli, en lour très grant préiudice et dommaige, et aient supplié à grant instance que sur ce fuissient pourueuz de remède conuenable, sauoir vous faisons que nous, vuillans et désirrans nostre dit païs tenir et garder ès bonnes coustumes ès quelles nous l’auons trouué et que nous prédécesseurs l’ont gardé et maintenu, auons fait aduiser per les gens de nostre grant consoil tenans pour nous nostre dit parlement au dit lieu de Dole, et en ycellut estans, qui commença le xxvje jour d’auril m ccc iiij xx et huit, ou quel estoient reuérand père, messire Jehan de Molprez, abbé de Baulme, messeigneurs Anxel de Salins, sire de Montferrant, Thiébault, sire de Rie, Eudes de Quingey, cheualiers; maistre Jehan Couiller, doyen de nostre chappelle à Diion, Dreue Phelise, Gille de Montagu, Girart Basant, Bon Guichart de Poligney, lieutenant de vous bailli, touz licenciez en loys, et autres de nous conseilliers, quoy soit à faire tant sur les choses dessus dictes que autres, pour le bon gouuernement et régime de la justice de nostre dit païs, les quels, appellez auec eulx plusieurs des [F° lxviij, r°] saiges et anciens vsaigiers de nostre dit conté, pour le bien d’icelluj et de nouz subgiez, ont fait et ordonné les corrections et ordonnances qui s’ansuiguent. 1. Est assauoir que nonobstant nouz dictes ordonnances, ja piéça faictes et publiées, l’en puisse appeller des juges de nostre dit conté, là où de raison appartendra, dedenz dix jours après ce que l’en aura esté per eulx condempné. 2. Item et que l’on fasse publicacion des attestacions et déposicions de tesmoings en toutes actions, quereles et péticions que doresenauant seront intentées deuant les juges de nostre dit conté, se partie la requiert. 3. Item que les emendes et deffault de nostre dit parlement soient sur gens d’église, prélas, collèges, nobles et communaltés de villes de dix liures esteuenantes, et sur autres gens de cent solx esteuenans, tout, quant à ces trois articles, corrigiez en la forme et manière que l’en façoit per auant nouz dictes ordonnances. 4. Item ont ordonné que touz juges desquelx l’en appellera en nostre parlement par deuant lesquelx l’en aurat plaidié par escrips, soient tenuz, sur poine de dix liures esteuenantes, d’enuoier les procès et demenez des causes dont l’en aura appellez, ensamble la copie de lour sentences, au clerc et graffier de nostre dit parlement [F° lxiij, v°] vng moys deuant l’entrée du parlement auquel l’en aura appellé, se tant de temps ont dès le iour de lours sentence donnée, senon, le très plutost qu’ilz porront bonnement, affin de les veoir et visiter pour en estre plus instruz quant l’en plaidiera les causes, et an fere les appointement d’icelles, et ad ce que les parties soient plus tost expédiées, et les arrest et appointemenz faiz et donnez per plus meure déliberacion. Et ès jugemenz où l’en ne procédera per escript que des causes don l’en y aura appellé, le juge rédige les attestacions des tesmoins per escript, lesquelx, ensamble la copie de leur sentence, enuoient, sur la pareille peine que dessus, au dit clerc et graffier deanz le temps cy dessus diuisez. 5. Item, comme en nouz dictes ordonnances fust contenu que, se aucunlx habitans de ville non aians escheuiz estoient appellez en jugement ès auditoires de noz bailliz, que eulx tout ensamble ne paiassent que vne présentacion de xviij deniers esteuenans; per vertu de la quelle l’en vouloit prandre des villes aians escheuis plus grant présentacion, est assauoir v solz, nouz dictes gens hont déclairie que les présentacions des habitans tant de villes aians escheuiz que non aians soïent de xviij deniers esteuenans tant soulement, se adiournez n’estoient en caux de délit, ou quel caux en saroit comme en nouz dictes ordonnances est contenuz. [F° lxix, r°]. Lesquelles corrections, ordonnances et déclaracions aians agréables, vous mandons et à chascun de vous, ainsin come à lui appartendra, que ycelles feictes publier ès sièges acoustumez à faire telles publicacions, et ycelles, ensamble nous dictes premières ordonnances, quant aux autres choses en ycelles contenues, tenez et faictes tenir et garder à touz nouz vaussalx et subgez de nostre dit conté de Bourgoingne. En tesmoing desquelles auons fait mectre nostre seel de nostre dit parlement à ces présentes lettres, données en ycelluy le cinqueme jour de may l’an mil ccc iiij xx et huit.
Sub Christi nomine et individuæ Trinitatis, Patris ac Filii ac Spiritus Sancti, qui cuncta ex nichilo excreavit visibilia et invisibilia, cujus regnum et ymperium jugiter permanet in secula seculorum. Magnus titulus est donationis in quo nemo potens est actum largitatis inrumpere, et dignum et pulchrum est ut donatio inter homines fiat, quia per donum tradidit nobis Dominus universa que habemus insuper faciem terræ; et nos de hoc quod nobis Dominus tribuit, facimus. Ego enim, Enego Bermundo conversus non usquequaque fiduciam sanctorum ulla desperatione deitio, sed etiam reatus meorum criminum expavesco et ut per sanctos Dei invenire merear remissionem omnium peccatorum meorum, per magnam clementiam suam, extitit in devotionem meam, ut hereditatem omnem meam, scilicet Sanctum Salvatorem de Bilarfrida, quod est constitutum inter Duos Montes: unus dicitur Cirius, et alter Lapidus, et juxta rivolum, quod dicitur Emeneda, dono ac concedo monasterio sanctorum apostolorum Petri et Pauli loco Cluniacensi, in presentia domni Hugonis, abbatis, similiter et cunctæ congregationis, cum omni integritate sua, cum omnibus villis et ecclesiis suis, et cum egressibus et ingressibus suis, et cum omnibus hereditatibus suis, prata, vineas, molendinos, terras incultas et cultas, et queque omnia ad ipsum locum pertinentia; dono et concedo hoc monasterium Sancti Salvatoris, pro remissione omnium peccatorum meorum et pro anima patris mei Vermudo et anima matris meæ Gerbira loco basilicæ Cluniacensis, Hugoni abbati et cunctis fratribus suis ad serviendum ipso monasterio Cluniacensi, ut sit semper sub jugo sanctorum apostolorum Petri et Pauli in loco Cluniacensi, et abbati qui ibi preerit, et cui commendaverit, ad defendendum et corrigendum et regulam Sancti Benedicti ad inponendum. Istam seriem testamenti facio et confirmo monasterio Cluniacensi, ut nullus homo presumat aliquid auferre de ipso monasterio; et si quis, quod minime credi potest, hoc bonum mei testamentum infringere voluerit, careat a suis fronte lucernis, et cum Juda traditore inferni lugeat penis. Facta carta testamenti pridie kalendas septembris, era M. centesima tercia decima, regnante rege Ildefonso in Legione et in Castella. Signum roboravimus: Veilla, comes, testis confirmavit. Santio, comes, testis confirmavit. Froila, comes, testis confirmavit. Didago, episcopus in Sancto Jacobo confirmavit. Westrerius, episcopus in Luca, confirmavit. Gundissalbus, episcopus in Menduniensi, confirmavit.
En nom de nostre Seigneur, amen. L’an de l’incarnation d’icellui courrant mil quatre cens soixante et dix neuf, le dixiesme jour du mois d’octobre. Nous Charles de Beffromont, chevalier, seigneur de Sombernon et de Prissey, et Anthoine Pot, sa femme, dame desdiz lieux, tant en noz noms, partant commil nous touche, comme du vouloir et consantement de damoiselle Loyse de Saulx, fille de moy ladite Anthoine Pot, du corps de feu noble seigneur messire Charles de Saulx, jadis seigneur dudict Prissey, et femme de noble seigneur messire Estienne de Poiseul, seigneur d’Autherive et bailly de Mentes, absent, auquel elle a promis et promect se faire auctoriser et ratiffier le contenu en ces présentes, toutes et quantesfois que mestier sera et requise en seray dehuement. Mesmement, je, la dicte Anthoine, de l’auctorité, consantement et volenté dudict monss Charles, mon mari, ad ce présent et me auctorisant en ceste partie. Savoir faisons à tous présens et advenir qui ces présentes lettres verront et ourront. Que, comme les habitans dudit Prissey soient sers de mainmorte et de serve condition, et aussi taillables hault et bas, pour occasion de laquelle servitute et mainmorte, ledit village de Prissey est en voye de venir en ruyne et désolation, pour ce que nul ne se veult arrester ou demeurer, dont les tailles, rantes et revenus à nous appartenant oudit villaige de Prissey sont diminuées et sont en voye de plus dyminuer ou temps advenir se par nous n’y est sur ce pourveu et remedié. Et soit ainsi pour occasion des choses dessus dictes, les habitans dudit Prissey ou la pluspart d’iceulx, mesmement Jehan Bouchard, Jehan Chevance, Jehan Guiennot, Jehan Cautelet et Jehan Sergent, tous habitans dudit Prissey tant en leurs noms, partant comme il leur touche, comme pour et es noms de tous les habitans dudit Prissey, sont venuz par devers nous audit Sombernon, et nous ont dit et exposé les choses dessus dictes; nous requérant très humblement que pour le bien de nous, de noz hoirs et successeurs, seigneurs et dames dudit Prissey, et aussi desdiz habitans dudit Prissey, les voulsissions du tout en tout manumettre, affranchir et oster de la dite servitute, mainmorte et serve condition et leur abosnier leurs tailles sans jamais les haulser. Ainsi est, que nous, lesdiz sieur et dame de Prissey, du vouloir, consantement et bon plaisir de la dite dame Loyse de Saulx, ad ce présente, vueillant, consantant, en tant que mestier fait et promectant ratiffier et faire ratiffier par son dit mary. Mesmement, je, ladite Anthoine Pot, de l’auctorité que dessus, oye la supplication et requeste des diz habitans de Prissey, comme juste et raisonnable. Considérans la bonne affection naturelle que avons esdiz habitans, et aussi pour l’entretennement de nostre dite terre et seignorie dudit villaige de Prissey, et aussi que chascune personne désire venir à franchise et liberté, et oster de servitute; de noz certaines sciences et bons propoux, sans force, contraincte ou induction aucune, mais pour ce que ainsi nous plaist de faire pour nostre grant et évident prouffit, avons manumis, affranchiz, et par ces présentes lettres manumectons et affranchissons iceulx habitans dudit Prissey, présens et advenir, perpétuellement, pour eulx et leurs hoirs et successeurs et pour toute leur postérité née et à naistre, et les avons ostez, ostons et mectons hors de toute mainmorte et servitute. Et vueillons et consantons expressément, pour nous, noz diz hoirs et successeurs, que les diz habitans dudit Prissey, leurs diz hoirs, successeurs, ayans cause et toute leur dite postérité, née et à naistre, et tous leurs biens, tant meix, maisons, héritaiges et biens meubles quelxconques, soient francz et de franche condition, comme sont les autres voisins de franche condition, en payant à nous et à noz diz hoirs doresnavant les tailles, droiz, revenues accoustumez, sans jamais haulser ne accroistre. Et avec ce iceulx habitans de Prissey et leurs diz hoirs et successeurs succéderont et pourront succéder les ungs es autres, ainsi que font gens de franche condicion, sans ce que jamais, nous, nos diz hoirs et successeurs y puissions aucun droit demander, requérir et pourchasser. Et ceste présente franchise nous avons faicte et faisons esdiz habitans de Prissey, pour eulx, leurs diz hoirs et successeurs perpétuellement, tant pour les causes et considérations dessus dites, comme pour et parmy ce que iceulx habitans de Prissey nous ont renoncé et transpourté perpétuellement leur four bannal dudit Prissey, qui leur compétoit et appartenoit, pour icellui tenir et posséder doresnavant perpétuellement et lever les prouffiz et ésmolumens d’icellui à nostre seul et singulier prouffiz. Parmi et moyennant ce que nos diz hoirs aussi nous et nosdiz successeurs soignerons ausdiz habitans, fournier ydoine et souffisant pour cuyre, pour iceulx habitans chascun jour de samedy et autres jours à eulx nécessaires pour cuyre, et ainsi qu’il a esté accoustumé cy devant et tellement que pour faulte du fournier n’ayent aucune disecte de pain, en paiant le fournaige raisonnable accoustumé comme font ceulx de Nuyz. Et ne pourront iceulx habitans doresnavant faire aucungs fours en leurs hostez ou ailleurs, fors petiz fournetz pour cuyre seullement flans, pastez, flamusses et gasteaulx. Et aussi pour le pris et somme de cinquante frans que les diz habitans de Prissey nous ont paiez pour une foiz, dont nous sumes contens et les en quictons par ces présentes lettres. Et avec ce, nous ont faicte d’ung cop de fessoul nostre vigne dudit Prissey. Et parmy cestes, avons reservez et réservons que, nonobstant la dite franchise et liberté, les diz habitans nous paieront et à nosdiz hoirs et successeurs, perpétuellement chascun an, les tailles, censes, rentes, courvées, loux, remuaiges et autres choses acoustumez de paier. Et mesmement paieront lesdites tailles au jour de Saint Barthelemy, chascun an, à peine de sept solz d’amende, sans faire autre exécution d’arrest de leurs bestes, ainsi que l’on souloit faire, et au deffault de payer, ne paieront que les diz sept solz tournois d’amende, ainsi que par cy devant, sans haulser, sur les meix, maisons et héritaiges dont iceulx habitans ont baillez déclaration desdites tailles en la manière que s’ensuit: Premierement Jehan Guiennot et ses consors, etc., tous habitans dudit Prissey, en noz noms et procureurs des autres habitans dudit Prissey, souffisamment fondez de lettres de procuration. Sauf et reservé es choses dessus dictes, le bon vouloir et plaisir du seigneur du fied saucun en y a. Et avec ce, seront tenuz les diz habitans de maintenir leurs diz mex, maisons et héritaiges en bonne réparation, tellement qu’ils puissent valoir les dites charges. Dont et desquelz traictiers, accords, manumissions, affranchissement et autres choses dessus dites, nous lesdiz sieurs et dame de Prissey, esdiz noms, sumes et nous tenons pour bien contens. Promectons, nous les diz seigneur et dame esdiz noms et chacun de nous pour le tout, mesmement, je, ladite dame, de l’auctorité que dessus, par noz sermens pour ce donnez corporellement aux Sains Ewangilles de Dieu, et soubz l’obligation de tous noz biens et des biens de nos diz hoirs et successeurs, tant meubles comme héritaiges, présens et advenir quelxconques, cest présent affranchissement, manumission et tout le contenu en ces présentes lettres, avoir et tenir perpétuellement ferme, estable et aggréable, sans contrevenir, faire, dire ne consantir venir par nous ne par autres en quelque manière que ce soit, en jugement ne dehors, mais icelle franchise et tout le contenu en ces présentes entretenir, garder et accomplir de point en point et tout selon le contenu en ces présentes lettres en la maniêre que dit est. En renonceant, en ce fait, nous les dits seigneur et dame, es diz noms à toutes et singuliéres exceptions, déceptions, fraudes, baratz, cautelles, cavillations et toutes autres choses tant de fait comme de droit et de constitutions à ces lettres contraires, cessans du tout et arrières mises, mesmement, je, la dite dame, à tous droiz et loyz à la faveur des femmes. Et à l’observance des choses dessus dictes, nous les diz seigneur et dame, vueillons, nous, nos diz hoirs, successeurs et ayans cause, estre contraings et executez ainsi comme de propre chose adjugée par la court de la chancellerie du duchié de Bourgoingne, à la juridiction et contraincte de laquelle court, quant à ce, nous submectons et obligeons nos diz hoirs et ayans cause et leurs diz biens. En tesmoing de ce nous avons requis et obtenu le séel de la court de la dite chancellerie estre mis à ces présentes lettres et es semblables d’icelles doublées de mot à mot, lesquelles nous veuillons et consantons estre faictes et reffaictes, une fois ou plusieurs au dictié et conseil de saiges la substance du fait non muée. Faictes et passées audit Sombernon, pardevant Guillaume Gondart, notaire publique et coadjuteur du tabellion fermier de Nuyz pour le Roy, nostre sire. — Présens discrete personne messire Jehan de Vergey, prestre, curé dudit Sombernon; noble homme Charles de Saint Verain, escuyer; noble homme Pierre, bastard de Beffromont; Jehan Mengnard, alias Barbier, tous demeurans audit Sombernon, et autres tesmoings ad ce appellez et requis les an et jour dessus diz. Ces présentes lettres ont estées grossées et expédiées après le trespas de feu le dit Guillaume Gondart, par moy Jehan Ocquidem, notaire publicque et coadjuteur du tabellion fermier de Nuyz pour le Roy nostre sire, par commission à moy donnée. Lequel feu Guillaume Gondard, par prévancion de sa mort ne les a peu grossir ne expédier. Fait quant à la dite expédition le premier jour du mois d’octobre, l’an mil CCCC quatre vings et six. OCQUIDEM.
Notum sit tam filiis Matiscensis ecclesie quam aliis fidelibus christianis quod Stephanus canonicus de Calomonte, in presentia domni Berardi Matiscensis episcopi et suorum clericorum, dedit unum mansum in pago Lugdunense atque parrochia de capella que est Beati Petri regularium canonicorum in Brutoria villa, cum omnibus appendiciis. In manso isto residet Wichardus prudens rusticus qui debet in servitio, in Pascha Domini agnum unum, in cisione prati sex nummos, in cisione messium unum prandium cum pluribus sociis et unum sextarium avene, in vindemiis similiter XII denarios; in Nativitate Domini XII denarios, III panes, dimidium sextarium vini; in initio Quadragesime unum caponem, in medio Quadragesime sex nummos. Stephanus hanc cartam firmavit firmareque precepit; S. prioris Gausmari. S. Odonis. S. Guigonis. S. Pontii. S. Raconis. S. Gaufredi. S. Stephani de Sancto Cirico.
PASCHALIS*, EPISCOPUS SERVUS SERVORUM DEI, VENERABILI FILIO GERENTONI ABBATI DIVIONENSIS MONASTERII EJUSQUE SUCCESSORIBUS REGULARITER PROMOVENDIS IN PERPETUUM. Sicut injusta poscentibus nullus est tribuendus effectus, sic legitima desiderantium non est differenda petitio. Vestras igitur postulationes paterna clementia exaudientes libertati ac quieti vestri cenobii, auctore Domino, providimus. Statuimus enim ut Divionense cenobium semper sub apostolicę sedis protectione servetur; et obeunte te, nunc ejus loci abbate vel tuorum quolibet successorum, nullus ibi qualibet surreptionis astutia seu violentia preponatur, nisi quem fratres communi consensu, vel fratrum pars consilii sanioris, vel de suo, vel de alieno, si oportuerit collegio, secundum Dei timorem et beati Benedicti regulam elegerint. Porro electi consecratio, sicut a predecessore nostro felicis memorię G[re]g[ori]o* septimo constitutum est, peragatur. Interdicimus autem ne cui, post professionem exibitam, facultas sit, sine abbatis permissione monasterium derelinquere. Statuimus etiam, ne ab episcopo vel ministris Linguonensis ecclesię divina monasterio vestro interdicantur officia, sed continue celebrentur, nisi eisdem causis fratres cessare oporteat quę sedis Apostolicę presulis Benedicti* determinatione distincte sunt. Ecclesiarum quoque quę in Burgo monasterii site sunt, id est sancti Johannis Baptistę et sancti Philiberti seu presbiterorum in eis Domino servientium, eam in perpetuum libertatem vestro monasterio confirmamus, quam venerabilis Rotbertus* Linguonensis episcopus contulisse cognoscitur. Illud etiam remissionis et immunitatis quod [362] idem episcopus vel sui predecessores de paratis et synodis vestro cenobio indulsisse cognoscuntur, nos presentis decreti assensione firmamus. [I] Confirmamus etiam vobis vestrisque successoribus in episcopatu Linguonensi cellam sancti Amatoris cum ecclesia sancti Ferreoli cum ceteris tam ecclesiis quam aliis rebus ad ipsas pertinentibus; item cellam de Montaniaco et cellam de Nogent, cum capella ejusdem castelli; cellam de Claromonte; cellam sanctę Marię apud Saxonis Fontem; cellam sancti Stephani apud Vangionis Rivum, cum omnibus ad eas pertinentibus; [II] in episcopatu Tullensi cellam Bertiniace Curtis, cellam de Solini monte, cum ecclesiis, villis, terris et omnibus ad eas pertinentibus; [III] in episcopatu Heduensi cellam Belnensem, cum ecclesiis de Vielaco et de Cusleo, de Prato Fergeolo, cum omnibus suis pertinentiis; cellam de Sarmatia; cellam de Curbertaut; cellam de Arneto cum omnibus ad easdem cellas pertinentibus; [IV] in archiepiscopatu Bysontino, cellam sancti Marcelli, cellam de Offonis villa, cellam de Sarcophagis, cellam de Logia Novella, ecclesiam de Torpa; apud Salinas, cappellam sancti Petri, cappellam sancti Michaelis cum omnibus ad eas pertinentibus; [V] in episcopatu Cabilonensi, cellam sancte Marie cum suis pertinenciis, cellam de Paluel, cum omnibus pertinenciis; [VI] in episcopatu Valentinensi, cellam sancti Genesii de Monte Madriano cum suis pertinenciis, ecclesiam de Vulpileriis et de Cornaz et de Glun; [VII] in episcopatu Diensi, ecclesiam de Bovantia; [VIII] in episcopatu Baiocensi, cellam sancti Vigoris cum suis pertinentiis; [IX] in episcopatu Senonensi, cellam sancti Benigni apud Volnum, cum omnibus pertinentiis suis. Et si qua alia, in quibuslibet locis in presentiarum ad jura vestri monasterii pertinent, vel in futurum, largiente Domino, pertinebunt. Decernimus itaque ut nulli [omnino hominum] l[iceat] idem monasterium temere perturbare, a[ut ejus possessiones auferre, vel ablatas retinere, minuere, vel teme]rariis vexationibus fatigare; sed omnino integra cons[erventur eorum pro quorum sustentati]one et gubernatione concessa sunt, usibus omnimodis profutura [salva episcoporum canonica reverentia. Quibus tamen, nec i]psis, nec eorum ministris, liceat cenobii vestri ecclesias injustis inter[dictionibus] fatigare, quamdiu illic monastici ordinis vigor, Domino prestante, permanseri[t. Si qua s]ane ecclesiastica secularisve persona hanc nostrę constitutionis paginam sciens, contra eam temere venire temptaverit, secundo terciove commonita, si non satisfactione congrua emendaverit, potestatis honorisque sui [di]gnitate careat, reamque se divino judicio de perpetrata iniquitate cognoscat et a sacratissimo corpore ac sanguine Dei et Domini nostri Redemptoris Jhesu Xpisti aliena fiat atque in extremo examine districte ultioni subjaceat. Cunctis autem eidem loco justa servantibus, sit pax Domini nostri Jhesu Xpisti quatinus et hic fructum bonę actionis percipiant et apud districtum Judicem premia eternę pacis inveniant. Amen. Scriptum per manum Rainerii scriniarii regionarii et notarii sacri palatii. Ego Paschalis catholice ecclesię episcopus s[ub]s[cripsi]. Data Laterani per / (Rota) + Verbo Domini celi firmati sunt / manum Johannis* sanctę R. ecclesię diaconi cardinalis, kal. januarii, .XIII. indictione, anno dominice incarnationis .M°. C° V°, pontificatus / (Monogramma) Bene Valete / autem domni Paschalis II pape VI°
Ego Renerus, dominus Nonjenti, notum facio omnibus presentes litteras inspecturis quod ego inquisitione diligenter facta per testes legitimos inveni, quod ecclesia sancti Petri de Polungeio in partem suam de fagillo de Mandres habet plenariam justiciam et partem suam in apibus inventis. Ego vero, de prudentium virorum consilio quod predicte ecclesie de supradictis diu injuriatus fueram, fideliter acquitavi. Quod ut ratum permaneat, sigilli mei impressione roboravi. Actum anno millesimo ducentesimo vicesimo quarto.
Nos, officialis curie Matisconensis, notum facimus universis presentes litteras inspecturis, quod in nostra presentia propter hoc constitutus Guichardus, domicellus, Stephani de Baiseneins, militis, defuncti quondam filius, non vi, non dolo inductus aut alias circonventus, sed sponte et libere confessus est et recognovit quod ipse quicquid tenet in feudum a venerabili in Christo patre abbate et ecclesia Cluniacensi, videlicet quicquid idem Guichardus in parrochiatibus de Berziaco Villa, de Verzie, de Marziaco, de Berziaco Castro, de Pierreclo et locis aliis quibuscunque citra Sagonam, habet, tenet et possidet, vel quasi seu habere, tenere et possidere, vel quasi potest et debet in rebus quibuslibet corporalibus et incorporalibus, quoquo nomine censeantur, decima dou contal quam dicit non esse de feodo antedicto duntaxat excepta, pro evidenti utilitate et urgenti neccessitate sua, titulo pignoris seu ypothece obligat atque tradit predictis abbati et ecclesie Cluniacensi pro triginta libris Viennensium, quas recepit in bona pecunia numerata et legali; promittens dictus Guichardus pro se et suis heredibus seu successoribus, per juramentum super sancta Dei euvangelia prestitum ab eodem, quod ipse per se vel alium super predictis rebus feodalibus obligatis, ut predictum est, dictos abbatem et ecclesiam Cluniacensem, ipsa obligatione durante, non inquietabit, se infestabit aut aliquatenus molestaret (sic), nec faciet quominus dicti abbas et ecclesia Cluniacensis res predictas feudales habeant, teneant et possideant pacifice et quiete, quousque sibi erit de predicta pecunie quantitate plene et integre satisfactum. Hanc autem oblationem Margareta, uxor predicti Guichardi, in nostra propter hoc presentia constituta voluit et laudavit. Renunciant quoque conjuges antedicti in hoc facto non numerate seu non tradite aut non habite pecunie, doli et in factum et conditioni[s] sine causa exceptionibus, omni privilegio dotis seu donationis propter nuptias, ac cuilibet auxilio et beneficio juris canonici et civilis, quod dicti[s] conjugibus vel eorum alteri quoquomodo posset in hac parte contra dictos abbatem et ecclesiam Cluniacensem prodesse. In cujus rei testimonium nos officialis predictus, ad preces et instanciam dictorum conjugum, presentes litteras sigillo dicte curie Matisconensis fecimus sigillari. Actum anno Domini Mº CCº LXXº IIº, mense julii.
Argrimus presul... Saciacum villam sancto Benigno reddidit.
Adrianus Episcopus servus servorum Dei dilectis filiis Canonicis Cabilonensis Ecclesiæ salutem apostolicam benedictionem. Non debent boni filii vacuare quod patrem suum rationabili providentiâ viderint statuisse. Bonæ memoriæ G. quondam Cabillonensis Episcopus, quandam Ecclesiam dilectis filiis nostris P. Abbati monachis Trenorchiensis monasterii, intuitu pietatis donavit. Quam sicut sua nobis conquestione dilectus filius noster P. Abbas ejusdem monasterii studuit demonstrare, ipsi contra justitiam abstulistis. Nè igitur bonorum operum destructores meritò comprobari possitis, per præsentia vobis scripta mandamus, quatenùs si querela ipsius veritate fulcitur, Ecclesiam ipsam eidem filio nostro restituere nullatenùs differatis. Mandavimus siquidem venerabili fratri nostro G. Episcopo vestro, ut vos ad ejusdem Ecclesiæ restitutionem commoneat. Et si aliquam tam in eadem Ecclesia, quàm in rebus aliis adversùs eos justitiam vos habere confiditis, in præsentiâ venerabilis fratris nostri E. Lugdunensis Archiepiscopi vestram poteritis justitiam obtinere. Alioquin scire vos volumus, quòd nos ità vestram præsumptionem inobedientiam auctore Domino puniemus, quòd ad aures quorum pœna pervenerit, non audebunt consimilia attemptare. Datum Romæ apud Sanctum Petrum XVIII. Kalendas Aprilis.
In nomine sancte et individue Trinitatis amen. Ludovicus, Dei gratia Francorum rex. Dignum est et regie benignitati conveniens non solum ecclesiis regni jura sua illesa conservare verum etiam ipsas beneficiis ampliare. Eapropter ecclesiam sancti Benedicti Floriacensis volentes ampliare, tum quia antecessorum nostrorum liberalitas privilegiorum magnorum prerogativa extulit, tum quia nos venerabilis abbas Macarius officiosa sedulitate coluit et dilexit, castellum de Molineto, quod a Roberto, rerum fiscalium commutatione facta, adquisivimus, et in quo abbas, ut, non gratia tantum sed jure quoque, aliquid possideret quingentas libras persolvit, inter nos et ipsum abbatem et successores suos in perpetuum commune esse statuimus et concessimus. Quod scilicet castellum de Molineto cum omnibus appendiciis suis inter nos et abbatem et successores suos ita erit commune per omnia quod nos ibidem sine abbate nullum, neque abbas sine nobis. singulare unquam habebimus dominium, sed redditus et proventus et omnes exitus et emolumenta inter nos equa lance partientur; si vero proventus et emolumenta aut aliqua forisfacta provenerint, nos et prepositus noster de medietate abbatis et prepositi sui nichil poterimus relaxare, neque abbas de parte nostra et prepositi nostri poterit quicquam condonare. Prepositus noster homines de castellaria sine preposito abbatis non poterit implacitare neque justitias tenere, neque prepositus abbatis sine preposito nostro nisi per craantum utriusque. Nos in preposito abbatis nullam habebimus justitiam, neque abbas in preposito nostro, excepto quod prepositus abbatis faciet nobis et preposito nostro fidelitatem, et prepositus noster abbati similiter et preposito suo faciet fidelitatem. Nobis non licebit ibi constituere servientes, preter prepositos, sine assensu et voluntate abbatis, neque abbas sine assensu nostro. Si in villa edictum pro aliqua re clamari oportuerit, ex parte nostra et abbatis et prepositorum nostrorum clamabitur. Una tantum domus que dongio vulgariter vocatur nostra proprie et singulariter erit, ad cujus custodiam vel reparationem et munitionem nichil abbas pro parte sua de suo cogetur expendere; nec aliud servitium abbas et ecclesia nobis faciet occasione guerre quam quod solebat facere ante Molineti acquisitionem. Permanebitque castellum inter nos commune et sine certarum partium assignatione. Quia vero post hanc pactionem inter nos et ecclesiam factam contigerat nos partem quam in Molineto habebamus Petro de Cortenaio fratri nostro contulisse, postea ad animum revertentes et attendentes propter hoc abbati et ecclesie sue dampnum pariter et periculum ingens imminere, tam in castello quam in terra circumjacente, amore et precibus dilecti nostri Arraudi venerabilis abbatis, donum quod fratri nostro Petro de Cortenaio feceramus ad nos revocavimus, statuentes et firmiter concedentes quod nos et successores nostri illud in manu nostra tenebimur retinere, nisi forte sepedicte ecclesie sancti Benedicti ex regia largitione totum conferatur. Quod ut perpetue mancipetur stabilitati scribi et sigilli nostri autoritate precepimus confirmari. Actum Lorriaci, anno ab incarnatione Domini M°C°LXX°III°, astantibus in palatio nostro quorum nomina subtitulata sunt et signa. S. comitis Teobaldi, dapiferi nostri. S. Mathei camerarii. S. Guidonis buticularii. S. Radulfi constabularii. Vacante (monogramma regis) cancellaria.
Omnibus Christi fidelibus ad quos presens scriptum pervenerit. Walterus dei gratia Rothom[agensis] archiepiscopus salutem in Domino, ad universitatis vestre notitiam volumus pervenire, nos divine pietatis intuitu assensu et voluntate capituli nostri, dedisse et concessisse dilectis amicis nostris abbati et conventui Cistercien[si] in liberam puram et perpetuam elemosinam decem milia de alec rufo et sicco annuatim in manerio et portu nostro de Diepa de redditu nostro solvenda in festo sancti Andree libera ab omni consuetudine. Ut autem hec nostra donatio rata et inconcursa permaneat eam presenti scripto et sigilli nostri munimine duximus corroborandam. Testibus : Giraldo Pontiniac[ensis], Bald. Ursicampi, Johanne de Quinci abbatibus, domino Ric. decano Rothom[agensis], magistro Johanne de Vilers, magistris Rob., Balbo, Ric., Hay. canonicis Rothom[agensis], Roberto filio Ric. clerico. Datum per manum Roberti de Sancto Nicholao capellani apud Rothom[agum], anno Incarnationis Dominice Mo CCo primo kalendis junii.